Vita S. Hildefonsi (Rodericus Cerratensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Hildefonsi (
Saeculo VII

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Vita S. Hildefonsi (Rodericus Cerratensis), J. P. Migne

Vita S. Hildefonsi

1. (0047C)Hildefonsus ex Hispania, civitate Toletana nobilibus parentibus oriundus, nobili Toletanae sedis praesuli Eugenio traditur nutriendus. Quem sanctus Eugenius bonis moribus, et litterarum rudimentis instruens diligenter, capacitatem ejus attendens, ad beatum Isidorum archipraesulem Hispalensem transmisit eum, apud quem omnis eloquentiae doctrina, artium disciplina, Theologiae et speculatio ita vigebat, ut omnes qui ad eum confluebant, pro capacitate singulorum instruebat.

2. Hildefonsus igitur a beato Isidoro et propter genus, et propter Eugenium benigne susceptus, et ejus subjectus dogmatibus, cum in liberalium artium studio plurimum laborasset, in lege Domini studiosius aciem infigebat. His atque aliis exercitiis honestis toto mentis affectu teneris adhuc sub annis semper intendens, adolescentulis qui secum studebant, in exemplum humanae vitae seipsum proponens, non solum ab illicitis revocabat, verum etiam bonis operibus (0047D)inhaerendo ad bonum operandum informabat. Nullus eo studiosius lectioni instabat, frequentius eo nullus orationi vacabat. Legendi tamen, atque orandi vices inter se sic distinguebat, ut nec lectio impediret (0048C)orationem, nec oratio lectionem; sed ut attentius vel legeret, vel oraret, illi vicissim relevamen erat orationis lectio, et lectionis oratio. Ubicunque iret eum oratio comitabatur euntem et redeuntem; in saeculari autem conversatione illa nihil indecens, nil inhonestum erat in eo; sed ut servus Christi, et sanctorum imitator, non solum sapientia proficiebat, sed et augmento virtutum mirabiliter crescebat.

3. Transacta autem puerili aetate, cum ad illam cui carnis oblectamenta alludunt veniret aetatem, motus illicitos volens reprimere, corpus suum muro virtutum contrarias earum qualitates contrariis vitiorum qualitatibus opponens, ita circumscripsit, ut non solum vitiis non pateret ingressus, verum etiam nisi per tentationum infestationem interdiceretur accessus; permittebatur enim sicut et caeteri sancti tentari, non ad virtutum defectum, sed ad probationis profectum. Ex affectu autem pietatis miseriae pauperum condescendebat, ex sigillo castitatis virginitatis (0048D)lilium non amittebat; et caetera virtutum ornamenta Deo offerens, Deo placens, se totum Domino immolabat.

4. Relictis denique saecularibus disciplinis, ad beatum (0049A)Eugenium reversus, ab eo in diaconum est ordinatus. Ne autem vita sua, quam immaculatam servaverat, delectatione temporalium macularetur, in ecclesia sanctorum Cosmae et Damiani, quae in suburbio sita est Toletano, quae antiquitus Agaliense monasterium dicebatur, relictis parentibus, cum aliis qui habitabant ibi servire Deo devovit. Cumque ad locum praedictum pergeret, et patrem suum rapido furore se persequentem a longe conspiceret, ne a proposito fraudaretur, in vetusta macerie se occultavit; pater vero latibulum praeteriens Agaliense monasterium comminando petiit, et eum non inveniens rediit. Reverso igitur patre, monasterium adiit, et habitum suscepit.

5. Multis annis transactis, cum nulli in religione haberetur secundus, factus est abbas. Factus igitur abbas res Ecclesiae ordinabat, omnibus necessaria ministrabat. Mores omnium circumspiciens, qualitates morum attendens, singulis prout necessarium (0049B)erat se ipsum exhibebat, mansuetis mansuetus, contra vero offensos offensos habebat affectus. Nam Ensis offensis erat abbas Agaliensis.

6. In villa autem quae tunc Bisensis dicebatur, virginum coenobium aedificavit, et propriis facultatibus ditavit. Fama autem ejus per totam Hispaniam divulgata, cum nec sanctior, nec probabilior, nec eloquentior, nec illustrior, nec rectior, nec scientia perfectior eo inveniri posset, defuncto Eugenio a clero et populo Toletum reducitur, et omnibus eum laudantibus pontifex subrogatur. Factus ergo pontifex praedicationis mensam pro qualitate singulorum omnibus praeparabat.

7. Quadam die dum sanctae Leocadiae festivitas immineret, dum omnes festivitati celebrandae convenirent, dum sanctus Hildefonsus ad sepulcrum ejus flexis genibus oraret, virgo illa sacra coram omnibus ibi astantibus illi se praesentavit. Cum autem (0049C)vir sanctus in ejus praesentiam occurreret, ipsa quasi eum amplexans, hujusmodi protulit verba: « Per vitam Hildefonsi vivit Domina mea. » Atque ideo eam haec verba protulisse arbitror, quia cum fides et veritas virginitatis beatae Mariae errore infidelium per totam fere Hispaniam destructa et emortua esset, librum de ejus virginitate scripsit, per quem fides illa quasi mortua revixit, et errorem penitus destruxit. Sed ut memoriam revelationis posteris relinqueret, partem vestimenti quod membra illius viventis texerat, Reccesvindi principis, qui festo intererat, cultro praecidit, quem cum eisdem reliquiis vasculis argenteis condidit; indignum judicans ut qui praeciderat sancta, scinderet ulterius polluta. Quibus (0050A)peractis omnes festum Virginis solemniter peregerunt.

8. Dei genitricem multum diligebat, et omni reverentia eam honorabat: in cujus laudem volumen insigne eleganti stylo de ejus sanctissima virginitate composuit, quod ita ipsi Virgini placuit, ut librum ipsum manu tenens ei apparuit, et pro tali opere gratias retulit. Ille autem cupiens eam altius honorare, constituit ut celebraretur solemnitas ejus, id est, festum Annuntiationis, singulis annis octavo die ante festum Natalis Domini; ut quia festum Annuntiationis circa Passionem vel Resurrectionem Domini frequenter evenit, in praedicto die restitui possit. Et quidem satis congrue, ut eodem tempore prius Annuntiatio Domini quam ejus Nativitas celebretur, quae solemnitas per multas Ecclesias Hispaniae celebratur.

9. Imminente autem die festivitatis Genitricis Dei, tribus diebus ante, litanias cum jejunio statuit celebrari, (0050B)ut festum devotius ageretur. Nocte igitur media ipsius festi dum ad Matutinum consurgeret, et liber virginitatis, quem ipse mira facundia composuerat, ad legendum paratus esset, ut vigilias quas Deo et beatae Mariae voverat expleret, ministri qui praeibant, qui luminaria portabant, ostia ecclesiae aperientes, intra ecclesiam lumen coeleste viderunt, quod nullo modo ferre valentes quasi mortui relictis luminaribus cum tremore fugerunt. Hildefonsus vero imperterritus ingrediens, cum ante altare solito more genua flecteret, et bene conscius circumquaque conspiciens vidit virginum reginam sedentem in sede ubi ipse solebat sedere, et populo praedicare. Vidit et virginum turmas laudantes eam. Cumque Virgo et vir sanctus se mutuo respicerent, ait ei Virgo sanctissima: « Quoniam mente pura, fideque firma, in meis laudibus permansisti, et laudem meam in corda fidelium dulci eloquio depinxisti, et lumbos tuos virginitatis cingulo praecinxisti, de vestimentis (0050C)perpetuae gloriae vestimentum attuli tibi, quo vestiaris in die et solemnitate mea; in hac sede sedebis. Si quis autem post te praesumpserit hoc vestimentum induere, et in hac cathedra sedere, non carebit ultione. Hisque dictis disparuit, et vestimentum quod nos Albam vocamus, ei reliquit. Ipse autem felicem ducens vitam, feliciter migravit ad Dominum

10. Post quem Siargius episcopus factus ait: Sicut ego sum homo, sic et hominem scio praedecessorem meum; cur non induar eo quo ipse indutus est vestimento, cum eodem fungar praesulatus officio? Qui cum vestimento indutus esset, constrictus arctius, cecidit mortuus; perterritique vestimentum tulerunt, et in thesauro ecclesiae reposuerunt.