Vita S. Hathumodae (Agius presbyter)

This is the stable version, checked on 30 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Hathumodae
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137


Vita S. Hathumodae (Agius presbyter), J. P. Migne cc_id: cps_2.AgiPre.ViSHa, cc_idno: 9518

PROLOGUS. 137.1169A|

Honorabiliter diligendis, et diligibiliter honorandis sanctissimis in Christo Gandesheimensis monasterii sororibus Agius, quamvis indignus gratia Christi sacerdos. Quantum matri olim nostrae spiritali, quantum vestrae simul charitati debeamus, dicere nequaquam valemus. Dicere enim non possumus, vel qualem omnes vos communiter nobis charitatem exhibere consueveritis; vel qualia, et quanta ab ipsa specialiter beneficia consecuti fuerimus. Proinde quia hoc sanctis ejus meritis dignum putamus, quia hoc simul vobis gratum fore non dubitamus, Vitam ejus breviter, inculto licet sermone, transcriptam vobis mittere dignum duximus; ut, quia, quod summopere optastis, jam eam corporaliter intueri et 137.1169B| habere non potestis, in vita quamdam ejus imaginem teneatis, et in exemplis et actibus ejus ipsam vos habere putetis. Quod nos improbabiliter facturos speramus, quia et vitam ejus magna, ut nostis, ex parte noveramus, et dormitioni quoque interfuimus. Unde lectorem primo omnium monemus, ut noverit, nos non falsa aut dubia de ea esse dicturos, sed vera, et certa, et omnibus fere, qui eam nosse poterant, nota narraturos, neque enim alia scribimus, quam quae omnes passim minores clamant, majores probant. Si quid tamen est quod de sanctitatis ejus declaratione ad omnium indifferenter notitiam pervenire nequivit, sororum quae ei familiarius adhaeserunt, fidei committendum, et testimonio credendum suademus; cognita quippe ejus sanctitas etiam de 137.1169C| minus notis dubitare non permittit. Pauca igitur de singulis attingentes, primum de genere dicendum putamus, ut clarescat, unde, ad quid venerit, et quanta pro amore divino spreverit, contempserit, dimiserit; quanto namque plus quisquam pro Deo dimiserit, tanto majoris meriti apud Deum erit, tanto majorem mercedem apud Deum percepturus erit.

CAPUT PRIMUM Hathumodae amplissimi natales. Egregia ejus in pueritia pietatis et eruditionis studia. Sacrum velamen in Parthenone Herfordensi susceptum. Transitus inde ad monasterium Gandersheimense, hujusque praefectura Hathumodae delata et suscepta. Modus vivendi in Parthen. Gandersheim. 137.1170A|

Denique ut de primoribus ejus taceamus, qui omnes et ex paterno genere et ex materno clarissimi fuerunt, quantae apud saeculum nobilitatis sancta ista et incomparabilis femina fuerit, hinc apparet: quod frater ejus regum neptem in matrimonio habet, soror regis regi filio, digno digna jugalis conjugi juncta est; caeteri infra patriam, qui non majori gloria Christi servitio mancipati sunt, secundum natalium 137.1170B| dignitatem honestissimas nuptias sortiti sunt. Pater ejus ex illustrissimo Saxonum genere oriundus, dux orientalium Saxonum fuit; mater ex nobilissima aeque Francorum prosapia descendens, in prole nobilior effulsit; ipsa Hathumod dicta, ex bono bonarum arborum semine flos primum jucundissimus, suavissimus postmodum fructus excrevit. Siquidem natalium, ut diximus, dignitate nobilissima mentis sanctitas nobilior fuit; nam ab ipsa statim pueritia quamdam futurae indolis speciem praetendens, puerilem lasciviam Christiana gravitate mutavit: jocos, et innoxios licet lusus, hujusmodi aetati familiares, in tenero quamvis corpore maturiori animo ut vanos irrisit, ut ad nihil utiles contempsit, aurum, et apparaturam pretiosam, quae infantes, 137.1170C| utpote pulchra, quanquam innocenter concupiscant, neque concupivit, neque habere voluit; nam vestes auro paratas, mitras, vittas, discriminalia, inaures, lunulas, monilia, armillas, dextraliola, strophia, et olfactoriola, ad quae vel habenda vel portanda plurimarum feminarum inardescit ambitio, et ultro secundum parentum facultatem, et 137.1171A| dignitatem oblata, suscipere recusavit; et contra voluntatem sibi imposita, anxie ingemuit, vehementer flevit. Ecclesiis Christi, quia quod voluit, jugiter non licuit, vel frequentius interesse, et ibi aliquid suae utilitatis audire, et orationi incumbere gaudebat. Litteras vero, ad quas alii discendas verberibus coguntur, ipsa ultroneo studio appetiit, infatigabunda meditatione addidicit.

Ab ipsa quippe infantia morum secum probitas crevit, et simul cum aetatis succremento, et virtutibus se ipsa quotidie major effulsit. Nam cum aetatis processu sapientia, et gratia apud Deum et homines proficiens, servitium Christi pompis mundialibus, coelestem sponsum Christum, terreno sponso praetulit; denique fulgentibus parentum tectis ancillarum 137.1171B| Dei contubernium anteponens, cum parentum voluntate sacro velamine consecrata, et Herfordensi monasterio, quod eo tempore in sanctimonialium nomine famosissimum erat, sub regulari disciplina nutrienda aliquandiu commendata est. Quem locum deinceps quanta charitate dilexerit, quanta reverentia dignum judicaverit, non facile verbis explicare valemus. Nam cum plerumque cum familiaribus suis loquens, ejus loci mentionem fecisset, felicem se fore dicebat, si iterum sub abbatissae imperio eis interesse mereretur; feliciorem, si nunquam inde avelleretur. Recordabatur quippe facies et vultus singularum, et omnium mores ante oculos revocabat; hujus charitatem, ejus humilitatem laudabat; illam obedientia praeire, hanc patientia praestare 137.1171C| dicebat; in una largitatem, in altera abstinentiam mirabatur; omnium vero in communi modestiam, pietatem atque pudicitiam praedicabat. Ubi dum aliquandiu, ut diximus, instruendi gratia commorata bonorum omnium, quantum in ipsa aetate potuit, cunctis exemplum dedisset, postquam pater et mater de Roma, quo orandi causa ierant, cum apostolica benedictione regressi, et sancto Petro familiaeque sancti Petri cum omnibus suis commendati, sanctorum corpora papae Anastasii et Innocentii papae transtulerunt; denuo revocata in monasterio, quod in propria haereditate fundatum Domino et eisdem sanctis tradiderunt, cum apostolica auctoritate, et episcopi sui benedictione primo paucioribus, deinde pluribus sororibus est mater spiritalis et electa, et 137.1171D| constituta. Ubi cum consororibus suis quanta postmodum corporis castitate, quanta mentis vixerit sanctitate, non est nostrae facultatis evolvere.

Communis omnium vita, communis victus, habitus consimilis erat, qui tamen mediocris, nec nimium scilicet cultus, nec admodum vilis, neque ex integro laneus erat. Quarum nulla cum parentibus, aut quibuslibet hospitibus aut manducabat, aut nisi permissa loquebatur; nullus cuiquam, quod plerisque sanctimonialibus mos est, extra monasterium aut ad parentes, aut possessiones subjectas egressus; extra communem refectionis domum vel horam nulla cuiquam manducandi licentia, nisi aliquam infirmitas coegisset; uno omnes constitutae in loco 137.1172A| simul cibum capiebant, simul quiescebant, simul ad canonicos cursus orandi hora conveniebant, simul egredientes, quod operandum erat operabantur. Cellulas intra claustrum proprias aut servitrices nulli habere licebat. Extra in villula ideo habitabant, quia necdum eis ex parte matris spiritalis vestimenta propter rerum insufficientiam dabantur; pauperioribus quae aliunde habere non poterant, ipsa ministravit. A viris tanta separatio erat, ut nec presbyteri quidem, nisi infirmitatis necessitas poposcisset, claustrum earum ingrederentur, aut aliqua rationabilis secundum officii eorum ministerium causa postulavisset. Haec sunt quae eis fere communia cum caeteris fuere.

CAPUT II. Hathumodae vita communis, modestia in sermone, victu, vestitu. Studium orationis, benignitas, charitas, etc. 137.1172B|

Siquidem ista omnia non solum adimplevit, sed etiam superauxit. Nam ita communem cum caeteris vitam et victum habebat, ut, cum carnis esum certis diebus, et statutis temporibus ipsis non negaret, sibi non indulgeret; ita consimilem habitum habebat, ut, cum a laneis [ cod., lineis] ad carnem vestimentis, si quae hoc vellent, alias arceret, ipsa laneum haberet. Porro cum hospitibus nisi in ecclesia non loquebatur, nisi forte humanitatis gratia cum his refectionis tempore eam esse postulasset. Ad parentes, aut possessiones subjectas nunquam, ex quo illuc venit, egressa est; extra monasterium non dicam 137.1172C| cum viro, sed cum nullo prorsus comedit; intra monasterium, licet hoc liceret, non in alio loco quam in communi refectorio manducare consuevit. Ita cum caeteris ad ecclesiam hora orandi conveniebat, ut aut prima, aut inter primas veniret, postrema egrederetur; ita cum caeteris in eadem domo dormiebat, ut ad lectum postrema veniret, de lecto prima surgeret. Servitrices intra monasterium sicut caeteras habere noluit, sic ipsa non habuit: studebat namque sancta et Deo dilecta femina, sicut loco excellebat, ita et vita praestare, studebat sicut nomine, ita et meritis excellere; et idcirco nocturnales cantus praevenire, post matutinales hymnos vigilare, et plura hujusmodi alia agere, quae caeteris ardua, 137.1172D| ipsi propter consuetudinem et nimium in Deum amorem jocunda admodum, et prorsus facilia videbantur. Meminebat quod erat, meminebat quod dicebatur; cogitabat se matrem vocatam, cogitabat se abbatissae nomine censeri, et ideo prodesse magis quam praeesse gaudebat, et amari potius quam timeri cupiebat. Proinde cogitans se non tam honorem quam onus suscepisse, nulli aliquando aliquid interdixit quod ipsa fecisset; nulli aliquid praecepit quod ipsa prius non adimplesset; ita subjectas ad bene agendum factis potius suis et exemplis incitans, quam disciplina cogens.

Talis erat ore qualis opere; talis opere, qualis ore; quia quod docuit fecit, et quod fecit docuit. Et quia divina Scriptura quadrifarie quaedam vetat, 137.1173A| quaedam jubet, quaedam concedit, quaedam suadet; ipsa, in quantum humanae fragilitati erat possibile, vetita nulla commisit; justa quaeque fecit; ex licitis illicita fecit; suasa majoris mercedis intuitu arripuit. Nam aperte mala, quae erant prohibita, non solum opere non fecit, sed etiam mente exsecrata est; aperte bona, quae erant praecepta, pro viribus adimplere contendit; concessa, quae pro utentium modo vel bona esse possunt, vel mala, in quibus est: saeculi usus, conjugii voluptas, carnium esus, molliorum et cultiorum indumentorum apparatus, majori cautela sprevit, salubriori consilio declinavit. Suasa, quae ut altiora neque cunctis praecipi, neque a cunctis adimpleri poterant, in quibus est: saeculi abrenuntiatio, carnium abstinentia, molliorum et 137.1173B| cultiorum indumentorum contemptus, virginitatis observatio, ardenter arripuit, perseveranter complevit. Denique molliora indumenta ita contempsit, ut asperiora quoque non nimis culta haberet; a carnibus ita abstinuit, ut cum caeteris cibis et potu necessario panem quoque ipsum parcissime sumeret; saeculo autem non solum exterioribus rebus, sed etiam in animo intus, et voluntate renuntiavit; virginitatis propositum ita caute servavit, ut nullis invidis detrahendi locus daretur.

Nulla in verbis ejus procacitas, nulla incontinentiae lascivia fuit. Sermo impudicus, et verbum turpe nunquam ab ejus ore processit. Nullus aliquando rixantem, nullus maledicentem, nullus jurantem, nullus detrahentem, nullus mentientem audivit. Nemo 137.1173C| eam iratam, nemo turbulentam, nemo multum et inhoneste ridentem vidit. Nulli unquam injuriam fecit, nulli calumniam irrogavit, nulli convicium ingessit. Una omnes secundum qualitates singulorum vel dilexit, vel reverentia honoravit. Consororum suarum ita vitia insectata est, ut summo eas et diligeret, et veneraretur affectu. Una erga singulas pro meritis disciplina usa est; dilexit naturam, odivit malitiam; dilexit quod Christus fecit, odivit quod diabolus adinvenit. Suarum excessus ut proprios flevit; quoties aliqua fide aut mente infirmabatur, ipsa simul aegrotabat; quoties aliqua scandalizabatur, ipsa urebatur; placido tamen semper vultu sereni animi, etiam inter moestas, et res lacrymosas, serenitatem praemonstrabat. Caeterum fidem vel in 137.1173D| Deum puriorem, vel erga homines meliorem, nullus habere valebat. In amicitiis, non aliis quam justis, concedendis cauta admodum et difficilis videbatur, in conservandis tenacissima erat.

CAPUT III. Ejus in perscrutandis divinis Scripturis sedulitas et solertia, humilitas, patientia in egenos, ac in infirmos liberalitas, hospitalitas. Futurus monasterii status visu nocturno cognitus.

Scripturarum lectioni et ipsa sedula insistebat, et insistentes summopere diligebat; negligentes, quas tamen aliquid proficere posse videbat, minori potius familiaritate quam disciplina ad has discendas cogebat; in his audiendis, legendis, intelligendis majorem 137.1174A| cautelam, vivaciorem sensum, saniorem intellectum habere nullus fere hoc tempore quivit. Si qua, ut moris est, interrogare debebat, tam plane et discusse cuncta attingebat, ut ipsa interrogatione sua docere potius quam interrogare videretur. Longum est, si cunctas ejus virtutes singulatim vel attingere velimus. Mira ei charitas, summa humilitas, maxima patientia, incredibilis liberalitas, incomparabilis pietas erat. Quanta namque charitate vel ipsa cunctas dilexerit, vel ipsa vicissim ab eis dilecta sit, testantur tot tantorum lacrymae, in ejus obdormitione effusae. Humilitatem vero tantam habuit, ut, cum esset clarissimo, ut in principio diximus, genere orta, et summa apud consorores loco constituta, nulla vel ad inclinandum facilior, vel in verbis 137.1174B| humilior, vel in habitu fere vilior appareret. Quid de patientia ejus dicam, cum nullum unquam vel inhonesta increpatione arguerit, vel etiam convicianti asperum verbum retulerit? Porro de liberalitate et pietate dicere aliquid supervacuum est: cum omnes ita attendisset, ac si de propriis visceribus ipsos genuisset. Quis enim unquam inopum, quis clericorum ab ea vacuus recessit? Quis non ejus cibis refocillatus, quis non est ejus bonis participatus? Nonnunquam suis tulit quod aliis tribuere posset; egebat ipsa, ut alii abundarent; esuriebat, ne pauperes esurirent; sitiebat, ne hospitibus potus deesset; in quibus suscipiendis majorem humilitatem, majorem charitatem, majorem humanitatem nemo poterat exhibere. Illis, si persona talis erat, hora convivandi 137.1174C| assidere solita, cum illis de Deo, de coelestibus, de divinis Scripturis tractare, eos aut interrogare aliquid, aut docere, et ita quidquid humanitatis erat, exhibere; ut curaret, dum corpus exterius pascebatur, ne mens interius otiosa remaneret.

Quam autem sollicita fuerit erga aegrotantes, superfluum est dicere: cum non solum praesentes miro modo, et diversis obsequiis foverit, sed etiam alienos, et longe positos in infirmitate aliqua per nuntios visitaverit, et quidquid illis gratum in cibis esse putaret miserit. Siquidem parvo ante suam infirmitatem tempore, cum pleraeque sororum graviter languissent, dici non potest quanta sollicitudine eas visitaverit, quanta eis cura astiterit, quanta sollicitudine inter singularum lectos discurrerit, 137.1174D| quanta suavitate singulas allocuta fuerit, quam miris et diversis obsequiis molestiam earum corporalem levigare tentaverit, omnibus quibus poterat modis procurans, ne aut necessaria ministeria, aut quidquam eorum, quae desiderabant, eis deesset; ac si jam sancta et Deo dilecta femina sciret quantocius se ex hoc saeculo esse migraturam; quod tamen et ex nonnullis seniorum indiciis non solum sibi, sed etiam aliis prius praemonstratum esse probatur. Fuere namque ex sororibus quae signum ecclesiae maximum cecidisse, et confractum esse in somnis viderint; plerisque visum est sarcophagum sanctorum ruisse, et minutatim solutum fuisse.

Ipsa autem, dum non multo ante infirmitatem 137.1175A| suam cum quodam familiarium suorum loqueretur, inter familiaria quae cum eo habebat colloquia, etiam monasterii sui statum tenerrimum deplorare coepit; ad quod cum ille diceret: Tenerum quidem eum esse, sed Dei gratia bonum; de bonitate Dei esse positum, potestate, et misericordia respondit, sibi tamen hoc penitus displicere, quod necdum regiae tuitioni commendatus esset. Cumque ille rursum diceret, hoc Domino volente citius emendandum fore, utrumque et episcopum suum illis fidelem, et familiarem esse, cujus suggestione hoc fieri posset, et parentes, et alios in palatio fideles eam habere, qui suam optime in hoc voluntatem et adjuvare possent, et vellent: sese quoque ita credere ait, ipsam tamen ad hoc, 137.1175B| usquequo fieret, non esse victuram; hoc autem citius esse futurum; de his omnibus, ut Domino placeret, esse debere dixit, se tamen mirandis quibusdam, et sibi prius insuetis insomniis agitari, ipsius super hoc orationem et benedictionem efflagitare. Dicebat enim in somniis se quamdam mirae magnitudinis rotam vidisse, cujus palo diversas animalium figuras insertas haberent, se vero cum plerisque consororibus suis ad axem supra modiolum rotae intra radiolas quasi quibusdam catenulis esse colligatam, simulque cum rota, quam fluvius subtercurrens mira velocitate circumegerat, circumvolvi; cumque, ut sibi videbatur, stupida timeret, ne in fluvium subtercurrentem decideret, non in fluvium, quod verebatur, sed potius in 137.1175C| terram contiguam se decidisse. Quo facto se expergefactam fuisse, et jam vigilantem, jam ad se reversam, membris tamen omnibus praemortuis, et adhuc tremebundis jacuisse.

CAPUT IV. Tempus mortis, et locus sepulturae in somno ei ostensus. Sanctus Martinus singulari cultu ab ea honoratus, et saepius conspectus.

Quibus itidem diebus saepius sibi visum esse dicebat se levi volasse corpore, et corpore exutam, tamen corpoream, et ineffabili nobis modo coelestibus simul et terrestribus interfuisse. Nam proximis illis diebus se quasi in aere raptam, et omnia monasterii aedificia detecta vidisse, et cuncta, quae in singulis vel erant, vel gerebantur, aperta suis oculis, 137.1175D| et perspicua prorsus fuisse. Inter haec se in ecclesia quasi quemdam magnum terrae hiatum vidisse; cumque ad hanc visionem summopere doleret, et quomodo hoc evenisset, vel quomodo oppleretur, rogitaret, audisse se vocem dicentem sibi, debere illum oppleri, quoniam hoc habitaculum suum esset futurum. Quo dicto audisse se multitudinem psallentium, psalmum centesimum quadragesimum dicentem; cumque perventum esset ad versum: Haec est requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam elegi eam, et illa, ut sibi videbatur, simul cum eis psalleret, expergefactam evigilasse se, et adhuc eumdem versiculum vigilantem in ore habuisse. Quae licet illa tanquam insomnia narraret, et ille, cui haec referebat, 137.1176A| similiter interpretaretur, longe tamen sibi aliud videbatur, atque hoc, quod postea rerum exitus docuit, statim veritus est. Unde non statim, ne ita eum intellexisse sentiret, sed post modicum eam pro quibusdam, quae ad meritorum et misericordiarum ejus augmentum pertinere videbantur, admonendam putavit, et pro his sibi supplicandum dignum duxit; quae illa solita vel erga Deum devotione, vel erga cunctos benevolentia quantum tunc potuit, concessit.

Eodem autem tempore, cum et nos ibidem essemus, et jam discedere vellemus, nequaquam nos permisit paululum subridendo dicens, incertum nobis esse quanto tempore ea frui, et eam videre permitteremur; si citius eam decedere contingeret, tunc 137.1176B| nos poenituros fore, si tunc contra voluntatem ejus discederemus; simulque et per seipsam, et per plerasque sorores suas alias multum nos rogare coepit; ut, siquidem eam infirmatam audiremus, venire non supersederemus. Ex quibus omnibus non solum conjicere possumus, sed et liquido intelligere valemus, dormitionis suae tempus sibi praemonstratum fuisse; quod quidem et ex languentium sororum infirmitate, quae ejus aegrotationem praecesserant, divina pietas praemonendum putavit. Igitur cum inter aegrotantes sedula discurreret, ipsa in infirmitatem cecidit, aliquandiu tamen infirmitati reluctata vincere eam, vel potius eludere putavit. Tandiu quippe cum caeteris sororibus in choro ad cursus, in refectorio ad mensam fuit, donec ambulandi officio destitueretur; 137.1176C| prius tamen quam morbo ingravescente in lectum decideret, vidit in somniis quasi magnum quemdam campum, diversis florum generibus vernantem, ubi et omnes fere quae ex sororibus suis juvenili aetate florebant se vidisse conspicata est; cujus pulchritudine et amoenitate cum admodum delectaretur, subitanea sibi conflagratione inarsisse visus est. Tum nimia earum miseratione clamare coepit, ut Dominus misereretur, ut Christus succurreret ne miseras penitus interire pateretur. Et quia sanctum Martinum semper quadam speciali reverentia excolebat, et in maximis vere necessitatibus eum invocare solebat, ejus meritis et interventu eas ab ignibus eripi supplex, ut sibi videbatur, orare coepit. Nec mora: quidam sibi splendore et pulchritudine 137.1176D| admirabilis astitisse visus est, qui ejus meritis et intercessione, et ignem sopiendum et eas salvandas esse dixit. Ita expergefacta, cum postea somnium plerisque narraret, sanctum Martinum quasi ereptorem suum speciali deinceps ab eis veneratione et obsequiis celebrandum commendabat.

Ipsum vero sanctum Martinum conspicabiliter etiam sibi vigilanti visum esse indubitanter credere valemus ex ejus ipsius narratione et verbis. Nam cum quadam die nonnullae ex sororibus lectulo illius assiderent, subito clamare coepit, sanctum Martinum adesse, et in pavimento deambulare, monere sedentes ut assurgerent astanti, ut jocundarent deambulanti; fallere eos vel falli, qui eum deformem, 137.1177A| ut in Vita ejus legitur, dixissent, nihil se unquam tantae pulchritudinis vidisse. Astantes vero licet nihil eorum videre potuissent, ex vultu tamen ejus et continentia, verum esse quod dicebat intelligere valebant. Nam hilerabunda huc illucque per cellulam faciem vertens, manifestum intuentibus indicium dabat, illuc eam oculis sequi, quo eum quasi deambulantem in pavimento videbat, et quamvis, postquam decubuit, nunquam se in aliud latus vertere, nunquam in dextera sui corporis parte jacere voluerit, tunc se sponte, sine alicujus adjumento in illud convertit, et ita sine cujusque molestiae signo jacuit eo, quoadusque illa visio completa est; cortinam quoque, quae parieti appendebat, manibus elevare conata, parietem simul amoveri praecepit, ne 137.1177B| quod Dei sancto obstaculum foret. Proinde, quod ex praecedentibus signis non dubium erat, in illa parte, quae in meridiana obvenerat, ipsum assistere, iterum iterumque ad eum contemplandum praesentes cohortari coepit. Unde patenter intelligi datur, ejus meritis hoc eam contra infirmitatis violentiam potuisse, quem sibi et corporeis oculis conspicabilem dixit, et vere mentis intuitu vidit.

CAPUT V. Variae Hathumodae visiones, quarum narrationem aliorum importunitate interrumpi aegerrime fert.

Eodem quoque tempore, cum in cellula qua jacebat, nullus secum, praeter germanas ejus sorores, quae nec momento temporis ei abesse patiebantur, adessent, et illa clausis oculis quasi dormiens aliquandiu 137.1177C| jacuisset, post aliquantum temporis, quis sibi adesset, interrogavit; quae cum se adesse dicerent, percontata est si aliquid aut vidissent, aut audissent? Ad haec cum illae se nihil eorum, de quibus illam interrogare putarent, vel vidisse, vel audisse responderent: Et non auditis, ait, vocem interrogantem, si columba jam parata sit? Erat autem crystallus cum reliquiis sanctorum lectulo ejus appensus, cumque, si tamen rite recordamur, soror ejus Christina diceret, hoc ideo sibi visum fuisse, ut ligamentum crystalli, quod non satis accurate paratum erat, emendaret, hoc ita esse posse dixit; ea enim et ante febrem, et ipsa maxime febri sibi consuetudo erat, ut si quando quodcunque hoc, quod loqui intenderat, intercepisset, et ad aliud 137.1177D| quid invertere conaretur, non in eo inhaereret, sed statim ita posse esse respondisset. Maxime tamen in his hoc sibi displicebat, si quando cuicunque aliquid secretius committere volebat, et ipse, cujus fidei hoc committendum dignum duxit, aliquem alium intermiscendum putavit; quod vel ex his quae sequuntur satis ostendi potest.

Quadam die cum in lectulo jaceret, et soror ejus Gerberga, quae ei maxime familiaris erat, lectulo ejus assisteret, quamdam ei secreto visionem, omnibus aliis remotis, narraturam esse dicebat; neque enim se aliquando aliquid tantae pulchritudinis, tanti splendoris, et tantae suavitatis aut vidisse, vel audisse. Cumque omnibus abscedentibus, sola cum sola 137.1178A| remansisset, ipsa adjuvante de lecto elevata, ut aurem ori propius admoveret praecipit. Quod cum illa fecisset, etiam propius, ne quis alius audiret, apponere admonuit; quo facto, cum se jam ad dicendum paravisset, pallere et tremere coepit. Unde cum ipsa nihilominus timore perterrita interrogaret, si presbyterum Wulffhardum, qui pro foribus stabat, ut ei diceret, vocari vellet, hoc se omnino nolle, nec alicui praeter ipsam hoc se dicere velle respondit. Sed cum denuo se ad id, quod intenderat, explicandum paravisset, anxiari tam vehementer coepit, ut pene decessura videretur. At illa prae timore sola ibi consistere non ausa, memoratum presbyterum citissime vocavit; qui cum veniret, neque illi, neque ipsi quidem sorori hoc dicere voluit, questa non 137.1178B| modicum, quod hoc contra votum et voluntatem suam aperire aliis et divulgare ausa sit. Simili quoque per omnia modo et de matre fecit.

Neque enim ipsa in monasterio tunc erat quando hoc, quod narravimus, factum fuerat; sed postquam audita filiae aegrotatione advenit, et ea, quae visitationi ejus congruebant, adimpleta fuerunt, solam eam advocari, et quamdam se ei secreto causam prorsum admirandam dicturam esse memorabat. Cumque omnibus, ut petebat, amotis, soli sola assisteret, se ad dicendum parare coepit; sed iterum pallere, iterum tremere, iterum anxiari coepit. Mater filiae defectum videns, sorori potius Gerbergae ob familiaritatem earum hoc se posse dicere pronuntiavit. Quod, ubi illa audivit, digitum ori apponens, 137.1178C| neque illi, neque ipsi quidem matri, neque cuiquam hominum hoc se jam dicturam esse testabatur. Quod qua ratione declarare non meruerit, viderit qui possit. Illud sane credibile est, magni eam aliquid et divini vidisse: neque enim parvum et humanum esse poterat, quod vel tantae pulchritudinis et suavitatis ipsa esse dixerit, vei quod cum tanto tremore ipsa suspiciebat.

CAPUT VI. Mira Hathumodae pietas erga matrem, et in auctorem, horumque ac omnium erga Hathumodam amor, et observantia, in extremo morbo maxime.

Sed et nonnulla alia eam vel audisse vel vidisse, liquido patet. Nam plerumque ab astantibus quis esset strepidus et sonitus, quem audiret, requirebat, 137.1178D| plerumque admonuit, ut audirent vel qualis tempestas esset, vel in quali mundus commotione, in quali turbulentia, in quali certamine positus foret. Quod quidem ex infirmitatis magnitudine, ut nonnunquam accidere solet, sibi visum fuisse credere possemus, si non ea quae praemisimus aliud nos credere persuaderent. Illud sane cuivis mirum videri potest, se aliquid horum quae viderat matri celare potuisse, quia unice eam semper diligebat, unice reverebatur: siquidem ita semper ei, ac si parvula, blandita, ut ancilla in omnibus fuerat obsecuta. Si eam quandoque moestiorem aliquantulum vidit, variis modis, et miris obsequiis turbatum ejus animum lenire tentabat; et quia librorum lectionem 137.1179A| ei admodum gratam esse sciebat, aliquid se et auditu jucundum, et utile ad memorandum invenisse dicebat, quod ei legere deberet. Quis autem digne explicet quanto gaudio solita erga Deum devotione exsultaverit, quod mater cognita in hoc ejus voluntate ad eam laetificandam se jam ex illo loco non esse ituram simulaverit, Deo gratias agens, et matrem osculis demulcens, ac manibus complexans, atque sororibus, quid sibi promiserit, iterum iterumque revolvens?

Quod minus mirum videtur, cum etiam nostrae exiguitatis indignissimam parvitatem et sana supra modum excoluerit, et jam infirma immani desiderio videre cupiverit. Nam in ipso statim suae aegrotationis initio nobis, dissimulato tamen suae infirmitatis 137.1179B| nuntio, ut omnimodis veniremus, mandavit. Vos autem testes estis, et Deus, qui sanctae animae hoc tribuere debet, cum quanta exsultatione, quantum infirmitas sinebat, nos advenientes susceperit; cum quanta charitate praesentes tenuerit; cum quanta sollicitudine, ut cura nostri haberetur, jugiter admonuerit; cum quanta anxietate et parumper cellula egressos nos requisierit; cum quanta assiduitate nomen nostrum ingeminans plura nobiscum loqui tentaverit, cum quanto dolore nos tam tarde venisse ingemuerit. Parvam rem, ut quibusdam videri potest, extraordinariam, sed tamen affectus ejus erga nos indicem dicturi sumus. Si quando aliter in dolore ad aliquid gustandum adduci non poterat, hac arte sibi persuasum, si aut a nobis transmissum, 137.1179C| aut a nobis paratum diceretur. Eo quoque quo advenimus die, cibis coram se allatis, nos vocari jussit, et quantum potuit, coram nobis manducavit, atque consolationis nostrae gratia tam laete se per omnia continere contendit, ut maximam spem evadendae mortis ejus conciperemus. Jam vero vespere ingruente, cuncta in contrarium versa, gaudium nostrum in moerorem, spem in desperationem commutaverunt. Nam ita morbus ingravescere, et sensim per singula momenta crescere coepit, ut omnem spem recuperandae salutis suae amitteremus, et solam mortem ejus exspectaremus. In qua languoris tamen molestia et meritum ejus erga nos, et vester, sanctissimae sorores, erga eam affectus et devotio ostensa est.

137.1179D| Primo omnium venerabilis amita ejus, quamvis jam grandaeva, et senio confecta, quantum dolor eam adesse permittebat, et indefesse assistebat. Praeposita monasterii, etsi multimodis occupationibus pressa, a lectulo ejus nec parumper quidem abscedebat. Decana, et custos ecclesiae, quantum custodia illis commissa patiebatur, et frequenter adveniebant, et semper adesse volebant. Jam vero reliquae sorores, quae in cellula jugiter cum ea esse non poterant, aut in ecclesia psalmis pro ea et orationibus vacabant, aut extra fores cellulae excubabant. Praecipue tamen germanarum ejus sororum jam antea omnibus nota tunc in eam pietas enituit. Ipsae lectulo assidere, ipsae jacenti infatigabunde assistere; 137.1180A| ipsae lectulum componere, pulvillum capiti supponere; ipsam in lectulo elevatam corpore suo sustentare, manus fricare, pedes calefacere, stomachumque confovere; ipsae aestuantem flabello refrigerare, sudorem defluentem linteolo detergere; ipsae calidam aquam ad lavandum temperare, cibum parare simul et apponere, et in omnibus quae agenda erant, singulas praevenire.

Super omnia mater admirabilis dolorem internum vultu placidiori tegens, moerentes consolari, flentes compescere, singulas alloquio suo delinire studebat; alios ipsa consolatos esse cupiens, quae semetipsam consolari non poterat. Quantis ipsa gemitibus inter ecclesiam et lectulum filiae discurrebat! Quantum ante sanctorum tumbam fudit lacrymarum, 137.1180B| ne filia privaretur; ut pro illa ipsa moreretur, ut, sicut in hanc lucem prior intraverat, ita et ab hac luce prior migraret! Aliquoties in ipso ad filiam accessu haesit, gradumque revocavit; ita fortissima feminarum dubitavit pene quid facere deberet: vocare una, revocare altera; illa hortari ut vel filiae supremis adesset. Quid igitur faceret? Vocabat pietas, dolor revocabat. Accedebat tamen, sed aestuantem in morte filiam videre non poterat. Discedebat, sed dolenti filiae abesse non poterat.

CAPUT VII. Ejus jugis psalmodia, et de rebus divinis sermo. Commotum absentis abbatis, et sodalium animum moranti apud se longius auctori manifestat.

Jamque corpus paulatim deficere coepit, et tamen 137.1180C| mens coelo intenta firma durabat; canebat una nobiscum plerumque eosdem psalmos, plerumque alios, plerumque quosdam sparsim ex psalterio versus ita connexo sibi ordine junctos, ut eodem spiritu, quo scripti erant, et sanctae ejus menti inspirati non dubitarentur. Inter psalmodiam et preces, semper in ore ejus Dominus, semper in corde Christus erat; et nisi paululum quasi ad dormiendum oculos obclausisset, semper aut psallebat, aut de suae animae salute loquebatur. Peccata sua cogitatione, locutione et opere perpetrata jugiter confitebatur, et si quam pro his veniam sperare deberet requirebat. Saepe etiam de bonorum et malorum in die judicii vel divisione, vel discussione, ovium scilicet 137.1180D| a dextris, et haedorum a sinistris, mentionem faciens interrogabat: si quis tunc forte sanctorum, et bonorum alii succurrere, et alium adjuvare posset? Ad ultimum se nostrae fidei, et manibus commendans, etiam sanctis, quorum reliquiae in nostro monasterio haberentur, se nostrae parvitatis officio commendari postulabat.

Inter haec, ac si jam iisdem ipsis, de quibus antea loquebatur, interesset, ac si jam judicis tribunali assisteret, sic in hoc, quod videre videbatur, luminibus fixis, formidare, et trepidare coepit. Nam eam tunc aliqua futurorum vel audisse, vel vidisse, et ex vultus ejus varietate, et ex aliis quas praevidit et praedixit rebus conjicere valemus. Recordari quippe vos, quae tunc affuistis, non ambigimus, priori 137.1181A| quam decesserat nocte nos simul vobiscum ibidem adfuisse; cumque nos assideremus, vos lectulo ejus astaretis, et illa nescio quid de nostra parvitate immurmurasse videretur, vos putasse, quod nos solito sermone requisivisset; unde cum nos adesse diceretis, illam simul vobiscum nostri causa peccatum habere ait, nos propter se offensam incurrisse, quod praeter consuetudinem nostram diutius vobiscum moraremur. Ad quod cum diceremus nihil horum esse, fratribus nostris placere, si quid ad consolationem et solatium ejus facere possemus; ad hoc nos missos esse: non ita, respondit, esse; melius esse, si jam discedere, et proficisci maturaremus; verum omnino esse quod dixit: quod quidem regressi ad monasterium, ita fuisse reperimus. Nam 137.1181B| fratres nostri infirmitatem ejus tam gravem esse necdum scientes, nos tandiu remorari graviter patiebantur, et, ut postea comperimus, eodem fere noctis tempore, quo illa hoc dixerat, domnus abbas inde cum quibusdam fratribus nostris locutus est. Quod etiam nos credere persuadet, tunc quoque magnarum rerum aliquid vidisse, quando frequentius Euge! Euge! clamabat, et nos, qui adfuimus, quasi ad audiendum cohortata, quia jam amplius non poterat, Audite, audite, saepius ingeminabat.

CAPUT VIII. Sanctus Hathumodae obitus praesente Marquardo episcopo. Oculi et labia mortuae moveri visa. Ejus sepultura cum incredibili omnium ordinum luctu.

Aderat eodem ibi tempore cum clericis Marquardus 137.1181C| episcopus, et omnia, quae egressuris necessaria videbantur, in sacri olei inunctione, in ultima reconcilatione, in sacrificii communicatione, solemni more adimplevit. Cantabantur jugiter psalmi, litaniae et preces dicebantur, legebatur Evangelium, neque aliquid eorum, quae ante exitum animae fieri debent, praetermissum est. Jamque paulatim membris omnibus praemortuis, loquela minui, et sensim deficere spiritus coepit; cum illa tamen lignum sanctae crucis, quod ibi habebamus, devotius deosculans, oculis in illud intendebat, et aliquid ex psalmis virtute, qua poterat, per intervalla immurmurabat. Convenit autem nobis, ut psalterio a capite inchoato, diligenter attenderemus, in quo psalmo, aut versu obiret; quod satis congruenter sanctis meritis suis 137.1181D| provenit. Nam cum in quadragesimo psalmo penultimum versum diceremus: Me autem propter innocentiam suscepisti, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum, sanctam, ut fidenter credimus, animam coelo reddens, ultimum spiritum exhalavit. Exspectavimus tamen, ut moris est, si eam forte respirare contingeret, donec subsequentes duos psalmos, decessioni ejus aptissimos, compleremus; ubi jam manifesta obdormitionis ejus indicia patuerunt, et hoc testantia cuncta ecclesiae signa sonuerunt.

Vix dici potest quantus ad ecclesiam populus confluxerit; quam gemebunda et luctuosa sororum turba ad sanctam ejus animam Deo commendandam convenerit. Quo cum multis lacrymis finito, pleraeque 137.1182A| ad lavandum, secundum morem, corpus in loco remanserunt; caeterae tamen interim in ecclesia psalmis et orationibus vacabant. Miram rem dicturi sumus, sed tamen sororum, quae interfuerunt, testimonio veram. Cum jam sanctum corpus ad lavandum in cellula esset compositum, ipsam oculos, ut prorsus incolumem levasse, atque labra quasi ad alloquendas astantes movisse. Lavato corpore, et digne linteolis involuto cum digno virginum comitatu, et psallentium choro, puellulis, quae cereos ferebant, praeeuntibus, ad ecclesiam humeris sacerdotum deportata est. Ubi quantus omnium gemitus, quantus luctus, quantus planctus fuerit, quis recordari sine lacrymis, quis dicere sine fletu potest? Confusa erant omnia; nec voces cantantium et lugentium 137.1182B| discerni quibant: tota quippe ecclesia vocibus plangentium personabat; vox una lugentium erat, se dominam ipsam optimam, se matrem misericordissimam perdidisse; jam non esse, quae tanta omnes charitate diligat, humanitate suscipiat; quae tanta liberalitate hospites colligat, tanta misericordia pauperibus succurrat; gregatimque viri et feminae collectae, hae ostendebant vestes ab ea acceptas; illi alia munera ejus beneficio collata praeferebant. Interea gregatim turbae per totam noctem et diem usque ad horam sepulturae ejus confluebant.

Jam vero, cum ad sepeliendum eam ventum fuerat, majorem nunquam ullus luctum, majorem planctum audire non debuit; nec compesci ullo modo, quamvis sacerdotibus juxta officii sui ministerium 137.1182C| id propter Deum petentibus, potuit; sed si quando aliquantulum cohibitus videretur, major deinde insurgebat a turbis, quae catervatim confluere non desinebant, quodammodo renovatus. Hoc non solum ipso, et proximis diebus fiebat, sed usque ad trigesimum fere diem. Nobiliores quoque quasi turmulis quibusdam hinc inde convenientes non tam ipsam lugebant, quam tunc verius Deo vivere sciebant, quam se tale bonum, et tantum solatium amisisse, quam sanctam congregationem tali matre destitutam, quam dignissima in matrem ejus tali sobole privatam, quam gloriosissimam sororem ejus dominam nostram reginam tali Germana desolatam fore dolebant.

Ad haec mater gloriosissima incredibili mentis patientia 137.1182D| singulos consolans, singulorum lacrymas compescens, virorum femina, extraneorum mater officium implevit; siquidem quamvis de amissione ejus summopere, licet tacite, doleret, de eorum tamen amore palam gaudebat, neque se prorsus eam amisisse putabat, quam et Deo vivere, et cum Christo esse credebat, et in hominum memoria vivere videbat. Et tamen haec tanta, et talis femina tantae fortitudinis in publico, sola, et secreta ultra modum ejusdem filiae mortem dolebat, et tanto se singularis lacrymis indulsit largioribus, quantum se coram aliis magis cohibuisse videbatur. Vincebatur quippe dolore, vincebatur pietate, quae in optimo quoque maxime semper solet abundare. Proinde, vos sanctae 137.1183A| sorores, non tam dolere debetis, quod talem amisistis, quam gaudere quod talem habuistis, imo habetis; Deo enim vivunt omnia, et ideo mortuam vobis non putetis quam Deo vivere non ignoratis. Nam si Christus vobiscum est, imo quia est; ipsa vobiscum simul erit, quam cum Christo esse non ambigitis; ipsa enim eum, ut vere virgo, sequitur, quocunque ierit. Vivit ergo haec sancta mater vestra vobis spiritu, vivit sancta vita, vivit irreprehensibili conversatione, vivit eximiis moribus, vivit optimis exemplis.

CAPUT IX. Paraenesis auctoris ad sanctimoniales Gandersheimenses, quas S. Hathumodae virtutes, praecipue studium paupertatis jubet imitari.

137.1183B| Ad hoc quippe ista vobis scribere volumus, ut quia eam jam corporaliter videre non potestis in vitae ejus sanctitate quamdam, ut in principio hujus opusculi diximus, ejus imaginem attendatis; neque totam a vobis discessisse existimetis, cujus quotidie sanctam conversationem non tam legere ignotam, quam relegere cognitam valetis. Hoc vobis pro regula, hoc pro speculo erit; quia ibi, ubi vita et mores vestri corrigantur, invenietis. Quandiu in carne erat, corporalibus eam passibus secutae et commitatae estis; si illuc, quo nunc eam cum Christo regnantem credimus, pervenire vultis, spiritali eam gressu sequi debetis. Ipsa Christum pauperem paupercula 137.1184A| secuta tantum in nac vita effloruit, ut tempore dormitionis ejus neque funeri saltem necessaria ex suo adessent, sed alieno linteolo involveretur; quamvis summo loco nata, et monasterio praeposita, plura, si vellet, habere potuisset. Nec movere vos debet, sanctissimae sorores, quod tantae sanctitatis femina difficiliori et longiori aliquantulum exitu ad Dominum transivit; hoc ideo quippe Dominus voluit, ne ei in futuro diceretur: In hominibus non fuit, et cum hominibus non est flagellata: hoc ideo Dominus voluit, ut si quid adhuc ex humanae fragilitatis sordibus in ejus mente emundari debuisset, per graviorem exitum purgaretur. Caeterum illa modo, ut oramus, et credimus, Christum sponsum castissima sponsa, ubicunque ierit, sequens canticum 137.1184B| illud novum decantat, quod nemo dicere potest, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt ex hominibus, primitiae Deo et Agno, et in ore eorum non est inventum mendacium, sed sine macula sunt ante thronum Dei.

Decessit sancta haec et incomparabilis femina tertio Kalendas Decembris, feria secunda, anno incarnationis Dominicae octingentesimo septuagesimo quarto, indictione septima. Vixit in sancto proposito annis viginti duobus. Omnes anni vitae ejus fuerunt triginta quatuor, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.