Migne Patrologia Latina Tomus 132
Vita S. Lamberti
Vita S. Lamberti (Stephanus Leodiensis), J. P. Migne 132.0660A
PROLOGUS
- 1.
132.0643B| Domino Patri HERIMANNO archipraesuli STEPHANUS humilis Tungrorum episcopus. Cum quotidie aliorum explorari concertetur actio, ac, si quid reprehensibile infuerit, maculare non differt probrosa intentio, detergenda penitus definitur merito culpata contagio, per quam et blasphemantium jam cesset cachinnalis derisio. Nam a quibusdam nobiscum agentibus festum sancti Lantberti, qui litteraria videbantur sibimet scientia praediti, non minimum sumus despectuosis risuum injuriis lacessiti, quando quidem priscorum hand quaquam cato eloquio edita legebatur apud nos praefati Patris vita et passio, atque nulla propria officiorum cantabatur modulatio. Abhinc sane frequenti fratrum nostrorum precamine rogatus, saepissimis vicibus 132.0643C| exstiti coactus, ea omnia suscipere innovanda proprii impensione sensus, notamque hujusmodi infamiae a nobis propellendam omnibus. Illis vero super hoc multimode argumentantibus, et agendum quamplurimorum similitudine stipulantibus, animum revocans, restiti mente affectus, idque quod monerent, an bonum foret, procera haesitatione intra memet sum questus.
- 2.
Ecce tandem anguis syllogismicus per flexos globos late sinuatus, linguisque trifulcis squamea colla tumidus, lumina mei cordis infundendo mersus, hujusmodi dialecticae nuntius mihi astitit, fatus: 132.0644B| Omne, inquit, bonum utile, et omne utile bonum: utile bonum; nullum malum; nullum malum utile bonum; nullum bonum omne malum; omne malum nullum bonum. Ergo Creatori in suis sanctis laude celebratum, celebranti creaturae in suis studiis utile, bonum. Quodque meliorando optimum, nullum probatur existendo malum: e contra, quod absit, nam sors omnia versat, negligendo relictum, amborum esse nullum continet bonum. Tum equidem ei veracius credens, quae vera a falsis jugi more solet esse secernens, aliquid monitae utilitatis consequi ex eo malui gestiens, quam muti tenacitate silenti, laboris fructu carere negligens.
- 3.
Hoc itaque deliberavi generis consilium magis eligendo pertractans, Quaeque.
132.0644C| Invoco non Driades nymphas, nec clamito Naiades,
Carmina quae prodant, versus et comata dedant,
Nec peto Mercurium, lingua, sermone superbum,
Qui pennata ferat citius discutere verba,
Sed verum Dominum, cunctorum supplico regem,
Omnia qui tribuit, nunquam dispendia sentit,
Famine cuncta juvat, nil prorsus jussa retardant,
Arce poli residet, terram, pontumque gubernat,
132.0644C| sic penetrat, ceu pugno cuncta recludat,
Is Pater et Proles, nec non et Spiritus almus,
Subsistens trinus, sed substans creditur unus.
132.0645A|
Personas numerat nam subsistentia ternas,
Esse tamen proprium numerat substantia nullum.
Det pedibus lucere meis, det lumina cordis,
Auxilium misero dignetur dedere Verno [ al. Vernae].
- 4.
Enimvero neque fastu superbiae tumens, neque quemquam Patrum contemptu habens, quinimo praelibatae utilitati parere libens, stylo praepollentioris ingenii eamdem acceleravi comens. Exinde musicae artis ratione authentica subnectuntur cum antiphonis responsoria nova, in quibus ordini lectionum series respondet tonorum; quatenus sibi aequando extendi quitur numerus horum. Adhuc 132.0646A| etiam animi visu exstat delectabile in tanti patroni immorari laude.
Notitia.
Cantica quapropter museo compta lepore
Succinctim replicant, ac ejus gesta renarrant.
Quae omnia, Pater, tuo sensui corrigenda committo,
132.0645D| veri, quo nunquam fallere nosti,
Falsa sed ex veris prosternere cuncta moliris,
Quae majora fide debent, quam sensus haberi.
Quocirca in soliditate tui pectoris jam requiescat meae vacillatio mentis viritim defensa, siquidem meretur, pedo tuae pastoralitatis; sin autem, secretim castigata [ al. castiga] leni virga tuae paternitatis.
VITA SANCTI LAMBERTI.
CAPUT PRIMUM. Nobiles sancti natales; praeclara institutio; episcopatus Trajectensis, et ex eo depulsio.
- 5.
Igitur gloriosus martyr Lantbertus, et aeterno 132.0645B| Regi sacerdos dilectissimus, insigni ex prosapia Trajectensi vico exstitit oriundus. Hic denique puerulus apud parentes Christianissimos degens, et bonae indolis esse incipiens, primaevam statim suam aetatulam unda sacri baptismatis purificatam, Christo Domino consecravit, seque totum adhuc, prout novit et valuit, divinis voluntatibus mancipavit. Qua de re coelesti gratia praeeunte, ejus affines unanimiter decrevere, ut, quem a pueritiae annis vita illustrabat sanctitatis, auctoritas erudiret litteralis, juvaretque perducens ad fastigium summae perfectionis. 132.0645C| Hujus itaque consilii dispositione reperta, imo eam Dei disponente clementia, puer forma conspicuus, sensu docilissimus, peritissimis viris traditur educandus. Ecclesiastica religione admodum insignitur, et coelestium mysteriorum igneo amore penetraliter inflammatur, tantoque celerius liberalium fluenta artium epotavit, quanto ardentius in amore Dei totum se olim transfudit: nec celantur ei quaecunque obscura geruntur, quoniam nulla ad discendum mora est, ubi Spiritus sanctus doctor adest.
- 6.
Instructus tandem divinis dogmatibus, et ubertim vigoratus monasticis sanctionibus, destinavit corde puer bonae indolis regredi ad domum genitoris. 132.0645D| Quod sagaci animo concepit, ad effectum actionis usque perduxit. Tunc benignus pater, charissimum pignus excipiens amabiliter, intellexit 132.0646B| spirituali mente non mediocriter eum transcendere annos pueritiae. Gaudebant ambo, Lantbertus honore paterno, Et pater insignis Lantberti ex actibus almis. Equidem puer strenuus, nitens totis viribus vir fieri perfectus, juxta Psalmographi vocem, ibat quotidie de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII) praeparans ad illa peragenda, quae incommutabilis Dei providentia per ipsum ante tempora saecularia fieri praedestinavit opera. Quamvis juvenis esset aetate, morum tamen grandaevus probitate, jactantiam vitabat, pompam saeculi viriliter conculcabat: quidquid habere poterat, pauperibus erogabat, condens coelo thesauros, ubi possideret eos, cum solutus feliciter transitoriis, vivere felicius inciperet mansuris. 132.0646C|
- 7.
Eodem tempore Agius, pontifex Theodardus, et clarissimus Christi martyr futurus, vir sacerdotali reverentia plenus, et coram divinis aspectibus sacerdos beatificandus, in memorato superius vico episcopalem administrabat dignitatem. Huic memorabilis adolescens Lantbertus nobilitate cluentissimus, forma corporis elegantissimus commendatur, in aula regia educandus, ut velut pretiosus lapis, multiplicibus potiretur argumentis, et competens fieret coelestibus ornamentis. Tum sane columba Christi sine felle amaritudinis, Lantbertus, videlicet alumnus laudabilis, solerter adhaerens magisterio praefati antistitis, coepit illum venerari sicut dominum, diligere 132.0646D| quemadmodum patrem charissimum, et in cunctis actibus obsequi juxta edictum apostoli, ceu decebat servum Domini (I Petr. II). Enimvero ex tanti 132.0647A| Patris consortio replebatur propensius gratia, ditabatur locupletius sapientia, augebatur quotidie meritorum affluentia. Quod isdem antistes tacito [tacite] contemplans, et subtili indagatione perscrutans, quantus qualisque foret intellexit, ideoque totum se in ejus amorem transvexit, utpote in dilectum haeredem et gratissimum successorem .
- 8.
Adeptus siquidem magni sacerdotis amorem et edoctus admodum tenere monita Scripturarum implebat duplex charitatis praeceptum, diligens tota mente Deum, amplectensque proximum integro amore, sicut semetipsum. Parvi pendebat praesentia, veluti devoverat in pueritia, aestimans pro nihil omnia, praeter quod erat aeternae salutis gratia. 132.0647B| Coelestibus animo inhiabat, sese in holocaustum illi mactabat qui ei singulare desiderium factus erat. Postquam vero ab impiis interfectus, palmam beatitudinis sanctus percepit Theodardus, fidelis Trajectensium caterva, pio pastore viduata, coepit vehementer perquirere alium similem sanctitate, quem in ejus loco posset subrogare. Diu quaesitis, scrutatisque omnibus, sanctior nemo inventus Lantberto. Hunc itaque ditatum honoribus sanctimoniae, illustratum commerciis parcimoniae, Spiritus sancti praeeunte clementia, plebs Trajectensium pariter congregata episcopum fieri elegit, et in loco magistri succedere acclamavit.
- 9.
Regalis quoque celsitudo ac palatinorum procerum multitudo, ejus opinione cognita, illum in solio 132.0647C| pontificali sine mora constituerunt sublimari. At vir mansuetus, omni bonitate refertus, et in humilitatis gradibus a Christo fundatus, indignum se mysteriis sacerdotalibus, multis denegavit prosecutionibus. Grandis, inquit, fratres mei, honor est pontificalis; sed grave pondus istius est honoris. Indignum me fore pronuntio; suscipere quod vultis, nequeo; vires mihi non suppetunt; sanctitatis opera non praesto assunt; vitae innocentis regulam me tenere nequaquam cognosco: ideo gubernaculum ecclesiasticae rectitudinis accipere diffido. Contra istiusmodi excusationis molimina Trajectensium
caterva hujus responsionis intulit verba:
Prosapia polles, meritorum lumine fulges,
Moribus ornaris, pietate coruscus haberis,
132.0647D| Omnibus excellis; ideo nos undique pasces.
- 10.
Hinc vulgari more frementes, strepituque populari super eum irruentes, dixerunt simul omnes: Lantbertus civis noster, operum plenitudine celeber, oportet ut fiat episcopus noster; sic voluntas est Dei; sic principes statuunt regni. Illum omnis elegit clerus, universus acclamat populus. Sed vir humillimus cum pleniter adhuc his non 132.0648A| acquiesceret petitionibus, altius commoti, et divina inspiratione accensi, a maximo usque ad minimum cuncti dixerunt ad illum: Non nos, Lantberte, diutius protrahas, sed pro certo scias, quia, velis, nolis, noster episcopus eris, et Trajectensium pastor vocaberis. Ita omni clero exclamante, et sic utroque sexu vociferante, clamor ad coelum tollitur, et mens Lantberti tantis vocibus moderatur. Acquievit eorum petitionibus, suscipiens curam praesulatus, ne obedientiam desereret, quae caeterarum virtutum comes esse assolet. Ita Dei dextera exaltatus, et episcoporum benedictione consecratus, in Trajectensis Ecclesiae fascibus venerabilis Lantbertus pontifex est institutus. 11. Sortitus denique culmen religionis, perpetuae studuit pietatis augere opera, qui pontificali auctus 132.0648B| erat infula. Mactabat omni die holoscaustum Domino, non ex alieno pecore, sed ex proprio corpore. Nec vacabat a missarum solemniis, celebrans memoriam salutiferae passionis, offerensque Deo libamen, pro quibus redditurum se sciebat rationem. Erat plane laetissimus facie, serenissimus mente, alloquio dulcissimus, conversatione mansuetissimus, mortuus terrenis voluptatibus, vivens divinis spiritualibus. In domo quippe illius veritas erat ei gloria, in operibus ejus aequitas splendebat et justitia. Instabat praedicationibus assiduis, arguens delinquentes sermonibus veritatis. Increpabat desides correptionibus temperantissimis, obsecrans recte gradientes exhortationibus paternis. Exuberabat eleemosynis, coruscabat 132.0648C| miraculis, quosque monebat doctrinis informabat exemplis.
Nec stylo scribi, nec fas est promere verbis,
Quae bona vir strenuus, divino munere fretus,
Edocuit verbis, ostendit denique factis.
- 12.
Sed quia minime poterat lucerna, candelabro coelitus imposita, latitare sub modii umbra, coepit inter suos praecipuus haberi, quem talibus indiciis Christus Dominus mundo disposuit manifestari. Interea longe lateque ejus sanctitatis diffusa opinio pervenit ad notitiam regis Childerici, qui eo tempore inter Francigenas sceptrum obtinebat regni quod Lantbertus pastor Ecclesiae Trajectensis in famulatu Creatoris supereminens haberetur mortalibus cunctis. Unde factum est, ut cum summo 132.0648D| honore veneraretur a rege, primumque gradum vindicaret amicitiae ejus, exstans princeps amabilis in regni palatio, et pontifex affabilis in regali consilio. Illius providentia optimatum dirigebantur gesta; ipsius prudentia reipublicae tractabantur utilia. Magnificabilis rex et exercitus, qui tanti sacerdotis parebant jussionibus!
Quamvis multa Deo servirent, crimine victo,
Attamen hortator scelerum per corda malorum
132.0649A| Effudit virus, gaudens in pejus abire
Omne genus hominum, coelos ne possit adire.
- 13.
Quapropter commovit odia, excitavit jurgia, turbavit Ecclesiae pacem, posuit firmamentum regni formidinem. Rabie crudelitatis adeo corda hominum accendit, ut non viderent coelum, neque recordarentur Dei judiciorum. Hoc itaque veneno per membra diaboli graviter disperso, princeps regni interficitur, videlicet Childericus rex gloriosus. Mox etenim invidiae pondus et odium adversus Dei famulum commovit Lantbertum. Hinc hostili rabie magis ac magis grassante et invidia diaboli nequiter exardescente, Lantbertus sacerdos Christi inclytus debiti honoris privatur dignitatibus, ac de pontificali cathedra vir coelestis ejicitur sine 132.0649B| causa. Proh nefas! regalis interiit sublimitas, pravorum praevaluit iniquitas, sacerdotalis confusa est sanctitas, justitiae profanata est aequitas.
- 14.
Heu! cogor scriptis depromere rem veritatis. Tunc suggestum Trajectensis Ecclesiae latro Pharamundus invasit inepte. Praesulatus nempe curam ad saeculi miserrimus rapuit pompam, non ad perennis vitae palmam. Etenim usurpavit episcopium, invasit dominium, animarum exstitit latro, Ecclesiae publicus praedo. Temeravit sacramenta Dominici corporis, commaculavit apicem canonicae rectitudinis, violavit sanctuarium, profanavit sacerdotium, confudit religionem, immutavit ordinem, perdidit innocentiam, captivavit naturam, aequitatem debellavit, 132.0649C| justitiam exhorruit, benedictionem habere contempsit, maledictionem acquirere non timuit, nullum facinus exsecravit, nullum scelus intactum reliquit. Monstravit verbo et opere qua mentis intentione ad regimen introductus fuisset Ecclesiae. Plura referre pudet, quid doli magister egisset.
CAPUT II. Secessus in monasterium, et vita ibi septennio acta: ejectio Pharamundi, sanctique in sedem suam restitutio.
- 15.
At Lantbertus, Christi athleta, clementer ferens cuncta, praesulatus liquit sceptrum, commendans curam ovium ei qui lavit baptismate, ac redemit sanguine. Cumque discederet vir mitissimus, conviciorum 132.0649D| injuriis addictus, et nunquam ad iracundiam labefactus, omnis eum populus lamentabatur, omnis clerus lugebat, et eum prosequendo gementes, dicebant: Cui nos committis, pastor vigilantissime? Cui nos deseris, sacerdos sanctissime? Quamobrem relinquis gregem devotum, et quare supplicem clerum? Quis nos ab insidiis tuebitur hostis? Quis orabit Deum pro nobis? Quis pestilentias depellet? Invadent nos lupi rapaces, dilaniabunt nos ferocissimi 132.0650A| hostes. Nemo erit qui abigat, nemo erit qui renuat. Tu stabilitas fortium, reparatio debilium, defensor in adversis, decus in prosperis, pauperum consolator, orphanorum adjutor, viduarum receptor. Te cuncti sequemur, tecum omnes moriemur. Si superbi te despiciunt, et filii Belial persequuntur, nos oves tuae diligimus et veneramur.
- 16.
It coelo clamor fratrum, lacrymaeque gementum.
Tunc Pater evectus, lacrymis ita fatur obortis:
Pro re pauca loquar:
Non pastor deerit vobis, non cura salutis.
Unum est, quod mando repetens, iterumque monebo:
O filii charissimi, et oves Pastoris summi, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. III). « Declinate a malo, et facite bonum 132.0650B| (Psal. XXXVI); » aderit vobis fortissimus adjutor, qui est verus promissor, neque sinet perire, quos redemit sua passione Jesus Christus Dominus, qui est in saecula benedictus. Post haec sacras manus attollens, et oculos ad coelum dirigens, benedixit clero et populo, consignans eos Christi signaculo. Quibus etiam dulciter omnibus exosculatis, ipse domnus cum paucis comitibus quoddam monasterium petiit quod Stabulaus olim vocabulum accepit. Ibi praesertim vir memorabilis, sequestratus a custodia Dominici gregis cum senatoribus coeli infra curiam terreni conversatus est paradisi.
- 17.
Sub regulari disciplina illic monachorum vivebat caterva, quorum conversationem esse inter coelestia plurimarum virtutum prodebant testimonia. 132.0650C| Inter quos venit novissimus ordine, sed primus exstitit sanctitate; postremus numero, praecipuus exstitit devotionis studio. Hunc Patres monasterii ut charissimum Patrem recolebant; illi fratres universi assurgebant, ceu domino et patri. Quem Deus gratia perfuderat, omnibus bonis amabilis erat. Interea in praefato commorans coenobio, famulabatur totis nisibus Deo, sitiens illi placere, cui se templum spoponderat esse. Incumbebat creberrimis orationibus, tanto siquidem liberius, quanto a pastorali cura quantisper fuerat alienatus. Quantam humilitatem erga praelatos exhibuit, quantam benignitatem apud omnes tenuit, nullus verbo explicare, nullus calamo potest comprehendere. Frugalitatem namque in eo laudari non est necesse, quam sic mirabiliter exercuit, 132.0650D| ut ipsa macies corporis illum Domino comprobaret cunctis in odorem acceptum fore suavitatis.
- 18.
Verum quid ad cumulum suae perfectionis pietas voluit ostendere Omnipotentis, licet breviter commemorandum, praesenti tamen sermone non est transeundum. Cujusdam ergo noctis silentio, dum simul cum fratribus quiesceret in dormitorio, clam de lecto voluit surgere, ut prolixis orationibus posset 132.0651A| insistere attentius. Cumque suis alterum ex cothurnis acciperet, alterum eorum a manu lapsum est, feriensque soli pavimentum, quieti fratrum incussit sonitum. At Pater coenobii expergefactus, et hujus arcani ignarus, dixit: Cujus reprehensibili audacia haec modo contigit negligentia, nostrum morem expleat, crucem protinus adeat, et quod deliquit, diluat obedienter. Tunc Lantbertus, sacerdos patientissimus, spe firmissimus, et animo laetissimus, jussionem praelati libentissime complevit, et ad crucem sicut ovis ad victimam properavit. Nil detulit secum ad immane frigus depellendum, nisi tantummodo unum, quo indutus erat, cilicium.
- 19.
Et quidem nox illa vehementissimi algoris gelu fuit asperrima, ac nivali glacie frigidissima. 132.0651B| Ardebat plane interius flamma paracleti Spiritus; idcirco exterius frigoris contempsit cruciatus. Stante vero illic sanctae Trinitatis hostia, et infatigabiliter sui Salvatoris exorante suffragia, coelum, ut veraciter credimus, ejus mundissimis patuit precibus, et ad supernos usque pervenit auditus. Ergo cum illud Davidicum mente caneret, et ore proferret: « Quando veniam, et apparebo ante faciem tuam, Domine (Psal. XLI)? » actum est coelitus, ut gallorum cantus audiretur solito citius. Surrexerunt itaque fratres devoti, ut vigilias celebrarent more solemni. Denique officio competenter peracto, exierunt omnes de sanctuario, gestientes domi ignem accendere, quo exuerentur validissimo frigore; quem nimia aviditate ambientes, et, ut opportunum 132.0651C| erat, undique circumdantes, abbas, dum astantes inspexit, Lantbertum deesse cognovit. Percunctatus alios, ubinam esset venerabilis sacerdos, responsum est a fraribus illis, quod ipse foret qui crucem adire judicatus fuisse.
- 20.
Ad haec abbas benignus in stuporem conversus, suspirans, imoque trahens a pectore vocem, inquit: Heu! nimis infelix, quae te dementia cepit? Innocentem damnare nefas. Sacerdotem glacialibus pruinis destinare facinus est exsecrabile.
Sic moerens dixit; post haec astantibus infit: Ite, fratres, ite, rogo, celeriter, poscite Patrem nostrum humiliter, ut ad nos veniat festinanter. At illi cursim properantes, et quod jussum erat perferentes, repererunt mansuetissimum sacerdotem in frigore et 132.0651D| nuditate mirabiliter Domino psallentem: « Cor contritum et humiliatum, Deus, non spernas, sed benigne sacrificium nostrae servitutis accipias, ut aedificentur muri Jerusalem (Psal. L) » ad tui nominis gloriam et honorem, quod est benedictum in saecula. Praeterea cum constantissimus confessor Domini, et acceptabile sacrarium Spiritus sancti, ad sequentia psalterii intentionem cordis dirigeret sui, astiterunt missi fratres, pro reliquis veniam implorantes, et hoc ex praecepto abbatis nuntiantes.
- 21.
Abbas, dulcissime pater, obsecrat quo ad fratres 132.0652A| quantotius abeas. Quorum verba non renuit, sed cum eis ad domum properavit, ubi monachorum turba indicibili caumate erat coacta. Ipso domus intrante limina, et inenarrabiliter reflagrante ejus facie beatissima, abbas cum omni Christicolarum turba ad sancti Lantberti prostratus est vestigia. Quem actutum talibus allocuti sunt sermonibus: Ignosce nobis, Pater venerabilis, ignosce fratribus tuis, et ne reputes, suppliciter flagitamus, quod contra te sic insipienter egimus. Miserere precantibus, dans indulgentiam petentibus. Ad quae haec responsum paucis ita reddidit heros: Ne, deprecor, charissimi, ne, deprecor, dicatis Domini, Surgite, obtestor, velocius, meis imo indulgete excessibus: nil adversum me deliquistis, quod 132.0652B| valeam donare vobis. Quibus elevatis, et oppido anxiatis, laetus et hilaris Pater dixit amabilis: Quaeso, Patres, ne turbemini diutius; haud me terruit frigoris impetus. Affuit mihi Protector vitae meae, custodiens me in necessitatis tribulatione, et exaudiens sua larga miseratione. Propter quod illi gratias rependite, et ejus nomen benedicite.
- 22.
Hinc pias manus coelo intulit, fratrumque benedicens collegio dixit:
O Deus omnipotens, coelestia lumine complens,
Qui coelum, terras, pontum ditione gubernas,
Ut sint cuncta tuis in tempore subdita votis,
Hos, exposco, tuos benedic per saecula servos
Protege ab insidiis, serva virtutibus almis,
Donec te videant, et coeli regna prehendant,
132.0652C| Te tribuente, Deus, qui nunc et semper in aevum
In triplici virtute tui benedictus haberis.
Igitur omnibus respondentibus, Amen. Sic faciat Deus, cognoverunt senes cum junioribus quod immodicis praemiorum muneribus sanctum sublimasset Lantbertum Dominus. Deinde officia charitatis illi cupientes impertiri, et post certamen intolerabile amantissimum Patrem volentes reficere, balneum illi parare studuerunt, et vestibus nitidis eum circumdederunt. Sic fortissimus Christicola et patientissimus Dei athleta post obedientiam honoratus, post tropaeum sublimatur, non, ut promeruit tolerantiae sinceritas, sed, ut potuit mortalium possibilitas. Inter hujuscemodi miraculorum 132.0652D| insignia degebat Lantbertus Christi victima, exstans quotidie sacerdos et hostia in odorem suavitatis accepta; crucifixus huic mundo, vivens Redemptori suo; dejectus a pestiferis hominibus, allectus a supernis civibus, pulsus ab episcopio, ascitus in aeternitatis collegio; fugatus a cura ovium, invitatus ad coeli palatium.
- 23.
Interea infelix pervasor Ecclesiae Trajectensis, Pharamundus videlicet filius iniquitatis, falso nuncupatus pastor ovium, appellandus merito angelus tenebrarum, suis exigentibus culpis, plurimorum 132.0653A| criminatus conviciis, expulsus est a pontificali cathedra, et ab eadem ejectus provincia. Septem quippe annis praefuit ibi solum nomine, nulla tamen die actionis profuit opere. Digne a fidelibus in terra est persecutus, qui manifeste Deo erat contrarius. Dilaniatus autem graviter populus, et clementer Dei miseratione liberatus, coeperunt totis viribus, et multiplicibus argumentis statuere, qualiter pontificem egregium ac Patrem modestum mererentur recipere Lantbertum. Illo tempore Pippinus monarchiam regni, et principatum gerebat populi, vir armis strenuus, et divinae religionis cultor praecipuus. Hic B. Lantberti percunctata mansuetudine, et admodum cognita sanctitate, misit legatos ad monasterium superius praelibatum 132.0653B| , qui sanctum deposcerent Lantbertum, quatenus dignaretur venire ad regem, suique praesulatus recipere dignitatem
- 24.
Venientes illi, qui a rege fuerant missi, Lantbertum sacerdotem hujusmodi sunt allocuti: Te, Pater, rex obsecrat, omnisque populus flagitat, ut a monasterio exeas, gregem, quem dudum non sponte deliquisti ( al., dereliquisti), recipias, et opus Domini, ut incoepisti, perficias.
Tum senior pro re lacrymis ita fatur obortis: Fateor, rexi, non ut decuit; vixi, non ut debui: pascere ulterius non sum idoneus, praeesse amplius non concupisco, qui prodesse nulli valeo. Subjunxere viri, dicentes haec Seniori: Te, virorum nobilissime, te, sacerdotum sanctissime, 132.0653C| per charitatem Dei deprecamur, per amorem proximi obtestamur, ut nobiscum venias, regimenque tuarum ovium dignanter recipias.
Altius, ecce, gemens responsum hoc reddidit heros: Refutare, fratres, quod dicitis, non audeo; regis edictum contemnere non debeo; proximorum necessitabus subvenire cupio. Vobiscum ire non differam; quod jubetis incipiam: potens est Deus perficere, et ad finem certum usque perducere.
- 25.
Hinc ergo beatissimus confessor Lantbertus, felix commercium aggressus, multimoda examinatione probatus, ad propriam sedem est reversus. Sic exsul sacratissimus, ac inenarrabili patientia 132.0653D| plenissimus, gregem suum recepit, magnifice protexit, et indefense custodivit. Quanta, illo regrediente, exsultatio in universo efferbuerit populo, 132.0654A| quis peritissimorum potest comprehendere scripto? Exsultabant coelorum cives, individuae Trinitati referentes immensas praeconiorum laudes. Gaudebat omnis terra, jubilans Domino in laetitia. Plaudebant universi in excelsis, et dicebant non tantum voce excelsa, quantum mente devota: Agamus gratiarum actiones Domino; visitavit enim nos, Oriens ex alto (Luc. II); quoniam retribuit nobis Dominus pastorem nostrum Patrem et custodem nostri vigilantissimum. Sic rex et populi, pariter dites et egeni, Psallebant alacres: resonabant undique laudes. Ita miles emeritus, vir permaxima tribulatione purgatus, digne ovium suarum, vocibus attollitur et in cathedra Trajectensium relocatur decenter.
CAPUT III. Sancti episcopales virtutes; dioecesis ab eo lustrata: Taxandri ad Christum adducti; martyrium: corporis translatio et sepultura prodigiis clara.
- 26.
Sublimatus namque iterum ad episcopale solium, 132.0654B| tantis coepit sanctitatibus coruscare, quantis Dei pontificem constat decuisse. In corde illius sinceritas et legis plenitudo; in ore ipsius veritas, et lenitatis pulchritudo; in consilio ejus vigor et sapientia; in actibus suis aequitas et abundantia; in conversatione ipsius innocentia et castitas; in habitu ejus gloria et honestas. Erat nimirum fide constantissimus, spe firmissimus, charitate integerrimus, insignitus prudentia, praeditus temperantia, fortitudine roboratus, justitia locupletatus, bonorum 132.0654C| operum exhibitione singularis, doctrina et virtutibus admirabilis. Exornaverat illum pietas aeterni Patris, sicut vitae meritis, ita et prodigiorum miraculis. Personas potentium non respiciebat, sed potius ad morum elegantiam intendebat. Quem religiosius vivere sciebat, illum eminentius honorabat. Omnibus omnia factus erat, ut omnes lucrifaceret (I Cor. IX).
- 27.
Intra domus septa nunquam ejus ornabantur sedilia, sed volvebat in memoria humili, quae possessurus erat in vita perenni. Vestimentorum tegumenta non adeo induebat pretiosa: primus ei amictus saccus erat silicinus. Studebat corpus humiliare in terris, quatenus anima exaltari mereretur in coelis. Lustrabat villas ac oppida, sibi a Christo 132.0654D| commissa, sciens reperire homines, quos faceret aeternae haereditatis consortes. His equidem sollicitudinibus 132.0655A| serviens, et hanc justitiae esuriens indeficienter habens, ingressus est Texandriam, paganorum erroribus deditam, et idolorum spurcitiis profanatam. Ergo cum inibi facundissimo sermone fidem catholicam coepisset disserere, paganenses (id est ethnici) ejusdem provinciae in unum convenere, volentes praedicatorem veritatis discerpere, et post contumeliarum ludibria ad ignominiosae mortis destinare tormenta. Quos ira et saevitia frendentes, et diabolico spiritu bacchantes, confessor Domini Lantbertus intrepidus et fortis istiusmodi allocutus est verbis:
- 28.
O viri fratres, quoniam estis sensus et rationis sapaces, audite, quaeso, patienter, et ea quae dixero vobis, animis rationabiliter infigite vestris. 132.0655B| Omnipotens Deus, Pater unigenitus, cujus ego sum servus, quique « solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI), » ipse unum de se genuit sine tempore Verbum, per quod fecit omnia ex nihilo, quae sunt in hoc mundo (Joan. I). Quam sine initio nativitatem, et absque fine generationem admirari spirituali intellectu possimus, sed intueri visu corporali nequaquam valemus. Nec Pater anterior, nec Natus posterior est. Nam ex his duabus personis, sed una individua et incomprehensibili essentia, procedit Spiritus sanctus, Patri et Filio similis majestate, et consubstantialis indiscreta deitate. Haec in personis Trinitas et in essentia una et coaequalis divinitas, postquam ex nihilo creavit universum orbem, compegit ex limo 132.0655C| terrae primum hominem; cui dormienti costam abstulit, et de ea mulierem formavit (Gen. XII), ut ex eorum immaculata sobole apostatarum sarcirentur angelorum ruinae.
- 29.
Quos in paradiso Deliciarum posuit, et ex omni ligno comedere jussit, tantumque a ligno Scientiae boni et mali abstinere mandavit, ut per obedientiam, sine carnis morte, ad coelestem angelorum patriam quandoque potuissent transire, si se astringerent charitatis vinculo per obedientiam Creatori suo. Sed proh dolor! invidia serpentis, homo cupiditatum illectus est illecebris, sicque per hoc morti obnoxius, a paradiso est ejectus.
Nec solus meritam praesumptor senserat iram, sed secum omnem generis sui traxit propaginem, et 132.0655D| in mortiferi facinoris invexit acerbitatem. Hinc mundi princeps homines sibi subdidit omnes, donec is, qui egit, carnem de Virgine sumpsit, qua homines redimeret a reatu praevaricationis, quem pro infirmitate carnis malitia callidi seduxerat hostis. Quem vero ex Patre natum dixi sine tempore, ex intemerata genitrice, Maria videlicet semper Virgine, natus est in tempore, et ad electri similitudinem 132.0656A| unus in utraque et ex utraque natura, et Deus permansit cum Patre, et ad redemptionem nostram homo mortalis factus est ex Virgine matre. Qui verus Deus et homo prodiens ex Virginis utero, mortalium more est circumcisus, et ab Joanne in Jordane baptizatus. Deinde discipulos elegit; plurima virtutum signa peregit, et quod veraciter erat, mundo palam declaravit.
- 30.
Ad ultimum suae voluntatis potestate animam suam posuit in cruce, ut nos redimeret suo sanguine, quos diabolus a prima mundi origine astrictos tenebat captivitati suae. Celebrato tandem passionis mysterio, destructoque mortis imperio, vivens die surrexit tertio, reddens nobis privilegium naturae, quod in primo perdidimus parente. Sicque quadraginta 132.0656B| diebus suis discipulis manifestatus, eisdem ad ultimum recumbentibus apparuit, et in universum orbem ire mandavit, ut remissionem peccatorum praedicarent, et quod didicerant, cunctis gentibus annuntiarent. Ac demum illis cernentibus, coelos rediit, et victor mortis ad dexteram assedit Patris. Qui Spiritus sancti charismate refecti in cunctis finibus orbis sunt dispersi, et hanc fidem annuntiarunt omnibus, quam nos indubitanter credimus, et vobis in ejus nomine et pro ejus amore constanter praedicamus. Haec et his similia beato Lantberto prosequente, et mirabiliter evangelizante, conversi sunt ad fidem catholicam, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam. Tunc egregius doctor et facundissimus praedicator idola dejecit, populum baptismate 132.0656C| sanxit, ecclesias construxit, sacerdotes ordinavit, totamque regionem illam Christo Domino consecravit, et in servitutem Dei in perpetuum delegavit.
- 31.
Interea talibus instaret curis dum pastor herilis, dimicans bella victoriosissimi Regis, ut praeliator invictus et fortis, triumphalem palmam martyrii merito compos in hoc modo contulit illi. Duo siquidem fratres nequissimi, Gallus videlicet ac Rioldus vocati, adversus beati famulos insurrexerunt Lantberti, affligentes illos dira calamitate et multiplici. Quos cum antistes patientissimus humillimis, ut resipiscerent, exoraret precibus, et saepissimis argueret increpationibus, tanto pertinacius gregem Ecclesiae dilaniabant, quanto patientius, ut oves Domini, eorum saevitiam perferebant. Quocirca pontificis 132.0656D| clientes et cognati qui erant prosapia nobilissimi, afflictione subjectorum instigantur, et ut maleficos persequi debeant, eo ignorante, communi consilio deliberant. Nam supradictorum fratrum protervia crescente, et in malum perdurante, viros genere famosissimos, armis conspicuos, ab inchoato opere nequaquam (abundat nequaquam ) pepigit animum revocare. 132.0657A|
- 32.
Quid plura? Illos bello obpetierunt, utrosque mortis piaculo indiderunt. Quibus ita interemptis et in inferni barathrum demersis, Dodo infelix, eorum, qui multati fuerant, proximus affinis, haereditatem infandi suscepit criminis. Persecutionis quippe successionem ad satiandam sui furoris immanitatem, non tamen ad suae utilitatis recepit incolumitatem. Hic namque superbia tumidus, consiliis habitis et armis rigidus lethum beati antistitis Lantberti ob consanguineorum necem corde coepit meditari, et ipsi opere insidiari. Unde sibi socios copulans audacter iniquos et ad praeliandum fortissimos, Leodium adierat, quo caelebs his diebus forte manebat. Eadem nocte pontifex dignissimus, corona martyrii sublimandus, relictis in domo soporatis 132.0657B| sodalibus, ad orationem perrexit solitarius, quam diutissime producens, et infatigabiliter persolvens, ad lucis crepusculum usque protelavit totamque spem suam Domino commisit. Igneus astrigeras jam sol migrabat ad arces, Crinibus et roseis tenebras aurora fugabat, Cum Pater memorabilis domum repetiit, discipulos a somno excitavit, et ut matutinales hymnos secum canerent, eisdem imperavit.
- 33.
Quibus strenuo, et velut decebat, religiose completis, ipse Dominus jejuniis et orationibus erat nimium fatigatus: qua de re famulis suggerentibus, ad lectum regredi est compulsus, quatenus lassitudinem vexati corporis quantisper quiete alleviaret soporis. Sed frustra ibi quaerebat levamen, ubi nullam 132.0657C| volebat habere mollitiem. Corpus etenim suum, quod per diem sine remissione macerabat, per noctem sine intermissione affligebat. Mundatus nempe dudum sacro baptismate, sublimatus demum sacerdotali consecratione, paracleti Spiritus purgabatur illustratione, candidus ad ultimum proprio cruore. Nondum vero obdormierat, sed felicius quiescere exspectabat, cum unus e famulis domo foras exiit, et hostilem cuneum eminus venire conspexit. At ipse concitus intro rediit, et, quid viderit, suis comitibus nuntiare non distulit. Tunc omnes illi in stuporem formidinis subito versi, domnum pontificem non fuerunt excitare ausi. Praestolati sunt diu silenter, donec appropinquarent adversarii venientes. 132.0657D|
- 34.
Sed neque transiliendum puto, quod quibusdam exercitum sequentibus a tergo omnipotentis Dei ostendit celsitudo. Edicam scriptis, clamabo vocibus altis, Totus ab integro saeculorum noscat ut ordo. 132.0658A| Viderunt plane signum mirabile instar crucis Dominicae supra domum pontificiis rutilare, quod prae splendore claritatis nec visu erat facile nec dictu affabile (effabile) ulli. Hoc utique Christus Dominus ideo voluit ostentare mortalibus, ut per id liquido daretur intelligi illum veraciter redemptum sanguine Christi, atque crucifixum desideriis mundi. Cum autem Dodo ferocissimus, armis nequitiae accinctus, junctis sibi nefandis complicibus, ad villam pervenisset superius nominatam, coepit minister malitiae arma concrepare, socios provocare, et sanctum Dei sacerdotem hac illacque bacchando perquirere. Hinc satellites, vesani lictoris jussis obsecundantes, effractis foribus, disruptisque sepibus, sicut inter oves lupi, cortem atrociter sunt 132.0658B| ingressi.
- 35.
Continuo Lantbertus, Dei agonitheta fortissimus, armorum congressione expergefactus, a lecto surrexit, ensem manu corripuit, et contra hostes dimicare deliberavit. Nec mora exstitit sententiam prioris animi mutavit, gladium in terram projiciens, et haec corde dicens: « Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me: quoniam neque iniquitas mea, neque peccatum est, propter quod insurrexerunt adversum me fortes et iniqui. Ecce Synagogae potentium quaerunt animam meam, quam deprecor ut suscipias in pace, qui es miserator et misericors, Domine (Psal. LVIII). » Haec itaque cum lacrymis B. Lantberto implorante, impii apparitores procaciter 132.0658C| fremebant, lanceasque parietibus infigebant, et domum penetrare tentabant. At duo nepotes ipsius, Petrus videlicet atque Audolecus, fortiter eis resistebant, qui domum intrare volebant. Quibus ita frementibus et viriliter agentibus vir inquit serenissimus: Si me, filii, hactenus veraciter dilexistis, nunc consilii mei obedite praeceptis. Vestra Jesu peccata confitemini, et orate pro invicem, ut salvemini. Sic pastor sanctus dixit. Contra sic Audoletus respondit: Ignem, Pater charissime, ignem minantur mittere, quo domus haec incendatur, et nos pariter exuramur.
- 36.
Ad haec vir venerabilis dixit: Nolite timere, filii, flammas incendii: certe potens est dextera Dei eripere nos a periculo imminenti. Illos, ut 132.0658D| timeo, sempiterna induet confusio: super nos, ut credo, Dei efflorebit sanctificatio. Attamen vos, qui rei fuistis in crimine, sententiam ultionis modo recipite, ne vos infernalis cruciet gehenna, sed expiatos perennis excipiat vita. Ita omnes 132.0659A| informans, et sacerdotali potestate corroborans, a penetralibus jussit nepotes egredi, quo mererentur fieri holocaustum regis aeterni. Cum intrepidi ostio erupissent cubiculi, extemplo caedentibus adversariis, martyrio digni divinis conspectibus sunt immolati. Inde Pater egregius, et pontifex constantissimus, pavimento soli in modum crucis prosternitur, et misericordem Deum humillimis precibus deprecatur. Verum quid ejus felix anima tunc Deo fuerit locuta, quae mortalis valet prodere lingua? Sed sine dubio talia petiit, qualia statim impetrare promeruit. Ingressi autem intrinsecus adversarii furentes, interfecerunt omnes in ore gladii, quoscunque repererunt ibi.
- 37.
Denique unus ex crudelissimo agmine, inflammatus 132.0659B| immanissimi furoris rabie, tectum desuper subiit, et beatum pontificem terrae prostratum inspexit; moxque diabolico spiritu exagitatus,
Percussit telo victurum in saecula Christo. Sic pretiosus Domini sacerdos Lantbertus, testis gloriosus, felici martyrio est consecratus, taliterque regnum coelorum, quod diu desideravit, vivens et coronatus feliciter intravit. Jacuit quippe beati viri corpus exanime, perfusum sanguinis sui imbre; sed anima ab angelis in coelum est evecta, et inter consortia supernorum civium collocata, ubi fruitur gaudens et exsultans societate apostolorum, glorificatione prophetarum, confessione martyrum, cohaereditate confessorum, integritate virginum, 132.0659C| obtinetque palmam perennis gloriae, et stolam jucunditatis aeternae. Corpus tandem sacrosanctum pauci, qui evasere internecionis periculum, navi velociter imposuerunt, et ad Trajectum usque 132.0660A| delatum in ecclesia apostolorum Pincipis honorifice sepelierunt.
Exanimes artus nec liquit coelica virtus,
Monstravit populis, quantae fuerit bonitatis
Hic, feritate furens quem Dodo peremerat amens
- 38.
Nam dum conderetur tumulo, immensus odor affuit e coelo, vincens omnia aromata suavitatis fragrantia. Nec defuit angelorum sublimitas ejus sarcophago, primorum dierum illum custodiens tempore, ostendensque sui carminis prosodia, quae munerum praemia in coelesti aula ejus possideret anima. <poem> Ut subtilis erat dicti vox praesulis alma! Illuc vicini multo admiramine ducti, 132.0660B| Saepius accedunt, et quid sit, noscere quaerunt, Qui sint, quidque canant, vel quae sint munera vocis, Sed tunc interius proprios extendere visus Dum cupiunt, ea vox tenui subducitur aura, Ut solet audiri, cum vas contingitur aeris, Et sonus assurgens paulatim ducitur astris. At docte dum se retrahunt, ut longius essent, Dulcibus auditu resonabat vocibus aer. <poem> Convenit etiam omnis pene provincia, de absentia ejus lugentes ineffabili moestitia, et ad coelos alta usque emittentes suspiria. Complevit autem sacratissimus Lantbertus pontifex et martyr Christi gloriosissimus cursum sui agonis XV Kal. Octobr., regnante Deo vivo et vero in Trinitatis plenitudine, 132.0660C| et unitatis majestate, cui exstat laus et sanctorum jubilatio, necnon et perpes gratiarum actio, nunc et semper per immortalia saeculorum saecula. Amen. (no apparatus)