Vita S. Hieronymi

This is the stable version, checked on 14 Decembris 2021. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Hieronymi
saeculo IV

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 22



EusCre.ViSHi3 22 Eusebius Cremonensis Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Vita S. Hieronymi

Hieronymus Eusebii viri nobilissimi filius ab oppido Stridonis, quod Dalmatiae et Pannoniae confinia tenet, exstitit oriundus. Hic adhuc puer Romam adiit, et litteris Graecis, Latinis, et Hebraicis plene eruditus est. In arte Grammatica Donatum habuit Praeceptorem, in Rhetorica autem Victorinum Oratorem. In Scripturis autem Divinis (Ms. excibatur ) exercitabatur die ac nocte, et inde hausit avide, quod postmodum effudit abunde. Quodam vero tempore, sicut ipse in Epistola ad Eustochium perhibet, dum die Tullium, et nocte Platonem avide legeret, eo quod sermo incultus sibi in libris Propheticis non placeret, circa mediam Quadragesimam tam subita, et ardenti febre corripitur, ut toto jam frigescente corpore vitalis (Ms. color ) calor in solo pectore palpitaret. Dum ergo exequiae funeris pararentur, subito ante tribunal Judicis trahitur, et interrogatus cujus conditionis esset, Christianum esse se libere profitetur. Ad quem Judex, Mentiris, inquit, Ciceronianus es, non Christianus: ubi est enim thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Tunc Hieronymus obmutuit, et continuo Judex ipsum durissime caedi jussit. Tunc exclamavit, et dixit, Miserere mei, Domine. Tunc qui astabant, precabantur, ut veniam tribueret adolescenti. Ipse autem per Deum jurare coepit et dicere, Domine, si unquam habuero codices saeculares: si legero, te negabo. In hoc igitur juramenti verbo dimissus, subito reviviscit. Tunc lacrymis se totum invenit perfusum, et ex verberibus, quae ante tribunal susceperat, scapulas terribiliter reperit liventes. Tanto autem studio Libros divinos ex tunc legit, quanto libros Gentilium unquam legerat. Dum annorum triginta novem esset, in Ecclesia Romana ordinatus est Presbyter Cardinalis. Mortuo autem Liberio Papa, Hieronymus dignus summo sacerdotio ab omnibus acclamatur; sed dum quorumdam Clericorum et Monachorum lasciviam increparet, illi nimium indignati ei insidias paraverunt. Sed et per vestem muliebrem, ut ait Joannes Belet, ab eis turpiter est derisus. Nam cum Hieronymus ad Matutinum solito more surgeret, vestem mulieris, quam aemuli juxta lectum posuerant, reperit, suamque credens, induit, et in Ecclesiam sic processit. Hoc autem aemuli faciebant, ut mulierem in thalamo habere crederetur. Quod ille videns tantae vesaniae locum dedit: et ad Gregorium Nazianzenum Constantinopolitanae urbis Episcopum pervenit. Postquam autem ab ipso sacras litteras didicit, in eremum properavit, ubi quanta pro Christo sustinuerit, ipse ad Eustochium narrat dicens. Quoties in eremo constitutus in illa vasta solitudine, etc., usque ad interesse agminibus Angelorum. Per quadriennium igitur poenitentia sic peracta, ad Bethleem oppidum remeavit, ubi ut prudens animal ad Praesepe Domini se obtulit permansurum. Bibliothecam autem suam, quam summo studio sibi condiderat clausam, aliosque libros iterum relegens, diem jejunus ducebat ad vesperam. Multos autem discipulos coadunans, in sancto proposito et translatione Scripturarum quinquaginta annis et sex mensibus desudavit, et usque ad finem virgo permansit. Licet autem hic dicatur, quia virgo semper fuerit, ipse tamen de se ita scribit: « Virginitatem in coelo praefero, non quia habeo, sed quia magis quod non habeo. » Tantaque lassitudine fatigatus est, ut suo lecto jacens funiculo ad trabem suspenso, supinus manibus se levaret. Quadam vero die advesperascente, cum Hieronymus cum suis fratribus ad sacram lectionem audiendam sederet, Leo quidam claudicans, Monasterium ingresus est, quae superius totidem verbis habes col. 309. et seqq.

Cum olim in Ecclesia unusquisque cantaret, quod volebat Theodosius Imperator, ut ait Joannes Beleth, Damasum Papam rogavit, ut alicui viro docto Ecclesiasticum officium committeret ordinandum. Ipse igitur sciens Hieronymum in lingua latina, graeca et hebraea perfectum in omnium sapientia summum, eidem praedictum officium committit. Hieronymus igitur Psalterium per ferias distinxit, et unicuique feriae Nocturnum proprium assignavit, et Gloria Patri in fine cujuslibet Psalmi dicendi instituit. Deinde Epistolas, et Evangelia per anni circulum decantanda, caeteraque ad officium pertinentia praeter cantum rationabiliter ordinavit. Misitque illud ad summum Pontificem, et ab eo et Cardinalibus fuit valde approbatum, et perpetuo autenthicatum. Post autem in ore speluncae, in qua Dominus venit et jacuit, Monasterium sibi construxit, ubi completis nonaginta octo annis et sex mensibus sepultus fuit.

In quanta reverentia Augustinus eum habuerit, patet in Epistolis, quas sibi misit: in una quarum tali modo ei scribit: Domino dilectissimo, et cultu sincerissimae charitatis observando, atque complectendo Hieronymo Augustinus. Alibi quoque de eo sic scribit: Sanctus Hieronymus presbyter graeco, latino et haebraeo eloquio eruditus, in locis sanctis atque in litteris sacris usque ad decrepitam vixit aetatem, cujus nobis eloquii ab Oriente in Occidentem instar solis lampas resplenduit. Beatus autem prosper in suis Chronicis sic ait: Hieronymus presbyter in Bethlem toto jam mundo clarus egregio ingenio, et studio universae Ecclesiae serviens habitat. In Dialogo quoque Severi discipuli sancti Martini, qui ejus tempore fuit, de eo sic scribitur: Hieronymus presbyter fidei merito, doteque virtutum non solum latinis atque Graecis, sed etiam haebraicis ita litteris instructus est, ut se illi omni scientia nemo audeat comparare. Cui jugiter adversus malos pugna, perpetuumque certamen. Oderunt eum haeretici, quia eos impugnare non desinit. Oderunt mali Clerici, quia vitam eorum insectabatur et crimina; sed plane boni omnes et mirantur, et diligunt. Nam qui eum haereticum esse arbitrantur, insaniunt. Totus semper in lectione, totus in libris est; non die, non nocte quiescit: aut legit aliquid semper, aut scribit. Haec Severus. Et sicut ex his verbis patet, sicut ipse saepe testatur, multos persecutores, et multos detractores perpessus est. Quas tamen persecutiones, quam libenter sustinuerit, patet ex hoc, quod sic dicit in Epistola ad Asellam: Gratias ago Deo, quia dignus sum habitus, quem oderit mundus; maleficum me garriunt, sed scio ad regnum perveniri per infamiam et bonam famam. Item, Utinam ob Domini mei nomen atque justitiam universa me infidelium turba persequatur. Utinam in opprobrium meum solidius exurgat hic mundus: tantum ut merear a Christo laudari, et suae pollicitationis sperare mercedem. Grata itaque ac desideranda est tentatio, cujus praemium a Christo comparatur: nec maledictio gravis est, quae divinam laudem imitatur. Obiit autem praenominatus D. Hieronymus circa An. Domini nostri Jesu Christi 398. Finis.