EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Galli
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum


Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf

Vita S. Galli

Vita S. Galli (Walafridus Strabo), J. P. Migne 114.1030B

MABILLONII OBSERVATIONES PRAEVIAE.(Acta Sanctorum ordinis S. Bened.) 1.

114.0975A| WALAFRIDUM STRABUM seu Strabonem descrihendis S. Galli abbatis gestis operam navasse constat ex Hepidanno Gallensi monacho his suorum Annalium verbis: Anno 849. WALAHFREDUS abba Augensis obit. Iste vir litteratus Vitas SS. Galli et Othmari ad petitionem Gozperti abbatis compilavit eleganter. Adhuc juvenis huic lucubrationi incubuit post alium auctorem anonymum, cujus vestigiis insistere se in Praefatione ( num. 1) confitetur. Vitae S. Galli adjecit librum Miraculorum, quae Gozbertus monachus partim jam scriptis ediderat ( in fine Vitae ).

2. Praeterea Walafridus S. Galli Vitam metricam Gozberto abbati in fine subjectae Praefationis promisit praestititque, cujus Vitae necdum editae hoc circumfertur initium: Promissi memor ecce mei, Gozberte, quod olim, etc. Hic est Gozbertus seu Gotzpertus abbas Sancti-Gallensis, qui, teste Ratperto in libro de Casibus S. Galli, 114.0975B| c. 6, Werdoni « anno ab incarnatione Domini 816 » successit, deinde « anno 830 novam S. Gallo coepit aedificare basilicam, quam spatio septem annorum ad plenum aedificando perduxit; » demum « tempore procedente, » ait idem auctor, cap. 7, « cum jam aetatis gravitatem corporisque infirmitatem non sufficere crederet ad instantium necessitatem negotiorum, a Illudovico clementissimo Augusto impetravit, ut Bernwicus monachus successor illi exsisteret: quod statim ut postulavit, effectum est . . . . . anno incarnationis Domini 837. »

3.

At vero Walafridus Strabus primum in monasterio S. Galli scholas frequentavit adolescens: inde Fuldam ablegatus audiendi Rabani causa, ibidem usque ad ipsius Rabani promotionem in sedem 114.0976A| Magontinam perduravit: tum relicta Fulda Angiam accedens, abbatis dignitatem tenuit, tandemque anno 849 fatis concessit. Hinc Gerardus Vossius in lib. II de Hist. Lat., c. 33, et Goldastus in Vitam S. Galli recte arguunt Trithemium aliosque, qui Walafridum S. Galli abbatem a Walafrido Fuldensi distinctum volunt. Certe nullus Walafridus inter abbates Gallenses ab Hepidanno, Ratperto aliisque adnumeratur, licet Walafridus Strabus primum in Gallensibus scholis institutus, ibi decanus fuisse a Mezlero et Vossio credatur. Est autem Augia, antiquis Auva, Ouva, Sinthleoheswa, vulgo Richenow et Richenaw dicta, abbatia quondam insignis sanctitate, nobilitate ac divitiis, unde Dives nuncupata (quo nomine ab Augia Majore seu Brigantina distinguitur), in insula Rheni paulo infra Constantiam sita, quam S. Pirminius, adjuvante Carolo Martello, anno 724, condidisse fertur. Ab Augia insula non longe distat S. Galli monasterium etiam nunc celeberrimum religione et dignitate S. Galli oppido nobilitatum, ad 114.0976B| lacum Acronium in finibus Helvetiorum et Vindelicorum: cujus monasterii abbas inter Imperii principes locum habet, inter congregationis S. Galli Patres praeeminet. In Vita S. Othmari de Viris illustribus istius monasterii dicemus saeculo sequenti. ( Vide infra. )

4.

Post Walafridum Notkerus Gallensis monachus, cognomento Balbulus, patroni sui vitam tribus libris cecinit: qui auctor sanctitatis nomine illustratus, anno 912, decessisse apud Hepidannum legitur. Notkeri opus metricum siquidem nancisci non licuit, unus supplebit Walafridus, cujus lucubrationem in Capita ab auctore distinctam ex Goldasti tomo I, parte II, Hist. Alamann. repetemus. PRAEFATIO AUCTORIS Ad GOZBERTUM abbatem et monachos S. Galli. 114.0975|

I.

114.0975C| Nisi me sanctarum auctoritas Scripturarum, et praecipue illa veridici prophetae sententia, qua sacrificio obedientia praefertur (I Reg. XV), ad necessitatem obediendi constringeret, praeceptis vestris, o sanctissimi Patres, apologiae hujusmodi genus opponerem: si propheta qui, antequam formaretur in utero, a Domino 114.0976C| electus est, et priusquam exiret de ventre, sanctificatus est, dum eum Dominus Spiritu suo illustrans verbi officio manciparet, de aetatis infirmitate et ignorantia conquestus est (Jer. I); quid ego peccator acturus sum, qui in iniquitate conceptus et in delicto profusus, propter sordes vitae incircumcisus 114.0977A| sum corde et auribus, quia videlicet nec scienda digne percipio, nec audita devote conservo? Quomodo justitias Domini enarrabo, et assumam testamentum ejus per os meum, cujus aetatem nec tempus adhuc implevit, nec scientia commendavit? cujus dicta nec doctrina corroborat, nec vita confirmat? praesertim cum ea scribere jubeatis et ordinare, quorum dignitatem vix animo torpente conjicio. Tres tamen ob causas audendi talia viam invenio, scilicet quod credo me a Domino sublevandum, ob eujus jussa pariter ac promissa, quod virium consideratione exhorrui, obediendi cupiditate suscepi. Deinde quod me confido beati Galli intercessione vestrisque precibus adjuvari, pro quorum veneratione ac amore grande onus humeris aptavi debilibus. Postremo 114.0977B| quod alienis insisto vestigiis veritatisque tenendae lineam novis tantummodo cogor passibus dimetiri. Vitam igitur sancti confessoris Christi Galli, patroni nostri, cujus corporis thesaurum fidelibus servatis excubiis, sensu nobilem, scripto degenerem vultis a me lumine rectae locutionis ornari, et seriem confusam capitulorum distingui limitibus.

II.

Ego autem cum me non possim ab hoc excusare negotio, eligo potius pro ignavia lacerari, quam pro inobedientia condemnari. Porro dum pridem ipsum opus perlegerem, inveni ab auctore ejusdem conscriptionis terram quam nos Alamanni vel Suevi incolimus, Altimanniam saepius nominari; sed ipsius nominis originem quaerens, apud nullum scriptorum quorum adhuc notitia nos respersit, ejus 114.0977C| reperi mentionem. Nisi fallor enim, ab alto situ provinciae idem vocabulum a modernis confictum est. Nam juxta scriptores authenticos, pars Alamanniae vel Sueviae inter Alpes Penninas [et meridianum litus Danubii sita, Raetia dicitur. Porro quod est ad septentrionalem plagam, Histri Germaniae deputatur. Et ut non nostra dicere existimemur, aliquos ipsius rei testes adsciscimus. Paulus Orosius, cujus dictis omnium fides concordat, de situ terrae scribens, haec inter caetera ponit: « Pannonia, Noricus et Raetia habent ob oriente Moesiam, a meridie Histriam, ab Africo Alpes Penninas,] ab occasu Galliam Belgicam, a caercio Danubii fontem, a septentrione Danubium et Germaniam. » Cum Noricus regio sit Baioariorum, et ejus septentrionalis terminus Danubius et 114.0977D| Germania; necesse est Raetiam, quae simul ponitur, eisdem finibus aquilonem versus terminari. Solinus quoque in Polyhistore (Solini cap. 24), ubi Galliae facit mentionem, has provincias uno terrarum tractu positas his verbis designat: « Ex isto sinu, videlicet Galliae, quaqua parte orbis velis exeas, si Thracia sit petenda, excipit ager Raeticus, bonus frugibus, Brigantino lacu nobilis; inde Noricus frigidus, parcius fructuosus; qua subducitur a jugis Alpium, admodum 114.0978A| laetus. Dehinc Pannoniae viro fortes, solo plano ubertoque, Dravo Savoque inclytis amnibus circumfluae. » Si Raetia solummodo infra Alpes est, ut multi volunt, quae consequentia est ut Noricum a Gallia pergentes, asperitatem Alpium transcendamus, et non potius per majorem Raetiam recto itinere Noricum usque tendamus? In qua etiam Raetia, secundum supradictam sententiam, Brigantium oppidum jam vetustate collapsum, lacui qui Rheno interfluente efficitur, nomen dedit, qui alio nomine, juxta Graecam etymologiam, Potamicus appellatur. Igitur quia mixti Alamannis Suevi, partem Germaniae ultra Danubium, partem Raetiae inter Alpes et Histrum, partemque Galliae circa Ararim obsederunt; antiquorum vocabulorum veritate servata, ab incolis nomen 114.0978B| patriae derivemus, et Alamanniam vel Sueviam nominemus. Nam cum duo sint vocabula unam gentem significantia, priori nomine nos appellant circumpositae gentes, quae Latinum habent sermonem; sequenti, usus nos nuncupat barbarorum. Similiter scimus Francos partes Germaniae, vel Galliae, non solum potestati, sed etiam suo nomini subjugasse.

III.

Et quia provinciarum descriptiones attigimus, liceat paucis Hiberniae insulae, de qua nobis tantum decus emicuit, juxta eosdem auctores situm commemorare. Hibernia insula, ut scribit Orosius, inter Britanniam et Hispaniam sita, longiori ab Africo in boream spatio porrigitur. Haec propior Britanniae, spatio terrarum angustior, sed coeli solisque temperie magis utilis: et, ut supradictus Solinus testatur, ita 114.0978C| pabulosa, ut pecua ibi, nisi interdum aestate a pastibus arceantur, in periculum agat satias. Illic nullus anguis, avis rara. Quam horrenda vero ipse vel alii de moribus incolarum ejus testentur, fide Christi jam lucente supersedendum est; quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia; et a solis ortu Indis vel Aethiopibus usque ad occasum Britannis vel Scotis jam laudabile est nomen Domini. Excelsus enim est super omnes gentes Dominus, et super coelos gloria ejus.

IV.

Obsecro itaque te, Gotzperte charissime, abba monasterii S. Galli, cunctosque fratres qui sub te militiae deserviunt spiritali, ut me orationibus vestris adjuvetis, quatenus et hoc opus, et alia deinceps digne Deo merear explicare. Nam si gratanter recte a 114.0978D| nobis posita susceperitis, clementer vero titubantia correxeritis, et si Dominus permiserit; hujus operis agreste pulmentum postmodum aliquibus metrorum condimentis infundam. Dignum quippe est ut nostris laudibus per orbem celebretur, quem de extremis orbis finibus ad nostram salutem Dominus destinavit. Bene valentem et nostri memorem Paternitatem vestram in aeternum sancta Trinitas conservare dignetur. Amen.

114.0979A| O Pater, o Patris Proles, o Spiritus alme,
Une et trine Deus, nos miserate rege.
Me tua jussa ligant, tua me promissa gubernent,
Luceat in dictis lux tua, quaeso, meis.
114.0980A| In te, Galle, Deum in Domino te, Galle, fatebor;
Tu pro me sacras funde preces Domino:
Ut veniam noxis, dictis moderamina praestet,
Quod nocet, evellat; quod juvat, amplificet.

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. Quibus profectibus beatus Gallus a pueritia sub magisterio sancti Columbani usque ad sacerdotis profecerit dignitatem. 114.0979A|

Cum praeclara sanctissimi viri Columbani, qui et Columba, conversatio per omnem Hiberniam celebris haberetur, et veluti splendidum ignei solis jubar 114.0979B| singulari decore omnium in se provocaret amorem sicuti de eo priusquam nasceretur provisum esse liber gestorum ipsius pleniter indicat), inter caeteros quos fama virtutum ejus attraxerat, parentes beati Galli, secundum Deum religiosi, secundum saeculum nobiles, filium suum primae aetatis flore nitentem cum oblatione Domino offerentes, illius magisterio commendaverunt, ut in regularis vitae proficeret disciplina, et inter plurimos spiritalis militiae sectatores, obedientiae et arctioris propositi imitaretur exempla. Dumque bonae indolis vir charo [ al. casto] nutriretur affectu, magno virtutum crevit augmento. Superna quoque gratia se praeveniente, tanto studio divinas epotavit Scripturas, ut de thesauro suo nova proferre posset et vetera. Grammaticae etiam regulas, 114.0979C| metrorumque subtilitates capaci consequeretur ingenio. Obscura autem Scripturarum tam sapienter scire volentibus reseravit, ut cuncti qui ejus prudentiam et sermones audierant, admiratione eum et laude dignissimum judicarent. Qua sapientiae maturitate factum est ut universorum communi consilio, et jussione Columbani abbatis, per singulos sacrae promotionis gradus ascendens, invitus sacerdotii susciperet dignitatem. Ergo dum sacris instaret officiis, die noctuque precibus Dominum placavit et lacrymis, et superni inspectoris oculis placere desiderans, pro virtutum et vitae meritis amabatur ab omnibus, placuit universis.

CAPUT II. Qualiter sancti viri, pro nomine Domini peregrinationem aggressi, ad Sigibertum regem pervenerint, et Luxovium coeperint incolere. 114.0979D|

Dum haec agerentur, quotidie beatus Columbanus, evangelicam cupiens assequi perfectionem, ut videlicet omnibus quae habebat relictis, crucem suam tolleret, et nudus Dominum sequeretur; consilio suo egit cum fratribus, quorum animos idem fervor accenderat, ut, spreta propinquorum et praediorum dulcedine, mentis ardorem opere comprobarent. Ascendentes 114.0980A| igitur navim venerunt Britanniam, et inde ad Gallias transfretarunt. Cumque vir Dei ad Sigibertum regem cum suis pervenisset, rogavit eum rex ut infra Gallias resideret, nec eis relictis ad gentes alias commigraret: se vero spopondit omnia, quae sanctus Pater peteret, praebiturum. Ad haec vir Dei respondit: Qui nostra reliquimus, ut secundum 114.0980B| evangelicam jussionem Dominum sequeremur, non debemus alienas amplecti divitias, ne forte praevaricatores simus divini mandati. Cujus objectioni rex ita occurrens ait: Si crucem tollere et Christum sequi desideras, vastae eremi sectare quietem: tantum ne solo nostrae ditionis relicto, ad vicinas transeas nationes. Poteris enim hoc consilio et tua praemia cumulare, et nostrae saluti prospicere. Itaque regis persuasioni consensit, et accepta optione, eremum quae Vosagus ( la Vosge ) dicitur cum suis intravit. Invenerunt autem locum muris antiquitus septum, calidis aquis irriguum, sed jam vetustate collapsum, qui vulgo Luxovium ( Luxeuil ) vocabatur. Ibi oratorium in honorem beati Petri apostoli construentes, mansiunculas in quibus commanerent fecerunt. 114.0980C| Illisque ibi conversantibus et ipsum locum excolentibus, multi non solum de genere Burgundionum, sed etiam Francorum amore vitae laudabilis ad ipsos confluxerunt; et monitis spiritualibus instituti, tantam compunctionis gratiam ex verbis eorum adepti sunt, ut omnia sua ad ipsum locum nonnulli contraderent, et coma capitis deposita monasticae vitae habitum voluntaria paupertate susciperent.

CAPUT III. Qua auctoritate beatus Columbanus Theodoricum regem corripuit, et quibus odiis eum Brunichildis de regno illo ejecerit, qualiterque ad Lotharium regem indeque ad Theodebertum cum suis pervenerit.

Cumque haec tam felix commanentium semper in melius proficeret disciplina, singularis beati Columbani 114.0980D| sanctitas, miraculis frequentibus comprobata, per totas coepit Galliae vel Germaniae diffamari provincias. Laudabatur ab omnibus, colebatur a cunctis, adeo ut Theodoricus rex, filius Hildeberti, nepos Sigiberti, qui eo tempore Burgundionibus regnabat, ad eum saepe veniret, et precum ejus suffragia summa cum devotione deposceret. Quem cum Pater sanctus increparet cur concubinarum pollueretur amplexibus, et non potius legitimae conjugis connubio frueretur, monitis ejus obtemperans, cuncta 114.0981A| hujusmodi illicita se vitaturum promisit. Sed Brunichildis, avia regis, videns eum viri Dei consiliis obedire, stimulo malitiae concitata, mentem serpentino furoris armavit veneno. Verebatur enim ne si abjectis concubinis regina in consortium regni assumeretur, dignitas sua honore subtracto vilesceret. Quo timore laborans, invidiam contra virum Dei coepit habere; et post multas injurias quas illi machinata est (ut scriptura sanctae conversationis ejus testatur), consilio cum rege inito ut eum regno suo deturbaret, misit legatarios suos cum epistola ad sanctum virum, denuntians ei ne deinceps in regno ille consisteret. Ille Jezabelis insidias vitans, iter cum suis aggressus, ad Lotarium regem pervenit. Apud quem cum aliquanto tempore moraretur, rogavit ut 114.0981B| illius solatio ad Theodebertum, Austrasiorum regem, pervenire potuisset. Ad quem cum secundum petitionem voluntatis suae venerabiliter missus esset, susceptus est ab eo cum omni honore et gaudio magno. Mansit itaque apud illum aliquot diebus, sacras Scripturas aperiens, et insinuans ei veritatem. Cumque et ipsum rogaret ut ad Agilolfum regem Langobardorum ejus jussu per Alamanniam duceretur, moleste ferens rex tantorum discessum virorum, pollicitus est eis intra terminos regni sui se reperturum loca venusta quae famulis Dei et ad incolendum essent commoda, et ad instruendas verbo veritatis circumpositas nationes opportuna. Vir Dei semen verbi in cordibus gentium plantare desiderans, aliquantisper moraturum se promisit, si regia 114.0981C| auctoritas factis dicta firmaret.

CAPUT IV. Quomodo optione data quaerendae habitationis, ad tucconiam venerunt, et quid ibidem gesserunt.

Accepta igitur a rege licentia eligendi locum ubicunque voluissent, dum loca plurima perlustrassent, venerunt infra partes Alamanniae ad fluvium, qui Lindimacus vocatur. Juxta quem ad superiora tendentes, pervenerunt ad lacum Turicinum. Cumque per littus ambulantes, venissent ad caput lacus ipsius in locum qui Tucconia dicitur, placuit illis loci qualitas ad inhabitandum. Porro homines ibidem commanentes, crudeles erant et impii, simulacra colentes, idola sacrificiis venerantes, observantes 114.0981D| auguria et divinationes, et multa quae contraria sunt cultui divino superstitiosa sectantes. Sancti igitur homines cum coepissent inter illos habitare, docebant eos adorare Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et custodire fidei veritatem. Beatus quoque Gallus sancti viri discipulus, zelo pietatis armatus, fana in quibus daemoniis sacrificabant, igni succendit, et quaecunque invenit oblata, demersit in lacum. 114.0982A| Qua causa permoti, ira et individia sanctos insectabantur, et communi consilio Gallum perimere voluerunt: Columbanum vero flagellis caesum et contumeliis affectum de suis finibus proturbare. Beatus Pater, cognito consilio eorum, zelo justitiae imprecatus est eis talia dicens: Deus, cujus providentia mundus subsistit et cuncta reguntur, fac super caput generationis hujus reverti contumelias quas famulis tuis paraverunt. Nati eorum facile pereant, et antequam senescant, prae subitaneo stupore delirare cogantur: ipsique cum terra quam incolunt, dura potentium dominatione premantur, ut cunctis ignominia eorum pateat in aeternum, et sicut scriptum est: Convertatur dolor eorum in caput ipsorum, et in verticem illorum iniquitas ab ipsis patrata 114.0982B| descendat (Psal. VII).

CAPUT V. Adventus eorum ad Willimarum presbyterum apud Arbonam, et humanitas ejus, et Brigantii commoratio.

Post haec non timore persecutionis perterritus, sed amore spiritalis lucri persuasus, contumacium sterilem turbam reliquit, ne inaniter arida corda diutius irrigaret, qui benevolis mentibus quamplurimum prodesse interim potuisset. Pergens ergo inde cum suis pervenit in castrum quod Arbona vocatur ( Arbon ): et invenit ibi presbyterum bonitate conspicuum, nomine Willimarum. Qui cum intuitus eum fuisset, dixit: Benedictus qui venit in nomine Domini, et reliqua. Cui vir Dei ita respondit: 114.0982C| De regionibus congregavit nos Dominus. Presbyter ergo, apprehensa dextera ejus, duxit eum in oratorium, et postquam pariter oraverunt, introduxit eos in hospitium. Qui pacem domui imprecantes, deposuerunt sarcinulas suas. Postquam vero recubuerunt, jussione abbatis Gallus divina recitavit eloquia, profunda reserans veritatis. Inter sacra doctrinae salutaris convivia, prudentiam viri sacerdos miratus, a fletu se continere non potuit. Toto autem septem dierum circulo cum summo honore et diligentia illis ministravit, et quos carnalibus fovit deliciis, ab ipsis quotidie pastus est dapibus Scripturarum. Inter sacrae igitur aedificationis colloquia, Columbanus abba presbyterum interrogavit si sciret aliquem in solitudine locum in quo cellula 114.0982D| fieri potuisset, custodiis aliquantulum regularibus opportuna. Hospes sanctorum huic inquisitioni respondit: Id hac solitudine locus quidam est antiquae structurae servans inter ruinas vestigia, ubi terra pinguis et fructuariis proventibus apta, montes per gyrum excelsi, eremus vasta et imminens oppido, planities copiosa victum quaerentibus fructum laboris non negat. Et cum loci ipsius situm 114.0983A| per multa laudasset, indicavit nomen ejus Brigantium.

CAPUT VI. Ut eumdem locum adierint, et quid in conventu populi beatus Gallus fecerit: qualiter oratorium restauraverint, et quandiu ibidem constiterint.

Illis igitur illuc ire cupientibus, paravit presbyter naviculam et imposuit remiges. Venerabilis autem abba cum comitibus Gallo et quodam diacono navem conscendens invocato nomine Domini, ad locum desideratum via recta pervenit. Egressi de navicula, oratorium in honorem sanctae Aureliae constructum adierunt, quod postmodum beatus Columbanus in priscum renovavit honorem. Post orationem cum per gyrum oculis cuncta lustrassent, placuit 114.0983B| illis qualitas et situs locorum. Deinde oratione praemissa, circa oratorium mansiunculas sibi fecerunt. Repererunt autem in templo tres imagines aereas deauratas, parieti affixas, quas populus dimisso altaris sacri cultu adorabat, et oblatis sacrificiis dicere consuevit: Isti sunt dii veteres, et antiqui hujus loci tutores, quorum solatio et nos et nostra perdurant usque in praesens. Columbanus itaque beato Gallo id injunxit officii, ut populum ab errore idololatriae ad cultum Dei exhortatione salutari revocaret, quia ipse hanc a Domino gratiam meruit, ut non solum Latinae, sed etiam barbaricae locutionis cognitionem non parvam haberet. Cumque ejusdem templi solemnitas ageretur, venit multitudo non minima promiscui sexus et aetatis, non tantum propter 114.0983C| festivitatis honorem, verum etiam ad videndos peregrinos quos agnoverant advenisse. Ergo dum ad horam orationis concurrerent, jussu venerandi abbatis Gallus coepit viam veritatis ostendere populo, et ut ad Deum converterentur admonere, utque vanis abjectis adorarent Deum Patrem, creatorem omnium rerum, et unigenitum Filium ejus in quo est salus, vita et resurrectio mortuorum. Et in conspectu omnium arripiens simulacra, et lapidibus in frusta comminuens, projecit in lacum. His visis nonnulli conversi sunt ad Dominum, et confitentes peccata sua, laudes Domino pro sua illuminatione dederunt. Alii propter imaginum comminutionem ira et furore commoti, gravi indignationis rabie turbidi recesserunt. Beatus autem Columbanus jussit aquam afferri, 114.0983D| et benedicens illam aspersit ea templum, et dum circuirent psallentes, dedicavit ecclesiam. Deinde invocato nomine Domini, unxit altare, et beatae Aureliae reliquias in eo collocavit, vestitoque altari, missas legitime compleverunt. Omnibus itaque rite peractis, reversus est populus in sua cum gaudio magno. Post haec permansit ibi beatus Columbanus cum commilitonibus suis tribus annis: et aedificata inibi cellula, alii hortum laboraverunt, alii arbores pomiferas excoluerunt: beatus vero Gallus texebat retia, et misericordia Dei cooperante, tantam piscium copiam cepit, ut nunquam fratribus defuissent. 114.0984A| Quin etiam adventantes peregrinos hujusmodi juvit solatio, et de eodem labore assiduas populo benedictiones exhibuit.

CAPUT VII. Quas daemonum voces Gallus audierit, et quomodo idem error abscesserit.

At dum quodam tempore retia sua mitteret in pelagus in silentio noctis, audivit daemonem magno vocis strepitu de vertice montis proximi vocantem quemdam alterum nominatim quasi in pelago commorantem. Cumque et is qui vocabatur praesto se esse quasi de lacu responderet: Consurge, inquit ille, in adjutorium mihi, ut peregrinos istos ejiciamus de his sedibus: quia ipsi de longe venientes, me de templo meo expulerunt, simulacra mea contriverunt, 114.0984B| et populum qui me sequebatur, post se averterunt. Commoveat te injuria quam patior, et hostes communes unitis viribus a nostris terminis arceamus. Et ipse respondit: Heu! quod de tuis calamitatibus narras, ex meo contemptu percipio. Nam unus ex illis me in pelago premit, et mea devastat, cujus nec retia unquam corrumpere possum, nec ipsum decipere, quia invocatio divini nominis de ore ejus nunquam recedit: quia munitus continua vigilantia insidias nostras contemnit. Quapropter tam cautos bellatores fidei nostrae non superabunt versutiae. His auditis, vir Dei munivit se undique signo sanctae crucis, et dixit illis: In nomine Domini nostri Jesu Christi, adjuro vos ut recedatis de loco isto, et neminem hic laedere praesumatis. Deinde 114.0984C| cum ad littus festinanter redisset, abbati suo quae audierat nuntiavit. Ille haec auditu percipiens, ecclesiam petiit, et signo pulsato, fratres convenire fecit. Prius autem quam initium psallendi fecissent, auditae sunt dirae voces daemoniorum per montium summitates, et quasi discedentium ejulatus cum terrore confusus. Haec audientes servi Dei, prostraverunt se in orationem, Domini postulantes protectionem, illique laudes et gratias persolventes, quia eos liberare dignatus est de terroribus malignorum.

CAPUT VIII. Machinatio et malitia incolarum adversus sanctos viros, et post praeceptum ducis consilium discedendi.

Interea nonnulli civium propter idolorum suorum 114.0984D| abolitionem, praedicationis eorum monita contemnentes, coeperunt contra eos odia concitare, insidias machinari. Qua etiam intentione locorum ipsorum ducem, nomine Gunzonem, adierunt, et apud eum accusaverunt sanctos, dicentes venationem publicam in eisdem locis propter illorum infestationem peregrinorum esse turbatam. Quo audito dux furore succensus, missis nuntiis famulos Dei de loco eodem discedere jussit. Sed neque hoc sufficit satellitibus daemonum: quin etiam vaccam eorum furto abstrahentes, in invia ducunt silvarum. Quos cum duo de fratribus e vestigio insequuntur, consurgentes latrunculi 114.0985A| interficiunt eos, et auferentes spolia eorum, discedunt. Mirati autem fratres cur tandiu differant redire, mittunt alios qui eos requirant. Illi vestigia eorum secuti, occisos eos inveniunt, et cadavera ipsorum suis humeris imponentes, ad cellam reportant. Inter hos angustiarum et tristitiae fluctus, nuntius ducis adveniens, de illo eos loco commeare praecepit, nec immerito, quia non est societas luci ad tenebras. Egit autem hoc arte sua diabolus ut populum quem in praesentia lucis amittere coepit, discedente sanctitatis fulgore, tenebris occuparet antiquis. Sancti igitur viri, moleste ferentes quod sede pellerentur amabili, consilio communi Italiam petere decreverunt; et dum nimio tenerentur dolore, sanctus Pater Columbanus his verbis coepit eos consolari: 114.0985B| Invenimus quidem, fratres, his in partibus auream concham, sed venenatis serpentibus plenam. Cedat tamen tristitiae languor exitialis, quia certa est fiducia de auxilio protectoris. Deus enim cui servimus angelum suum mittet nobiscum, qui nos perducat ad Agilolphum Langobardorum regem, ubi ejus clementia praeparante humanos affectus et pace plenum habitationis locum inveniemus.

CAPUT IX. Qualiter discedentibus caeteris Gallus ob infirmitatem remanserit, quaque sedulitate a Willimaro presbytero receptus sit.

Post haec igitur, cum proficiscendi tempus instaret, beatum Gallum repentina febris invasit. Unde abbatis sui pedibus advolutus, indicavit se infirmitate 114.0985C| vehementi laborare, et ideo iter propositum non posse perficere. Ille vero existimans eum pro laboribus ibidem consummandis amore loci detentum, viae longioris detrectare laborem, dicit ei: Scio, frater, jam tibi onerosum esse tantis pro me laboribus fatigari: tamen hoc discessurus denuntio, ne me vivente in corpore, missam celebrare praesumas. Et cum ei licentiam per se conversandi dedisset, viam ingressus est abeundi. Post discessus magistri et sociorum, Gallus retia sua et sagenam navi imponens, ad Willimarum presbyterum venit, et cum obtulisset ei retia, inter lacrymas et suspiria, retexuit omnia quae gesta fuerant circa fratres suos. Deinde infirmitatis suae causas aperiens, rogavit eum ut sui curam dignaretur habere. Qui suscipiens eum cum omni 114.0985D| charitatis obsequio, domum vicinam ecclesiae ejus necessitati concessit, et duobus clericis suis Magnoaldo et Theodoro hanc sollicitudinem commendavit, ut cum omni diligentia ejus recuperationi servirent. Exactis aliquot diebus, Domino, qui medicus est verus, medelam impertiente, coepit sumere cibos, et per incrementa temporum confortatus, perfectam indeptus est sanitatem. O infirmitatem omni humano robore fortiorem! o febrem omni laude colendam! o languorem sanitati et gaudiis adscribendum! Exemplo enim Domini pro nobis Gallus doluit, ut animarum morbos praedicatione sacra depelleret: ire cum magistro non potuit, ut nobis viam veritatis ostenderet. Vere patiens et misericors Dominus: 114.0986A| in praedicatoribus suis jam pridem contemptus, dum conversionem peccatorum sustinet, doctorem ne errantes deserat retinet.

CAPUT X. Insinuatio Hiltiboldi diaconi de loco solitariae habitationis, quam vir Domini desiderabat.

Diaconus itaque saepedicti presbyteri, nomine Hiltiboldus, omens eremi semitas notas habebat et secessus; solebat enim piscium et accipitrum causa capiendorum saepius solitudinem pervagari, et secreta locorum usu quotidiano perdiscere. Huic cum vir sanctus familiaritatis suae gratiam praestitisset, quaesivit ab eo an invenisset unquam in solitudine locum aquis abundantem puris et salubribus, planitie 114.0986B| stratum, et humanis cultibus opportunum. Desiderio, inquiens, animi ferventis exaestuo, cupiens in solitudine ducere dies huic vitae concessos, juxta quod Psalmista pronuntiat dicens: Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine. Exspectabam eum qui salvum me faceret, et reliqua (Psal. LIV). Diaconus respondit: Haec, o Pater, solitudo aquis est infusa frequentibus, asperitate terribilis, montibus plena praecelsis, angustis vallibus flexuosa, bestiis possessa saevissimis. Nam praeter cervos et innocuorum greges animalium, ursos gignit plurimos, apros innumerabiles, lupos numerum excedentes, rabie singulares. Timeo igitur ne si te illuc induxero, ab hujusmodi hostibus devoreris. Ad haec vir sanctus: Apostoli, inquit, sententia est: Si Deus pro nobis, 114.0986C| quis contra nos (Rom. VIII)? Et, Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Ibid.). Qui Danielem liberavit de lacu leonum, potest et me eripere de manu bestiarum. Cui diaconus haec respondit: Mitte in peram tuam cibaria et rete parvissimum, cras enim introducam te in eremum; et si inveneris locum tibi acceptabilem, age gratias Deo, et praecepti Dominici comple rigorem. Deus autem qui eduxit te de regione longinqua, ipse sicut Tobiae famulo suo comitem coelitus dedit, ita angelum suum mittet nobiscum, et ostendet nobis locum desideriis salutaribus aptum. Igitur vir beatus die eodem jejunus permansit, et usque ad alterius diei diluculum in orationibus pernoctavit. Dignum quippe erat ut quod divino inchoabat amore, instantissima 114.0986D| prece Domino commendaret.

CAPUT XI. Quomodo cum diacono desertum penetrans, optatum repererit locum sibique praeelegerit, et de obedientia ursi.

Dum autem lucifer suo processu noctis latibula detexisset, et sol inferiora dimittens, cursu consueto superiores orbis plagas inviseret, igneumque jubar ab orientis axe mortalibus demonstraret, athleta Dei ea quae ductor suus dixerat secum assumens, cum orationis benedictione, illo praeeunte, viam aggressus est. Cumque per totum diem iter agerent, circa horam nonam dixit diaconus: Pater, hora refectionis jam instat: sumamus paululum panis et 114.0987A| aquae, quia ita confortati, viae quod restat melius consummare poterimus. Homo Dei respondit: Tu juxta necessitatem corporis refectionem percipe, fili; ego non gustabo quidquam antequam Dominus mihi locum desideratae mansionis ostendat. Et ille: Sicut, inquit, socii sumus passionis, sic erimus et consolationis. His dictis, coeperunt iter agere festinato, quia dies jam declinabat, et solaris fervor appropinquabat occasui. Venerunt autem ad quemdam fluviolum qui Stemaha [ al., Stemiha, Staina] nominatur: ambulantesque per decursum ipsius, dum venissent ad rupem de qua idem cum impetu descendens gurgitem facit spatiosum, ibi viderunt plurimos pisces, et imponentes retia sua, ceperunt eos. Igne deinde succenso diaconus pisces assavit, et 114.0987B| panem posuit super peram. Beatus autem Gallus dum orandi gratia modicum ab illo divulsus esset, inter condensa veprium fruteta ambulans, et pede haerens, ad terram corruit. Quod diaconus videns, accurrit ut sublevaret prostratum. Sed vir Dei, praescius futurorum: Sine me, ait, haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. Et cum post orationem surrexisset, sumens virgam colurneam fecit crucem, et fixit in terram. Habebat autem pendentem collo capsellam, in qua continebantur reliquiae beatae Dei genitricis Mariae et sanctorum martyrum Mauricii et Desiderii. Quam cum in ipsa cruce suspendisset, vocavit diaconum, et postraverunt se pariter in oratione. Tum vir venerabilis hujusmodi preces emisit: Domine Jesu 114.0987C| Christe, qui pro salute humani generis de Virgine nasci et mortem subire dignatus es, ne despicias desiderium meum pro peccatis meis; sed in honore sanctae genitricis tuae et martyrum confessorumque tuorum praepara in hoc loco habitationem tuis aptam servitiis. Finita oratione, sole occumbente finitus est dies, et ipsi tandem cum gratiarum actione cibum sumpserunt, rursumque Deo gratias exhibentes, straverunt se in terra, ut aliquantulum requiescerent. Sed vir sanctus cum comitem suum alto teneri somno putaret, surgens prostravit se in figuram crucis ante capsellam, et preces Domino devotas effudit. Interea descendens ursus de monte micas et fragmenta quae convivantibus deciderant, caute legebat. Hoc factum ut vidit homo Dei, dixit ad feram: 114.0987D| Praecipio tibi, bestia, in nomine Domini, tolle lignum et mitte in ignem. Ad cujus praeceptum bellua conversa, validissimum lignum attulit, et igni injecit. At vir benignissimus ad peram accedens, de parvo cellario panem integrum famulanti porrexit, et accipienti ita praecepit: In nomine Domini mei Jesu Christi ab hac valle discede, et hoc pacto montes et colles circumpositos habeto communes, ut nullum hic hominem, nil de pecoribus laedas. Dum haec agerentur, diaconus dormire se simulans, quod vir Deo charus gessit cum bestia considerabat: et surgens 114.0988A| prostravit se ad pedes ejus, et dixit: Nunc scio vere Dominum esse tecum, quoniam et bestiae eremi obediunt tibi. Ille autem dixit ei: Cave ne omnino hoc alicui dixeris, donec videas gloriam Dei.

CAPUT XII. Ut daemonum phantasmata, in specie mulierum ostensa, eodem loco sanctus Pater depulerit.

Nocte igitur exacta, cum lux aurea silvarum illustraret opaca, diaconus ait: Pater mi, quid facturi sumus hodie? At ille respondit. Obsecro te, fili, ne moleste feras quod dico. Quia Dominus nos fecit quod quaesivimus invenire, hunc etiam diem in hoc loco ducamus. Tolle rete, et ad gurgitem vade: ego quoque post te quantocius ibo. Forsan Dominus solitam nobis largitatem ostendet, ut regredientes ad 114.0988B| castrum, offeramus patri nostro presbytero de hoc loco benedictionem, quam Dominus nos invenire donavit. Diaconus respondit: Gratum habeo quod praecipis, Pater: et surgens cito cum invocatione nominis Domini, assumpto retiaculo perrexit ad fluvium. Cumque illud in gurgitem mittere voluisset, diu daemones in effigie mulierum steterunt in littore ita nudati, quasi balneum intrare voluissent. Et cum turpitudinem sui corporis illi objicerent, tollentes lapides, jactaverunt contra eum, et dixerunt: Tu induxisti virum istum in hanc eremum, virum iniquum et invidia plenum, qui suis maleficiis semper nos vincere consuevit. Ille autem reversus ad virum Dei indicavit illi quae viderat et audierat. Electus Dei bellator pariter cum diacono prostravit se, et hujusmodi 114.0988C| verbis Dominum deprecatus est: Deus omnipotens, ineffabilis bonitas, inaestimabilis majestas, secundum misericordiam tuam, non secundum merita mea, auditu placido has suscipe preces, et jube hos daemones hunc locum deserere, ut sit sanctificatus in honore nominis tui. Surgentes ab oratione, venerunt ad gurgitem, et continuo daemones in fugam conversi, ierunt per decursum fluvioli contra proximum montem. Sanctus vero Gallus dixit illis: Praecipio vobis, phantasmata, per immensae potentiam Trinitatis, ut hunc locum deserentes, in montes desertos eatis, et huc revertendi ulterius non habeatis fiduciam. Deinde mittentes in gurgitem rete, ceperunt pisces quantos volebant; et dum pisces de maculis lini absolvunt, audiunt in summitate 114.0988D| montis voces quasi duarum mulierum defunctos plangentium, et dicebant ad invicem: Heu! quid faciemus, aut quo pergemus? Peregrinus hic inter homines nos habitare non sinit, in eremo quoque manere non patitur. Non solum autem tunc hae voces auditae sunt, verum etiam postmodum tribus vicibus, dum ipse diaconus saltum ad accipitres capiendos intravisset, audivit daemonia de quodam monte qui Himilimberg dicitur, clamantia et utrum adhuc Gallus esset in eremo, sciscitantia; vel si jam discessisset.

CAPUT XIII. Loci ipsius electio et serpentium discessio. 114.0989A|

Igitur post discessum daemonum, dum fideles illi eremi dilectores vallem lustrarent, videntes inter duos fluviolos multa desiderabilia, silvam speciosam, montes per gyrum, planitiem in medio, probaverunt locum ad aedificandum cellulam optimum esse. Et recordatus vir sanctus sententiae quam Jacob, post visionem scalae et angelorum ascendentium et descendentium per eam protulit, dicens: Vere Dominus est in loco isto (Gen. XXVIII). Erat autem usque ad illud tempus in eadem valle plurima serpentium multitudo. Porro ex illa die tam pleniter abscesserunt, ut postea ibi non comparerent. Congruit hoc miraculum cum prioribus. Nam diabolo inde expulso, 114.0989B| dignum erat ut animal per quod hominem deceperat, habitationi cederet sanctitatis.

CAPUT XIV. Qualiter locum eumdem jejunio dedicaverit, et ad castrum regressus mortem episcopi cognoverit.

Dumque reversi fuissent ad locum primae stationis, ubi pridem vir Dei cruciculam defixerat, diaconus dixit ad eum: Sumentes peram et rete, regrediamur ad castrum. Et ille: Tu, inquit, fili, ut placet, ad propria revertere: ego vero his in locis aliquantisper moratus, post triduum Domino duce te subsequar. Diaconus dixit: Nequaquam te absente remeabo ad Patrem nostrum, ne forte dicas te propter 114.0989C| spolia a me interemptum; vel si homicidium negare voluero, haec mihi objiciat: Cur illum dimisisti in solitudine? cito reversus educ eum ad me. Et erunt mihi duo pariter, et labor duplicatus, et manifesta confusio. Ad haec vir sanctus respondit: Vade, fili, ego post vestigia tua quantocius properabo. Quo abeunte, athleta Dei toto triduo ab omni victus adjumento corporei jejunus permansit, ut videlicet locum quem spirituali militiae providebat, parcimoniae consecraret initiis. Quarto itaque die eremo digrediens, domum revisit presbyteri, et inter amicae salutationis officia, gratias Deo pro omnibus bonis quae ei ostendit cum debita laude persolvit. Presbyter autem, suscipiens illum cum gaudio, jussit mensam 114.0989D| apponi; et cum consedissent benedicentes Deum, cum gratiarum actione cibum sumpserunt, et inter prandendum diaconus dicit presbytero: Si ursus adesset, fortassis Gallus porrexisset illi benedictionem. Interrogantique unde hujusmodi verba proferret, narravit omnia quae gesta erant in eremo. 114.0990A| Et illo die et deinceps habuerunt eum sicut prophetam et virum sanctum, quotidie meritorum ejus magnitudinem per vitae illius asperitatem et virtutum studia metientes. Interea illis commanentibus, nuntius venit ad presbyterum, indicans Constantiensem episcopum, Gaudentium nomine, de hac vita migrasse. Hoc audito, unanimo fervore pro requie defuncti pastoris precibus et lacrymis institerunt.

CAPUT XV. Quomodo ad ducem cum presbytero sit evocatus, et illuc ire nolens Raetiam commearit, et a Joanne diacono susceptus sit.

Septima post haec die Gunzonis ducis epistola venit ad presbyterum, praecipiens illi ut die duodecimo ad Iburningas villam veniret, et virum Dei secum 114.0990B| adduceret. Nam filiam ejus, nomine Fridiburgam, quae illi erat unica, singulari pulchritudine fulgens, spiritus invasit malignus: a quo dum diversis torqueretur molestiis, pene continuam toleravit inediam, et saepius terrae prostrata, inter spumas horribiles miserabili volutabatur insania, adeo ut vix quatuor virorum teneri posset instantia. Post triginta autem dierum circulum ex quo ei hoc accidit, coepit ille habitator malignus per eam diras emittere voces. Hanc ob causam pater ejus nuntios misit ad regem Sigibertum, Theodorici filium, qui eam habuit desponsatam, ut ei nuntiarent quidquid circa puellam agebatur. Rex vero cum omni festinatione misit duos pontifices, de quorum meritis potissimum praesumebat, cum donis regiis ad puellam, ut eam 114.0990C| medicamine orationum a furoris vesani languore sanarent. Igitur Willimarus presbyter, volens tempore per epistolam definito ad ducem venire, dixit beatissimo Gallo: Scis ducis mandatum: eamus ad illum. Et ille: Tuum est, inquit, hoc iter, non meum. Tu ergo proficiscere. Quid mihi cum principibus saeculi? Nam in eremum unde exivi revertar. Noli, ait, ita agere, sed perge mecum, ne forte dux, qui in vexatione filiae nimium contristatur, ira commotus mittat satellites teque vinctum illuc faciat perduci. Vir Deo plenus respondit: Vadam prius ad cellulam meam, ut provideam utilitatem et necessaria fratrum qui ibi sunt Domino servituri. Hoc idcirco dixit ne ad principem iret. Et consurgens, ad electae pridem habitationis locum miles Domini tendebat egregius. Sequenti 114.0990D| die fratribus qui secum erant interdixit ne quis eorum cuipiam quo pergeret, indicaret. Sed et si curiosius interrogati fuissent a quoquam, jussit ut eum per epistolam magistri sui ad Italiam dicerent invitatum. His dictis sumens secum duos de discipulis 114.0991A| suis, per solitudinem Raetiam Curiensem commeavit. Cumque proximum montem transcenderent, venerunt in eremum quae Sennia nominatur: indeque ad proximum vicum qui dicitur Quaradaves digressi, repererunt ibi Joannem diaconem, virum justum et Deum timentem: isque recepit eos hospitio, et omni fovit humanitatis obsequio. Finxerunt enim se de longe tunc venisse, et apud eum manserunt septem diebus.

CAPUT XVI. Qualiter misso post virum Dei presbytero episcopi a rege directi filiam ducis liberare non valentes ad regem cum confusione redierint, confesso daemone beati Galli virtutem.

Porro cum saepe dictus presbyter, hospes sanctorum, 114.0991B| audisset virum Dei de cellula discessisse, navem conscendens, ad ducem transfretavit, et quae circa hominem Dei facta fuerant, indicavit. Dux vero ut cito reverteretur, illi imperavit, et missis post virum Dei legatis, eum advenire devote rogaret. Et adjiciens: Si enim, inquit, per ejus orationem filiam meam Dominus a daemonio liberaverit, dabo illi pontificatum Constantiensis Ecclesiae, et insuper eum copiosis praemiorum muneribus honorabo. Ille promittens se ut jubebatur acturum sicubi eum qui desiderabatur invenire potuisset, ratem petens ad propria remeavit. Interea pontifices a rege transmissi venerunt, et invenerunt ipsam quidem puellam nimio laborantem furore, parentes autem ejus omnemque familiam et propinquos flentes super eam, et 114.0991C| miserabili moerore depressos. Tota enim domus una clade contabuit. Puella vexabatur insania, caeteri torquebantur tristitia. Postquam ergo ingressi pontifices munera a rege directa praesentarunt, preces in conspectu puellae fuderunt ad Dominum. Illa vero tenentium manibus se excutiens, vi eorum gladium abstulit, volens episcopos interficere: et cum id non posset efficere, spiritus immundus uni eorum dixit: Si volueras me, sicut regi promisisti, de hoc vasculo propulsare, cur filiam tuam, quam nonna illa de te concepit et genuit, non fecisti tecum venire? Deinde ad alterum: Et tu, inquit, cum tribus feminis fornicationem commisisti. Vestro quidem imperio, quod nullo sanctitatis merito roboratur, nunquam egrediar. Est vero quidam vir magnae apud omnipotentem 114.0991D| Deum virtutis, nomine Gallus, qui me de Tucconia, ubi diu optata quiete potitus sum potenter ejecit, domosque meas audenter destruxit: postmodum inveniens me apud Brigantium commorantem, eadem virtitute exhaeredavit. Porro quia dux iste eum de eodem expulit loco, in ultionem ejus injuriae puellam istam arripui: de qua possessione, nisi ipse advenerit, nullatenus amovebor. Unus deinde pontificum dedit furenti alapam, dicens: Obmutesce, Satana, desertor veritatis, falsitatis amator et auctor. Putavit enim eum de gallinaceo dicere gallo. Et dum spiritus nequam pluribus eos verborum injuriis affecisset, 114.0992A| manserunt ibi tribus tantum diebus; ac deinde ad sua reversi, nuntiaverunt omnia quae gesta fuerant regi.

CAPUT XVII. Ut vir Dei per presbyterum ad ducem venerit.

Presbyter vero cum, secundum jussionem ducis, virum Dei fuisset e vestigio prosecutus, reperit eum in spelunca animum suum lectionis consolatione pascentem; et accedens salutavit humiliter, et dixit ad eum: Ne timeas, serve Dei, ad ducem venire. Sub testificatione enim jurisjurandi promisit se nullam tibi irrogaturum injuriam. Sed et cum posueris manum tuam super caput puellae, et ab ea per orationes tuas spiritus immundus abscesserit, in sede 114.0992B| Constantiensi pontificatus te sublimabit honore. Dum de hujuscemodi colloquium rebus haberent, superveniens Joannes diaconus, secundum consuetudinem obtulit ei panes azymos et lagunculam vini, oleum et butyrum, et mel in vasculis cum piscibus assis. Vir Dei cum eum venire cognovisset, gratias egit Deo, gaudio plenus, discubueruntque tres convivae fidissimi, et cum gratiarum actione dona Domini perceperunt. Inter haec vir sanctus presbytero: Duc, ait, nobiscum noctem instantem, et crastina die tecum, Domino volente, proficiscar. Cumque huic consensum persuasioni praebuisset, ad virum Dei diaconus dixit: Mane primo diluculo huc veniam, et adducam mulum meum stratum, ut simul ire possitis. Ego vero cultor ero speluncae, et eam cura diligenti 114.0992C| custodiam. Sanctus Gallus respondit: Bene dixisti, fili, et ego quidem via qua venerunt per eremum regrediar ad cellulam meam, et visitabo fratres: postmodum vero, quam citissime potuero, ad castrum properabo. Presbyter ergo adjuratione valida constrinxit eum, ut nequaquam faceret contraria dictis. Et abscesserunt pariter. Joannes quoque accepta benedictione rediit in domum suam. Cumque vir beatus recto itinere pervenisset ad cellulam, requievit ibi nocte illa cum fratribus. Mane autem sequenti, sumptis secum duobus fratribus, perrexit ad castrum, reperitque inibi cum presbytero ducis missum qui eos cum omni festinatione ire deposceret: qui etiam indicavit puellam continuato jam triduo sine alimonia perdurare. At illi navicula conscensa, 114.0992D| totis nisibus ire festinantes, ligno natatili profundi terga sulcante, nocte proxima pervenerunt ad ducem.

CAPUT XVIII. Qualiter oratione et verbo filiam ducis a daemone liberaverit.

Dumque devictis profundae noctis tenebris sol terris cum jucunditate serenum restitueret diem, jussit eos dux venire in cubiculum, in quo arreptitia servabatur. Jacebat autem tunc in sinu matris suae, oculis clausis, ore hianti. Membra quoque ejus ita erant disjecta, ut quasi mortua videretur. Fetor 114.0993A| vero tam gravis oris prorupit ex adyto, ut sulphure locus ipse aspersus putaretur. Pater itaque cum domesticis suis intravit, ut videret quid vir Dei esset acturus. Ille, de Domini largitate certissimus, humiliter se prosternens, has preces Domino cum lacrymis fudit: Domine Jesu Christe, qui pro salute humani generis carnem sumere et per Virginem nasci dignatus es; qui ventis et mari imperasti, diabolum etiam, calliditatis suae fraudibus insistentem, retro ire jussisti, quique passione tua mundum redimere et libertati restituere dignatus es: jube hunc immundissimum spiritum de puella hac pro tui gloria nominis exire, ut plasma tuum superbus invasor deserat, et tibi creatori suo creatura tua gaudens deserviat. Et cum surrexisset ab oratione, 114.0993B| apprehensa dextera ejus, allevavit eam (spiritus enim malignus conturbaverat eam), et imposita manu super caput ejus, dixit: Impero tibi in nomine Domini nostri Jesu Christi, spiritus immunde, ut exeas et recedas ab hoc plasmate Dei. Et cum haec dixisset, aperiens illa oculos respexit in eum, et spiritus malignus his verbis eum allocutus est: Tune es, ait, Gallus, qui de habitationibus me expulisti prioribus? Ego plane ob ultionem injuriae quam dux iste tibi et sociis tuis irrogavit, filiam ipsius invasi, et sic ejicis me? Si hinc exiero, quo vadam? Illuc, ait, ubi tibi paratur in abysso supplicium sempiternum a Domino. Et statim, videntibus qui aderant, exivit de ore puellae quasi avis nigerrima et horrore terribilis. Hora eadem sana surrexit, 114.0993C| et a viro Dei gaudens gaudenti reddita est matri.

CAPUT XIX. Qua ratione oblatum episcopatus honorem respuerit, et quomodo pauperibus dona ducis distribuerit, discipulum ad eleemosynam hortatus sit.

His ita patratis, dux jussit ei offerri dona quae rex puellae transmiserat, et insuper ut apicem pontificatus gradus dignaretur assumere postulavit. Ad quod vir beatus ita respondit: Vivente domino et patre meo Columbano, interdictum altaris officium non usurpabo, nisi ab illo permissus. Quare hujus regiminis pondus quod offers subire non possum. Quod si hoc indubitanter fieri cupis, sustine interim donec mittam epistolam ad abbatem meum, ad 114.0993D| insinuandam illi voluntatem tuam: et si ejus permissum cognovero, tunc demum oblatum curae pastoralis onus suscipiam. Et dux ad illum: Bene, inquit, dixisti, fiat secundum verbum tuum. Et dimisit eum cum pace. Ille, sumptis quae donata fuerant, remigando pelagus superavit; dux autem, sanctitatis ejus tam manifesto compunctus indicio, jussit Arbonensi praefecto ut cum omni plebis officio iret ad locum Cellae ( Cell ), et quaecunque necessitas poposcisset aedificia, juxta viri Dei dispositionem construeret. Venerabilis ergo Pater post celeuma celebratum cum Arbonense castrum intraret, fecit convenire omnes pauperes et egenos, et dona quae detulerat illis distribuit. Haec videns quidam 114.0994A| discipulus ejus nomine Magnoaldus dixit ad eum: Pater, habeo vas argenteum pretiosum, caelaturis insigne. Si vis reservabo illud, ut sacri vasa ministerii ex eo faciamus. Ille respondit: Fili, memor sententiae beati Petri apostoli, quam paralytico speranti pecuniam protulit: Argentum, in quiens, et aurum non est mihi (Act. III); ne contrarius exemplo inveniaris salubri, vas quod possides pauperibus conferre curato. Nam praeceptor meus beatissimus Columbanus in vasis aeneis Domino solet sacrificium offerre salutis, quia fertur et Salvator noster clavis aeneis cruci confixus. His omnibus expletis, reversus est ad dilectae solitudinis aulam.

CAPUT XX. Quo charitatis fervore Joannem diaconum litteris evocatum instituerit. 114.0994B|

Deinde misit epistolam ad Joannem diaconem, rogans eum ad se venire. Qui cum dilecti magistri litteras accepisset, tulit quod pro benedictione offerre poterat, et venit ad eum: et oblatis eulogiis salutavit patrem, et salutatione paterna est honoratus. Cui interroganti virum sanctum de prosperitate itineris ejus, ille respondit: Divina nos praeveniente misericordia et subsequente, cuncta prospere provenerunt. Nam cum summa gratulatione suscepit nos princeps, et eripuit Deus filiam ejus a daemonio, et ipse dedit nobis dona non modica, et insuper obtulit mihi episcopatus honorem: ego vero non consensi suscipere ante praeceptum abbatis mei. Ergo, fili, acquiesce consiliis meis; esto 114.0994C| mecum, et lege divinae libros scientiae, et docebo te, cooperante gratia Dei, intelligentiam Scripturarum. Cecidit autem diaconus ad pedes ejus gratias agens, fecitque redire in sua pueros qui secum venerunt; ipse vero remansit apud virum venerabilem, et ille coepit eum introducere in cellaria Scripturarum, ostendens ei Novi et Veteris occulta Testamenti. Superna itaque illustratus clementia, tanti magisterii profecit instantia, adeo ut in omni Scripturae divinae latitudine nobiliter eruditus laboris paterni fructus ostenderit.

CAPUT XXI. Quibus verbis ducis filia vitam beati Galli et virtutes enarrans, Sigiberti regis illi gratiam et solatium impetraverit.

114.0994D| Sigibertus igitur rex cum audisset puellae redditam sanitatem, mandavit patri ejus ut eam suis conspectibus exhiberet. Qui sumens dona ingentia, et puerorum multitudinem ac puellarum, cum magno suorum comitatu duxit eam usque ad Rhenum; indeque per comites ad regem transmisit. A quo dum gratanter suscepta fuisset, et interrogata quomodo suae remedium consecuta esset infirmitatis, cum per pontifices ad hoc missos sanitati non posset restitui, hanc reddidit rationem: Domine mi, inquiens, est vir quidam in provincia quam huc ducta reliqui, cujusdam incola solitudinis de gente Scotorum, nomine Gallus, tantae apud Deum virtutis et meriti, ut adversus daemones singulari 114.0995A| quadam utatur potentia. Nam cum ego ancilla tua gravi vexatoris instantia periculosum vitae nutantis finem pene subirem, rogante patre meo idem vir Dei supervenit, et signo vexilli salutaris me muniens, imperiosa voce jussit exire tyrannum. Et videntibus cunctis qui aderant, exivit de meo ore quasi corvus colore piceus, horrore tartareus: cumque sacrificii coelestis me pabulo confirmaret, pristinae restituta sum sanitati. His ita relatis, puella procidens ad pedes regis: Obsecro, ait, domine, ut virum ipsum tuae gratiae foveas lenitate, et pro me dignas illi gratiarum actiones rependere non graveris. Interrogavit autem eam in qua eremo vir mansitaret eximius. Et illa respondit: In saltu qui Arbonensi territorio adjacet, et est publici possessio 114.0995B| juris; situs autem inter Alpes Raetiarum et Brigantini marginem lacus. Rex igitur ut audivit in publicis eum commorari possessionibus, jussit fieri conscriptionem firmitatis, ut vir sanctus locum quem incolebat, per auctoritatem regiam obtineret. Auri quoque libras duas et argenti pondo totidem cum epistola concessionis jam dictae per suos nuntios viro Dei destinavit, se sacris ejus orationibus commendans attentius: Gunzoni autem duci praecipiens ut si solitudinis incola esse vellet, solatiorum ei copiam ad aedificandam cellam subministraret.

CAPUT XXII. Quo consilio eadem puella thalamos regis evadens divinae se subdiderit servituti.

114.0995C| Non multis in medio revolutis diebus, volens rex idem puellam suis thalamis sociare, celebri edicto sacerdotum et principum suorum senatum nuptiarum praecepit adesse solemniis. Cumque stipatus agmine procerum introisset ubi ipsa manebat, dixit illi: Ascendamus in palatium, nam nuptiae paratae sunt; sacerdotes et capita populorum cum benedictionibus [id est, muneribus] congruis advenerunt. Quibus illa auditis, cecidit ad pedes ejus, dicens: Mi domine, quia praeterita passio suo me pondere tabefecit, vires absorbuit valetudo contraria, membrorum officia aegritudine sunt resoluta; da mihi vel septem dierum inducias, ut aliquatenus virium detrimenta recuperem, et sic tuis possim applicari conspectibus. Quam petitionem 114.0995D| dum rex pie susciperet, ad palatium remeavit, illa in privato commorante cubiculo. Fiebat autem utroque in loco ingens apparatus laetitiae, admirantibus multis cur tandiu divisi, convivio distulissent connubia. Transactis interea septem diebus, circa matutinum officium puella cum duobus viris totidemque puellis ecclesiam beati Stephani protomartyris introivit; et secedens post januas templi, exuit se vestimentis regalibus, et habitum propositi sanctioris assumpsit, nescientibus hoc viris qui pariter 114.0996A| cum illa advenerant. Deposito ergo terrenae dignitatis amictu, sanctimoniae nitorem cum quodam sui secuta contemptu, accessit ad altare, et in faciem proruens, Dominum studiosius adoravit; ac deinde cum se erigeret, cornu comprehendit altaris, et hujuscemodi voces emisit: Beate Stephane, qui sanguine tuo testimonium Christo perhibuisti, deprecationem meam tuis meritis Domino commendato, ut tua intercessione hodie cor domini mei regis convertat secundum voluntatem meam, ne velamen quod amore Dei suscepi, auferat de capite meo. Viri ergo qui erant cum illa haec videntes venerunt ad regem, et nuntiaverunt ei quae facta fuerunt. Et ille, advocans sacerdotes et quosdam principes suos, coepit inquirere ab eis quid super hac re faciendum 114.0996B| censerent. Cyprianus Arelatensis regi respondit: Quia, ut liquido claret, puella haec cum a daemonio eruerctur, hoc se voto, quod perfecisse videtur, constrinxit, cavendum tibi est, ne forte si irritum feceris votum ejus, redivivo daemonum comprimatur incursu, et sint illi novissima pejora prioribus; tu vero tanti criminis reatum incurras. Rex ergo justitiae tenax, et timore Domini plenus, huic consilio devotae mentis pandit assensum; et ingressus ecclesiam, fecit afferri vestem nuptiis praeparatam, et coronam sponsae nitoribus imponendam. His allatis, dum puellam ad se jussisset accedere, sponsa Dei jam Agni comitatibus haerens, avelli non potuit ab altari, quia se timebat de ecclesia protrahendam. Cumque instantius arae cornibus inhaereret, rex eam 114.0996C| ne timeret admonuit: Hodie, inquiens, per omnia tuae voluntatis videbis effectum. Porro illa inter spem et metum posita, caput super altare reclinans: Ecce, ait, ancilla Domini, fiat mihi secundum voluntatem ejus. Rex vero jussit sacerdotibus ut elevarent eam et ad se perducerent. Quo facto, induta est, illo jubente, veste regali, et sacro velamine coronata. Intuitus autem eam rex religiosus, dixit illi: Ecce meis te nuptiis praeparatam, sponsi coelestis Domini nostri videlicet Jesu Christi cedo complexibus. Et dexteram ejus comprehendens, posuit in altari, deinde ecclesiae limen excedens, lacrymis absconditum patefecit amorem. Post haec vocavit eam, et juxta se fecit in palatio residere, et donis ingentibus honoratam praetulit monasterio ancillarum 114.0996D| Dei quod in honore beati Petri principis apostolorum constructum est in Metensium civitate, ubi gesta sunt universa quae proxima narratione retulimus. In his autem omnibus perficiendis secuta est puella consilium beatissimi Galli, qui eam Domino auxiliante a daemonio liberavit.

CAPUT XXIII. Quantum ex viri Dei doctrina et exemplis supradictus Joannes triennio profecerit.

Per idem tempus Joannes diaconus, perseverans 114.0997A| apud venerandum Patrem, prudentiam quae in eo coelitus abundabat, studio sitienti potavit, in absolutione dumtaxat difficilium Scripturae divinae quaestionum, et intemeratae fidei ratione. Operis quoque quotidiani, quod idem egregius apostolicae districtionis imitator sedula accelerabat instantia, non solum dilexit scientiam, verum etiam comprehendit. Gratia enim illustratus divina, quidquid vel visu vel auditu percepit, altae memoriae, et, ut ita dixerim, armario cordis celer inseruit, et sub hujus magisterii disciplina cum omni mansuetudinis et humilitatis custodia triennium duxit.

CAPUT XXIV. Quomodo beatus Gallus ab episcopali se promotione excusaverit in concilio principali. 114.0997B|

Post haec dux saepe jam dictus per epistolam suam virum Dei rogavit ut ad Constantiam oppidum perveniret ad eligendum qui eidem sedi praeficeretur antistitem. Advocavit autem Augustudunensem et Viridunensem episcopos cum multitudine clericorum. Nemidonae etiam, quae a modernis Spira vocatur, venire fecit episcopum; necnon per nuntios et epistolas suas totius Alamanniae presbyteros, diaconos universasque clericorum copias generaliter die denominata, id est proxima Paschae Dominica apud Constantiam convenire praecepit: ipse quoque cum principibus et comitibus suis huic intererat conventui. Cumque haec synodus tantae multitudinis celebraretur accessu, et trium spatio denuntiaretur futura 114.0997C| dierum, beatissimus Gallus divino plenus consilio, assumptis Joanne et Magnoaldo diaconatus officio sublimatis perrexit ad oppidum; ingressoque eo locum concilii, dux hujusmodi verba profudit: Deus omnipotens, cujus providentia totum corpus Ecclesiae augmentatur et regitur, per interventionem et meritum beatae Mariae semper virginis, in cujus honore locus iste consecratus est, effundat hodie super nos Spiritum sanctum ad eligendum pontificem qui ad regendam plebem fidelium sit idoneus, et ad gubernandum Ecclesiam Dei pastorali sit diligentia plenus. Admonuit deinde pontifices et omnem clerum ut juxta saluberrima canonum decreta rectorem Ecclesiae providerent. Coeperunt autem omnes clerici ad invicem dicere: Gallus iste testimonium habet 114.0997D| bonum ab omnibus qui ejus vitam noverunt. In Scripturis divinis scientiae culmen obtinet, et in omni vitae honestate sapientiae luce refulget, justitiae autem vitae castitatem corporis sociat, mansuetudinem cum humilitate possidet; continentiae vero salutari patientiam jungit. Largitor est eleemosynarum, orphanorum pater, in viduarum solatiis alacer. Hunc omnium sectatorem virtutum decet esse pastorem populorum. His auditis, dux dixit ad illum: Audis quid isti loquuntur et affirmant? Sanctus Pater respondit: Bene quidem dicunt: utinam verum esset quod fatentur. Cum autem ad invicem talia tractant, nesciunt in canonibus esse prohibitum ne aliqui de locis suis commigrantes aliis facile ordinentur in locis. 114.0998A| Est vero mecum diaconus quidam nomine Joannes vicinorum indigena locorum, cui merito testimonium quod isti mihi dederunt potest aptari. Hunc divino credens electum judicio, vobis offero promovendum.

CAPUT XXV. Promotio et consecratio Joannis supradicti, et cura quam postmodum sibi exhibuerunt.

Cumque hac attestatione vir sanctissimus in Joannem cunctorum concitaret amorem (neque enim aliud de illo credere poterant quam quod vir Deo charus asseruit) dux diaconem venire fecit in medium. Tu es, inquiens, Joannes diaconus? Et respondit: Ego plane. Unde, ait, ducis propaginem generis? Et dixit: In Raetia Curiensi mediocri natalium 114.0998B| dignitate sum procreatus. Dux vero ad illum: Potesne, inquit, pontificalis infulae pondus subire? Tunc venerabilis Gallus se pro filio responsurum promisit. Et dum haec mutuo sermonum commercio pertractarent, subtraxit se diaconus, et fugiens, latibulum quaesivit in ecclesia S. Stephani martyris, quae est extra oppidum. Secuti sunt autem sacerdotes cum plebe, et apprehensum lacrymis perfusum felicibus, licet renitentem in praesentiam pontificum pertraxerunt et ducis; et levaverunt omnes pariter vocem, dicentes: Joannem elegit sibi Dominus pontificem hodie. Et respondit omnis populus: Amen. Episcopi itaque duxerunt eum ad altare, et solemni benedictionis officio ordinaverunt antistitem: consummatoque sacrae promotionis ministerio, rogaverunt eum 114.0998C| sacrificii salutaris celebrare mysteria. Praemissis ergo ex more divinae libationis initiis, post lectionem Evangelii rogaverunt venerabilem Gallum ut multitudini quae aderat verbi officio sacrae instructionis pabulum ministraret. Qui assumpto Joanne episcopo, gradum ascendit, eo videlicet pacto ut ipse quidem aedificationis instrumenta colligeret, episcopus vero ad utilitatem Barbarorum bene prolata interpretando transfunderet. Coepit ergo verbum facere de initio creaturarum, et Adae peccatum pro quo depulsus est de paradiso commemorare. Transiens inde ad diluvium patriarcharum consequenter tempora perstrinxit et actus. Egressum quoque filiorum Israel de Aegypto, et transitum per mare Rubrum, legisque lationem per Moysen, et coelestis alimenti miracula 114.0998D| replicavit. Regum deinde successiones et tempora prophetarum breviter attingens, adventus Dominici tempus retexuit. Baptismum etiam Salvatoris et mirabilium ejus gloriam commemorans, crucis ignominiam cum impiis insectationum generibus veraci relatione subjunxit. Haec audientes Ecclesiae pastores, cum populi multitudine lacrymas fuderunt uberrimas, et ad invicem dixerunt: Vere Spiritus sanctus locutus est hodie per os viri istius. Ille vero praedicationem perduxit usque ad resurrectionem Christi, et in commemoratione generalis judicii terminavit. Omnes ergo qui aderant alacri mentis exsultatione repleti, benedicebant Dominum, et ad sua cum gaudio remeabant. Doctor itaque venerabilis manens 114.0999A| apud Joannem episcopum septem diebus, inter multa salutiferae consolationis verba, haec saepius inculcavit: Quem Deus elegit, homo non despiciet: sed erit omnium veneratione sublimis, quem divinum commendat judicium. Deinde, accepta ab eo benedictione, reversus est ad cellulam suam. Episcopus autem jussit his qui rebus episcopii praeerant ut ad virum Dei cum sibi subjectis venirent, et ejus obtemperarent jussioni. Post haec tanto studio charitas mutua servabatur utrinque, ut spiritalis glutino clientelae sibi semper cohaerentes, solo corpore viderentur divisi. Magister paterna sollicitudine, precibus et consilio salutari matheten refovebat; ille vero paterno honore et omni necessitatum subsidio didascalcum sublevabat. Sicque sacra piorum societas aucto 114.0999B| crescebat honore, et multiplicato commendabatur amore.

CAPUT XXVI. Ut transitum beati Columbani sanctus Gallus sicut prius per visionem cognoverat, ita post discipuli legationem factam comperit.

Tempore subsequenti coepit virtutum cultor eximius oratorium construere, mansiunculis per gyrum dispositis ad commanendum fratribus, quorum jam duodecim monastici sanctitate propositi roboratos doctrina et exemplis ad aeternorum desideria concitavit. Quadam itaque die, dum post laborem matatinalis officii quiescendi gratia lectos suos reviserent, primo diluculo vir Dei vocavit Magnoaldum diaconem suum, dicens illi: Instrue sacrae oblationis 114.0999C| ministerium, ut possim divina sine dilatione celebrare mysteria. Et ille: Num, inquit, tu Pater, missam celebrabis? Dixit ergo ad illum: Post hujus vigilias noctis cognovi per visionem dominum et Patrem meum Columbanum de hujus vitae angustiis hodie ad paradisi gaudia commigrasse. Pro ejus itaque requie sacrificium salutis debeo immolare. Et signo pulsato, oratorium ingressi, prostraverunt se in orationem, et coeperunt missas agere et precibus insistere pro commemoratione beati Columbani. Finito sacrae devotionis officio, venerabilis Gallus dixit ad Magnoaldum diaconem: Fili, non tibi grave videatur petitionis meae pondus, sed arripe viam, et Italiam petito, pertransiensque usque ad monasterium quod Bobium nominatur, diligenter perquirito 114.0999D| quid actum sit circa abbatem meum. Nota ergo diem et horam, ut si eum compereris esse defunctum, possis agnoscere utrum visio mea veritatis fulciatur effectu. Haec ergo omnia sollicita investigatione perdiscens, regressus nuntiabis mihi. Diaconus ad pedes magistri provolutus, ignotum sibi iter esse conquestus est: sed vir beatus voce blanda eum ne timeret admonuit. Perge, inquiens, et Dominus diriget gressus tuos. Hac consolatione roboratus pii doctoris alumnus praecepto paruit, et accepto benedictionis viatico, viam festinanter aggressus est. Cumque pervenisset ad monasterium ut volebat, invenit omnia ita contigisse sicut Patri suo per visionem fuerant revelata. Mansit autem ibi una nocte, 114.1000A| et accepit a fratribus epistolam ad beatum Gallum, continentem venerandi transitum Columbani. Qui et baculum ipsius, quem vulgo cambottam [ al. cambuttam, id est, baculum pastoralem] vocant, per manum diaconi transmiserunt, dicentes sanctum abbatem ante transitum suum jussisse ut per hoc notissimum pignus Gallus absolveretur. Dimissus autem ab illis, iter acceleravit, et prospere in omnibus agens, die octava pervenit ad dominum suum et Patrem, ferens epistolam relationis, et absolutionis indicium. Lecta epistola sanctus Gallus charissimi patris amorem pleno retinens corde, lacrymas profudit uberrimas, et collectis fratribus causas moeroris aperuit. Deinde tanti patris memoriam precibus sacris et sacrificiis salutaribus frequentarunt.

CAPUT XXVII. Miraculum tabulae incremento monstratum. 114.1000B|

Contigit autem quadam die, dum in construendo oratorio cum fratribus laboraret, ut tabula quaedam parieti imponenda brevior caeteris mensura palmorum quatuor appareret. Quam dum ejusdem operis artifices vellent adjicere, beatus Gallus virtutis quam in Domino habebat sibi conscius, jussit eos ab opere disjungere, et domum ad percipiendam secum refectionem quam Dominus praeparavit intrare. Quibus secundum jussionem ejus facientibus, benedictum panem manu sua porrexit. Post prandium autem cum omnes pariter opus repeterent imperfectum, invenerunt tabulam quam propter sui 114.1000C| brevitatem pridem abjicere voluerunt, caeteris omnibus longiorem mensura dimidii pedis; et admiratione de eo quod evenerat habita, lignum quod mirabili creverat modo in loco suo parieti aptaverunt. Quod ipsum longo deinceps tempore a fidelibus expetitum, Domino faciente, dentium doloribus efficaciter medebatur, praeter antiqui commemorationem miraculi, novis semper effectibus honorandum. In quo facto meritorum ejus magnitudinem, et orationis possumus pensare virtutem; quia et lignum aridum contra naturam incrementis auctum est, et ne vetus aboleretur miraculum, rediviva signorum attestatione semper est repetitum.

CAPUT XXVIII. Qua ratione fratribus Luxovio venientibus satisfecerit, et quam mirabili eos doni coelestis ubertate refoverit.

Post haec abba monasterii quod Luxovium dicitur, nomine Eustasius, quem bonae memoriae Columbanus eidem loco praefecit, ab hujus exsilio vitae ad supernam patriam commigravit. Fratres ergo in eodem coenobio constituti consilium inierunt ut venerabilem Gallum revocarent, et ejus regimini se subdendo contraderent. Miserunt itaque sex fratres ex his qui ab Hibernia venerunt, qui epistolam ferrent continentem causas ejusdem legationis. Igitur illi recto itinere cum ad viri Dei cellam pervenissent, nuntiati advenisse, ducti sunt ad orationem: qua expleta, domum ingressi porrexerunt epistolam. 114.1001A| Quam ut vir sanctus perlegit, dixit illis: Ego quidem, o fratres, verba Prophetae cupiens imitari dicentis: Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meae (Psal. LXVIII, 9), deserui notos meos et propinquos, et ut liberius Domino possem vacare, solitudinis elegi secreta; utque parentum et praediorum dimissionem praeteream, episcopatus honorem et divitias mundi suscipere non consensi. Et quo pacto post hanc renuntiationem et voluntariam paupertatem saeculi implicabor negotiis, exaltabor honoribus, ponderibus aggravabor? Absit, inquam, ut qui manum in aratrum misi, oculos ad relicta retorqueam, et sicut canis revertar ad vomitum. Scitis ipsi me inter vos positum humilitati semper dedisse operam et subjectioni: et quomodo 114.1001B| creditis ad tanti culminis me provocari posse fastigium? Innovate consilia, aliorsum vos vertite; mihi quod animo semel infixum est, Dominus immutare non sinet. His et similibus verbis animos eorum ab spe impetrationis hujus amovit. Vocavit deinde unum e fratribus, et eum interrogavit quid essent tempore refectionis sumpturi. Cumque responsum esset tantummodo sextarium farinae ad usum haberi cunctorum, jussit fieri panes, dicens: Potens est Deus parare mensam in deserto. Et cum fecisset olera colligi, ipse sumens rete et unum ex discipulis suis cum fratribus qui supervenerant, ivit ad gurgitem, dicens: Videamus utrum misericors Dominus aliquos nostris velit necessitatibus largiri pisciculos. Cumque pervenissent ad gurgitem, viderunt 114.1001C| piscem magnum in aquae collectione natantem, duosque illum insequi lutros, quasi capere fugientem volentes. Immisso reti, captum eum traxerunt ad littus. Habebat autem in longitudine palmos duodecim, et in latitudine quatuor. Quo facto, lutri se profundis immergunt. Imposito rursum reti, cum piscatores sancti piscium latebras pulsando inquietarent, iterato lutri apparuerunt, piscium tantam multitudinem propellentes in rete, ut id sua pluralitate per loca disrumperent. Praeda itaque ad littus perducta, vir discretione plenissimus quosdam pisces, adjuvantibus qui aderant, rursus in aquam projecit, et fratribus dixit: Hodie, propter adventum vestrum, mirabilem suae largitatis evidentiam Dominus manifestare dignatus est. Illi econtra meritis 114.1001D| ejus quod factum fuerat imputantes, eo alacriter praeeunte domum redierunt. Et ecce juxta introitum cellulae vir unus apparuit, ferens duos utres 114.1002A| vino plenos, et ternos farinae modios ob suae devotionis indicium. Quibus cum gratiarum actione susceptis cibum sumpserunt, et post corporis refectionem, spiritalis colloquii dapibus animas suas pascere studuerunt. Detinuit autem eos beatus Gallus aliquantis secum diebus, et charitatis intuitu omni humanitatis fovit obsequio. Narravit quoque de communi Patre, beato videlicet Columbano, quod certa relatione didicerat. Deinde osculo pacis oblato, dimisit eos; et illi benedictione tanti Patris armati ad sua remearunt.

CAPUT XXIX. Quomodo sanctissimus Pater inter aedificationis studia apud Arbonam migrarit ad Dominum. 114.1002B|

114.1002B| Nec multo post, cum jam bonorum omnium Auctor et Propagator athletam suum de mundi agone sublatum praemiorum laureis vellet perennibus adornare, Willimarus presbyter veniens ad cellam viri sancti, rogavit eum ut secum egrederetur ad castrum; et ut obtineret quod voluit, hujusmodi voce flebili querimoniam submissus explicuit: Cur, inquiens, o Pater, me, qui tuorum monitis dictorum invitor, quasi despectum dereliquisti, et doctrinae tuae salutaribus institutis auditorem fraudasti benevolum? Cui hanc objectionem ascribere possim, nisi peccatorum meorum fetoribus? Nisi enim vita mea tuo displiceret judicio, amabili me aedificationis tuae non privares solatio. Nunc ergo noli nos pro peccatis nostris abjicere, sed Domini provocatus mandatis, viam veritatis 114.1002C| desiderantibus aperi, et solitae nobis benignitatis munus impende. Motus igitur hoc supplicantis alloquio pietatis amator, descendit cum illo, et venerunt in castrum. Vocata autem multitudine in die solemni, vir sanctus praedicationis dulcedine avidorum (auditorum) corda refecit, et tanta quae dixerat sapientiae luce vestivit, ut summa omnium gratulatione auditus, et plena cunctorum veneratione sit honoratus. Biduo itaque ibidem ducto, tertia die febre correptus, tantum in brevi ejus violentia depressus est, ut nec ad cellam redire nec cibi sustentaculum potuisset percipere. Cumque hac infirmitate per dies quatuordecim laborasset, die sexto decimo mensis octobris, id est XVII Kalendas novembris, expletis nonaginta quinque annis suae aetatis, in senectute 114.1002D| bona, hujus vitae liberatus ergastulo, animam meritis plenam felicibus reddidit bonis inhaesuram perennibus.

CAPUT XXX. Ut funeri ejus Joannes episcopus interfuerit, et quemadmodum cognoverit non ibi eum debere recondi. 114.1003A|

Cum igitur audisset Joannes, Constantiensis Ecclesiae praesul, beatum Gallum apud Arbonam infirmari, ascendens naviculam, potuum et ciborum ea secum genera tulit quae infirmitate laboranti noverat congruere, ut videlicet sua visitatione fidelissimum refoveret amicum. Cumque portui propinquaret, audivit in domo presbyteri planctum magnum circa funus viri Dei celebrari, et interrogavit quae tanti esset causa ploratus. Audiens autem Gallum venerabilem, firmissimum suae familiaritatis custodem, de hujus saeculi emigrasse periculis, misit se in aquam (neque enim poterat propter nimium dolorem sustinere 114.1003B| donec navicula littus attingeret), descendensque cum his qui secum venerant, intravit in domum presbyteri, lugubri voce et corporis gestu moerorem cordis insinuans. Invenit autem corpus viri sancti involutum et in loculo repositum; aperiensque sarcophagum, et exanime amici cadaver inspiciens, amariores cum hac voce lacrymas dedit: Heu, heu, Pater amate, heu doctor egregie, cur me de domo patris eductum in his periculis quasi orphanum dimisisti, et confidentiam meam, qua de tuis consiliis plurimum praesumebam, immatura morte rupisti? Tibi quidem in perceptionem praemii, quod tam ardenter desiderabas, haec tua mors est fructuosa; nobis autem in tot mundialium perturbationum procellis laborantibus multipliciter est luctuosa. Sed 114.1003C| qui de vitae corporalis interruptione dolemus, de animae immortalis libertate gaudere debemus, certi quia orationibus non desinas adjuvare quos consilio et exemplis roborare consueveras. Inter haec verba, presbyter eum ut surgeret monuit, ut pro requie defuncti ambitiosius Dominum precaretur. Intraverunt itaque ecclesiam, et episcopus pro charissimo salutares hostias immolavit amico. Finito autem fraternae commemorationis obsequio, respiciens post tergum, vidit fossam in qua sanctum corpus humare volebant. Acceptaque cruce et his quae exsequiis exhibentur, intraverunt domum, volentes thesaurum pretiosi corporis ad locum sepulcri deducere. Cumque arcam qua claudebatur cadaver feretro impositum, ad fossam sepulturae conarentur 114.1003D| deferre, nullis viribus usquam potuit commoveri. Quod novi genus miraculi dum mutuis mirando colloquiis retractarent, Joannes episcopus dixit: In veritate cognosco hanc sepulcri sedem Patri meo Gallo non placere. Et jussit presbytero ut duos equos inveniret indomitos, et faceret introduci. Quod cum factum esset, straverunt eos cum magno labore, et ad locum ubi corpus jacebat duxerunt, et episcopus 114.1004A| cum clero hujusmodi orationem dedit: Deus qui per potentiam majestatis tuae ubique totus es, pro cujus amore vir iste reliquit patriam suam, ut praecepta tua conservaret; fac corpus ejus ab his equis indomitis ferri in locum quem tua voluntas meritis ipsius praevidit. Cumque finita esset oratio, cuncti qui aderant, Amen responderunt.

CAPUT XXXI. Debilis per vestimentorum sancti viri munus acceptum sanatus.

Congruum videtur in hoc loco retexere miraculum quod Dominus inter sui confessoris exsequias exhibere dignatus est; quo liquido cunctis ostenderet servum suum secum veraciter tunc vivere, dum carnis ejus carcere liberatur. Erat ibi quidam mendicus tanta 114.1004B| per omnes membrorum juncturas debilitate contractus, ut penitus inter alias suae infirmitatis molestias incessu pedum careret. Huic dum presbyter indumenta viri Dei distribueret pauperibus, caligas ejus cum calceamentis dedit. Statimque debilis, pro accepto munere summo repletus gaudio, ut sacras cruribus et plantis aptavit exuvias, per omnes artuum compages repente solutus est; et exsiliens, voce clamavit ingenti, et gratias egit Domino et Gallo, per cujus merita redditam sibi videbat sanitatem. Videns autem episcopus et cuncti qui aderant sanitatis hujus miraculum, unanimiter glorificaverunt Deum, atque dixerunt: Manifesta virtute dignatus est Dominus hodie gloriam servi sui nobis ostendere. Dederunt itaque ei qui sanatus fuerat cereum, 114.1004C| et prosecutus est funus cum caetero populo. Hoc primum signum post transitum ejus Dominus ad memoriam illius declaravit.

CAPUT XXXII. Signa mortificationis ejus post obitum deprehensa.

Inter easdem quoque beati pastoris exsequias, aliud non mediocre sanctitatis ejus indicium apparuit. Habuit vir Dei capsellam de corio factam diligenter serratam, cujus clavem sub tam vigili custodia ipse retinuit, ut nullus discipulorum ejus, quandiu in corpore vixit, quid intus servaretur cognoscere potuisset. Hanc autem ex suis humeris pendentem ferre solebat, quocunque ambulavit. At ubi de hac vita migravit, sumpta clave aperuerunt capsellam, 114.1004D| et invenerunt in ea cilicium modicum, et catenam aeream sanguine aspersam. Deinde corpus inspicientes magistri, invenerunt locum catenae ubi saepius praecingi solebat, carnemque ipsam in locis quatuor profandius catena sulcatam, adeo ut de eisdem vulneribus cruor decurrens, cilicium per loca perfuderit. Posuerunt autem capsellam cum cilicio ad caput ejus in feretrum, et deportaverunt cum corpore ad 114.1005A| locum monumenti, et suspenderunt haec tria mortificationis ejus indicia juxta tumulum ad caput ejus; per quae deinceps ad ostensionem meritorum ipsius, plurimas Dominus virtutes pie quaerentibus exhibuit. Qua ex re intelligere possumus quia idem vir, etsi a persecutore sanguinis effusione non est immolatus, semetipsum tamen offerens Domino hostiam vivam in odorem suavitatis, et crucem suam tollens, quotidieque Salvatorem secutus, martyrii laborem et palmam confessor adeptus est.

CAPUT XXXIII. Quomodo ab equis indomitis ad locum sepulturae ejus delatum sit.

Postquam sanctitas venerandi Patris et miraculi 114.1005B| magnitudine, et horum manifestatione signorum, cunctis qui funeris ejus intererant negotiis, patenter ostensa est, episcopus ad feretrum accessit, et ex una parte illud sublevans, presbytero altrinsecus sustollente, equis superposuit, et astantibus dixit: Auferte frenos de capitibus eorum, ut, libertate concessa, quo Dominus voluerit pergant. Accepta ergo cruce et candelis, psalmos et melodias concinentes, iter agere coeperunt. Equi autem in neutram partem declinantes, recto itinere perrexerunt ad cellam viri Dei. Quo cum pervenissent, depositum est feretrum ante oratorium. Discipuli autem ejus, elevantes pii doctoris reliquias, intulerunt et ante altare posuerunt. Deinde pariter cum episcopo orationem pro illo facientes, fecerunt fossam sepulcri inter parietem 114.1005C| et altare, ibique precibus huic rei congruentibus praemissis, sepelierunt eum; omnibusque rite consummatis, multitudo quae ad tanti viri concurrit exsequias, episcopi benedictione communita, ad propria remeavit.

CAPUT XXXIV. Miraculum in cereis ostensum.

Dum beati corporis thesaurum felix locus intra se suscepisset, volens Dominus de morte famuli sui moerentibus consolationis praebere medelam, novitate 114.1006A| miraculi patefecit qua apud se claritate spiritus fulgeret amici. Nam duo cerei in castro dum corpus ejus elevaretur accensi, ita ardentes delati sunt usque ad locum sepulturae. Positi autem, unus ad caput, alter ad pedes, per triginta deinceps dies (mirabile dictu!) non deficiendo ardebant, et ardendo non deficiebant. Et ut monstraretur has durandi vires cerae liquenti coelitus attributas, de ejus miraculi materia plurimae in posterum virtutes emanarunt. Nam quicunque dentium fatigati doloribus, vel oculorum lippitudine, vel aurium praeclusione laborantes, de eisdem cereis quippiam cerae tulerunt, et locis quae hujusmodi tenebantur incommodis aptaverunt, optatae celeriter dona percepere salutis. Post haec tanta virtus ad sanandos variis infirmitatibus depressos, 114.1006B| apud sepulcrum beati viri cunctis illuc venientibus, et orationum ejus suffragia fideliter postulantibus apparuit, ut et fama tanti meriti cunctis quae circumpositae erant regionibus innotesceret, et locus ipse non mediocriter frequentaretur a populis.

CAPUT XXXV. Conclusio libelli.

Quia igitur, o beatissimi Patres, vita et virtutes sancti Galli, si in unum compingantur librum, possunt ob sui prolixitatem aliquod legenti ingerere fastidium, statui duobus hoc opus libellis distinguere, ut prior illorum vitam ejus et actus usque ad sepulturam illius veridica relatione perducat; sequens, mirabilia quae postmodum pro meritis ejus Dominus 114.1006C| ostendit: primo videlicet ea quae priorum ad nos scripto perlata sunt retexat; deinde quae a probatissimis testibus indicata, nostra aetate a Gotzberto charissimo fratre litteris sunt mandata, subnectat: ne quod particulatim scriptum est, laciniosa divisione disjungatur, sed potius quod junctum est parilitate factorum, sit etiam copulatum comprehensione dictorum. Atque hic prioris libelli finis quae praemissa sunt terminet, et sequenti quae restant sine praejudicio comprehendenda reservet.

LIBER SECUNDUS. DE MIRACULIS POST MORTEM BEATI GALLI PATRATIS.

CAPUT PRIMUM. Quomodo hostes sepulcrum B. Galli violaverunt. 114.1005D|

Meritis beatissimi Galli quotidie per miraculorum signa radiantibus et longe lateque circumpositorum aurea famae suae dulcedine mulcentibus, cum jam post transitum ejus anni quadraginta fuissent evoluti, venit Othwinus, partium earumdem potestate 114.1006D| praeditus cum exercitu magno, et ira intolerabili concitatus devastavit non minimam partem pagi qui ab interfluente fluvio Turgowe nominatur, Constantiense quoque territorium et Arbonensis pagi confinia depopulari coepit et igne succendere. Viros, quicunque inveniri potuerunt, gladio peremit, uxores et parvulos eorum in captivitatem egit. Peculiis quoque et omni supellectili sublata fructus omnes 114.1007A| penitus demoliri fecit. Arbonenses itaque hujus terroris immanitate compulsi, cum omnibus quae habebant fugerunt in solitudinem, et ad cellam viri Dei se contulerunt; deinde facta in agro fovea, absconderunt ibi quidquid habebant, et fossum terra cooperientes ne secretum eorum deprehenderetur, lini semen desuper insperserunt. Cumque jam Arbonensem pagum hostes desolavissent, vestigia fugientium secuti, venerunt ad cellam sancti Patris, et fugitivos quos repererunt vinctos abduxerunt, et juvenes eorum in captivitatem miserunt. Erchonaldus ( al. Erwinus) autem, praefecti vicarius, cum vicina solitudini inhabitaret loca, habuit res ejusdem cellulae notissimas. Is oratorium ingressus invenit mendicum quemdam intus sedentem, quem bene noverat, et dixit 114.1007B| illi: Indica mihi ubi isti, quos tam nudos et miseros invenimus, vestes habeant repositas et utensilia, aurumque et argentum, quorum copia hactenus fruebantur. Ille respondit: Nonne mihi melius est illorum denudare secreta, quam vestrae severitatis iram incurrere? Si ita, inquit, egeris, eris in consortio nostro, et participio societatis nostrae gaudebis. Qua promissione persuasus, surrexit, et eum ad subterraneum duxit armarium. Quod cum idem vicarius aperiri fecisset, species quas inibi reperit his qui secum erant, facta divisione, distribuit. His ita patratis, putantes passim tale quid occultari, discurrerunt loca singula signis quibusdam sollicite explorantes. Ejusdem rei gratia Erchonaldus, assumptis secum septem pueris, introivit oratorium. Cumque clausis 114.1007C| ostiis pavimenti planitiem pulsarent, ob spem videlicet inveniendae pecuniae, unus illorum post altare veniens, pavimentum percussit; et audiens a cavitate tumuli sonitum reddi: Hic est, inquit, quod oppido desideratis. Accurrentes igitur pollinctores infesti, coeperunt fodere; et cum ad loculum pervenissent, extulerunt illum, dicentes: Quia isti Raetiani calliditate naturali abundant, videamus ne quippiam sub hac arca occulti remaneat. Huic sacrilegio inservientes, invasit eos horror immensus. Qui in fugam conversi, dum ostium oratorii singuli praeoccupare niterentur, insania agitati, evaginatis gladiis invicem se conciderunt. Erchonaldus vero, hujus auctor sceleris, timore cogente, volens exsilire per ostium, caput superliminari illisit, et ad terram concidens, alienatus 114.1007D| mente jacebat. Cumque a suis perduceretur ad propria, nimia infirmitate et novis doloribus coepit urgeri. Toto itaque ipsius anni curriculo fortissimis maceratus molestiis, capillorum honore et cutis superficie spoliatus, etiam digitorum ungues amisit. Et 114.1008A| ut omnibus longo tempore ultionis in eum divinitus collatae signa paterent, cunctis vitae suae diebus hac deformitate notabilis fuit.

CAPUT II. Qualiter Boso episcopus corpus ejus reposuerit.

Audiens Constantiensis Ecclesiae praesul, nomine Boso, sepulcrum beatissimi Galli violatum esse ab hostibus, nullumque remansisse in cellula, praeter duos fratres Magnoaldum et Theodorum, qui sacri corporis reliquias tumulo restituere potuissent, venit illuc cum clericis suis, et invenit cellulam desolatam, sancti Patris corpus de sepulcro ejectum, altaria nudata, duosque fratres qui remanserant spoliatos jacentes in oratorio, et magnitudinem calamitatis gemitibus 114.1008B| et lacrymis protestantes. Et misericordia motus, coepit eos consolari multiplicibus verbis, illam replicans Psalmistae sententiam qua dicit: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine. Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo (Psal. CXVII). His dictis, sumens loculum in quo sanctum corpus erat, posuit super terram inter parietem et altare, et desuper, ut moris est, arcam altiorem construxit, fossam vero terra replevit. De suo quoque fratribus vestimenta largitus est, et unde alerentur disponens, ad episcopium remeavit.

CAPUT III. Qua poena mulctati sint ejusdem loci violatores. 114.1008C|

Post multum vero temporis, misit Pippinus majordomus exercitum copiosum ad devastandam Alamannorum provinciam, et iterato Francorum ditioni subjugandam. Cumque terra tota hostili contereretur incursu, avidi praedones Arbonensem pagum percurrentes ad cellam viri Dei venerunt, et quoscunque ibidem invenerunt (nam multi illuc confugerant sperantes in Dei misericordia et patrociniis sancti illius) duxere captivos. Quinque autem supra memorati principis satellites ingressi oratorium, repererunt ibi quasdam ancillas ejusdem loci cum parvulis earum, et quae essent percontati sunt. Quae dum se de familia ipsius sancti esse proclamarent, hoc a praedonibus audierunt: Exite, egredimini; sanctum quem dicitis ignoramus. Et abduxerunt eas 114.1008D| captivas in Franciam. Eodem vero anno, a malignis spiritibus arrepti et amentes effecti, nudi circumquaque discurrebant; et ubicunque urbes vel vicos ingressi sunt, cruciatus sui causas retexebant, dicentes: Gallus abbas nos habet ligatos. Et cum hac 114.1009A| criminum misera commemoratione suorum, vitam infeliciter ducentes flebiliter finierunt

CAPUT IV. Quo miraculo palla super lectum sancti incensa redintegrata sit.

Alio tempore, diaconus quidam nomine Stephanus, dum in ejusdem Patris sancti ecclesia custodis fungeretur officio, quadam vespera incensam oratorio inferens candelam, posuit eam supra candelabrum juxta beati viri sepulcrum; quae a rectitudine status vergens in partem, ardens cecidit super aram sepulcri. Cujus ardoris violentia unam comprehendens pallam, usque ad medietatem exussit, et ita restincta est, nihil lecto, nihil baculo qui in eo pendebat, vel aliis linteaminibus super sepulcrum expansis 114.1009B| inferens laesionis. Qua ex re colligitur ad declarationem virtutum beati viri potius quam ad damnum rebus ejus inferendum idem evenisse incendium. Quia, ut in sequentibus apparet, pallam quam levis flamma diminuit, virtus manifesta restituit. Mane itaque facto, fratres, oratorium ingressi, quid factum fuerat perviderunt, et admiratione non minima sunt perculsi. Tertia vero die, cum ad matutinale convenirent officium, invenerunt in oratorio cereos ardentes, et duos juvenes stantes, unum ad caput et alterum ad pedes, distendentes inter se pallam quae pridem fuerat ignis attacta vaporibus. Hoc viso, timore nimio conterriti, cum celeritate egressi, ad lectulos redierunt. Cumque se collocarent, ecclesiae campanum insonuit, et auditi sunt duo chori, incredibili 114.1009C| alternantium personarum dulcedine perstrepentes. Igitur die illa nequaquam ausi sunt oratorium introire. Die autem sequenti, ante ostium ejus unanimiter conglobati, prostraverunt se in orationem; et cum surrexissent, cum magno timore intrantes invenerunt pallam quam partim ignis assumpserat super lectum expansam, sicut prius expandi solebat, nulla imminutionis habentem indicia; sed potius latitudinem vel longitudinem ejus trium auctam esse magnitudine cubitorum. Hujus perspicuitate miraculi hilares facti, benedixerunt Domino, qui tam manifestis gratiae virtutibus servi sui merita declarare dignatus est.

CAPUT V. Miraculum missae avis. 114.1009D|

Idem Stephanus, dum quodam tempore cum his qui simul aderant carnem ad percipiendum in cujusdam accessu jejunii non haberet, resedit in cellula, de eadem penuria cum caeteris locuturus. Dumque sermone vario paupertatis solatia mutuo ministrarent, avis quaedam ignotae formae consedit in limine. Unus assidentium torrem de igne rapiens, alitem percussit. Cujus carnes dum suis usibus praeparassent, incredibilem saporis dulcedinem in gustu earum deprehenderunt; facientibus hoc, ut credimus, 114.1010A| beati viri meritis, ut sicut famulis ejus in similitudinem antiqui miraculi quo populus Dei coturnicum carnibus in solitudine est refectus, avis incognita missa est, ita sapor procuratae coelitus escae novae dulcedinis delectamentum haberet.

CAPUT VI. De signorum sancti viri multiplicitate.

Tanta autem est miraculorum copia quae Dominus apud tumulum ejus diversis temporibus ostendit, ut non facile scribendi studio comprehendi possit ex quibus propter abundantiam multa omittuntur; pauca vero et eminentioria propter memoriam posteris commendandam huic inseruntur opusculo. Praeter mortuorum enim resuscitationem corporum, 114.1010B| caeterarum infirmitatum remedia creberrima inibi largitate a Domino praestita sunt et praestantur. Siquidem et daemoniaci ibidem, et languentes sunt recreati, aurium claustra reserata, oculorum detersae caligines, mutorum exclusa silentia, paralyticorum eliminata defectio. Sed et quicunque animae vel corporis necessitate coactus fide integra apud sepulcrum beati Galli instantiam orationis exsequitur, Domino confessoris sui merita comprobante, precum suarum nullatenus fructu privatur, verum etiam sine tarditate divinae largitatis sentiens dona laetatur.

CAPUT VII. Quomodo donarium sancto deferendum ab incendio sit reservatum.

114.1010C| Tempore igitur Carlomanni majorisdomus, miraculum memoria dignum per merita sancti Patris effectum, huic operi inserere utile judicamus. Vir quidam pauperculus in pago qui Perahtoltespara dicitur, ex summa devotione cum uxore sua ad cellam beati Galli causa orationis properare disposuit. Cujus intentione devotionis, dum mulier pallulam quam in loco oblatura erat, contextam paravisset, involvit eam formella cerae, quam simul oblatum ire cogitabat, et in arca sua inter alia vestimenta reposuit. Contigit autem, dum ire pararent, domum illorum cum omnibus quae infra illam erant rebus igne cremari. Cumque consumptis omnibus flamma cessante sopitum fuisset incendium, coeperunt inter favillarum cumulos ferramentorum reliquias quaeritare. 114.1010D| Et ecce inveniunt (mirum dictu!) ceram pallula involutam inter cineres et carbones, nihilque in eis laesionis apparuit, cum ipsam arcam et quidquid aliud in illa repositum erat penitus consumpsisset incendium. Viso igitur tantae virtutis miraculo, et benedixerunt Deo, et iter quod disposuerant, peregerunt. Et narrantes fratribus quae gesta fuerant, obtulerunt donarium, quod huic voto consecratum, in supremis non poterat perire periculis. Servatae sunt autem ibi eaedem res in testimonium post futuris, usque ad tempora Othmari abbatis.

CAPUT VIII. Correctio ejus qui caballum quem voverat fraude retinuit. 114.1011A|

Neque illud silentio praetereundum videtur quod in supradicto pago temporibus Pippini regis contigisse refertur. Quidam vir nomine Willimarus, gravi infirmitate depressus, sub voto promisit se equum vivum duosque boves, si pristinae restitueretur sanitati, ad ecclesiam beati Galli donaturum. Cumque illa die confortaretur, et plenam recepisset sospitatem, contigit ut cum Bicthilone domino suo causa orationis ad cellulam sancti viri eodem vectus equo veniret. Igitur cum post orationem omnes illi qui simul advenerant digressi non longe essent ab ecclesia, equus quem sponsor infidelis postquam 114.1011B| voverat fraude retinuit, repente substitit: et licet eum sessor calcaribus urgeret ac verberibus fatigaret, nusquam potuit commoveri. Videntes hoc qui aderant, coeperunt inquirere hujus miraculi causas. At ille, confusione digna correptus, prodidit reatum, et fraudem quam in voto fecerat confessus aperuit. Reversi autem omnes pariter, equum obtulerunt ad limen ecclesiae, et, benedictione percepta, ad sua sine obstaculo redierunt. In quo facto, et divina pietas, et sancti viri virtus apparuit, dum is qui per se resipiscere noluit, per correptionem ad correctionem pervenit.

CAPUT IX. Cera de furto oblata in lapidem conversa.

Illud quoque miraculum quod quarto anno Carlomanni 114.1011C| regis in pago cujus supra mentionem fecimus contigit, libet memoriae commendare. Pauperculus quidam, juxta regiam possessionem quae Rotenwila dicitur, commanens, dum ad cellam sancti viri Galli pergere voluisset, nec haberet aliquid quod ob devotionis indicium illuc deferre potuisset, diabolo suadenti consentiens, atrium cujusdam divitis irrupit, et alvear cum melle et apibus furtim auferens, intulit domui suae. Apibus deinde exstinctis, ceram confecit, et non multo post inter vicinos et amicos cum hoc furtivo munere ad ecclesiam venerabilis Galli perrexit. Cumque singuli quod obtulerant attulissent, is qui contra fas offerre voluit de rapina donarium, ceram reperit in lapidis durissimi rigorem 114.1011D| mutatam. Ingenti itaque timore perculsus, uni eorum qui secum venerant reatum suum confessus est. Qui deinde cum custodibus ecclesiae quae facta fuerant indicaret, fama hujus miraculi mira celeritate cunctis innotuit.

CAPUT X. Pronuntiatio scriptoris de qualitate operis assumpti.

Descriptis his quae priscorum solertia de vita, fine et virtutibus beati Galli ad nos usque scripto transmisit, hinc ea stylo comprehendere tentabimus quae a fidelissimis testibus indicata, a charissimo fratre Gotzperto litteris sunt mandata. In quibus primo 114.1012A| quomodo vel quando in coenobio beati Galli regularis vitae instituta servari coepissent, liquido declaratur: deinde quibus miraculis ejusdem Patris virtus cunctis effulserit, probabiliter exponitur, commemoratis pariter singulorum quae introducuntur assertoribus. Quae idcirco novis dictionum positionibus ordinare voluimus, ut cum prioribus aliquam similitudinem locutionis habeant, et brevitatis compendio succincta, fastidiosis lectoribus onerosa non fiant. Siquidem nomina eorum qui scribendorum testes sunt vel fuerunt, propter sui barbariem, ne Latini sermonis inficiant honorem, praetermittimus; scientes de veritate dictorum a fidelibus non esse dubitandum; quippe qui norunt nihil horum quae referimus Deo impossibile esse, in quo fit quidquid per sanctos mirabiliter 114.1012B| et laudabiliter fit. Sed et si quis earumdem rerum testes nosse desiderat, in conscriptione quam sequimur poterit invenire. Inseremus quoque huic operi nonnulla quae non scripturae testimonio, sed veracium virorum relatione didicimus. In quibus omnibus, quantum ad nos attinet, veritatis lineam servare studebimus, neque per amorem falsi aliquid de nostro inserentes, neque per invidiam veri quippiam ex voto celantes. Et quia nos scripta vel dicta sequimur aliorum, ad illos veritas rerum, ad nos pertinet abbreviato dictionum et adunatio rationum.

CAPUT XI. Quemadmodum Pippinus eumdem locum Othmaro cum privilegio et donis commendarit. 114.1012C|

Post venerandi Patris, beati videlicet Galli confessoris Christi, gloriosam depositionem, quotidianas excubias apud sacri corporis ejus reliquias quidam religiosi clerici, vel discipulatus ejus memoria, vel divino amore succensi per multa annorum curricula, scilicet quasi a temporibus Dagoberti regis usque ad Carolum patrem Carlomanni et Pippini, ad laudem Christi administrabant. Igitur cum fama virtutum quas Dominus per confessoris sui merita pie quaerentibus exhibere dignatus est, longe lateque circumpositorum mulceret aures populorum, coeperunt undique alacri devotione ad tanti Patris suffragia postulanda concurrere, eumdemque locum ob suae diuturnitatem memoriae multiplicibus substantiae et possessionum 114.1012D| amplificare donariis. Cumque res hac largitate fidelium collatae, aliquantulae monachorum congregationi viderentur suppetere potuisse, Waldramnus quidam, ad cujus paternam possessionem termini vastae solitudinis in quibus vir Dei cellam construxerat pertinere videbantur, videns res collatas a quibusdam praesumptoribus inordinate tractari, religiosum quemdam presbyterum, Othmarum nomine, cui summam earumdem committeret rerum, a Victore tunc Curiensium comite impetravit, et ei cellulam cum omnibus ad eam pertinentibus commendavit. Postmodum consilio cujusdam ducis nomine Nebi 114.1013A| persuasus, ad praefatum principem Carolum cum eodem duce properavit, ipsique eamdem cellam proprietatis jure contradidit, et ut Othmarum presbyterum eidem loco praeficeret, exoravit. Annuens petitioni ejus princeps, Othmaro ad praesentiam suam vocato locum commendavit, et ut regularem inibi vitam instituere studeret praecepit. Qui regressus arripuit statim boni pastoris initia, et undique versum habitacula monachorum usibus congrua disposite construens, ejusdem sancti statum loci utilitatibus diversis aptavit. Sed cum jam dictus princeps temporaliter regnandi et vivendi finem fecisset, duobus filiis Carlomanno et Pippino administrationem regni reliquit. Carlomannus itaque paucorum decursibus evolutis annorum, ob amorem regni coelestis, saecularis 114.1013B| gloriae pompam deposuit; et cum causa quietioris vitae Romam tenderet, in viciniam supradicti loci deveniens, ad idem monasterium causa orationis accessit: audiensque assiduis signorum virtutibus eumdem locum pro beati viri meritis a Domino illustrari, dixisse fertur: Tenuis quidem hic locus est facultate, sed pro meritis beati Galli celebri diffamatus rumore. Cumque vellet ibidem degentibus aliquod suae largitatis conferre solatium, sed retractaret a negotiis se regni disjunctum explere non potuisse quod voluit, fratri rescripsit ut sui amoris intuitu eidem monasterio aliquod regiae largitatis solatium dignaretur impendere. Cum igitur ab Othmaro abbate praesentatem Pippinus princeps accepisset epistolam, annuens petitioni fraternae, libellum quem Benedictus 114.1013C| Pater de coenobitarum conversatione composuerat, eidem abbati tradidit, et alia regiae dignitatis impertiens dona, id ei sub omni diligentia injunxit ut in loco sibi commendato, ad supplendas beati Galli excubias, regularis ordinem institueret vitae. Atque ut melius posset quod jubebatur efficere, concessit illi quosdam tributarios de eodem pago, ut et illis collaborantibus officinas fratrum usibus necessarias construeret, et vectigalia quae annuatim regiis redditibus inferre debebant, ad sustentationem fratrum sub commemoratione largitatis ejus haberet. Inter caetera quoque suae munificentiae donaria, rogante abbate, unum campanum ad sancti loci dedit ornatum; quod ad usque nostrae aetatis tempora in coenobio eodem pro memoria beneficiorum ejus permansit. 114.1013D| Et ne cujusquam avaritia tanti incrementis obsisteret boni, diuturnae firmitatis epistolam fecit conscribi, et ut moris est, circumspecta roborari cautela, quo deinceps tam ipse qui aderat quam successores ejus idem monasterium per regiam obtinerent auctoritatem, et nullius violentia pressi, solis rerum principibus subjacerent. His regiae pietatis 114.1014A| Othmarus abba donatus solatiis et sublimatus honoribus, monasterium laetus regreditur; et ex illo tempore monasticae vitae in coenobio sancti Galli exordium quidem coepit, augmentum autem et profectus hodieque laudabiliter dilatari non desinit.

CAPUT XII. Qualiter praeeaventibus Victoris incursum populis signum sit divinitus datum.

Praemissa narratione qua comprehensum satis vere credimus, quomodo sacer locus immunitatis privilegium meruerit, et quo in tempore coenobiali dignitate sit adornatus, liberius jam ad miraculorum beati Galli commemorationem stylum convertimus. Victor, Curiensis Raetiae comes, cujus superius fecimus 114.1014B| mentionem, cum innumerabiles apud tumulum sancti Galli per merita ipsius virtutes ostendi creberrime didicisset, invidia perurgente tanta novarum generositate virtutum nostram gentem insigniri perdoluit; et ut tunc fama vulgaverat, latenter voluit per abdita eremi supervenire, et pretiosi thesaurum corporis, si quo pacto potuisset auferre. Qua malitiosi raptoris intentione comperta, hi qui in circuitu cellae viri Dei commanebant, custodibus vicissim per turmas deputatis, eumdem locum ab hostili incursione, ne videlicet tam chari fulgore margariti carerent, omni sagacitate defensare studebant. Igitur cum quadam nocte custodes in summitate montis qui monasterio superimminet, ad suspectos incursus armati residerent praecavendos, casu lucem e coelo 114.1014C| venire ac totius ecclesiae perfundere moenia conspexerunt. Immensitatem itaque luminis admirati, ad ecclesiam citius concurrerunt: et dum trepidi stupentesque ibidem constituti eumdem intuerentur splendorem, paulatim se lux submissa recolligens, astris inseritur. At illi viso miraculo agentes Domino gratias, securi ad propria remearunt, credentes corpus viri Dei per vim ab eo loco minime auferri posse, quem illi Dominus ante saecula praevidit, et suae illustrationis honore temporibus istis decoravit. Unde datur intelligi quanti apud Deum meriti vir iste fuerit, cujus sepulturae locum coelitus contigit illustrari: ut videlicet lumen quo ejus anima perfecte fruebatur in coelis, etiam mortuo corpori non deesset in terris.

CAPUT XIII Qua animadversione idem a sua praesumptione sit repressus. 114.1014D|

Audiens itaque comes praedictus a cella sancti viri discessisse custodes, cupiens suos explere conatus, virorum turbam assumpsit, ut quod male cogitaverat, repentino et latenti perpetraret accessu. Verum 114.1015A| quia non suae devotionis utilitati prospiciens, sed alienae felicitatis profectibus invidens id moliebatur, Dei nutu cito repressus fuisse cognoscitur. Nam eodem momento quo iter illud aggressus est, de equo cui insidebat corruit, coxaque illius eo casu confracta est, Domino beati viri merita in hoc quoque remunerante, ne a loco quem ipse elegerat auferretur, quem de ultimis Hiberniae finibus ad salutem multorum Raetiae destinavit. Et vicini quidem exhibuerunt excubando suae devotionis obsequia: Deus vero, cunctorum custos bonorum, ibi etiam ad coercendum raptorem vigilavit, ubi sollicitudo alternantium non adfuit populorum. Et hoc quidem egit, ut credimus, ne fideles populi thesauro quem ferventibus studiis ambiebant fraudarentur, et ne is qui per malitiam 114.1015B| hoc decus attingere voluit, suae perversitatis potiretur effectu; praecipueque praecavens ne, ablatis sancti viri reliquiis, monachorum catervas quae inibi laudibus Dei serviturae erant, deesse contingeret. Itaque comes correptus et domum a famulis reportatus, per multa tempora nimiis doloribus est agitatus: ut intelligeret saltem ex poena quam superbe id cogitaverit quod suis viribus effici potuisse credebat.

CAPUT XIV. Paralyticus caecus et surdus beati Galli meritis sanatus.

Quia igitur, Domino custodiente, pii pastoris corpus a devotarum septis ovium auferri non potuit, dignum fuit ut miraculis fidem facientibus virtus 114.1015C| meritorum ejus ibidem cunctis manifeste claresceret. Quidam namque de vicino ( al., Tucino) territorio, cum diuturna aegrotatione vexatus lecto decumberet, subrepente humore nocivo, oculorum lumen auriumque sensum amisit. Deinde plantis pedum retortis ad nates, tanta depressus est infirmitate, ut de solo pectusculo vitae manarent fugacis indicia. Qui a suis ad monasterium vehiculo delatus, dum petentibus amicis in ecclesia beati Galli unius spatium noctis ducere permissus a custode fuisset, solusque ibidem pernoctaret, circa gallorum cantum in subito mentis excessu quatuor viros candidissimis indutos vestibus oratorium introire conspexit. Qui dum altari appropiantes, diutissime dulci modulaminum 114.1015D| alternatione concinerent, unus eorum laudibus finitis ad lecticam in qua clinicus decumbebat accedens: Quid, inquit, causae est, o homo, quod hic pernox tenebrarum transigis solus horrorem? Crede tantum, et ab hac infirmitate deinceps eris securus. Ergo sanus exsurge, liber egredere. Qui protinus surgens, et omni debilitate submota egressus, ad suos sanus abscessit.

CAPUT XV. Quomodo Othmarus abba ab iniquis primatibus sit afflictus. 114.1016A|

Igitur Othmarus abba, cum multis annis idem coenobium strenue rexisset, possessiones ipsius loci, religiosis quibusque circumquaque degentibus ob amorem mercedis aeternae plurima suae largitatis dona conferentibus, in tantum amplificavit, ut infra paucos annos, suppetente exteriorum copia rerum et vitae ejus clarescente munditia, multorum Pater existeret monachorum. Comites vero quidam Warinus et Ruodhardus, qui totius fere ( al. tunc) Alamanniae curam administrabant, cum infra ditionis suae terminos ecclesiasticarum non minimam partem rerum suae proprietatis dominio per potentiam subjicere 114.1016B| niterentur, maximam de ejusdem monasterii possessionibus partem sibimet vindicarunt. Nam tributa quae bonae memoriae Pippinus eisdem fratribus concesserat, abstulerunt, aliaque quamplurima quae ex donatione quorumdam religiosorum eidem coenobio fuerant contradita, suae rapacitatis abstraxere protervia. Insuper ipsum etiam abbatem, cum pro hac re apud principem illos accusasset, vinculis injecerunt, et in quamdam Rheni fluminis insulam, juxta locum qui Stein dicitur, in custodiam relegarunt. Ubi cum aliquantum temporis sub arctissima districtione mansisset, de carcere hujus vitae ad laetitiam commigravit coelestem, expletis non minus quadraginta annis regiminis sui, quo sancti illius loci statum et gloriam nobiliter amplificavit et 114.1016C| auxit.

CAPUT XVI. Qualiter eorumdem instinctu Sidonius episcopus eumdem locum invaserit.

Hoc itaque ita rebus humanis subtracto, praedicti comites sublatas sancti loci possessiones retinentes, Joannem quemdam monachum de proximo monasterio in ejus locum subrogaverunt: ac deinde, ut suae tyrannidis crimen augmentarent, Sidonium Constantiensis Ecclesiae praesulem instigarunt ut idem monasterium episcopii partibus subjicere studeret. Et hoc idcirco fecerunt ut eo licentius, ipso machinationibus eorum favente, ea quae injuste abstulerant, retinere potuissent. Pontifex igitur cum 114.1016D| suasionibus eorum libenter praeberet assensum, monasterium ingressus, fratres opprimere et eumdem locum episcopii rebus subjicere molitus est. Porro fratres, dum potentiae illius resistere non auderent, maluerunt ejus ditioni parere quam tot adversitatibus implicari. Sed sequentia probant quam perverse egerit, qui per avaritiae morbum sacri loci privilegium ausus est violare.

CAPUT XVII. Quod damnum in rebus suis pro eadem temeritate incurrerit. 114.1017A|

Fertur siquidem eumdem episcopum aliquando ad iter hostile sibi de ipsius monasterii sumptibus viaticum praeparari jussisse. Quod dum fratres praetermittere non auderent, ea quae jussa fuerant navi imposita per quorumdam manus fratrum ad episcopum transmiserunt. Cumque qui missi fuerant navigare coepissent, avis quaedam, ut saepe ipsi testati sunt, ante eos apparuit, et quasi ducatus eis officium esset praebitura, facili praeibat volatu. Et dum per totius lacus vastitatem ipsius incognito uterentur ducatu, prospero tandem successu ad portum venientes, quid haec novae ducis obsequia portenderent 114.1017B| mirabantur: illisque quam partem peteret diligenter notantibus, domum quamdam littori contiguam, in qua res praefato itineri aptae servabantur, intravit. Mirum dictu! mox eamdem cellam flamma corripiens, in altum prorupit, et omnia quae ibidem congesta fuerant, penitus consumpsit, ut nihil eorum omnino huic incendio superesset. Fiebatque justo Dei judicio, ut qui aliena per potentiam rapuerat, suis per supernam justitiam fraudaretur.

CAPUT XVIII. Qua severitate fratribus institerit, et quam turpiter decesserit.

Tempore quoque alio, idem episcopus ad monasterium veniens, dum quadam violentia eumdem locum episcopio subjicere, suaeque tyrannidi non 114.1017C| consentientes monachos quasi justo rebelles injuriis multiformibus afficere tentavisset, Tello quidam, Curiensis Ecclesiae praesul, misit ad eum humiliter deprecans, ut sui amoris causa, quoniam eorumdem fratrum aliqui consanguinitatis vinculo illi erant conjuncti, ab eorum cessaret injuriis, nihilque incommodi Dei famulis irrogaret. Quam petitionem, furore dictante, superbe contemnens, remandavit se illius precibus nullo pacto consensurum, verum resistentibus celerem pro contemptu illaturum vindictam. Et mox oratorium beati Galli confessoris quasi oraturus ingreditur, et ante aram ipsius nomini consecratam consistit; quique ad salutem non merebatur audiri, afflictiones quas aliis se irrogaturum juraverat, convenienti satis talione recepit. 114.1017D| Nam intestina ejus more sartaginis igni superpositae fervere coeperunt, et tam dirae viscerum torsiones illum invaserunt extemplo, ut sine aliorum adminiculo nequaquam egredi potuisset, sed (quod dicere pudet) egestio naturae turpi impetu prorumpens, cum astantes nimio fetore gravaret, sine mora ab ecclesia ejectus, vehiculo quo decedere monasterio posset, sicut rogaverat, est impositus. Sicque immoderato fluore, naturae consuetudine carens, vasi in quod egesta defluerent supersedens, egressus est, et 114.1018A| ad vicinum monasterium, quod Auva nominatur, cui et tunc praeerat, perductus est. Ubi etiam ingravescente languore, tantum sibimet famulantibus ob nimium fetorem intolerabilis factus est, ut ei jam pene nullus obsequia impendere solito potuisset. Tali itaque poena multtatus, cum hoc factionum suarum praemio post aliquot dies de cloaca corporis spiritum exhalavit.

CAPUT XIX. Miraculum in sagina porcorum exhibitum.

Peracta superioribus sententiis relatione, qua nos satis vere comprehendisse credimus quomodo sacer locus per merita beati Galli sit diffamatus et possessionibus dilatatus, necnon quibus sit malevolorum quorumdam molitionibus impetitus, et quae 114.1018B| quosdam humiliaverit ultio; nunc replicandum esse censemus quanta beatus vir praesidia sibi famulantibus ad res suas custodiendas vel defendendas accommodet, quaque auctoritate se postulantibus et de se praesumentibus multiformi genere virtutum succurrat, Domino meritorum ejus magnitudinem signorum assiduitate mortalibus declarante. Quodam tempore dum sterilitas terrae fructus arborum non solum porcis, sed etiam silvestribus feris, vel animantibus denegaret, ita ut in proximis eremi partibus nusquam sagina posset inveniri, qua sues qui in usus monasterii nutriebantur pasci potuissent, occulto quodam impulsu grex suillus per silvarum avia celeri cursu coepit abscedere, transvadatoque Rheni fluminis alveo, remotioris eremi secreta 114.1018C| penetravit. Subulcus autem subitam sui pecoris fugam miratus, evestigio insequitur, et gregem quem pessum ire putabat, reperit copiosissimis pascuis immorantem. Cumque viam reduendi nesciret, mansit ibi, fructibus arborum et carnibus victitans, donec grex totus affatim carnibus gravaretu obesis. Itaque domum redire cupiens, coepit anxie cogitare quo ingenio ignotum iter aggredi potuisset. Nocte igitur quamdam vidit in somnio senem quemdam reverendi habitus et vultus, canitie venerabilem, dicentem sibi: Quia, ut video, porci quos sequeris, ubertim sunt saginati, jam redire parato. Qui dum responderet se viam nescire dixit illi: Scrofam quam totus grex quasi ductricem sequi solet, caedito, et quocunque illa praecesserit, tendito 114.1018D| gressum. Quod dum ille faceret, et praeeuntem diligenter sequeretur, sine errore ad monasterium, cunctis aliud suspicantibus, ex opinato pervenit. Qua in re quid aliud quam beati Galli merita claruerunt, dum ad usus sibi famulantium ignotum animantibus pastum ostendit, et ea rursus mirabili ordine ad propria revocavit?

CAPUT XX. Qualiter deprehensi sint qui stabula incenderunt.

Frater quidam ejusdem monasterii possessiones 114.1019A| quasdam sub sua cura habens, in quodam remotiori loco ob nutrimenta pecorum stabula construxit, et illic quamplurimum feni recondidit. Duo itaque homines, diabolica instigati persuasione, eadem repositoria cum omnibus quae inibi congesta erant, noctu igni apposito succenderunt. Sed dum jam pene toto anno hujus auctores facti laterent, unus eorum, arreptus a daemonio, coepit per vicina discurrere loca, publice proclamans: Stabula pecorum beati Galli succendi, et ideo versa vice ab ipso invisibiliter incendor. Cum itaque divinum in eo continuatim judicium patesceret, pluresque importunis ejus clamoribus concitati per loca singula ad hoc miserabile spectaculum convenirent, rogavit omnes ut ejus incendia restinguerent. Illis autem 114.1019B| certatim in eum aquam mittentibus, poena divinitus illata humanis viribus exstingui non potuit. Non paucis deinde diebus exactis in hoc miserabili genere tormentorum insanus vitam finivit. Alter vero cum sui sceleris socium tali cruciatu vidisset damnatum, ad praepositum supradictum venit, ultroque divinum perhorrescens judicium, delictum confessus est, duosque boves pro debito obtulit, ac se voto constrinxit quod deinceps nunquam rebus sancti Galli damnum inferret. Frater autem idem poenitudinem ejus agnoscens, boves non suscepit, sed abire eum cum suis ad sua permisit.

CAPUT XXI. Quomodo ille qui silvam publice incenderat correptus sit.

114.1019C| In possessione quadam ejusdem monasterii, quaedam silvula ob porcorum pastum custodiebatur ne passim a multis consumeretur incisa. Hanc pauper quidam occulte solebat adire, et furtim inibi multa praecidendo, grande damnum inferre. Itaque die quadam, cum juxta morem suum latenter intraret, et pauca succideret arbusta, gladius quem tenebat, tam valide manui ejus adhaesit, ut illum deponere nullatenus potuisset. Agnoscens igitur cujus rei causa mulctatus sit, ad basilicam in honore beati Galli constructam festinavit, diuque orationibus incumbens, manu resoluta gladium ante altare dimisit. Egressus vero cogitare coepit nihil obesse si ligna quae praeciderat domum deferret, non autem prodesse si putrefacta perirent. Subjunctis ergo bobus 114.1019D| carpento, ad silvam remeat, et praecisa in unum comportat. Quae cum vehiculo vellet imponere, dolore quodam praevalido ceu stimulis urgeretur, in posterioribus attactus est. Quo cum sine mora manum protenderet, gladium quem coram altari dimiserat, fortuito recepit. Digitis autem manubrium constringens, detestabile munus tam valide retinuit, ut articulorum juncturae invicem laxari putarentur. Tum miser dolore compulsus, ad ecclesiam recurrit, ibique prostratus, veniam pro commisso et absolutionem manus deposcit. Cumque diu in oratione persisteret, et gladium nequaquam dimittere potuisset, juramento tandem ac voto promisit nunquam deinceps se damnum beati Galli rebus illaturum. 114.1020A| Mox manus aperta gladium deposuit. Qui ob testimonium miraculi in eodem loco suspensus, multo tempore ibi permansit, invasoribus ecclesiasticarum rerum grande timoris pondus incutiens.

CAPUT XXII. Quam perjurus vindictam pertulerit.

Frumoldus quidam nomine de possessione quadam ejusdem monasterii ancillas duas vi abstulit, et suae servituti subjecit. Is ab advocato pro eisdem feminis saepius interpellatus, tandem censura judicum coactus est ut eas vel monasterio redderet, vel suo juri cum sacramento in altari sancti Galli peracto firmaret. Itaque avaritia impellente juramentum parvipendens, monasterium cum suis adiit, et ut 114.1020B| dijudicatum fuerat, audacter peregit. Sed pro contemptu sancti ultio Dei eum festina praevenit. Nam juramento expleto ad propria iturus basilicam egressus est, jumentoque adducto, cum super illud saliendo vellet ascendere, mente captus, faciem suam ad posteriora equi insidendo convertit. Aestimans itaque id per famulorum contigisse neglectum, iratus valde resiliit et caballum regyrari citius jussit. Cumque secunda ac tertia vice ascendere cupiens pari luderetur errore, tandem clientum adminiculo equo superpositus monasterio cum rubore discessit. Non longe autem inde positum, subito eum dirus oculorum dolor invasit, ac deinde per momenta singula decrescente visu, caecitatis horrore damnatum, materiali funditus luce privavit.

CAPUT XXIII. Quemadmodum invocatus vir sanctus quemdam a nece liberaverit. 114.1020C|

Invocatus etiam venerabilis Gallus quam promptum impendat auxilium, sequenti liquebit exemplo: quidam vir, dum per silvam quamdam iter faceret, ac circumspecte incursus latronum qui in ea solebant commorari, multisque nocere, festinando devitare conaretur, tantus eum subito sopor invasit, ut vix incedere potuisset. Cumque periculi metu suspectos haberet itineris casus, et dormiendi causa paulisper divertere vellet, rusticum quemdam obvium habuit, eumque rogare coepit ut interim custos sui existeret, donec importunitatem somni parumper quiescendo depelleret. At ille, pacem simulans, 114.1020D| fidem spopondit. Itaque modicum divertens, pallium capiti supponit, et se prosternens, beati viri suffragia his verbis implorat: Sancte Galle, tua me protectione custodi. Signaculo crucis deinde munitus cum obdormisset, infidus custos sponsionis immemor, sumptis armis soporatum quasi perempturus aggreditur, de collo vestem subtrahit, quo facilius uno ictu perimat dormientem. Sed cum gladium in ictum vellet deponere, artubus rigore stupefactis inflecti brachia nequiverunt. Interea dormienti quidam astitit, et in somno dixit: Quid somno deprimeris, quem ab imminenti interfectione modo, tutatus sum? At ille evigilans, et fidelem socium nudato gladio cernens capiti imminere exsilit, et comprehensum 114.1021A| qua pro causa hoc scelus vellet admittere percontatur. Qui cum pro spoliis illius excipiendis se id facere voluisse fateretur, continuo brachia, quae divina obriguerant jussione, deposuit. Perpendens itaque alter se divina misericordia per merita beati Galli a nece servatum, pacem cum illo fecit, et illaesum abire permisit.

CAPUT XXIV. Puella a daemonio liberata.

Praeterea tam multi a furore daemonum per ejusdem sancti Patris merita sunt liberati, ut si omnium curationem commemorare velimus, fastidiosis lectoribus occasionem murmurandi tribuamus. Unum ergo ex pluribus replicamus, ne hoc virtutum genus 114.1021B| viro sancto defuisse putetur. Puella quaedam, saevissima hostis antiqui vexatione detenta, et non ignobilium labore parentum ad monasterium perducta, cum oratorium beati Galli confessoris intrasset, statim horribili daemonis infestatione agitata, ad terram concidit, miserabiliter se discerpens, horrendo clamore spurcissima verba coepit effundere. Qua causa unus e fratribus, Stephanus nomine, miseriae illius compassus, tandiu super eam exorcismum recitavit, quoadusque eadem vexatio finiretur. Resipiscenti autem puellae modos poenitentiae indixit, seseque pro illa in orationibus ac jejuniis exercere coepit. At misera femina ut de prohibitis escis quidlibet usurpavit, tam acriter eam continuo daemon invasit, ut vix a multis teneri potuisset. Cumque 114.1021C| identidem ad eumdem locum perducta esset, et Stephanus supradictus iterato super eam exorcismum recitasset, animal parvulum in modum bruchi nigerrimum ab ejus ore prolapsum est. Hoc viso cum idem frater attentius adjurationi insisteret, tribus vicibus singulorum similitudo bruchorum ore excidit feminae. Quae animalia dum astantes manu capere niterentur, subito disparuerunt. Puella autem eadem hora surrexit incolumis, et reliquum vitae suae tempus absque ulla daemonis infestatione peregit.

CAPUT XXV. Miraculo olei defluentis anxietas increpata custodis.

Illud quoque libet ostendere evidenti miraculo quomodo vir sanctus quosdam in suo servitio de 114.1021D| penuria rerum trepidantes corripuerit, et modicae fidei pusillanimitatem confortarit. Ecclesiae ejus custos, dum quodam tempore olei copiam ad luminaria instruenda non haberet, lumen quod in crypta omnibus ardere noctibus solebat quadam nocte exstinxit, quia lumen quod ante superius altare et tumbam ardebat, per quamdam fenestram radios suos ad altare infra cryptam positum dirigebat, et sufficere utrique loco credebatur. In eadem autem lampade vitrea, quam exstinctam a custode retulimus, aqua inferius et olei pinguedo desuper erat. Mirabilem rem dicturus sum, ita totum oleum per rimam in fundo repertam guttatim ad terram defluxit, ut nil aquae deesse videretur. Idemque liquor per terram 114.1022A| usque ad altare decurrens, pallam ejus lineam ascendendo occupavit, et ita usque ad medietatem infecit, ut nunquam deinceps ablui potuisset. In quo quid potissimum mirer invenire non potero: utrumne quod oleum subtus aquam depressum est, an quod aqua per eamdem fracturam non defluit, vel certe quod oleum de pavimento in pallam sursum ascendit. In quibus tamen omnibus, et virtutem sancti viri ostensam et stultam parcitatem ministri increpatam non ambigo.

CAPUT XXVI. Qualiter fugitivus monachus revocatus sit invitus.

Sileri non debet qua virtute servitium suum dimittentes et fraudulenter abscedentes beatus Pater 114.1022B| reprimat, et vel lapsos revocet, vel pertinaces in malo feriat. Frater quidam de eodem monasterio fugam molitus, equum furto rapuit, et per noctem abscessit. Cumque ad Rheni fluenta fugax venisset, transvadare in equo tentavit: et a medio alvei nescius ad locum ubi intravit caballo deferente reversus, cum magna festinatione ad monasterium rediit, putans se in alias longe partes abscedere. Mane facto, cum se recognovisset frustra laborasse, confusus interdiu delituit: noctu vero fugam arripiens, in fluvio, sicut prius, salubriter errorem passus est, et stropha facta per eamdem viam nesciens remeavit. Confusioni igitur obstinationem jungens, ipsa etiam se die occuluit, et nocte insecuta tertio notum iter carpens, modo quo diximus itidem revocatur. 114.1022C| Cumque jam taedio victus, die tertio se sopori in campo dedisset, a quibusdam equum cognoscentibus captus est et suo loco restitutus. Et quia effectum voluntatis suae non invenit, etiam nolens sancti viri virtute victus, ad viam pervenit. Solent autem plures testari cunctos qui de sancti ipsius familia aufugerint, aut emendationem quantocius subire, aut manifestae ultioni debere succumbere: neque cuiquam impune cedere, qui fidem illi plenam servare contempserit.

CAPUT XXVII. Fulmine deformatus, partim Romae, partim in hoc sancto loco sanatus.

Quod Dominus flagello suo quosdam a peccatis coerceat, et pro commissis affligat, testis est paralyticus 114.1022D| cui ante sanationem Salvator peccata dimittit. Sic autem aliquando percutit, ut eos sanctorum suorum meritis suffragantibus sanitati restituat: ut et divinae operationis sit indicium, cum interius homo per flagellum a peccato compescitur; et virtus sanctorum liquido comprobetur, cum pro illorum meritis exterius sanitas exhibetur. Fit etiam interdum ut qui Dei occulto judicio non uni, sed pluribus infirmitatibus subjacet, non pariter omnia, sed diversis temporibus et intercessoribus debilitatis amittat incommoda: ut dum alicujus remedium malt per unius merita sancti conceditur, redintegratio sanitatis alterius precibus et honori servetur. Quarum omnium rerum evidens indicium dabit subjecta 114.1023A| narratio. Quidam violentia fulminis ictus, post aegrotationem diuturnam ita totius formam corporis et membrorum officia perdidit, ut monstruosum quiddam potius quam hominem videretur exprimere. Siquidem et statura flebili contractione deposita, et gradiendi facultas ablata est: facies vero tanta combustionis est foeditate corrupta, et oculorum sedes ita sunt carne et cute superductis complanatae, ut inspicientibus horribile ingereretur miraculum. Adminiculo igitur parentum Romam perductus, corporis quidem reliqui resolutis nexibus pristinum vigorem recepit et statum, in caecitatis autem squalore permansit. Is a suis perductus cum ad coenobium beati Galli venisset, et quadam Dominica nocturnis laudibus interesset, sopore depressus, quasi duas 114.1023B| ardentes sagittas ab altari vidit emissas, et sibi in oculorum loca defixas. Statimque tanta visione perterritus exclamavit, et tremens ad terram concidit. Cumque diu in pavimento volutaretur, cute quae oculis supercrevit, velut gladii sectione recisa, continuo de luminis amissi restitutione gavisus est. Tempore deinde procedente oculorum ejus acies tam pura inspectantibus apparuit, ut pueri perspicaces vincere videretur obtutus. Potuit quidem, ut indubitanter credimus, ille apostolorum eximius cui a Domino ligandi atque solvendi potestas collata est, meritis et precibus suis omni eum debilitatis genere liberare: sed divinae providentia virtutis constat actitatum, ut in ejusdem novitate miraculi venerabilis Gallus apostolicis actibus aequaretur, quatenus 114.1023C| hoc quoque modo meritorum ejus magnitudo claresceret universis.

CAPUT XXVIII. Surdus et mutus ibidem sanitali restitutus.

Insequenti quoque Dominica, surdus quidam et mutus, multorum ibi fratrum cognitioni notissimus, utpote qui idem monasterium solitus fuerat frequentare, cum nocturnis interesset excubiis, repente impulsu valido in pavimentum dejectus est; statimque cum ab ejus ore et auribus plurimus sanguis prorumperet, sine mora utriusque membri munia recepit, et sanus abscessit.

CAPUT. XXIX. Furtum per visionem indicatum.

114.1023D| Videtur huic operi inserendum quantum Dei famulus invigilet ad eorum res defendendas, qui ejus suffragia devote postulare contendunt. Puer quidam, qui postmodum corpori ejusdem congregationis insertus, haec eadem attestari solebat, cum adhuc primaevae aetatis flore gaudens, inter scholasticos monasterii cujusdam Dominicae noctis solemniis interesset, quidam e vicino territorio mansionem ejus irrupit, ipsiusque codicem et quaecunque inibi reperire poterat, furatus abscessit. Puer de basilica regressus, damnum quod illatum est, largo fletu perdoluit. Porro fratri illius foras monasterium posito senex quidam eadem nocte vultu placido in somnis assistens, cuncta quae erga puerulum acta 114.1024A| erant indicavit. Nomen etiam furis locumque ubi commoraretur edixit, tempus pariter ejusdem furti depromens. Ille fidem visioni accommodans, ad monasterium regressus, quod in somnis audierat factum invenit: moxque indicia quae perceperat secutus, absque difficultate furem deprehendit, et omnia quae ablata fuerant recepit.

CAPUT XXX. Qualiter ibi sanctimonialis femina brachia receperit.

 Alio quoque tempore sanctimonialis quaedam femina de episcopio Constantiensi, cujus brachia ad mamillas cum rigore contorta, ad nullius operis usum deflecti poterant, cum advenisset, et ante sepulcrum sancti Galli aliquantisper orasset, sanitatem 114.1024B| indepta gaudens abscessit.

CAPUT XXXI. Furtum in ferramentis factum quomodo sit denudatum.

Quidam non simplici, ut postmodum claruit, animo adveniens, dum quosdam monasterii operarios a divino agricolandi labore disjungentes, ferramenta in aratris per noctem dimisisse perspiceret, tempus tenebrosum fraudibus suis opportunum ratus, tot ferramenta sustulit quot oneri sufficere proprio credidit. Cumque fugam celerans, tota nocte vacuo laboraret conatu, in ipso lucis exortu ad portam monasterii ex improviso pervenit. Et quia factum latere non potuisse cognovit, confessione spontanea patefecit, quod praesumptione pestifera in rebus 114.1024C| sancti Galli diabolo suadente commisit. Sicque reddens quod auferre molitus est, petita venia vacuus repedavit.

CAPUT XXXII. Debilis reformatus.

Debilis quidam ita membris omnibus contractus, ut nullo pacto per se quoquam progredi potuisset, ad memoriam beati Galli a suis perlatus, et quotidie juxta sepulcrum in crypta collocatus, dum usque ad vesperam ibidem orationibus insisteret, ab eisdem ad hospitium reportabatur. Quod dum aliquot ageretur diebus, presbyter quidam ejusdem congregationis die quadam in ipsa ecclesia non longe sacris oblationibus operam dedit: subitoque praeter illos cum nullus adesset, aeger coelitus per merita, ut credimus, 114.1024D| sancti Galli cujus suffragia sedulo flagitabat visitatus, confusa horribiliter coepit voce perstrepere, ita ut idem sacerdos intra sacra missarum solemnia, sicut saepius testari solitus erat, non minimo quateretur terrore et metu. Cumque circumspiciens oculis cuncta lustrasset, et per alicujus praesentiam magnitudinem timoris desideraret evincere, membris miseri ad statum suum redeuntibus, crepitum quasi virgarum in ariditate fractarum audivit: et huc illucque se prae angustia vertens, post paululum eum qui debilis fuerat, sanum de crypta prodire conspexit. Cui etiam tanta mox sanitatis accessit perfectio, ut sine infirmitatis obstaculo optato deinceps potiretur incessu.

CAPUT XXXIII. Quidam a periculo fastidii liberatus. 114.1025A|

In eadem Alamannorum provincia, quidam dives tantum valetudine contraria tabefactus est, ut pene per annum integrum fastidio laborans deficeret, et solatia alimentorum, ut sanitatis recuperatio poscere videbatur, percipere vel continere non potuisset. Is ad coenobium beati Galli pro hac eadem causa perductus est. Post diuturnas igitur preces et suspiria, cum sacrae oblationis consummaretur officium, benedictionis panem de manu sacerdotis accepit. Quo comesto, caruit fastidio, et desiderio victualium congrue percepto, benedicens Domino, et merita sancti Galli miratus, sanus cum gaudio ad propria remeavit.

CAPUT XXXIV. Alter a ferri vinculis absolutus. 114.1025B|

Pauperculus quidam, propter homicidii reatum circulis ferreis tam in collo quam in utroque constrictus brachio, quam gravibus quotidie suppliciis afficeretur, per sulcos quos ferrum carnibus ejus inflixerat, videntibus fidem fecit. Qui cum multa sanctorum loca pro ejusdem cruciatus remedio, et admissi sceleris abolitione lustrasset, divina tandem miseratione respectus, nexus quibus in collo vel uno brachio stringebatur, amittere meruit: et cum forte in viciniam coenobii sancti Galli venisset, per visionem ei, sicut referre solitus erat, praeceptum est ut sancti viri patrocinia quaerens, monasterium adiret: 114.1025C| pariterque indicatum quod ibidem circulum, quem uno adhuc ferebat in brachio, amissurus, et optatae gratiam sanitatis esset adepturus. At ille desiderio promissae sanitatis ardescens, utpote qui tanto tenebatur cruciatu, ut totum jam brachium ferro immerso in tumorem esset conversum, iter ad monasterium maturavit. Cumque nocturnis ibidem vigiliis interesset alto sopore depressus, senem assistere videt canitie venerandum, casula indutum, sibique dicentem: Quid tu, homo, caeteris laudem Domini celebrantibus, somni torpore deprimeris? Cujus praesentia perterritus, cum responsum reddere non auderet, baculo senex quem manu gestabat, locum ei vulneris tetigit. Dissiliente itaque longius ferro, prae dolore quem ex attactu persensit, horrendis 114.1025D| vocibus astantes perterruit. Quibus percontantibus qua pro causa psallentes inquietaret, cuncta per ordinem quae viderat retexuit; et licet recenti adhuc vulnere non careret, pro amissione tamen ferri cujus nexibus cruentabatur, quia sanitas in promptu erat, gaudio replebatur ingenti.

CAPUT XXXV. Pharus cum lampadibus mirabiliter servata.

Alio quoque tempore, frater quidam, qui in eadem ecclesia custodis fungebatur officio, cum pharum quae ante altare sancti Galli pendebat, pro incendendis 114.1026A| luminaribus ad inferiora deponere debuisset, incaute funem quo ipsa pharus dependebat retraxit. Qui statim e manu dilapsus, paxillum cui insertus erat de pariete extraxit. Cumque eadem pharus sub nimia celeritate solo appropiasset, repente substitit, et absque ullo humanae retinaculo artis in aere suspensa remansit. Custos igitur, miraculi stupore perculsus, allato igni lampades omnes accendit, et plurimis hoc factum cernentibus, absque pinguedinis effusione seu diminutione lucernarum, altius ipsam pharum quam pendere solebat, retraxit. Deo itaque laudes a cunctis, gratiae referuntur ab omnibus, qui ad declaranda Patris eximii merita, stupendi novitate miraculi, lumen sanctis aptatum usibus, vel ad horam loco venerabili deesse passus non est.

CAPUT XXXVI. Lucernae casu non laesae. 114.1026B|

Idem frater, dum alio tempore lucernas vitreas in eadem lavaret ecclesia, alius quidam incaute deambulans, cum se alio repente vertisset, quasdam juxta positas veste attactas pavimento dejecit, ita ut violento ejusdem dejectionis impulsu usque in ecclesiae cancellos ferrentur. Sed miro divinae operationis modo absque laesione repertae suis continuo non sine admiratione restitutae sunt locis.

CAPUT XXXVII. Qua medela medico periclitanti subventum sit.

Frater quidam ejusdem congregationis, medicinali scientia non ignobiliter instructus, dum quodam 114.1026C| tempore incidi sibi cum phlebotomo venam fecisset, et praepropera festinatione post modicum quippiam operis incaute faceret, statim non solum brachium cujus venam incisio vulneraverat, verumetiam totum corpus ejus tumore distensum est. Qua ex causa accidit ut mortem suspectam habere coepisset, quippe quia viderat suae sibi artis industriam studiosius adhibitam nihil prodesse. Sequenti itaque nocte, vidit in somnio placidae gravitatis senem sibimet assistere, causas infirmitatis blandis inquirentem sermonibus. Cumque interroganti totius ex ordine rei replicaret eventum, senex dixit ad eum: Memento, fili, ut luce terris reddita, oleo quod in crypta ante altare consuevit ardere, vulneris locum 114.1026D| perungas, nam continuo sanitatem recipies. Itaque facto mane, quod in somnio audierat custodi ecclesiae retulit; pariterque cum illo basilicam ingressus, ut edoctus fuerat, certus de promissione peregit. Nec mora, sacro perunctus liquore, toto corpore detumuit, et integerrimam assecutus est sanitatem.

CAPUT XXXVIII. Puella a nativitate caeca illuminata.

Mulier quaedam unicam filiam, ab ipsa, ut referebat, caecam nativitate, propriis humeris monasterio advexit, eamque ante altare, sancti Galli deponens, solo prostrata, precibus pro illa diutius incubuit. Illaque 114.1027A| orante devotius subito puella huc illucque in pavimento volutata, miserabiliter exclamat; et inter angustias ac gemitus optato visu donata, gratissimum omnibus qui aderant praebet signi perspicuitate spectaculum.

CAPUT XXXIX. Infirmus pulvere sarcophagi et oleo recreatus.

In eodem monasterio inter scholasticos tunc temporis erat quidam puerulus, pauperculis licet parentibus oriundus, studio tamen discendi satis intentus. Cumque immatura morte utriusque parentis solatio nudaretur, quamvis quotidianum victum suis laboribus assidue quaeritaret, nequaquam tamen boni studii, etiam necessitate compellente, instantiam 114.1027B| dereliquit. Is lateris quodam dolore percussus, usque adeo gravi per longa temporum spatia infirmitate contabuit, ut in uno latere, ab humero videlicet usque ad extremam corporis partem, ulcera saniem emittentia paterent quamplurima. Qua infirmitate in tantum gravatus est, ut vix jam sine aliorum adminiculo quoquam gressum movere potuisset. Sed cum corporale medicamentum, quamvis saepissime adhibitum, nihil illi prodesset, et jamjamque desperaretur a cunctis, custos ecclesiae in festivitate beati Galli cineres de sarcophago illius collegit, et oleum quod ante ipsum altare ardebat admiscuit, adductique corpus pueri ea parte perunxit, quam dolor possederat. Qui die altera ulceribus jam superductis sanus inventus, ob memoriam redditae sibi sanitatis reliquum 114.1027C| vitae tempus in ejusdem sancti loci excubiis fideli devotione transegit.

CAPUT XL. Manus arida puellae restituta.

Post aliquantulum temporis, puella quaedam jam multos per annos manus aridae et curvatae pondus ferens inutile, ad monasterium cum matre pervenit. Cumque pio voto manui torpenti globulum lini superponens, ad altare sancti confessoris accederet, impositura quod attulit, continuo manus ipsa restituta est sanitati.

CAPUT XLI. Cera quam rusticus ab ecclesia rapuit in lapidem conversa. 114.1027D|

Tempore vero alio, rusticus quidam in eadem beati Patris basilica cerae particulam suis aptandam usibus ab altari occulte diripuit. Inde regressus ad hospitium, dum de sinu ceram ad quodlibet opus ex ea faciendum protraheret, in duritiam lapidis conversam invenit. Continuoque recurrens ad ecclesiam, loco suo quod abstulerat restituit, et astantibus suam salubriter confessus proterviam, quod factum fuerat indicavit. Qui rei novitate stupefacti, dum inter admirationem eamdem particulam, certius rem cognituri, tollerent de altari, mirum dictu! in pristinam suae naturae mollitiem reperere mutatam.

CAPUT XLII. Mutus vocis officio muneratus. 114.1028A|

Juvenis quidam pauperculus, orationis causa monasterium adiens, fratrem suum jamdudum amissae vocis dispendia deplorantem secum adduxit. Cumque altari sancti Galli appropinquasset, presbyterum quemdam inibi sacrosancta tractantem mysteria conspexit; et consummationem sacrae actionis opperiens, ejusdem sacerdotis ab officio redeuntis genibus advolvitur, et ut pro muto dignaretur aliquas fundere preces ad Dominum instanter exorat. Et ille hujusmodi desiderio satisfaciens, primo orationem pro misero fecit, deinde crucis eum munivit signaculo, acsi Dominici corporis et sanguinis sacramento firmavit. Quo facto, resolutis linguae vinculis, 114.1028B| qui mutus advenerat pristinae locutionis recepit officia.

CAPUT XLIII. Puer contractus a debilitate liberatus.

Puerum quemdam, membris omnibus ita contractum ut per se nullatenus quoquam progredi potuisset, non longe in itinere quod ad monasterium ducit, hi qui eum ferre solebant solum dimiserunt. Armentarius autem quidam per eamdem viam de silva ad monasterium tendens, dum jacentem miserum conspexisset, ait ad eum: Quomodo et unde, o flebilis, advenisti? quove securitatis genere in hoc solitudinis horrore non timuisti remanere? quo itaque venire desiderasti? Et ille: Pro his, inquit, calamitatibus, 114.1028C| quarum me numerositate septum vides, ad beati Galli patrocinia multo jam ex tempore pervenire cupiveram. Sed ecce hi quorum me labore illuc deferri sperabam, modo viae longitudine fatigati, me miserum in hac solitudine reliquerunt fame cruciandum et bestiis lacerandum. Hisque ille questibus per compassionem ad misericordiam flexus, puerum humeris impositum per unum milliarium ad monasterium portat. Quem deinde frater, cui suscipiendorum pauperum cura commissa est, assumens, congrua mansione refovit. Nocte itaque quadam circa nocturnas vigilias, caeteris qui similiter suscepti fuerant ad ecclesiam festinantibus, coepit idem puer omnes attentius exorare ut ad basilicam deferretur, cunctisque id quod petebat denegantibus, coepit crebris 114.1028D| beati Galli nomen invocare clamoribus: deinde etiam horribilius perstrepere, ita ut non parvum audientibus terrorem ingereret. Itaque quibusdam ut causas angustiarum ejus agnoscerent introeuntibus, sanus inventus est, et cum gratiarum actione ad ecclesiam properavit.

CAPUT XLIV. Paralytica sanitati restituta.

Puellam paralysi multo tempore laborantem sui ad monasterium detulerunt. Quae in ecclesiam deportata, ad lectionem Evangelii, quae in nocturnis secundum consuetudinem regularis officii recitatur excubiis, circumstantes, ut se a terra sustollerent, et inter manus sustentarent, coepit rogare: cumque 114.1029A| sublevata fuisset, dimitti se postulavit. Illis autem id facere metuentibus, ne forte casu subito laederetur, valere se confidentius affirmavit. Igitur dimissa, per se stetit, ac deinceps totius corporis resumpto vigore, sana recessit.

CAPUT XLV. Caeca illuminata

Cujusdam patrisfamilias non longe a monasterio commanentis ancilla, dum fortuito domus januas aperiret, turbo venti pulverem et paleas in faciem ejus et oculos projecit: statimque crescente molestia, paulatim ei usus decrevit, donec horrendis penitus tenebris cingeretur. Haec ad ecclesiam beati Galli perducta, cum ejus suffragia primo ingressu devotissime 114.1029B| precaretur, recepto quod amiserat lumine, gaudens abscessit.

CAPUT XLVI. Candela coelitus incensa.

Non multo interjecto tempore, dum festivitas octavarum Epiphaniae annuo celebraretur officio, cunctis tempore sacrificii ad ecclesiam convenientibus, luminaria et candelae incendebantur ex more. Una autem candela sine lumine inter caeteras ardentes dimissa, inter sacra missae solemnia principalis, primo coepit paulatim fumo tenui vaporare: deinde videntibus non paucis flammam concipiens et caeteris clarius rutilans, signi effectum splendoris singularitate commendavit.

CAPUT XLVII. Scotus a multiplici debilitate curatus. 114.1029C|

Nuper quoque de natione Scotorum, quibus consuetudo peregrinandi jam pene in naturam conversa est, quidam advenientes, unum e suis conviatoribus multiplici peste possessum in eodem monasterio dimiserunt. Qui cum aliquantis ibidem moraretur diebus, et quotidie infirmitatis suae remedium plena fide deposceret, nocte quadam senem sibi per somnium vidit assistere, gestu et habitu venerandum, quem quis esset interrogans, beatissimum Gallum fuisse perdidicit. Et protinus ad illum: Cernis, inquit, o domine, toto me corpore dissolutum, meritorum tuorum quotidie evidentiam praestolari. Noli ergo quod te aliquando credo facturum differre 114.1030A| diutius. Ad hoc enim hujusque me reservatum esse cognosco, ut sicut his Barbaris virtus tua latissime claret, ita etiam gentis tuae hominibus meritorum tuorum fulgor innotescat et claritas. Scis ipse, scis, inquam, a natali solo quam longe sim disjunctus, quantaque inter peregrinationis angustias corporis debilitate compressus. Succurre citius, opitulare quantocius. Qua ille motus querimonia, vultu placido paucis ita respondit: Die mortalibus reddita ecclesiam petito, et videbis divino te melius sublevari consilio, quam patriae vel parentum solatio. Mane facto, summo animi gestiens ardore ad basilicam properat, et juxta tumulum beati Galli promissionis memor precibus insistit. Post orationem et lacrymas, angulo sarcophagi adnixus, coepit se 114.1030B| sensim erigere; nec prius lecti angulum cui innitebatur deseruit quam statura erecta et accepto robore per se ire et redire potuisset. Qui tempore procedenti plena sanitate donatus, in eodem monasterio precibus et sanctae vitae deserviens hactenus conversatur.

CAPUT XLVIII Conclusio auctoris.

Haec de copiosissima segete beati Galli virtutum memoriae horreis grana libuit commendare, et nostris et aliorum pastibus profutura. Poterunt haec enim plurimum diligentibus justitiam aedificationis conferre: quia et morum honestatem insinuant, et ad laudem Domini, qui ita sanctos suos glorificat, devoti lectoris animum vel auditoris inflammant. 114.1030C| Caeterum tot et tanta sunt ejusdem sancti Patris miracula, ut nec a studiosis scriptoribus propter copiam sui possint comprehendi, nec a fastidiosis lectoribus sine taedio et rugata fronte percurri. Ea vero huic operi tantum inserta sunt, quae et veracium relatione testium veritatem custodiant, et moderata brevitate nullius, quamvis etiam utilia nauseantis, mentem offendant.

Oratio Walafridi.

Obsecramus itaque te, beate Galle, Christi confessor, ut sicut sanitatem corporum meritis tuis multis te contulisse retulimus, ita nostris mentibus divinae miserationis medelam implorare digneris. Amen.

(no apparatus)