Vita S. Dunstani (Osbernus Cantuariensis)

This is the stable version, checked on 27 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Dunstani
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137


De corpore et sangu

Vita S. Dunstani

Vita S. Dunstani (Osbernus Cantuariensis), J. P. Migne 137.0473A

OBSERVATIONES PRAEVIAE.

1.

137.0407A| Inter eximios Anglicanae Ecclesiae per saeculum X pontifices nescio an primum locum meretur S. Dunstanus, quem egregia vitae sanctitas, ait Baronius, sacerdotalis immota constantia, claritudo miraculorum, et omnia Spiritus sancti charismata illustrarunt, quibus etiam adde splendorem natalium. Inde in ejus laudes quasi certatim excurrunt Britanniae insulae scriptores, aequales, suppares, subsequentes ac recentiores. Ex aequalibus « alii, teste Osberno, etsi satis eleganter, non tamen satis diligenter, sed quantum ad nocturnum festivitatis officium satis esse judicantes, sermocinandi ad populum modo scripsere. Alii autem dum nimis diligenter, quemadmodum quaeque res acta sit, explicare conarentur, elegantiam perdiderunt, atque in illud dicendi genus, quod suffultum Romanae princeps eloquentiae vocat, inciderunt. Qui vero in utraque parte dicendi elaboraverunt, ut essent festivi pariter atque secundum gestas res bene ordinati; horum scripta in illo 137.0407B| incendio consumpta sunt, quod ante hos annos sancta Dorobernensis ecclesia cum magno suarum rerum detrimento perpessa fuisse dignoscitur. » Triplex istius ecclesia incendium commemorat Gervasius. Primum, « quando beatus martyr Elfegus a Danis captus est et martyrio coronatus » ( nempe anno 1020). « Secundum, cum Lanfrancus Cadomensis abbas archiepiscopatum Cantuariensis Ecclesiae suscepit regendum. » ( id est anno 1070) « Tertium vero tempore Richardi archiepiscopi et Odonis prioris. » Scilicet anno 974, quod postremum Gervasius Dorobernensis monachus graphice depingit. De secundo intelligendus est Osbernus, quem sub Lanfranco floruisse constat. Subdit Osbernus post praemissa: « Sed ab his, inquiunt, aliqua in patrium, id est Anglicum sermonem, translata supersunt: ex quibus vel id petimus elicere, et in Latinam denuo linguam transferre. »

2.

Ex omnibus ergo scriptis quae de Dunstano statim post ejus mortem condita sunt, supererant 137.0407C| tantum Osberno scribente primi ac secundi generis lucubrationes, quae vel ad nocturnum officium sermocinandi modo; vel ineleganter, tametsi accurate, factae fuerant; quae vero accurate simul et eleganter scriptae, eas secundum illud Dorobernensis ecclesiae incendium consumpserat. Secundi generis auctorem reperi in ms. codice monasterii Vedastini apud Atrebates, cujus auctoris scriptio adeo salebris scatet, ut mihi luce indigna videatur: maxime cum non integra, sed mutila sit in codice Vedastino, qui in obitu Dunstani deficit. Ejus orationis specimen 137.0408A| esto Prologus, Albrico seu Alfrico Elfricove altero post Dunstanum Cantuariensi archiepiscopo nuncupatus in hunc modum: « Perprudenti domino Arconti Albrico, omnium extimus sacerdotum B. vilisque Saxonum indigena, alta polorum gaudia. Te quidem, pastor praecelse, ob enormitatem divulgatae peritiae, perque magnificam placidam privilegii dignitatem, ad insuperabilem mihi tuitionem caeteros quosque, quamvis sint doctrina perspicui, excipiendam secernam, qui quodam luculento competentis facundiae calamo, decentis aeditui, almi scilicet Dunstani, merita monumenta protelare conarer, in incoepta gloriosae vitae ipsius prooemia omnem hujus opusculi diffinitionem degeneri vitiorum stylo, ut cernis, attaminando foedarem. Quapropter primus prae caeteris hujuscemodi dedecus patula protestatione tuae serenitati profiteor, meque adeo more aligerorum, qui se priusquam professionis vocem emittant, alarum plausibus flagellare videntur, 137.0408B| propriis verborum verberibus, tuis provolutus genibus, exonerans affligo, » etc. Hic ille stylus boni oratoris, quem esse Bridferthum coenobii Ramesiensis monachum conjicio, tum ex B littera nominis initiali, quam praefert Vedastinus codex, tum ex aetate Bridferthi, quem Abbonis discipulum fuisse Pitseus tradit, atque sub annum 980 vixisse. Certe quisquis ille est B. hujus stribiliginis auctor, Dunstano aequalem fuisse intelligitur ex his verbis quae sub finem vitae leguntur. « Aequum tamen esse arbitror, ut ea saltim quae vel egomet vidi, vel audivi, justa Dei admonitione stimulatus proposse charitatis enodem. » Denique scripsit sub Aelfrico archiepiscopo, qui anno a Dunstani obitu secundo Cantuariensi Ecclesiae praeesse coepit. Unde non est contemnenda ejus auctoritas in singularibus factis exponendis, quae ab eo identidem mutuabimur, et in notulas referemus. Redeo ad Aelfricum archiepiscopum, quem Gervasius tertium a Dunstano constituit, nempe post Athelgarum et Siricium: Willelmus 137.0408C| Malmesburiensis Ethelgaro, quem anno uno sedisse dicit, proxime substituit. Unde mirari subit, Godwinum ita fuisse hallucinatum, ut dicat Alfricum a Willelmo praetermissum in suo archiepiscoporum Cantuariensium catalogo. Willelmi haec verba sunt: « Hoc de medio facto, scilicet Ethelgaro, sedit annis XI Wiltunensium prius episcopus Aelfricus, qui et ante abbas Abendonensis fuerat. De quo quod quidam dicunt, eum Cantuariae monachos proturbatis clericis posuisse, verisimile non videtur. Constat enim monachos in ecclesia sancti Salvatoris fuisse 137.0409A| a tempore Laurentii archiepiscopi, qui primus beatissimo Augustino successit, etc. » « Post eum Siricius, etc. »

3.

Post B. Vitae S. Dunstani primarium scriptorem, nullum reperio ante Osbernum Cantuariensem monachum, de quo ita Willelmus in lib. de Regibus Anglorum, cap. 8, ubi de Dunstano: « Plura et non contemnenda de viro volentem dicere revocat Cantuariae cantor Osbernus, qui ejus Vitam Romana elegantia composuit, nulli nostro tempore stylo secundus, musica certe omnium sine controversia primus. » Osberni lucubrationem, non eam esse quae a Surio edita est, tametsi a Baronio aliisque sub Osberni nomine laudata, sed eam esse constat quam nunc primum damus ex ms. codice Thuano-Colbertino, in quo exstant Osberni libelli duo, unus de Vita, alter de Miraculis S. Dunstani. Horum libellum stylus apprime respondet elogio, quod Willelmus auctori tribuit. Osbernum porro sub Lanfranco archiepiscopo floruisse intelligitur ex libro 137.0409B| Miraculorum, ubi, jubente Lanfranco, praedicationis officium etiam obiisse dicitur. Hunc scriptorem Vitae venerabilis appellat Willelmus in lib. II, de Pontificibus Anglorum, cap. 2, ubi totidem ejus verba de Algaro refert, qualia hic habet in sequentis libri num. 41.

4.

Alium rerum a S. Dunstano gestarum praeconem Surius exhibuit sub nomine Osberti monachi Cantuariensis. Sed vereor ne (ut Trithemius) pro Osberno ingesserit nomen Osberti. eique tribuerit Vitam ab se editam, quoniam Vitae S. Dunstani scriptorem Osbernum ex Willelmo aliisque forsan didicerat. Osbertum tamen appellabimus hunc auctorem, non Osbernum ut Macheuvius et plerique alii perperam, existimantes eum non alium esse ab Osberno, quem apud Willelmum legerant. Osbertum vero, seu quisquis est Vitae Surianae auctor, non anno 1020, ut apud Surium legitur, sed potius anno 1120 scripsisse intelligimus ex libro Miraculorum 137.0409C| ab eodem condito, et a Surio multis omissis in compendium redacto, quem integrum ex ms. codice Compendiensi habuimus. In eo siquidem libro mentio fit de nonnullis rebus tempore S. Anselmi patratis, quas suo loco referemus, contenti ea proferre, quae apud Osbernum aut non ita explicata habentur, aut penitus desiderantur. Hunc autem librum ejusdem esse auctoris persuadet brevis prologus, quem ei praefixum in consequentibus leges.

5.

Praeter hos auctores, qui data singulari opera de S. Dunstano scripsere, inveniuntur etiam alii qui satis prolixe de eo egerunt. Hos inter praecipui sunt ex antiquis Willelmus Malmesburiensis in libris tum de Regibus, tum de Pontificibus Anglorum; Gervasius Dorobernensis monachus in libro de Actibus pontificum Cantuariensum; Rogerius Hovedenus in parte priori Annalium; Aelredus abbas Rievallensis; Joannes Bromtonus; ex chronologis, Saxonicus post Bedam; Matthaeus Westmonasteriensis, 137.0409D| Trithemius in lib. III et IV de Viris illustribus ord. S. Benedicti: ex recentioribus scriptoribus Baronius, Harpsfeldius, Thomas Macheuvius, et plerique omnes historici Anglicani. Falsus est Ditmarus, qui Dunstanum cum Elfego ejus successore quarto confudit in Chronici lib. VII.

6.

« Dunstanus, » teste Willelmo in lib. II de regibus Anglorum, cap. 8, » prius abbas Glastoniae, postea episcopus Wigorniae, » tum simul Londinensis, « mox archiepiscopus Cantuariae, multae in saeculo potentiae, magnae apud Deum gratiae, illic Martham, isthic exhibebat Mariam. » Quod praeter scita canonum de sede in sedem translatus, quod simul Wigorniensem et Londinensem cathedram occupavit, id non viri optimi cupiditati aut ambitioni, sed eximiae ejus sanctitati, regum urgentissimae voluntati, atque adeo Ecclesiae Anglicanae necessitati tribuendum est, factumque repugnante semper Dunstano, « Ipse, addit Willelmus, artium liberalium in 137.0410A| tota insula post regem Alfredum excitator mirificus; ipse regalium locorum reparator munificus: in reges et delinquentes insonare terribile; pauperes et mediocres juste sustentare, in tantum et in frivolis pacis sequax: ut quia compatriotae in tabernis convenientes, jamque temulenti pro modo bibendi contenderent, ipse clavos argenteos vel aureos vasis affigi jusserit, ut dum metam suam quisque cognosceret, non plus subserviente verecundia vel ipse appeteret, vel alium appetere cogeret. » Hoc postremum in Dunstani Actis non legitur, sed zelus ejus contra delinquentes inde maxime illustratur. Hic quid regalibus locis, id est monasteriis, quid artibus reparandis contulerit, paucis investigandum.

7.

Cum Dunstanus in Angliae lucem prodiit, usque adeo monachismus defecerat a tempore Danorum, ut vix in paucissimis coenobiis vita monastica reliqua esset. « Nondum in Anglia, inquit Osbernus num. 6, communis vitae ratio colebatur, non usus deserendi proprias voluntates hominibus affectabatur. 137.0410B| Abbatis nomen vix quisquam audierat, conventus monachorum vix quisquam satis noverat: sed cui forte id voluntatis erat, in peregrinam vellet transsigere vitam, is modo solus, modo paucis ejusdem propositi comitatus, patrios fines egrediebatur. » Id ita explicat Osbernus ipse in Vita S. Odonis archiepiscopi, ut dicat, « studium religionis ob multiplices diversorum eventuum casus usquequaque coepisse defervere, » ob idque Odonem a Floriacensibus postulasse sanctae religionis habitum. Perseverabat tamen quibusdam in locis monastici status nomen, nempe (ut Crulandense monasterium aliaque omittam) Cantuariae in ecclesia cathedrali, quod diserte attestatur Gervasius ejus loci monachus, qui relatis Osberni verbis Cantuariensem ecclesiam excipit. Sed ita eo in loco deformata erat religio, ut monachi more comitum potius quam monachorum ibi viverent, teste Osberto in Miraculis S. Dunstani. Caetera fere loca occupabant clerici vitae solutioris: quae clades 137.0410C| non solum Danis tribuenda est, sed etiam Edwio flagiosisissimo regi, qui in Dunstani odium monachos e coenobiis deturbavit. De Malmesburiensi auctorem habemus Willelmum loci monachum in lib. II de Regibus, cap. 7: « Ipsum Dunstanum monachorum principem in Flandriam propellit. Ea tempestate facies monachorum foeda et miserabilis erat. Nam et Malmesburiense coenobium, plusquam ducentis septuaginta annis a monachis inhabitatum, clericorum stabulum fecit. » Non tulit hanc cladem Dunstanus, quin ab exsilio revocatus fugientem religionem in claustra revocavit. Qua de re ita Osbernus: « Aucta est religio per Angliam in tantum, ut quadraginta et octo monasteria monacbis vel sanctimonialibus instituerentur, cooperantibus beato Dunstano in hoc viris venerabilibus. Oswaldo videlicet, qui primo Wigorniensis, postea fuit episcopus Eboracensis, et Athelwoldo episcopo Wintoniensi. » Quorum acta hic consule. Ejus rei gratia edita est Eadgari regis nomine, 137.0410D| Dunstano haud dubie procurante, imo et dictante, Concordia de uniformi ritu servando in monasteriis omnibus Anglicanis, quae ad quinquagenarium numerum adaugere pius rex volebat, cujus rei praecipuus incentor fuit Dunstanus. Haec Concordia integra exstat apud Clementem Rainerum in Appendicis pag. 77, et apud Seldenum imperfecta.

8.

Et quidem in primis Glastoniense seu Glestoniense monasterium, ubi prius solitariam vitam duxerat vir sanctus, postliminio restituit monachis. Nam antea Glestonia « regalibus stipendiis addicta, monasticae religionis prorsus erat ignara, » teste Osberno num. 6. Locus est apud Westsaxones in episcopatu Willensi, pago Somersetensi, qui tres virorum abbatias habebat, Glastoniensem, Adelingensem, et Miclaniensem. De his agit Willelmus in lib. II de Pontificibus Anglorum, cap. 5, et de Glastoniensi quidem in hunc modum: « Glastonia est villa, in quodam recessu palustri posita, quae tamen 137.0411A| et aequo pede aditur, nec situ, nec amoenitate delectabilis. Ibi primo rex Ina consilio beatissimi Aldelmi monasterium aedificavit, multa illuc praedia, quae hodieque nominantur, largitus. Et varia quidem vicissitudine temporum, sed indeficientibus successionibus, congregationibus monachorum splenduit locus usque ad Danorum sub Elfredo rege adventum. Tunc enim, ut caetera, desolatus, aliquantis annis notos desideravit incolas. Porro quidquid turbo bellorum obtriverat, reparavit egregie Dunstanus, qui prius eo loci vitam solitariam monachus actitarat. Postmodo vero liberalitate regis Edmundi omnia quondam appendicia, et iis multo plura nactus, abbatiam composuit, qualis nunquam in Anglia sit, fueritve, » etc. Mitto quae de Glastonia dicuntur in Monastico Anglicano; sed Vitae Dunstani scriptor B. nonnulla addit hoc loco minime praetermittenda: « Erat autem quaedam regalis in confinio ejusdem praefati viri ( Heorstani Dunstani patris ) insula, 137.0411B| antiquo vicinorum vocabulo Glestonia nuncupata, latis locorum dimensa finibus, piscosis aquis stagnans, atque circumdata fluminibus, et plurimis humanae indigentiae apta usibus, atque sacris (quod maximum est) dicata muneribus. In ea siquidem ipsius loci primi catholicae legis neophytae antiquam Deo dictante reppererunt ecclesiam, nulla hominum arte constructam, imo humanae saluti coelitus paratam: quam postmodum ipse coelorum fabricator multis miraculorum gestis multisque mysteriorum virtutibus hanc sibi sanctaeque genitrici suae Mariae consecratam fore [ id est esse] demonstravit. Huic etiam aliud addiderunt oratorium, quod Christo ejusque sancto apostolo dedicaverunt . . . . Contigit ergo hujuscemodi causis praedictum virum Heorstanum, comitante secum beato puero Dunstano, transire Glestoniam: et cum inibi causa orationis pernoctarent, ecce suavissimi soporis felicem obtexit pausatio puerum, viditque mentis excessu quemdam senem niveo candore vestitum, per amoena se sacri 137.0411C| templi atria ducentem, ac monastica aedificia, quae post per ejus pastoratum aedificanda fuerant, demonstrantem, eo ordine quo nunc statuta referuntur fuisse. » Confer sequentem Vitam.

9.

Praeter ea, quinque alia monasteria Dunstanus erexit ex rebus quae sibi ex haereditate obvenerant, apud Osbernum num. 16. Ad haec monachos in Novo monasterio Wintoniensi instituendi auctor fuit Dunstanus, ut dictum est superius in actis S. Aethelwoldi, quae tu consule. Atque ad Dunstanum pertinet id quod de cujusdam Wintoniensis ecclesiae dedicatione legimus apud B.: « Interea religiosi Wintoniensium cives invitaverunt eumdem Dei pontificem ad quamdam novae ecclesiae dedicationem, quam in sua civitate Wintonia, qua regimen praesulatus ipse tenebat, pro summi Numinis reverentia condiderant in parte meridiana popularis plateae, quae nunc ecclesia occidentali parte omnibus ecclesiis vicinior perhibetur esse. In cujus consecratione adfuit inter 137.0411D| alios plures cum pontifice etiam Dunstanus cum praecipuis unus: qua dedicata, coegerunt more humanitatis virum venerandum cum suis ad parata charitatis convivia laetum diem pro tanti viri veneratione proque consecrationis ducentes celebritate. Pontifex autem post gratiarum actionem, cum suis imminente jam nocte surrexit, et data benedictione ad propria remeavit. Et venerunt incedentes per viam ad ecclesiam beato papae Gregorio consecratam: ibique subsistens episcopus dixit B. Dunstano: Compleamus hic apud oratiorium sancti Patris nostri Gregorii nostram Completorii horam. Et accesserunt post voces orationum, jungentes capita sua in unum, quo confessiones suas solita consuetudine vicissim proderent. » Notandus hic locus de confessione ad Completorium: « Qua peracta, dum daretur ab episcopo delictorum remissio, lapis permagnus ab alto aere irruit, et parcente Domino inter utriusque 137.0412A| capita vehementi lapsu in terram corruit: tantumque tangens capillos utriusque capitis, nullum eorum laesit. Quem, ni fallor, ille malignus cujusque justi operis inimicus ex improbitatis suae jaculis furiendo dejecit, quasi geminam iram in utrisque foret ulturus. » Haec referenda duxi hoc loco, quod apud Osbernum et Osbertum desiderentur.

10.

Simile quiddam ipsi Dunstano item accidit in funere cujusdam fratris sui germani, cui curam Glestoniensis rei familiaris ipse abbas commiserat. « Erat namque ( sic narrat B. ) huic eidem vero Dei ex humana parentum propagatione quidam germanus frater, nomine Wulwinus, quem sibi forinsecus in villarum suarum negotiis potentem praepositum, ne vel ipse vel quispiam ex monastica professione foris vagaretur inepta rei saecularis discursione, constituit. Hic nempe post emensum temporis sui spatium lethali conditione praeventus, temporalem necem obiendo subibat. Hac de causa contigit omnes 137.0412B| praescripti templi monachos ad funus ipsius exisse, nullumque, excepto abbate solo parvoque scholastico, qui postea pontifex effectus haec nobis intimavit, domi remansisse, ut cum sacris exsequiis exanime corpus ad monasterium, quo tumulaturum erat, perducerent. Interea abbas cum eodem scholastico ambulabat ad videndum, ut autumo, si jam fratres cum defuncti corpusculo propinquassent: et dum semper ex more psallentes incederent, venit ex improviso ultra antiquam ecclesiam quoddam missile saxum vehementi volatu conans beati Patris caput collidere: sed Deo defendente nequibat. Verumtamen pileum, quo caput velabat, procul quasi perticam unam a capite decussum projecit. Qui conversus dixit secum incedenti scholastico: Accelera ergo, et cape quantocius hoc rotabile saxum, ut deferas eum conspiciendum ad me. Quod cum ille nimis ponderosum ex jussu Patris vix elevando reveheret, ait venerandus pater Dunstanus: O adversans inimice, jam diu ex 137.0412C| industria maligna hujus mihi lapidis ictum insidians praeparabas. Non enim erat testimonium multorum hujusmodi lapides admodum magnos vel modicos in his Sumersetensium finibus [reperiri] nisi forte in quibuslibet lapideis operibus. Et idcirco palam patuit de cujus improba manu emissus prosiluit. Verumtamen post haec jussit ipsum saxum, licet in sui detrimentum missum fuisset, custodiae invectum quasi pro testimonio reservari. » Haec referre quoddam operae pretium duxi, tum ut Dunstani cautio pro monachis appareat, quos a saecularibus negotiis liberos curabat: tum ut notus fiat ejus frater Wlfwinus, de quo nulla alibi mentio. Habemus itaque regale Dunstani genus, patrem Herstanum, matrem Kynedridam, fratrem Wlfwinum, patruum Athelmum pontificem Cantuariensem, et consanguineum Cynewium episcopum.

11.

His omnibus monasteriis addendum occidentale S. Petri apud Lundoniam. Dunstanus quippe cum ibi archiepiscopus esset, « abbatem apud Westmonasterium 137.0412D| fecerat Wlfinum, » teste Willelmo Malmesburiensi in lib. II ubi de Episcopus Schireburnensibus, « instructo ad duodecim monachos coenobiolo, ubi quondam Mellitus ecclesiam » S. Petro fecerat.

12.

Non solum porro rem monasticam, sed etiam litterariam in Anglia restituit Dunstanus, contestante non solum Willelmo, sed etiam Aelfrico apud Spelmannum in tomo I Conciliorum pag. 618, ubi legitur a tempore Aelfridi regis usque adeo litterarum studium defecisse, « ut sacerdos nullus Anglicus epistolam nosset vel Latine edere, vel e Latino interpretari, usque dum archiepiscopus Cantuariae Dunstanus et episcopus Aehtelwoldus hanc in monasteriis resuscitarent cognitionem. » Plura et Dunstanus ipse scripsisse dicitur apud Pitseum, nempe formulas benedictionum archiepiscopalium, tractatum parvum in regulam S. Benedicti, item De regula vitae monasticae librum unum. Ad haec, Contra malos sacerdotes, 137.0413A| de Eucharistia, De decimis, De occulta philosophia, De ordinatione cleri, epistolas varias, quarum nonnullae adversus Aedwinum; quae omnia ut pro veris habeantur, imperare nolim, sed tamen quaedam vera esse fatendum est. Et primo quidem ipsius fetus est Decretum pro concordia seu uniformi vivendi ratione monachorum, sub nomine Eadgari regis conditum, de quo superius num. 7, et forsan is est liber de regula vitae monasticae a Pitseo laudatus. Deinde certum est quod de eo legitur in sequentis Vitae num. 34, nempe ipsum vacasse non solum lectioni, sed etiam codicibus emendandis; quo in genere sancti Benedicti Regulae operam impendit. Ex ejus epistolis unam invenimus Wlffino Wigorniensi episcopo scriptam, quam damus infra ex ms. Pontificali ante annos sexcentos scripto, quod modo penes eruditissimum Antonium Faurum doctorem ac socium Sorbonicum servatur. Eidem Pontificali praemissa est Joannis papae XIII epistola Dunstano inscripta pro pallio; cujus titulus 137.0413B| in ms. codice observandus est. Sic autem habet: Incipit epistola privilegii, quam jubente Joanne papa suscepta benedictione ab eo Dunstan archiepiscopus a suis manibus accepit, sed pallium a suis manibus non accepit, sed eo jubente ab altare sancti Petri apostoli. Hanc epistolam Baronius partim edidit ex Willelmi Malmesburiensis libro (uti ad marginem notat) de Pontificibus: quam tamen apud Willelmum 137.0414A| non reperio. Quidquid sit, eam integram hic referimus ex membraneo codice, maxime cum nec in nova Conciliorum editione integra reperiatur. (Privilegium hoc require inter epistolas Joannis XIII, Patrologiae tomo CV.)

13.

Postremo in legibus ecclesiasticis Canuti regis anno 1032 editis festum sancti Dunstani XIV Kal. Junii praecipitur, cap. 24. Ejusdem memoria est in Martyrologiis exinde editis. Hic ex Harpsfeldio monendus lector, ut si forte incidat in commentitia (sic ipse vocat) illa scripta, quibus significatur reliquias beati Dunstani a Cantuaria Glasconiam delatas ad annum Domini 1012, ut ne facile circumveniatur. Eadmerum quippe in Vita sancti Anselmi commentum illud prorsus explodere, scribentem se puero corpus sancti Dunstani inventum cum tiara, annulo, pallio, et aliis pontificiis ornamentis, et lamina plumbea, quae declarabat illius esse corpus: illudque in novam a Lanfranco exstructam basilicam 137.0414B| illatum. Denique anno 1508 Guillelmum Warahamum archiepiscopum curasse aperiri sepulcrum, in quo caput cum omnibus ossibus et praedicta lamina repertum est. Anselmus piam de sancto Dunstano orationem composuit cum recordatione miraculorum ejus, quae exstat in nova editione, pag. 297. Nunc tempus est ut Osbernum audiamus.

OSBERNI EPISTOLA SEU PRAEFATIO. 137.0413|

Occasio scribendi post alios. 137.0413B|

1.

Universis catholicae matris Ecclesiae filiis confrater eorum, per eam quae in Christo est regenerationem, OSBERNUS pacem bonam ac perpetuam salutem.

137.0413C| Multorum saepe ac venerabilium Patrum veneranda mihi auctoritas imminuit, ut vitam magnifici Patris Dunstani litterarum monimentis tradere, atque ad Dei laudem hominumque utilitatem Ecclesiae deberem auribus insinuare. Quibus dum ego pro facienda excusatione illud et verum obtenderem esse, plura a plerisque non ignobilis usquequaque scientiae viris de hac re conscripta, vererique me hominum reprehensiones, qui forte mimos nos aut certe temerarios vocare possent, dum non tam nihil satis nos habere, quam nihil nobis satis esse posse contenderent: contra illi magis nihil satis se habere, quam nihil satis esse posse retulerunt, et hoc probabilibus rationum firmamentis velle se astruere 137.0413D| dixerunt. Nam eorum, inquiunt, quorum praecipuam interfuit hujus rei diligentiam habere, alii, etsi satis eleganter, non tamen satis diligenter, sed quantum ad nocturnum festivitatis officium satis esse judicavere, sermocinandi ad populum modo scripsere; alii autem dum nimis diligenter, quemadmodum quaeque res acta sit explicare conarentur, elegantiam perdiderunt, atque in illud dicendi genus, quod suffultum Romanae princeps eloquentiae vocat, inciderunt, quod facilius taedium legentibus quam aliquod audientibus emolumentum gignere consuevit. Qui vero in utraque parte dicendi elaboraverunt, ut essent festivi pariter atque secundum gestas res 137.0414B| bene ordinati, horum scripta in illo incendio consumpta sunt, quod ante hos annos sancta Dorobernensis Ecclesia cum magno suarum rerum detrimento perpessa fuisse dignoscitur. Sed ab his, inquiunt, aliqua in patrium, id est Anglicum sermonem, 137.0414C| translata supersunt: ex quibus vel id petimus elicere, et in Latinam denuo poteris linguam, Deo suffragante, transferre.

Auctoris modestia. Operis divisio.

2.

Itaque his sive rationibus, sive rationum auctoribus ad scribendum traductus, malebam alienae voluntati bene dicendo obtemperare, quam propriae serviens voluntati a bene dicendo temperare. Verum ad hoc audiendum non sine quadam pudoris suffusione accedo, propterea quod omnium ora in me esse existimo, veluti in hominem more Laelii novas dicendi victorias pollicentem, et quasi ea quae ab aliis commode dicta sunt commodius se dicturum praesumentem. Sed ego neque illos minus commode 137.0414D| dixisse reprehendo, neque me commodius dicturum promitto; sed sive id dignum fuerit, sive pro tanta rerum materia digno contrarium, quod intendo illorum meritis aut culpae ascribo, quorum imperio atque importunitate victus haec scribo. Quamvis et mea voluntas tantum devotionis erga eumdem patrem et dominum nostrum obtinere debeat, ut si nulli vellent ista a me expetere, ego pro persona mea non dubitarem ingerere. Ita namque cum in alios me vidente, tum in meipsum me sentiente ejus merita valuere. Sed non fuit consilium quid vel in alios me vidente, vel in meipsum me sentiente hoc in libello dicere; in alio vero qui de signis ad sepulcrum 137.0415A| ejus perpetratis scribetur, dicere consilium fuit. Nunc autem primordia nativitatis ejus, processum aetatis cum augmento gratiae coelestis, commutationem mortalis saeculi pro immortalitate aeterni saeculi quam verissime conabor absolvere, omissis 137.0416A| omnibus his quae ita fuere mirabilia, ut infidelibus videantur incredibilia. Ac me quidem his enarrandis imparem scio, sed in ejus nomine in quem ipse fideliter credidit, et cui ipse fidele operis ministerium exhibuit, ista aggredi tentabo.

INCIPIT VITA SANCTI DUNSTANI CANTUARIENSIS ARCHIEPISCOPI ET CONFESSORIS (XIV KAL. JUNII). 137.0415|

Dunstani parentes nobiles ac pii. 137.0415B|

3.

Regnante magnifico Anglorum rege Ethelestano, anno quidem imperii ejus primo, adventus vero Anglorum in Britanniam quadringentesimo nonagesimo septimo, cum idem rex, hostibus circumquaque subactis, pace et concordia regnum tueretur, natus est puer Dei Dunstanus Wessaxonicis Angliae partibus, magnis quidem pro saeculi dignitate parentibus, sed ad religionem quae Christianos decet longe majoribus. Tanta siquidem virtutis ratione viventes animum colebant, tot piis operibus laborantes insudabant, ut communem mortalibus viam ingressi, angelicis spiritibus mererentur associari, sicut eidem filio suo postmodum divina revelatione innotuit. Quod non alienum est divinitatis 137.0415C| consilio factum conjicere, ut videlicet tantus infans tales parentes haberet, qui cum ipsi bene viverent, tum bene vivendi formam nascituro ex se filio tradere possent. Magnum quippe Deus illum futurum praevidebat, quem ibi dulcedinis suae benedictionibus praevenerat, ubi omnes filii Adam nativae maledictionis sententiam excipiunt, si non per assumptam a Filio Dei humani habitus formam ad pristinam reformentur beatitudinem. Magnum, inquam, Deus illum futurum praevidebat, cui tantum muneris donatum est, ut ante mundo signis innotesceret, quam hunc in mundi hujus lucem mater fudisset. Atque ut caetera dilucide et ordinate procedant, hinc dicendi initia constituam.

Cereis lux coelitus reddita.

4.

137.0415D| Maternis igitur sinibus sacro puerperio intumescentibus, dies Purificationis sanctae ac perpetuae Virginis Mariae illuxit festivus. Cumque vicinus undique populus ad ecclesiam eidem Virgini in Glestoniam dicatam conflueret ut devotionis suae ministerium in tanta solemnitate Regi regum Christo persolveret, contigit patrem pueri Herstanum cum conjuge sua Kynedrida advenisse, accensisque lampadibus sacris missarum solemniis interfuisse. Jamque plurimam diurni servitii partem clerus absolverat, 137.0416B| jam quemadmodum puerum Jesum in templum parentes inducerent recitari coeperat, cum repente majestas Domini in templo apparuit, quae omnia omnium luminaria exstinxit totamque domum tenebrosa caligine obtexit. Hinc gelidus omnium membra pavor perserpit, rigent comae, genua colliduntur. Stabant quippe sensu haerentes, et alternis obtutibus stuporem indicantes. Sed ut omnibus clarum fieret quid hac in re ea quae apparuit majestas intenderet, extemplo lux coelitus emissa in templo resplenduit, et eum quem puerpera manu tenebat cereum accendit. Si ante populus de amisso lumine miratus est, nunc majori admiratione simul et exsultatione detinebatur. Exsultabat namque praesentem se Dei gratiam vidisse, sed mirabatur 137.0416C| hanc sibi per feminam provenisse. Huc itaque ab omnibus perrectum, et hinc lumen omnibus porrectum. Habemus ergo novum de nova Elizabeth Joannem; habemus nostri temporis Jeremiam, quorum alterum Deus, alterum archangelus Dei in matris utero sanctificatum asseruit. Atque ut excellentiorem gratiam advertas, qua die Filius Dei a matre Virgine in templo est praesentatus, ea nimirum puer Dei in matris utero ad templum est deportatus. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam Israel sanctus Simeon exsultando proclamabat: lumen nihilominus in terra Anglorum exortum Christus, qui verum lumen est, lumine declarabat.

Dunstani nativitas et baptismus.

5.

Postquam autem edendi partus tempus advenit, 137.0416D| mulier genuit filium quantitate quidem corporis parvulum, sed ea quae praeventus fuerat gratia Dei immensum. Inde statim secundae generationis honore potitus, futuram fidei illius soliditatem jam tunc divinitus praefiguratam in nomine sortitur Dunstanus, quod petrae firmitatem sonat, parentum suorum adnotatione vocitatus. Deinde dum teneros annos infantiae sequens aetas exclusisset, et in apertos sonos linguam jam formare coepisset, ad templum nascentiae illius miraculo quondam insigne 137.0417A| cum oblationibus hostiarum defertur, imo ipse hostia viva, sancta Deo, placens, offertur. Ibi illis in oratione pernoctantibus apparuit vir aethereos habens vultus, et locum dixit non multo post tempore sublimandum, puerum ibidem Deo relinquendum, et beatum illum per saecula praedicandum. Tum mensoris funiculum per plana atrii extendens: Sic, inquit, aedificabitur locus iste ad praeparanda corda illorum Domino qui in hoc loco per hunc puerum Deo credituri sunt. Qua illi revelatione vehementer gavisi, immensas omnipotenti Deo laudes persolvunt, commendantes puerum in templo, ut esset Levis Domino, et portio illius Dominus existeret, quemadmodum Moysi dictum est, cum divideret Judaeorum per tribus singulas incolatus. Non erit 137.0417B| tribui Levi sors inter fratres suos, dicit Dominus, quia Dominus Deus pars illorum est. Unde Petrus ostendens se portionem in Deo habere, non in saeculo: Argentum, inquit, et aurum non habeo, sed quod habeo hoc tibi do: In nomine Jesus Nazareni surge et ambula. Hoc est: Aurum non est portio mea; argentum non est portio mea: portio mea Christus est. Hoc nomen munificum, hoc nomen mihi est fructuosum. Talis ergo portionis fructum tirunculus Christi in timore sancto assecutus, assidua ministratione Domino serviebat, proficiens quotidie tam in scientia pietatis quam in virtute sanctitatis.

6.

Ea tempestate Glestonia regalibus stipendiis addicta monasticae religionis penitus erat ignara. Nondum enim in Anglia communis vitae ratio 137.0417C| colebatur, non usus deserendi proprias voluntates hominibus affectabatur. Abbatis nomen vix quisquam audierat; conventus monachorum non satis quispiam viderat; sed cui forte id voluntatis erat, in pereginam vellet transigere vitam, is modo solus, modo paucis ejusdem propositi comitatus patrios fines egrediebatur, et qua opportunitas vivendi licentiam dabat, illic alienigena vitam agebat. Hicque mos cum plerosque, tum vehementer adhuc manet Hibernos; quia quod aliis bona voluntas in consuetudinem, hoc illis consuetudo vertit in naturam, quorum multi atque illustres viri divinis ac saecularibus litteris nobiliter eruditi, dum, relicta Hibernia, in terram Anglorum peregrinaturi venissent, locumque habitationis suae Glestoniam delegissent, 137.0417D| propterea quod esset, et a civili multitudine sequestratus, et humanis usibus accommodus. et (quod maxime affectabant) peregrini Patricii religiosa veneratione gloriosus, qui olim evangelizando regnum Dei illuc perveniens, vita, doctrina, signis et mirabilibus multipliciter claruisse, et post omnia 137.0418A| haec ibidem in Domino quievisse perhibetur. Cum ergo hi tales viri talibus de causis Glestoniam venissent, nec tamen quidquid sibi necessarium erat, sufficientissime in loco reperissent, suscipiunt filios nobilium liberalibus studiis imbuendos, ut quod minus ad usum loci ubertas exhiberet, eorum quos docebant liberalitate redundaret. Morbo correptus mira facit angelo duce.

7.

Adest ergo nobilissimus in Christo puer Dunstanus inter alios unus, imo prae aliis solus, ubi paulo diligentius quam imbecilla aetas ferre posset, litterarum studio intentus acerrimo in tenello corpore languore fatigatur, adeo ut per aliquot dies nec quid ageret, nec quid ab aliis ageretur intenderet. Flebat autem scholasticorum coaetanea turba, flebat 137.0418B| tota domus, familia ipsa, doctores recordantes modestiam pueri, ingenium, nobilitatem, educationem. Cumque, jam in limine mors adesse putaretur, nihilque aliud quam funeris obsequium meditaretur, ecce intempesta nocte coelestis illum medicina revisit, quam ei per angelicum ministerium Christus exhibuit. At, ne qua salutis innecteretur mora, ubi divina provenerat medicina, confestim de lectulo surgens doloris, ad templum Deo gratias acturus moderata velocitate currit, habens illum in itinere ductorem, quem in aegritudine habuit salvatorem. Stupefacti de magnitudine facti qui domo erant, qui aegrotantis illius curam gerebant, lento pede pereuntis vestigia terunt, finem rei curiosa agilitate explorantes. Necdum itineris 137.0418C| medium confecerat, cum malignus spiritus sive ejus saluti invidens, seu futuram religionem suspectam habens, latrantium canum multitudine stipatus occurrit, viamque eunti intercludere contendit. Exclamat itaque puer Christum pavore conterritus, sed ductoris sui praesidio vallatus, virgam arripit, quam in faciem obsistentis simulacri vibrans, ipsum cum omni comitatu in fugam compellit. O sanctum et terribile Christi nomen, sapientibus absconditum, parvulis revelatum! ecce draco quem initium figmenti sui finxit Deus ad illudendum ei, non solum ab angelis Dei illuditur, verum etiam a puero parvulo superatur. Vere detracta est ad inferos superbia ejus, in profundum laci concidit cadaver illius. Sed in quo ista noster potuit parvulus, nisi in illo qui 137.0418D| cum sit Deus super omnia benedictus in saecula, parvulus de Virgine natus est nobis, Filius a Patre datus est nobis. Dunstanus igitur ad portam templi veniens, sed eamdem repagulis obseratam inveniens, scalam cui inniti solebant, qui superiora templi sarciebant, ignoranter et quasi per excessum mentis ascendit. 137.0419A| Inde ad alteram tecti partem, qua nullus erat descensus, progrediens, angelicis manibus ad solum deponitur, et in interiora templi non patentibus claustris inducitur. Orta autem luce, dum per vicinas domos quaestio de puero facta fuisset, repertus est in templo cum his qui nocturnas custodias agebant leni sopore offusus. Rogatus ut tam mirabilis eventus modum exponeret, non esse hoc in sua conscientia respondit, et ignorantium mentes majori ambiguo deduxit. Sed hi quos explorandi gratia puerum secutos fuisse praediximus, de omnibus quae usque ad suprema templi fastigia contigerant, claro et probato sermone testificantur: caetera vero, quoniam illos et puerum latuerunt, solius Dei potentia mirabiliter patrata fuisse claruerunt. Magno igitur timore concussi 137.0419B| omnes qui audierunt, cogitabant quidnam esset quod puero contigisset, dicentes ad alterutrum: Quid sibi vult puer iste, cui tot et tam sancta praeconia attestantur? qui ante beatus quam natus, ante virtus prodidit gloriosum quam aetas probaret adultum. Singulari hunc gratia praeditum videmus, quem angelus aegrotum sanavit, diabolus sanatum contremuit, Ecclesia signata excepit. Et denuo orantes: Augeat, inquiunt, Deus meritum pueri ad gloriam sui. At ille regentis se Christi spiritu repletus, aures quidem corporis a suis laudibus avertebat, sed in secreto pectusculi Deum benedicebat. Ab illo itaque die in tanta admiratione habitus est, ut plurima illum utriusque sexus multitudo, quamvis adhuc delicatum, videre cuperet. Ipse vero 137.0419C| quanto excellentiora audiebat, tanto de se minora sentire. Ordines minores suscipit. Lectioni et scientiis dat operam.

8.

Jamque vernans aetas adolescentiae decus induerat, cum eum parentes sui sacros ordines rogarent suscipere, ut qui fuerat a primaeva aetate Domino electus, per hujusmodi gratiam eidem conjunctus adhaereret. Quorum ille voluntati humiliter parens minores gradus et habitu suscepit et vitae honestate servavit. Tum vero quod illi aetati non parvo ornamento est, certabat omnes officio superare, gratia et affabilitate omnes anteire, servare pudicitiam, fugere lasciviam; appetitor honesti, turpitudinis 137.0419D| exsecrator, majorum natu colloquiis adesse, juvenum ludicra declinare; ciborum abstinens, somno temperans, incessu gravis; neque facile moveri loco, neque abrupte loqui; magnae fidentiae ad incipiendum bonum, constantiae ad perficiendum; principium bene agendi Deum semper habere, finem vero eidem commendare. Moribus quoque bonis accessit studium sacrae lectionis, cujus exercitio et vitiorum importunitates evitabat et virtutum augmenta nutriebat. Et quoniam studium parvam habet efficaciam ubi naturale ingenium non suggerit intelligentiam: 137.0420A| auctore Deo sic utraque praeditus erat, ut et facilitate ingenii quamlibet rem acutissime intelligeret, et occupatione studii quodcunque intellectum fuisset firmissime retineret. Ex quo brevi factum est, ut neque praeceptoribus suis imperitior, et condiscipulorum peritissimis multo esset ipse peritior. Philosophorum scientias, quas earum rerum quae sunt, et quae aliter esse non possunt, cognitionem veritatis vetustas esse diffinit; ut sunt magnitudines, et earum aliae manentes motuque carentes, aliae vero quae mobili semper ratione vertuntur, nec ullis temporibus acquiescunt, multitudines quoque, et earum nihilominus aliae per se, aliae in relatione positae. Horum, inquam, scientias diligenti excoluit ratione, magnam in his et constantem 137.0420B| perspiciens esse perfectionem; et quamvis omnibus his artibus magnifice polleret, ejus tamen multitudinis quae musicam instruit, eam videlicet quae instrumentis agitatur, speciali quadam affectione scientiam vindicabat, sicut David psalterium sumens, citharam percutiens, modificans organa, cymbala tangens, sed non sicut hi quorum inertiam et luxoriosum otium noster propheticus increpat armentarius: Qui dormitis, inquit, in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris, qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti, qui canitis ad vocem psalterii sicut David, putaverunt se vasa cantici habere bibentes in phialis vinum. Nec eo ista commemoramus, quo his opus esse ad perfectionem tendenti arbitremur, sed ut multiplices Dei gratias in 137.0420C| juvene commendemus. Nam omnibus saecularibus studiis praeferebat scientiam pietatis, quae in evangelicis et apostolicis continetur litteris, dum sua semper ingenia sanctorum Patrum auctoritati contradens, et ambas res ad easdem litteras conferens, fidem veram, morum disciplinam, et (quod unum ac solum prae omnibus rebus quaerendum est) vitam aeternam se invenisse gaudebat. Sicut David ergo noster symphonista vasa cantici habuit; quia usum illorum non nisi in divinis laudibus expendit. Praeterea manu aptus ad omnia, posse facere picturam, litteras formare, scalpello imprimere, ex auro, ex argento, aere et ferro quidquid liberet operari. Ab Athelmo traditur regi Ethelstano.

9.

137.0420D| Tunc audita fama venerabilis viri Cantuariorum archiepiscopi Athelmi, cujus ipse erat nepos et filius fratris, permissu parentum suorum proficiscitur ad eumdem, quatenus tanti parentis et cognitionem haberet, et vitae illius exemplo juveniles mores informaret. Laetabatur itaque episcopus nimis in adventu nepotis, considerans in illo venustatem corporis, animi vigorem, ac totius honestatis eminentiam. Unde eo quo afflatus est Dei spiritu vas illum electionis futurum praenoscens, potiori gradu decorare, et regi Ethelstano familiari contestatione 137.0421A| eum studuit commendare. Hunc, ait, juvenem mihi quidem plurimum, regiae vero stirpi nonnullo consanguinitatis jure devinctum, vestrae excellentiae commendo, ut stet jugiter in conspectu vestro, audiatque verbum ex ore domini mei regis. Experiar in illo gratiam vestram, quam multiplicem in maximis saepe rebus expertus sum, et deinceps amplius experturum me confido. Quod rex, prompta cordis alacritate accipiens, oblatum juvenem gratissime excepit, unice dilexit, post haec necessariis quoque rebus regia vice praeesse constituit. Dunstanus igitur, terreno degens in palatio, egrediebatur et ingrediebatur ad imperium regis, et prosperatum est in manibus ipsius quidquid operis ipse coepisset. Et nunc quidem surgens ad orandum Deum, nunc sedens ad 137.0421B| dijudicandas causas hominum, ita se sapienter ac circumspecte agebat, ut et Deo per omnia placeret, nec aliquem pie viventium sua culpa offenderet; Dominus enim cum illo erat, et omnia opera ejus dirigebat. Iterum cum videret dominum regem saecularibus curis fatigatum, psallebat in tympano sive in cithara, sive aliquo quolibet musici generis instrumento: quo facto tam regis quam omnium corda principum exhilarabat.

Cithara coelitus dat sonum.

10.

Tunc cujusdam matronae frequenti ac religioso rogatu compellatus est, ut ei stolam sacerdotalem artificiosa operatione perpingeret, quam postea ad divinos cultus aurifactoria imitatione figuraret. Qui assumpta in manibus cithara in pariete 137.0421C| suspendit, opus ad quod venerat diligenter instituit. Cumque manum operi, cor autem atque labia Deo praepararet, apparuit in domo gloria Domini, quae illum jocunda suavitate reficiebat, caeteros vero insolita admiratione exterritos reddebat. Nam cithara illius quam parieti affixam fuisse diximus, ita ut erat pendens in paxillo, absque ullo moventis duntaxat hominis impulsu, consuetam omnibus hujus antiphonae melodiam acutissima simul ac discretissima modulatione personuit: Gaudent in coelis animae sanctorum qui Christi vestigia sunt secuti: et quia pro ejus amore sanguinem suum fuderunt, ideo cum Christo gaudebunt in aeternum. Exsiliunt itaque obstrepentes puellulae, materfamilias, omnisque domus clientela vociferans hominem nimium esse sapientem, 137.0421D| amplius eum quam quod expediat scire. At ille mundissimo mundissimi cordis intuitu coelestem musicam illam intendens, admoneri se intelligit ut vias duriores arripiat ut Christi vestigia propius sequatur, ut sanguinis sui effusionem non metuat, si Dei regnum et vitam delectat habere aeternam. Audivimus olim rudentem asinam verba edidisse, citharam vero sine humano pulsu sensualiter cecinisse 137.0422A| nunquam audivimus. Illa insidentem ne moreretur retinuit; ista ne mors timeretur admonuit. Illa angelicos vultus pertimescens subsedit; ista ad aspectum Dei et angelorum illius omnes audientes invitavit. Sed haec tua sunt, Christe, magnalia, quae in tuo Dunstano operari et per nostrum ministerium praedicari hominibus voluisti.

Dunstanus aulicorum invidiam fugit.

11.

Accensus igitur furore diabolus quod tam sanctis principiis juvenem niti conspiceret, in invidiam aliquorum eum conatus est adducere, ignorans malam voluntatem suam Deo famulari ad perficiendam Dei bonam voluntatem in homine, quem ad congaudendum et conregnandum ipse praedestinaverat. Inflammat itaque invidiae stimulis operarios iniquitatis, 137.0422B| qui conficto mendacio opinionem juvenis apud regem laedant, asserentes illum malis artibus imbutum, nec quidquam divino auxilio, sed pleraque daemonum praestigio operari. Advertens autem Dunstanus faciem regis non esse sicut heri et nudiustertius, palatio discedere parat, malens regem sponte sua deserere, quam ipse a rege invitus derelinqui. Quod ubi compertum est ab his qui probitatis illius improbissimi aemulatores exstiterant, insidiis iter obsident, socios disturbant, illum equo dejiciunt, suppliciis affligunt, postremo vinculis irretitum in cisternam quae juxta erat, depellunt. Cum interim horrendo molossorum agmine defensus, a quibusdam hominibus invenitur, quorum studio ac pietate ad vicum fovendus transfertur. Tum ille ex profundo 137.0422C| cordis suspirio ingemiscens: O saeva propinquorum meorum vesania in caninam saevitiam ex dilectionis humanitate mutata! nam irrationalis canum natura dilectionem mihi humanitatis blandiendo exhibuit; propinquitas vero, humanitatem oblita, infestantium me canum severitatem ostendit. Intellexit ergo hoc esse principium certaminis, ad quod illum divinus citharoedus praemonuit. Elfego episcopo hortante, dein morbo accedente, fit monachus et presbyter.

12.

Profectus autem inde cognatum pontificem adiit Elfegum, qui tunc temporis Wentanae praesidens Ecclesiae vitam virtutibus decorabat. A quo frequenti supplicatione rogatus, ut monachum indueret, quatenus qui angelicae conversationis initia 137.0422D| haberet, perseverantiam in habitu demonstraret. Respondit ille excellentioris gratiae esse qui in saeculo consenuit, et tamen quae monacho digna sunt fecit, eo qui se monasterio dedit, nec quidquam aliud praeter quam quod sibi statutum est post haec facere potuit. Alterum, inquit, necessitatis est, alterum vero libertatis. Ad haec episcopus: « Omnibus, ait, in commune summa necessitas est, ut qui ignem 137.0423A| gehennae voluerit effugere, ignem concupiscentiae studeat exstinguere. Ignis vero concupiscentiae non multum exstinguitur, si fomenta illius humanis sensibus non subtrahuntur. Sicut enim ligna ad ignem, sic ea quae sensibus subjacent ad concupiscentiam. Sed nulla erit fomentorum subtractio, si saecularium negotiorum non fuerit renuntiatio. Ex quibus omnibus id elicitur, ut si ignem gehennae volueris effugere, saeculo studeas renuntiare. Ad haec quod praecipue in mundo appetitur, libertas est hominis. Hac enim omissa, caetera possideri nequeunt: quod si possidentur, illa non desinit habere. Quapropter quandiu illam retinueris, illud Deo non dedisti quod maxime dilexisti. Ut ergo des quod maxime diligis, illa desinat habere. » Cum igitur his et hujuscemodi 137.0423B| verbis per singulos dies episcopus insisteret, et Dunstanus aut veris, aut verisimillimis rationibus insistentem differret, quadam vehementer die hoc cogitationis ambiguo pulsatus est, ut quid in vita quam maxime appetendum fuisset, virtus an voluptas, uxor an virginitas, magnopere deliberaret. Quem sub tali ambiguo positum gravissima febris invasit, atque ad desperationem vitae perduxit. Jacebat itaque sine exspectatione salutis aegrotans, nec ullum intuentibus viventis sensum praebens. Tunc ex insperato revalescens: Hic, ait, legibus voluptatis renuntio, hic me sempiternum sibi adversarium promitto. Nil cum uxore foederis paciscar; sola me virtus militem habebit. Insanum quippe est illam animi mei dominatricem sustinere, quae nec viventes 137.0423C| reddit sanatos, et morientes relinquit desperatos. Virginem me Virginis filius huc usque servavit, virginem me virginum regina Maria habebit. Confestim accito ad se episcopo, postulat sibi dilatae religionis benedictionem dari. Episcopus immensa laetitia pro salute simul et conversione juvenis perfusus, celeriter illum monachali et sacerdotali gratia promovit, attitulans ecclesiae beatae Mariae virginis, cui eum ab initio parentum suorum sponsio dicavit. Glastoniae in angusta cella inclusus, diabolum egregie excipit.

13.

Consummatis autem primis incoeptae conversationis diebus, cum eum episcopus adversus insidias diaboli et sermone instruxisset et auctoritate 137.0423D| roborasset, dimisit illum proficiscentem ad locum suae generationis principium, ibique in ecclesia praefatae Virginis mansitabat, operans ea quae piae religionis norma exigebat. Cui etiam adhaerentem cellam, 137.0424A| sive destinam, sive speleum, sive alio quolibet nomine rectius nominari potest (non enim invenio qua id appellatione quam proxime vocem) cum non tam humani habitaculi, quam formam gerat sepulcri, propriis laboribus fabricavit. Ut enim de re quam ipse vidi testimonium feram, quantum mea fert aestimatio, longitudo ejusdem cellae non amplius quinque, latitudo vero duos semis pedes habet: porro altitudo staturam exprimit hominis, si quis in defossa terra constiterit. Aliter enim neque satis ad pectus porrigitur, ut, sicut dixi, magis mortui videatur sepulcrum, quam viventis habitaculum. Unde manifestum est illum neque jacendo somnos cepisse, et stando semper Deum orasse. Ostiolum autem idem est quod paries. Quod enim ingredienti 137.0424B| ostium, idem ingresso paries fiebat. Neque vero in tantillo opere ostium nisi in toto fieri valebat. Medium ostioli fenestrellam aperit, per quam lumen operanti irradiavit. Miserum me ac peccatorem fateor inspexisse sanctum sessionis ipsius locum, vidisse quaedam etiam manuum illius opera, peccatricibus manibus contrectasse, oculis apposuisse, rigasse lacrymis, et flexis genibus adorasse. Recordatus namque sum quam saepe clamantem me in periculis exaudierit, quam misericorditer anxiatus fuerit; et idcirco neque lacrymis temperare, neque (si fieri potuisset) inde recedere volebam. Haec juveni domus, hic lectus, hoc de toto mundo spectaculum. Sed his angustiis ampla et spatiosa urbium moenia comparari non possunt, cum per easdem angustias 137.0424C| hodie et febricitantes salutem obtineant, et daemonum furores quiescant, et plurima invalitudo convalescat.

14.

Verum ne paupertatem illius diabolus miserari videretur, quem ante non sinebat habitare in palatio, eum nunc nititur depellere tugurio. Fallax ergo fallacem hominis adopertus imaginem, sub obscuro vespere cellam petit adolescentis, immisso capite fenestrae incumbit, cernit illum fabrili opere occupatum, postulat sibi quippiam operis fabricari. Dunstanus autem neque ejus calliditatem advertens, neque importunitatem ferens, operi quod postulabatur animum intendit. Interim ille perversa compositione verba facere, mulierum nomina inserere, luxurias commemorare; deinde religionem ostendere [offendere], et denuo eadem 137.0424D| repetere. Tum vero athleta Christi quis esset intelligens, tenacula quibus ferra tenebat fortiter ignire, suppressis labiis Christum invocare. Cumque per summos fines eadem tenacula candentia videret, 137.0425A| sancto actus furore celeriter ea de igne rapit, larvalem faciem tenaculis includit, et totis viribus renitens monstrum introrsum trahit. Jam stando vires sumebat Dunstanus, cum is qui tenebatur a nullo pariete, tenentis se manibus aufugerat, tales immani rugitu fremens ululatus: O quid fecit calvus iste, o quid fecit calvus iste! Tenui namque sed formosa caesarie erat, et ea re talia de homine clamitabat. Mane autem facto, congregata est ad eum non parva propinqui populi multitudo, sciscitans quisnam ille clamor fuisset, qui tanta eos vehementia dormientes terruisset. « Daemonis, ait, fuit ille furor, qui nusquam me vivere sinit. E cella quoque tentat ejicere. Caute vos agite ab illo, quia si vocem irati ferre non potuistis, societatem damnati quo pacto 137.0425B| sustinebitis? » Post hunc diem Dunstanus quasi in procinctu belli manere, virtutibus diabolum ad certamen lacessere, corpus inedia macerare, animam orationibus decorare, sciens in nulla re magis diabolum superari posse, quam in ea quam Dominus dicebat jejunio et oratione. Unde cum pudicitia corporis tantam cordis munditiam obtinuit, ut vix eum latere posset quidquid sinister spiritus molitus fuisset. Fama itaque nominis ejus universam percurrit regionem, quae ad visendum hominem Dei omnium corda accendit. Omnis aetas, uterque sexus, clarus, ignobilis, tenuis et pecuniosus, privatus et cum potestate, omnes omnino Dunstanum loquuntur, sapientiam praedicant, virtutem magnificant

Matrona reqia ad Dunstanum accedit, B. Mariae devota. Regem recreat ope Deiparae. 137.0425C|

15.

Mulier quaedam, nomine Elgifu, regali exorta progenie, magnarum divitiarum, quae omne semen regium materno semper affectu dilexerat, foverat, nutrierat, innixa manibus suorum ad hominem Dei accessit, sanctissimo illius colloquio perfrui desiderans. Quae cum ex ore illius verbum audisset, adeo delectata est dulcedine vitae aeternae, ut ulterius neque domum repetere, neque loco discedere, sed cum beato Dunstano manere, vivere, mori deligeret. Proinde habitationem sibi in affinitate sacri templi constituens, audiendo verbo Dei sedulo adesse, famelicis stipem dare, vestem algentibus, ipsa multae continentiae operam dare, prorsus ad omne opus justitiae promptissima existere. Circa 137.0425D| venerationem beatae virginis Mariae ita fervens erat, ut in templo illius quam plures sacri ordinis viros locaret, quibus ipsa quaecunque necessaria forent sua liberalitate exhiberet. Qua de re in tantum apud eamdem Virginem ejus merita valuere, ut si quando necessitate coacta quidpiam postularet, vix aliqua intercedente morula ab eadem susciperet. Ut enim sine taedio legentium aliquantulam ab incoepto digressionem faciam (neque enim a re quam tenemus 137.0426A| multum deviat), dum quodam tempore praefatus rex propter loci religionem Glestoniam venisset, illa veterem servare volens consuetudinem, qua regibus ministrare solebat, orat eumdem, ut ad se divertat, prandium quod sibi paraverat dignanter suscipiat. Quod rex non sine verecundia annuens (non enim ignorabat quid in pauperes Christi ipsa expenderet), praecepit regiae ministrationis provisoribus, ut scirent si omnia commode ac moderate parata fuissent. Illi autem circumspectis omnibus abunde ommia esse renuntiant, si ejus tantummodo potus, qui mellis ac myrti aspergine conficitur, sufficientiam haberent. Quibus illa: Non patietur, inquit, domina mea mater Domini mei Jesu Christi Maria, ut in omnibus rebus quae regiam decent magnificentiam, 137.0426B| deesse quidpiam valeat. Et accurrens in templum beatissimae Virginis, rogat per ejus largifluam bonitatem augeri quod in regali ministerio minus videbatur haberi. Sedit itaque rex multo stipatus satellite, hauriunt ministri modicum illud confecti liquoris: ita vasculum permansit imminutum, ut mulieris Sareptenae, vel hydriam farinae, vel lecythum olei putares. Denique tota die de vasculo hauriunt, tota nihilominus die inexhaustum reperiunt. Ad quod factum rex mente immutatus: Peccavimus, ait, nimis in famulam Dei, multitudinis nostrae superffuitate eam aggravantes. Ita dixit, post dictum faciem avertit, via qua coepit profectus est.

Aegrotans res suas disponit in manus Dunstani, qui mobilia dat pauperibus.--Illa spiritus sancti adventu recreata, unctione ac viatico munita obit. Dunstanus haereditatem convertit in ecclesias et monasteria. 137.0426C|

16.

Sed jam ut id quod instituimus attingamus, transacto laborum suorum glorioso certamine, gravi corporis infirmitate coepit haec eadem laborare. Ad quam dum moerens pater Dunstanus intraret, post uberrimas alterutrarum lacrymarum inundationes, post humillimam piae confessionis devotionem, post dulcissimam de beata spe et adventu Domini salvatoris consolationem, hortatur illam ut nudam se ab omni mundana specie faciat, ne in transeunte quidquam suum princeps mundi inveniat. Cui illa: Neminem, inquit, in mundo sicut te charissimum habeo, propterea quod te praecipuum salutis meae scio auctorem, salvo eo quod Deum omnipotentem 137.0426D| totius bonitatis principatum tenere credo. Illum ergo rerum mearum haeredem facio, te vero haereditatis tutorem constituo, ut quidquid illum cognoveris velle, tui arbitrii sit effectui mancipare. Quod beatus Dunstanus audiens, et quamvis invitus ejus voluntati morem gerere volens, universas gazas ejus, quae in rebus mobilibus superesse poterant, extemplo pauperibus erogabat; caetera autem ad Ecclesiarum sublevationem reservabat. Jam 137.0427A| sol vergebat ad occasum, et Dunstanus nocturnas fugiens tenebras ad suum remeat ergastulum: et ecce dum ostium ecclesiae psallendo praeteriret, erectis ad coelum oculis, omnipotentis Dei Patris et Filii coaeternum Spiritum in columbae specie videt descendentem, cujus corpus omni candore nitidius, alarum vero remigia scintillantis ignis splendorem per aera spargebant. Quam ille tunc vere beatus pia mentis aviditate contemplatus, penetrale illud morientis matronae subintrantem conspicit. Concite igitur unde venerat regressus, videt domum divini splendoris fulgore splendescere, audit feminam infra septa oppansi veli gratias agentem. Miratur colloquium, ac dicendi finem patiens auditor exspectat. Deinde levato velo penetrale subintrat, stelliferi illius 137.0427B| nomen requirit, nuntium interrogat. Illa excellenti quadam gratia vultus perfusa, modeste arridens ait: Tu stelliferum antequam huc venires vidisti, et nunc cui sum locuta interrogas? Ipse est qui tibi ad ostium ecclesiae psallenti apparuit, qui et me de pavore imminentis mortis conterritam visitationis suae gratia consolari dignatus est. Annuntio itaque omnibus amicis meis tristandum de morte mea non esse, quoniam morientem me aeternae vitae claritas suscipiet. Tibi autem clarissimo ac singulari amico uberes gratias refero, propterea quod tuis semper instructa admonitionibus, et adjuta orationibus ecce ad Deum vado. Unum tibi et ultimum, si ausim dicere, facio praeceptum, ut summo diluculo sacri unguinis ac Dominici corporis participem me facias: 137.0427C| quatenus his vivificis munita mysteriis, non confundar in porta, dum ibi fuero inimicis meis locuta. Cujus imperio venerabilis pater Dunstanus annuens abiit, mane juxta condictum rediit; itaque omnia peregit, ut finita fere missa, cum ipsa corpus et sanguinem Christi suscepisset, animam pariter Christo tradidisset. Qua honorifice in ecclesia beatae Mariae sepulta, Dunstanus cum de illius, cum etiam de sui ipsius patrimonio sollicitus (nam uterque parens obierant, nec praeter eum alium haeredem reliquerant), primo quidem eamdem ecclesiam vicinioribus atque uberioribus terris, quae in omni patrimonio erant, muneravit; caeteras vero fundandis quinque monasteriis pro situ terrarum ab invicem sejunctis reservavit. Quae monasteria sequentium 137.0427D| regum temporibus in tantum per ejus industriam 137.0428A| aucta sunt, ut singulis complurium monachorum turbae inessent, qui omnes secundum regulam ab eodem patre institutam viverent.

Arcana coelitus discit.

17.

Exinde sanctus vir, majoribus sese virtutum profectibus dedens, deprecatus est Dominum ostendi sibi gloriam justorum, ut qui eam per fidem bene creditam haberet, per manifestationem cognitam dulcius amaret. Talia ex corde meditanti, assistit juvenis decore insignis, quem puerum olim in corpore ipse puer agnoverat, et sancta semper familiaritate dilexerat, referens ea quae sunt aeternae vitae gaudia. Illum vero in hoc saeculo plura passurum, daemonum insidias, malignitates hominum; post haec omnia ad summos gradus perventurum, 137.0428B| multa hominum millia Deo lucraturum, cumque his coeli regna scansurum. Sed cum ille propter cautelam dicenti assensum non dedisset, apprehensum illum juvenis atrium templi induxit, ostendensque locum eatenus inconvulsum, ait: Ut nulla te credendis his quae audisti dubietas attingat, ante triduum presbyter quidam hic sepelietur qui nondum infirmatur. Exsurgens autem mane ab oratione Dunstanus, convocatis in unum clericis, ad locum venit, positoque signo ait: Si vera sunt quae mihi nocturno tempore ostensa sunt, ante tres dies presbyter quidam hic sepelietur, et nondum infirmatur. Vix illis ab invicem digressis, supervenit ejus feminae, quam proxime laudavimus, curialis quondam presbyter, qui facta cum clericis conventione praefatum 137.0428C| locum in sepulturam obtinuit, dicens: Cum me Deus e corpore migrare jusserit, hoc in loco meas precor reliquias sepelite. Recessit igitur presbyter vespera sanus, noctu rediit aegrotus; decubuit, agonizatus est, defungitur, et in loco beato patri signato sepelitur. Stupor ingens circumdedit omnes, propterea quod idem vir tam mira de loco, tempore ac persona praedixisset, quae omnia posthaec vera ipsi et manifesta vidissent. Ipse autem de ostensa ac promissa sibi vitae aeternae gloria laetissimus efficitur; de caeteris vero non parum tristis atque sollicitus redditur. Ab Eadmundo in palatium accitus, iterum inde protruditur. Sed rege ex praecipitio erepto honorifice revocatur, concesso ipsi solo natali.

18.

137.0428D| Defuncto autem rege Ethelstano frater 137.0429A| ejus Eadmundus imperii monarchiam suscepit. Qui cum sciret quanta olim virtute venerandus pater Dunstanus in palatio fulsisset, quam justis operibus et rectis consiliis praeditus fuisset, ac per hoc fraterno semper amore illum dilexisset, directis ad eum nuntiis orat dignetur ad se venire, ut quem omnipotenti Deo noverat acceptum, eum inter regios proceres et palatinos principes summum faceret tenere principatum. At Dunstanus sive praeceptis apostolicis obedire volens, quibus omnis anima potestati sublimiori subdita esse debere praecipitur, sive regnum justitiae, quod ex magna parte obsoleverat, in terra Anglorum exaltare cupiens, regiis petitionibus assensum tribuit, consistens pro temporum vicissitudine in palatio, et tam ipsum regem, 137.0429B| quam omnes Anglorum principes justitiae legibus submittens. Sed cum fere fiat, ut ex aliorum industria aliorum crescat invidia, cumque ad quam virtutem pessimus quisque non valet assurgere, eam in assurgente conetur expugnare: iterum sicut olim a plerisque nobilium, in prosperos Dunstani successus est offensum, et regi, ut a consortio illorum pelleretur falsa criminatione suggestum. Rex autem plus honesto falsis favorem attribuens, Dunstanum et rebus et regia gratia privatum, curia proturbari jubet. Sic primo, sic secundo die transitum. Jamque tertia lux advenerat, et rex cum suis venatum ibat. Nemus autem quod venandi gratia invenerat, mons Cedrorum [ B. Ceodrum] perexcelsus concipit, qui medio sui interruptus, ingens 137.0429C| barathrum et immane praecipitium de summo spectantibus ostendit. Igitur rex per devexa montis frena laxare, et per devia quaeque fugientem cervum insectari. Fatigantur utrique rex pro cervo, cervus pro seipso. Omni tandem fugiendi libertate negata, bestia praecipitium petit, ruit, ac in partes minutissimas conscissa deperit. Sequentium canum similis interitus, ultimum regem sonipes advexit, qui viso cominus quod prae se fortuna pararat, retraxit habenas, vectorem quoque reflectere nisus, cum repente ruptis frenis, et de manu porro rejectis, volucri cursu sessorem regem equus asportat. Quid plura? omnino de se diffidens, de Dei vero misericordia nonnihil confidens, coeleste auxilium implorat, sicque confitendo orat: Deus, rex omnipotens, qui 137.0429D| cum sis super omnia excelsus, humilia respicis, et alta semper a longe cognoscis, adesto nunc non regi, sed homini caeteris mortalibus simili, inque supremo 137.0430A| mortis periculo consistenti, nec reminiscaris injuriarum fideli tuo Dunstano per me illatarum; quoniam si me ipsius meritis a praesenti morte eripueris, quoad vivam devotum me tui nominis et illius laudatorem habebis. Nec dum plene verba finierat, et, quod dictu est incredibile, sed Deo nihil impossibile, quasi divina manu retentum animal in summo voraginis fixum manebat. At ille corde pariter et ore excelsas Deo gratias referens, Dunstanum suae liberationis auctorem accersiri jubet, et quae per illum Divinitas operata sit, coram omni principe exponit, et apprehensa dextera viri osculatus est eam et dixit: Agnosco, virorum sanctissime, quid in te commiserim mali, non per fidem meam quod ego voluerim, sed quod a pessimis hominibus coactus id 137.0430B| fecerim. Gratias ergo clementiae Dei, quae non modo debitum mihi supplicium non inferre, verum etiam indebitum voluit beneficium praerogare, dum me a praecipitio mortis eripiens, longioris vitae spatia in tuis nominibus concessit. Sit ergo deinceps inter nos perfectae familiaritatis perpetua integritas, sit disponendis in palatio rebus libera semper tibi facultas, sit in toto Anglorum imperio judicandi inter virum et proximum ejus summa potestas. Atque ut animi mei affectum circa te cognitum habeas, illum tibi locum in quo te genitum, educatum, conversatum accepi, perpetuo jure possidendum trado, ut quodcunque de illo velis statuere, tui arbitrii sit considerare. Quod si id cordi tuo potissimum sederit, ut ejus ordinis viros, cujus tu habitum geris, ibidem aggregare placuerit, 137.0430C| quidquid eis in quacunque re defuerit, ego ob gratiam tui regia liberalitate supplebo.

Glastoniae monasterium celebre reddit. Daemonis eludit terriculas. S. Andreae se committit. Angelis familiaris, Edgari sortem discit. Absentia videt.

19.

Igitur Dunstanus accepta potestate super regiam mansionem quae Glastonia vocabatur, post paucos dies angustioris ecclesiae fundamenta jacere, officinas secundum exemplar olim sibi ostensum construere, et consummatis omnibus magnum pariter atque egregium monachorum agmen ibidem coadunare: quibus ipse primus abbas effectus, ad tantam perfectionem justitiae omnes cohabitantes adduxit, ut quasi coeli luminaria ad effugandas totius erroris nebulas et 137.0430D| peccatorum tenebras viderentur. Tunc ad omnes circumquaque Ecclesias ex eisdem monachis pontifices eligi, tunc abbates assumi, tunc denique diversorum 137.0431A| officiorum praepositi institui: propterea quod essent et religionis merito praecipui, et doctrinae sapientia clarissimi, et ad catholicae fidei defensionem praestantissimi. Sed tantae religionis spiritus daemonis malus impatiens, quo pacto virum a statu rectitudinis dejiciat, quantis valet insidiis elaborat. Cujus oculis in cubiculo quadam nocte orantis immanem se lupum ingerit, iterumque post paulum vulpem blandientem confingit, quam ille specierum varietatem subridens; O te, inquit, per omnia similem tibi! o formas tuae actioni congruas! dum in altero cruentum, in altero te comprobes fraudulentum. Vade jam, inimice, quoniam in ejus nomine te vincam in lupo et vulpe, qui te in leone et dracone superavit. Cernens autem se magnam a daemonibus 137.0431B| invidiam pati, nec suis aut filiorum suorum viribus satis confidens, adhibuit vitae suae patronum Andream apostolum, ut esset fidus interpres apud Deum, assiduus in terra comes, atque in omnibus hujus mundi turbinibus custos indeficiens. Hujus ipse assidua protectione quasi muro vallatus, securus infra cellam agebat aetatem, excelsa mente universa mundi transcendens, et in amore divinitatis jugi meditatione requiescens. Unde suavissimis supernorum spirituum concentibus saepe interesse promeruit, bonam futurae mercedis spem Deo tribuente; ut qui angelorum conversationem agebat in terra, illorum societatem agnosceret in coelo. Denique cum praefato regi Eadmundo filius nasceretur, nomine Edgarus, puer videlicet pacis ac justitiae bajulus futurus, audivit 137.0431C| idem beatus beatos in coelo angelos gratulantes, et cum magna gratulatione psallentes: Sit pax, sit magna Anglorum Ecclesiae laetitia, quandiu puer natus regnum tenuerit, et noster Dunstanus mortalis vitae metas transegerit. Quod dictum quanta sit rerum veritate subnixum, congruus ordo praesentis lectionis faciet manifestum. 20. Ea etiam tempestate vir Dei precibus regiis devinctus, Bathensem Ecclesiam divinis cultibus instituendam invisere pergit: ubi dum facta refectione solitarius oraret, repente ad superna raptus, cujusdam discipuli nobiliter a se apud Glestoniam educati animam innumera angelorum frequentia hinc inde stipatam, atque immensi luminis fulgore perfusam, ad coeli palatium provehi conspicit. Moxque 137.0431D| in manus divinae pietatis eam commendans, dominos quoque loci ad commendandum invitat. 137.0432A| Stupentibus quidem omnibus, et vix fidem dictis exhibentibus, velocis cursoris testimonio, et mors et mortis hora secundum viri testificationem vera probatur.

Regis mortem praenoscit, cujus corpus Glastoniae sepelit.

21.

Regressus autem a loco ut regem loquendi sibi cupidissimum adiret, diabolum scurrae simillimum coram equitantibus deprehendit saltantem, et quasi de futuro aliquo lucro gloriantem: cujus praesentiam dum coessenti populo indicasset, formamque omnium conspectibus horribilem ex imperio denudasset, requisitus postea quid ejusdem monstri tam petulans laetitia portenderet, illo mortem regis regnique mutationem proximam esse denuntiat. Cui mox prophetiae rerum veritas contestata 137.0432B| respondit. Nondum enim sol septies diem creaverat, et rex occiditur, et regnum mutatur. Ex quo satis est advertere, quanta hujus viri pectus gratia Dei regebat, qui invisibilem hostem tam facile deprehendere, et ejus praestigias tam veraciter posset denudare. Translatae autem sunt exsequiae regis Glestoniam, ibique a beato Dunstano sub magna lugentis populi frequentia terrae commendatae.

Edredo regi charus fit.

22.

Successit in regnum jure fratris Edredus, egregius vir, homo cultor justitiae ac pietatis, Deum valde diligens, et ipse a Deo multum dilectus, ac per hoc paterno verbere quasi bonus filius crebro ab illo flagellatus. In hujus conspectu venerabilis 137.0432C| pater Dunstanus adeo erat pretiosus, ut eum omni generi humano praeferret, principem testamentorum statueret, thesauros ei delegaret, animam, corpus, et regnum committeret; nec quisquam in toto regno Anglorum esset, qui absque ejus imperio manum vel pedem moveret. Proinde Dunstanus quasi rex et regis imperator effectus, virgam aequitatis, virgam regni Dei per omnes Anglorum fines extendere, ecclesias quas aut ipse fundaverat, aut ab aliis fundatas egestas oppresserat, amplis haereditatibus munerare, prorsus magnam populis laetitiam in sua potentia facere, dum pax et justitia in mutuos amplexus converterent, et osculandi munus pro invicem libarent.

Elfego mortuo sedem Wintoniensem recusat.

23.

137.0432D| Dum haec ita geruntur, Elfegus apud quem illum olim conversatum fuisse praediximus, 137.0433A| ad vitam spiritualis saeculi dispositus est. Existimans autem rex tempus se opportunum accepisse, quo majoris honoris Dunstanum compotem faceret, aggreditur rogare illum, ut Ecclesiam pastorali solatio destitutam ipse pastor suscipiat. Sed cum videret se quod persuadebat persuadere non posse, reginae matri Eadivae [ B. Aelpwolduy] verbum imposuit suadelae: Scio, inquit, charissima mater ac totius imperii Anglorum regina, quod te communis noster amicus Dunstanus praecipue inter homines diligat, in tuis quam maxime operibus delectetur, dum quidquid pro consilio vitae aeternae ipse tibi praeceperit, sive id esset in sustentatione pauperum, sive in muneratione ecclesiarum, tu sedula semper exsecutione implere non cessaveris. Qua de re magna 137.0433B| animus meus spe detinetur, ut si quid ab eo quod me atque illum deceat postulaveris, nulla tibi ratione denegare velit. Decere autem utrumque nostrum, ut summum ipse attingat sacerdotium omnibus manifestum est, qui omnes honores vita et sapientia illius scimus esse inferiores, et regem Anglorum multis caeterarum terrarum regibus noscimus potentiorem. Aggredere igitur, mi dulcissima, hominem feminali facundia, et hortare ea qua apud illum niteris gratia, ut tibi consentiat, quatenus ex hoc Deo familiarius adhaerere, et nos potentius valeat a peccatorum vinculis absolvere. Paret itaque regi filio mater regina, Dunstanum adsciscit convivio, demulcet alloquio. Sed ille juxta etymologiam nominis sui ut mons persistens immobilis: Nolo, ait, 137.0433C| domina, illud a me expeti, quod vel concessum meos animos perturbet, vel non concessum tuos offendat. Neque enim nescio quam difficulter suam quisque ante tribunal Christi causam agat, nedum alienae causae cognitor aut judex existat. Quod si ista rationum maxima non esset, illa nimirum a suscipiendo episcopatu multum me cohiberet, quod dominum regem constanti video languore periclitari, nec multum me ab eo separari posse, cum me tam sui patrem, quam totius regni dominum ipse statuerit. Cumque illa restitantem suis adhuc rationibus tenere voluisset, motus ille aliquantisper: Certissimum, inquit, habeto in diebus filii tui pontificali infula me non esse sublimandum. Inde fluctuantes animos gerens cubiculo se dedit, ibique 137.0433D| secum multa volventi somnus obrepsit; et ecce adsunt principes regni Dei et judices saeculi, venerabiles Christi apostoli Petrus et Paulus cum sancto Andrea, quasi de urbe Roma eidem egredienti occurrentes, et ad Montem-Gaudii sibi se adjungentes. A quibus gratiosissime salutatus, videbat singulos in singulorum manibus gladios enitere, quos omnes officiosa benignitate sibi obtulere. Cumque visum per extensos ante se gladios duceret, hanc in gladio 137.0434A| beati Petri legebat scripturam aureis litteris intextam: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Caeterorum vero gladii propria tenentium illos nomina habebant inscripta, Pauli Paulus, Andreae Andreas. Interea Andream exhilarato vultu aspicit conniventem et evangelicis verbis audit praecinentem: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Tunc a beato Petro jussus laevam extendere, modicum crepitantis ferulae ictum excepit, hoc ab illo audiens: Hoc tibi sit, et poena abjecti, et signum ulterius non abjiciendi pontificatus. Ad cujus virgulae tactum a somno evigilans, divinitus se intelligit visitatum; agit gratias Deo cujus munere ita se conspicit 137.0434B| honoratum. Cumque die illucescente regi quae viderat enarrasset, miratus ille tali enodatione visionem absolvit. Quoniam per arma apostolicae benedictionis potestas exprimitur pontificalis, noveris te, pro eo quod hesterno die jugum Domini contempseris, increpatum, ac divina electione futurum pontificem designatum. Porro quod, in principio erat Verbum, gladio beati Petri apostoli inscriptum vidisti, cum Verbum Dei sit unigenitus Filius Dei, Deus, apud Deum semper, homo autem pro hominibus inter homines factus; profecto scias te ejus sedis principem futurum, quae Christi nomine in urbe Cantuariorum caeteris Ecclesiis insignior celebratur. Hoc signo divinae praenuntiationis Dunstanus est glorificatus, et hac regiae interpretationis 137.0434C| conjectura pontifex designatus. O signum insigne! O gratiam gratis homini datam! O cordis ejus sinceram puritatem! Adhuc summus Anglorum pontifex Odo in humanis rebus vitam agebat, et Dunstanus in oculis superni Inspectoris summus pontifex erat. Mirandum valde quod ipse adhuc terrigena angelicis concentibus admisceretur in coelis, mirandum nihilominus quod eum coeli cives frequentabant in terris. Quid! cui praeponam, hominem coelicolis adjunctum, an coelicolas homini destinatos, non satis comperio, nisi quod in altero felicior, in altero erat ille securior. Stupeant alii diversas diversarum virtutum donationes quibusdam hominibus divinitus collatas; ego nihil ita magnipendo, quomodo hominem in hujus mundi turbinibus consistentem, universa 137.0434D| mundi animo transcendentem, et in amore Conditoris quiescentem, Martham videre ministerio, Mariam desiderio, fidem operantem, charitatem ardentem. Sed nihil diximus, nisi ea quae reliqua sunt dixerimus.

Edredi mortui funus curat.

24.

At rex Edredus lethali morbo correptus decidit in lectum, nec ullam evadendae mortis spem 137.0435A| medici promittebant. Celeriter itaque nuntios legat, qui patrem vitae suae Dunstanum accersiant, ut sit ultimi arbitrii testis, confessionum susceptor et fidelis apud Deum intercessor. Contristatus ergo ad animam Dunstanus, quanta velocitate potuit, amicum regem invisere pergit. Videns autem Deus illum et cordis dolore affligi et corporis laborem pati, non est passus ut ultra illum afflictio tangeret, quin et dolorem lenivit et laborem imminuit. Nam, cum esset in itinere tendens ad palatium et membra jejuniis confecta infatigabiliter fatigaret, vox de summo aethere delapsa insonuit: Ecce rex Edredus obdormivit in Domino. Cujus vocis emissione equus, cui insidebat, percussus interiit, comites tremuerunt, audientes quidem fragorem tonantis, sed quid 137.0435B| tonaret non intelligentes. Quibus ipse rem aperiens, commendat animam defuncti regis in manus aeterni Regis, statimque deferentibus nuntiis audit quod ante sibi de coelo angelus absolvit. Ingressus ergo palatium Dunstanus, contemplatur dilecti hominis cadaver jacere, comitum turbas, qui aurati olim solebant assistere, procul recedere; miratur commutationem, miseratur conditionem. Deinde fidem, qua viventem dilexerat, defuncto quoque impendere studens, corporis involucrum in sua suscepit, debitumque sepeliendi officium debito illi honore persolvit. Edwii regis ob malos mores, recedit. 25. Post hunc surrexit Edwi filius Edmundi regis, aetate quidem juvenis, et nulla regnandi gratia pollens, 137.0435C| qui neque ipse sapiens, neque sapientium consilio acquiescens, sed alter Roboam, despectis majoribus, natu puerorum consilia sectabatur. Hos ille perniciosissimos satellites nactus, et eorum non tam consiliis quam insaniis fretus, optimum quemque rebus exspoliare, locupletes proscribere, exhaeredare ecclesias, detrahere religioni, multiplices in civitatibus exactiones exercere. Nec solum alienis ab ejus cognatione illius obfuit crudelitas, verum etiam Neronis more in homines sua stirpe oriundos, in ipsam quoque regum matrem reginam Eadivam, sua dementia debacchari. Praeter haec libidine ardens, sine intermissione aestuabat ad coitum. Quibus rebus venerabilis pater Dunstanus graviter offensus, frequenter eum simul et acriter in locis opportunis 137.0435D| increpare; ille increpantem ridere, simulque illi multa mala minari. Postquam autem industriam suam nihil videt praevalere, omnino decernit ejus colloquio abstinendum.

Glastoniae pie degit.

26.

Itaque, relicto illo, monasterio recipitur, ibique in tanta celsitudine religionis deguit, ut mensuram 137.0436A| sancta excederet devotio; hoc in loco turris exstructa erat, quam necdum ulla in supremo cacumine tectura claudebat. Cumque populus trabem totius operis sustentatricem summis muris applicare contenderet, repente ruptis funibus eadem trabes deorsum ruere coepit. Clamor ingens totius populi Dunstanum iteratis vocibus perstrepentis. Advolat itaque ocior sanctus, elatam dexteram machinae opponit, e regione crucem depingit. Necdum sancta manus sanctos contraxerat digitos, cum ea quae vergere coeperat trabes, non vinculis astricta, non machinis levata, non denique ullo humani ingenii apparatu sustentata, ad locum de quo ruere coeperat revehi videbatur. Si tantae gloriae malignus spiritus non invideret, cui invideret? Si tunc virus malignitatis 137.0436B| suae non effunderet, quando effunderet? Nihil ergo dubietatis ulterius de viro Dei habens, semel atque simul omnes insidiarum suarum laqueos illi intendere statuit. Translatus itaque in speciem ursi, consimilem hianti rictu orantem aggreditur, injectisque ungulis pastoralem, quam manu tenebat, virgam, complectitur, atque ad se trahere conatur. At divinus Dunstanus, divinitatis spiritu fortiter roboratus, retractum ad se baculum erigit in sublime, fugientem belluam dirissime caedit; nec prius monstrum caedendo desistit, quam flagellum in tergo illius tribus in partibus comminutum apparuit.

Regis amores insectatus, in exsilium agitur. Apud Gandavum degit.

27.

137.0436C| Victus ergo in se diabolus, in aliis victorem suum vincere quaerit. Neque enim rerum occasiones longe abfuerant, quibus id quod perverse moliebatur, in usus malignos transferret.

Nam rege praefato eodem quo consecratus fuerat die in turpes concubitus publice devoluto, ac per hoc omni senatorio ordine offenso, nemine tamen ejus lasciviam redarguere auso, pari ac communi omnium voto Dunstanus compellatus qui regem constanter adeat, regium stuprum divina humanaque ratione compescat, mulieris adulterae meretricium suspendii comminatione percellat. Fecit hoc ille, et parum est hoc. Repertum insuper cum adultera simul et filia illius principem a moechali toro violenter abstraxit, positaque in capite corona ejus 137.0436D| ante summum pontificem Odonem adduxit. At ganea sanguineos intorquens oculos: Tu, inquit, mortis me suspendio addixisti; ego te membrorum decore privatum sempiterno exsilio damnabo. Cujus invectionis tenore spiritus nequam arreptus, ultionem de viro Dei nefandae meretricis impulsu exspectat. Itaque mulieris animum diabolus instigat; regis iram 137.0437A| mulier exaltat; ambo exsilium Dunstano intentant. Et primo quidem, urgente regis edicto, omnes monasticae religionis ecclesiae suis rebus spoliabantur, ut, quae praecipuae semper viro fuere laetitiae, nunc eidem quam maximo fierent moerori. Deinde cum ventum fuisset Glastoniam, et descriptis omnibus ipse proscriptus fuisset, inter lacrymas monachorum ejus manu nutritorum, inter lamenta venientium ad se ex omnibus locis amicorum, inter gemitus pauperum, consuetis stipendiis per singulos dies ab illo recreatorum, audita est in atrio templi vox plaudentis diaboli, quasi vox juvenculae acriter atque minute cachinnantis. Quem sanctus severa fronte suspiciens, Nihil, ait, super exsilio meo gratuleris, quoniam plus est quod me redeunte doleas, quam 137.0437B| quidquid me exsulante laetari valeas. Ad quod dictum pallidi regni pallidus minister abscessit. Dunstanus autem non immemor quid sibi divinus olim citharoedus praecinuerit, imo Dominicae memor promissionis, qua beatos fore qui pro justitia persecutionem patiuntur (Matth. V. 10) Christus asseruit, marinis se fluctibus tradit, contrarium littus in gente Flandritarum attingens ubi eminenti coram principe terrae illius gratia inventa, manebat in monasterio sancti Petri quod situm est Gandavi, propterea quod illud caeteris illius regionis monasteriis et professione virtutis, et philosophiae documentis excellere videbatur. Nec tamen cessat vesana furentis mulieris insania, quae omnibus qui, virum Dei tempore suae recessionis hospitio foverant, perscrutatis, proscriptis, 137.0437C| damnatis, ipsius quoque oculis eruendis malignos transmitteret ministros. Verum, miserante divina clementia cujus nunquam auxilio destituebatur, ante illum Gallia susceperat, quam aequoreos servi Jezabelis fluctus attigissent. Exsulat itaque sanctus nulla exsilii per gratiam Dei damna deplorans, dum suis meritis ita sibi omnes devinciret, ut patriam esse exsilium putaret. Super haec illum amici apostoli consolatio fovet, qui nullius rei quam ipse expeteret eum indigere permisit.

Edwio rege fugato, Edgarus regnat.

28.

Respiciens ergo Christi clementia Anglorum populum tanto patrono destitutum, suscitavit corda virorum ab Humbre fluvio usque ad flumen Tamisium, 137.0437D| supra quod urbs Lundonia est fundata, adversus 137.0438A| impium regem Edwium. Qui omnes, quasi in unum hominem translati, non modo regnum ipsius abjicere, verum etiam ipsum regno expellere moliti sunt, propterea quod in commisso regimine insipienter egisset, sapientes disperderet, ignaros boni suis consiliis adscisceret, prorsus libidine atque arrogantia praeceps abiret. Coacti itaque in turbam regem cum adultera fugitalentem, atque in inviis sese occultantem armis persequi non desistunt. Et ipsam quidem juxta Claudium civitatem repertam subnervavere. Deinde qua digna fuerat morte multavere. Porro regem per diversa locorum semetra deviantem ultra flumen Tamisium compulere. Deinde accito fratre illius optimae indolis adolescente, nomine Edgaro, quem futurum regem coelesti 137.0438B| quondam oraculo designatum fuisse praediximus, dum pacem regnique salutem suis ac Dunstani temporibus angeli praedicarent, statuunt illum regem super omnes provincias ab Humbre magno flumine usque ad flumen Tamisium; quo flumine amborum regnum ab invicem dirimebatur. Ita regnum, quod unum fuerat, in duos reges divisum gravibus aliquantisper conflictibus bellorum sudabat, impleta tunc veridica illa Salvatoris sententia, qua omne regnum in se ipsum divisum asserit destruendum, et domum super domum esse casuram (Luc. XI, 17). Edgarus quotidie erat proficiens, ut David, pietate ac fortitudine, atque, ut Salomon, sapientia, divitiis et gloria, domus autem Edwii in dies decrescere, cum ipse in flagitiis crescere non desiverit.

Dunstanus ab exsilio revocatur. Wigorniensis ecclesiae episcopus ordinatur sub titulo archiepiscopi Cantuariensis. 137.0438C|

29.

Post paucos autem electionis suae dies praecepit Edgarus diarcha totius regni sui concilium celebrari, in quo annihilatis omnibus quae a fratre ejus iniquis fuerant legibus decreta, ac restitutis omnibus quae violenta illius fuerant damnatione ablata, Dunstanum quoque venerabilem abbatem in magna gloria de exsilio revocavit, et majore, quam ab omnibus ante regibus honoratus fuisset, gloria sublimavit. Cui etiam, ut pontificale decus susciperet, vehementi petitione imminuit; nec ante a precibus quiescere voluit quam illum a sententia ad consentiendum 137.0438D| retraheret, et ecclesiae Wigorniensi, quae 137.0439A| sub honore beatae virginis Mariae pollebat, pontificem praeficeret. Qui dum Doroberniam sacrandus adveniret, et, recitata petitione cleri ac populi, summus Dei sacerdos, Odo gaudenter annuisset; mirabile dictu! caeterum consecrationis ministerium, non quasi super antistitem Wicciorum, sed sicut super archiepiscopum Cantuariorum mirabiliter atque hilariter absolvit. Qua de re a circumstante clero reprehensus, quod contra Patrum decreta ageret, qui unius ecclesiae duos prohibent esse sacerdotes, nec per jus haereditatis fieri electionem successionis, tale fertur responsum dedisse: Si divinis humana non cederent, jure mihi hominum auctoritas praetendi posset. Nunc vero quoniam auctor omnium Deus est, non possum illud non facere quod faciendum Spiritus 137.0439B| Dei dignatus est praecipere. Erit namque beatus iste proximus post mortem meam hujus sedis archiepiscopus, et adversus mundi principem fortissimus praeliator. Hac ille summi pontificis ratione defensus procedit ad populum, summus et ille pontifex Cantuariorum praetitulatus, gestans insignia Aaron, non legis velamine adumbrata, sed divinae propitiationis munere per gratiam Christi insignita. Inde ad ecclesiam quae sibi fuerat consignata reversus, atque in cathedra pontificali sublimatus, recordatus est quid olim exsultanti diabolo promisisset, cum illum regalis impietas exsilio ascripsisset. Itaque obviis in illum manibus insurgere, membra ejus evangelico gladio dividere, et oves quae circumquaque errabundae ferebantur, ad Dominicum ovile revocare.

Edwii animam a poenis liberat. 137.0439C|

30.

Interea mortuo impiissimo rege Edvvio, atque in sortem malignorum spirituum translato, Dunstanus in ecclesia, cui praeerat, Deividis meditationibus inserviebat, nihil sciens quid de rege actum fuisset. Et ecce tartarea cohors sub ejus aspectu exsultando quasi chorum ducere, et veluti de capta praeda laetas victorias agere. Perscrutatur itaque sanctus causam laetitiae, audit regem obiisse, animam illius gehennalibus statim incendiis tradendam [ liberat ]; sed prius hoc Dunstano ex divino imperio nuntiandum. Motus itaque pietate Dunstanus solo tenus prosternitur, largifluus ex oculis lacrymarum imber producitur; pulsat Deum precibus, nec ab illo orando quiescit, quousque 137.0439D| spiritum regis liberatum agnoscit. Brevi autem morula peracta redit tristis legio infernalis, magnoque clamore in has voces erumpit: O te hominem hominum! o fidei alienum! o nostris beneficiis semper ingratum! nos detulimus obsequium, tu nobis retulisti supplicium; ad ulciscendas injurias tuas de regione tenebrarum venimus, et ecce adversis imprecationibus tuis confusi redimus. Cumque ille depromendae veritatis praeceptum daemonibus indiceret, agnoscit animam regis angelica virtute illis sublatam ad statutum terminum sub signaculo servatum; nihil juris in illam daemones 137.0440A| habere, sed in sortem poenitentium animarum eamdem cedere. Tum ille exsultans in Domino, furores illorum tali ratiocinatione compescuit. Quid, inquit, injusti actum est vobis? Si peccavit homo iste, in Christum et in me peccavit. Sed, quoniam meas propter Christum dimisi injurias, dimisit et suas Christus, cum ejus ego clementiam deprecatus sum. Quod ergo Christus et ego dignati sumus clementer indulgere, eos qua temeritate audetis improbe reprehendere? Qua sententia tetri spiritus, quasi Parthica percussi sagitta, muscarum modo a vento raptarum dissiliunt.

Lundoniae sedem accipit.

31.

At Edgarus totius imperii monarcha effectus, cogitabat beatum virum super omne regnum 137.0440B| constituere, nolens in regno sine illo crescere, quem ante regnum prae caeteris studuerat familiarius diligere. Unde apposito patribus suis Lundoniensi episcopo, rogatu regis ac principum Dunstanus successione donatur, annuentibus quoque omnibus ejusdem urbis habitatoribus, et importunis vocibus illius nomen acclamantibus. Audierant namque quam fuerat a primaeva aetate Deo acceptissimus, quam in illa cui praeerat Ecclesia sollicitus, quam denique in omni re bona et optima probatissimus: et ea re noluerunt habere alium cum possint habere lectissimum. Neque illum juvit excusatio canonum auctoritate praetensa, qui sicut ecclesiam unam duobus esse episcopis contradicunt, ita duas Ecclesias uni episcopo fieri posse non permittunt: 137.0440C| Cum Joannes, inquiunt, dilectus Domini septem Ecclesiis atque episcopis earum praefuerit, et beatus Paulus omnium Ecclesiarum sollicitudinem simul et magisterium habuerit. Talibus beatus Pontifex rationum testimoniis victus, Lundanae urbis antistes intronizatur, non relinquens eam quam ante habuerat Ecclesiam, sed utrique praesidens, utramque regens, utriusque verus ac proprius pontifex existens. Habes ergo, sanctissime Pater, gladium Pauli, quem tibi coelitus destinatum olim ipse detulerat, et ad dividendos Ecclesiae inimicos habendum tradiderat. Et quamvis prior tua pontificalis potestas non absque vigore evangelicae disciplinae administrata sit, non tamen eam aut gladio, aut persona praesidentis praemonstrari oportuit, 137.0440D| propterea quod neque virginem gladius decet, viros autem decet: neque mutando locum mutasti obsequium; cum a virgine Matre Domini transires ad Apostolum Domini, a Wigracistra ad Lundoniam. Accingere ergo, bellator fortissime, accingere gladio potentiae Dei, factus potens per eum qui supra femur quoque est potentissimus (Psal. XLIV, 4.) ad dimicandum adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Divide illos qui per nefarium scelus illicito abutuntur matrimonio, nec te revocet ab inferenda ultione aut regalis potestas, 137.0441A| aut Romani pontificis singularis sublimitas. Da sententiam in populi seductores argentarios, et non prius ad sacrum altare die Pentecostes oblaturus procedas, quam et illos vindicta feriat, et populo Dei justitia proveniat. Ubique tuarum signa virtutum relinque, ubique Dominicae crucis tropaea erige; promereberis etenim post modicum gladium Petri, in quo innumera, sicut Petrus, omnium generum animalia occides (Act. X, 13, 14), et in corpus Ecclesiae manducando trajicies. Promereberis, inquam, gladium Petri, insignitum nomine omnipotentis Filii Dei, ut in omni Anglorum latitudine ligandi solvendique potestas per illum tibi augeatur, nec valeat in ovile intrare ovium, qui te ductore non ascenderit per ostium. Quam merito ostium horrei 137.0441B| Dorobernia sonat, ut horreum sit amplitudo imperii Anglorum, ostium vero principatus Ecclesiae Cantuariorum.

Odone mortuo, itemque Elfsino; Berthelino ejecto, Cantuariam transfertur.

32.

Excessit ergo humanis rebus, deductus angelorum manibus ad paradisum princeps sacerdotum Odo, vir clarus sapientia, et virtute laudabilis, et nisi Dunstanus succederet, ab omni Anglorum orbe semper deflendus. Post cujus obitum, cum rex Dunstanum adjuraret, ut princeps fieret sacerdotum, nec ille adjuranti ulla ratione assensum accommodaret, assistunt quidam, quorum manus Wentoniae episcopus Elfsinus impleverat, postulantes confirmari illi summum sacerdotium. Hic enim 137.0441C| et ante Odonem summum sacerdotium ambierat; sed custos Ecclesiae suae Christus ambitionem illius impediebat. Itaque rex eos qui muneribus pontificis corrupti fuerant, nihil suspiciens, et ob hoc simplici eos animo exaudiens, orbatam pastore Ecclesiam eidem tradidit gubernandam. Sed cum Romam profectus fuisset, ut pallium a sede apostolica susciperet, gravi inter Alpes frigore correptus misere interiit, digna sibi ultione divinitus recompensata; ui qui ab amore coelestium friguisset in corde, per frigoris asperitatem periret in corpore, et qui alienos honores ambire praesumpsisset, ipse in aliena regione mortuus, honorem pariter et vitam amitteret. Iterum preces de archiepiscopatu Dunstano funduntur, 137.0441D| nec quidquam in animo illius confessionis operantur. Quapropter deligitur ad patriarchatum Cantuariensis Ecclesiae Berthelinus Dorsacensium episcopus, homo mansuetior quam industrior, et qui suae magis quam alienae vitae nosset consulere. Is post paucos suscepti pontificatus dies, cognitus quod ad tantam rem minus esset idoneus, jussus a rege et omni populo, Cantuaria discedit, atque ad relictam nuper Ecclesiam suam non sine verecundia 137.0442A| redit. Dominus namque agebat pro Dunstano, ut impleret verbum suum, quod promiserat in manu principum regni sui. Advertens autem rex Edgarus horum reprobationem, melioris esse vocationem, solumque in omuibus hominibus esse Dunstanum, cui nemo conferri, imo omnibus posset praeferri, tertio illum precibus fatigatum, tandemque cum sui ipsius, tum omnium episcoporum importunitate superatum, primae metropolis Anglorum primatem ac patriarcham instituit. Quem statim ob robur apostolicae fidei vel auctoritatis ad Romuleam urbem profectum, Romanus pontifex videre promeruit, eumque sacris pontificalibus decoratum, quasi angelum Domini exercituum, ad exhibendam divinae legis scientiam, aut quasi columnam 137.0442B| lucis ad illuminandam faciem terrae, genti Anglorum transmisit. Ecce quemadmodum impleta sunt, quae per gladium verbo Dei inscriptum, ac beata principis apostolorum Petri legatione exhibitum, tanto ante praenuntiata fuerunt. Sed quid sibi vult quod de manu tertii apostoli tertium gladium acceperit, cum in ecclesia quae sub ejus nomine apud Rovecistram venerabilis habetur, pontifex nequaquam sederit? Sedit plane potestate, etsi non corporali sessione; sedit, inquam potestate, imperio sedit, defensione sedit, beneficiis sedit.

Columba inter sacra illustratur. Aquam ex rupe elicit.

33.

Sed ne virtutum illius gratia urbs Cantuaria 137.0442C| esset privata, aut augmentum suscepti honoris diminutio praeteritae videretur fuisse virtutis, dignatus est Spiritus sanctus novis quibusdam gratiae suae principiis ita virum in ecclesia Salvatoris clarificare, ut mirabilis ipse extra hominis naturam videretur esse. Nam, cum die adventus sui primo sacris altaribus assisteret, et populo Dei vivificum panem distribuendo porrigeret, repente contecta nube domo, columba in Jordane a Joanne olim visa iterum apparuit (Luc. III, 22), quae quousque sacrificium esset consumptum super illum mansit. Cumque consumptum esset sacrificium, requievit supra memoriam beati Odonis, quae ad australem partem altaris in modum pyramidis exstructa fuit: ex qua die ita pontifex meritum ejusdem hominis Dei reveritus 137.0442D| est, ut nunquam pertransiret nisi genua flecteret, bonumque illum vocaret, ita dicens: Hic requiescit Odo bonus.

34.

Per idem tempus quidam magnus videlicet et potens Salvatori aediculam instituit; ad quam sacrandam, et jure proprio possidendam venerabilis pontifex Dunstanus invitatus accessit. Ubi cum ad ministerium dedicationis aqua defuisset, ac per hoc 137.0443A| invitatori verecundia accessisset, ad vocem viri, quam per naturam non habuit, per gratiam Dei arida rupes aquam profudit quae de eadem rupe usque hodie manans, ac salutiferum fidelibus poculum praebens, Dunstani nomen celebre facit. Angliae statum reformat. Codices emendat.

Dunstanus igitur candida apostolatus sui stola a Romano, ut diximus, pontifice infulatus, et universae Anglorum genti, necnon et aliis regionibus Anglorum regno suppositis patriarcha destinatus, festinabat singulas regionis digredi civitates, ut si quibus nomen fidei incognitum fuisset praedicaret, et domesticos fidei Apostolica traditione ad bonum opus instrueret. Nec facile erat quempiam auditorum ejus non esse docibilem, propterea quod tanta illi 137.0443B| rerum subtilitas inerat, tanta dicendi facultas, ut nihil esset aut inventu sapientius, aut dictu ornatius, aut auditu jocundius. Cum autem a forinsecis rebus requies data fuisset, tunc conjunctius cum Deo manere, sacris vigiliis insistendo, divinas Scripturas legendo, aut earum codices emendando; summumque studium erat ut nunquam a divinis operibus vacaret. Sed nunc verum judicium inter virum et virum discernere, nunc impacatas hominum mentes placido sermone tranquillare, horum inepta dissolvere conjugia, illorum haereticam refutare opinionem; hic neglecta renovare, illic nova construere; neque superfluas aedificationes aut aggredi, aut necessarias praetermittere; viduis, orphanis ac peregrinis ex justis ecclesiae redditibus subvenire; pecuniam 137.0443C| non lucri aestimatione, sed pietatis acquisitione habere; totam operam suam patriae impendere, et magis repellere ejus excidia, quam propria pericula. Proinde rex consilio ejus, ut vitae suae credens, et omne quod ab eo diceretur, quasi ab Omnipotentis ore prolatum fuisset suscipiens, quaecunque statuenda erant statuit, quaecunque damnanda damnavit. Hoc consiliario omnes diabolicae malignitatis ministros, fures, sacrilegos, perjuros, fidei violatores, veneficii compositores, libidinis appetitores; ad hoc quicunque contra patriam conspirassent, qui in parentes manus extendissent, mulieres etiam quae adulterina fraude viros suos interfecissent, postremo omnes quos irato Deo vivere 137.0443D| sciebat, ex omnibus regni sui finibus proturbatos, diuturno aut perpetuo relegavit exsilio. Hujus quoque consilio omnes ecclesiarum ministros, qui spreto professionis suae ministerio, aut venandi studio intenti, aut quaestuosis negotiis dediti, seu concumbendi insolentia deturpati, aetatem agere solebant; omnes hos aut districta animadversione decrevit coercendos, aut cita subversione de ecclesiis 137.0444A| expellendos. Ex quo factum est ut quarumdam clarissimarum ministri ecclesiarum, dum in eligendo quodcumque deliberarent, voluptatem honestati praeferrent, regali sanctione de eisdem ecclesiis expulsi, melioribus se et alterius Ordinis hominibus sua loca relinquerent. Propter haec igitur sanctissimae instituta disciplinae tantus in regno Anglorum divinitatis cultus excrevit, ut et nobilissimi quique, atque in saeculo potentissimi, spretis omnibus mundi pompis, ad divina confugerent servitia; et hi quos ecclesiasticus Ordo admiserat, de virtute contenderent, scientes neminem ad honorem posse pertingere, quem non virtutum merita juvarent. Ob hujus quoque disciplinae excellentiam, tanta pacis constantia, tanta rerum exstitit opulentia, ut 137.0444B| omnia mundi elementa, ipsum quoque elementorum creatorem Deum regiis temporibus arridere putares. Sic pontificis sapientia dictabat regis justitiam; regis justitia obtinuit Dei misericordiam: Dei autem misericordia omnium rerum praestitit abundantiam.

Regem ob violatam virginem septenni poenitentiae addicit.

35.

Sed haec communia totius Ecclesiae gaudia cupiens disturbare malignus, accendit animum Christianissimi regis in amorem Deo devotae virginis, ut, quem a tramite justitiae Dunstanum dejicere non potuisset, eum, quem praecipue Dunstanus diligebat et super quem totius religionis vigor incumbebat, dejicere tentaret. Perpetrato itaque in 137.0444C| virginem velatam peccato atque ad publicam populi audientiam perlato, Dunstanus tam pro culpa quam pro infamia regis, gravissimo dolore affectus, mox illum veluti alterum David cum Bethsabee dormientem, alter ille, sed longe severior Nathan, intrepidus adiit, furibundus ad eum introiit. Assurgens autem rex venienti obviam pontifici extendit manum, ut eum ad regium deduceret thronum. Qui renuens manum dare, oculos cum quadam animi indignatione in illum torsit, et ait: Tu pontificis manum audes contingere, qui virginem Deitatis munere arratam non timuisti praeripere? Sponsam Conditoris tui adulterasti, et amicum sponsi aliquo tuo obsequio existimas posse placari? Nolo amicus esse cui Christus fuerit inimicus. Territus ergo verborum 137.0444D| tonitruo rex, objurgantis se pedibus pontificis prosternitur, extemplo scelus flebiliter fatetur, veniam humiliter precatur. Quod ut vidit pontifex, expavit, perfusumque regem lacrymis, lacrymis et ipse madens, tellure levavit. Deinde, cum magnitudinem peccati per amplificationem exposuisset, et paratum illum ad omnem satisfactionem reddidisset, septennem 137.0445A| ei poenitentiam indixit, ut in toto hoc spatio coronam regni non gestaret, jejunium in hebdomada biduale transigeret, avitos pauperibus thesauros large dispergeret; super haec sacrandis Deo virginibus monasterium aliquod fundaret, quatenus qui unam per peccatum Deo virginem abstulisset, plures ei per plura saeculi volumina aggregaret; clericos etiam male actionales de ecclesiis propelleret, monachorum agmina introduceret; justas Deoque acceptas legum rationes sanciret, sanctas conscriberet, conscriptas per omnes fines imperii sui populis custodiendas mandaret. Nihil ergo residuum erat quod minus aut segnius rex impleret quam a rectore vitae suae praeceptum fuisset. Septimo autem anno, cum redeunte quasi jubilaeo termino, poenitentiae tempus 137.0445B| exactum fuisset, sacer pontifex, accitis omnibus imperii Anglorum principibus, episcopis, abbatibus et universis Ecclesiae dignitatis ordinibus, imposuit regi coronam coram omni multitudine populi Anglorum, laetantibus cunctis, et ineffabilibus jubilationis vocibus Deum in Dunstano laudantibus.

Clericorum ejectorum querelas refringit.

36.

Interea tanta clericalis ordo quibusdam in locis confusione agebatur, ut non solum a vita saecularium excellentius nihil haberet, verum etiam improbis actibus longe inferior jaceret. Qua de re pastores ecclesiarum turbati, Dunstanum ut proprium primatem adeunt, res male gestas exponunt, correctionis consilia perquirunt. At ille in homines nefandos suae auctoritatis proferens sententiam: 137.0445C| Aut canonice, inquit, est vivendum, aut ecclesiis exeundum. Ex quo factum est ut complurium ecclesiarum clerici, dum contemnerent proposita conditione corrigi, auctoritate pontificis sint expulsi. Qui, rege adito, vel quos regis gratia proximos effecerat, Dunstanum injuriarum accusant, se virtutis amatores pronuntiant, ut in praesentia regis conveniatur orant. Dunstanus itaque his quae quasi rationabiliter postulabantur contraire nolens, coacto concilio Wentoniam venit, ubi ex sententia totius concilii de adversariis victoriam cepit. Cumque ex jure nihil sibi superesse conspicerent, usi auxilio regis et principum, ad preces se vertunt, quibus episcopum flagitant, quatenus intromissae personae de ecclesiis expellantur, expulsae restituantur. Dubitante 137.0445D| igitur viro Dei, nullumque ad rogata responsum porrigente, res mira et saeculis inaudita, ecce Dominici corporis forma vexillo crucis infixa, atque in editiore domus parte locata, humanos exprimens modos, omnium compescuit voces dicens: Absit hoc 137.0446A| ut fiat. Ad quam vocem rex, omnesque majores natu fere usque ad exhalationem perterriti, clamore pariter et Dei laudatione aream complent. Et his quidem adversariis viventibus cessatum est a contentionibus, quousque per successionem filiorum prior discordia renovata est. Qui abeuntes, et iniquitatis suae defensorem Heornelinum Scotorum pontificem assumentes, hominem videlicet tam ingenio quam loquacitate fere insuperabilem, ad hominem Dei in villam, quae vocatur Kalne, tendunt, turgenti spiritu scandalum proponunt. Dunstanus autem longo quidem senio et magnis Ecclesiae laboribus effractus, jam praeter orationem post tergum omnia posuerat. Attamen ne pars iniqua divino quondam miraculo victa, nunc de adipiscenda gloriaretur victoria, hoc 137.0446B| in hostes responsionis jaculum vibrat. Quoniam, inquit, tanto tempore elapso calumniae ansam non praetendistis, nunc autem senescentem me ac taciturnitati operam dantem, antiquis querelis deservire contenditis; fateor, vincere vos nolo, Ecclesiae suae causam Christo judici committo. Dixit, et quod dixit, irati Dei censura firmavit. Mox etenim concussa domus, coenaculum sub pedibus solutum, hostes solo praecipitati ac ruentium trabium pondere oppressi; ubi vero cum suis sanctus accubitabat, ibi nulla ruinae suffusio fiebat.

Regum obitus. Regni mutatio praedicta.

37.

At rex Edgarus immatura morte praereptus, Edwardum filium suum et regni, et morum haeredem reliquit; in cujus electione dum quidam principes 137.0446C| palatini acquiescere nollent, Dunstanus arrepto crucis vexillo, quod prae se ex more ferebatur, in medio constitit, Edwardum illis ostendit, elegit, sacravit, patrisque ac magistri affectum quoad vixit, ei impendit: versumque in gaudium est omnibus quod paulo ante triste putaverant, existimantes juvenem regem inhumanum futurum, consilia sapientum non curaturum, sed pro libidine omnia acturum; sed postquam secus esse cognovere, secus et ipsi rem tenuere, et displicuisse sibi regem vehementer displicuit. Sed illo post triennii tempus novercali fraude occiso, Ethelredus frater ejus regnandi sceptra obtinuit. Quae res quamvis infesto fieret Dunstano, vel quia per effusionem sanguinis innocentis ad regnum perveniret, vel quia parum 137.0446D| prudentiae ac fortitudinis illi inesset, non erat tamen consilium resistere, propterea quod filius regis et proximus tunc haeres videretur esse. Attamen in die consecrationis suae, post impositam coronam, fertur Dunstanus hoc illi praedixisse: Quoniam aspirasti ad 137.0447A| regnum per mortem fratris tui, quem occidit ignominiosa mater tua, non deficiet gladius de domo tua saeviens in te omnibus diebus vitae tuae, interficiens de semine tuo, quousque regnum tuum transferatur in regnum alienum, cujus ritum et linguam gens, cui praesides, non novit. Nec expiabitur, nisi longa vindicta, peccatum tuum, et peccatum matris tuae, et peccatum virorum qui interfuere consilio illius nequam.

Athelwoldi et aliorum mortes praenuntiatae.

38.

His temporibus contigit Athelwoldum Wentanae Ecclesiae antistitem cum alio quodam Rofensi episcopo Cantuariam venire, magnumque Dunstano de adventu suo gaudium praestare, propterea quod ejus cura alti, docti, ac per varias virtutum 137.0447B| disciplinas ad summos Ecclesiae honores fuissent provecti. Plerisque ergo diebus in mutua sermocinatione simul et exsultatione peractis, egreditur archiepiscopus de civitate volens ad locum Christi ecclesiae Mansionarium proficisci. Illi vero comitabantur deducentes eum, quousque illos via dirimeret, quae unumquemque ab altero separatum ad locum quo ire disponebat dirigeret. Cumque imminente jam vespera procul adhuc a loco jam distarent (tardiuscule enim quam hora postulabat de urbe exierant), deprecatur archiepiscopum Rofensis antistes, ut ad vicinum ecclesiae suae patrimonium divertat, nocturnum tempus secum transigat, mane vero, si ita placuerit, migrationem faciat. Cui ille postulationi dignanter annuens, ait: Si confrater noster Athelwoldus 137.0447C| mecum venire voluerit, in me nulla veniendi mora erit. Assentiunt ergo pontifices in eodem, pariterque paratum sibi habitaculum subeunt. Jam aurea lux noctis fugaverat umbras, cum beati illi in viam progressi collem ascendunt, inde ab invicem vicaria pacis relatione dividendi. Extendens autem manum summus Dei sacerdos, ut coessentes secum minores pontifices benediceret atque dimitteret, extemplo erupit in fletum, fletum adeo magnum, ut vix de sancto pectore vocem valeret efferre. Expavescunt ad factum pontifices insolitum, fletuum causas solliciti perquirunt, et post modicum hoc ad quaesita responsum accipiunt. Ea, inquit, re fleo, quoniam vos in proximo morituros scio. Cumque illi referrent: Noli, sanctissime Pater, tam dira nobis 137.0447D| prophetia occurrere; non enim moriemur, sed iterum atque iterum pariter nos incolumes videbimus. Tali quod dixerat responsione firmabat: Quod dixi necesse est fieri. Moriemini namque huic saeculo, sed vivetis Deo: moriemini in hac vita diutius non mansuri, sed ad Deum vadetis aeternaliter cum illo victuri. Divertunt ergo pontifices ab invicem moerentes pro invicem, magis tamen pro se quisque pio timore sollicitus. Sed Rofensis episcopus abiens in civitatem suam, mox ut intravit vehementer aegrotavit, postque paucos dies, prout 137.0448A| veriloquus praedixerat vates, e saeculo migravit. Athelwoldus vero priusquam ad propriae sedis urbem veniret, ultimo corporis languore correptus, coelestis sedis habitationem suscepit. Super cujus morte venerabilis Pater admodum contristatus, sive quod sanctissimae semper religionis fuerit, seu quod magnam de substituendo sacerdote litis occasionem viventibus dereliquerit, deprecatus est Dominum desertae Ecclesiae benignum fore provisorem. Cui mox deprecanti assistit familiaris suus Andreas apostolus, precibus ejus Deum dicit annuere. Bathensem abbatem, nomine Elfegum, monet adducendum, et ex divinitatis consilio Wentanae Ecclesiae antistitem praeficiendum. Ita quidquid rerum ipse desiderasset, per interpretem apostolum confestim a 137.0448B| Deo consequebatur. Sed et ille vicem honoris apostolo persolvens, in omni obsequio illi studebat deferre, basilicas in ejus nomine fabricare, fabricatas muneribus decorare.

Rofensis obsidio. Regis avaritia punita.

39.

Dum ergo quodam tempore praefatus rex propter quasdam dissensiones civitatem obsideret Rofensem, et facta capiendi illam difficultate, patrimonium beati apostoli devastando invaderet; mandavit eidem beatissimus pontifex ab stultitia quiescere Andream sicut ad praestandum facilem, sic ad ulciscendum virilem in promptu esse, ut potentiam illius ipse experiatur, si haereditatem illius vexare non destiterit. Contemptus a Rege Dunstanus iterum currentibus nuntiis eadem suggerit, insuper argenti 137.0448C| pondo centum transmittit; qui accipiens recessit ab obsidione. Quod simul atque pontifici renuntiatum fuisset, miratus cupiditatem hominis, hoc illi scribere curavit: Quoniam praetulisti pecuniam Deo, argentum apostolo, meae voluntati tuam cupiditatem, velociter venient super te quae locutus est Dominus mala, qualia non fuerunt ex quo gens Anglorum regnare coepit usque ad tempus illud. Attamen vivente me ista non erunt, quoniam et hoc locutus est Dominus. Quae omnia ita contigisse, et in annalibus legere, et nostris temporibus est videre.

Matrem suam in coelis videt, et beatam Mariam.

40.

Sed, ut jam beatum illum, de quo loquimur, fidentius pro obsequio alloquamur, et sic ad felicem 137.0448D| ejus transitum madentibus oculis transeamus; quantae illud contemplationis est, Pater mirabilis, Pater inaestimabilis, quantae illud contemplationis est, quam excedens omnium mortalium mentes, quod vel Dei Genitricem in hac mortali vita, vel tuam genitricem in aeterna videbas vita! In coelum namque deducebaris, intereras beatis agminibus, illis oblectabaris modulationibus angelorum eamdem genitricem tuam quasi nuptiali thalamo aeterno Regi copulantium, et suave Kyrie eleison modulantibus organis resonantium. Cumque de tuae taciturnitatis 137.0449A| silentio arguereris, quod inter tanta vitae aeternae gaudia solus tu a divinis laudibus cessares, cum praecipue tibi pro honore parentis gaudendum fuisset, referresque hujus tantae suavitatis inscium te esse; quam breviter, quamque dulciter a civibus civitatis illius edoctus in has voces cantando erupisti: O Rex Dominator gentium, salva genus Christianorum in terra adhuc perigrinantium, ut et ipsi post inimicitias ad gratiam revertantur, et angelicae ruinae per illos damna reparentur. Jam vero quibus exsultationis labiis edicam quod Matrem Domini Salvatoris, Reginam mundi, Dominam angelorum, virgineis oculis vidisti, non vestali choro circumdatam, sed virginali corona circumfusam! Felices oculi tui qui illam videre potuerunt, cujus castissima viscera 137.0449B| coeli et terrae Opificem portare meruerunt! felices oculi tui, quibus datum est illam videre, quam speciosam super filias Jerusalem angeli venerantur, homines desiderant, pavescit tartarus, et omnis creatura heram miratur. Nec inde solummodo felix, quod illud singulare totius orbis decus videre potuisti; potuisti etiam mellifluas ejus voces audire, quibus socias virgines ad collaudandum Regem saeculorum ex sua carne temporaliter procreatum hortabatur, concinens illud viri sapientis ac senatoris Sedulii: Cantemus Domino, sociae, cantemus honorem. Dulcis amor Christi personet ore pio.

Cumque ab aliis virginibus hoc fuisset exceptum, aliae qui sequuntur versus pronuntiabant.
137.0449C| Primus ad ima ruit magna de luce superbus:
Sic homo cum tumuit, primus ad ima ruit.
Unius ob meritum cuncti periere minores:
Cuncti salvantur unius ob meritum.
Sola fuit mulier, patuit qua janua lethi;
Ex qua vita redit, sola fuit mulier.

Atque in hunc modum totius carminis bini ac bini versus procurrebant, illis semper repetitis qui primi a Matre Domini dicebantur. Cantemus Domino, sociae, cantemus honorem, Dulcis amor Christi personet ore pio.

Auctoris apostrophe.

Haec tu, pontificum dignissime, acutissima VI corporalium oculorum in spiritualem potentiam translatorum videre potuisti; haec tu, intime coelestium arcanorum perscrutator, audire potuisti; his tantis 137.0449D| tamque stupendis rebus interesse potuisti. O sancta animi tui puritas, et pura sanctitas, quam sic honorat supernae civitatis suprema dignitas! o decus ac praemium virginitatis, qui sic aggaudet naturae virgineae simul atque angelicae dignitati! Sed ecce supra vires viventium est viventis tui in corpore laudibus immorari; quanto minus transeuntis tui, et cum Christo aeternaliter regnantis condignas laudes valebimus effari. Praestet omnipotens Deus per 137.0450A| potentissima merita tua, ut vel finem vitae tuae, quantulumcunque laudabili valeamus sermone describere: quatenus quem semper nobiscum corporaliter viventem non licuit habere, liceat saltem ex consideratione pretiosissimae mortis sempiternam tui vitam agnoscere, agnoscendo diligere, et diligendo beatae mercedis aliquid per te piissimum Patrem a Deo obtinere. Discant interim devoti tantorum mirabilium auditores exemplo tui sobrie vivere, sacras frequenter excubias celebrare, castis orationibus inservire, quoniam et tu idcirco talibus tantisque gaudiis interesse meruisti, quod aliis dormientibus ipse in sanctis desideriis vigilasti, orasti, horamque ultimam sine intermissione cogitasti. Nec tamen sufficiens erat in secreto cubiculi tui ista operari, 137.0450B| nisi etiam nocturnis frigoribus aedem beati Patris Augustini frequentares, et inde ad vicinum praefatae virginis templum hanc gloriam Dei visurus procederes.

Praenuntia dantur de morte Dunstani.

41.

Anno igitur Verbi incarnati duodecim minus a millesimo, adventus Anglorum in Britanniam quingentesimo sexagesimo tertio, sanctissimus, Deoque dilectissimus Dunstanus transitoriam praesentis vitae deserens lucem, ad lucem beata atque aeterna jucunditate praeditam pervenit, ubi sicut sol ex claritate Dei resplendet, et diem aeternum aeternaliter possidet, anno patriarchatus sui tricesimo tertio, nativitatis autem circiter septuagesimo, cum jam esset omni virtutum charismate plenus, et Deum 137.0450C| videndi desiderio fatigatus. Cujus venerabilis transitus tam a se, quam ab aliis multiplici revelatione praescitus, sibi gaudium, aliis gravem ingessit moerorem: sibi gaudium, quoniam quod per spem in vita jucundius habebat, id per rem se visurum, et eo perpetuo fruiturum gaudebat; caeteris moerorem, quoniam qui similiter divinis et humanis rationibus excelleret, neminem deinceps in terra appariturum existimabant. Sed nos multiplicium revelationum multimoda relatione postposita, eorum quae proposuimus singula singulis tantum rationibus demonstrabimus. Dies ergo ascensione Christi festivus diem clarificationis beati Dunstani praecessit tertius. Tantae itaque diei surgente aurora, sacerdos quidam, 137.0450D| nomine Algarus [ al. Elfgarus], doctrinae et actionis merito praecipuus, quem postea nobilem in Helmeham episcopum claruisse accepimus, dum sacros Dominicae ascensioni honores in ecclesia Salvatoris pervigil impenderet, et mentem ad coelestia contemplanda extenderet, seipso et omnibus hujus mundi rebus transcensis, Dunstanum pontificali throno conspicit praesidentem, et clero jura canonica dictantem; et ecce per omnes ecclesiae januas irruentium 137.0451A| angelorum infinita ingrediuntur agmina, stolis candidissimis fulgentia, coronis aureis rutilantia, Cherubim atque Seraphim Sanctus proclamantia, et quasi divinum nuntium deferentia. Qui, dum coactis ordinibus sedenti astarent pontifici, hoc illi salutationis alloquium persolvunt. Salve, inquiunt, Dunstane noster, si paratus es, veni, et gratiosus nostro utere contubernio. Dunstanus respondit: Scitis, o sancti spiritus, hodie Christum coelos conscendisse, nostrique officii esse tam verbo quam sacramento populum Dei reficere, ideoque venire hodie nequeo. Dixerant itaque sancti spiritus: Paratus esto die Sabbati hinc nobiscum Romam transire, et ante summum pontificem Sanctus aeternaliter canere. Ascensionis die festo verba facit ad populum vir sanctus. Mortem suam suis edicit. 137.0451B|

42.

Postquam ergo dies aeternae retributionis est indictus, et Dunstanus divina fide ad consentiendum inductus, confestim qui apparuerunt angeli disparuerunt. At sacerdos qui rerum tam evidens contemplator exstiterat, exitum earum stupidus simul et tacitus explorator observabat. Cumque inter sacrosancta ejusdem diei gaudia illa Evangelii lectio recitaretur, in qua Dominus noster Jesus Christus post resurrectionem suam discipulis apparuisse, et exprobrata incredulitate illorum atque duritia cordis, mandatum legitur dedisse, ut in toto mundo Evangelium regni praedicarent, fidem ac baptismum annuntiarent, salutem proponerent credentibus, non 137.0451C| credentibus minarentur condemnationem; cumque ad haec confirmanda signorum illis faciendorum potestatem delegaret, daemonum ejectionem, linguarum novitatem, tollere serpentes, mortiferae potionis virus exstinguere, et super omnem aegritudinem salutiferam manuum impositionem (Marc. XXVI, 14-18). Cum ergo ista Evangelii lectio pronuntiaretur, et post haec, quemadmodum videntibus illis quibus haec potestas delegata est Christus in coelum ascenderet (Act. I, 9), subjiceretur: processit pontifex de sacrario latius haec eadem in populo tractaturus, et memoriam misericordiarum Dei cordibus eorum artius impressurus. Locutus est ergo qualiter nunquam fuerat antea locutus, ostendens qua ratione Filius Dei carnem induerit, cur humani generis 137.0451D| salvationem non nisi moriendo compleverit, quemadmodum resurgens a mortuis mortis principem superaverit, et famulantibus angelis coelum ingressus fuerit. Deinde sanguinem Christi incomparabiliter omnibus creaturis docuit esse praestantiorem; tantamque fiduciam in effusione sanguinis illius mundum habere posse, ut si unus aliquis totius mundi peccata haberet, neque de multitudine, neque de magnitudine criminum illi esset desperandum, si Mediatorem Dei et hominum haberet advocatum. Inter haec felicia felicis sponsionis gaudia pontifex ad aram reducitur, transferens omnipotentissimis Domini verbis speciem panis et vini in veram substantiam carnis et sanguinis Christi. Jamque hora 137.0452A| benedicendi populum advenerat, et iterata vice beatus ille ad populum procedebat, volens illis abscessum suum denuntiare, sed amore dulcedinis filiorum revocabatur. Proinde exhortatus est omnes, ut illuc tota mentis intentione tendant, quo caput nostrum principiumque Jesus Christus eadem die praecesserat: dataque super illos suae auctoritatis benedictione, orabat Spiritum sanctum illis adesse quemadmodum Filius Dei promiserat, cum redeuntem illum ad Patrem coelestis nubes suscipiebat. Ego, inquit, mittam vobis Spiritum veritatis, ut maneat vobiscum in aeternum (Joan. XIV, 16). Cum his igitur disserendis beatissimus pontifex diutius immoratus fuisset, videbant faciem ejus tanquam faciem angeli Dei, ut vere ac visibiliter 137.0452B| esset agnoscere, quod is quem invocabat Spiritus sanctus majestatis suae praesentiam dignatus fuerit demonstrare. Volente autem illo ad altare converti, suspirabat populus post eum, desiderans adhuc desiderabiles vultus ejus videre, et colloquio perfrui, perinde quasi ejusdem Spiritus sancti magisterio edocti, quod illum ulterius in carne non essent visuri. Quibus in amore aeternae Trinitatis tertio confirmatis, post libatum pacis et charitatis suae osculum, non valuit imminentem sibi gloriam diutius contegere, sed rogat ut sui memores existant, dicit vocationis suae diem instare, nec se ulterius in hoc mundo cum illis manere. Tunc tantam lugentis populi videres confusionem tam permistam lacrymis cleri conclamationem, viduarum ac pupillorum 137.0452C| miserabilem perturbationem, ut diem judicii adesse, et omnia saecula in supremam horam coisse putares. Sacerdos etiam qui tam mirabilem in ecclesia ecstasim viderat, cognito quod non in imagine, sed in rerum veritate eamdem sustinuisset, palam omnibus, et cum magnis gemitibus quae viderat absolvit. Quorum moestitiam Pater pretiosissimus, prout potuit, benigne consolatus, ad altare rediit, susceptoque vitae aeternae epulo, tam se quam omnes sibi commissos aeterno Pastori consignavit.

Cibo reficitur, rapitur e terra. Orationem habet ad suos.

43.

Inde refectionis domum laetabundus ingrediens, omnes ad se confluentes et cibo corporis et spiritualis vitae alimonia saginavit. Post prandium 137.0452D| vero vel magis ultimam coenam, denuo cum fratribus, ecclesiam Christi ingreditur, signatoque sepulcri sui loco, omnibus ad altare Christi ascendentibus conspicuo coenaculum pro modo aestivi temporis requieturus ascendit. Circumdat pausantem luctifica ecclesiae familia, quae sive metu sui, seu morte illius turbata, horrendos lacrymando questus insonuit. Quos illo sanctissimis ut semper rationibus fovente, atque ad spem futuri saeculi diligentius informante, conspiciunt virum invisibili quadam Dei virtute e terra moveri, motum ad suprema domui fastigia tolli. Hi autem qui paulo ante propinquiores astiterant, miraculi insolentia territi, relictis sedibus devolant omnes. Stant tamen innixi parietibus, 137.0453A| et maceriarum liminibus de longe sursum aspicientes, exitum rei videre cupientes. Existimabant namque aut sicut Eliam cum carne eum transferendum, aut alio quovis et insolito modo ab eis tollendum. Sed mox ea qua subvectus fuerat suavitate depositus, convocat omnes qui fugam inierant, tali eos allocutione demulcens. « Vidistis, ait, filii, vidistis, charissimi, quo me Deus vocat, quo Dei ineffabilis misericordia invitat. Semita itineris mei prae oculis ostensa est vobis, ut nullus vestrum de praemio capiendi coeli diffidat, qui vitae meae diligens sectator exstiterit. Non erebi sedes animam meam tenebit, non foeda facies profunditatis animam meam tenebit, non ignis inexstinguibilis, et vermis non moriens animam meam tenebit. Sursum est quod 137.0453B| amplector, sursum quo gradior. Estote ergo vitae imitatores, si itineris mei cupitis esse sectatores. Discite voluntatem Dei semper nosse, et, cum eam noveritis, nihil ei velitis praeferre. Quod si ab ejus voluntate facienda quantulumcunque vos exorbitasse cognoveritis, statim ad deprecandam ejus clementiam convertimini, ne dum minorem quam oporteat reverentiam exhibueritis, non solum praevaricatores, verum etiam infideles judicemini. Nolite boni videri, sed esse, nec tam mali non videri, quam non esse. Hoc enim maximum inter homines malum est, quod omnes cupiunt boni videri et esse nolunt; nulli volunt mali videri, et nolunt non esse mali. Pacem semper sectamini, nec prius ab illa sectanda deficiatis, quam illam in coelo apprehendatis. 137.0453C| Atque, ut hanc efficaciter attingere valeatis, illum semper in animo dulcissimum habete, illi continuo gratias agite, illius praeceptis humiliter obedite qui singulare pro omnibus sacrificium immolari voluit, in quo complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliari omnia, in ipso pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris sunt, sive quae in coelis (Col. I, 19, 20). Praedico etiam vobis Anglorum gentem dira ac diuturna mala ab exteris gentibus esse passuram, sed in fine dierum miserationem Dei super eam stillaturam. Vobis autem commodum erit horum verborum reminisci, ut sive haec ad peccatorum emendationem, seu ad perficiendam virtutem contigerint, animas vestras divinae semper 137.0453D| dispositioni subjiciatis, ne sicut mali filii diligatis blandientem; erudientem (quod a vobis remotum sit) contemnatis. Profecto nullius hominum vel tam grave supplicium, vel tam excellens est meritum, quo Dei omnipotentis visio, visio beatae aeternitatis, visio aeternae veritatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, valeat promereri. Magis autem si naturalem clementiae suae bonitatem Deus non attenderit, nihil homo patitur quod sibi justo Dei judicio ex sua culpa non debeatur.

Viaticum accipit, ab angelis in coelum deducitur.

44.

In his verbis sentit beatissimus Pater vires 137.0454A| corporis paulatim deficere, cum spiritus ab integritate sui deficere nesciret. Ita namque facie serenus, sensu sobrius, docendi locutione assiduus, toto illo die ac sequenti feria sexta permanebat, ut quicunque se commendaturi, et benedictionem tanti Patris postulaturi advenissent, recreatos se, et multipliciter in amore divinitatis confirmatos assererent. Et jam promissae beatitudinis Sabbatum illuxerat, jam tempus requiescendi ab omnibus laboribus suis Dunstano instabat, cum ecce multiplex filiorum caterva currit, filiorum quos ipse infra gremium matris Ecclesiae tenerius nutrierat, atque ad excellentiorem spirituali gratiae perfectionem adduxerat, clamoribus et nimiis ejulatibus queritans quod se derelictis recederet, nec illis liceret commori. 137.0454B| At ille in manus Dei omnipotentis eos commendans, et gratiosa benedictione confirmans, jubet sanctae communionis mysterium ante se celebrari. Quod cum protensis manibus de coelesti mensa porrectum suscepisset, hac oratione Deo supplicare coepit. Gloria tibi, omnipotens Pater, qui timentibus te Panem vitae de coelo dedisti, ut memores simus mirabilium tuorum, quae in medio terrae operatus es, mittendo nobis Unigenitum tuum, verum hominem de vera Virgine natum. Tibi, sancte Pater, meritas referimus grates, qui et nos dum non eramus creasti, et dum peccatores essemus, hujus gratiae participes effecisti per eumdem Filium tuum Deum, et Dominum nostrum, omnia tecum et Spiritu sancto facientem, gubernantem, et per infinita saeculorum 137.0454C| saecula regnantem. Inter quae verba ex omnibus animae medullis ad Deum quem semper desideraverat effusa, videt illos qui se ad coeleste convivium invitaverant beatos angelos assistentes, et coeleste illi obsequium praeparantes. Quorum venerando coetui felix anima illius gratulata, laeta egreditur de habitaculo sanctissimi corporis, proficiscens cum illis ad contemplandam claritatem aeterni Conditoris. Ecce quomodo honoratus est, quem Deus honore dignum judicavit! ecce quomodo in gaudium Domini sui intravit, qui in commissa sibi doctrinae pecunia fidelis erogator exstitit! O viscera misericordiae Dei, quae sic semper dulcia expertus fuerat iste homo Dei! o cor viri ad voluntatem Dei semper parati; qui potuit dicere: Paratum cor meum, 137.0454D| Deus, paratum cor meum (Psal. LVI, 8)! Ecce nunc psallit in gloria sua illustratus lumine visionis gloriae Dei.

Sepelitur.

45.

Suscipiunt autem venerabiles Domini sacerdotes venerabile corpus summi sacerdotis, deferentes illud in basilicam magni basilei Domini Salvatoris, sub immenso murmure lugentium populorum feretrum densissime ambientium, facies suas dissecantium, palmis sese ferientium, atque amaris vocibus, Heu, heu! charissime pater, clamantium. Ibi in loco quem ante biduum dictaverat, cum 137.0455A| omni diligentia sepultus, et post haec eminentioris operis structura decenter opertus, flebilem simul et amabilem cunctis, sive in choro psallentibus, sive per gradus ad altare ascendentibus sui memoriam dereliquit. Flebilem ideo dixerim, quod ejus quotidie monumentum prae oculis haberent, cujus venerandos aspectus videre non possent. Amabilem, propterea quod licet ejus visibili praesentia carerent, invisibilem tamen et incorporeum ejus spiritum in coelesti fide gaudere, et pro eis apud Deum misericordiam enixius orare sciebant.

Eventa post ejus mortem.

46.

Post cujus mortem, si mors dicenda est cui vita aeterna successit, ita omnes res contrarium motum sumpsere, ut Dunstani mortem omnia deflere, 137.0455B| nec ejus absentiam se ferre posse viderentur. A summa quippe pace fit commutatio ad bellum intolerabile, ab immensa laetitia ad enormem tristitiam, ab omnium rerum abundantia ad omnium rerum indigentiam. Denique aer ipse immutatus est, naturales temporum vicissitudines dissidebant invicem; coelum non exaudivit tellurem, nec tellus ea quae seminabantur, in ea hostilis incursio foedam ubique faciem dereliquit, dum eorum irruptione urbes diruerentur, ecclesiae spoliarentur, suffoderentur altaria, et sacerdotes Domini interficerentur. Ex quibus vir virtutum Elfegus, qui quartus erat a magno Dunstano Cantuariorum archiepiscopus, cum multam hostium multitudinem ad Christianam religionem convertisset, et eos quos ab infidelitatis 137.0455C| errore convertere non posset, quotidiana invectione reprehenderet, tentus ab eisdem, post dirutam illius urbem, post cruentam innocentis populi caedem, post templi sacri exspoliationem simul et combustionem, vinctus adductus est, et per septem menses variis tormentorum cruciatibus vexatus, et post 137.0456A| haec omnia, eorumdem manibus lapidatus spiritum cum triumpho direxit ad coelum. Sic ergo impleta sunt quae vel de rerum prosperitate angeli Dunstano, vel de adversitate earum Dunstanus regi Athelredo praedixerunt, sed in his tam gravibus tumultuantis populi angustiis non defuit supernae miseratio pietatis, quae tanta coruscantis gratiae prodigia ad memoriam illius ostendit, ut et reprobis terrori, et afflictis essent consolationi. Neque enim aliter coelestis ejus spiritus operatus est, quam si in terram redivivo corpore suo quotidie veniret. Verum nos non omnia quae de illo sunt propter infinitatem dicere poterimus; nec ab omnibus abstinendum putamus, ne nulla esse videantur quae dicamus. Et quaedam quidem de libris miraculorum 137.0456B| ejus qui nunc minime supersunt excerpsimus; quaedam vero nostra aetate, aut in alios facta vidimus, aut in nos patrata ipsi experti sumus. Sed hic libelli hujus fit finis, ut quod intendimus ab alio principio sumi possit.


Justus homo, nudus vitio, sedes subit almas,
Ex quibus expulsam se dolet atra cohors.
Iste polum petit, illa rogum stygis ardua moles
Deserit, atque levis gleba natare solet.
Mansio diversa, diversaque praemia, quantum
Ortus solaris distat ab occiduis.
Imperat huic Agnus circumdatus agmine laeto:
Illi cum prava pluto cohorte praeest
Uritur illa gelu, nive, grandine perpetuali:
Vernos ista dies mansio semper habet.
137.0456C| Haec generosa duce jucundo cive decora,
Carmine festiva, pace quieta jugi.
Tu venerande piis mistus, Dunstane, catervis,
Exerces hilares hac regione jocos.
Quanti sis meriti, plebs indicat astricolarum,
Quae famulata tuam vexit ad astra animam.
INCIPIT LIBER MIRACULORUM EJUSDEM. Auctore eodem Osberno monacho.
137.0455|
Auctor fidem a lectoribus exigit.
137.0455D|

1.

Diximus in superiori libello, quibus parentibus venerabilis pater Dunstanus ortus claruerit, quorum regum tempora nobilitaverit, quos processus virtutum habuerit, et quemadmodum ad coelestia regna gloriosus migraverit. Nunc autem propositum habemus ea narrare, quae post depositionem corporalis sarcinae felix spiritus ejus in hoc saeculo dignatus est operari, ut omnes futuri temporis Angligenae populi agnoscant, quid tanti nominis viro honoris ac reverentiae debeant. Verum quoniam eorum quae scribenda sunt, pleraque ac fere omnia nostris temporibus facta cognovimus; pauca vero aliis quidem temporibus facta, sed nobis verissima verissimorum virorum relatione exposita accepimus: hac ratione omnes qui haec dignabuntur legere, ad credendum 137.0456D| invitamus, ut sicuti sibi credi volent, si forte aliqua suis temporibus facta scribere voluerint, ita nobis credant, cum audierint ea narrari, quae a nobis potuere videri. Quam enim de se veri aestimationem a sequentibus haberi velint, eam recte praecedentibus concedere debent. Quod si nulla quae scribi debeant, suis temporibus fieri contingant, non ideo nos statim falsitatis arguant, quasi quod alio tempore occulta Dei providentia non fit, alio tempore pro corrigendis vel corripiendis hominibus fieri non possit, cum semper opportunitatem rerum et temporum exigat gratia miraculorum. Num enim idcirco minus credendum est principem apostolorum Petrum ad portam templi speciosam claudum sanasse, quod nostris temporibus istud non fecerit, aut ideo beatus evangelista Joannes venenum sine laesione 137.0457A| non bibit, et qui veneno deperierant non resuscitavit, quod ista nescio quis impostor et calumniator non viderit; quasi si quis nauclerum, vel aurigam laudari audierit, quod hic navim in procella gnaviter regere, ille equos artificio sciat in cursum ducere, supra humanam naturam hoc esse contendat, ideo quod ille fieri non posse credat. Non itaque hoc admittendum, sed quod unaquaeque res tempus et ordinem spectet credendum. Dignentur ergo credere qui haec dignabuntur legere, ut quemadmodum merito fidei nostrae qua credebamus, vera esse quae non videramus, actum est ut aliqua videre possemus; ita illi praemium fidei habeant quandoque videre posse, quod narrantibus nobis indubitata fide potuerunt credere. Jam ad proposita transibimus, et quo 137.0457B| ordine quaeque res acta, quantum possumus, breviter ac dilucide narrabimus.

Caecus videt.

2.

Vicus est urbi Cantuariae vicinus, Leoham ab incolis dictus. Hunc quidam vir inhabitabat, quem longa oculorum caecitas gravabat. Admonitus ergo in somnis est, ut patrem patriae Dunstanum adeat, commissa mala deplangat, futurum esse ut amissum lumen per eum recipiat. Narrat suis homo quae viderat; favebant, et auctores illi itineris procurabant. Ingreditur itaque caecus ecclesiam Christi, orat sibi pernoctandi ibidem licentiam dari: Tale, inquiens, praeceptum suscepi. Sequenti vero et media nocte coepit de tumulo viri Dei omne genus odoramentorum sentiri, et caecus interim gravissimis oculorum 137.0457C| punctionibus gravissime torqueri. Clamavit itaque fortiter, sanatus est mirabiliter, laudavit Deum, et Dunstanum hilariter.

Item tres caecae.

3.

Tres etiam mulieres in una domo commanebant, simili ex longo tempore caecitate percussae, et onere paupertatis oppressae. Has magnus ille Dunstanus, dum in corpore vixisset, inter caeteros Ecclesiae stipendiarios pauperes alere solebat. Quae accepto rumore patrati miraculi alternis se hortabantur sermonibus. Quid hinc, inquiunt, sedimus, quae patrem vitae nostrae reviviscere audimus? eamus ad illum, calamitatem deploremus, auxilium flagitemus. Qui nostram suevit depellere paupertatem, dignabitur corporis nostri profligare caecitatem: 137.0457D| compatietur fame morituris, ut reddita luce gratiam praestet pauperculis, operibus manuum suarum deinceps victuris. Dixerunt, et rectore baculo viam quae ducit ad civitatem pergere coeperunt. Cumque ad portam ecclesiae venissent, junctis ad invicem manibus ingressae sunt, procidentesque ante memoriam viri, hac moerorem supplicatione depromunt: Pater sancte, pater serene, ad has tuae misericordiae stipendiarias intende, ut aut solito more victum eis tribuas, aut lumen oculorum per quod vitam transigere possint restituas. Et iterum dixerunt: Piissime, potentissime, his tuis misellulis miserere. Sic oraverunt, et inter orandum clare viderunt, magnumque gaudium populo praestiterunt.

Sacerdos paralyticus curatur. Ingratus recidit in morbum et exspirat. 137.0458A|

4.

Sacerdos quidam Folcanensium praepositus, nomine Ceowlfus, vir locuples valde erat, multaque nobilitate inter suos pollebat. Hic per multos annos ita omnium membrorum paralysi dissolutus fuerat, ut neque vicinas possessiones adire, neque ecclesiae limina contingere, nisi in grabato deportatus, valeret. Suasus itaque ab intimis suis, ut ad memoriam domni Dunstani miserum cadaver sineret transferri, primo quidem verecundia distulit homo dives, dedignans consortium paupertatis, ex omnibus locis propter spem recuperandae salutis illuc confluentis. Sed cum jam prae doloris magnitudine sibi ipsi esset intolerabilis, jussit feretralem equorum lateribus machinam 137.0458B| coaptari, seque in ea positum ad ecclesiae januas, ubi memoratus sanctus requiescit, pertrahi. Ibi clientium suorum humeris sustentatus intro illatus est, prosequente illum non parva multitudine agnatorum, flebilibus vocibus Dunstani nomen invocantium. Secunda autem die factus in agonia aegrotus sensit quasi manum hominis per totum corpus discurrentem, omnesque totius corporis nervos distinguentem. Inde vociferans e terra exsiliit, in podibus suis constitit, et restituta ad integrum sanitate exclamare coepit: Benedictus Filius Dei viventis in bono servo suo Dunstano, et benedictus bonus servus ejus Dunstanus in illo. Vere pius, vere omnipotens Christus, qui servos tam potentes tantaque pietate praeditos habet. Mox hymnis et laudibus devotissime 137.0458C| Domino persolutis, qui alienis manibus fuerat deportatus, suis pedibus cucurrit, equum ascendit. et cum omni comitatu gaudens et hilaris recessit. Sed post paucos dies facto convivio in domo sua, convocavit omnes amicos et notos, ut sibi de adepta sanitate congauderent, et congratularentur. Cumque in magno gaudio convivarentur, coeperunt Deum laudare et glorificare, qui cum sit potens, potentem non abjecerit, sed cum pauperibus suis poenitentiae ei spatia concesserit. Super quo ille indignatus respondit: Num me inter caeteros pauperes computatis, quia inter eos sanatum asseritis? Non ita est, quoniam etsi Dunstanus non fuisset, ita mihi contigisset. Ad hanc vocem toto corpore intremuit, itaque uno momento eadem, qua illum dimiserat, infirmitate 137.0458D| percussus est, ut nihil in omnibus membris esset, quod ab hac percussione intactum remaneret. Vociferabatur ergo miserabiliter, et post paulum exspirabat infeliciter.

Invalido sanitas redditur.

5.

Ex illo die multus timor, multaque circa sanctum Dei veneratio excrevit, restitutis ad integram sanitatis perfectionem nunc unis, nunc pluribus per singulos dies aegrotis, ex diversarum regionum longinquitate porro adductis. Inter haec multorum cervicibus impendens juvenis ferebatur, formosa quidem facie, sed a nativitate fandi impotens, ut quindenis annorum temporibus nec caput sursum erexerit, nec deorsum gressum direxerit. 137.0459A| Quem super capita illorum celsius elevatum his precibus fletu permistis sancto obtulerunt. O Christe, inquiunt, salus et creator omnium, qui homines hac etiam in parte caeteris animantibus excellere voluisti, quod loqui possint, et erecto capite incedere, reforma in hoc filio nostro vel quod natura informatum reliquit, vel quod formatum inimica saluti aegritudo corrupit. Solius enim tui est ex eo quod non est in id quod est perducere, et quod est in quascunque volueris formas mutare. Exaudi ergo preces supplicantium propter temetipsum, et propter Dunstanum dilectum tuum. Tunc demissus ex humeris bajulantium se aegrotus, ut ad memoriam sancti vicinius applicari deberet, mox ut tumbam tetigit, in pedibus suis constitit, caput cum scapulis 137.0459B| sursum erexit, et resoluta lingua quae nunquam antea fuerat locuta, excelsa voce clamare coepit Gloria in excelsis Deo, alleluia. Sicque perseveravit in integritate susceptae locutionis, ut usque ad finem vitae non solum expedite, verum etiam diserte omnia loqueretur.

Caeca nata lumine donatur.

6.

Paupercula etiam cum caetera multitudine advenit ferens in ulnis triennem natam ex utero suo sine lumine natam. Quae cum per aliquot dies orationi pro salute filiae suae sollicita incubuisset, nec exauditam se aliquatenus sentiret, deprecata est omnem clerum auxilio sibi apud Dei sanctum fore, confidens eos tanto citius impetraturos quod vellent, quanto ei prae caeteris hominibus familiarius servirent. 137.0459C| Affecti itaque pietate monachi pro dolore matris et languore puellae, coeperunt instantissima prece sanctum deposcere, ut earum afflictioni solita bonitate dignaretur subvenire. Decima autem die dum forte materno gremio puella incumberet, subito apertis oculis clare omnia videbat, et prae gaudio exsiliens dicebat: Mater mi, quae sunt haec pulchra quae video? Cui illa: Videsne, inquit, mi chara? Quae dixit: Pulcher homo ille jussit me haec pulchra videre. Clamatum est itaque per totam ecclesiam puellam a nativitate caecam a magno pontifice Dunstano illuminatam. Fit concursus omnium matrem cum filia constipantium. Sed cum aliqui ex clero credere non possent, quod patentibus oculis acumen visionis inesset, volentes indagandae veritatis 137.0459D| signum videre, jactant poma, sicut pueris alludi solet, per pavimentum ecclesiae, ut experirentur si absque errore infantula posset ea sequendo comprehendere. Quae confestim de sinu matris exsiliens, rotantia poma per diversos anfractus insectabatur, eisque apprehensis celeri cursu ad matrem revertebatur. Tunc deprehensum est puellam patentibus oculis posse videre, qui antea sine lumine videbantur patere.

Item anus caeca.

7.

Item anus quaedam ad memoriam sancti pontificis perducta est, ut quod in juventute perdiderat, 137.0460A| in extrema aetate lumen oculorum reciperet. Vacans ergo orationi, nec ulla salutis remedia consequens, egreditur de civitate, volens ad locum unde venerat remeare. Jamque pontem fluminis Sturae ascendere coeperat, cum forte ductoris sui auxilio destituta clamabat: Dunstane, Dunstane, nec speratum a te lumen obtinui, et ductorem nunc perdidi. Mirabile dictu, et malefidis difficile creditu, protinus illa juvenes per medium pontis ligna ferentes clarissime vidit, quibuscum in civitatem rediit, et quid factum sit omnibus indicavit.

Excommunicati poena et salus.

8.

Quid de Clemente Teutone dicam, cui magis aptum nomen est demens, quam Clemens, quem sacerdos pro culpa voluptatis et contumaciae, in 137.0460B| interitum carnis Satanae tradiderat, et ita maledictionis sententia septem annis devinxerat, ut non solum in eodem loco toto corpore tremendo, verum etiam de loco ad locum cursitando instabili ferretur motu. In basilica vero Salvatoris ante memoriam magni Dunstani praesentatus, cum forte ad nocturnas vigilias responsorium: Videte miraculum, inciperetur, saltum in sublime dedit, daemonium cum sanguine evomuit, et post haec omni tempore secundum omnimodam sensatorum qualitatem quietus et loco et corpore mansit.

Repens erigitur.

9.

Aut quo modo factum in te miraculum, Elwarde, narrabo; hominem giganteae magnitudinis, si repentem te in tota terra mole corporis per triginta 137.0460C| annos pondus non premeret gravissimae infirmitatis; postea vero charo patri Dunstano oblatus, atque ab eo mirabiliter sanatus, non solum cunctis factus est amabilis propter adeptae sanitatis miraculum, verum etiam admirabilis propter corporeae quantitatis spectaculum. Tu musicus in conviviis didicisti post haec convivantium animos carmine demulcere, et inter cantandum tibiis carmen modificare. Sed inde tibi excelsi honoris insigne accessit, quod universitas hominum concordi voce Dunstani te hominem servulumque vocavit.

Loripes tandem rectum incessum recuperat. Auctor jam visa narrat.

10.

137.0460D| Sed et illud non parva dignum est admiratione, quod quodam venerabili sene, et in omni religione probato referente agnovimus. Ait namque eumdem patrem et dominum nostrum cuidam loripedi in somnis apparuisse, atque ut ad requiem corporis sui sanandus veniret praecepisse. Qui ad locum veniens, nec quidquam per multos dies orando salutis inveniens, taedio sive desperatione fractus recessit, itinere quo venerat redire tentavit. Jamque mediam pene viam peregerat, cum is qui dudum dormienti apparuerat, vultu severus, veste decorus occurrit, sciscitans unde veniret, vel quo pergendo tenderet. Recuperandae, inquit, salutis 137.0461A| gratia jussus ad sanctum Dei Dunstanum perrexi, sed nihil proficiens ad domum meam redeundum putavi. Tum ille: Ego, inquit, sum Dunstanus, omnium servorum Dei conservus, necessariis quibusdam causis occupatus, non poteram his diebus requiem corporis mei visitare, nec praesentiam meam filiis ibidem manentibus exhibere. Nam Ecclesiam Dei Elfricus, cognomento Bata, exhaeredare tentavit, sed me tutore nihil efficere potuit. Nunc autem confecto negotio ad locum requietionis meae vado. Vide ergo ut illa die et hora ibi te inveniam, quatenus per te gratiam meam meis civibus ostendam. Regressus est itaque languidus in civitatem, narravit omnibus quae audierat, indictum diem patienter exspectabat. Stupendum valde, die et hora qua sanctus 137.0461B| sese venturum praedixerat, de suscepta sanitate loripes gaudebat, et ineffabili totam urbem laetitia replebat. Hactenus ea quae aliorum testimoniis ad nostram notitiam perlata sunt enarravimus: nunc his quae nostra aetate facta sunt enarrandis operam dabimus.

Virgo lucis expers lucem aspicit.

11.

Virgo quaedam Deo devota orationis gratia in civitatem venit, inde misera, quod ex quo nata est hujus mundi lucem non viderat, sed ex hoc beata quod aeternam lucem ardenti semper desiderio quaesiverat. Et cum forte natalitius dies sancti confessoris Christi Audoeni episcopi instaret, in quo pariter et aliorum omnium, quorum reliquiae in ecclesia Salvatoris continentur, praecipua veneratione memoria 137.0461C| celebrabatur, postulabat illa a custodibus ecclesiae, ut sibi liceret eadem nocte vigilias ibidem celebrare. Quod dum facile propter vitae religionem obtinuisset, remansit in ecclesia juxta requiem beati Patris Dunstani stans, totaque nocte vigiliis et orationibus vacans. Jam nocturnas laudes incoeperamus, jam octavum responsorium Sint lumbi vestri praecincti, modulatis vocibus concinebamus, cum virgo Dei vehementem in facie sustinens pruritum, arctissima digitorum impressione coepit oculos perfricare. Inde statim sanguis ubertim exiens, in suppositum capitis sui velamen defluxit, modesteque illa circumstantibus innuens: Praebete, inquit, mihi vas sanguinis susceptorium, ne terra sancta ejus colluvione maculetur. Quod postquam illi fecissent, 137.0461D| lympham quoque lavandis oculorum orbibus praebuerunt. Interim nos pueri vultus illuc dirigere, oculis subaspicere, iterumque ad invicem mutuis aspectibus simul ac nutibus laetitiam significare. Suspicati namque sumus (quod res erat) bonum patrem nostrum boni aliquid operatum fuisse. Jam cantus de praecinctione lumborum, et ardentium lucernarum gestatione secundo terminabatur; jam a cantoribus gloria sanctae et individuae Trinitati reddebatur, et ecce illa quae lumbos suos castitate semper praecinctos habuerat, ad gloriam Dei lucernas in ecclesia ardentes in magna cordis laetitia videbat. 137.0462A| Mirata est ergo de omnibus quae videbat. Ostendebantur ei laminae aureae, cruces, baccilia, claves ecclesiae, omnia mirata videbat. Ipsas quoque hominum figuras cum ingenti stupore considerabat. Videres ergo omnes in ecclesia lacrymas exprimere, et cum vobis modulatione cordis jubilatione Deum laudare. Orto autem mane forte ad magistros intravimus, vapulaturi pro culpis quas commiseramus. Et ecce de transverso vir bonus Godricus furibundus irrupit, ita clamitans: Vos hic homines crudelitatem in innocentiam evomitis, et dulcissimus Pater noster Dunstanus suavitatem misericordiae suae in nos peccatores ostendit. Exite. Praerogativam miraculi quondam a Salvatore in caeco nato celebratam iterum celebrari videtis, et aliquid crudeliter 137.0462B| facere audetis? Exite. Ita impias manus evasimus, et post haec ecclesiam ingressi sumus. Tunc pulsato signo beatissimi patris nostri, quod ipse manibus suis olim fecisse dicebatur, quo nullum dulcius, neque ad commovendos hominum animos flebilius, concurrit universa civitas, volens oculis quod fama reserante audierat. Coepimus itaque excelsis vocibus simul et lacrymabilibus Dominum Deum nostrum laudare, qui per beatum servum suum Dunstanum tantis laetitiis nostra tempora dignatus est beatificare. Et cum multa populorum millia in ecclesia starent, neminem inter omnes videres qui non prae gaudio pie ac dulciter fleret. Auctor testis miraculi de puella curata.

12.

137.0462C| Vigilia beatorum Christi apostolorum Petri et Pauli erat, et inclinata jam die vespertinas orationes clerus in ecclesia agebat. Forte ego cum alio puerulo coaetaneo meo ad altare Christi ministraveram, consummatoque ministerio per gradus descendere incipiebam: et ecce in occursum nostrum vetula quaedam cum filia bene adulta obviam se dedit, procumbens gradibus simul et clamitans: Miseremini mei, pueri Dei, ut Deus omnipotens misereatur nostri, profectum virtutis concedens, et aetatem puerilem ad maturos annos feliciter perducens. Nos autem, ut id aetatis pueri, factum feminae expavescentes, haesimus loco, miseriae causas flebiliter sciscitantes. Tum illa, hanc, inquit, quam videtis filiam meam, a summis humeris usque ad 137.0462D| extremos manuum articulos collisam, obstetricis suae nescio aut furor, aut negligentia foedam atque mutilem reddidit. Audivi magnam quamdam in hoc loco Dei virtutem esse, et ideo ad supplicandum ei longo itinere tentavimus huc venire: vos nobis quid agendum sit edicite. Aspiciebamus interim manus sine forma manus, juncturae juncturis non cohaerebant, sed quaedam discors deformatis informem quamdam ossium concretionem faciebat, pollices retrorsum deflexi immobilem gerebant sensibilitatem. Caeterorum namque digitorum figura nulla sed radices quaedam de palma prominentes introrsum 137.0463A| curvabantur, quae in vola confixae unguibus eam perforabant. Quae res intolerabiles patienti angustias inferebat. Avertimus ergo oculos hoc solum dicentes: Non nos, bona mulier, non nos quid agendum sit consulere velis, juxta est qui et tibi consulere, et filiae tuae salutem valet procurare: solet namque secundum fidem suam omnibus illum invocantibus subvenire. Tum illa comprehensa lacinia vestis filiae suae traxit eam ad locum, moxque toto corpore in terram prostratae adorant sanctum ambae, fletibus et ejulatibus illius bonitatem pulsantes. Et vere pulsabant, quibus tam cito misericordiae illius viscera patebant. Necdum enim Phoebus marinis fluctibus caput intulerat, et illa quae morbo contracta fuerat, ruptis venis brachia extollebat, manuum 137.0463B| articulos omnes extendebat, et quae ab annis puerilibus digitos movere non poterat, expedite jam omnia contrectabat. Itaque accurrimus, vidimus, flevimus, et facto mane cum exsultatione totius urbis Dominum Deum nostrum laudavimus.

Contractus erectus.

13.

Epheborum aliquis prope civitatem manebat ita a puero debilitatus, ut a lumbis ac deorsum per totum emortuus duobus bacillis inniteretur, totius corporis post se trahens medietatem. Hic ea die in qua Filius Dei in assumpta carne dignatus est mori, ejus Ecclesiam ingressus, vexillum crucis, in qua moriens mortem nostram destruxit, cum caetera multitudine adorabat, et futurae festivitatis gaudia 137.0463C| juxta corpus venerandi Patris Dunstani manens exspectabat. Adveniente autem hora in qua Dominus noster Jesus Christus triumphato diabolo a mortuis resurrexisse creditur, clamor in ecclesia factus est magnus tumultuans adolescentem rectum toto corpore stare, qui a multis annis inferiores corporis partes post se consueverat trahere. Quod quamvis clerus sciebat, patienter tamen simul et laetanter solis ortum exspectabat. Mane vero Dominicae resurrectionis convenit infinita totius urbis multitudo in ecclesiam, videre quid in hominem divina potentia operata fuisset, quem antea in infirmitate bene cognitum habuissent. Viderunt itaque, et Deo gloriam dederunt clamantes bono Domino Dunstanum in vita servisse, cui post mortem non solum contigit 137.0463D| beatius vivere, verum etiam beneficiorum suorum gratiam hominibus praestare.

Alia miracula.

14.

Puerum quoque omnibus membris contractum per eumdem Dei sanctum vidimus sanatum.

Novitiis poena remissa. Pagani cadaver ex ecclesia projici jubetur. 137.0464A|

15.

Quadam etiam die dum plus solito magistrorum furor in pueros desaeviret, nec spes intercessionis uspiam ulla suppeteret, hoc unum et solum superesse remedium crediderunt, ut ad memoriam dulcissimi Patris Dunstani confugium facerent, illum que non tam intercessorem, quam adversus impietatis ministros defensorem exhiberent. Conferunt itaque se summo diluculo ad illum, multis lacrymis ejus clementiam postulantes, sedentibus per diversa loca magistris, qua transitus puerorum esse deberet, exitumque illorum de ecclesia multiplici diligentia aucupantibus: et ecce lacrymantibus illis apparuit pios vultus gerens pius Pater Dunstanus 137.0464B| tangensque virga quam manu gestabat unum illorum apertis oculis videntem sed movendi se omnino impotentem, ita adorsus est fari. Jam desitum sit, pueri, a fletu, quoniam nullum vobis hodie molestum esse permitto. Idcirco enim veni invitatus lachrymis doloris vestri. Ecce nunc ibo, et magistros egressum vestrum explorantes gravissimo somno soporabo. Tu vero puer qui me loquentem cernis et audis, cum vos meo munere liberatos esse cogneveris, in hoc mihi gratiam praestabis, si hujus ecclesiae praeposito ex meo nomine praecipias, ut initiatum infantulum hunc, qui juxta me nuper conditus est, filium comitis Haroldi foras projici faciat. Indecens namque valde est, ut ibi paganorum corpora sepeliantur, ubi divina quotidie 137.0464C| mysteria celebrantur. Quod si ipse aut metu aut incredulitate praeceptum meum neglexerit, noverit in hac ecclesia nihil prosperum processurum, quandiu hoc meum praeceptum opere non fuerit impletum. Haec dicens sepulcro receptus est. Is autem qui haec viderat, tum quidem puer, nunc vero reverendae aetatis senior, quique ut ista sublato nomine illius scriberentur, sollicite nos admonuit, statim sui compos effectus, innuit sodalibus dicens: Num Patrem Dunstanum vidistis? num quid locutus fuerit audistis? Narravitque omnia seriatim, haec inquiens: Haec et haec locutus est. Surgentes ergo pueri ut intrarent domum martyrii, transierunt ante primos magistros, dormierunt; transierunt ante secundos, dormierunt; transierunt 137.0464D| ante tertios et quartos, dormierunt. Post paulo vero evigilantes, et derisos se graviter dolentes. versi in furorem statuunt saevissimam tertia diei hora de pueris ultionem sumere, quos protegente Dunstano mane non potuerunt contingere. Talis enim mos in 137.0465A| Ecclesia tunc temporis erat, ut quos prima diei hora sine vindicta servaret, eos hora tertia durius puniret. Sed Dunstanus, semper et ubique fidelis, ita praefatos eadem hora a se magistros divisit, ut non tam de puerorum laesione cogitare, quam de sua liberet confusione tractare. Ita pueri periculum diei illius evasere, atque in crastino vigilias Dominicae nativitatis gaudenti animo videre. At is qui legatione Patris fungebatur, quae audierat praeposito fideliter nuntiabat, sed ille infideli mente nuntiata parvipendebat.

Ea re neglecta quid secutum S. Dunstani translatio.

16.

Quoties etiam in nocturna visione visus est fratribus de ecclesia exire? Quem cum exeuntem retinere vellent: Non possum, inquit, ibi manere propter foetorem pagani pueri licet initiati in hac ecclesia 137.0465B| sepulti. Nec multo post ecclesia Salvatoris igni combusta est, parietes ceciderunt, nec quidquam ex omnibus monasterii officinis incombustum remansit, praeter duas domos sine quibus monachi remanere non possent, dormitorium scilicet et refectorium, tantamque claustri partem sub quanta absque imbrium infusione ab una domo in aliam possent introire. Ex quo satis videre fuit, quantam nostri curam Pater Dunstanus habuerit. Sed horum ruina in melius commutata est veniente venerabili viro Lanfranco archiepiscopo, et omnium qui nostra aetate in terra fuerunt sanctissimo simul ac sapientissimo. Qui, cum fundamenta construendae novae ecclesiae ponere vellet, neque hoc absque translatione corporum infra ambitum ejusdem ecclesiae 137.0465C| quiescentium facere posset, indixit jejunium omni populo, quatenus sanctorum voluntas fieret, ut eorum corpora ad alia loca transferri deberent. Die vero huic negotio constituto, orante omni populo, clero cereis et aromatibus, omnique genere gaudiorum occurrente, paraverunt se sacerdotes, ut thecam sancti Patris Dunstani absque contrectatione corporis illius e terra levarent, et ad locum cum omni diligentia praeparatum deferrent. Quam cum in humeris accepissent, retinetur a quibusdam ecclesiae militibus, qui pacem regis Willermi nuper infregerant, occisis duobus equitibus, nepotibus videlicet Scollandi, qui erat abbas monasterii sancti Augustini extra urbis muros constituti. Timebant autem ne mors occisorum morte sua solveretur, et ideo evitandi 137.0465D| hujus mali causa neque a sancto recedere, neque thecam ejus dimittere voluerunt. Vocati sunt itaque tam abbas, quam omnes hi quorum interfuit vindictam donare: negaverunt, nec mortem occisorum sine vindicta remittere voluerunt. Quid ergo? deductum est sacrum corpus infecto negotio, atque in oratorio beatae virginis Mariae collocatum. Summo autem diluculo, nobis adhuc in stratis quiescentibus, 137.0466A| irrupit in ecclesiam abbas stipatus parentum catervis, postulat fratres celerius excitari, dicit se necessario illis loqui velle. Qui cum venissent, accessit ad corpus sancti, genua flexit atque in haec verba lacrymabiliter erupit: Peccavimus in te, sancte Dei, nolentes tibi in conspectu populi exhibere honorem obsequii. Ecce nunc et injuriam donamus, et de mentis nostrae obstinatione veniam imploramus. Nos autem mirantes tam subitam rerum mutationem, cognovimus illos per visionem a sancto Dei fuisse perterritos, et vix noctem illam transegisse vivos, propterea quod presbyter quidam aspectu terribilis, qui ex figuratis imaginibus Dunstano visus est simillimus, gravibus eos cruciatibus vexasset, diuque vexatos ardenti rogo concremandos violenter 137.0466B| pertraxisset. Ita illi quam sponte noluerunt, coacti injuriam donaverunt.

Lanfrancus faventem sibi sentit Dunstanum in causa temporali.

17.

His temporibus conflictum iniit Lanfrancus archiepiscopus adversus majores natu regni Anglorum, praecipue adversus episcopum Bajocensem, nomine Odonem, qui erat frater regis, et comes Cantiae, de jure ecclesiae Christi, et quibusdam terris inde ab antiquis temporibus injuste ablatis. Sed nihil de viribus suis confidens (erat namque sicut omnibus sapientia incomparabilis, ita in conspectu Dei prae omnibus semper humilitate admirabilis) deprecatus est beatum Dunstanum auxilio sibi fore ad defendendam causam ecclesiae suae; et oblata pro exauditione 137.0466C| hostia salutari, quietus sedebat in loco, exspectans advocationem causidicorum, simul ac meditans quid vel ipse adversariis objicere, vel qualiter ad objecta quaeque posset respondere. Tunc interim excessum mentis patienti apparuit sanctus Dei, stans in medio duorum aliquorum angelica dignitate praeditorum, angelicos et ipse vultus habens, atque in vultu quamdam frontis et oculorum conniventiam Lanfranco ostendens. Ex qua visione de capienda victoria securus ille effectus, concilium malignantium intrepidus adiit, munitiones illorum torrente rationum funditus dissipavit. Ita enim cunctos Christi ac suos devicit adversarios, ut et quae sui juris erant, ecclesiae Christi integerrime restituerentur, et hoc non humana sapientia, 137.0466D| sed divina factum fuisse virtute idem Domini servus gloriaretur.

Et in gravi morbo.

18.

Post aliquot dies Lanfrancus corporali infirmitate gravissime tactus, omnino a medicis desperabatur. Cumque finem vitae jam jamque adesse putaret, missa legatione mandat fratribus ecclesiae Christi quae circa se agebantur; exoptat seniorum praesentiam, 137.0467A| quatenus si in corpore diutius vivere non liceret, defuncti (ut verbis utar illius) cadaver ad urbem secum transveherent. Nam in quodam ecclesiae patrimonio procul ab urbe distante, quod Ealditune [ al. Ealdintune.] vocatur, idem Pater venerabilis aegrotabat. Veniunt itaque illi ad locum; inveniunt omnia lacrymis repleta, plorant cum plorantibus, nolentes hominem morte videre finiendum, cui similem post haec sciebant non esse inveniendum. At ille, sive suas angustias, sive filiorum suorum miserias non ferens (sicut enim mater unicum filium, ita singulos nos unice diligebat), convertit faciem suam ad parietem, divinam quantis posset suspiriis clementiam deprecaturus. Confestim autem sursum raptus, videbat quasi exercitum virorum candidatorum, 137.0467B| lucifluas sicut sol facies habentium, albos equos cum phaleris aureis comptos insidentium, et liberales jocos jocunda quadam suavitate ad invicem exhibentium. Quos ille praetereuntes laetabundis oculis intuens, sciscitabatur cujusnam ista profectio esset. Dictum autem est hanc domni Dunstani esse, illum vero non longe abesse. Exspectabat itaque Lanfrancus explorans singulorum transeuntium vultus, cupiens illum prae caeteris agnoscere, a quo prae caeteris remedia sperabat salutis accipere; et ecce beatissimus Pater Dunstanus venerabilium seniorum cuneis hinc inde stipatus veniebat, similem per omnia caeteris habitum gerens, nisi quod ab humeris et sursum, celsior cunctis eminebat. In cujus occursum Lanfrancus humiliter progrediens, jungensque se ad latus 137.0467C| equitantis, illius amplexatus est pedem simul cum ascensorio, cui videbatur inniti, atque ad se osculandi gratia trahere conatus est. At Dunstanus quasi ad factum expavescens, sive Lanfranco honoris gratiam exhibens, constricto genu utraque manu pedem ad se videbatur retrahere. In hac beata certaminis lucta Lanfrancus ad id quod fuerat redit, et ita se sanum reperit, ut nullum infirmitatis vestigium in toto corpore remansisset. Agit itaque gratias Deo, cujus dono et Dunstanum videre, et cupitam salutem illo potuit donante suscipere. Vocatis ergo his qui propius accumbebant, narrat ex ordine quae viderat, simul se convaluisse asseverat. Illis vero existimantibus quod alienata mente loqueretur: Praeparetur, 137.0467D| inquit, mihi altare; videbitis namque illum sacrificium Deo offerentem, quem paulo ante videbatis vix labia moventem. Deinde accitis qui nuper advenerant senioribus. Hic dies, ait, erit vobis boni nuntii dies. Dominum et Patrem nostrum Dunstanum hic fuisse, et me ab omni corporis molestia sanasse scitote. Regredimini ergo ad ecclesiam, portas ejus super vos obserate, ad memoriam sancti accedite, genua flectite, ac pro reddita mihi sanitate uberes gratias referte. Nolo etenim per me ipsum modo venire, ne existiment me homines aliquid esse, quasi qui potuerim Dei sanctos videre. Faciunt illi imperata, magnumque fratribus de morte Patris suspectis gaudium praestant.

Et in morbo capellani. 137.0468A|

19.

Quidam capellanus presbyter archiepiscopi adeo gravi febrium vexatione per octonos menses cruciatus fuerat, ut consumptis carnibus vix infirmis ossibus pellis haereret. Hic eo momento quo archiepiscopus salvus effectus est, optatam a Deo salutem, et ipse consecutus est, et mane ad archiepiscopum laetabundus ingrediens (didicerat namque illum convaluisse), requirebat modum receptae sanitatis, et audiebat. Rogatus etiam ipse, ut quemadmodum sese haberet ediceret. Plane, inquit, optime valeo, quoniam is qui te in mortis periculo miserando respexit, mihi quoque ob gratiam tui in hac nocte salutem conferre dignatus est. Jacebam namque in 137.0468B| stratu meo, quod ligneus solummodo a stratu tuo paries dirimit, videbamque in visione beatum Dunstanum solemnes in ecclesia Salvatoris missas agentem, meque illi in ministerio subdiaconatus servientem. Cumque perlecta a me fuisset epistola, ad pedes illius ex more deosculandos accessi, benedictionem petii, et ita cum ejus benedictione recedens convalui. Audiens haec venerabilis Pater Lanfrancus, erumpens in gaudium sic ait: Non potuit quidquam infirmitatis in loco remanere, quem sanctus Dei visitatationis suae gratia dignatus est illustrare.

Catenato nodi soluti. Factum contrarium.

20.

Ea quoque tempestate duae quaedam res apud nos contigerunt, quas non magis beato Dunstano, quam caeteris ibidem quiescentibus sanctis ascribendas 137.0468C| putavimus. Ex praecepto siquidem Bajocensis episcopi quidam vir in vincula conjectus fuerat, propterea quod cervum in silva illius a canibus inscitatum, seseque in occursum ejus praecipitem dantem, emissa sagitta occidisset. Habitus ergo in vinculis in civitate Cantuaria, diebus ac noctibus ecclesiam frequentare, lacrymas pro peccatis effundere suis, magnumque populi affectum ex sonitu stridentium catenarum circa se excitare. Cumque hoc per duos annos indesinenter fecisset, quadam die, cum ante altare Dominicae crucis prostratus jaceret, videntibus cunctis qui circumstabant catenae diruptae sunt, boiae in quatuor partes comminutae, clavi in minutas partes confracti. Ipse vero quid de eo divinitus 137.0468D| agebatur penitus ignorabat. Surgente autem illo ab oratione, ceciderunt vincula de pedibus suis; quae tollens in manibus suis, per medium fratrum omnipotentem Christum pro miraculo laudantium perrexit, eaque super altare Christi posuit, offerens Deo pro munere quod sibi fuerat pro onere. Post paucos dies, dum rem istam Lanfrancus archiepiscopus cuidam praepotenti viro narrasset, ille vicaria relatione, Et ego, inquit, tale aliquid vestrae excellentiae narrare valeo, quod non minoris admirationis apud te fore existimo. Tertius namque dies est hodie, ex quo sedecim naves piratarum validissimo vento actae, ad ripam maris sunt jactatae: homines autem qui intus fuerant, partim maris fluctibus sunt immersi, partim a regiis exactoribus comprehensi, 137.0469A| cum principe suo nomine Baraba compedibus astricti sunt; qui idcirco Barabam se appellari voluit, quoniam nimiae semper crudelitatis fuisset, multamque hominum turbam manu sua occidisset. Evadens autem de compedibus viam quae ducit Cantuariam arripuit, sciens se neque vita, neque membris cariturum, si ecclesiam Christi contingere posset asylum. Sed cum jam prope civitatem fuisset, mox ut pinnam Ecclesiae, et Cherubin aureum vidit, quasi coelestis Cherubin virtute repulsus ultra progredi non potuit. Nititur itaque totis viribus contra vacuum aerem, et semper eum quasi murum ferreum sentiebat. Haesit vero stupens, et iterum resumptis viribus prioris luctae certamen assumpsit; sed ea qua ante virtute repulsus, majore quam ante 137.0469B| spatio resiliit. Tentabat si unde venerat regredi posset: currere poterat quantum volebat. Si vero quo disponebat, progredi vellet, mox ut ecclesiam videbat, pedem movere non poterat. Desperans ergo de salute sua et de misericordia Dei. Manifestum est, inquit, cum damnatis me sortem habere cui ecclesiam Christi non licet videre. Quid ergo prodest crudelem Christum invocare, a quo non sit misericordiam impetrare? Ut fortuna volet, eat; ego deinceps fugam non inibo, sed unde veni moriturus redibo. Haec dicens, praecipiti cursu redit, quae sibi contigerant multis millibus hominum narravit. Post haec condignas factis poenas solvit. His acceptis Laufrancus vocato me praecepit ista in populo praedicari, adjungens ideo hunc ab ecclesia terribiliter 137.0469C| repulsum, quod ficto corde ad eam accesserit; illum vero alium ea re in ecclesia mirabiliter liberatum, quod ad eamdem quotidie devoto animo tetenderit.

Monachus recedere volens impeditur.

21. Sed et illud perpetua dignum est memoria, quod circa Edwardum urbis Lundoniae archidiaconum ejus clementia mirabili modo operata est. Qui cum esset in saeculo deliciis pollens, conspiciens omnia saeculi bona esse angusta, contulit se ad unum incommutabile commune sufficiens bonum Deum, suscepta sanctae religionis veste in ecclesia Cantuariensi, sub regimine praefati gloriosi viri Lanfranci archiepiscopi; ubi per aliquot annos honeste conversatus, magnam apud omnes cohabitantes gratiam obtinuit. Sed post haec malignus spiritus ejus conversioni 137.0469D| simul et conversationi invidens, occultis quibusdam et importunis suggestionibus animo illius taedium religionis ingerebat, cupiens illum ad hanc mentis insaniam perducere, ut ad saeculum, unde venerat, repetito vomitu sordium rediret. Immittebat namque diabolus in cor ejus saeculi voluptates, amplexus feminarum, amplas domos, amicorum societates; nec permittebat illum cogitare, quam dulcis est Dominus gustantibus eum, quam magna domus Dei, et ingens locus habitationis ejus, quam beata societas angelorum Deum in saeculum saeculorum laudantium. 137.0470A| Victus tandem importunitate tentatoris, exitum de ecclesia moliebatur, et paratis omnibus quae ad hoc sacrilegium explendum idonea videbantur, ingreditur ecclesiam, a sancto Dunstano licentiam exeundi et ad saeculum revertendi petiturus, sciens procul dubio quod nihil ei prospere procederet, si illo offenso discedere non timeret. Et surgens ab oratione ut ostium ecclesiae egrederetur, reperit in ostio Dunstanum cum virga stantem, non talem tunc qualem illum viderat Lanfrancus, sed terribilem vultu, oculis minacem, et mordacibus labiis haec infrementem: Regredere miser, regredere, omnipotenti Domino te prosterne, conceptumque diaboli venenum de corde tuo evome. Cumque ille pavens ac tremens haereret, Dunstanus elevata 137.0470B| contra illum virga, ait: Non exibis, sed hic morieris. Hoc dicto qui loquebatur disparuit, et cui loquebatur graviter aegrotavit. Mox itaque lectulo receptus, duobus mensibus in magnis angustiis vixit, et post haec vitam consummavit. Sed cum ad hoc ventum fuisset ut animam reddere deberet, accersitis his quos primos in amore fraternitatis habuerat, universa per ordinem quae vel male disposuerat, vel bono suo viderat, in magna cordis contritione narrabat. Haec eadem alius quidam frater bonae indolis adolescens, nomine Adrianus, coram omnibus confessus est, dicens se et conscium consilii et consentaneum operi.

Dunstanus invocanti propitius.

22. Ante hos dies cum in insula Tanatos essem, 137.0470C| gradiebar juxta littus maris cum milite, qui me pro defensione sui invitaverat, considerans ea quae ibi sunt mirabilia Dei, et materiem boni sermonis exinde eliciens. Inde sermo ad Patrem Dunstanum protractus est, quoniam maximum semper lucrum reputo quoties loquendi de illo occasionem reperio. Tum miles idem memorato hoc nomine totus expalluit, ac veluti dolorem ex intimo suspirans, Vae, ait, mihi ingrato, qui tantorum beneficiorum huc usque immemor existo! Tum ego: Et quid, inquam, hi tam molesti anhelitus. Nosti, ait, quantum mihi infestus abbas sancti Augustini, dum adviveret exstiterit, dum diripere cuperet quae ad me haereditate venissent. Novi, inquam. Num et illud nosti quod non modo nihil ejus immoderatio obfuit, verum 137.0470D| etiam ad majoris mihi gloriae cumulum excrevit? Nec hoc, inquam, latet; sed quorsum ista commemores, ignoro. Scies, inquit, nocte siquidem, quae diem statuti inter me et illum placiti praecedebat, memorans cum essem in domo mea quae prope est, quod frequenter Patrem Dunstanum tuis rationibus extollere consueveris, nunc, aio, experiri habeo, si ut accepi, ita ille laudabilis existat. Flexus ergo in oratione, Deus, inquio, Patris Dunstani, fave hodie nostrae parti. Inde corpusculum requiei dedens, video in somnis urbem Cantuariam, basilicam Salvatoris, 137.0471A| memoriam Patris; cui quasi incumbens, aspicio virum juxta stantem, decorum forma, veste speciosum, lampadem lucis manu tenentem; ad cujus imaginem perterrefactus, Quisnam, inquam, es tu, hominum pulcherrime? Idem, inquit, ille cujus tu paulo ante auxilium precabare. Pape, inquam, quam citus es ad miserandos miseros! Nosti quid Dominus minatur? Nihil, ait, ejus minas pertimescas, nec magni eas omnino pendas. Ita miles ille oravit, post hoc versus ad me ait: Jam caetera tu nosti, quemadmodum ego et tu convenerimus, contenderimus, convicerimus. Signum, inquam, grande in illa die dedit sanctus, propterea quod dum illi plures, et elimato acumine fuerint, a paucis et minus acutis victi abierint. Tum ego respiciens ad eos 137.0471B| qui praesentes erant ostendi verbis, quod nunc prodo litteris.

Auctor de se narrat visum.

23.

Nunc ad ea quae meam proprie attingunt personam, ut minus fortasse sapiens, transibo, et sic ori silentium ponam, manibus quoque otium indicam. Quodam tempore quidam homines gravi me odio infestabant, nec prius ab infestando quiescere volebant, quam magnis injuriis affectum gravioribus minarentur afficiendum. Eorum vero qui agendae causae nostrae judices dati fuerunt ita animus sive gratia, sive importunitate adversariorum a me alienatus est, ut neque oratione inflecti, neque ulla possent ratione moveri. Desperans ergo de subventione 137.0471C| hominum, solius Dei ac beati istius auxilium duxi quaerendum esse. Itaque nocturno tempore soporatis omnibus, ejus memoriam in magna confidentia adii, et multitudinem miserationum illius gemebundis vocibus, ac lacrymabilibus oculis pulsavi. Demum mente fessus, luctu anxius recessi, secretum petii, dolorem cordis requie corporis, ut interdum fit, lenire desiderans. Necdum satis ad pausandum composueram corpus dum animo cuncta excedens, viderer mihi in atrio templi domum videre, cujus magnitudo mirabilis, pulchritudo inaestimabilis, ad quam nemo nisi per quamdam aquarum colluvionem poterat transire. Verum ista transeuntibus lex erat, ut quanto magis ad introitum domus appropinquarent, tanto minus easdem sentirent aquas. 137.0471D| Transibam ego cum transeuntibus, ac rarescentibus aquis ad ulteriora alvei littora perveniebam; moxque domum ingrediens, videbam totam illam majori quam solari claritate fulgentem, coetum quasi sanctorum ineffabili quadam suavitate laetantium circumsedentem; et quamdam decoris subtilitatem, quae modo crystalli pervideri posset oculis intuentium praetendentem. Considerabam diligentius, volens deprehendere, unde etiam immensae lucis claritas coruscaret, et videbatur mihi quod non aliunde quam de corporibus sanctorum idem splendor exiret. Interroganti autem mihi quae haec essent, edoctum est hunc esse clerum magni Dunstani, illum vero paulo ante 137.0472A| adfuisse, divina sacramenta celebrasse, et necdum communionis antiphona decantata recessisse, atque ut illum expectaret qui ad requiem illius decumbebat praecepisse. Cogitabam itaque ne forte ego ille essem. Cumque hoc in animo volverem, consurgentes viri illi apprehensum me statuerunt in medio sui, alterutris vocibus sese cohortantes: Eia, fratres, missas terminemus, quoniam is adest, cujus gratia ista dilatio facta est. Coeperunt itaque dulcissimis ac modulatissimis vocibus psallere, et me ad organizandum quod psallebant invitare. Dico autem vobis amicis meis, ne terreamini ab his qui vos persequuntur. Ad quas voces experrectus confestim, ad sepulcrum sancti cucurri, medium illud utrisque brachiis amplexatus sum, vociferans ac nimia cordis 137.0472B| exsultatione proloquens: Adfuisti, Pater charissime, adfuisti; adfuisti in angustiis laboranti, et gratiam tui humiliter postulanti. Vere sanctus Dei es, et quodcunque vis ab illo impetrare potes. Jam securus judices adibo, nec minas cujuspiam hodie formidabo. Venientibus ergo judicibus, quorum interfuit causam terminare, accesserunt ii qui me turbare moliti, accessi et ego calumniam de adversariis movi. Itaque, Deo adjuvante et Dunstano patrocinante, omnes mihi adversantes devici, ut et ipsi propria sua ratione caderent, et ego non solum factam mihi injuriam non effugerem, verum etiam in mea defensione simul et exsultatione plurimum exsultarem.

Auctor multa praetermittit.

24.

137.0472C| Satis esse ista existimo, domini et Patres charissimi, vel ad insinuandos temporales sancti viri labores, vel ad ejus sempiternam gloriam catholicae Ecclesiae fidelibus commendandam; non quo plura non sint, et fortasse his majora, quae ad haec narrari valeant: sed quod ea solummodo voluerim narrare, quae fidem (sicut prooemio dixi) non viderentur excedere. Quis namque statim mihi credulitatem accomodaret, si dicerem aut vestem illum in columna lucis suspendisse, aut extremam cognati parentis egestatem ad summas divitias nummi dimidio perduxisse? Cujus animum horror non percelleret, si audiret monachum Jerosolymam properantem, ab exercitu imperatoris Constantinopolim circumventum, ad solam sancti illius invocationem 137.0472D| ab eorum molestissima irruptione liberatum? Quem, inquam, stupor non apprehenderet considerantem, vel furem a sancto perterrefactum res a requie illius exportatas in atrio templi illibatas reliquisse; vel civem Cantuariae contra oppositam sancti auctoritatem substantiam ecclesiae Christi subripientem, post paucos dies poenam suae temeritatis solvisse? Videtis quibus abstineo, propterea quod aestimationem audientium supergredi nolo; quae tamen si commemorarem, incredibilis esse non deberem, propterea quod nihil est difficultatis, ubi Dominus Christus auctor est operis. Deinde more cantorum 137.0473A| in conviviis agentium fecimus, qui dum pulcherrimum est, medium carmen recidere assolent, quo et taedium audientibus tollatur, rursumque audiendi oblectatio major excitetur. Ad postremum vero dicendi praeceptis vel in fine hujus orationis parere voluimus, qui commotis animis auditorum finem ponunt officiis oratorum. Nam lacryma, ut Tullus ait, nil citius arescit. Quod si ego, sicut oportuit, officium peregi, grates obsecro omnipotenti Deo mecum exsolvite, cujus ut peragi posset actum est miseratione, sin vero minus apposite dixi, non ideo minus is de quo dixi debet appretiari, propterea quod nihil est indignius, quam propter vitium scribentis virtutem minuere bene promerentis. Potius in illo Deum magnificemus, 137.0473B| nomenque illius certatim invicem exaltemus, agentes ei gratias, qui illum ante mundi constitutionem in aeterna sua sapientia elegit, et Anglorum tempora per ostensionem corporalis praesentiae illius 137.0474A| beatificare voluit. Veneremur quoque illum in Deo, ejusque merita summis honoribus attollamus, certi quod ad Dei gloriam pertineat, quidquid in ejus veneratione nostra devotio informat. Amemus illum ex omnibus cordium nostrorum medullis, ac per illum quidquid a Deo fideliter petierimus, nos recepturos speremus: propterea quod nihil nobis Dei clementia poterit denegare, si quem ille diligit, nos studuerimus et animo diligere, et obsequio venerari. Gloriam omnipotenti Deo Patri, qui illum fecit; gloria unigenito Dei Filio qui illum redemit; gloria Spiritui sancto qui illum sua gratia illuminavit; uni soli vivo et vero Deo laus et gratiarum actio per infinita saecula saeculorum, amen.

137.0474B| Quem genus insignit, virtus attollere certat,
Huic dare nostra cohors munera laudis habet.
Dunstanus Pater eximius venerandus in orbe.
Post hiemem, veris tempora laeta subit.

(no apparatus)