EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Euphrasiae
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum


Vita S. Euphrasiae (Auctor incertus), J. P. Migne

Vita S. Euphrasiae

(0623D)351 CAPUT PRIMUM.--In diebus Theodosii, imperatoris piissimi, fuit vir quidam in regia civitate senator, nomine Antigonus, eratque imperatori genere et societate conjunctus, sermone sapiens simul et opere, et bona semper praecipue suadens, et pie Romanis legibus Lyciae negotia gubernans. Erat autem et compassibilis homo, cunctis necessaria praebens. Diligebatque eum princeps non solum tanquam parentem ac senatorem, sed etiam tanquam Christianum, et pium, et semper consilia utilia proferentem. Erat autem hic locuples vehementer, ita ut civitas regia alium divitiis, sermone et opere similem non haberet. Hic accepit uxorem ex genere proprio, ex eodem imperiali sanguine descendentem, cui nomen Euphraxia, mulier religiosa, et timens Dominum nimis, (0624D)et ecclesiae vacans, et offerens Deo preces cum lacrymis. Haec multos in opere Dei fecit idoneos, multasque oblationes in ecclesiis et sanctuariis offerebat. Vehementer eam diligebat imperator et Augusta, praecipue quod ex eorum genere erat, necnon et moribus composita, et honesta, et valde religiosa. Nata est autem eis filia, et vocaverunt eam nomine matris suae Euphraxiam.

CAP. II.--Cumque habuissent hanc filiam, una dierum dixit Antigonus Euphraxiae: Nosti, soror mea Euphraxia, quia nihil est ista vita, nihil divitiae, nihil vanitas hujus saeculi temporalis. In octoginta namque annis hominis tempus impletur cum ruina, divitiae autem in coelo repositae in infinita saeculorum saecula timentibus Deum manent; et privamus nos illis divitiis, (0625A)mundanis cogitationibus obligati; et in fallacia positi temporalium divitiarum, dies nostros frustra consumimus, nihil animabus nostris utiliter acquirentes. Audiens autem haec Euphraxia, dixit Antigono viro suo: Et quid jubes, domine mi, ut faciamus? Cui dixit Antigonus: Unam filiam per Deum acquisivimus, quae sufficit nobis, et nequaquam ultra conveniamus infelicitati ac miseriae saeculi. Audiens haec Euphraxia, consurgens extendit manus ad coelum, et ingemiscens dixit viro suo Antigono: Benedictus Deus, qui dignum te fecit timore suo, et ad cognitionem veritatis adduxit. Vere, domine, saepius supplicavi Deo, ut cor tuum illuminaret, et mentem tuam pro hac causa faceret elucescere, sed hoc tibi pandere non praesumpsi, quia vero ipse fecisti principium, (0625B)jube me ut loquar. Cui dixit Antigonus: Dic, soror mea, quod vis. Respondit: Nosti, domine meus, quia ante multas generationes Apostolus testatur, et dixit: Tempus breve est: reliquum est, ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint (I Cor. VII). Deficit enim hujus saeculi cupiditas. Ad quam enim utilitatem erunt ista pecunia et tanta abundantia possessionum? Nihil eorum est quod nobiscum poterit descendere in infernum. Cum bono ergo consilio tuo festina multa dare pauperibus, ut non illud consilium quod tractasti inveniatur infructuosum. Audiens autem Antigonus, glorificavit Deum.

CAP. III.--Cum igitur adeptus esset optimam conversationem, et multa pauperibus erogasset Antigonus, unum solummodo annum vivens, postquam suae (0625C)renuntiavit uxori, vitam suam pie disponens, completo anno defunctus est, et sepultus in pace. Tunc imperator pariter et Augusta fleverunt eum, tanquam ex eorum genere descendentem, virum justum et religiosum. Compatiebantur enim et Euphraxiae, non solum tanquam propriae consanguineae, sed etiam quia erat juvencula. Duobus namque annis et tribus mensibus vixit cum viro suo; nam uno anno ex constituto ab alterutro abstinentes, sicut fratres vixerunt. Igitur sepulto Antigono, ab imperatore et Augusta multum consolabatur 352 Euphraxia. Illa vero sumens propriam suam filiam, dedit eam in manus imperatoris et Augustae; et prostrata ad pedes eorum, cum clamore et magno gemitu dixit: In manus Dei et vestras hanc orphanam nunc commendo. (0625D)Memoriam ergo habentes Antigoni, qui fuit vester, suscipite eam atque tuemini, et estote ei in loco patris et matris. Multi autem flumina lacrymarum et voces emiserunt audientium, ita ut etiam principes lugerent.

CAP. IV.--Post paucum vero tempus a luctu aliquanto quiescentem Antigoni, suasit imperator ei ut filiam suam Euphraxiam cuidam senatori ditissimo daret uxorem. Et factum est ut arrhas Euphraxia acciperet. Susceptis arrhis, puellae aetas exspectabatur. Erat enim nimis infantula, quando suscepit arrhas, quasi annorum quinque. Post aliquantulum vero tempus cogitavit ipse senator, ut uxorem Antigoni sibi crederet copulari; et per preces aut per (0626A)mulieres matronas persuasit Augustae ut sine notitia principis mitteret, et Euphraxiae conjugii verba nuntiaret. Quae cum audisset, amare flevit, et dixit mulieribus quae fuerant destinatae: Vae vobis in futuro saeculo, quae mihi talia persuadetis, et ad talia concurritis contra mulierem, quae secundum Deum vivere festinat. Recedite a me, quoniam extraneam congregationem vestram nunc egistis. Illae vero deformatae discedentes, nuntiaverunt Augustae quae gesta sunt. Cognoscens autem imperator quod factum fuerat, graviter invectus est in Augustam; et indignatus adversus Augustam, dixit: Vere, Augusta, extraneam rem ab hac conversatione fecisti. Haec sunt opera Christianae Augustae? Sic promisisti Deo pie regnare? sic recordaris Antigoni, qui nobis semper (0626B)utilis permansit? Alienam rem nostro imperio egisti, quod mulierem in puellari aetate constitutam, quae pene solummodo uno anno cum viro vixit, et mox ex constituto propter coeleste regnum se ab utrisque separaverunt, tu rursum ad mundum redire compellis? et neque timuisti Deum, hanc iniquitatem volens facere? Quis satisfaciet hominibus, quia non per me factum est hoc? Indecentem et incongruam fecisti rem, quod nec oportuit ut meum audiret imperium, propter sincerissimum meum amicum maxime Antigonum.

CAP. V.--Audiens haec Augusta, et vultum nimiae confusionis mutans, sicut lapis fere per duas horas sine voce permansit. Et facta est magna tristitia inter imperatorem et Augustam, propter Euphraxiam (0626C)Antigoni conjugem. Tunc Euphraxia agnoscens quia magna tristitia propter eam inter imperatorem et Augustam fuisset effecta, vultu omnino demisso, tristis facta est usque ad mortem, et de civitate volebat discedere. Tunc flens acriter, dixit Euphraxiae filiae suae: Filia mea, habemus in Aegypto copiosam magnamque substantiam: veni, eamus illuc, et visitemus patris tui possessiones: et mea omnia tua sunt, filia mea. Tunc ergo cum filia sua Euphraxia de regia civitate discessit, principe nesciente, et venit in Aegyptum; illic quoque morabatur, et sua praedia crebro visitabat. Et profecta est in interiorem Thebaidem cum procuratoribus suis atque ministris, habentibus curam suarum rerum. Quae etiam illic vacans in sanctuariis, et multas oblationes illic offerens (0626D)per monasteria virorum ac mulierum, multas pecunias erogabat.

CAP. VI.--Erat autem monasterium mulierum in una civitate, habens architria centum triginta, de quibus magnas et mirabiles virtutes homines praedicabant. In illo namque monasterio nemo gustabat vinum, nulla illarum pomum edere, aut uvas, aut ficus, aut aliquid hujusmodi bonorum, quae terrena nascuntur ubertate, gustabat. Quaedam autem earum abrenuntians saeculo, neque oleum edere volebat, quaedam earum a vespera usque ad aliam vesperam jejunium protrahebat; aliae vero post biduum edebant, aliae vero post triduum. Nulla earum pedes suos abluebat: aliquantae vero audientes de balneo (0627A)loqui, irridentes, confusionem et magnam abominationem se audire judicabant, quae neque auditum suum hoc audire patiebantur. Unaquaeque vero earum stratum in terra habebat, cilicium parvulum unius cubiti latitudinis, et longitudinis trium, et paululum in ipsis requiescebat. Erant autem et vestes earum de cilicio usque deorsum, obstringentes pedum extremitates. Quantumcumque poterat, unaquaeque laborabat. Et cum aliquam earum aliquando contigerat infirmari, non ei fomentum aut adjutorium aliquod medicinae conferebatur; sed si quam contigisset aegrotari, tanquam maximam benedictionem a Deo accipiebat, et tolerabat languorem, donec eam medicina dominica praeveniret. Nulla earum januas exibat. Erat autem janitrix, per quam responsa omnia fiebant, (0627B)matura; multaeque sanitates ibi fiebant.

CAP. VII.--Harum quidem Euphraxia diligens consilium sanctarum mulierum, propter mirabilem conversationem earum, saepius ad 353 ipsum monasterium pergebat, thymiamaque illic offerebat et cereos. Una quidem dierum rogabat abbatissam et priores monasterii, dicens eis: Parvam benedictionem volo absque terrore vestro praebere, reddituum auri viginti aut triginta librarum, ut oretis pro ista famula vestra, et pro Antigono patre ejus. Cui abbatissa respondit: Domina mea matrona, ancillae tuae non egent redditibus, neque pecuniam concupiscunt. Propterea namque omnia reliquerunt, et cuncta despiciunt in hoc saeculo, ut aeternis bonis frui mereantur, et nihil possidere volunt, ne coelesti regno (0627C)priventur. Sed ne te contristem, aut sine fructu dimittam, paucum oleum ad candelas et thymiama in oratorium confer, et hoc erit nobis pro mercede justitiae. Et his oblatis, rogabat Euphraxia abbatissam, ut omnes sorores orarent pro Antigono et filia ejus Euphraxia.

CAP. VIII.--Una vero dierum Euphraxiae infanti abbatissa dixit, tentando: Domina mea Euphraxia, diligis monasterium nostrum et omnes sorores? Illa respondit: Etiam, domina, diligo vos. Dixit ei abbatissa rursum cum joco: Si nos diligis, esto nobiscum in nostro schemate. Cui infantula dixit: Vere si non contristaretur mater mea, ulterius non egrediar de loco isto. Cui abbatissa dixit: Inter nos et sponsum quem plus amas? Puella dixit: Neque illum novi, (0627D)neque ille me; vos autem novi, et vos amo. Dicite mihi: Vos autem quem diligitis, me an illum? Illae vero dixerunt: Nos te diligimus, et Christum nostrum. Puella vero respondit: Ego vero et vos diligo, et Christum vestrum. Sedebat vero Euphraxia mater ejus, et fluminum lacrymarum ejus non erat modus. Libenter enim audiebat verba puellae abbatissa, quia cum esset aetate infantula, talia loquebatur. Nondum enim septem annos impleverat, dum cum abbatissa loqueretur hujuscemodi verba. Tunc ingemiscens mater, et amare defiens, ad filiam suam dixit: Filia mea, veni, pergamus ad domum, quia jam vespera est. Cui puella dixit: Ego hic maneo cum domina abbatissa. Dixit abbatissa puellae; Vade, domina, in (0628A)domum tuam, non potes hic manere. Non enim quisquam manere potest hic, nisi se devoverit Christo. Cui puella respondit: Ubi est Christus? Illa gratanter ei dominicam imaginem demonstravit. Pergens autem Euphraxia, osculata est dominicam figuram; et conversa, dixit abbatissae: Vere et ego me voveo Christo meo, et ulterius cum domina mea matre non vado. Dixit ei abbatissa: Filia, non habes ubi hic maneas, et non potes hic manere. Puella dixit: Ubi vos manetis, et ego maneo. Et cum jam vespera esset, et multum mater ejus coegisset atque abbatissa ut ambularet, nequaquam potuerunt eam tollere de monasterio. Multum ergo crebris diebus mater ejus atque abbatissa ei blandiebantur, et persuadere nequierunt ut de monasterio potuissent eam expellere. Novissime (0628B)vero dixit abbatissa puellae: Filia, si vis hic permanere, litteras habes discere et Psalterium, et usque ad vesperam habes jejunium ducere, sicut universae sorores. Puella dixit ei: Ego et jejunium, et omnia disco, solummodo dimittite me hic esse. Dixit ergo abbatissa matri ejus: Domina mea matrona, dimitte hanc puellam hic; video enim quia gratia Dei illuxit in ea; et justitia patris, et honestas tua, et orationes utrorumque vestrum aeternam vitam providere ei noscuntur.

CAP. IX.--Surgens igitur Euphraxia, et assumens filiam suam, ad dominicam eam imaginem adduxit; et extendens manus ad coelum, cum magno clamore et fletu clamavit, dicens: Domine Jesu Christe, habe curam istius infantulae, quia te concupivit, et tibi se (0628C)commendavit. Et conversa, dixit ad filiam suam: Euphraxia, filia mea, Deus qui fundavit immobiles montes, et te quoque in suo timore confirmet. Et cum haec dixisset, in manibus eam tradidit abbatissae; et deflens, pectusque suum tundens, ita recessit a monasterio, ut omnis congregatio cum ea ploraret.

CAP. X.--Alia vero die abbatissa sumens Euphraxiam, introduxit eam in secretarium, et facta oratione super eam, induit eam indumento monachali; et extendens manus ad coelum, pro ea supplicavit, dicens: Rex saeculorum, qui in ea coepisti opus bonum, tu perfice hoc in pace; da ut ambulet secundum nomen tuum, et fiduciam inveniat in conspectu tuo semper ista infantula. Tunc et Euphraxia mater (0628D)ejus orans, dixit: Filia mea, amas hoc schemate vestiri? Cui Euphraxia dixit: Utique, mater mea, quia sicut agnovi ab abbatissa, et dominae sorores dixerunt, hoc schema pro arrhis praebet diligentibus se Dominus Jesus Christus. Cui mater sua dixit: Cui desponsata es, ipse faciat te thalamo suo dignam. Et hoc dicens, et orans pro filia sua, valedixit abbatissae et sororibus, et osculata est filiam suam. Et egressa, juxta morem circuibat, praebens pauperibus quod indigebant.

CAP. XI.--Ubique autem divulgabatur Euphraxiae optima conversatio, quantum conferret monasteriis et venerabilibus locis, ita ut imperator 354 audiret, et omnis senatus eam nimis amarent, atque glorificarent (0629A)Deum. Audiebant enim quod nec piscem gustaret, nec vinum biberet; sed post tanta dona quae universis conferebat et gloriam, a vespera usque ad vesperam jejunium faciebat, aliquando sumens legumen, aliquando olera.

CAP. XII.--Post paucos autem dies evocans abbatissa matrem puellae, dixit ei secrete: Domina, aliquam rem volo tibi dicere, non te conturbet. Cui respondit: Domina mea, quod jubes dic. Dixit abbatissa: Vidi enim in somnis Antigonum virum tuum in magna gloria constitutum, et rogavit Dominum Jesum Christum ut egrediaris de corpore tuo, et de caetero sis cum illo, et fruaris illa gloria, quam Antigonus meruit vir tuus. Audiens autem haec, reversa est in domum suam matrona, ut religiosa femina; et (0629B)non solum non est turbata, sed laetitia magna gavisa est. Orabat enim ut ab humana vita discederet, et de caetero esset cum Christo, et mox vocans filiam suam, dixit ad eam: Filia mea, sicut mihi dictum est a domina mea abbatissa, vocavit me Christus, et appropinquaverunt dies obitus mei. Ecce omnem substantiam meam et patris tui dedi in manus tuas: dispensa eam pie, ut coelestem possis habere haereditatem. Audiens haec Euphraxia a matre sua, coepit ingemiscere et flere, dicens: Vae mihi, quia peregrina sum et orphana. Dicit ei mater sua: Filia, habes Christum pro patre et sponso, ideo nec peregrina es nec orphana: habes et dominam abbatissam pro matris officio. Vide, filia, festina quod promisisti adimplere. Deum time, et omnes sorores honora, serviens (0629C)eis cum omni humilitate. Nunquam in corde tuo cogites: de sanguine regio sum; nec dicas: Debent mihi servire. Pauper esto in terra, ut in coelo diteris. Ecce omnia sub manibus tuis habes. Possessiones et pecunias in monasterium confer, pro patre tuo et pro me, ut inveniamus misericordiam apud Deum, et liberemur ab aeterno supplicio. Haec praecipiens filiae suae, tertia die defuncta est, et sepelierunt eam in monasterio in monumento.

CAP. XIII.--Audiens imperator quia mortua fuisset Euphraxia uxor Antigoni, revocans senatorem cui desponsata fuerat filia ejus, indicavit ei, dicens: Quia puella conversa est in monasterio. Ille vero rogavit imperatorem ut per veredarios scriberet puellae, eique praeciperet ut ad civitatem veniret, et nuptias (0629D)celebraret. Suscipiens autem Euphraxia imperatoris epistolam, manu propria epistolam aliam rescripsit, sic habentem: « Domine imperator, suadesne ancillae tuae ut respuam Christum, et homini corruptibili et vermibus consumendo conjungar, qui hodie est, et cras non est? Absit ab ancilla tua ut hanc iniquitatem faciam. Quapropter, imperator domine, non ulterius vos vir ille fatiget, ego enim Christo consensi, et impossibile est eum me negare; sed supplico potestati vestrae ut memoriam parentum meorum habeatis. Idcirco tolle omnem substantiam, et dispensa pauperibus simul et orphanis, et da universa ecclesiis. Novi enim quia recordaberis parentum meorum, maxime patris mei. Audivi enim quia in (0630A)palatio nunquam a te dividebatur. Horum ergo recordationem habens, substantiam hanc bene dispone. Omnes constitutos sub jugo servitutis manumitte, et eis legitima concede. Manda actoribus patris mei ut omne debitum dimittant agricolis, quod a die patris mei usque ad hanc diem reddebant, ut sine sollicitudine mearum terrenarum rerum consistens, Christo sine quolibet servire valeam impedimento, cui animam meam commendasse cognoscar. Orate pro ancilla vestra, tu et Augusta, ut mereatur Christo servire, prout dignatur ancillam suam. » Deinde signans epistolam, veredario dedit. Qui revertens, obtulit imperatori relegendam epistolam. Quam solvens et relegens in secreto cum Augusta, multas lacrymas ambo effuderunt, nimis orantes pro Euphraxia. Mane autem (0630B)facto, convocans imperator omnem senatum et patrem pariter Euphraxiae sponsi, jussit coram epistolam legere. Illi vero audientes epistolam, omnes sunt lacrymis repleti, et velut ex uno ore dixerunt: Vere, domine imperator, filia est Antigoni et Euphraxiae genus tuum, et ex sanguine ejus est haec puella. Vere religiosorum parentum religiosa est filia, sanctae radicis sanctus est ramus; et omnes quidem ex quadam concordia glorificaverunt Deum, et pro puella pariter oraverunt, et nequaquam ulterius senator ille visus est importunus.

CAP. XIV.--Imperator ergo cuncta disponens pie, et res puellae bene distribuens, et ipse defunctus est, et cum suis patribus sepultus est in pace. Euphraxia vero magnificabatur, et secundum Deum conversabatur, (0630C)abstinens ultra mensuram suam. Erat enim annorum duodecim, et ad certamina se fortiter exercebat. Et primum quidem a vespera usque ad vesperam comedebat, deinde post biduum, postea post triduum. Nulla alia praeter illam triclinia mundabat et cubicula sororum sternebat: aquam ad 355 coquinam ipsa portabat. Haec autem consuetudo erat in monasterio; si quando contigerat aliquam sororem tentari a diabolo per somnum, mox abbatissae pandebat. Illa vero cum lacrymis Deum postulabat ut diabolus ab ea recederet, jubebatque ut lapides portaret, et substratum sub sago cinerem super cilicium spargeret, et ita dormiret usque ad decimum diem. Una vero dierum ipsa a diabolo tentata est, et superposuit stratui suo cinerem. Videns (0630D)autem abbatissa cinerem sub stratu Euphraxiae, risit et ait ad unam sororem seniorem: Vere haec puella tentari coepit, et orans abbatissa, dixit: Deus, qui creasti eam secundum tuam voluntatem, tu eam in tuo timore conforta. Et vocans eam abbatissa, dixit ad eam: Quare non indicasti mihi tentationem diabolicam? Illa vero cadens ad pedes abbatissae, dixit: Ignosce mihi, domina mea, quia confusa sum indicare tibi hanc causam. Dixit ad eam abbatissa: Filia mea, ecce pugnare coepisti; viriliter age, ut vincas et coroneris.

CAP. XV.--Post paucos vero dies denuo tentata est, et narravit alicui sorori, nomine Juliae, quae multum diligebat Euphraxiam, quae etiam in certaminibus (0631A)eam exercebat. Dixitque ei Julia: Domina mea Euphraxia, non abscondas hoc abbatissae; sed refer hoc, ut oret pro te. Omnes enim tentamur a diabolo; sed speremus in Christi nomine, quia vincimus eum. Ergo soror mea non moreris, sed indica abbatissae causam, et noli confundi. Audiens autem haec Euphraxia, gratias egit Juliae, et dixit ad eam: Adjuvet te Deus, soror, quia aedificasti me, et meam animam confortasti. Vere ingredior, et causam dominae abbatissae pronuntio. Dixitque Julia: Etiam sic fac ut oret pro te, et adjiciat tibi abstinentiam. Illa vero ingrediens, indicavit abbatissae causam. Dixitque ei abbatissa: Non pertimescas, filia, omne bellum diaboli, quo contra nos nititur. Certa igitur fortiter immobili animo, et non praevalebit adversum te. (0631B)Multum enim ab eo tentanda es: sed certa, ut vincas, ut victorias et triumphum accipias a sponso tuo Christo, et quantum potes adjice abstinentiae tuae. Qui enim praecipue decertat, praecipua dona percipiet. Post aliquantulum vero temporis spatium interrogavit eam abbatissa, dicens: Post quot dies comedisti, filia? Puella dixit: Post tres dies, domina mea. Dixit ei abbatissa: Adjice adhuc unum diem. Illa vero jussionem ejus cum laetitia magna suscipiens, discessit.

CAP. XVI.--Cumque facta esset annorum viginti, aetate confortabatur et praevalebat. Erat enim nimis speciosa, tanquam vera matrona, et sanguine regio procreata. Denuo autem tentata, indicavit abbatissae causam. Dixitque ei abbatissa: Noli timere, filia, Deus (0631C)tecum est. Erat autem in aula monasterii acervus lapidum. Volens autem abbatissa tentare Euphraxiam, et ad Matris provocare obedientiam, dixit ei: Veni, filia mea, istos lapides transporta hinc, et pone eos juxta clibanum. Euphraxia vero mox accessit lapides transportare: erant autem et grandes lapides inter eos, quos duae sorores vix poterant agitare. Illa vero super humeros suos arripiebat eos, nullo adjutorio opus habens. Erat autem juvenis et valde fortis, nec dixit abbatissae: Adjuvet me alia soror. Nec dixit: Grandes sunt lapides, non praevaleo. Nec dixit: Jejuna sum et deficio, et opus hoc grande est; sed cum fiducia jussionem per obedientiam adimplevit.

CAP. XVII.--Alia vero die dixit abbatissa ad eam: Non est justum ut lapides isti juxta furnum sint positi, (0631D)sed reporta eos in locum suum. Illa vero denuo confidenter jussionem abbatissae suae complevit. Hoc ergo opus viginti dies jussit eam facere, ut patientiam ejus comprobaret. Omnes itaque sorores videbant quod fiebat, et puellae obedientiam admirabantur. Aliae quoque sorores deridebant, aliae acclamabant: Viriliter age, Euphraxia. Triginta vero dies impleti sunt. Denuo divini operis celebratione facta, die quadam pergente Euphraxia ut lapides portaret, dixit ei abbatissa: Dimitte, filia, hoc ministerium, et tolle farinam et consperge, et coque panes in furno, ut inveniaris ad vesperum in ministerio sororum. Illa vero cum magna laetitia et gaudio jussa complevit.

CAP. XVIII.--Rursus diabolus inveniens eam vacantem, (0632A)hujusmodi tentationem ei immisit, quod quasi ille senator cui fuerat desponsata, superveniens cum auxilio multo, abstraheret eam de monasterio, et ea sublata abiret. Quae cum jaceret in cubili suo, violenter proclamabat. Abbatissa vero et aliae sorores expergefactae, audierunt ejus violentiae vocem. Et excitantes eam, dixerunt: Unde est tibi haec anxietas, filia? Illa vero repente somnium recitavit. Abbatissa vero excitans sorores, stetit in oratione. Post completum vero ministerium usque ad horam tertiam, tenens Codicem Euphraxia, stabat legens sedentibus, et postea stans ad horam tertiam in ministerio. Post completionem vero tertiae, mox Euphraxia sororibus necessaria parabat, munditiam 356 in triclinio faciens, et lectos sternens, aquam implens, et ad coquinam (0632B)portans; ligna frangens, et legumina coquens; farinam confermentans, et coquens panem in clibano. Et dum haec omnia faceret, nec in nocturna psalmodia deerat, nec in tertia, nec in sexta, nec in nona, nec in vespera. Nam postquam complevit vespertinas orationes, per se ministerium faciebat inferendo. Cum qua etiam et laborabat Julia, satis enim diligebat Euphraxiam.

CAP. XIX.--Denuo siquidem diabolus per somnum vehementer eam tentans, ei certamen immisit maximum. Quae mox auxietatis suae certamen abbatissae confessa est. Pro qua dum oraret abbatissa, dixit ei: Filia mea Euphraxia, tempus certaminis est. Vide ne molliat diabolus mentem tuam, et perdas laborem tuum. Adhuc enim parvo tempore dimicans tecum, (0632C)dum fuerit superatus a te, rursum effugiet. Dicebatque ei simul Julia: Domina et soror mea, si modo ei non repugnamus et vincimus, in senectute quale bellum cum eo faciemus? Cui respondit Euphraxia: Vivit Dominus, soror Julia, qua si mihi praeceperit abbatissa, non gustabo in tota septimana panes, donec eum Domino adjuvante vincam. Cui Julia dixit. Si tu hoc potes implere in terra, beata eris in coelo. In isto namque monasterio nulla potuit sine cibo totam septimanam permanere, nisi domina nostra abbatissa. Tunc ingressa Euphraxia, nuntiavit tentationem diaboli per somnum abbatissae, eamque rogavit ut ei praeciperet quatenus totam hebdomadam sine cibo persisteret. Cui abbatissa dixit: Fac quidquid tibi videris facile esse, filia mea. Deus qui (0632D)creavit te confirmet te, et contra diabolum donet tibi victoriam. Coepit igitur Euphraxia totam septimanam jejunare, et neque psallendi officium dereliquit, nec sororum ministerium, ita ut omnes tolerantiam ipsius mirarentur, et pulchritudinem simul et juventutem aetatis. Dicebant autem quaedam de collegio earum: Habemus hodie annum, custodientes Euphraxiam, et sedentem eam non vidimus, neque per diem neque per noctem, nisi solum quando requiescebat in loco suo nocte. Nunquam enim sedit, vel quando etiam panem comedit. Omnes ergo sorores diligebant Euphraxiam, quia se ita humiliter exercebat, et cum studio famulatum sororibus exhibebat, dum praecipue utique de sanguine imperiali descenderet. Pro qua re (0633A)intente nimis pro ea orantes, rogabant Dominum ut salvaretur.

CAP. XX.--Fuit autem inter eas quaedam, nomine Germana, quam dicebant ex ancilla ortam. Haec invidiam habens adversus Euphraxiam, insurrexit adversus eam in coquina secrete, et dixit ei: Dic, Euphraxia, ecce tu semel in septimana comedis secundum regulam abbatissae, et nos hoc non possumus adimplere. Si coactae fuerimus ab abbatissa, quid faciemus? Cui Euphraxia respondit: Domina mea, domina nostra abbatissa dixit ut unaquaeque sicut poterit decertet. Non enim sine necessitate mihi hoc jugum imposuit. Dixit ei Germana: Impostrix et omni calliditate plena, quis nesciat quia sub ingenio hoc agis, ut post pausationem abbatissae tu (0633B)ei succedas? Credo in Christo, quia te nunquam dignabitur ad abbatissae venire locum. Audiens haec Euphraxia, prostravit se ad pedes ejus, et dixit ad eam: Ignosce mihi, domina mea, et ora pro me. Cognoscens autem abbatissa quod fuerat factum, Germanam coram omnibus vocavit, dixitque ei: Ancilla nequam, et a Deo extranca, quid tibi nocuit Euphraxia, quia festinasti studium ejus obrumpere? Aliena es a sororum concilio, indigna es a ministerio, et collegio sororum extranea. Cui multum supplicabat Euphraxia, quatenus illi veniam largiretur; et non eam flexit, donoc implerentur dies triginta. Trigesimo vero die videns Euphraxia quia nil rogando proficeret, assumens secum Juliam et seniores feminas monasterii, deposcebat ut rogarent abbatissam, (0633C)quatenus ei reconciliaretur. Quo facto, evocavit eam abbatissa coram omnibus, dixitque ei: Nonne dijudicasti in corde tuo ut studium puellae hujus abscinderes, nec cogitasti quia dum esset matrona, et ex imperiali genere constituta, humiliavit semetipsam, et propter Deum servivit tibi? Omnibus ergo rogantibus pro Germana placata est.

CAP. XXI.--Tunc diabolus contra Euphraxiam certamina non cessavit committere. Nimis enim furebat contra eam, et cito perduci volebat ad finem. Una quidem dierum, cum ad hauriendam aquam descendisset ad puteum, arripiebat eam diabolus cum lagena, et dejecit eam deorsum in puteum, ita ut nausearet Euphraxia, et perveniret caput ejus ad fundum. Elevata vero de aqua, et tenens funem situlae, (0633D)ita clamavit de puteo; Christe, adjuva me. Qua voce facta, cognitum est quia Euphraxia corruisset in puteum, et concurrentes sorores cum abbatissa abstraxerunt eam de puteo. Quae surgens exinde, et semetipsam consignans, subrisit et ait: Vivit Christus meus, quia non me vincis, diabole, neque cedo tibi. Usque nunc quidem unam lagenam portabam cum aqua in coquinam; ab hodie 357 vero duabus lagenis aquam portabo. Et ita fecit.

CAP. XXII.--Videns itaque diabolus quia eam in puteo necare non valuit, rursum alia vice cum descendisset ligna incidere. cumque jam pauca incidisset, astitit diabolus observans eam. Et dum levasset securim ut lignum incideret, colligavit diabolus manus (0634A)ejus, et usque ad ejus calcaneum traxit, et pervenit usque ad tibiam. Quae cum vidisset crudelissimum vulnus valde, et sanguinem vehementer effusum, projiciens securim angustiata et in terram prostrata est. Julia vero cucurrit, et clamans, sororibus nuntiavit quia Euphraxia accipiens securim, de securi mortua est. Cumque concursu clamor factus fuisset universarum, circumstabant eam paucae simul et flebant. Tunc accedens abbatissa, aquam in faciem ejus misit; et consignans eam atque complectens, ait ei: Filia mea Euphraxia, cur angustiata es? Recrea te, et loquere sororibus. Illa vero respiciente, abbatissa dixit: Domine Jesu Christe, sana ancillam tuam, quoniam propter te multa patitur. Et cum ligasset pedem ejus de panno cilicino, levavit eam: (0634B)et dans ei manum, ducebat eam ad monasterium. Illa vero respiciens ligna projecta, dixit sororibus: Vivit Dominus meus, nisi collegero ligna, et septimanam meam complevero, non ascendam. Cui Julia dixit: Noli, domina soror, non vales; dimitte. ego colligam ea, tu ascende, requiesce propter dolorem. Illa vero non acquievit, sed complens manus suas lignis, sic ascendit. Cui tamen diabolus non pepercit. Nam cum ascendisset superiores gradus scalae, calcans summitatem tunicae suae, super ipsum lignum ruit quod portabat, et fixum est lignum in aspectu ejus, ita ut sorores crederent quia lignum ejus oculum penetrasset. Tunc exclamans Julia, ait ad eam: Domina mea, tibi dixi quia non potes requiescere, et non me audisti. Cui dixit Euphraxia: Caute subtrahe (0634C)a me lignum, oculus meus sanus est. Traxit ergo ab ea lignum, et sanguinis facta est effusio vehemens. Abbatissa vero deferens oleum, et facta oratioue, supposuit ei manum; rursumque dixit ad eam: Vade ad stratum tuum, requiesce, et ego dominabus sororibus ministerium tuum injungo. Euphraxia vero dixit: Vivit Dominus meus, quia non requiesco, donec officium meum complevero. Multum enim rogabatur a sororibus ut requiesceret propter plagas quas habebat, et passa non est; sed sic ulcerata, ex utraque plaga sanguine procurrente, stabat ministerium faciens sororibus, et neque in opere Dei deerat, nec in alio ministerio.

CAP. XXIII.--Rursus itaque alia vice, cum ascenderet cum Julia in solarium tertium, arripiens (0634D)eam diabolus, praecipitavit eam deorsum. Et cum exclamasset Julia, concurrentes sorores, crediderunt se Euphraxiam mortuam invenire. Quae surgens, occurrit eis. Quam suscipientes, introduxerunt eam ad abbatissam; interrogavitque eam si in aliquo fuisset laesa. Cui Euphraxia respondit: Vivit Dominus, domina mea, quia nec quomodo cecidi novi, nec quomodo surrexi. Audiens abbatissa quia de tanta altitudine corruens nihil esset laesa, glorificavit Deum, dicens: Vade, filia ad opus tuum, et erit Dominus tecum.

CAP. XXIV.--Rursus ergo inimicus volens eam occidere, sic adoriebatur. Cum Euphraxia ollam ferventem teneret, in quas olus coquebat, ut effunderet (0635A)coctionem olerum in vasculo, ablatis pedibus a diabolo, retrorsum cadens, ollae illius coctionem in faciem suam fudit. Et dum omnes sorores in hoc facto expavescerent, exsiliens Euphraxia, subrisit, et ait ad eas: Ut quid turbatae estis? Abbatissa vero videns quia non fuisset laesa, respexit in ollam, et vidit quia quod remanserat esset fervens. Et conversa dixit Euphraxia: Vere, domina mea, quia velut aqua frigida venit in faciem meam. Admirata est vero abbatissa, et intuens in eam dixit: Filia, Deus te custodiat, et tibi sine intermissione tolerare in suo timore concedat. Et ingressa abbatissa oratorium, convocavit priores seniores, dixitque eis: Nostis quia Euphraxia promeruit gratiam Dei? Cognovistis enim quia nec praecipitata contristata est, neque nimietate (0635B)fervoris exusta est. At illae dixerunt: Vere ancilla Dei est Euphraxia, et curam ejus habet Dominus; nam in hujusmodi tentationibus liberata est a Domino.

CAP. XXV.--Omnis itaque civitas atque provincia consuetudinem habebat ut infantes male habentes in illud deducerent monasterium, ad ancillas Dei miracula facientes, et suscipiebat eos abbatissa, et ingrediebantur in oratorium, et supplicabant pro eis Dominum, et mox ab omni languore sanabantur infantes, et recipiebant eos matres proprie sanos, proficiscentes atque glorificantes Deum. Erat autem quaedam in monasterio mulier energumena, ab infantia obligata in monasterio, quatenus salvaretur, quae habebat spiritum immundum daemonem, ligatis (0635C)manibus, et spumam faciens, et dentibus suis stridens, multumque clamans, ita ut omnes audientes eam, timore conciderent. Et cum frequenter abbatissa cum senioribus sororibus pro salute 358 ejus orasset, nihil promeruit: quapropter nec valebant se ad eam jungere, ut ei vel cibum offerrent. Erat autem ligatum quoddam vasculum in fune, et ipso vasculo legumina vel panes mittebant, et appendebatur ipsum vasculum, et sic ei de longe porrigebatur, et ita vescebatur. Frequenter autem abjiciens ipsum vasculum, cum virga jaculabatur in faciem offerentis sibi cibum.

CAP. XXVI.--Una vero dierum factum est ut intraret ostiaria, et diceret abbatissae: Domina mea, mulier quaedam infantulum adduxit, et stans foris ad (0635D)januam, deflet. Est autem infantulus quasi annorum circiter octo, paralyticus, surdus et mutus. Videns autem abbatissa, spiritu sibi revelante, quia gratiam promeruisset a Domino contra daemones Euphraxia, dixit ostiariae: Voca mihi Euphraxiam. Quae cum venisset ante abbatissam, dixit ei: Vade, suscipe infantem a matre sua, et defer huc. Illa vero egressa, et videns infantulum paralyticum et trementem, miserata est super eum; et ingemiscens dolenter, signavit infantem, et dixit ei: Qui te creavit, ipse te sanet, fili. Et sumens eum, pergebat ad abbatissam. Infans vero dum portaretur ab Euphraxia sanatus est, et clamavit matri suae. Videns autem Euphraxia quia infantulus coepisset loqui, perterrita projecit (0636A)eum in terram. Infantulus autem mox exsurgens, cucurrit ad januam, quaerens matrem suam. Currens autem ostiaria, nuntiavit abbatissae quod factum est. Quae cum vocasset matrem infantis, dicit ei: Dic mihi, inquit, soror, tentare nos venisti? Respondit autem mater infantis, dicens: Per Dominum nostrum Jesum Christum, domina mea, quia neque ambulavit, neque locutus est hic infans usque in praesentem horam. Sed cum suscepisset eum haec domina soror, mox locutus est. Illa vero projiciens eum in terram, stetit obstupefacta; infantulus vero surgens, venit ad me ancillam tuam. Dicit ei abbatissa: Ecce ergo habes eum sanum, tolle eum, et vade in pace. Quae assumens filium suum, pergebat, glorificans Deum.

CAP. XXVII.--Rursum ergo abbatissa dixit ad seniores (0636B)sorores: Quid vobis de Euphraxia videtur? Cui respondentes, dixerunt: Vere ancilla Dei est. Vocavitque eam, et dixit ei: Filia mea Euphraxia, volo ut huic patienti, quae in monasterio est, per manus tuas cibum offeras, si non times eam. Cui Euphraxia respondit: Non timeo, domina mea, quidquid mihi praecipis. Sumens ergo Euphraxia quiddam vasculum, misit in illud legumen et fragmen panis, et obtulit ei. Illa vero repente dentibus stridens, et valde fremens, fecit impetum super eam: et apprehendens illud vasculum, volebat confringere. Euphraxia vero apprehendens manum ejus, dixit: Vivit Dominus Deus, si te posuero in terram, tollo virgam dominae abbatissae, et sic te flagellabo, ut nunquam praesumas hoc agere. Videns autem quia praevaluisset (0636C)patienti, quievit. Postquam autem cessavit, coepit Euphraxia blandiri, et dicere: Sede, soror, comede et bibe, et noli turbari. Illaque sedit, comedit, et bibit, et requievit. Ab illa hora jam illi cibus cum virga dabatur. Omnes autem sorores videntes quod fecerat Euphraxia, orabant pro ea ad Dominum. Cum vero coepisset moveri et indignari, dicebant ad eam sorores: Quiesce soror, et noli malignari; nam si venerit domina Euphraxia, flagellabit te; et repente quiescebat.

CAP. XXVIII.--Rursum autem Germana invidia mordebatur, et cor ejus urebatur, dicebatque sororibus: Nisi fuisset Euphraxia, non inveniebatur alia quae cibum ei offerret? tollam cibos, et ego ministro. Sumens ergo cibos ejus, accessit ad patientem, et (0636D)dicit ei: Accipe cibos, soror, et comede. Illa vero continuo exsiliens in eam, vestes ejus conscidit; et conterens eam, projecit in terram; et irruens super illam, coepit manducare carnes ejus. Clamore autem facto, et nulla praesumente ei appropinquare, currens Julia ad coquinam, dixit Euphraxiae: Festina, domina, quia Germana a patiente dilacerata est. Currens autem Euphraxia, tenens manus patientis et guttur, eripuit ab ea Germanam cruentatam et dilaceratam. Cui dixit Euphraxia: Bene fecisti, quia sic contrivisti sororem? Illa vero stabat spumam faciens, et dentibus stridens. Dixit ei Euphraxia: Ab hac hora si maligna fueris erga sorores, non tibi cedo, neque misereor; sed virgam dominae meae abbatissae tollam, (0637A)et cum ea te sine misericordia flagellabo. Illa vero sedens, repente cessavit.

CAP. XXIX.--Mane autem facto, completo sacro officio, et egredientibus eis ab oratorio, visitans Euphraxia patientem, invenit eam disruptam vestem suam in terram projecisse, et sedentem super eam, et colligentem stercus, et comedentem. At Euphraxia ut vidit, flevit, et quae facta fuerant abbatissae nuntiavit. Convenientes vero sorores, invenerunt eam nudam, et colligentem phlegma, et comedentem. Dixit autem abbatissa ut daretur ei alia tunica, ut vestiretur. Sumens itaque Euphraxia tunicam, et parapsidem cum legumine, et fragmen panis, obtulit ei, et dixit: Accipe, soror, et vesti 359 te, et gusta, quare sic te deturpas? Quae sumens, comedit et bibit. (0637B)Et induens eam, ministravit ei. Euphraxia vero a lacrymis non cessavit, usque ad vesperam pro ea gemens. Quo cum pervenisset, mox supplicabat Domino cum lacrymis, ut illa patiens sanaretur. Diluculo vero abbatissa vocans Euphraxiam, dixit ei: Cur me celasti, preces offerens Deo pro hac patiente? Si manifestasses mihi, et ego sine dubio venirem. Cui Euphraxia dixit: Ignosce mihi, domina, vidi eam turpiter positam et infirmam, et dolui super eam. Abbatissa vero dixit: Habeo tibi aliquid confiteri, et vide ne Satanas tentet te, et elatio tibi generetur. Ecce tibi Christus potestatem circa eos dedit, ut ejicias eos. Audiens haec Euphraxia, misit cinerem super caput suum; et prosternens semetipsam in terram, clamavit dicens: Quae sum ego infelix et immunda, (0637C)ut daemonem tantum expellam, quem orantes per tantum tempus non potuistis expellere? Dicit ei abbatissa: Filia mea, te sustinebat hoc tempus, copiosa est tua merces in coelo. Ingressa autem Euphraxia monasterium, projecit semetipsam ante altare, supplicans Deo, ut precibus ejus sanaretur, et de excelso daretur auxilium. Et surgens a pavimento orans, rursum ibat ad patientem, jussione abbatissae, et omnes sorores sequebantur eam, ut mirarentur quae facienda erant. At quam accedens, ait: Sanet te Dominus meus Jesus Christus, qui te creavit. Et mox signum crucis fecit in fronte ejus. Mox autem clamavit coram omnibus: Oh! quomodo ab ista impostrice et fallace exeo, habitans in ea plurimos annos, et nullus me expellere potuit, et haec immunda (0637D)atque luxuriosa conatur persequi me? Cui Euphraxia dixit: Non ego te persequor, sed Christus omnium Deus. Dixit ei daemon: Non exeo, immunda, non enim accepisti potestatem ejiciendi me. Euphraxia dixit: Ego immunda sum, et omni malignitate plena, ut tu quoque testaris; verumtamen, jubente Domino, egredere ab ea. Nam si sumo baculum abbatissae flagellabo te. Caeterum resistente daemone, et exire nolente, sumens Euphraxia abbatissae baculum, dixit ei: Exi, aut certe torqueo te. Respondit ei: Quomodo ab ea egredi potero, cum ab ea recedere non possim? Mox igitur Euphraxia coepit caedere. Et cum tertio percussisset, dixit: Egredere a figmento Dei, spiritus immunde. Increpet te Dominus (0638A)Jesus Christus. Daemon dixit: Non possum exire ab ea, quid me persequeris? ubi habeo proficisci? Euphraxia dixit: In tenebras exteriores, in ignem aeternum, in infinita tormenta, parata tibi et patri tuo Satanae, et facientibus voluntatem ejus. Omnes itaque sorores stabant respicientes in eam, et non praesumebant propius appropinquare. Euphraxia vero dure certabat cum daemone resistente. Et respiciens in coelum, dixit: Domine Jesu Christe, noli me in hac hora confundi, ut non vincat me hic daemon immundus. Et continuo daemon spumans, et stridore facto, clamans voce magna, egressus est a muliere, et ab ea hora sanata est. Cucurrerunt autem sorores, glorificantes in hoc Deum, magnus enim timor obtinuerat omnes. Euphraxia vero tulit mulierem, et (0638B)abluit eam aqua, et induit eam vestimento, et duxit ad abbatissam: quae una cum sororibus introduxerunt eam in monasterium, et gloriam dederunt Deo pro facto miraculo.

CAP. XXX.--Ab illa vero hora humiliavit se amplius Euphraxia, et sine somno tota nocte persistebat: omnem vero hebdomadam jejunabat, ut consueverat, sine defectu faciens cunctis sororibus ministerium, et cum omni studio atque laetitia in mansuetudine atque humilitate degebat. Una vero dierum abbatissa vidit visionem, et conturbata est vehementer. Rogare autem coeperunt eam omnes sorores, supplicantes et dicentes: Confitere nobis, domina abbatissa, cur sic ingemiscis, et nostras animas simul affligis. Et dixit: Non me cogatis usque (0638C)in crastinum. Dixerunt ei seniores sorores: Crede, domina, quod si non annuntiaveris nobis, tribulationem magnam animabus nostris ingeris. Abbatissa dixit: Ego quidem quod futurum est, usque in diem crastinum dicere non volebam; sed quia cogitis me, nunc audite: Euphraxia nos deserit, cras enim hac vita privabitur; nulla vero indicet ei ne contristetur. His itaque dictis, magnus ejulatus per multas horas factus est. Una autem sororum cum cognovisset, currens ad furnum, invenit Euphraxiam panes coquentem, cui Julia aderat secundum consuetudinem. Dixit ergo illa soror quae venerat: Cognosce, domina Euphraxia, quia intus magnus luctus est apud abbatissam propter te, et apud sorores. Audientes autem haec Julia et Euphraxia, stupefactae (0638D)sunt, et diutius steterunt. Post haec autem Julia dixit: Putasne auditu audivit abbatissa, quia ex missione illius qui aliquando sponsus fuerat tuus, jussit imperator te adduci ex monasterio, et propterea lamentantur? Cui Euphraxia respondit: Vivit Dominus meus 360 Jesus Christus, quia si omnia fundamenta terrae moveantur, non mihi persuadere praevalebunt, ut Christum Dominum meum derelinquam. Verumtamen domina mea Julia, dum coquuntur panes, vade, vide fletus istos, vide quid contigerit, ne anima mea perturbetur. Illa vero pergens, et stans foris ante januas, audivit somnium abbatissam hoc modo referentem: Vidi, inquit, quasi duos cujusdam schematis viros huc advenientes, qui quaerebant (0639A)Euphraxiam tollere, dixeruntque mihi: Dirige eam, opus habet. Rursum ergo et alii venientes, dixerunt mihi: Assumens tecum Euphraxiam, deduc eam ante Dominum. Quam mox assumens, properavi cum eis. Et cum venissemus ad quamdam portam, cujus gloriam enarrare non valeo, sponte nobis aperta est. Et ingressae sumus, et vidimus ibi inenarrabile palatium coeleste, in quo et solium nuptiale non manu factum. Ego quidem interius appropinquare non potui. Euphraxiam vero assumentes, obtulerunt Domino: et procidens, osculata est pedes ejus immaculatos. Vidi ibi dena millia angelorum, ac multitudinem sanctorum innumerabilem; et omnes stabant respicientes; et vidi, et ecce mater Domini assumens Euphraxiam, adduxit eam ad thalamum nuptialem, (0639B)in quo decoris coronam parabat, et audivi vocem ad Euphraxiam dicentem: Ecce merces tua. Nunc itaque perge, post decem dies veniens, fruere his in saeculis infinitis. Et ideo quia hodie nona dies est, ex quo visionem vidi, cras morietur Euphraxia.

CAP. XXXI. Audiens haec Julia recitantem secrete abbatissam, tundens pectus suum et faciem, amare deflens venit ad clibanum; et cum vidisset eam flentem Euphraxia, dixit ad illam: Conjuro te per Filium Dei, soror Julia, indica mihi quid audisti, et quare plangis. Dixit ei Julia: Plango, domina mea, quia hodie separabimur a te; sicut enim audivi a domina mea abbatissa, cras ex hoc corpore exhalabis. Quod dum Euphraxia audisset, angustiata est, et pusillanimis facta, cecidit. Sedebat autem juxta (0639C)eam Julia flens. Cui Euphraxia dixit: Soror, da mihi manum tuam, et leva me, et duc me ubi ligna sunt posita, et ibi me pone; et tolle panes de clibano, et porta in monasterium. Fecit Julia haec, et abbatissae non indicavit. Cum ergo jaceret Euphraxia in pavimento clamavit: Cur, Domine, abominatus es me peregrinam et orphanam? Cur despexisti me? Ecce tempus quando debebam cum diabolo pugnare, et anima mea a me expetitur. Misericors esto in me ancilla tua, Domine Jesu Christe, dimitte vel unum annum, quatenus defleam peccata mea, quia sine poenitentia sum, et ab omni poenitentia nudata. Non est in me opus salutis: nam nemo in inferno confitebitur tibi. Non est poenitentia in sepulcro, non possum post mortem lacrymis praevalere; non enim qui (0639D)in inferno sunt laudabunt te, Domine, sed viventes laudabunt nomen sanctum tuum. Dona mihi vel adhuc unum annum, ut poenitentiam agam, quia desolata sum sicut ficus sine adjutorio. Cum ergo defleret, audiens quaedam sororum, indicavit abbatissae atque sororibus, quia Euphraxia prostrata in repositorio lignorum, ita clamaret. Dixitque Julia: Vere, domina, audivit quia moritur; propterea lamentatur. Dixit ergo abbatissa sororibus: Quis annuntiavit ei, et animam ejus afflixit? Quis indicavit ei, et cor ejus attrivit? Nonne vos rogavi, ne diceretis ei, donec ejus hora veniret? Cur hoc fecistis et afflixistis animam ejus? Ite, et adducite eam mihi. Illae vero pergentes, dixerunt ei: Veni, domina Euphraxia, vocat (0640A)te abbatissa. Illa vero egressa est, plorans atque conturbata: et ingressa, astitit abbatissae, deflens atque moerens, et gemitibus nimis afflicta. Abbatissa vero respiciens eam, dixit: Quid habes, filia, quia sic ingemiscis? Euphraxia dixit: Plango me, domina mea, quia scivisti me morituram, et non indicasti mihi, ut plangerem peccata mea, dum sim ab omnibus peccatis coinquinata. His dictis, se prostravit in pavimentum, et tenuit pedes abbatissae, per quam omne consilium ejus alacriter est perductum. Clamavitque Euphraxia et dixit: Miserere mei, domina, et deprecare Dominum, ut mihi concedat vel unum annum, quia sine poenitentia sum, et nescio quae me tenebrae cooperiant. Dixit ei abbatissa: Vivit Dominus, quia coelesti senatu dignam te fecit rex tuus (0640B)Christus. Et coepit omnibus recitare, quibus bonis habet frui Euphraxia. Et rogabat eam, ut pro ipsa Dominum supplicaret, quatenus ejus particeps esse mereretur. Orabat enim ut cum ea conversaretur in Christo; et ipsis donis quibus ipsa erat fruitura, et ipsa frueretur. CAP. XXXII.--Euphraxia vero jacens ad pedes abbatissae, coepit tenere frigus et rigorem; post paululum vero vehemens eam febris invasit. Abbatissa vero sororibus ait: Sumite eam, et ingrediamur in oratorium, quia jam appropinquat hora ejus. Posuerunt ergo eam in oratorium, et observabant eam usque ad vesperam. Vespere autem facto, cum hora sumendi cibum jam advenisset, praecepit 361 eis abbatissa ut egrederentur, solummodo Juliam secum (0640C)retinens, ne aliqua hora relinquerent Euphraxiam; et clausis januis, usque mane fuerunt cum ea. Julia vero rogabat Euphraxiam, dicens: Domina mi soror, non obliviscaris mei: memento quod inseparabiliter tibi conjuncta sum semper super terram; supplica Deo pro me, ut me non separet a te. Memento quia ego tibi providi bona certamina. Deprecare Dominum, ut me absolvat ab hac sarcina carnis, ut merear tecum abire cum fiducia. Mane vero facto, abbatissa videns quia in novissima respiratione esset Euphraxia ut moreretur, mandavit sororibus per Juliam, dicens: Venite, filiae meae, valefacite ei, quia jam defecit. Quibus venientibus, valedixerunt ei, flentes, dicentesque: Memento nostri, domina soror Euphraxia, nomen benedictum a Deo, qui te dilexit. Post omnia autem venit (0640D)illa quae diu passa a daemone fuerat, et per eam salva facta est: et lugens sicut et omnes, osculabatur manus ejus, dicens: Istae manus quantum mihi indignae et peccatrici ministraverunt! per Deum, et per istas manus daemonium expulsum es a me. Et cum Euphraxia respondere non posset, dixit ei abbatissa: Filia mea, non misereris vel hujus sororis? Quare non loqueris ei, quae propter te ita tribulatur? Euphraxia vero respondit ad eam: Quare me luges, domina soror? Dimitte me requiescere, quia deficio; verumtamen tu benedic Deum, et ipse te conservabit. Et dixit: Ora pro me, quia magnum certamen est in anima mea in hac hora. Cum ergo orasset abbatissa, et omnes respondissent Amen, reddidit animam. Erat (0641A)autem annorum triginta: sepelieruntque eam in tumulo, ubi et genitrix ejus Euphraxia requiescebat; et glorificaverunt Deum, quia promeruissent habere sororem apud Deum.

CAP. XXXIII.--Julia vero magistra ejus, tribus diebus flens, ab ejus tumulo non recessit; haec enim docuerat eam litteras et psalterium et multum eam diligebat, cum ejus esset discipula, atque ex genere imperatoris. Quarta vero die laeta facta Julia, accessit ad abbatissam, et dixit ei: Domina mea, ora pro me, quia vocavit me Christus, intercedente pro me beata Euphraxia. Et haec dicens, osculata est cunctas sorores. Quinta autem die post obitum Euphraxiae, defuncta est et magistra ejus Julia, et sepulta est in sepulcro ubi posita erat beata Euphraxia.

(0641B)CAP. XXXIV.--Post triginta vero dies evocans abbatissa monasterii priores, dixit ad eas: Filiae meae, eligite vobis matrem, et constituite in locum meum, quae vobis praeesse possit. Illae vero responderunt: Domina, pro qua causa hoc dicis denuntia nobis; nunquam enim famulabus tuis hoc dixisti. Dixit eis abbatissa: Vocavit me Dominus. Supplicavit enim pro me domina Euphraxia, et multum laboravit in suis precibus, quatenus ego coelestem thalamum promererer. Nam et Julia per sanctam Euphraxiam particeps ejus effecta est, et ingressa est in illud palatium non manufactum; et ego festino digna fieri, et cum eis locum habere. Audientes sorores de Euphraxia et Julia, quia in maxima esset (0641C)gloria, gaudebant, et orabant pariter, ut et ipsae mererentur ad illum thalamum accedere. Elegerunt (0642A)ergo unam sororum, nomine Theogeniam, quae eis praeesset. Quam evocans abbatissa ad se, dixit ad eam: Ecce testimonium bonum quod sorores omnes de te dederunt, et posuerunt te ad principatum et praesulatum traditionis divinae legis et consequentia nostra. Conjuro te per intemeratam Trinitatem et consubstantialem, ne istius mundi quaeras divitias aut possessionem, neque occupes sorores ad terrenas sollicitudines: sed magis ut contemnentes temporalia bona, perpetua mereantur accipere. Et rursum sororibus dixit: Quomodo perfecte nostis vitam et conversationem Euphraxiae, estote imitantes eam, ut participes ejus efficiamini. Et cum dixissent omnes Amen, valedicens eis, intravit oratorium; et claudens januas, praecepit ut usque ad diluculum nulla illarum intraret. Mane autem facto ingressae, invenerunt (0642B)eam obdormisse in Domino; et hymnum dicentes Domino, reposuerunt eam in sepulcro ubi beata Euphraxia condita erat. Ab ilia autem die nequaquam in illo tumulo alia sepelierunt corpora.

CAP. XXXV.--Multa vero signa et sanitates fiebant in memorato sepulcro, et expulsi daemones clamabant: Quia post mortem praevalet contra nos Euphraxia, et persequitur nos? Haec est revera Vita Euphraxiae matronae, quae coelesti senatui interesse promeruit. Festinemus igitur et nos, tam fratres quam sorores, hujusmodi conversationem habere, et sectari humilitatem, obedientiam, laborem, mansuetudinem, longanimitatem, ut et nos ita angelorum conversationem mereamur, et cum gaudio magno (0642C)fruamur Salvatore Domino nostro Jesu Christo. Cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.