Vita S. Landoaldi (Heregerius Lobiensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Landoaldi
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


Vita S. Landoaldi (Heregerius Lobiensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.HerLob.ViSLa2, cc_idno: 9800

PROLOGUS.

139.1109C| NOTGERUS, quem, etsi indignum S. Mariae sanctique Lamberti mancipium, praedicant tamen episcopum, WOMARO venerabili in Christo Patri et Fratribus Gandensibus, omnibusque fidelibus quocunque locorum positis, haec oculo non obliquo lecturis, perpetuitatem vitae coelestis. Postulare, imo exhortari facultatulam nostrae modicitatis, Patres reverendissimi, non dubitastis ut ex mirabilibus, saeculis omnibus et gentibus praedicandis, nostrisque diebus, licet simus indigni, nobis quidem manifestatis, vobis insuper praerogatis, in translatione scilicet S. Landoaldi archipresbyteri et sociorum ejus revelatis, quia, ex nostra elati dioecesi, vestro, praeordinante Deo, cesserunt juri; debeamus, quantum ad nos usque, fama vulgante, potuit perferri, 139.1109D| omnium imo vestrae satisfacere petitioni. Justa quidem petitio et digna exhortatio, quae, juxta quemdam 139.1110C| sapientem, et de praesentis honestate propositi, et de futurae aetatis utilitate conjuncta est. Nisi enim gesta eorum incuria praedecessorum nostrorum deperissent, nobis hodieque sufficerent. Sed quanta audivimus et cognovimus ea, et Patres nostri narraverunt nobis, ea videlicet quae adhuc nostra tenet memoria, rogatis scripto mandanda, ne itidem et nos damnemur a posteritate subsecutura. Positis ad haec in ancipiti, quia praesulatum apud vos omnium artium arcem constat esse et credi, suspensam mentem silentium librabat, illudque poeticum animum offendens: In silvam ne ligna feras (HOR. Sat. I, 10, 34), parum quid diffidentiae importabat. Sed quia In culpa est animus, qui se non effugit unquam (HOR. Epist. I, 14, 13), diffidentiae torpor 139.1110D| cessit, expostulatio vestra invaluit: nisi quod celeritas, quae juxta Socratem beneficium gratius facit, 139.1111A| plus festinare, quam res expostularet, nos compulit. Erat namque ante nos dictum: Vires, quas imperitia denegat, charitas subministrat; et quia Incoepto tantum opus est, caetera res expediet (SALLUST. Catil. 21). Igitur adorsi sumus, ne vestram auctoritatem defugere videremur. Praesumenti enim auctoritas datur, cum credit, quem postulat, praestare posse quod petitur: et scienti econtra parere aequalis est gloria cum imperante. Si quis autem forte futurus obtrectator, obliquo haec oculo non timuerit limare (HOR. Ep. I, 14, 37) et odio obscuro morsuque praesumpserit venenare (Ibid.): in ejus satisfactionem Jesum et sanctos angelos ejus, judiciumque 139.1112A| futurum testamur, nos parum hic aliud posuisse, quam quae aut a presbytero Saraberto (id sancte jurante, a vobisque, ut ipse retulit, fortiter et horum merita Sanctorum obtestato) audivimus, aut in scripto vestro nobis delato, fideliter mandata reperimus: exceptis duntaxat iis quae, ex episcopatu nostro decerpta, huic schedulae pro temporis ratione videbantur congruenter praeponenda. Valete. Datum tertio decimo Kalend. Julii, anno Dominicae Incarnationis nongentesimo octogesimo, indictione octava, imperante Domino Ottone post mortem patris anno octavo, episcopatus nostri anno nono.

LIBER PRIMUS. S. Landoaldi et sociorum gesta, translationes miracula Wintershovii facta

CAPUT PRIMUM. Viri apostolici sub Francis in Belgio adventus S. Landoaldi et sociorum.

1.

Francorum regnum a sui principio semper 139.1111B| infatigabile, tunc prae caeteris sibi collimitaneis visum est florere, cum imago Dominicae fidei colla passum est inclinare; et quod prius adorarat, incendere; quod incenderat, voluit deinceps adorare. Maximum autem accepit incrementum et firmum sub eo sancta Dei Ecclesia statum, cum Clotharius rex, justa successione hinc quartus, monarchiam singulariter trium regebat regnorum, et cum quadragesimum agebat annum, quem Heraclius Augustus, sanctae crucis relator, quartum decimum. Hic sceptro suo nullius circumpositi sceptrum passus 139.1111C| est occursare: sed quidquid pene Gallia et Germania regum et gentium continebat, suis habenis studuit coercere. Hic filium suum inclytum Dagobertum Austrasiis praefecerat, ejusque dominio Germaniae regnum conjunxerat. Quorum felicissimo tempore in tantum exuberavit Christianitatis titulus ubique, ut pene rara aut nulla citra finitimos inveniatur hodieque ecclesia, quae non alicujus sancti ejus temporis nobis praetendat patrocinia. Sed ut sileamus interim de innumeris, sancti viri Eligius et Audoenus palatinis inceptabant insudare curis, B. Arnulphus cum Romarico jam tunc intererant 139.1112B| regalibus consiliis: sanctus autem Amandus Aquitaniam nativitatis suae illustrabat auspiciis. Qui dum puer adhuc esset, patriam parentesque reliquit, Ogiamque insulam, ad occidentem maris Oceani positam, expetivit. Illic a fratribus spiritualibus cum magno suscipitur gaudio: et quia sacras litteras didicerat, in Dei quotidie servitio majori fervebat desiderio. Post haec aetate quidem adultior, sed animi intentione ferventior, apud Turones S. Martini expetiit sepulcrum: ibique ejus interventionis oravit auxilium, ut id sibi gratiae apponi expostularet Dominum, quatenus peregrinationi totius vitae suae sibi concedat apprehendere cursum. Ab oratione surrexit, capitis comam sibi abscindi fecit, clericatus adeptus honorem, omnem in clero gratiam, peregrinando 139.1112C| tamen, transcendit per ordinem. Bituricos deinceps adiit, cum b. Austrigisilo ejusque archidiacono S. Sulpitio sanctissime conversatus, in cella a se aedificata per quindecim annos arctissimae vitae se addixit.

2.

Deinde Romam quoque regressus, et a B. Petro per visum monitus ut Gallias praedicationis causa repedaret, tandem coactus a rege ac sacerdotibus, episcopus ad praedicandum, ut tunc moris erat, est ordinatus. Circumquaque etenim paganorum errore adhuc impendente, necesse erat tam religiosis principibus quam Domini sacerdotibus, alios ad verbum 139.1113A| Domini annuntiandum baptizandumque populum et confirmandum ordinare. Quod ut nemini forte videatur ambiguum, testis est Taxandria, post multos hinc annos a B. Lamberto idolorum culturis stirpitus liberata. Brachbantum quoque, multis erroribus gentilium irretitum, ab ejus successore S. Huberto ex parte correctum. Germania etiam pene tota, noviter non solum conversa, sed etiam novis episcopiis et ecclesiis illustrata pariter et ditata. Ex iis alios novimus praedicationi usque ad obitum institisse, alios vacantibus episcopiis aut abbatiis postea subrogatos esse, alios novis Ecclesiis episcopia nova instituisse. Beatus vero Amandus officium susceptum strenue implevit, et circumcirca positis (Vaccejam, id est Vasconiam, 139.1113B| et Danubium ultra pertentans) verbum Domini annuntiavit, donec vires suas ad opus tam arduum videns non sufficere, Romam deliberavit iterato adire.

3.

Romanum universalem pontificatum Martinus papa tum administrabat. Cui beatus Amandus votum suum, cujus obtentu venerat, aperuit: et ut sibi ad id opus peragendum suppetiae mitterentur poposcit. Destinati sunt ei plures, quorum nomina exciderunt, adjutores: inter quos S. Landoaldus archipresbyter, Amantius diaconus: quos etiam comitatae sunt sanctae feminae Vinciana et Adeltrudis, cum aliis viris et mulieribus septem. Per idem fere tempus B. Joannes, Tungrensium et Trajectensium feliciter regens pontificatum, mortem occubuit. 139.1113C| Dagobertus vero rex, qui patre defuncto rerum potitus auspicabiliter successerat, B. Amandum evocavit, eumque Trajectensium cathedrae praesidere fecit. Qui per triennium vicos et castra, verbum vitae annuntiando, circuivit: sed nil se proficere cernens, sacerdotes insuper et levitas insultare sibi dolens, ad alia deinceps loca demigravit. Incompertum est deinde quanta temporis intercapedine plebs Trajectensium fuerit usque ad B. Remaclum sine pastorali benedictione, nisi quod fama ad nos usque perferente accepimus B. Landoaldum 139.1114A| illic remansisse, et per novem annos vices pontificis administrasse.

4.

Cui opinioni illud nos facile fecit accedere, quia refertur idem B. Landoaldus, specialem patronum nostrum, sanctum scilicet Lambertum, prima pueritia nutrivisse. Propter quod et illustris vir Aper, ejusdem pueri pater, praedium vocabulo Wintershovum, super Archa fluvium positum, eidem ad inhabitandum et ecclesiam construendam perpetuo jure concessit, et eumdem puerum, divinis dogmatibus imbuendam, cum eo manere constituit. Ubi dum artifices operi insistunt, et aquam, utpote de paludibus turbidam, fastidiunt, B. Landoaldus cum puero Lamberto, invocato Christi nomine, cum crucis protensione fontem limpidissimum baculi impressione 139.1114B| omnium usibus fecit ebullire, qui fidem dictis praebet usque hodie.

5.

Alio itidem tempore cum usui necessario ignis deesse videretur, accitus a viro sancto puer, ignem inferre jubetur. Coepit idem imperio reniti, et cur statim jubenti non satisfecerit, palam fateri: « Vas, inquit, Domine, quo ignis opportune importetur, deesse vides, et quo hunc modo inferri jubes? Promptus quidem tibi obtemperare mihi est animus: sed ut votis tuis contraire videar, ipse vasis cogit defectus. » At pius Pater, ubi haesitantis pueri animum persensit: « Placetne, inquit, fili, paternae jussioni moram fieri, cum ea qua tegeris veste ignis satis commode queat inferri? » Qua puer motus increpatione, cum praeterea obedientiae exemplo cogeretur. 139.1114C| imperio Patris sane optemperat, pauloque progressus, ignem requirere properat. Quo tandem invento, nil adesse videns quo eum opportunius ferret, gremium prunis ardentibus laxat, easque nihil cunctatus infra collocat, et ita, veste illaesa, ad Patrem usque deportat. Tunc vir sanctus novitatem miraculi secum altius considerare, felicisque pueri meritum perfectorum etiam non dubitat virtutibus comparare: quo quidem ardens elementum naturam suam vel ostendere timuit vel omnino coactum est occultare. At ubi ad populares aures recens adhuc miraculum 139.1115A| accessit, tum omnium ore puer extollitur, tum etiam res divinitus gesta cum obedientis merito, jubentis imperio ascribitur. Itaque ex utriusque sanctitate virtus eadem acta creditur. Operabatur et alia multa per eorum meritum illic Christus miracula.

CAPUT II. Variae translationes Wintershovii factae.

Quorum rumore Childericus rex, tunc sedem habens apud Trajectum, tactus compunctione, sumptus necessarios mittebat ei quotidie. Sed quadam vice Adrianus quidam, ejusdem beati viri ad regem internuntius, nimia auri et argenti pondera deportare creditus, a latronibus est interceptus, et in medio viae loco Villari martyrium adeptus. Beatus vero Landoaldus, cursum vitae praesentis 139.1115B| explens, in senectute bona repausationem indeptus, hominem exuit, bravium coronae perennis accepit, sepultus in ecclesia quam ipse aedificaverat et in honore B. Petri per Kalendas Decembris dedicaverat. Decessit autem quartodecimo Kalendas Aprilis. Sed et comites peregrinationis ejus supra denominati, suis, prout Christo libuit, temporibus ab hac luce evocati, circa eum sunt in eadem ecclesia tumulati. Solus beatus nomine et merito Amantius diaconus in eadem cum ipso theca, quia ejus, ut fama fert, in baptismate filius extiterat, sepeliri est contentus.

7.

Plurimis deinde elapsis annorum curriculis, S. Florebertus, tertio loco post S. Lambertum regens Trajectense vel Leodiense episcopium, audita 139.1115C| illic multitudine signorum, monitus pariter responsis visionum, eos illinc cum digna reverentia transtulit, et eorum tumbas pro possibilitate sua decorari mandavit. Facta est autem haec translatio Kalend. Decembris, quo et dedicationem ejusdem ecclesiae supra diximus memoratam. Mansit vero honor, cultus et reverentia circa sanctorum corpora quoadusque effera gens Normannorum, sedibus suis non contenta, totam pene Galliam perturbavit: et timore eruptionis eorum, ne sanctorum violarentur busta, terrae sunt a fidelibus remandata. Haic reposit oni interfuit quidam Frangerus, homo nostra aetate senissimus, qui et ante infestationem paganorum novem annis villae ejusdem exstiterat 139.1115D| procurator et villicus. Hildebrandus quoque presbyter, quem propria manu ante paucos annos tumulavit Sarabertus aeque presbyter, hujus notitiae relator fidelissimus, qui et haec, quae praemisimus, 139.1116A| ab eodem Frangero commemorabat multis attestantibus se audisse, et libellum de vita eorum pariter vidisse (quem quia antiquaria manu commemorat scriptum et a stillicidio cerae pene infusum, lectorem ejus non ignoramus fuisse perrarum), at vero quae hactenus paucis perstrinximus verbis, illinc se delibasse, nuperrime vero incursione Hungrorum, propter incuriam custodum, cum aliis rebus eumdem libellum deflagrasse: Sed haec hactenus.

8.

Post Nortmannicam autem repulsionem, primus quidam nomine Tietboldus locum praelibatum, ubi corpora sanctorum erant reposita, a comite Flandrensi, abbatiam sancti confessoris Christi Bavonis tenente, accepit jure beneficii; post eum Adelgandus. Qui potius cogitantes quae sunt mundi 139.1116B| quam quae sunt Domini, aliquem reverentiae cultum sanctorum parvipenderunt reliquum esse honori: quocirca paulatim haberi coepit contemptui. Ut vero Aper, nostrae aetati finitimus, cum filiis locum ipsum precario sortitus est, jam, ipsius Dei timore postposito, ecclesia ipsa non tantum sancti honore condebito, verum suo omnino vacuata est ornamento. Wandoldus deinceps in dominio ejusdem successit villae, ubi et accepit locum sepulturae; pro cujus tumulatione filius deinde ejus Lambertus cordis tactus est devotione, ut locum hunc deberet excolere, pariterque miraculorum, quae illic fiebant, suspensus admonitione. Namque, Domino praedium ipsum sibi tunc vindicante, a vicinis, praeeuntibus 139.1116C| inimicitiis quibusdam, dissidente familia ipsius, villae telas et alias vestes, ad ecclesiam confugium faciens, super sanctorum tumbas abjecit, presbyter econtra Sarabertus exinde ea deturbavit. Sed iis iterum a familia reportatis ibidem, et presbytero deterrito ne ulterius resisteret eis, nox supervenit, et familia ipsa dormitum se circum locavit. Mane expergefacti, vident, insperato et sine sua laesione, telas et quae deposuerant, ambusta esse.

9.

Est praeterea phylacterium, quod vere dicitur S. Landoaldi fuisse proprium, in quo qui perjurare praesumit, non impunitus abscedit. Familia plus duodecim virorum ac mulierem, Witgeri et Lamberti fratrum sacramento, ne aufugerent, in eo phylacterio est obstricta: quod irritum ducens, insuper et thesaurum 139.1116D| in eadem ecclesia dominorum suorum reconditum violando auferens, aufugit: sed mane circumcirca a persequentibus frustra requisita, et a revertentibus sub arbore prope ecclesiam dormiens salvo 139.1117A| thesauro est reinventa. Alius quidam, quodam flagitio vere impeditus, in eodem perjuravit; eademque nocte cum domo et unico filio miser deflagravit. Alia quoque miracula illic fieri contigit, quae nunc dicere supersedeo.

10.

Quapropter idem Lantso venerabilem virum antecessorem nostrum, dominum scilicet Euraclum, supplex adiit, rogans ut aut per se aut per vicarios suos sanctorum corpora transferrentur, et unde ante Nortmannicam depositi erant infestationem relevarentur. Saepius postulando haec iterans, tandem impetravit: et Bono archidiaconus cum duobus archipresbyteris, fidelibus utique viris, Thietboldo et Uhodone, sed et cum aliis ex monasteriis, Sancti scilicet Trudonis, Belisiae, et Tungris, 139.1117B| illud advenerunt, et cum litania solemni ex tumulis, quibus negligenter nimis squalebant, extulerunt. Invenerunt autem plures thecas: sed una erat in qua S. Landoaldus archipresbyter et diaconus suus pariter tegebantur Amantius. Aderat et lapis ad capita eorum, nominibus ipsorum insculptus. Aliae continebant SS. Adeltrudem et Vincianam, quod indicabat crucicula quaedam argentea, pectori S. Vincianae superinventa. His rejectis pariter et relatis, dum sanctorum corpora vino simul et aqua diluerentur, avicula quaedam per fenestram feretro sanctorum illapsa, simul et importune aliquoties eis, qui huic officio intererant immersa, aliquoties in delossum devolans quo corpora sanctorum erant elata, 139.1117C| omnibus astantibus et haec videntibus, miraculum incussit pariter et horrorem. Nam et colore pulchritudinis erat diversae, sed antehac inviso; et stridore vocis quidem dulcifluae, sed inaudito. Quae licet ab astantibus posset comprehendi, a nemine praesumpta est temerari. Quae quasi quibusdam plausibus laetitiae et vocis sibilatione hac illac circumvolans, et iteruin feretro sanctorum insidens, non destitit ab incoepto, donec omnia competenti consummarentur officio.

11.

Eadem die caeca quaedam de villa Hasbina, quae erat in vicinia, vulgante fama quod sanctorum efferrentur corpora, accurrit celeriter cum candela. Biduum deinde sustinens, et sanctorum patrocinia indesinenter exposcens, tertia die recessit clare 139.1117D| videns.

12.

Sequenti igitur anno uxor jam dicti Lantsonis, nomine Sigeburgis, morbo sic intercutis laborabat, cruraque ejus cum pedibus ita intumuerant, ut pene per totum annum nec saltem ecclesiam, nisi sella gestatoria eveheretur, intraverit, nec toro viri nec convivio participata sit, edulium omne fastidierit, potum excepta aqua universum execrata sit. Haec intempestae cujusdam noctis visione subita semivigilans 139.1118A| corripitur, atque in haec verba monetur: « Cum dominos dominasque nostras extuleris, cur et nos fideles eorum in luto delitescere sinis? Ego quippe sum Landrada; Adrianus martyr et Julianus ipsi quoque sunt de societate nostra. » Hanc visionem illa viro intimavit, et, ut aut episcopus aut auctoritas episcopi ad sublevationem eorum invitaretur rogavit. Ille praeterito anno ita in elevatione caeterorum questus est obsonatum, ut ei per manus haec inceptare nimis videatur arduum. Post dies aliquot, apparente iterum eadem visione, ab eadem qua prius sanctimoniali secundum effigiem de negligentia corripitur, de contemptu confunditur, « Et quae, inquit, tot et tanta in medicos expendisti, nec curari meruisti, si nos ex luto efferres, jam sanari meruisses. » 139.1118B| Et ubi, inquit illa, vos inveniemus? Sella tua, qua ad ecclesiam gestaris, inquit, nostra irreverenter deprimit busta; arca autem retro posita, nimium est nobis onerosa. Et si causaris quod episcopum aut ejus vicarios non meritis, e vicino Sarabertum saltem presbyterum habes, et alios ad id perficiendum viros fideles. Mane itaque quid super his facto opus esset deliberanti adest quaedam ex gynaeceo ejus puella, cum eadem visione referens se monitam per haec eadem signa: ea nunc in villa Guodenghove habitabat. Sigeburgis autem domina ejus, cui haec demonstrabantur, a cujusque ore jurantis haec et obtestantis nos ista decerpsimus, adhuc vivit; vivit inquam, et praesenti duce sana et incolumis vescitur: 139.1118C| nobilis persona, domus ampla, rem fideliter quaerentes scire non sinit latere. Quae cum omni festinatione mittens presbyteros, qui haec explerent, accersire; interim ipsa pro obtentu recuperandae salutis non passa quiescere, fecit se ferri ad ecclesiam, et interim a loco denominato paulatim egerere terram. Et vix semipedem terrae eruerunt, et ecce sanctorum cisternae in ipsa pene superficie apparebant. Adveniunt et presbyteri quicunque fuerant evocati, et, retectis sanctorum sepulcris, repererunt nomina eorum exprompta in breviculis. Et dum quaeque digna translatione adimplent pro posse, ipsa jam dicta matrona, quae operi insistebat attentius, subito conversa, rivos veneni et putredinis saniem ad sextarii mensuram videt excurrisse sibi 139.1118D| ex cruribus. Quae admirata et de recepta sospitate hilarior reddita, domum pedes rediit, convivium hospitibus et domesticis opulenter apparavit, ipsa intersedit, nec edulium aliquod fastidiens, nec vini potionem vel alterius sorbitionis jam abhorrens. Fert autem fama multorum et ante nos et inpraesentiarum, hanc beatam, dum sanctimonialibus Belisiae positis praefecta suavissimos supernae contemplationis carperet fructus, sacratissimam virginem praeclaraeque 139.1119A| nobilitatis Amelbergam sanctis instituisse moribus studiisque. Facta est vero haec translatio tertio Nonas Martii.

CAPUT III. Miracula Wintershovii patrata.

13.

Illud quoque in memorabili sanctorum clarificatione miraculum minime remur silendum, quod perinde stupenda sui novitate constat magnificum. Praefato quippe Lantsoni cum basilica vel fundus sacratissimae quietis praedictorum sanctorum post nonnullos sorte successisset, bene sibi conscius, determinato rationis tenore (nam in eum constitutio chirographi finem statuerat possidendi) successuram sibi stirpis suae progeniem praelibato fore privandam praedio, consulte sibi prospicere deliberavit, eo 139.1119B| animo ut, rurali privatus fundo, sanctorum saltem pignorum non fraudaretur solatio. Expetens enim ejusdem dioeceseos magnificentiam pontificis, tantae illi suae dovotionis intimavit arcanum. Cujus illico benedictione insignitus et auctoritate roboratus, pretiosarum gazarum adiit repositorium, deligens ex sacris corporibus quas aestimavit portiunculas. Ecce autem in ipso praecipuo paschalis feste gaudii, submissis bajulorum cervicibus, impendiosum invadunt laborem itineris, et ad fores usque aedis sacratae properantes perveniunt. Verum. mirabile dictu! neutiquam vel ipsas transgredi praevalentes, repentinis inopinate defixi passibus haesere: omni tamen annisu multa diu frustra moliti, tandem divina potentia se intelligunt arceri, sicque inviti, pudoris 139.1119C| sui cessere difficultati. Porro illustris Lantso a proposito nequaquam destituitur. Verum diem ipsam noctemque contiguam eleemosynarum largitionibus crebrisque precum continuans obsecrationibus, sequenti rursus die frustratur, ut prius: imo perendinatis totius hebdomadae diebus quotidie eosdem conatus consimilis sequitur liminaris obstaculi repulsus. Hac ergo, quia minus successerat, octava itidem lucis aurora, alia non cunctatus aggreditur via. Licet enim tot antea fusis nequaquam profecisset orationibus, tunc omni virtutis conamine praecordialia accumulans vota, plurimaque spondens obsequia, delegavit ad ipsam quietis eorum basilicam, nonam frugum suarum portionem, quia decimam 139.1119D| alterius constaret esse Ecclesiae. Ei vero loco, cui devotionis suae inferre satagebat fructum, non modicam, cum aliis xeniorum impensis, haereditatis suae largitus est possessionem. Sicque tandem, sanctorum obtentu, benignum misericordis Dei meruit respectum, votique compos ac spe potitus optabili, vilipendit pristinae difficultatis dispendia, magnifica Domini miseratione adeptus desiderii sui lucra.

14.

Subenmenha nomen est fundi, unde quidam, 139.1120A| Manimius nomine, contractus omni nervorum virtute, nec manum gratia cibi sumendi poterat ad os ducere, nec nisi alio subvehente ad necessaria saltem naturae procedere. Is carpento quidem ad santorum patrocinia est provectus: sed eis salutem plenissimam impartientibus, domum rediit pedes et sanus. In villa Lewa, Huberto cuidam primario ab Leodiensi episcopo beneficiato, erat mulier, Geyla vocabulo, sed legionario plena daemonio, quod deinde patuit: nam ducta a cognatis per diversa virorum Dei coenobia, scilicet SS. Gervasii, Lamberti, Trudonis, Gertrudis, cum nusquam posset curari, praesentatur jam desperata eo loci; quia sanctos noviter mirificandos spectabat de hoste plenior laus triumphi. Quae in cupa fonte benedicto 139.1120B| redundante deposita, mox nomen B. Landoaldi terribiliter coepit inclamare, et magnum ab ore muscarum examen emittere: quae mediante hebdomada paschali, meruit emundari.

15.

Mulier alia, S. Bavonis ancilla, Andresburgi eatenus commorata, pro neglecto per annos censu, oculorum visu est mulctata. Quarto jam anno caecitati succumbens, de caetero emendationem pollicens, candelam sanctorum luminariis attulit, censum neglectum retulit, illuminata illico sana recessit. Zubleva dicitur et alia villa: illic quaedam mulier sex annorum curriculo patiebatur hydropis morbum. Videt in visu nocturno se illuc adduci cum oblatione, et recepta regredi sospitate. Quod evigilans 139.1120C| continuo explevit, in plaustro illo se deduci mandavit: et postquam sanitatem recuperavit, a domino suo Hildrado tradita sanctorum juri, deinde recessit.

16.

Quidam, Hildico nomine, omni dissipatus actione, silvam ecclesiasticam saepius exstirpans, increpatus tandem quadam die per nomen sanctorum ut saltem desisteret, cum monitores insuper suos cum sanctis, verbis vilibus annullaret; progressus sequenti die, ut itidem faceret, fagum cum securi illico superbus conscendit, et continuo, inverso cadens collo, guttur liquidum, quod blasphemiam spiraverat, elisit, sicque pessimam vitam digna morte finivit. Presbyter Sarabertus equum, furtim nocte quadam latronibus subripientibus, perdiderat: 139.1120D| mane comperto ad notum praesidium cucurrit, candelam facere maturat: quam ut sanctis attulit, et precum suarum vota deprompsit, reversum equum foribus astantem reperit.

17.

Sic ergo copiosa, quae per eorum merita Dominus dignatus est operari, miracula nos segnis tenacitate silentii perhorrescentes succingere, res quidem memorabiles, tamen paulo diffusa prolixitate signavimus. Praesenti vero tempore nihilominus apud nos gesta suppetunt adhuc perplura, quae nostra 139.1121A| itidem mandantes roboranda auctoritate, petistis huic quam breviter inseri schedae. Nos autem respirationi legentium vel auditorum consulentes affectui, neve magni Domini magnifica in angustum cogantur beneficia, dilatis sequentibus, sermonem 139.1122A| istum isto claudendum fine judicavimus, ut, viribus interim per silentium recreatis, quae restant, quoniam proprio indigere volumine pernoscuntur, alio rursus initio commodius et insignius praetitulentur.

LIBER SECUNDUS. Translatio reliquiarum Gandavum 139.1121|

1.

139.1121B| Relaturi mira Domini cunctipotentis opera, quibus dilectum sui nominis confessorem B. Landoaldum sociosque ejus nostris in temporibus mirifice dignatus est propalare, dignum remur nec superfluum memorabilem translationis eorumdem sanctorum praemittere jucunditatem, per quam et ipsorum signorum enituerunt nonnulla, et locus vester vel regio dignationis eorum meruit feliciter insigniri praesentia. Igitur emenso dierum curriculo, cum inexplicabilis aevi mortalis ita exigeret determinatio, praefatus illustris Lantso, determinatus videlicet praememorati possessor fundi, cunctis viventibus commune debitum solvit, prolisque suae successionem ejusdem possessionis haereditate destituit. Imperialis autem serenitatis moderante clementia (quae, 139.1121C| laudabili devotionis voto, suapte natura benevolum induxit animum, servorum Dei vilitatibus impendio prospicere), eadem possessio, absque refragationis obstaculo, vestrae potestatis relegata cessit ditioni, praelatorum scilicet sanctorum praeelecti Christi militis egregii confessoris Bavonis.

2.

Igitur quia sapiens semper agit sapienter, vestro restitutam juri sagaci perlustrantes industria, altiori intellexistis consilio, honorabile depositum ejus ipsam praeponderare omnimodo, nec tam pretiosi thesauri thecam eo loci tantillo occulendam modio. Super qua re trutinata inter vos diu mutuae collationis deliberatione, astipulante praeterea archipraesulum et antistitum prudentiumque virorum convenientia, ad vestri, praepollentioris videlicet, 139.1121D| eminentiam loci sanctorum cinerum transferri decrevistis pignora. Sed inter iter agendum, dum videlicet sanctae devotionis tandem celebraretur exsecutio, sanctorumque pretiosissimae per non modicam itineris intercapedinem transferrentur reliquiae, contigit, ut par erat, plurimos finitimorum tam felicis opinionis occupari rumore.

3.

Inter nonnullos itaque auditorum comperit haec languida quaedam, quae aegritudinis depressa pondere, lectuli detinebatur strato, ut non diebus jam numerosis ab eo, nisi bajulata, exsurgeret. Sed cum hac optabili auditi rumoris jucunditate in spem bonam pariter erigitur, de destitutae salutis recuperatione per sanctorum opitulationem fiducialiter certioratur. Unde non cunctata, per unanimem sibi collateralem, apparatum candelae munusculum sanctorum meritis et praesentiae precatur celeriter exhiberi. 139.1122B| Assensit ille fideliter, sanctumque fidei aggrediens officium implere maturavit. Ecce autem, dictu mirabile! repentinum sanctorum suffragium derelicta conjux experitur infirma. E vestigio namque dirigit, qui praemissum a sanctorum accessu removerent maritum, utpote ipsa mox secutura, sanctorumque praesentiam expetitura, et per semet quae mittebat oblatura. Sed inhibente loci vel temporis angustia, ne sanctorum moraretur profectio, lator munusculi sanctorum se misericordiae praesentialiter submissus intulit, coramque ipsis omnium qui aderant notitiae in uxore exhibita pietatis eorum opera, ad laudem et gloriam cunctipotentis Domini, protestatus et professus est.

4.

Praeterea quoniam profectionis conducebat 139.1122C| competentia, locata navis cum mercenariis jucundae sanctorum devectioni instituitur famulari. Ecce autem unus remis applicitorum, cui quoddam acciderat haud longe infortunium, rei familiaris dispendio stimulatus, susceptoque labore obsaturatus, ante destinatum itineris expensum, tam sancto infelix sese subripere praesumpsit officio. Sed quia non contemnenda, nec utilitati privatae substituenda sanctorum feretra fuerint, absque moroso persensit interstitio. Ultroneus namque et inexorabilis electorum Dei avulsus ministerio, non modo deliberatae non profuit utilitati, imo dignam non sponte passus est redargutionem. Discedens itaque non spatiosa peragrat itinera, neque desiderata expetit spatia: verum mentis alienatus integritate, pristino quoque 139.1122D| membrorum frustratus vigore, vix proximae sibique citius oblatae viciniae sepem cum gressibus offendens commigrat, ibique stupidus dejicitur. Quin etiam superantem nihilominus instantis diei particulam, totumque sequentis noctis excursum debitae impendens ultioni, haerebat attonitus. Attritus ergo aliquandiu tanto correptionis verbere, tandemque pio sanctorum quos vilipenderat obtentu, benigno miserentis Dei visitatus respectu, ipse reatus sui medullitus intelligit offensam. Mox igitur ut fenestratum mentis penetrale sera licet transegit poenitentia, consopito pariter corpori desides reviguere vires: posthabitisque pristinae intentionis mordacibus curis, solo vero sanctorum, pridem neglecto, nunc inhianter flagrans obsequio, emensa retrorsum festinis passibus remetitur itinera, ut tandem laetabundus eorum sese inferret praesentiae. Cujus nimirum 139.1123A| recentis castigatio verberis, veraeque conversio poenitudinis, velocia [vestigia] reddiderant: nec requievit donec, voti compos optabilis, gloriosa sanctorum praesentialiter consequeretur merita, coramque ipsis et multorum frequentia expertam in se protestatus est castigationem et clementiam.

5.

Ipso autem die, id est octavo Kalendas Aprilis, quo in monasterium praefatum cum reliquiis eisdem est intratum, mulier quaedam, Lenekin nomine, praevenit, lumen diu amissum recepit Idibus Aprilis, feria tertia scilicet hebdomadae paschalis. Puella quaedam caeca de villa Ostholta advenit, nomine Teudsmudis, vespertinam synaxim fratribus celebrantibus sustinens, rediit clare videns, nec viae ducem ulterius quaerens. 139.1123B|

6.

In ipsa villa fuit et altera, intra annos infantiae ita debilitata ut ante annum nec pedibus incedere nec saltem a lecto quiverit surgere. Hanc mater, supradictis virtutibus excita, primo mane inter brachia sub divo sustulit, pro ejus recuperatione votum sanctis fecit, scilicet illo se cum sobole venturam, oblationem pariter devotam secum delaturam. Quod ut explevit, puella paulatim subrigens sese in pedes, stetit, convaluit, ambulare coepit, et abiit. Ibidem exstitit et alia, Lewich vocitata, itidem omni corporis virtute invalida, ea cum jam pene desperasset de vita, audita signorum, quae illic fiebant, fama, cereum sanctorum luminariis devovit. Mox ut illuc destinavit, valentia totius corporis statim reintegrari meruit. Wechtre nomen villae est; Riberta 139.1123C| erat illic mulier nuncupata, variis passionibus detenta et pene omni membrorum officio destituta: ad horum memoriam devota accessit, aliquantis diebus demorari instituit, sanitatem consecuta recessit.

7.

Mulier praeterea quaedam XIII Kalend. Maii pro filio rogatura venit. Huic filius domi relictus erat, nomine Adelgerus, non solum lumine oculorum destitutus, sed et capitis et corporis rheumatis motu gibbosus totus. Mater pro ejus recuperatione oravit, votum fecit; timore filii, quem desperatum reliquit, citius rediit: ut domum remeavit, filium videntem reperit, et certa incolumitate gaudentem laeta recepit. 139.1123D| Post haec, sub die septimo decimo Kalend. Junii, advenit ancilla, Egerin vocata, albedinem vel lippitudinem 139.1124A| in oculis per annos multos perpessa: quae, sanctorum meritis sospitatem indepta, sine ductore gaudens et exsultans remeavit ad propria.

8.

Deinceps quinto Kalend. Junii mulier de villa Rothen, paupercula, Adalmudis vocitata, dum ex infirmitate nimia facta fuisset caeca, audita sanctorum fama, ad eorum desiderabat pervenire patrocinia: sed dum inflatis cruribus vix reperet, et a suis prae paupertate illo deduci neglecta esset, et hac desperatione nimis tabesceret, nocte superveniente se sopori indulsit, SS. Landoaldum et Vincianam habitu splendidissimo incensis cereis astantes sibi cognovit; evigilans, reintegrationem totius corporis adesse sibi persensit, dolorem totius infirmitatis recessisse didicit: in crastinum de illuminatione 139.1124B| jam certa, de reliqua sanitate non dubia, per se cum aliis admiratoribus multis sanctorum limina tentavit invisere, gratiarum actiones pro posse non cessavit impendere. In crastinum, id est, quarto Kalend. Junii, quaedam femina Frethunara, et ipsa caeca, sanctorum limina orationis gratia, causa salutis expetendae, adibat: sed in ipsa via necdum illuc pervenerat, et ecce pristina sanitate recepta, incedens gaudebat.

9.

Sequenti demum die sancto Pentecostes, quod est secundo Kalend. Junii. quidam Theodoricus, nervis totius corporis per annos multos contractus, multis veridicis testibus coram astantibus, omnino sospitatem est adeptus. Deinde tertio Nonas Julii, feria quinta ejusdem hebdomadae, mulier caeca 139.1124C| ex pago Brachbantensi, sanctos cum auxiliatum invocasset, et luminare deferendum eis pro posse parasset, non mora exstitit, et lumen oculorum recepit. De eodem pago exstitit et altera mulier, quae nimio renum affecta dolore, per unius ferme anni spatium ad nullius, ut ipsa fatebatur, officii commoditatem valuit exsurgere. Haec ubi sanctorum pignora delata didicit, et per ea illic mira operari cognovit, candelam pro readipiscenda salute devovit; ut sui in tanto dolore misererentur, oravit: continuo sospitati pristinae reddita, candelam sanctis devote offerens, cinctorium simul protulit, pro indepta incolumitate gratias Deo per sanctorum merita 139.1124D| immensas retulit.