Migne Patrologia Latina Tomus 139a
Vita S. Eadmundi (Abbo Floriacensis), J. P. Migne
cc_id: cps_2.AbbFlo.ViSEa, cc_idno: 9748
PRAEFATIO AUCTORIS AD DUNSTANUM ARCHIEPISCOPUM CANTUARIENSEM.
139.0507B| Domino sanctae metropolitanae Dorobernensium Ecclesiae archiepiscopo DUNSTANO, vere moribus et aetate maturo, ABBO Floriacensis monachus levita, etsi indignus. A Christo Domino irriguum superius et irriguum inferius.
Postquam, a te, venerabilis Pater, digressus sum cum multa alacritate cordis, et ad monasterium, quod nosti, festinus redii, coeperunt me obnixe ii cum quibus fraterna charitate detentus hospitando hactenus degi, pulsare manu sancti Desiderii, ut mirabilium patratoris Eadmundi regis et martyris passionem litteris digererem, asserentes id posteris profuturum, tibi gratum, ac meae parvitatis apud Anglorum Ecclesias non inutile monumentum. Audierant enim quod jam pluribus 139.0507C| ignoratam, a nemine scriptam, tua sanctitas ex antiquitatis memoria collectam, historialiter me praesente retulisset domino Rosensis Ecclesiae episcopo, et abbati monasterii quod dicitur Mealmesbyry, ac aliis circum assistentibus, sicut tuus mos est, fratribus quos pabulo divini verbi Latina et patria lingua pascere non desinis. Quibus fatebaris oculos suffusus lacrymis quod eam junior didicisses a quodam sene decrepito, qui eam simpliciter et plene fide referebat gloriosissimo regi Ethelstano, jurejurando asserens quod eadem die fuisset armiger beati viri, qua pro Christo martyr occubuit.
Cujus assertioni quia in tantum fidem accommodasti, ut promptuario memoriae verba ex integro reconderes, quae postmodum junioribus mellito ore 139.0507D| oructares; coeperunt fratres instantius meae pusillitati 139.0508B| incumbere, ut eorum ferventi desiderio satisfacerem, ac pro virium facultate tantorum operum seriem perire non sinerem. Quorum petitioni cum pro sui reverentia nollem contradicere; posthabitis aliquantulum saecularium litterarum studiis, quasi ad interiorem animae philosophiam me contuli, dum ejus, qui vere philosophatus est in throno regni, virtutes scribere proposui: maxime tamen eas quae post ejus obitum saeculi inauditae factae sunt: quibus nemo crederet, nisi eas tuae assertiones irrefragabilis auctoritas roborasset. Siquidem tu, cui nix capitis credi compellit, quando referebas de ea, quae nunc est, incorruptione regis, quidam diligentius requisivit utrum haec ita esse possent. Cujus quaestionis ambiguum volens purgare, tu vastae peritiae 139.0508C| sacrarium pro [reserans] exemplo adjecisti, quod multo magis audientium attonita corda concussit, quia sanctus Domini Cuthbertus, incomparabilis confessor et episcopus, non solum adhuc exspectat diem primae resurrectionis incorrupto corpore, sed etiam perfusus quodam blando tepore. Quod ego admirans pro argumento habui, quo tandem ad sancti regis gesta elucubranda certior accessi, fidens de ejus et tuis incomparabilibus meritis, cui primitias mei laboris consecrans, suppliciter obsecro ut vel una die vertas mihi tuum otium in honestum negotium, resecando hinc superflua, supplendo hiantia, quoniam ex ore tuo, praeter seriem ultimi miraculi, omnia veracem secutus verax digessi, exhortans omnes ad mortem tanti martyris. Vale 139.0508D| Pater in Christo.
INCIPIT VITA. 139.0507|
- I.
139.0507D| Asciti aliquando in Britanniam precario munere in perniciosum auxilium tres Germaniae populi, hoc 139.0508D| est, Saxones, Juti et Angli, primum Britonibus interdiu fuere praesidii ( forte, praesidio). Qui cum 139.0509A| saepius bello lacessiti, se et suos defensarent fortiter; illi vero ignaviae operam dantes, quasi proletarii ad solam voluptatem domi residerent, fisi de invicta fortitudine stipendiariorum militum quos sibi conduxerant, ipsos miseros indigenas domo patriaque pellere deliberant, pactumque est: et exclusis Britonibus statuunt inter se dividere victores alienigenae insulam, bonis omnibus fecundissimam; indignum judicantes eam ignavorum dominio detineri, quae ad defensionem suam idoneis posset praebere sufficientem alimoniam et optimis viris. Qua occasione inducti, orientalem ipsius insulae partem, quae usque hodie lingua Anglorum Eastengle vocatur, sortito nomine Saxones sunt adepti, Jutis et Anglis ad alia tendentibus, in quibus 139.0509B| suae sortis funiculo potirentur, ne esset cum sodalibus ullum de possessione litigium, quibus suppeteret amplitudo terrae ad regnandi emolumentum. Unde contigit ut, per regiones et provincias divisa, primum ducibus, deinde regibus sufficeret una eademque Britannia.
- II.
At praedicta orientalis pars, cum aliis, tum eo nobilis habetur quod aquis pene undique alluitur: quoniam a subsolano et Euro cingitur Oceano; ab Aquilone vero, immensarum paludum uligine; quae exorientes propter aequalitatem terrae a meditullio ferme totius Britanniae, per centum et eo amplius millia, cum maximis fluminibus descendunt in mare. Ab ea autem parte qua sol vergitur in occasum, ipsa provincia reliquae insulae est continua, 139.0509C| et ob id pervia; sed ne crebra irruptione hostium incursetur, aggere ad instar altioris muri fossa humo praemunitur. Interius ubere ( fort., uberis) glebae satis admodum laeta, hortorum nemorumque amoenitate gratissima, ferarum venatione insignis, pascuis pecorum et jumentorum non mediocriter fertilis. De piscosis fluminibus reticemus, cum hinc eam, ut dictum est, lingua maris allambit, inde, paludibus dilatatis, stagnorum ad duo vel tria millia spatiosorum innumerabilis multitudo praeterfluit. Quae paludes praebent pluribus monachorum gregibus optatos solitariae conversationis sinus, quibus inclusi non indigeant solitudine eremi, ex quibus sunt sancti monachorum patris Benedicti coelibes coenobitae, in loco celebri hac tempestate. 139.0509D|
- III.
Sed ut ad propositum revertamur, huic provinciae tam feroci [rex fuit], ex antiquorum saxonum nobili prosapia oriundus, a primaevo suae aetatis tempore cultor veracissimus fidei Christianae. Qui atavis regibus editus, cum bonis polleret moribus, omnium comprovincialium unanimi favore non tantum eligitur ex generis successione, quantum rapitur, ut eis praeesset sceptrigera potestate. Nam erat ei species digna imperio, quam serenissimi cordis jugiter venustabat tranquilla devotio. Erat omnibus blando eloquio affabilis, humilitatis gratia praeclarus, et inter suos coaevos mirabili mansuetudine residebat dominus absque ullo fastu superbiae. Jamque vir sanctus praeferebat in vultu, quod postea manifestatum 139.0510A| est divino nutu; quoniam puer toto conamine virtutis arripuit gradum, quem divina pietas praesciebat martyrio finiendum.
- IV.
Nactus vero culmen regiminis, quantae fuerit in subjectos benignitatis, quantae in perversos distinctionis; non est nostrae facultatis evolvere, qui ejus minima, quo conveniret sermone, non possumus expedire. Si quidem ita columbinae simplicitatis mansuetudine temperavit serpentinae calliditatis astutiam, ut nec antiqui hostis deciperetur simulatione fraudulenta, nec malignorum hominum reciperet contra justitiam sententias, rem quam nesciebat, diligentissime investigans, gradiensque via regia, nec declinabat ad dexteram, extollendo se de meritis, nec ad sinistram, succumbendo vitiis humanae 139.0510B| fragilitatis. Erat quoque egentibus dapsilis liberaliter, pupillis et viduis clementissimus pater, semper habens prae oculis dictum illud Sapientis: « Principem te constituerunt? noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis (Eccli. XXXII, 1). » Cumque tam conspicuus in Christo et Ecclesia emineret bonorum actuum ornamentis, ejus patientiam, sicut et sancti Job, aggressus est experiri inimicus humani generis: qui eo bonis plus invidet, quo apparitu ( sic ) bonae voluntatis caret.
- V.
Quocirca unum ex suis membris ei adversarium immisit, qui, omnibus quae habuerat undique sublatis, ad impatientiam, si posset, erumpere cogeret, ut, desperans, Deo in faciem benediceret. Fuit autem idem adversarius, Inguar vocabulo dictus: 139.0510C| qui cum altero Hubba (Stubba) nomine, ejusdem perversitatis homine, nisi divina impediretur miseratione, conatus est in exterminium adducere totius fines Britanniae. Nec mirum, cum venerint indurati frigore suae malitiae ab illo terrae vertice, quo sedem suam posuit qui per elationem Altissimo similis esse concupivit. Denique constat, juxta prophetae vaticinium, quod ab Aquilone venit omne malum, sicut plus aequo didicere perperam passi adversos jactus cadentis tesserae, quo aquilonalium gentium experti sunt saevitiam; quas certum est adeo crudeles esse naturali ferocitate, ut nesciant malis hominum mitescere: quando quidem quidam ex eis populi vescuntur humanis carnibus, qui ex facto Graeca appellatione Anthropophagi vocantur. 139.0510D| Talesque nationes abundant plurimae infra Scythiam prope Hyperboreos montes, quae antichristum, ut legimus, secuturae sunt ante omnes gentes, ut absque ulla miseratione pascantur hominum cruciatibus, qui characterem bestiae noluerint circumferre in frontibus. Unde jam inquietando Christicolas, pacem cum eis habere nequeunt: maxime Dani, Occidentis regionibus nimium vicini, quoniam circa eas piraticam exercent frequentibus latrociniis. Ex eorum ergo genere praedicti duces Inguar et Hubba Nordanhumbrorum (Nordanimbrorum) primitus aggressi expugnare provinciam, gravi depopulatione totam pervagantur ex ordine. Quorum pessimis conatibus nullus resistere potuit ex provincialibus, 139.0511A| quin multarentur merita supernae indignationis ira, agente ministro iniquitatis Hubba: quem praeda facta Inguar reliquit ibi crudelitatis socium, et a boreali parte orientali subito astans cum magna classe ad ejus quamdam civitatem latenter appulit. Quam ignaris civibus introgressus, ignibus cremandam dedit; pueros, senes, cum junioribus in plateis civitatis obviam factos jugulat, et matronalem seu virginalem pudicitiam ludibrio tradendum mandat. Maritus cum conjuge aut mortuus aut moribundus jacebat in limine: infans raptus a matris uberibus, ut major esset ejulatus, trucidabatur coram maternis obtutibus. Furebat impius miles lustrata urbe ardendo ad flagitium, quo posset placere tyranno, qui solo crudelitatis studio jusserat perire innoxios. 139.0511B|
- VI.
Cumque jam multitudine interfectorum Achaemeniam rabiem non tantum exsaturasset, quantum fatigatus in posterum distulisset, evocat quosdam plebeios, quos suo gladio credidit esse indignos, ac ubi rex eorum tunc temporis vitam degeret, sollicitus perscrutator investigare studet. Nam ad eum fama pervenerat quod idem rex gloriosus, videlicet Eadmundus, florenti aetate et robustis viribus, bello per omnia esset strenuus: et idcirco festinabat passim neci tradere quos circumcirca poterat reperire, ne stipatus militum agmine ad defensionem suorum posset rex sibi resistere, qui morabatur eo tempore ab urbe longius in villa, quae lingua eorum Hagislidun dicitur (aqua et silva 139.0511C| vicina eodem nomine vocatur); existimans impiissimus, ut se rei veritas habebat, quia quantos suus funestus satelles praeoccuparet ad interitum perducere, tantos, si dimicandus esset, regius occursus in exercitu contraheret minus. Classem quoque absque valida manu non audebat deserere; quoniam, velut lupis vespertinis mos est, clanculo ad plana descendere, repetitis quantocius notis silvarum latibulis, sic consuevit eadem Danorum et Alanorum natio; cum semper studeat rapto vivere, nunquam tamen indicta pugna palam contendit cum hoste, nisi praeventa insidiis, ablata spe ad portum navium remeandi.
- VII.
Quapropter circumspectus plurimum, accito uno ex commilitonibus, eum ad regem, hujusmodi 139.0511D| curarum tumultibus expeditum, dirigit, qui exploret quae sit ei summa rei familiaris, improvisum, ut contigit, quaerens subjugare tormentis, si ejus nollet obtemperare feralibus edictis. Ipse eum, grandi comitatu succenturiatus, lento pede subsequitur, et iniquae legationis bajulo imperat ut, timoris periculo nudus, ita incautum adoriatur: « Terra marique metuendus dominus noster Inguar, rex invictissimus, diversas terras subjiciendo sibi armis, ad hujus provinciae optatum littus cum multis navibus hiematurus appulit; atque idcirco mandat ut cum eo antiquos thesauros et paternas divitias, sub eo regnaturus, dividas. Cujus si aspernaris potentiam innumeris legionibus fultam, tuo praejudicio et vita 139.0512A| indignus judicaberis et regno. Et quis tu, ut tantae potentiae insolenter audeas contradicere? Marinae tempestatis procella nostris servit remigiis, nec [nos] removet a proposito directae intentionis: quibus nec ingens mugitus coeli, nec crebri jactus fluminum unquam nocuerunt, favente gratia elementorum. Esto itaque cum tuis omnibus sub hoc imperatore maximo, cui famulantur elementa pro sibi innata clementia; quoniam novit piissimus in omni negotio parcere subjectis et debellare superbos. »
- VIII.
Quo audito rex sanctissimus alto cordis dolore ingemuit, et, accito uno ex suis episcopis, qui ei erat a secretis, quid super his respondere deberet consulit. Cumque ille, timidus pro vita regis, ad consentiendum pluris hortaretur exemplis, rex, 139.0512B| obstipo capite defigens lumina terrae, paululum conticuit, et sic demum ora resolvit: O episcope, vivi ad id pervenimus, quod nunquam veriti sumus! Ecce barbarus advena districto ense veteribus nostri regni colonis imminet, et quondam felix indigena suspirando gemens tacet. Et utinam impraesentiarum vivendo quique gemerent, ne cruenta caede perirent: quatenus patriae dulcibus arvis, etiam me occumbente, superstites fierent, et ad pristinae felicitatis gloriam postmodum redirent! » Cui episcopus: « Quos, inquit, optas esse superstites patriae, cum jam hostilis gladius vix aliquem reliquerit in plena urbe? Hebetatis securibus tuorum cadaveribus, te destitutum milite, veniunt loris constringere. Quaproter, rex, dimidium animae meae, nisi fugae 139.0512C| praesidio aut deditionis infausto patrocinio praecaveas, hic statim aderunt tortores, quorum nefando obsequio poenas lues. » Ad haec rex beatissimus: « Hoc est, ait, quod desidero, quod omnibus votis antepono, ne supersim meis charissimis fidelibus, quos cum liberis et uxoribus in lecto eorum animas furando perdidit pirata truculentus. Et quid suggeris? ut in extremis vitae, desolatus meo satellite, fugiendo inferam crimen nostrae gloriae! Semper delatoriae accusationis calumniam evitavi, nunqnam relictae militiae probra sustinui, eo quod honestum mihi esset pro patria mori: et nunc ero mei voluntarius proditor, cui pro amissione charorum, ipsa lux est fastidio! Omnipotens rerum arbiter testis assistit quod me seu vivum seu mortuum nullus separabit a charitate 139.0512D| Christi, cujus in confessione baptismatis suscepi annulum fidei, abrenuntians Satanae et omnibus pompis ejus. Qua abrenuntians contigit ut ad laudem et gloriam aeternae Trinitatis tertio mererer consecrari, delibutus ob compendium perennis vitae sanctificati chrismatis perunctione. Primo quidem, accepta stola lavacri salutaris; secundo, per confirmationem exhibitam majusculo pontificali signaculo; tertio, ubi vestra et totius populi acclamatione usus sum hoc regni perfunctoria potestate. Sicque unguento mysticae consecrationis tripliciter irroratus, Anglorum reipublicae decrevi plus prodesse quam praeesse, aspernando subdere colla jugo nisi divino servitio. Nunc simulata benevolentia praetendit 139.0513A| callidus suae machinationis muscipulam, qua servum Christi irretire deliberat, maxime cum promittit, quod nobis largitas superna concessit. Vitam indulget, qua necdum careo; regnum promittit, quod habeo; opes conferre cupit, quibus non egeo. Pro his ergo nunc incipiam servire duobus dominis qui me sub Christo solo vivere, sub Christo solo regnare, praesentibus palatinis devoverim. »
- IX.
Tunc conversus ad eum qui, de conditione regni locuturus, ab impiissimo Inguar fuerat missus: « Madefactus, inquit, cruore meorum, mortis supplicio dignus exstiteras; sed, plane Christi mei exemplum secutus, nolo puras commaculare manus, qui pro ejus nomine, si ita contigerit, libenter paratus sum vestris telis occumbere. Ideo pernici gradu rediens 139.0513B| festinus, domino tuo haec responsa perfer quantocius: Bene filius diaboli patrem tuum imitaris, qui, superbiendo intumescens, coelo corruit, et, mendacio suo humanum genus involvere gestiens, plurimos suae poenae obnoxios fecit. Cujus sectator praecipuus me nec minis terrere praevales, nec blandae perditionis lenociniis illectum decipies, quem ex Christi institutis inermem reperies. Thesauros et divitias quas nobis hactenus contulit propitia divinitas, sumat, consumat tua insatiabilis aviditas; quoniam, etsi hoc corpus caducum et fragile confringas velut vas fictile, vera libertas animi nunquam tibi vel ad momentum suberit. Honestius enim est perpetuam defendere libertatem, si non armis, saltem jugulis, quam reposcere amissam lacrymosis querimoniis; 139.0513C| quoniam pro altero gloriosum est mori, pro altero vero opponitur contumacia servilis, quippe servum, quascunque domini conditiones accepit, servire convenit. Si eas quaslibet iniquas respuit, reus majestatis adjudicatur servilibus suppliciis. Sed esto, gravis est hujus servitutis usus; at gravior ulceratio quae solet nasci ex hujusmodi infortunio. Siquidem, ut noverunt qui frequentius ratiocinando forensibus causis intersunt, ex repugnantibus facta complexionis consequentia, certum est quia, si libertas petitur, procul dubio Dominus suo contemptu laeditur. Idcirco seu sponte, seu invitus de carcere suo meus ad coelum evolet liber spiritus, nullae emancipationis aut abalienationis specie contaminatus; quia regem, diminutum capite, 139.0513D| nunquam Danus videbit ad triumphum supervivere. Sollicitas me spe regni, interfectis omnibus meis, ac si mihi tam dira sit cupido regnandi, ut velim praeesse domibus vacuis habitatore nobili et pretiosa supellectili. Ut coepit tua saeva feritas, post famulos regem solio diripiat, trahat, conspuat, colaphis caedat, ad ultimum jugulet. Rex regum ista miserans videt, et secum, ut credo, regnaturum ad aeternam vitam transferet. Unde noveris quod pro amore vitae temporalis Christianus rex Eadmundus non se subdet pagano duci, nisi prius effectus fueris compos nostrae religionis, malens esse signifer in castris aeterni regis.
- X.
Vix sanctus vir verba compleverat, et renuntiaturus 139.0514A| miles pedem domo extulerat, cum ecce Inguar obvius jubet breviloquio utatur, illi pandens per omnia arcana regis ultima. Quae ille dum exsequitur, imperat tyrannus circumfundi omnem turbam suorum interius, solumque regem teneri, quem suis legibus rebellem jam cognoverat. Tunc sanctus rex Eadmundus in palatio ut membrum Christi, projectis armis capitur, et vinculis arctioribus arctatus constringitur, atque innocens sistitur ante impium ducem, quasi Christus ante Pilatum praesidem, cupiens ejus sequi vestigia, qui pro nobis immolatus est hostia: vinctus itaque multis modis illuditur, ac tandem, fustigatus acri instantia, perducitur ad quamdam arborem vicinam. Ad quam religatus, flagris dirissimis diutissime vexatur, nec vincitur, 139.0514B| semper Christum invocando flebilibus vocibus. Quare adversarii in furorem versi, quasi ludendo, ad signum, eum toto corpore sagittarum telis confodiunt, multiplicantes acerbitatem cruciatus crebribus ( sic ) lorum ictibus, quoniam vulnera vulneribus imprimebant, dum jacula jaculis locum dabant. Sicque factum est ut spiculorum terebratis aculeis circumfossus palpitans horreret, velut asper hericius, aut spinis hirtus carduus, in passione similis Sebastiano egregio martyri. Cumque nec sic Inguar furcifer cum lanistis assensum praebere conspiceret, Christum inclamantem jugiter, lictori mandat protinus ut amputet caput ejus. Ille seminecem, cui adhuc vitalis calor palpitabat in tepido pectore, ut vix posset subsistere, avellit cruento stipite festinus, avulsumque, 139.0514C| retectis costarum latebris, praepunctionibus crebris, ac si raptum equuleo aut saevis tortorum ungulis, jubet caput extendere, quod semper fuerat insigne regali diademate. Cumque staret mitissimus, ut aries de toto grege electus, volens felici commercio mutare vitam saeculo, divinis intentus beneficiis, jam recreabatur visione internae lucis, qua in agone positus, satiari cupiebat attentius; unde, inter verba orationis, eum arrepto pugione spiculator uno ictu decapitando hac luce privavit. Atque ita duodecimo Kalendas Decembris Deo gratissimum holocaustum Eadmundus, igne passionis exanimatus, cum palma victoriae et corona justitiae, rex et martyr intravit senatum curiae coelestis.
- XI.
Talique exitu crucis mortificationem, quam 139.0514D| jugiter in suo corpore rex pertulit, Christi Domini sui secutus vestigia consummavit. Ille quidem purus sceleris, in columna ad quam vinctus fuit, sanguinem non pro se, sed pro nobis [fundens], flagellorum suorum signa reliquit; iste pro adipiscenda gloria immarcessibili cruentato stipite similes poenas dedit. Ille integer vitae, ob detergendam rubiginem nostrorum facinorum, sustinuit benignissimus immanium clavorum acerbitatem in palmis et pedibus; iste, propter amorem nominis Domini, toto corpore gravibus sagittis horridus, et medullitus asperitate tormentorum dilaniatus, in confessione patienter persistit, quam ad ultimum, accepta capitali sententia, finivit. Cujus corpus ita truncum et aculeis hirsutum relinquentes, 139.0515A| cum suo auctore Dani, ministri diaboli, illud caput sanctum quod non impinguaverat peccatoris oleum, sed certi mysterii sacramentum, in silva, cui vocabulum est Hagdesdum, recedentes asportaverunt, ac inter densa veprium fruteta longius projectum occuluerunt, id omni sagacitate elaborantes ne a Christianis, quos vix paucos reliquerant, sacratissimum corpus martyris cum capite pro tumulantium modulo honestae traderetur sepulturae. Huic autem spectaculo tam horribili quidam nostrae religionis delitescendo interfuit, quem, subtractum, ut credimus, paganorum gladiis, divina providentia ad manifestandum hujus rei indaginem reservavit, licet omnino ignoraverit quid de capite factum esset, nisi quod cum eo carnifices Danos interiorem 139.0515B| silvam petere conspexisset.
- XII.
Quamobrem quantulacunque reddita Ecclesiis pace coeperunt Christiani de latibulis consurgere, diligenti inquisitione satagentes ut caput sui regis et martyris inventum corpori unirent, et juxta suam facultatem condigno honore reconderent. Siquidem paganis abeuntibus, et depopulationi (in regione scilicet Estrangulorum) quoquo locorum operam dantibus illud corpus sanctissimum, adhuc sub dio positum, facillime est repertum in eodem campo ubi rex occubuit, completo cursu sui certaminis. Quo, propter antiquam beneficiorum memoriam, et ingenitam regis clementiam, populi undique gratuito confluentes, coeperunt moesto animo graviter ferre quod caruissent tanta corporis portione. Quorum 139.0515C| animis superna inspiravit benignitas, postquam audierunt illius verba utilia qui tantae visionis, ut dictum est, particeps astiterat; ut, collecta plurimorum multitudine, quaqua versum per invia silvarum experirentur si ad id loci devenire contingeret quo viri sancti caput jaceret. Pro certo enim omnibus vere sapientibus inerat quod alienae sectae cultores, invidendo nostrae fidei, sustulissent caput martyris, quod non longius intra densitatem saltus abscondissent, aut vili cespite obrutum, aut avibus et feris devorandum. Cumque inito consilio omnes pari affectu ad id concurrerent, ut cornibus vel tubis ductilibus singuli contenti essent, quatenus, circumcirca pervagantes, vocibus aut tubarum strepitu sibi mutuo innuerent, ne aut lustrata repeterent, 139.0515D| aut non lustrata desererent. Quod ut factum est, res dictu mirabilis et saeculis inaudita contigit. Quippe caput sancti regis longius remotum a suo corpore, prorupit in voce absque fibrarum opitulatione, aut arteriarum praecordiali munere. Vespillonum sane more pluribus pedetentim invia perlustrantibus; cum jam posset audiri loquens, ad voces se invincem cohortantium, et, utpote socii ad socium, alternatim clamantium ubi es? illud respondebat, designando locum, patria lingua dicens: Her, her, her; quod interpretatum Latinus sermo exprimit: Hic, hic, hic. Nec unquam, eadem repetendo, clamare destitit, quoad omnes ad se perduxit. Palpitabat mortuae linguae plectrum intra meatus faucium, 139.0516A| manifestans in se Verbigenae magnalia, qui rudenti asellae humana compegit verba, ut increparet prophetae insipientiam. Cui miraculo rerum Conditor aliud annexuit dum coelesti thesauro insolitum custodem dedit. Quippe immanis lupus eo loci divina miseratione est repertus, qui illud sacrum caput inter brachia complexus, procumbebat humi, excubias intendens martyri. Nec sibi depositum permisit laedere quampiam bestiarum, quod inviolabile, solo tenus prostratus, oblita voracitate servabat attentius. Quod stupefacti videntes qui confluxerant, beatissimum regem et martyrem Eadmundum illi vero desideriorum indicaverunt meritis similem, qui, inter esurientium rictus leonum, illaesus sprevit minas insidiantium. 139.0516B|
- XIII.
Assumentes ergo unanimi devotione quam invenerant inaestimabilis pretii margaritam, cum profusis prae gaudio lacrymarum imbribus retulerunt ad suum corpus, benedicentes Deum in hymnis et laudibus, prosequente usque ad locum sepulcri lupo, earumdem reliquiarum custode et bajulo. Qui cis a tergo imminens, et quasi pro perdito pignore lugens, cum neminem etiam irritatus laederet, nemini importunus existeret, nota dilectae solitudinis secreta illaesus repetiit; nec ulterius in illis locis lupus, specie tam terribilis, apparuit. Quo tandem recedente, cum summa diligentia et omni sagacitatis studio aptantes, quibus creditum est, caput corpori sancto, pro tempore tradiderunt utrumque pariter junctum competenti mausoleo. Quo loco etiam, 139.0516C| aedificata vili opere desuper basilica, multis annis requievit humatus, donec, sedatis omnino bellorum incendiis et valida tempestate persecutionis, coepit respirare religiosa pietas fidelium, erepta de pressuris tribulationum. Quae ubi tempus opportunum invenit, devotionem quam erga beatissimum regem et martyrem Eadmundum habuit, operum exhibitione multipliciter propalavit. Idem namque sanctus sub vili tugurio sanctificatae domus, cujus esset apud Deum meriti, crebris manifestabat miraculorum signis. Quibus rebus permota ejusdem provinciae multitudo, non solum vulgi, sed etiam nobilium, in villa regia quae lingua Anglorum Bedricesgueord ( Beodricheswort ) dicitur, Latina vero (Beodries) Bedrici curtis vocatur, construxit permaximam 139.0516D| miro ligneo tabulatu ecclesiam, ad quam eum, ut decebat, transtulit cum magna gloria.
- XIV.
Sed, mirum dictu! cum illud pretiosum corpus martyris putrefactum putaretur ob diuturnum spatium transacti temporis, ita sanum est repertum et incolume, ut non dicam caput redintegratum et compaginatum corpori, sed omnino in eo nihil vulneris, nihil cicatricis apparuerit. Sicque cum reverentia nominandus sanctus rex et martyr Eadmundus, integer, et viventi simillimus, ad praedictum locum est translatus, ubi adhuc in eadem forma exspectat beata resurrectionis gaudia promissa. Tantum in ejus collo, ob signum martyrii, rubet una tenuissima riga in modum fili coccinei, sicut testari 139.0517A| erat solita quaedam beatae recordationis femina, Osuven vocabulo dicta: quae paulo ante haec nostra moderna tempora apud ejus sacrosanctum tumulum jejuniis et orationibus vacans, multa transegit annorum curricula. Cui venerabili feminae, aut divina revelatione aut nimia devotione, mos inolevit ut, patefacto beati martyris sepulcro, quotannis in Dominica Coena ejus attondendo praecideret capillos et ungues. Quae omnia diligenter colligens, et in capsella recondens, non neglexit, quandiu vixit, excolere mira affectione, posita super altare ejusdem ecclesiae, ubi adhuc reservantur debita veneratione.
- XV.
Sed et beatae memoriae Theodredus, ejusdem provinciae religiosus episcopus, qui propter meritorum praerogativam Bonus appellabatur, quod de incorruptione 139.0517B| sancti regis diximus, tali ordine est expertus. Cum, ut narrare adorsi sumus, praefato loco, martyris tumulationi congruo, a quibusque religiosis multa conferrentur donaria, et ornamenta in auro et argento pretiosissima, quidam malignae mentis homines, omnis boni immemores, aggressi sunt sub nocturno silentio eamdem infringere basilicam latrocinandi studio. Fuerunt autem octo, qui, absque ulla reverentia sancti, decreverant satisfacere suae vesanae voluntati, rapiendo furtim omnia quaecunque invenissent sibi utilia intra ejusdem monasterii septa. Unde, sumptis machinis et quibuslibet ustensilibus quibus ad id perficiendum habebant opus, quadam nocte aggrediuntur praemeditatum facinus, et, stantes in atrio ecclesiae, diverso 139.0517C| conatu unusquisque instat conceptae nequitiae. Quorum alius scalam postibus applicat, ut per insertam fenestram se ingerat; alius cum lima aut fabrili malleo instat serae aut pessulo; alii cum vangis et ligonibus suffossionem parietis machinantur. Sicque disposito opere, cum singuli certatim insudant pro virium facultate, sanctus martyr eos ligat in ipso suo conamine, ut ne pedem loco possent movere, nec arreptum officium deserere; sed alius cum sua scala penderet sublimis in aere, alius palam incurvus fossor fieret, qui ad id operis furtivus venisset. Interea quidam matriculariorum, qui intra basilicam jacebat, somno excitatus, lecto procumbebat invitus, quem martyris potentia suo conatu vinxerat, ne, sui obvius factis mirabilibus, sonus fragoris creber 139.0517D| custodis pulsaret aures interius. Sed quid dicam? non posse surgere, quando nec in vocem poterat erumpere? Tandem mane adhuc persistentes fures in coepto opere, comprehensi a pluribus traduntur vinculis arctioribus, et tandem praedicti sancti episcopi Theodredi judicio subduntur. Qui impraemeditatus sententiam dedit, quam se dedisse postea omni tempore vitae suae poenituit. Nam omnes simul jussit affigi patibulis, eo quod ausi fuissent atrium sancti Eadmundi martyris furtive ingredi; non reducens ad memoriam, quod Dominus per prophetam admonet: « Eos, qui ducuntur ad mortem, eruere non cesses, » factum quoque Elisei prophetae, qui latrunculos de Samaria pastos pane et aqua, 139.0518A| remisit ad propria, dicens regi volenti percutere illico, quod non eos cepisset in gladio et arcu suo (IV Reg. VI, 22). Apostoli etiam praeceptum, quod dicit: Saecularia negotia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, id est, viros saeculares constituite ad judicandum (I Cor. VI, 4). Unde canonum auctoritas prohibet ne quis episcopus, aut quilibet de clero, delatoris fungatur officio; quoniam satis dedecet ministros vitae coelestis, assensum praebere in mortem cujuslibet hominis. Quo circa praedictus episcopus in se reversus graviter indoluit, et, sibi poenitentiam indicens, diutius gravibus lamentis se dedit. Qua tandem peracta poenitentia, populis suae dioeceseos mandat, mandando convocat, convocando suppliciter persuadet ut triduano jejunio a se divinae 139.0518B| indignationis iracundiam removeant, removendo avertant; quatenus, sacrificio spiritus contribulati placatus, Dominus illi suam gratiam concederet, qua corpus beati martyris tangere et levare auderet, qui, licet tantis virtutibus floreret in mundo, vili tamen et sibi incongruo continebatur mausoleo; factumque est: et illud sanctissimi regis corpus, ante dilaceratum et truncum, ita, ut jam retulimus, unitum et incorruptum reperit, tetigit, lavit, et rursum novis et optimis vestibus indutum ligneo locello reposuit, benedicens Deum, qui mirabilis est in sanctis suis, et gloriosus in omnibus operibus suis (Psal. LXVIII. c
- XVI.
Non piget referre de quodam magnae potentiae viro, Leofustano vocabulo, qui, juvenilis aetatis 139.0518C| impetum non refrenans, ad id flagitii lasciviendo prorupit, ut sibi quadam singularis potentiae auctoritate praeciperet ostendi corpus tanti martyris. Cumque inhiberetur a pluribus, maxime tamen a suis fidelibus, praevaluit imperium ejus; quoniam, propter arrogantiam suae nobilitatis, omnibus erat terrori. Reserato ergo locello, astitit, aspexit, et eodem momento in amentiam versum tradidit illum Deus in reprobum sensum (Rom. I, 28): ac poena sua didicit quia praesumpsisset quod non licuit.
Quod audiens pater ejus, vir religiosus admodum, cui erat Alfgarus vocabulum, exhorruit facinus flagitiosissimum, ac martyri gratias retulit, filiumque a se removit. Qui tandem, ad summam inopiam perductus, judicio Dei vitam finivit, a vermibus 139.0518D| consumptus. Sicque sanctus rex et martyr Eadmundus omnibus innotuit non se esse inferiorem meritis Laurentii beati levitae et martyris, cujus corpus, ut refert beatus pater Gregorius, cum quidam seu digni seu indigni levare volentes conspicerent, contigit ut septem ex eis ibidem subita morte perirent. O quanta reverentia locus ille dignus exstitit, qui sub specie dormientis tantum Christi testem continet, et in quo tantae virtutes fiunt, et factae esse referuntur, quantas hac tempestate apud Anglos nusquam alibi audivimus! quas ego brevitatis studio praetereo, ne alicujus fastidiosi offensam incurrerem justo prolixior, credens ista posse sufficere, quae dicta sunt, ardenti desiderio eorum qui, 139.0519A| praeter Deum, hujus martyris patrocinio nihil praeferunt. De quo constat, sicut et de aliis sanctis omnibus jam cum Christo regnantibus, quod, licet ejus anima sit in coelesti gloria, non tamen per visitationem die noctuque longe est a corporis praesentia, cum quo promeruit ea quibus jam perfruitur beatae immortalitatis gaudia. Nam, dum in aeterna patria ei junguntur qui ubique totus est, de eo habet posse quidquid habuerit et velle, praeter id solum, quod infatigabili desiderio concupiscit, ut per resurrectionem circumdetur stola demutatae carnis: quoniam tunc erit perfecta beatitudo sanctorum, cum ad id fuerit, Christo largiente, perventum.
- XVII.
Sed de hoc sancto martyre aestimari licet 139.0519B| cujus sit sanctitatis in hac vita, cujus caro mortua praefert quoddam resurrectionis decus sine sui labe aliqua; quando quidem eos qui hujuscemodi munere donati sunt, extollant catholici Patres suae relationis indiculo, de singulari virginitatis adepto privilegio, dicentes quod justa remuneratione etiam hic gaudent praeter morem de carnis incorruptione, qui eam usque ad mortem servaverunt, non sine jugis martyrii valida persecutione. Quid enim majus 139.0520A| sub charitate Christianae fidei, quam adipisci hominem cum gratia, quod habet angelus ex natura? Unde divinum oraculum, quasi singulari quodam dono, repromittit quod virgines sequentur Agnum, quocunque ierit (Apo. XIV, 4). Considerandum igitur, quis iste fuerit qui, in regni culmine, inter tot divitias et luxus saeculi, semeptipsum calcata petulantia vincere studuit, quod ejus ostendit caro incorrupta. Cui humano obsequio famulantes satagant illi ea placere munditia, quam ei perpetuo placuisse manifestant membra incorrupta; et si non possunt virgineo flore pudicitiae, saltem expertae voluptatis jugi mortificatione. Quoniam, si illa sanctae animae invisibilis et illocabilis praesentia alicujus famulantium spurcitia offendatur, timendum est 139.0520B| quod propheta terribiliter comminatur: In terra sanctorum iniqua gessit, et ideo gloriam Domini non videbit (Isai. XXVI, 10). Cujus terrore sententiae permoti, hujus sancti Eadmundi regis et martyris imploremus patrocinium, ut nos cum sibi digne famulantibus expiet a peccatis quibus meremur supplicium, per eum qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.