Vita S. Goaris (Wandalbertus Prumiensis)

This is the stable version, checked on 2 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Goaris
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121


Vita S. Goaris

Vita S. Goaris (Wandalbertus Prumiensis), J. P. Migne 121.0654C

In Christi nomine Prologus WANDALBERTI diaconi in Vitam et actus atque miracula B. GOARIS, editus ad illustrem virum MARCUVARDUM, abbatem monasterii Prumiae, incipit feliciter.

1.

121.0639D| Miracula divinorum operum humano generi fide semper integra esse suspicienda et devota glorificatione narranda, Scriptura sancta commonente et angelo hoc ipsum Tobiae sancto praecipiente didicimus. Plurima tamen eorum quae aut per semetipsam 121.0640D| Christi potentia efficit, aut per sanctos viros mundo in exemplum propositos operatur, propterea nostro tempore minus interdum nota et clara habentur, quod aut caducis rebus intenti parum haec et leviter contuemur, aut ea etiam quae in admirationem sui 121.0641A| nos magnitudine permovent, non tam rerum ignorantia, quam animi desidia futurae post nos aetati scribendo transmittere dissimulamus. Qua in re longe est nostra quam majorum nostrorum cum manifestior, tum inexcusabilior culpa. Quippe apud Gallias multos annos litterarum studia jacuere, nec facile plures per transacta retro spatia liberalium artium munere functi esse reperiuntur, quosque ad nostram aetatem principum liberalitate et optimorum virorum solertia adeo disciplinarum studia profecerunt, ut invidiam criminis merito nunc sustinere cogamur, si gesta sanctorum virorum, quae quidem ad nostram potuerint pervenire notitiam, posterorum scientiae deperire sinamus. Neque vero audiendi sunt qui tantum aetati praeteritae tribuunt, ut nunc quoque 121.0641B| fieri quae digna litteris aestimentur absoluto praejudicio negent: cum divina Providentia singulis mundi temporibus ita semper quae humano generi pro modo et ratione congruant ordinet, ut neque nos priscorum hominum felicitatem desiderare conveniat, neque illos nostrorum temporum statum si qualis nunc agitur praescire potuissent damnaturos fuisse credebile sit. Quippe nunc quoque sunt in Ecclesia multi virtute vitae clarissimi, et ad merita declaranda sanctorum in sacratis Ecclesiarum domibus stupenda saepenumero miracula fiunt, quae 121.0642A| propterea pauci, aut prope nulli mirantur, quoniam sui frequentia duris jam hominum cordibus viluerunt.

2.

quoniam itaque me, sancte et amantissime Pater Marchuarde, novo operi manum imponere compellitis, ut Actus sancti confessoris Christi Goaris, qui hactenus vili admodum stylo et sermone multorum auditus offendente constiterunt, accuratius debeam explanare, additis ex novo miraculis quae apud ejus memoriam a pluribus gesta fideliter referuntur; breviter eis quos haec fortassis mea scripta movere poterunt satisfacio, me neque praesumptive corrigendi ejus operis cui majorum studia cesserint auctoritatem assumere, neque arroganter novae condendae scripturae litterariam operam adhibere: 121.0642B| sed ut simpliciter obedientiae debitum servem, quod in principio posui, perpendere, quod opera Dei secundum Scripturam gloriosum sit enarrare et sanctorum gesta aetati post nos hominum profutura mandare (Prov. XXV, 2). Equidem in hoc opere suscipiendo cum sancti viri meritis plurimum confido, tum vestro imperio, cui totum quod possim debeo non leviter moveor, neque rumusculos vel praejudicia quorumlibet mihi fore magni pendenda existimo, habituro apud benevolos si res bene cesserit absolutum veritatis et fidei testimonium.

Explicit in Christi nomine Prologus.

INCIPIT LIBELLUS De Vita et actibus S. GOARIS, cujus festivitas celebratur pridie Nonas Julias. 121.0641|

121.0641C| Goaris patria, parentes ac virtutes.

3.

Goar igitur Aquitaniae provinciae, quae est totius propemodum Galliae pars tertia, indigena fuit, genere a majoribus clarus, patre Georgio, matre vero Valeria. Fuit autem diebus Childeberti regis Francorum, qui ortus est ex prosapia regis famosissimi Ludovici, quem primum cum exercitu suo ad Christianam veritatem B. Remigius episcopus Remorum praedicando convertit, mansitque usque ad Sigibertum regem, qui urbem Mediomatricum regni sedem habuit, omni vita probus et nobilis, actu insignis, vultu dignissimus, aspectuque jucundus, mente humilis, corpore castus, fide integer, opere conspicuus: qui ab ineunte aetate religiosis piisque actibus vitae optimae deditus, brevi in eum culmen sanctitatis 121.0641D| evasit, ut et mirabilium operum patrator et secretorum coelestium cognitor fieret. Et cum in eo quotidie amor et desiderium patriae coelestis excresceret et bonorum operum fructus subinde exuberaret, coepit ejus vita etiam aliis exemplum ad salutem 121.0642C| existere, ut multi ejus non solum praedicatione, sed exemplo quoque commoniti, ad meliorem vitam et correctiores actus a pravitate converterentur; et qui diabolo prius servierant, inciperent Christo postmodum militare.

Sacerdos factus, in Germaniam secedit; ecclesiam condit.

4.

Et quoniam non potest civitas abscondi super montem posita, sancti viri eo fama ac vita profecit, ut sacerdotii gradu et honore presbyteratus accepto, dispensator mysteriorum Christi et divini verbi in populum fieret erogator. Dehinc cum in ampliorem supernorum bonorum concupiscentiam mens ejus excresceret, et visibilia cuncta despiciens in invisibilium appetitum se omni ex parte transfunderet, 121.0642D| patriam parentesque deseruit, et in ultimos Galliae fines peregrinus saeculo et coelestis patriae civis excessit. Veniens ergo in provinciam quae ripis Rheni fluminis contigua Tricoria nuncupatur, atque ad dioecesim pertinet Treverorum infra terminos 121.0643A| Wasaliacenses Deo libere servire delegit. Ibi in quodam loco super rivulum qui nunc Wocara dicitur, cum permissu et voluntate episcopi qui tum urbi et populo Treverorum praeerat, Felicis [ al. Felicius] nomine, ecclesiam pro suis viribus construens, sanctorum in ea plurima pignora collocavit, videlicet sanctae Dei genitricis et B. Baptistae Joannis, aliorumque sanctorum, quos recensere necessarium non putavi.

Hospitate excellit.

5.

In hoc itaque loco annis multis Deo servivit, vacans die noctuque vigiliis, orationibus et jejuniis, studens patientiae et praecipue hospitalitati, quam ita omni tempore secundum vires suas exercuit, ut cum virtutibus animi cunctis polleret, hanc ut propriam 121.0643B| et singularem habere putaretur.

Paganos ad fidem adducit.

6. Coepit interea gentilibus per circuitum simulacrorum cultui deditis et vana idolorum superstitione deceptis verbum salutis annuntiare, ut tanquam bonus evangelista qui pro Christo sua omnia dimiserat, multorum ad cognitionem vitae perpetuae doctor existeret. Sic factum est, ut plures e vicino pagani qui ad ea usque tempora in errore duraverant, ejus et verbo commoniti et provocati exemplo errorem spernerent, et ad vitae viam Christum converterentur. Ac ne praedicationis ejus signorum quoque deesset auctoritas, ut incredulae mentes, quae ratione non poterant, ad credendum miraculis moverentur, 121.0643C| coepit in virtute nominis Christi sanitatum beneficia circa infirmos et membrorum debilitate multatos aliquoties operari. Quod hodieque merita hujus multipliciter petentibus praestare conspicimus, cum ad ejus memoriam caecos visum, claudos gressum, energuminos mentis sanitatem, aliisque pressos languoribus incolumitatem recipere cernimus, ut illud in sancto viro Psalmographi constet impletum: Nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum (Psal. CXXXVIII, 17).

Ejus in oratione instantiae, et in pauperes charitas.

7.

Erat ei solemnis consuetudo, ut omni die missarum solemnia celebrans, sacrificium corporis et sanguinis Christi pro statu Ecclesiae offerret, psalteriumque ex integro orando intente compleret, tum 121.0643D| deinde cum peregrinis et pauperibus quibus sine pene nunquam erat cibum officio charitatis acciperet, quos oratione Deo commendabat, corporeo nihilominus alimento reficiens, ut ab eo peregrinus qui casu advenisset cum verbo salutis et ope intercessionis cibum quoque perciperet carnis. Haec autem 121.0644A| agebat apostolicae sententiae memor, quoniam hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX): et Christum in pauperibus et peregrinis suscipere cupiens, ut ab eo mereretur audire: Quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis (Matth. XXV).

Diabolo invidiam facessit.

8.

Sed quia antiquus hostis electorum semper profectibus invidens, eorum studiis multipliciter nititur occursare, et omnes qui pie volunt vivere in Christo persecutionem patiuntur; haec a viro sancto charitatis et praedicationis opera fieri diabolus acriter doluit, coepitque illi nunc occulte, nunc etiam manifeste tentationum fraudes intendere, ejusque propositum ut averteret modis variis laborare: quae tamen ille cuncta aequanimiter tolerabat, qui nosset 121.0644B| per multas tribulationes oportere ingredi regnum Dei. Quare neque a praedicatione potuit cohiberi, quin lucrandis Deo animabus operam semper impenderet; neque ab operibus charitatis, quae permaxime Deo accepta noverat, ullatenus valuit impediri: ita ut quotidie concursus ad illum multorum fieret, qui aut a gentili vanitate ad fidei sinceritatem confugerent, aut ejus exemplo cuperent voluntariam Christo dependere servitutem.

Aemulorum vexationes patitur

9.

Sed sicut bonorum hominum est aliorum actibus quos laude dignos aspexerint gratulari, et eis ad suum uti profectum; ita contra reproborum mentes conantur semper recta electorum opera offuscare, et 121.0644C| quae imitari nolunt aut etiam nequeunt, malivolo detractionis ore et studio carpere. Unde accidit ut quodam tempore ad beatum Goaram duo sub falsa specie pietatis clientes episcopi qui tunc Treverorum praesidebat Ecclesiae, Rustici nomine, venirent, quorum alter Albuinus, alter vocabatur Adalwinus [ al., Almannus], dicentes se ea quae ad luminaria ecclesiae B. Petri urbis jam dictae necessaria essent quaesitum venisse. Qui dum corporei luminis fomenta requirunt, vel magis se quaerere mentiuntur, quibus malivolentiae tenebris caecati essent celare minime potuerunt. Accusatur apud episcopum.

10.

Nam hi videntes quae servus Christi ageret, 121.0644D| quod scilicet Dei verbum ad se venientibus continuo praedicaret, quod quotidie ab ortu lucis psalmodiae laudes Christo persolvens, et missas deinde celebrans, postea cum peregrinis et pauperibus qui ad se venissent pranderet, quae certe ille studio charitatis et indefesso usu benevolentiae, non alicujus 121.0645A| intemperantiae vitio faciebat: ut malis est vita bonorum gravis, arbitrati sunt se aliquam nactos occasionem, qua servum Dei accusare, vitamque illius possent aliquatenus infamare: ita ad patronum redeuntes, coeperunt alia pro aliis mentientes dicere, vidisse se in illo quae ad reprehensionem et destructionem aliorum valerent plurimum, ipsum esse Goarem magis edacem vinique potatorem, quam Dei (quod putetur ab imprudentibus) sacerdotem: quippe qui mane comedat ac bibat, nec possit consuetum aliis legitimumque cibi sumendi tempus et modum servare: et qui propterea praedicet, ut obtentu verborum vitia morum celet, aliaque perplura gerat quae nisi fuerint auctoritate pontificali cohibita, ipsi episcopo sint contumeliae et vituperationis 121.0645B| maculam illatura, tanquam qui haec in sua dioecesi ab homine alienigena et mente capto fieri sinat. Debere Goarem publicis Ecclesiae sisti judiciis, suorumque actuum reddere rationem, ne insolentia concessa crescat in alios, et quo pluribus ita licuerit agere, hoc pontificalis auctoritas amplius infirmetur. Haec ab eis dicebantur: sed dum servo Christi calumniam struunt, divino judicio et sancti viri clariorem reliquis hominibus vitam fecerunt, et ipsi quam essent damnabiles innotuerunt.

Ad episcopi judicium provocatur.

11.

Itaque episcopus Trevirorum haec a suis super viro Dei audiens, ut est interdum animus praelatorum, maximeque carnalium, diversis occupationibus serviens, quoque circa multa dividitur, eo fit minor 121.0645C| ad singula, nec discernere facile valet quid qua ex causa a plerisque dicatur: motus suorum sermonibus eosdem ad beatum Goarem cum festinatione redire praecepit, mandans uti eum sibi quantocius exhiberent habituro super ejus actibus quaestionem. Illi celeriter ad sanctum virum, ut praeceptum erat, reversi, volentesque simulatione callida dolos suos et accusationem celare, cum tamen haec eum minime laterent, salutant eum ex nomine sui pontificis, petere illum atque mandare ut ad se debeat sub celeritate venire. Quo audito vir simplici animo circa omnes magna exsultatione repletus gratias egit Deo, et quod visitationem sui pontificis, mundatumque ad eum properandi meruisset accipere gratulatus dicens: 121.0645D| Faciat Dominus, faciat ut possim, quia obedientia sine mora exhibenda est. Etsi enim suspectam habere poterat episcopi jussionem, nec facile quam ob causam accersiretur posset latere, considerabat tamen Domini ad apostolos auctoritatem dicentis: Qui vos spernit, me spernit, et qui vos audit me audit (Luc. X). Et illud apostoli Petri: Subjecti estote omni humanae creaturae propter Deum (I Petr. II).

Episcopi nuntios noctu retinet.

12.

Quoniam tamen diei terminus imminebat, nec iter statim arripere poterat, exsecutores suos ea nocte detinuit, et qua circa omnes solitus erat usus humanitate, coenam secundum vires suas instruens, 121.0646A| pro labore illos viae refecit, ipse ut consueverat in Dei laudibus hymnisque pernoctans. Orta prima luce ut quot diebus agebat, psalmodiae et orationum vota Deo persolvere coepit: tum demum ubi id peregit, missarum solemnia exorsus implevit. Praecepit deinde discipulo ut exsecutoribus suis sibique prandium sicut posset instrueret. Fili, inquiens, para nobis de substantia nostra convivium, ut nobiscum legati nostri pontificis epulentur: forsitan addet Deus aliquem pauperem qui possit in Christi charitate cibum una potumque percipere. Id ut homines malivolae mentis et jamdudum animo corrupti mandari audierunt, ultra non valentes pestem malitiae internae dissimulare, quid mente gerant ostendunt: et tanquam qui perverse viventem juste reprehenderent aiunt: Neque 121.0646B| tu bene agis, qui legitimum tempus et canonicum sumendi cibi contemnis: neque nos tibi hac in re consentimus quin maturas diei horas in percipiendis escis sustineamus. Quasi regnum Dei sit esca et potus, et non justitia et pax et charitas: vel in cibo sumendo tarditas magis quam modus et temperantia valeat: aut vir sanctus haec causa ventris et non benevolentiae ageret, qui propterea utique cibum apparari praeceperat, ut quos maturius proficisci velle putaret, propter itineris laborem mane reficeret, et ne jejunos abire hospites sineret, in quibus licet indignis Christum se suscepisse gauderet. Ut ergo illos obstinate sibi resistere vidit immodeste, ut erat semper tranquillo animo dixit: Mala domus est, in qua Dominus non timetur. Vos autem si vere Deum 121.0646C| timeretis, charitatem utique non recusaretis. Dum haec loquitur, venit ejus puer et indicat peregrinum stare pro foribus. Quo audito gavisus est et recepto in domum peregrino ait. Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum! Appositaque mensa cibum una cum peregrino et ipse cepit.

Aemulis suis viaticum suppeditat B. Goar.

13.

Exsecutores haec videntes, cum ingenti festinatione et alacritate suos equos straverunt, dicentes tum se pro certo causam invenisse, qua Goarem accusare, et manifesti criminis apud eum a quo missi fuerant insimulare valerent. Rogaverunt tamen uti pro labore viae et itineris necessitate aliquid eis cibi et potus quod in via percipere possent tribueret. Id ille qui plenus semper charitatis esset, et omnibus 121.0646D| etiam ingratis benefacere paratus jucunde accepit: eisdemque suis exsecutoribus quae petierant in vasa poni praecepit. Sic accito in comitatum viae quo utebatur semper ministro, una iter ad urbem Trevirorum aggressus est.

Fame ac siti divinitus torquentur.

14.

Jam advenerat diei medium tempus et illis euntibus sol altiorem sui cursus axem conscenderat, cum ecce in vindictam sui servi adest ultio divina, et qui paulo ante oblatam sibi pro charitate cibi potusque respuerant copiam, esurire vehementer ac sitire coeperunt, tum etiam tanta lassitudine affici, quantam essent experti nunquam. Inter haec vir sanctus 121.0647A| in laude divina et Psalmis meditabatur, illud Apostoli exsequens: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess. V). Cumque jam sextum viae milliarium complessent et in eum locum venissent qui Pauli campus dicitur, Albuinus collegae Adalwino dixit: Fames me ingens et sitis habet. Cui ille: At ego nisi celerius bibero, e vestigio moriar. Constiterunt itaque ad quemdam rivulum, quem in vicino noverant descendere, ut ex eo bibere et circa ripas ejus cibum sumere deberent. Sed ubi eo ventum est, nihil aquae penitus invenerunt: quippe eis in quibus malitiae vis exarserat, aqua rivuli nutu Creatoris aruerat. Miserunt deinde manus ut ex sacculis escas quas a viro sancto datas meminerant sumerent: sed et ipsi vacui sunt reperti. Et recte, qui 121.0647B| charitate quae bonorum omnium est plenitudo vacui erant, vacua invenerunt vasa in quibus alimenta a viro charitate pleno perceperant.

S. Goar eos mirabiliter pascit.

15.

His perturbati, cum necdum culpam suam plene cognoscerent, et quid circa se ageretur mirantes, iter in equis agerent; eousque excrevit lassitudo eorum, ut Albuinus de equo velut exanimis caderet, et Adalwinus ad virum Dei se conferens, magnis precibus ut sui et collegae misereretur exposceret. Tum ille qui legisset: Si esurierit inimicus tuus ciba illum, si sitit potum da illi; hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput ejus (Rom. XII); et Dominum praecipientem attenderet: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos (I Joan. III), ei 121.0647C| qui se rogabat respondit: Fili, recordari oportet quia Deus charitas est et qui manet in charitate in Deo manet, et Deus in eo. Proinde hodie cum me vobis pro amore Christi cibum offerentem et ipsum percipientem vidistis, non debueratis charitatis officium recusare. Nunc autem ad correctionem vestram operatur haec Deus, ut ejus admonitione correcti discatis charitatem quae est vinculum perfectionis amplecti. Dum haec loquitur, conspicit eminus tres cervas ingentis formae, tanquam suo numero Trinitatis mysterium praesignantes. Invocata mox Trinitatis virtute, cervas consistere quoad vellet ipse praecepit. Illis confestim obedientibus et bruto licet sensu nomini divino cedentibus, ac tacite hominum duritiam et inobedientiam accusantibus, vasculum 121.0647D| accepit et ad cervas perveniens earum ubera mulsit. Tum eas abire permittens, lacte quod mulserat illorum qui ut exanimes jacebant membra pertrectavit, statimque eos pristinae virtuti et incolumitati restituit. Praecepit deinde ut ad rivulum reversi aquam haurirent, ac de sacculis cibos accipientes jejuna corpora relevarent. Sic factum est, ut qui prius propter offensam viri sancti vacua vasa et arentem rivum invenerant, ejus postmodum venia impetrata et in rivo aquam sufficientem et in vasculis suis escas quas posuerant reperirent.

Praelatis obediendum esse probat.

16.

Eis ergo manducantibus, et quae erga se ipsos 121.0648A| gesta viderant mirantibus atque stupentibus, coepit beatus Goar exquirere quid causae esset quod eum ad se episcopus evocandum putasset, sibi mirum videri quid negotii secum pontifex habere velit. Nam nos, inquiens, obedientiam praelatis exhibere debemus, nec sine causa est quod divina circa nos potentia per feras hodie monstrare dignata est, sed ut ostenderet quam gerat suorum servorum curam, et quam non deserat in se sperantes, quoniam potens est Dominus parare mensam in deserto, et quam magnificata sunt opera tua, Domine. Hic illi timore et metu depressi nihil respondere, sed putare se repente interituros, quod in servo Christi tantam cernerent virtutis efficaciam, quem essent ausi aliquatenus contristare. Iter post haec agentes, 121.0648B| multa die Treviros pervenerunt: quo ut ventum est, vir sanctus, ut illi perpetui moris erat, ecclesiam est ingressus, uti se et causam suam Domino commendaret.

Ab episcopo in calumniam rapitur.

17.

Qui autem illum deduxerant, ad episcopum quantocius venientes, cuncta quae in itinere contigissent, quaeque in Dei homine conspexissent ex ordine retulerunt. Ille cum debuerit in admirationem divinorum operum converti, et Deum in sancto ejus laudare, in furorem accensus coepit sibi astantibus dicere, ea quae Goar egerit, non tam ope divina, quam magica arte et maleficiis ab eo esse patrata: nec in illo aliquod verae virtutis indicium posse existere, qui carni et ventri subditus mane comedat ac bibat, et jejunii inediaeque sit impatiens: cum antiqui sancti 121.0648C| et justi per jejunium et abstinentiam atque eleemosynas Deo placuerint. Haec ita jactabantur, tanquam sola abstinentia quis aliquando, et non charitate sinceroque in Deum amore sanctus exstiterit. Cappam ad solis radium suspendit.

18.

Dum haec apud episcopum geruntur, praesente clero ecclesiae, venerabilis sacerdos domum in qua cum suis rusticis episcopus consederat ingressus est, coepitque prospicere quam in partem vel discipulus quo comite venerat concederet, vel ipse cucullum suum posset appendere: cum ecce videt in angulo domus tanquam vectem ligneum parieti haerentem, (erat autem solis radius per modicam fenestram ingrediens) ad quem accedens, quoniam ut dictum est, 121.0648D| vectem putabat, in eo cappam suam appendit, juxtaque discipulum stare praecepit. Neque mirandum est solis radium ad obsequium viri sancti ligni duritiam praebuisse, cum qui Creatori devote famulatur, ei sit etiam creatura ex Creatoris voluntate subjecta.

Magicae artis calumniam a se propellit.

19.

Hoc dum episcopus cerneret, quaeri coepit quid sibi vellet, quod ad solis radium vestem suam Goar appenderet: non esse id divini miraculi, quod homo infirmus tanta praesumat: magis illum haec jactantia et praestigiis artis magicae, quam virtutis merito facere. Proinde accederet propius et rationem suorum operum redderet: sibi mirum videri, 121.0649A| quod in quo nulla sit excellentia sanctitatis, feras mulgeat, et solis radio pro ligno utatur. Haec dum ex viro sancto quaeruntur, et in simplicem puramque hominis Dei conscientiam calumniae instruuntur, vir sanctus qui sibi bene esset conscius, nihil unquam se malarum artium didicisse simpliciter respondit: Deus judex justus, fortis et longanimis, scrutator cordium et secretorum inspector, novit me nihil prorsus artis magicae aut scisse aliquando aut scire, neque parti adversae in aliquo velle praebere consensum. Feras autem mulsi non ullis incantationibus, quarum scio omnino nullam, sed quod ad salutem eorum qui me comitabantur pietas mihi divina concessit et ordinavit implevi; neque vestem meam de solis, ut dicitur, radio pendere scio, 121.0649B| sed de fuste roboreo. Quod autem mane comedere dicor et bibere, videat qui inspicit omnia et judicet, gulae vitio aliquando an charitatis officio egerim.

Trevirorum mos erga infantes exposititios.

20.

Haec illo dicente, supervenit puer quidam ex clericis ecclesiae nomine Leobgisus in ulnis infantulum gestans, qui ab hora nativitatis tres tantum noctes implesse putabatur, et cujus qui essent parentes ignorabatur. Moris quippe tunc Trevirorum erat, ut cum casu quaelibet femina infantem peperisset cujus nollet sciri parentes, aut certe quem pro inopia rei familiaris nequaquam nutrire sufficeret, ortum parvulum in quadam marmorea concha quae ad hoc ipsum statuta erat exponeret; quae etiam concha nunc in monasterio Prumia, dono Pippini clarissimi 121.0649C| regis aquaeductui mancipata, fratribus aquam coram refectorio praebet; ut cum expositus infans reperiretur, existeret aliquis qui eum provocatus miseratione susciperet et enutriret. Si quando igitur id contigisset, custodes vel matricularii ecclesiae puerum accipientes, quaerebant in populo, si quis forte eum suscipere nutriendum et pro suo deinceps habere vellet; ubi ad eam rem offerret se aliquis, infans qui esset expositus episcopo deferebatur, et ejus privilegio, auctoritas utriendi habendique parvuli ei qui a marticulariis susceperat firmabatur.

Infantis loquela Goar innocentiam suam tuetur.

21.

Id ergo tunc accidit: et infans in concha repertus a clerico suprascripto, in praesentiam est 121.0649D| episcopi ecclesiaeque delatus. Quo viso, episcopus ad suos conversus: Nunc, inquit, probare facile poterimus, si Goaris opera ex Deo sint, an ex adversario. Manifestet nunc nobis qui sint hujus qui illatus est pueri parentes; et si divina virtute nititur, ut contra naturae usum, infans trium dierum loquatur, suorumque parentem nomina indicet faciat. Arctatur hac vir Domini conditione; imperatur ei ab episcopo ut ad demonstrandam suorum actuum innocentiam et simplicis animi sanctitatem hoc miraculi opus exhibeat. Debere illum tale aliquid agere, quo ad audiendum illum imitandumque dubitantium animus roboretur; qui si hoc agere vel nolit, vel minime possit, futurum continuo ut, neque praeteritis 121.0650A| ejus actibus, neque ei quae de se ferat innocentiae puritatique credatur; et quae egisset eatenus essent maleficiis penitus ascribenda: quare et in eum capitalis animadversio, ut in magum et maleficum, fieret. Tum vir beatissimus contristari vehementer et affligi coepit, quod talia ei a suo pontifice mandarentur, in quibus et attentandis videretur esse nonnulla praesumptio, et recusandis difficillima necessitudo: sibi semper conscientiam propriam et superni judicii testimonium suffecisse, non oportere talia imperari, non haec sua qui se sciret in omnibus peccatorem, sed sanctorum esse miracula. Quoniam tamen episcopi praeceptis resistere non valebat, simul et ne eorum qui se audire soliti essent conscientia infirma in sui aestimatione falleretur metuere 121.0650B| poterat, ad preces conversus et Deo suppliciter manus extendens, ait: Christe, qui temetipsum pro redemptione hominum exinanisti et formam est servi dignatus accipere, fac mecum quamvis indigno tamen clientulo tuo misericordiam, et virtutis tuae in hac necessitate potentiam ostende, ut cognoscat praesens episcopus et plebs ejus, quia te diligo, te adoro, tibi non ficte servire desidero, Creator omnium et Redemptor. His dictis, ad bajulum infantis accessit, quaesivitque quot noctes infans idem ab ortu implesset. Cum tres illum jam a nativitate noctes habere dixisset, vir Domini subjunxit: Trinitas sancta, te invoco, atque te, infans, in nomine Trinitatis adjuro, ut genitores tuos nominatim et clare designes. Tum infans protenta ad episcopum manu, 121.0650C| absolutissimo sermone respondit: Iste est pater meus Rusticus episcopus et mater mea Flavia nuncupatur. Sic, justissimo Dei judicio, dum in servum Domini isdem episcopus calumnias molitur, et opera quae debuerat admirari maligno fraudis commento nititur offuscare, quae essent ejus facta, qualisque in secretis suis existeret qui palam de aliis judicaret, manifeste cunctis innotuit.

Episcopum ad poenitentiam hortatur; septenam pro eo poenitentiam promittit.

22.

Itaque ubi proditum se vidit episcopus, et quae celari posse crediderat omnibus revelata conspexit, confusus ad beati viri pedes procidit, indubitanter tum se agnoscere dicens sanctum et Deo acceptum 121.0650D| esse Goarem, cujus virtute, imo divina pro eo ultione crimen quod nullum praeter se et eam cui illicite fuisset admistus, unumque puerulum suum scire, aut sciturum aliquando putaverat, per innocentem tunc et necdum ex usu loquentem infantulum cerneret patefactum. Vir autem sanctus rem gestam perpendens, stabat stupefactus et haerens, atque ex imo cordis suspiria gravissima ducens, et versus ad episcopum plangere coepit, quod per se videretur pontifex publicatus; fuisse dicens meliorem spontaneam secretamque confessionem; oportuisse eum antequam publice notaretur, conscientiae reatum emendatione voluntaria et satisfactione congrua tergere, quippe veram, fixamque esse sententiam: Nihil opertum 121.0651A| quod non reveletur, et occultum quod non sciatur (Matth. X). Proinde suadere se, uti consiliis salubribus acquiescens, suscipiat pro reatu proprio duram prolixamque poenitentiam ex judicio sacerdotum, et talem quae non verbis solummodo constet, sed ex mentis secreto procedat, verisque lacrymarum gemitibus atque contritione spiritus Deo, qui vitam cunctorum desideret, satisfaciat. Laboret intente quemadmodum diabolo, cui commisso tanto scelere, lucrum de se et laetitiam fecerit, tristitiam et confusionem, acta condigne poenitentia faciat; non esse cuiquam, nedum ipsi de venia desperandum, quando ipse Dominus per prophetam clamet: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, et in quacunque die peccator conversus fuerit, omnium iniquitatum 121.0651B| ejus obliviscar (Ezech. XVIII); et per se in Evangelio dicat: Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Luc. V). Cumque ad dimittendum superna clementia sit parata, oportere homines esse ad poenitendum promptissimos; se vero eo in illum esse animo, ut, juxta virium mediocritatem, pro peccato ejus septem annis poenitentiam suscipere et consummare velit, assiduisque precibus et lamentis Deum pro illo cupiat exorare: quanquam non ignoret futuros plures bonos et meliores viros qui ejus lapsum plangere et suis orationibus studeant sublevare, juxta illud apostoli Jacobi: Orate pro invicem, ut salvemini (Jac. V). His verbis et similibus ad poenitentiam et satisfactionem episcopum exhortatus est, et charitate qua erga cunctos fervebat illius 121.0651C| casui compatiens, veniam ei a Domino postulabat, memor sententiae apostolicae: Quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte (Ibid.).

Modeste de se ac de episcopi crimine Sigiberto respondet.

23.

Haec postquam ita gesta sunt, fama horum ad regem Sigibertum velocissime venit; statimque suos ad beatum Goarem legatos dirigens, eum ad se accersiendum curavit. Moxque ut apud se esse cognovit accitum, interrogat super his quorum ad se esset fama delata, legatis scilicet episcopi et feris quas mulserat, episcopo quoque ipso et infante, qui praeter tempus esset locutus aetatis. Ad haec cum ille nihil omnino responderet, ne quid de se passim 121.0651D| jactare videretur, commotus rex per obedientiam quam ipse vir Dei regibus, principibusque et sacerdotibus debeat, praecipit ut super quibus interrogaretur per ordinem aperiret. Tum demum necessitate compulsus, ex percunctante rege quaerit quae sint quae a se velit audire. Cum ille de legatis et feris, atque episcopo se quaerere respondisset, sanctus vir petiit ut ipse rex quemadmodum res gestas audisset ediceret. Ut hoc a rege factum est, et per ordinem, ut rerum gestarum fides ad se pervenisset explicitum, beatus Goar subjunxit: Obedientiam negligere non debeo, nihil tamen aliud ex me audies quam quod ipse dixisti, nam aliis me factum quemadmodum ibi relatum est.

121.0652A| Episcopatum recusat.

24.

Tunc rex admiratione repletus, coepit palam omnibus enarrare quae ipse de viri sancti actibus agnovisset. Cumque haec prosequeretur, universi acclamare dignum esse Goarem qui, expulso Rustico, Trevirorum episcopus fieret, non id actum sine ordinatione divina, debere praeesse Ecclesiae eum qui signis et virtutibus, vitaeque meritis pastoralis officii dignitatem posset in omnibus adornare. Rex etiam laeto et alacri animo acclamantium voces cupiebat implere. Itaque, cum favore eorum qui aderant sacerdotum et primorum palatii, praecepit uti episcopatum jamdictae Ecclesiae Goar acciperet. Ille vero qui non sua quaereret, sed quae aliorum, et qui illud viri sapientis servare, sciret; Quanto magnus es, 121.0652B| humilia te in omnibus (Eccli. III); et illud Dominicum; Cum omnia feceritis, dicite, servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus (Luc. XVII), moerere et contristari, regisque imperium graviter ferre, meliusque dicere sibi esse mori quam episcopi sedem arripere, debere regem in sacerdote divinam considerare scientiam qua dicitur: Non est discipulus super magistrum, neque servus major Domino suo (Matth. X); et: Si patrem familias Beelzebud vocaverunt, quanto magis domesticos ejus (Ibid.)? non esse negandum episcopo poenitentiae locum, omnium in coelis regem esse qui de singulis judicet, a quo ut velit ipse rex sibi peccata dimitti, sic debeat Rusticum permittere ut ex illo suorum actuum veniam sedulus expetat; non esse tam facile dejiciendum 121.0652C| officio sacerdotem, quando omnes mortales fragiles simus et ad peccandum ex carnis infirmitate proclives.

Rege urgente inducias petit.

25.

Ad haec quae visa sunt rex respondit; exitus tamen orationis fuit, se neque episcopo poenitentiam denegare, et consiliis ejus per quem talia sint patrata miracula velle id omnibus obedire; neque tamen posse sacerdotum sententiae et judicio populi contraire, quin ipsum ut petatur ad episcopatum faciat promoveri. Tunc vir sanctissimus, ubi obstinate sibi regem vidit obsistere, humiliter eum et cum lacrymis petiit, ut copiam sibi eundi ad cellulam propriam faceret, uti 121.0652D| secum aliquandiu liberius tractare, et sic demum illi quod videretur congruum respondere valeret. Id continuo rege permittente, et ut post viginti dies ad se Mediomatricum urbem, quae nunc Mettis vocatur, redire praecipiente, recessit ad cellulam, aliud sine dubio interim agere disponens quo possit regis declinare propositum. Ut ergo pervenit ad cellam, sese in orationem prosternens, Dominum coepit intente et cum gemitu deprecari, ut se a tanto onere curae pastoralis misericorditer dignaretur eripere; sufficere sibi ut secreto et in abditis conscientiae ipsi diebus vitae suae serviret, nec se posse onus quod rex vellet imponere sustinere. Cumque in his precibus persistens semetipsum affligeret, ex voluntate Dei 121.0653A| febre valida correptus aegrotare coepit, et longo corporis incommodo fatigari. Quid plura? Sic res accidit et eum habuit exitum, ut quem post viginti dierum excursum visurum se rex aestimaverat nec in septem annorum spatio videret. Atque eo modo circa famulum suum divina Providentia agit, ut et instantiam regis ad episcopatum se cupientis promovere declinaret, et quod episcopo pollicitus fuerat septem scilicet annorum pro eo supplicationem licet in infirmitate positus adimpleret. Nam cum omni vitae suae tempore, tum maxime illis septem annis orationi vacavit, orans sicut Apostolus praecipit pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate erant ut quietam et tranquillam vitam agerent in omni pietate et castitate (I Tim. II). Eisdem autem 121.0653B| annis septem exactis, sine cessatione lacrymas fundebat, et assidue Dominum precabatur, memor ejus sententiae: quoniam qui seminant in lacrymis in gaudio metent (Psal. CXXV); et sciens finem vitae suae non multum abesse, cupiensque dissolvi et esse cum Christo (Philip. II).

Sigibertum prae infirmitate adire non potest.

26.

Itaque postquam annorum septem spatium evolutum erat, Sigiberto regi in mentem venit quid super sancto Goare tam sibi, quam populo et proceribus palatii placuisset; atque e vestigio legatis ad illum missis, orat uti ad se venire debeat. Sed vir spiritu Dei plenus, qui sciret dissolutionem sibi corporis imminere, legatis prophetica voce respondit: Dicite, filioli, domino vestro, quoniam faciem meam 121.0653C| non est in praesenti vita visurus, nisi forte velit ad cellulam nostram ipse venire, quoniam infirmitati gravissima comprehensus, nusquam progredi valeo; quanquam haec divinae pietatis flagella longe sint meis meritis leviora. Haec cum legati ad regem responsa pertulissent, contristatus ille dicere coepit: non esse se dignum talem habere doctorem, neque plebem quae tantum mereretur possidere pontificem. Misit tamen adhuc alios, per quos petiit obnixe, ut usque ad suam praesentiam vir sanctus fatigati dignaretur, neque se desideranti magnopere principi denegaret. Qui ut venerunt servum Christi multo validius febre laborantem et prolixius aegrotantem, atque in Dei laudibus jugiter persistentem invenerunt. 121.0653D| Quibus apud se positis vir sanctissimus ait: Nolite, o filioli, aut vos ipsos, aut regem vestrum ulterius fatigare, quoniam certum habeo et ita ex pietate superna confido, me neque extra spatium loci istius amplius egressurum, neque ullam evectionem aliam quam ad sepulturam propriam subiturum. Ita in proposito permanens, fixus in Dei laudibus et oratione durabat.

Sepulturae suae locum et ministros a rege postulat.

27.

Tum missi illi qui ad eum venerant, quid sibi per ipsos ab rege vellet impetrari percontabantur 121.0654A| Quibus ille respondit: Petitio mea sola haec est, ut si ei placet, de hoc loco amplificationem meritorum et causam retributionis aeternae sibi in regno coelorum acquirat; et cum extremus mihi in hac vita dies et debitus finis advenerit, auctoritate sua et imperio ad me Agrippinum et Eusebium sacerdotes venire faciat, qui meum corpusculum debeant sepulturae mandare. Hoc accepto responso, ad regem qui missi fuerant revertuntur, verba sacerdotis et preces ex ordine referentes. Ea rex ut cognovit, graviter commotus ingemuit, faciesque ejus immutata est, quoniam tantum virum cito se amissurum videbat. Moxque suprascriptos ad se sacerdotes accersiens, pro voluntate viri sancti eos proficisci ad cellam illius jubet, mandans ut quae ille praeciperet cum omni diligentia 121.0654B| et studio adimplerent.

Moritur ac sepelitur.

28.

Itaque post illos, quos memoravimus supra, septem annos, triennio et tribus mensibus in infirmitate et Dei laudibus exactis vir beatissimus plenus dierum et operibus bonis, actibusque justitiae consummatus, positis coram supradictis sacerdotibus et compluribus aliis bonis et honestis hominibus, in cellula sua in qua multos annos Deo serviens egerat, decessit pridie Nonas Julias, relinquens corpore saeculum, cujus voluptates et desideria olim pro amore patriae supernae reliquerat; et ad eum quem incessanter concupiverat regem Christum felicitatemque coelestis vitae perveniens, futurus ibi sine fine possessor aeternorum bonorum, qui hic bona quae putantur 121.0654C| praesentis temporis cum potuerit noluit possidere, et habiturus cum Christo domum non manufactam aeternam in coelis, cui in suis membris domum suam pauperem et terrenam fecerat frequenter hospitium. Ejus jam exanime corpus Agrippinus et Eusebius, aliique qui aderant sacerdotes et nobiles viri cum summo honore et reverentia curaverunt, atque in eodem loco et ecclesia quam ipse construxerat, sepulturae mandarunt.

Auctoris fides et peroratio.

29.

Haec habui de Vita sancti viri Goaris quae scripturae mandarem, accepta ex vetustis et perantiquis exemplaribus, quorum rerum gestarum narratione veritatem fide integra subsequens, solam sermonis quae eruditos non parum offendere poterat simplicitatem 121.0654D| pro vestra voluntate, vir clarissime paterque venerande, corrigere studui, optans et meipsum et omnes qui haec lecturi sunt, tanti viri intercessione et meritis apud divinam semper adjuvari clementiam, ut qui ex infirmitate carnis humanae et conditione mortalis vitae multa quotidie contra leges divinas agimus, ejus qui quoad vixit integre legi Christi servivit interventu, et peccatorum pondere sublevari et ad bene vivendum mereamur opitulari, praestante Domino Jesu Christo, cui est cum Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum, Amen. Libellus de Vita et actibus sancti ac beatissimi GOARIS confessoris, editus a WANDALBERTO diacono, explici feliciter.

(no apparatus)