Vita S. Glodesindis Metensis (Joannes S. Arnulfi Metensis)

This is the stable version, checked on 14 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Glodesindis Metensis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137

documentacatholicaomnia


Vita S. Glodesindis Metensis

Vita S. Glodesindis Metensis (Joannes S. Arnulfi Metensis), J. P. Migne 137.0217B

PROLOGUS.

1.

137.0211B| Multa jam diu prece sanctitatis vestrae, sorores in Christo charissimae, paulo immoderatius me 137.0212B| perurgente, ne quid vestro denegarem amori id demum effecit: quia quod petebatis, non modo honestum, 137.0213A| verum omnino constabat religiosum, idque me recusare cum indignum, tum etiam sentiebam periculosum. Etsi vires aliquantulum reputabam praeponderare negotium, rursus animum subibat, quod charitas, quae non sua, sed quae proximorum sunt cogit curare, quo difficilioribus ejus causa instatur, eo tum faciliorum successuum novit aditus ministrare. Neque in causa Dei verendum, eum cui res agitur, pro se operanti deesse: tantum fide non infirmari contingat. Impellitis itaque, ut sacratissimae virginis Christi Glodesindis, cui devotis continue adhaeretis excubiis, quae conversationis initia, qui medii actus in 137.0214A| finem usque feliciter consummatum exstiterint, quantum ex scriptis quae ad nostram aetatem qualibuscunque litteris adnotata perdurant, queam advertere, stylo quoquo possibile sit audeam pertentare. Quo tanto tempore tantaque instantia flagitatum, quia indecens videtur obniti, ope ejusdem praestantissimae virginis Deo spiritu mundo inhaerentis virtutibus, tum vestris pariter fretus orationum subsidiis; etsi non sine quodam rubore, uti qui parcitatem proprii perpendam ingenii, non diu per longa moratus exordia ocius narrationi accedam.

INCIPIT VITA. 137.0213|

2.

137.0213B| Temporibus Childerici apud historicos celebratissimi regis Francorum, in Gallia Belgica quae ex gente postea Franciae nomen mutavit, virgo Domini Glodesindis eximia, satis nobili generis stemmate procreata, patre illustrissimo eodemque duce clarissimo, cui vocabulum Wintro, matre Godila luce generositatis non dispari, ab incuntis aetatis ingressu multa virtutum dote insignis, multisque exemplo in via castitatis futura, vita et moribus clara enituit. Haec cum in domo parentum quoad puellares annos excederet, integre et sub omni esset educata diligentia: ubi jam tempus quo se dignis natalibus despondi deberet accessit, juveni cuidam nomine Oboleno a parentibus ex more sponsa decernitur: Christo vero se ubique protegente, non 137.0213C| minus corpore quam mente servatur intacta Et (quam semper mira in electis suis Dei miserentis custodia!) cum tempore desponsationis exacto juvenis virginem, ut fit, a parentibus suscepisset, domum cum grandi frequentia nuptias paraturus deducit. Sed quia sancta virgo coelesti sponso jam corpus et animam suam consecraverat, eodem forte praedicto sponso, consilio utique Divinitatis, jussu regio evocato, palatium juvenis sine mora contendit. Quo cum pervenisset, multis et nefariis ei ingestis sceleribus graviter in eum regalis est incensa severitas. Ita acta retrusus custodia, annoque integro ibi digno squalore confectus, eo exacto eductus judiciali damnatus sententia capite detruncatur. Sic virginitas sancta, dum toto nisu carnali oblectationi 137.0213D| repugnat, cunctam gloriae temporalis pompam nihili reputat; Domino Christo quem omnibus labentium rerum praeferebat deliciis pro se decertante, ei uni quem semper optaverat, corde inhaerens et corpore, laeta et victrix de totius jam damno corruptionis triumphat.

3.

Nec se quoque adversae potestatis defecere doli. Pater nece sponsi prioris audita puellam venerabilem rursus cogit ad thalamum. Illa quae jam sponsum 137.0214B| Christum cordis medullis imbiberat, totis nisibus resultare, nec in eam labem virtuti semel fixum animum inductione qualibet inclinare. Die interea nuptiarum ex condicto parentum instante, beata virgo prae ejus specie quem oculis mentis incorruptibilem, immarcessibilem, immortalem conceperat, hunc post paululum putredinem et filium hominis vermem attendens, patre pie contempto, Dei ac sanctae matris Ecclesiae confugium petiit. Erat patri soror memorandae sanctitatis Rotlindis nomine, fama religionis Treveris opinatissima. Ad hanc eam secum abducere tentabat, ut saltem ejus suasu animus puellae emollitus paternis non recusaret obtemperare consiliis. Sed quid contra lumen aeternitatis caeca molitur instantia? Sancta virgo patris 137.0214C| jussis animo virili obluctans, urbem populis, potentia, ipsaque sui antiquitate terra marique memorabilem Mettim seu Mediomatricum maluit expetendam. Est in eadem urbe basilica beatissimi protomartyris Stephani, quam multis saepe operatio divina miraculis illustravit. Hanc ancilla Christi cum jam sibi res prope ad vim spectaret, ingressa, ibi intra altare et confessionem, ubi cum ejusdem martyris sanguine plurimorum continentur sanctorum reliquiae, se profugam collocavit. O saeclis omnibus castitatis studium merito efferendum! Quo enim fluxa mortalitas natura ipsa quamvis poenaliter vitiata trahente descendit captiva, hoc puella spiritus vigore se fortiter retinente, quasi immanis praecipitii voraginem exhorrescens, quia alias evadendi 137.0214D| aditus sibi obducitur, fugae solius capit praesidium. Nec sane in sinu egens ( mendum ) aut quicunque de turba erant qui cogerent. Dux certe praepotens pater erat, qui et ipsis terrori locupletibus esset, eumque circumstipantium cohors minax instabat atque terribilis. Sed illa mori paratior quam florem virginitatis et splendorem gloriosae amittere integritatis, nec minis concussa, nec blanditiis mota, tanquam tutissimo portu manebat interrita. Discant 137.0215A| virgines praesenti exemplo non pulchrum sibi esse maritalibus subjici vinculis, non in possessionum amplitudine, non in servorum ancillarumque gregibus, non in ornamentorum diversi generis apparatu, non in quorumcunque obsequentium cuneis delectari, cum haec omnia variis sibi casibus non sine multo utique dolore noverint amittenda, nec quidquam eorum se morte omnia prorumpente vel comitari posse, vel sequi: quin potius quae majus omnibus est species beati pudoris, Deo angelicisque unice chara agminibus, super omnia haec infima et mundi caduca oblectamenta sui solius voluptate, sanctoque et immaculato allici desiderio.

4.

Sed ut coepta sequamur, parentes puellam fugientem e vestigio insecuti, facto stupentes, iraque 137.0215B| incensi, maxime cum sponsalium administri se conquesti delusos acriori instimularentur dolore; ancillam Christi ex sacro confugii loco, si qua arte valerent, conabantur abstrahere. Fit jugis ante ostium aedis sanctae pernoctatio, intentaque die noctuque observatio, ut qualibet forte sibi facultate oblata vi abducere properarent. Puella venerabilis spiritu robustiori, animoque se obstinato immobilem tenens, ut sacrosancto adhaerebat altari, nulla inde ratione vel puncto temporis aliquatenus quivit avelli, et (mirum dictu!) sex continuis diebus manens in ecclesia, non modo non egressa, sed et omni prorsus cibo abstinet et potu. Verum qui dat escam omni carni, et replet omne animal benedictione, famulam suam humanis frustratam, divinis recreat 137.0215C| alimentis, eamque precibus assiduis coelo intentam angelica duntaxat probatur pavisse refectio. Fide interea tam constanti perseverantiae suae remunerationem exigente consolationis divinae, quae tandiu contractam nubem moeroris abstergeret, lux repente grata resplenduit. Instante namque jam septima die quae Dominica erat, ecce vir quidam vultu angelico, sequentibus pueris duobus pulcherrimis sub omnium conspectu advenit, partemque altaris qua virgo sacratissima pudorem tuendo celabatur, recta ingressus, velamine in sanctae specimen religionis cernentibus cunctis B. virginis caput obnubit. Nec mora, oculis intuentium, cum his quibus apparuit sublatus, magnitudine facti, stupore et miraculo perculit universos, cum terror ipse eos ac si 137.0215D| stolidos et mentis vacuae sic reddidisset, ut neque proloqui, neque unde, aut qui essent qui venerant, possent ediscere.

5.

Cum vero post discessum tantae visionis ad se reversi sanctam virginem eo habitu astantem perspicerent, facile animadvertentes angelicam apparuisse praesentiam, totumque id divinitus factum esse quod viderant, nihil quo ultro resisterent erat. Tantum solo strati, vestigiisque beatae virginis submissi, jam omni feritatis tumore supplicem in gestum converso, veniam solam pro illatis exorant injuriis. Non erat apud cor cui spiritus pietatis et rex praesidebat mansuetudinis, hic labor difficilis indulgendi: ac repente tanquam nullis laesa, omnibus quaeque ea 137.0216A| exstiterant posthabitis, in integram cum parentibus et caeteris rediit gratiam. Attendant hic virgines, et castitatis thesauro nihil Deo gratius vel angelis discant familiarius. Virginitati Christus inter omnia adest discrimina, spiritus coelestes uti sponsae imperatoris sui famuli devotissimi obsequuntur. Haec sola immaculata Agnum sequitur ubique immaculatum: quantoque ei adhaeret vicinius, tanto ad quaelibet postulata auditur velocius. Ecce quam praesto huic ancillae suae gratia illa inaestimabilis adfuit. Vere prope Dominus omnibus qui obtriverunt cor, et prope timentes eum salutare ipsius. Quo vero putas ore eam tunc in laudem sui erupisse Creatoris, aut cujus genere vocis hymnum inaestimabili fudisse cum jubilo, cum oculos lucis illius invisibilis tam 137.0216B| placide in se dejectos, et aures illas secretissimas voci suae tam propere cognovit admotas, tamque facili via preces datas effectui, ut angelum sanctum sub ipsis mortalium oculis ad se laetificandum et consolandum praepotenti majestate advenisse gauderet? Prophetica nimirum exsultatione, jam sponsa coelestis effecta, uti poterat ac dicere: Induit me Dominus vestimento salutis et indumento justitiae circumdedit me (Isa. LXI, 10). Itemque voce universalis Ecclesiae ex utroque sexu collectae uni capiti suo gratulabunda proclamare: Sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento (ibid., juxta LXX).

6.

Beata itaque virgo cum (ut praemissum est) visceribus affluens pietatis cunctos sibi pridem infensos 137.0216C| veniae clementer admisisset, et parentibus deinceps in nullo impatiens placidam se subdidisset; ad praedictam amitam suam Rothildam magnae probitatis fama celebrem quam in secundo actu de nuptiis, pudori metuens, non contumaci mente refugerat, jam in gratia percepta non minimum gerens fiduciae, Treviros sponte contendit. Ibi pro modo conversationis tempore non multo exacto, cunctis jam bonorum studiis morum actuumque statu ad normam coelestis disciplinae quidquid divinitus et humanitus aequo competit et honesto plenissime informata, urbem sibi patrociniis divinis amicam Mettim repetiit. Vitae illico arctioris ingressum, cui jam dudum sanctus ejus spiritus toto desiderio aspirabat, ancillarum Christi se cum grege collecto summa vi 137.0216D| atque ope nitens arripuit. Est - locus infra moenia urbis ipsius, jure hereditario tunc parentum possessio, religiosiori institutio admodum opportunus. Hunc sancta virgo divinis usibus dono dari sibi expostulans, nec mora paratissima eorum liberalitate adeptum monasterium puellarum Dei hodie usque insigne pulchro materialiter decore construxit, pulchriori nihilominus virtutum robore nobiliter gubernavit. in quo usque ad centenum numerum collegium Christo famulantium adunavit, eique omni vigilanter sedulitate institit gloriosa. Quae hujus deinceps sancti certaminis conversatio fuerit, qui in omni genere spiritalis incrementi ei profectus quotidiano usu accesserit, sub quo disciplinae rigore et seipsa compresserit, 137.0217A| et caeteris superni dux facta itineris, in se quod sequerentur praestiterit, atque ei potius quam sibi vixerit; fide atque arbitratu sanae intelligentiae, quam scriptis aestimo commendandum. Consideranti enim attentius, liquido caret quod B. virgo visitationem illam in se tam a supernis jucunde effusam prae oculis cordis continue versans, exterioris operis exsecutionem interiori non disparem servabat fervori.

7.

Postquam idem monasterium ad numerum sex illorum dierum, quibus praeparationis sanctae integritatis mirabili illo in ecclesia duraverat jejunio; sex item annos feliciter rexerat, Deo hominibusque grata, vita quoque et signis magnifica; in sanctitatis proposito cursu fideliter consummato, coronam 137.0217B| justitiae perceptura a Domino. Sponsoque diu cupito coelesti jam socianda in thalamo, immaculata migravit a saeculo. Totum praeterea hujus spatium mortalitatis triginta annorum cursu eam emensam esse confirmant. Nec sane de aetatis quid plenitudine perquirendum, cum quidquid fructuum annosae senectuti esset accessurum, hoc brevi consummata nihil juventus detraxerit. Sunt enim juxta Sapientiam, cani sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV). Quin potius magno Dei dono justi aeterna quiete recepti mundo provide subtrahuntur, ne videntes mala quae fiunt sub sole, aut internis paululum remorentur deliciis; aut vitiis ipsius 137.0217C| mortalitatis, quorum ipse quoque obnoxius est visus, 137.0218A| contactu assiduo corrumpantur, attestante hoc eadem Sapientia: Raptus, inquit, est, ne malitia mutaret sensum ejus, aut fictio deciperet animam illius (Ibid.). Funus interea ex consequenti debito honore curatur, et de more a se in eodem monasterio jam inde ab initio instituto corpus ad basilicam sanctorum apostolorum haud longe a moenibus urbis ad portam meridiem versus effertur, atque ibi in crypta longe inferius demersa ad latus sinistrum deponitur. Nam hoc idem ipsa vivens ut fieret jusserat: eo quod coemeterium sanctarum puellarum ejusdem loci in praedicta apostolorum ecclesia tunc temporis haberetur: necdum corpus gloriosissimi confessoris Christi Arnulfi, quem post multa exinde tempora magnis vitae et virtutum ibi constat enituisse insignibus, 137.0218B| eadem ecclesia augusto (ut nunc cernitur) tumulo suscepisset. Unde huic loco postea tam propter crebra miracula ejus, quam propter nobilitatem generis ejus nomen inditum, nec praeterquam beati ipsius antistitis nomine, ullius alterius sancti apud vulgum ibi notatur memoria. Mansit venerabile pignus per annos circiter viginti et quinque in eodem loco in pace sepultum, spiritu inter praemia aeternitatis omni jam temporis mutabilitate subacta ipsi qui vere solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, adhaerente, vitaque eo vere immortaliter, quo immutabiliter, cum ipso perfruente, cui immortalitati, invisibili soli Deo honor et gloria 137.0218C| in saecula saeculorum. Amen.