Vita S. Leobini

This is the stable version, checked on 23 Decembris 2021. 3 pending changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Leobini
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum


VenFor.ViSLe 88 Venantius Fortunatus530-609 Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Vita S. Leobini 1. Igitur beatissimus Leobinus [ saint Lubin ] Pictavorum urbis indigena, dignis ortus parentibus fuit; quibus tantae humilitatis devotione se subdidit, ut in pueritia primaevae aetatis positus per hoc diceretur meritis approbatus. Hic bonae indolis in adolescentia florens, discendarum litterarum amor ejus versabatur in pectore, ut sancti Spiritus gratia quasi coelesti nube circumdatus, dum boves servaret in pascuis, contigit, ut Noidgelinsem monachum sibi obvium deprecaretur sibi litteras discendas scribere. Qui cum non haberet codicis aut tabularum supplementum, prout potuit, apices in cingulo scripsit. Quod utique praesagium divinae pietatis mysterio actum credimus, ut qui multis erat profuturus ad exemplum castitatis, ipse caelibatus zona circumdatus, candoris instar fragrantis lilii, circa renes haberet cingulum litteris inscriptum veritatis. Postea vero cum pater hujusmodi aviditatem discendi in filio comperisset, litterarum lineas in tabulis fieri decrevit; cui tantum exinde processit studium, ut utrumque pariter ageret, videlicet ut laborationi insisteret, et lectioni operam daret, sic inter colendi instantiam sedulum dividebat officium. His quippe duobus praefigurabatur actibus, ut per agriculturae opus obedientia strenuus futurus indicaretur monachus, et per discendi studium venturus praepararetur episcopus, per fidelium corda, vomere disciplinae exarata, saturus divini verbi semina.

2. Nec multo post aliquatenus scientiae praerogativa illustratus in quodam monasterio pie susceptus, coma capitis detonsus efficitur monachus: cui obedientiae humilitate cellarium creditum, et temperandarum cursus horarum et vigiliarum diligentia committitur. Qua occupatione detentus, per diem se lectioni vacare non posse comperiens, declinantibus ad dormiendum monachis pernoctabat intente, ut disceret normam justitiae. Qui cum assiduitatem lectionis fratribus novisset onerosam, nolens horum murmur verti in tumultum, fenestrae, quae oculis fratrum patula erat, velum opposuit, ut lumen eis redderet subobscurum, et ipse lectionis caperet incrementum. 3. Quidam autem diaconus illustris nomine Nileffus, cognoscens eum velle adire beatum Avitum, qui tunc temporis morabatur eremita in Pertico [ le Perche ], dulci affatu ipsum alloquitur dicens: Agnosco, frater, de minimis ad majora te velle conscendere, sed quae tibi incoepto scientiae institutionis proposito proficiant, tribus verbis te instruere curabo, id est, nulli episcoporum te obsequiis obliges, quia inter bonos bonus, multos invenies detractores. Aliud moneo ne quorumcunque hominum basilicam regere, aut petitor ambias, aut expetitus acquiescas, ne inter diversos mores aut rigorem monachi perdas, aut si blandimentis non consentias, detrahentes tamen vix sufferas. Tertium praemoneo ne parvae te socies cellulae, quia dum singuli praeponere sibi cupiunt, nulli obedientia ministratur 4. Post octo itaque annos in illa cella monastice conversatus, beatissimi Aviti praesentiam se obtulit expetendam; qui cum ab eo responsum accepisset ut post eruditionem quam in congregatione monachorum percepturus erat ad ipsum reverteretur, inde recedens cum quodam diacono qui in monasterio aliquandiu conversatus fuerat, Ligeris littora coepit peragrare, perveniensque ad quamdam cellam, ut in ea habitaret sibi oblatam, memor monitorum supradictorum, se in eo loco alligare noluit; sed volens Lirinum pervenire, invenit quemdam fratrem Lirinensem dicentem se non posse illic temperiei incommoditatem ferre; quo dicto ab itinere quod coeperat revocatur. Deinde Gavalensem expetens urbem, cum beatissimo Hilaro, ejusdem urbis antistite, sacerdotaliter fuisset susceptus et aliquantisper cum eo commoratus, coepit conqueri frater non aptum sibi locum ad habitandum. Unde cum inter se eosdem fratres altercantes beatus Hilarius animadvertisset, coepit hortari illum vagum fratrem, ne a comitatu beati Leobini discederet, ne forte obedientiae gratiam recedendo perderet, quam hactenus illum sequendo adeptus fuisset. Inde vero recedentes, audientesque beati Lupi famam longe lateque crebrescere, ad eum se humiliter contulerunt. Cumque modico tempore cum eo morati fuissent, hortatur praedictus frater utpote instabilis et vagus, inde beatum Leobinum discedere. Nolens itaque vir sanctus hujusmodi persuasionibus acquiescere, fortiterque resistens, et tam vagum fratrem in suo comitatu habere contemnens, continuato quinquennio in eodem commoratus est coenobio. 5. Interea dum Francorum dura ferocitas contra Burgundiones bella concitaret, et ejusdem cellae monachi eorum metu huc illucque diffugerent, praedictus sanctus cum altero sene illic remansit intrepidus. Interpellatus ergo ille alter senex a Barbaris ut res monasterii totius panderet, respondit beatum Leobinum omnes easdem res scire, se autem ab earum cognitione alienum esse. Hac ergo excusatione illo priore sene ab inquisitione liberato, coeperunt praedicti barbari hominem Dei molliter alloqui, ut si quid ex eisdem rebus nosset, praesentialiter panderet. Qui cum per eum suis blandimentis nihil possent ex his quae quaerebant investigare, multimoda poenarum genera excogitantes apponere tentant. Nam frontem ejus chordis fortiter circumdantes, et pedes fustibus astringentes, et saepe eum in gurgitem submergentes, sicut nec blanditiis, ita nec tormentis ab eo aliquid extorquere potuerunt. Sanctus vero Leobinus inter utrumque constanter perdurans, maluit ferre supplicia iniquorum, quam revelare secreta monachorum. 6. His nempe suppliciis miserabiliter afflictus, licet semivivus, divina tamen suffragante ope ereptus, cum duobus fratribus Eufronio et Rustico, adire iterum sanctum Avitum in vasta Pertici solitudine commorantem; quos ille fraterna charitate recipiens, et illos duos fratres praedictos per congrua sibi officia disponens, ut cognovit beati viri mentem coelesti bonitate uberius enitescere, eum cellarii praefecit officio. In cujus ministerii dispensatione ita se reddidit providum, ut nec superpetenti daret aliquid superfluum, nec indigenti congruum subtraheret alimentum. Adeo namque beatus Avitus ejus obsequium sibi conspexerat gratum, ut suae fragilitatis corpus, jejunio maceratum et senio attenuatum, nullo tamen alimento reficeret, nisi quod beatus Leobinus sua industria praeparasset. 7. Factum est autem ut cum Dominus beati Aviti solitarium laborem coelesti mercede remunerans, terrenis exemptum impedimentis, in collegio sanctorum suorum connumeratum haberet, beatus Leobinus cum praedictis duobus fratribus in loco qui vocatur Carbonaria decrevit consistere. Et cum aliquandiu in tribus cellulis a se conditis certatim divinum explerent officium, discedentibus duobus, labore suarum manuum per quinquennium aquae tantum poculo et sobrio ibidem pastus est cibo. Cum autem aestivo tempore proventus fructuum instaret, et maturae segetes tritae horreis recondi deberent, subita aeris oborta tempestas, ita sylvarum frangebat cacumina et messes sternebat, ut in stragem penitus viderentur redigi. Commotus ergo vir Dei tantae incommoditatis periculo, contra hujusmodi nimbi tempestatem coelestibus armis, orationibus videlicet, se inarmans, oleum sacrae benedictionis opponens non solum fulgura et tonitrua, tempestatem concitantia, fecit conquiescere, et in pristinam tranquillitatem aeris quassationem redire, sed insuper quidquid cellae in stipendiis debebatur, sub integritate conferri. Illius miraculi spectaculum a beato viro patratum ad laudem Dei est memoria retinendum. 8. Dum beatus Aetherius episcopus beatum Leobinum Brajaco [ Brou ] ut sibi occurreret convocaret, contigit ut vicina illius cellae quidquid obvium edax ignis invenerat exurendum, nihil parceret relinquendum. Sed cum monachi tanti vaporem incendii nequaquam injectis aquis possent reprimere, sed ut videbatur, potius ignem eis viderentur accendere, vir Dei Leobinus orationibus suis et lacrymis, valentioribus aquis, flammarum globos nomine Christi invocato penitus consopiri fecit. 9. Nec minus et illius miraculi insigne praeconium memoriae est commendandum. Cum per idem tempus praefatus Aetherius episcopus beati viri Leobini prospiciens sanctitatem, ad diaconatus proveheret officium, et fratribus Brajacensis monasterii praeponeret, dignum duxit ut praefecturae officium commodius ageret, si ad presbyterii onus eum ordinabiliter sublimaret. Postmodum cum flamma rabidi ignis sylvas et campos exurens ad monasterium segetes exurendo venisset, et monachi ejus metu a mensa surrexissent, vir sanctus in oratione ante incendium prostratus, apud coeli Deum impetrare meruit ut omnis illius ignis rabies oppressa consopiretur, et pristina temperies aeris reddita blandiretur. 10. Inseratur huic operi illud coeleste miraculum, quod Dominus patrare dignatus est per beatum Leobinum. Quodam tempore duo energumeni, in quibus tanta vis daemonum praevaluerat, ut saepe vincula et catenas comminuerent, occurrentes beatissimo viro sospitatis remedium largiri sibi humiliter poposcerunt. Sanctus itaque vir a fratribus cohortatus impendere gratiam medelae daemonico furore agitatis, pietate commotus, opposito crucis signaculo, et daemones ab iis expulit, et pristinae sanitatis incolumitati efficaciter restituit. Nec multo post tempore, dum longe a cella absens esset, et ad monasterium ubi paucae puellae morabantur compendioso itinere declinaret, benigne exceptus est ab illis. Denique post humanitatis officium, quod ei libentissime exhibuerunt, intempestae noctis silentio una de puellarum collegio incentive impulsa petulantiae aestu nefario, pedibus sancti jacentis sub lecti operimento dentibus dolosum intulit morsum; qui sentiens se hujusmodi morsu attrectatum, cum percussione pectoris et ingenti gemitu illam pedibus suis repulit, mortiferum veluti venenum, et servata omni corporis integritate, laqueos mulieris sine damno evasit, pudicitiae strophio praecinctus. 11. Ab hac itaque tentatione Deo se protegente ereptus, contigit ut ipse qui aliorum infirmitatibus exstiterat medicus, cancri vulnere perculeretur in naribus; qui dum monachorum precibus rogaretur ut sibi humano quolibet studio mederetur, ipse aeterno fidens in medico, qui solo verbo curat omnia, ceram benedictam per annos fere duodecim ejusdem morbi imposuit tabo, ut virtus per divinam gratiam augmentum caperet infirmitate. Unde semper in Dei servitio permanens, et in omnibus Deo gratias reddens, sine aliquo humano suffragante auxilio, postea narium meruit recipere sanitatem. 12. Proferatur in medium et illud stupendum gestae rei miraculum, quod omnibus prodesse poterit ad fidei incrementum. Quidam ex monachis, vocabulo Tyrannus, crudelis quidem antitheto nomine, sed praeclarus virtute, dum esset quadam nocte sollicitus pervigil, vox ei directa est quod tactum jam sonuisset signum. Hac itaque voce commonitus surgit continuo, et ingressus basilicam splendore diffusi luminis radiantem, in qua conspicuos claritate prospicit duos egregia forma viros, sanctum videlicet Leobinum, et alterum nomine sibi incognitum, ex quorum visu nimio pavore perterritus fugam inivit, seseque in sua cella abscondit. Sed dum ad signi sonum in praefatam basilicam ad Matutinos se intulisset hymnos, expleta orationis consuetudine praelocutus Tyrannus cautus et devotus pergit ad domnum Leobinum, obsecrans ut sibi indicaret quae esset illa persona quam in basilica una cum eo intuitus esset. Agnoscens itaque vir Dei fratrem fuisse dignum tantae devotionis miraculo, ait: Frater, cum fuisses oratorium ingressus et duos pariter vidisses viros, me, ut audio, cognovisti; alter vero incognitus, sed micanti splendore candidus, ipse est beatus Avitus me visitando dignatus corripere et commonere qualiter debeam quemdam fratrem pro suis excessibus corrigere. Merito namque coeleste lumen super sanctum virum radiabat, quia licet in terra corpore, mente tamen conversabatur in coelis, juxta illud Apostoli: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Unde visitationem meruit habere et consolationem: in cujus si quidem corde et ore per divinorum eloquia mandatorum lux coelestis gratiae jugiter ac ineffabiliter rutilabat. 13. Non multo post tempore, a beato Aetherio pontifice ei injunctum est ut causa proficiendi in melius, sanctum Caesarium Arelatensem episcopum inquirere et adire deberet intrepidus. Ad quem cum pervenisset S. Leobinus, pariterque cum eo beatus Albinus, qui comes ejus itineris fuerat, requisitus a beato Caesario cur tanti itineris laborem assumpsisset, respondit beatus Albinus se tantummodo sui desiderii causa venisse: beatum vero Leobinum, derelictis fratribus, quibus praepositus fuerat, Lirino properaturum, ubi fratribus ejusdem monasterii derelictis Lirino foret subjiciendus, accedens ibi omnibus fratribus desideraret esse subjectus. Tunc sanctus Caesarius, corripiens eum ut celeriter reverteretur, ait: Vide, frater, ne fratres, te absente, vim regulae frangant, et quasi oves sine pastore in direptionem veniant; quia si hoc contigerit, tuae reputabitur culpae, et omnis eorum iniquitas in tuum redundabit caput. Hac ergo trementi admonitione prosternatus, ad regendos praedictos fratres quantocius ad propriam revertitur cellam. Comperiens autem eosdem fratres nihil in se habere invidum, nihil maledictioni aut obtrectationi obnoxium, omnes aequaliter diligens, omnes hilariter intuens, Deo omnipotenti immensas retulit gratias, qui eos ad tantae unanimitatis concordiam perduxit. 14. Interea beatus Aetherius, Carnotensis urbis episcopus, vitae suae cursu consummato, migravit ad Dominum. Cumque de successore ejus varia esset inquisitio, Rex coeli Dominus, in cujus manu cor regum est, Childeberti regis cor ita sua inspiratione inflexit, ut de beato Leobino monacho pontificem in successorem eligendo rogale daret decretum. Universi namque qui aderant, beatum Leobinum non solum a rege, sed a Deo esse electum alacri corde laetantes, consono ore et concordi voto conclamare coeperunt, eum cathedra episcopali in successione adfore dignum. In hac ergo electione cum universus assentiret populus, quod non absque livore invidiae actum esse credimus, quidam episcoporum coeperunt resistere et contradicere ejus ordinationi, eo quod modica pars naris, quondam incumbente cancri aegritudine, mutilata videretur. Sed voce omnium unanimiter conclamantium oppressa invidiae illatione et penitus frustrata, vir sanctus secundum Dei dispensationem et populi electionem, ordinandus decernitur. 15. Interea quidam illorum scientes beatum Leobinum ad episcopatus non velle conscendere dignitatem, consilio inito, miserunt ad eum ut aliquem de suis monachum, pontificali infula dignum, eis transmitteret ordinandum. At ille eorum dictis libenter obtemperans, deputat unum ex suis discipulis, tantae ordinationi invehendum, instruens et docens qualiter se in regimine agere deberet, et in sanctitatis apice exhibere. Sed frater nolens solus sine abbatis sui praesentia illi concilio properare, obnixe postulavit ut cum ipso illuc pariter pergeret. Surgens igitur senex profectus est simul, et pervenit Carnotis, quemadmodum fuerat deprecatus. Qui dum in quadam mansione hospitaretur, et vidisset nocte in somnis pavimentum nucibus stratum, divina, ut credimus, jussione ei injunctum est quatenus emundatis testis nucleum sibi nitidum reservaret. Transacto igitur noctis tempore, cum in crastinum vellet offerre monachum, ut ab eo postulatum fuerat, episcopum ordinandum, et populi consensus non esse decerneret recipiendum, regis dictum illico in medium est prolatum, et inde recitatum quod ad regis imperium et totius populi votum Leobinum oporteret episcopum ordinandum. Ipse vero renuens et indignum se judicans tanti regiminis suscipere curam, ad pedes episcoporum porrectus extenditur, excusationem apponens, illud quod imponebant nec implere posse, nec perficere opus. Sed reluctantibus omnibus, atque ejus excusationi non acquiescentibus, somnium quod viderat congrua interpretatione conjicitur, scilicet quod per nucleum a suis testis emundatum populus esset ab eo regendus; qui deposita austeritatis rigiditate, quandoque esset suo regimine corrigendus, nectareoque sui dogmatis pabulo nutriendus. Exinde sine mora, plaudentibus populis ac Domino in excelsis maximas referentibus odas, Leobinus quem votis omnibus postulabant, Carnotenae urbis Ecclesiae praeficitur episcopus, et contra callida antiqui hostis machinamenta constituitur pastor egregius. Qui postea rigorem sui propositi indeficienter servans, sine pompae ostentatione monachum se, ut ante fuerat, in suo proposito perseverabilem demonstrabat. 16. Suscepta igitur pontificali reverentia, qualiter quantumve se gesserit in lege mandatorum Dei, verborum affluentia non facile est disserendum. Erat enim vir apostolicus, splendidissima veluti ardens in domo Domini lucerna, sermone nitidus, dogmate facundissimus, praedicatione egregius, mente serenus, mira patientia benignus, parcimoniae studiis semper intentus, misericordiae operibus devotissimus, angelicae quoque castitatis candore super nivem dealbatus, omniumque virtutum copia ditatus, et euprepia decoratus vita. Et ut probaretur esse Dei amicus, fidelis quoque servus et prudens sequentia reserabunt miracula. 17. Quodam itaque tempore, cum idem beatus vir Leobinus ex more pontificum parochias circumeundo visitaret, et Avallotium pervenisset, quidam caecus ab annis octo caecitate obtenebratus, ut cognovit virum sanctum per illum locum habere transitum, humiliter petiit ut per crucis signaculum se redderet illuminatum. Quod vir sanctus aliquandiu recusans, timens ne virtutem operando aliquid arrogantiae videretur assumere ex episcopali ministerio, dum caute vult transire, tandem a suis compulsus est ut opem medelae aerumnis caeci clementer impenderet. Qui statim precibus devote peractis, cum signaculo crucis excutiens caecitatis caliginem, pristino exstinctum reparavit lumine vultum, quo caecus fuerat ante alienatus. 18. Adjiciatur etiam huic honesto operi illud nobile miraculum quo vir sanctus medens sanavit hydropicum. Dum gloriosissimus rex Childebertus beatum Leobinum episcopum Rotojalo speraret ad se venturum, et in ipso itinere accederet Avallovico [ Al., a Vallovico], oblatus est quidam hydropicus, nimis tensus visceribus, sanitati restituendus: quem cum pontifex pro obtrectantibus recusaret sospitati restituere, suorum precibus pulsatus, signo crucis apposito, omnis tumor hydropici fugatus resedit, viscerum dolor penitus recessit, et cutis tumore deposito in planitiem redacta est, aegroto a mortis periculo liberato. 19. Inseratur in pagina qualiter per sanctum virum evanuerunt incendia. Quodam tempore dum beatus Leobinus cum Medeveo consacerdote a saepedicto rege Parisios fuisset invitatus, dies Paschae, vice pontificis illius loci defuncti, episcopaliter transegisset, a parte basilicae B. Laurentii noctu edax ignis exsiliens domos pendulas quae per pontem constructae erant exurere coepit, et non solum ex vicino fluvio incessanter aqua superfusa non acquievit, sed etiam civitati proximis civibus, ut universa consumeret, magnum timorem incussit. Ut autem rex ob clamorem populi expergefactus, sopore quietis abrupto, causam tumultus agnovit, confestim ad beatum Leobinum dirigit missum, ut celerrime veniens succurreret civitati. Sed dum multis hortantibus ut ante eum iret locum quo magnum flagrabat incendium, ait: Viri fratres, illic occurrendum est nobis unde contra flammae globum divinum potius quam humanum imploretur auxilium. Qui cum pergeret ad ecclesiam, et in terram prostratus divinum efflagitaret suffragium, fretus oratione, una cum sacerdote, ad ignem properavit impiger. Mox ignis ejus oratione compressus in semetipso deficit, vires quas incendendo aedificia assumpserat obliviscitur, et ita flamma ejus interventu consumitur, ut in semetipsa mortua penitus consopiretur. 20. Nec illud silentio praetereundum est miraculum quod nobiliter virtutibus floret egregium. Quaedam Deo devota ex monasterio puellarum, cum tunicam domni Leobini causa consuendi accepisset, et de novo filo resarciens refecisset, vetus filum ex ea accipiens ad suam zonam ex fide ligavit. Soror vero ejus saecularis, quae pavore concussa ad eum confugerat, diluculo consurgens cinxit zonam sororis, cui inerat filum pontificis alligatum. Tum daemon, a quo antea arrepta fuerat, sentiens circa puellam aliquid magnum et diu ferre non posset, acrius eam vexare incipiens clamavit per os puellae tunicam domni Leobini velut ignem sufferre non posse. Cum hac itaque vociferatione daemon egrediens, puella tristes fetores ejus pariter cum sanguine evomuit. Hoc quippe miraculum non illo videtur inferius quod in muliere haemoroissa a Domino constat patratum, quia sicut illa ex tactu fimbriae sanata est a profluvio sanguinis, ita et ista ex tactu fili erepta est a vexatione daemonis. Illa autem liberata, tam a laqueis inimici quam a curis saeculi, devovit se omnibus diebus servituram Domino, conjuncta sorori in eodem coenobio. 21. Inter reliqua virtutum miracula illud inferre mirificum est, quod in fugandis infirmitatibus constat celeberrimum. Nam si quis typo quotidianae, tertianae vel quartanae febris correptus, de sancti viri palliolo fuisset praecinctus, pristina incolumitate recepta, ad hospitium revertebatur sanus. Et ita divina gratia salus concessa manebat [ Forte manabat] de tegmine pontificis, quanta quondam profluxerat de tegmine Redemptoris. 22. Adjiciatur in pagina quod vir sanctus obtinuit in vita. Dum cujusdam Carnotensis civis domus in suburbio civitatis posita daemoniaca infestatione saepius lapidum imbre quateretur, ita ut vicini propter densitatem crepitantium petrarum parata relinquentes convivia, domos suas effugerent, exhortati sunt a Dei famulo ut aquam a se benedictam cum crucis signaculo illuc porrigerent conspergendam, ubi daemonicae illusionis maximum instabat ridiculum. Quo facto hostis effugit territus, et dominus aedis cum eadem domo securus mansit et intrepidus. 23. Illud etiam opitulare miraculum nobis est ad memoriam reducendum quo vir sanctus Leobinus illustris episcopus refulsit in populo. Quidam beatus vir nomine Caletricus, nobilis genere, sed nobilior meritis, post excessum beati Leobini Carnotis constitutus episcopus, dum in presbyterii gradu se tam in conspectu Dei quam in oculis hominum sancta conversatione redderet gratum, tanta infirmitatis angustia est correptus, ut vix ultimo palpitaret anhelitu. Cujus venerabilis germana nomine Mallegundis, directis velociter missis ad sanctum episcopum, ut ad leviandum fratris sui infirmitatem benedictum dirigeret oleum. Ipse vero cum oleo praesentialiter veniens silentium ab omnibus postulavit dicens: Domine qui omnia nosti, si hunc famulum tuum Ecclesiae tuae vel populo judicas necessarium, tua opitulante virtute, restitue sanum. Tunc ille aeger statim ut sacrae unctionis oleo est perunctus, tantae sanitatis gratia est restitutus, ut nullius infirmitatis molestia unquam ejus membra fuissent attacta. Ad comprobandam autem sancti viri virtutem reliqua olei pars in tantam constat pulchritudinis claritatem conversa, ut cunctis qui aderant non olei nitor, sed crystalli videretur clarescere splendor. Nimirum illud praefigurans, ut qui futurus erat episcopus per ministerium episcopale oleum consecrationis sanctificaret et divinis virtutibus per coelestem gratiam splendesceret. 24. Operae pretium est et illud insigne miraculum huic ordini inserere quod vir sanctus quamvis nesciens peregit in corpore. Quodam tempore dum memoratus episcopus parochiam Dunensis pagi cum suis pergeret visitandam, filia unica cujusdam ex parochianis, nomine Baudoleni, genere et opibus illustris viri, ita vi febrium et longa aegritudine tenebatur astricta, ut jam sepultura praepararetur cum exsequiarum pompa. Hic audiens sanctum Leobinum ex proximo venientem, concito gradu ejus praesentatur conspectui, petens ab eo suam benedici domum, et tam sibi quam suis omnibus eulogias dari. Sanctus itaque Leobinus mature consurgens, ad memoratum Baudolenum ut spoponderat perveniens, dum ingrederetur domum, ejus puella ea qua gravabatur infirmitate in lecto efficitur mortua. Nulli enim fideli constat dubium ut per resurrectionem puellae a mortuis nomen sancti antistitis clarificatur in populis. Praefatus namque vir Baudolenus volens se in conspectu pontificis hilariter continere, sub attestatione omni domui suae praecepit mortem defunctae cuiquam nullo modo pandere; sed quia sine dolore nemo amittit quod cum amore possidet, diu celare non potuit quia interior dolor cordis patefecit exteriorem tristitiam corporis. Ut autem sanctus Dei moestam illius domus conspexit familiam, tristitia correptus et ipse ab apparatu prandii aliquatenus se suspendens, basilicae templum ingressus ac pavimento corpore prostratus cum lacrymis Dominum deprecatus est, ut tristitiae causam qua moerens domus anxiabatur sibi ostendere dignaretur. Oratione expleta, ut senex surrexit de pulvere, puella exanimis surrexit de morte. Tunc jam dictus Baudolenus admirans tantae virtutis excellentiam, cum omni domus suae familia pedibus sancti prostratus, omnia quae facta fuerant humiliter indicavit. Unde et immensas ei gratias a luctu in laetitiam retulit. 25. Dicatur et illud mirificum quod sanctus Dei jam infirmitate detentus patravit miraculum. Hac itaque cum urgeretur infirmitate, duo pueruli, hostis vexatione agitati, ejus vestigiis se prosternentes, cibum, qui sibi post esum remanserat, cum benedictione percipere meruerunt. Quo curante medicamine, uterque rediit incolumis ad propria. Cumque beatus Leobinus per septem annos continuata infirmitate agitaretur, divinis actibus in coelum intentus, et miraculorum honoratus insignibus, quasi sopore dormiens, praemiis remunerandus opimis, ut fidelis servus talentum sibi creditum duplicatum reportans, in gaudium Domini sui intraturus, angelis plaudentibus, feliciter migravit ad coelos. 26. Qui tamen antequam sepulturae traderetur, quantae virtutis fuerit vivus prodidit mortuus. Denique cum in basilicam S. Martini in feretro positus portaretur humandus, quidam de circumstantibus dum virga gestatoria frequentiam irrumpentis populi prohiberet, contigit ut crucem cum lampadibus oleo plenis pendentem ad terram prosterneret. Mox ipsa crux, mirabile dictu! funiculo, unde ceciderat, cum omni integritate lampadarum, et sine olei detrimento, nemine sublevante, sese innexuit et permanere in oculis omnium, ut ante consueverat, coepit: et ubi credebantur lampades minutatim confractae, sua integritate solidae, nec ullam olei guttam permiserunt distillare. Sic beatissimi viri corpus ad laudem suae gloriae emicuit virtute crucis in funere. 27. O gloriosissimum virum, cujus merita adeo valuerunt apud Crucifixum, ut crux quae ceciderat in terram sine ullius adminiculo ad locum unde ruerat reverteretur illaesa! O venerabilem Christi pontificem, custodia angelorum jugiter munitum! cujus virtute nec olei liquor damnum, nec ulla illarum confractionis sustineret detrimentum. Vere etenim illius gaudens anima gloriatur felicitate aeterna, habens lampadem sanctam cum inexstinguibili lucerna, quia sine laudis humanae pompa ejus manus nunquam cessavit ab opere misericordiae, quod indicatur hujusmodi liquore. Illius potentia haec edita sunt miracula, qui per crucis tropaeum a morte perpetua genus redemit humanum, et a peccatis mundatum dedit conscendere coelum. Et quoniam gloriosissimi antistitis Leobini praeclara miraculorum praeconia ob venerandam annua devotione memoriam narravimus recolenda, de innumerabilibus videlicet pauca, submissis precibus tanti patroni imploremus sanctitatem ut qui eum fecit coruscare miraculis, nos faciat exuberare operibus bonis, concedatque nobis praesentis vitae cursum sine offensa transcurrere, continuamque pacis tranquillitatem obtinere, et in futuro saeculo ad ejus consortium feliciter pervenire, qui in Trinitate vivit et gloriatur Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.