EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Columbae
Saeculo VII

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum


Vita S. Columbae (Adamnanus Hiiensis), J. P. Migne

INCIPIT PRIMA PRAEFATIO, APOLOGIAQUE ADOMNANI ABBATIS SANCTI SCRIPTORIS.

(0725D)Beati nostri Patroni, Christo suffragante, vitam descripturus, fratrum flagitationibus obsecundare volens; imprimis eamdem lecturos quosque admonere procurabo, ut fidem dictis adhibeant compertis, et res magis quam verba perpendant, quae, ut aestimo, inculta et vilia esse videntur; meminerintque (0726D)regnum Dei non eloquentiae exuberantia, sed in fidei florulentia constare, et nec ob aliqua Scoticae, vilis videlicet linguae, aut humana onomata, aut gentium diversas vilescunt linguas; utilium et non sine divina opitulatione gestarum despiciant rerum pronuntiationem.

(0727A)Sed et hoc lectorem admonendum putavimus, quod de beatae memoriae viro, plura studio brevitatis, etiam memoriae digna, a nobis sunt praetermissa; et quasi pauca de plurimis, ob evitandum fastidium lectorum, sint exarata.

Et hoc, ut arbitror, quisque haec lecturus forte (0728A)annotabit, quod minima de maximis per populos fama de eodem beato viro divulgata disperserit, ad horum paucorum comparationem, quae nunc breviter exarare disponimus. Hinc post hanc primam praefatiunculam de nostri vocamine praesulis, in exordio secundae, Deo auxiliante, intimare exordiar.

INCIPIT PRAEFATIO SECUNDA. (0727)

(0727B)Vir erat vitae venerabilis et beatae memoriae, monasteriorum pater et fundator; cum Jona propheta homonymum sortitus est nomen. Nam licet diverso trium diversarum sono linguarum, unam tamen eamdemque rem significat; hoc quod Hebraice dicitur Jona, Graecitas vero Νηπιότητα, Peristeram, vocitat; et Latina lingua Columba nuncupatur.

Tale tantumque vocabulum homini Dei, non sine divina Providentia inditum esse credimus. Nam et juxta Evangeliorum fidem Spiritus sanctus super unigenitum aeterni Patris Filium descendisse monstratur in forma illius aviculae quae columba dicitur. Unde plerumque in sacrosanctis libris mystice Spiritum sanctum significare dignoscitur. Proinde et Salvator in Evangelio suis praecepit discipulis, ut (0727C)columbarum in corde puro insertam simplicitatem continerent. Columba etenim et simplex, innocensque nuncupari debuit, qui in se columbinis moribus Spiritui sancto hospitium praebuit: cui nomini non inconvenienter congruit illud, quod in Proverbiis scriptum est: Melius est nomen bonum quam divitiae multae (Prov. XXII, 1).

Hic igitur noster praesul non immerito non solum a diebus infantiae hoc vocabulo, Deo donante, adornatus proprio ditatus est; sed etiam praemissis multorum cyclis annorum ante suae nativitatis diem cuidam Christi militi, Spiritu sancto revelante, quasi filius repromissionis mirabili prophetatione nominatus est.

Nam quidam proselytus Britto, homo sanctus, (0727D)sancti Patricii episcopi discipulus, Maveteus nomine, (0728B)ita de nostro prophetizavit patrono sicuti nobis ab antiquis traditum expertis compertum habetur.

In novissimis, inquit, temporibus saeculi, filius nasciturus est, cujus nomen Columba per omnes insularum Oceani provincias divulgabitur notum; novissimaque orbis tempora clare illustrabit. Mei et ipsius duorum monasteriorum agelluli unius sepisculae intervallo disterminabuntur: homo valde Deo charus, et grandis coram ipso meriti.

Hujus igitur nostri Columbae vitam et mores describens, imprimis brevis sermonis textu, in quantum valuero, strictim comprehendam, et ante lectoris oculos sanctam ejus conversationem pariter exponam. Sed et de miraculis ejus succincte quaedam quasi legentibus, avide praegustanda ponam: (0728C)quae tamen inferius per tres divisa libros plenius explicabuntur. Quorum primus propheticas revelationes; secundus vero divinas per ipsum virtutes effectas; tertius angelicas apparitiones continebit, et quasdam super hominem Dei coelestis claritudinis manifestationes.

Nemo itaque me de hoc tam praedicabili viro, aut mentitum aestimet, aut quasi quaedam dubia vel incerta scripturum; sed ea quae majorum, fideliumque virorum, tradita expertorum cognovi relatione narrantium; et sine ulla ambiguitate carraxaturum sciat. Et vel ex his, quae ante nos inserta paginis reperire potuimus; ut ex his, quae audivi ab expertis quibusdam fidelibus, antiquis, sine ulla dubitatione narrantibus, diligentius (0728D)sciscitantes didicimus.

INCIPIT LIBER PRIMUS, DE PROPHETICIS REVELATIONIBUS. (0727)

I. (0727D)Sanctus igitur Columba nobilibus fuerat oriundus genitalibus, patrem habens Fedilinitum, filium Ferguso, matrem Aethneam nomine: cujus pater latine Filius Navis dici potest, Scotica vero lingua Magnave. Hic anno secundo post Culedebrine bellum, aetatis vero suae 42, de Scotia ad Britanniam pro Christo peregrinari volens enavigavit. Qui etiam a puero deditus Christiano tyrocinio, et sapientiae studiis, integritatem corporis et animae puritatem, Deo (0728D)donante, custodiens; quamvis in terra positus, coelestibus se aptum moribus ostendebat. Erat enim aspectu angelicus; sermone nitidus; opere sanctus; ingenio optimus; consilio magnus; per annos 34 insulanus miles est versatus. Nullum etiam unius horae intervallum transire poterat, quo non aut orationi, aut lectioni, vel scriptioni, vel etiam alicui operationi incumberet. Jejunationum quoque et vigiliarum indefessus laborationibus, sine ulla intermissione diu noctuque (0729A)occupatus, ita ut supra humanam possibilitatem uniuscujusque pondus specialis operis videretur. Et inter haec omnibus charus, hilarem semper faciem ostendens, sanctorum specie sancti Spiritus gaudio in intimis laetificabatur praecordiis.

II. Sanctus Fintenus, qui postea per universas Scotorum Ecclesias valde noscibilis habitus est, a puerili aetate integritatem carnis et animae, Deo adjuvante, custodiens, studiis dialecticalis sophias deditus, hoc propositum in annis juventutis conversatus in corde habuit, ut nostrum sanctum Columbam, Hiberniam deserens, peregrinaturus adiret. Eodem aestuans desiderio ad quemdam vadit seniorem sibi amicum, in sua gente prudentissimum, venerandumque clericum, qui Scotice vocitabatur (0729B)Columbus, ut ab eo prudentiae quasi aliquod audiret consilium. Cui cum suos tales denudaret cogitatus, hoc ab eo responsum accepit: « Tuum, ut aestimo, adeo inspiratum devotumque desiderium quis prohibere potest, ne ad sanctum Columbam transnavigare debeas? »

Eadem hora casu adveniunt duo monachi sancti Columbae, qui de sua interrogati ambulatione, « Nuper, aiunt, de Britannia, remigantes hodie a Roboreto venimus. » -- « Sospesne est, ait Columbus, vester Columba sanctus Pater? » Qui valde illacrymati, cum magno dixerunt moerore: Vere salvus est noster ille patronus, qui his diebus nuper migravit ad Christum. Quibus auditis Fintenus et Columbus, et omnes qui ibidem inerant, prostratis in terram vultibus (0729C)amare flevere. Fintenus consequenter percontatur, dicens: « Quem post se successorem reliquit?--Battheneum, aiunt, suum alumnum. Omnibusque clamitantibus, Dignum et debitum; Columbus ad Fintenum ait: Quid ad haec, Fintene, facies? Qui respondens, ait: « Si Dominus permiserit, ad Battheneum virum sanctum et sapientem enavigabo; et si me susceperit, ipsum abbatem habebo. »

Tum deinde supra memoratum Columbum osculatus, et valedicens, navigationem praeparabat, et sine ulla morula transnavigans Jovam devenit insulam. Et necdum in id temporis usque nomen ejus in his locis erat notum. Unde et imprimis quasi quidam ignotus hospes hospitaliter susceptus; alia die internuntium ad Battheneum mittit, ejus allocutionem (0729D)facie ad faciem habere volens, qui ut erat affabilis, et peregrinis appetibilis, jubet ad se adduci. Qui statim adductus, primo ut veniebat, flexis genibus in terram se prostravit, visusque a seniore sancto surgit; et residens interrogatur a Battheneo, adhuc inscio de gente et provincia, nomineque et conversatione, et pro qua causa inierit navigationis laborem. Qui ita interrogatus omnia per ordinem enarrans, ut susciperetur, humiliter expostulat.

Cui sanctus, senior his ab hospite auditis, simulque (0730A)hunc esse virum cognoscens, de quo pridem aliquando sanctus Columba prophetice vaticinatus est: « Gratias, ait, Deo meo agere debeo quidem in tuo adventu, filii. Sed et hoc indubitanter scito, quod noster monachus non eris. »

Hoc audiens valde contristatus infit: « Forsitan ego indignus tuus non mereor fieri monachus. » Senior consequenter inquit: « Non quod, ut dicis, indignus esses, hoc dixi; sed quamvis maluissem te apud me retinere, mandatum tamen sancti Columbae mei defensoris profanare non possum, per quem Spiritus sanctus de te prophetavit. Aliaque die mihi soli seorsum prophetico sic profatus ore inter caetera dixit: Haec mea, o Batthenee, intentius debes audire verba; statim namque post meum de hoc ad (0730B)Christum saeculo exspectatum, et valde desideratum transitum, quidam de Scotia frater, qui nunc bene juvenilem bonis moribus agens aetatem, sacrae lectionis satis studiis imbutus, nomine Fintenus, ad te, inquam, perveniens humiliter expostulabit, ut ipsum suscipiens inter caeteros annumeres monachos. Sed hoc ei in Dei praescientia praedestinatum non est, ut ipse alicujus fieret monachus; sed et monachorum abbas, et animarum dux ad coeleste regnum olim electus a Deo est. Nobis [ Lege Noli] itaque hunc memoratum virum in his nostris apud te retinere insulis, ne et Dei voluntati contraire videaris. Sed haec ei intimans verba, ad Scotiam in pace remittas, ut in Laginenstum vicinis mari finibus monasterium construat; et ibidem Christi ovium pascens gregem, (0730C)innumeras ad patriam animas coelestem perducat. »

Haec audiens sanctus junior, Christo lacrymas fundens, agit gratias, inquiens: « Secundum sancti Columbae propheticam fiat mihi et mirabilem praescientiam. »

His denique verbis sanctorum obtemperans, et a Battheneo accipiens benedictionem, in pace ad Scotiam transnavigavit

III. Alio in tempore vir beatus in mediterranea Hiberniae parte monasterium, quod Scotice dicitur Dairmag, divino fundans nutu, per aliquot demoratur menses. Libuit animo visitare fratres, qui in Cloensi Sancti Cerani coenobio commanebant. Audito itaque ejus accessu universi undique ab agellulis monasterio vicinis, cum his qui ibidem inventi sunt, congregati, cum omni alacritate suum (0730D)consequentes abbatem Alitherum, quasi angelo Domini obviam egressi vallum monasterii, unanimes pergunt, humiliatisque in terram vultibus, eo viso, cum omni reverentia exosculatus est ab eis; hymnisque et laudibus resonantes, honorifice ad ecclesiam perducebant; quamdamque de lignis pyramidem erga sanctum deambulantem constringentes a quatuor viris aeque ambulantibus supportari fecerunt: ne videlicet sanctus senior Columba ejusdem fratrum multitudinis constipatione molestaretur.

(0731A)Eadem hora quidam valde despectus vultu et habitu, puer familiaris, et necdum senioribus placens, retro in quantum valuit, se occultans accessit; ut videlicet vel illius amphibali fimbriam, quo vir beatus induebatur, occulte et, si fieri posset, ipso nesciente et non sentiente, tangeret; sed hoc tamen sanctum non latuit. Nam quod corporalibus oculis retro se actum intueri non potuit, spiritualibus perspexit. Unde subito restitit, et post se extendens manum, cervicem pueri tenet, ipsumque trahens ante faciem suam statuit, omnibusque, qui ibidem circiter astabant, dicentibus: « Dimitte, dimitte, quare hunc infelicem et injuriosum retines puerum? » Sanctus e contra haec puro pectore verba depromit prophetica: « Sinite fratres, sinite modo. » Ad puerum (0731B)vero valde tremefactum dicit: « O fili, aperi os tuum, et porrige linguam. » Jussus tum puer cum ingenti tremore aperiens os suum, linguam porrexit; quam sanctus, sanctam manum extendens, et diligenter benedicens, ita prophetice profatur dicens: « Hic puer quamvis nunc despicabilis et valde vilis videatur, nemo tamen ipsum ob id despiciat; ab hac enim hora non solum vobis non displicebit, sed valde placebit, bonisque moribus et animae virtutibus paulatim de die in diem crescet: sapientia quoque et prudentia magis ac magis in eo ab hac die adaugebitur; et in hac nostra congregatione grandis est futurus provectus. Lingua quoque ejus salubri et doctrina, et eloquentia a Deo donabitur. »

Hic erat Ereneus postea per omnes Scotiae Ecclesias (0731C)famosus, et valde notissimus. Qui haec omnia supra scripta verba Segeneo abbati de se prophetata enarraverat, meo decessore Failbeo intentius audiente, qui et ipse cum Segeneo praesens inerat; cujus relatione et ego ipse cognovi haec eadem quae narravi.

Sed et multa alia hisdem diebus, quibus in Cloensi coenobio sanctus hospitabatur, revelante Spiritu Sancto prophetavit; hoc est, de illa quae post dies multos ob diversitatem Paschalis festi orta est inter Scotiae Ecclesias discordia, et de quibusdam angelicis frequentionibus sibi manifestatis: quibus quaedam intra ejusdem coenobii septa ab angelis tunc temporis frequentabantur loca.

(0731D) IV. Alio in tempore, cum in Jova insula die fragosae tempestatis, et intolerabilis undarum magnitudinis, sedens in domo sanctus, et fratribus praecipiens, diceret: « Praeparate ocius hospitium, aquamque ad lavandos hospitum pedes haurite; » quidam ex ipsis frater consequenter: « Quis, ait, hac die valde ventosa, et nimis ventosa ( sic ), et nimis periculosa, licet breve fretum, prospere transnavigare potest? » Quo audito, sanctus sic profatur: « Cuidam sancto et electo homini, qui ad nos ante vesperam perveniet, Omnipotens tranquillitatem quamlibet in tempestate donabit. » (0732A)Et ecce eadem die aliquandiu a fratribus expectata navis, in qua sanctus inerat Chamnechus, juxta sancti prophetationem pervenit. Cui sanctus cum fratribus obviam venit, et ab eo honorifice et hospitaliter susceptus est. Illi vero nautae, qui cum Chamnecho inerant, interrogati a fratribus de qualitate navigationis, sic retulerunt, sicut sanctus Columba prius de tempestate et tranquillitate pariter Deo donante, in eodem mari, et hisdem horis mirabili divisione praedixerat, et tempestatem eminus visam non sensisse professi sunt.

V. Alio itidem die sanctus Columba in sua commanens matrice Ecclesia, repente in hanc subridens vocem erupit dicens: « Columbanus ad nos transnavigare incipiens, nunc in undosis charybdis aestibus (0732B)valde periclitatur. Abbasque ad coelum in prora sedens, palmas elevat; turbatum quoque et tam formidabile pelagus benedicit, quem tamen Dominus sic terret, non ut navis naufragio, in qua ipse resedit, undis obruatur, sed potius ad orandum intentius suscitetur, ut ad nos, Deo propitio, post transvadatum perveniat periculum. » VI. In tempore quoque alio, de Cormacco, viro utique sancto, qui tribus non minus vicibus Erenum [ F. eremum] in Oceano laboriose quaesivit, nec tamen invenit, sanctus Columba, ita prophetizans ait: « Hodie iterum Cormachus desertum cupiens reperire, enavigare incipit ab illa regione quae ultra Modam fluvium sita est, et Cirros dicitur; nec tamen etiam hac vice, quod quaerit, inveniet; et non ob (0732C)aliam ejus culpam, nisi quod alicujus religiosi abbatis monachum, ipso non permittente, discessorem secum non recte comitari navigio susceperit. » VII. In tempore alio, hoc est, post multos annorum transcursus, cum esset vir sanctus in Jova insula, subito dicit ad suum ministratorem: « Cloccam pulsa, » cujus sonitu fratres incitati, ad ecclesiam, ipso sancto praesule praeeunte, ocius currunt, ad quos ibidem flexis genibus infit: « Nunc intente pro hoc populo et Aldano rege Dominum oremus, hac enim hora ineunt bellum. » Et post modicum intervallum egressus oratorium, respiciens in coelum, inquit: « Nunc barbari in fugam vertuntur; » Aldanoque quamlibet infelici, tamen concessa est victoria. Sed et de numero, de exercitu Aldani interfectorum (0732D)trecentorum et trium virorum, vir beatus prophetice narravit. VIII. Alio quoque in tempore, ante supra dictum bellum, Sanctus Aldanum regem interrogat de regni successore. Illo respondente, nescire quis esset de tribus filiis regnaturus, Sanctus consequenter hoc profatur modo: « Nullus ex his tribus erit regnaturus, nam in bellis cadent ab inimicis trucidandi; sed nunc si alios juniores habeas, ad me veniant, et quem ex eis elegerit Dominus regem, subito super meum irruet gremium. » Quibus accitis secundum (0733A)verbum Sancti, Euchodius adveniens; in sinu ejus recubuit; statimque Sanctus eum osculatus benedixit, et ad patrem ait: « Hic est superstes, et rex post te regnaturus, et filii ejus post eum regnabunt. » Sic omnia post suis temporibus plene adimpleta sunt, et Euchodius post patrem in regnum successit. IX. Domnallus filius Aido adhuc puer, ad sanctum Columbam per nutritores adductus est, quem intuens percontatur, inquiens: « Cujus est filius hic, quem adduxistis? » Illis respondentibus, « Hic est Domnallus, qui ad te ideo perductus est, ut tua redeat benedictione ditatus. » Quem cum Sanctus benedixisset, continuo ait: « Hic super omnes fratres suos superstes erit, et rex valde famosus, nec unquam (0733B)in manus inimicorum tradetur; sed morte placida in senectute, et intra domum suam coram amicorum familiarium turba super suum morietur lectum. » Quae omnia secundum beati vaticinium viri de eo vere adimpleta sunt. Eodem tempore Sanctus, et in eodem loco, ad Scandalanum filium Colmanni apud Aidum regem in vinculis retentum, visitare eum cupiens pergit; ipsumque cum benedixisset, confortans ait: « Fili, noli contristari, sed potius laetare et confortare. Aidus enim rex, apud quem vinculatus es, de hoc mundo te praecedet, et post aliqua exilii tempora triginta annis in gente tua rex regnaturus eris, iterumque de regno effugaberis, et per aliquos ejulabis [ Fort. exulabis] dies; post quos a populo renuntiatus [ F. (0733C)reinvitatus ut infra ] per tria regnabis brevia tempora. »

Quae cuncta juxta vaticinationem Sancti plene expleta sunt. Nam post annos triginta de regno expulsus per aliquod exulavit spatium temporis, sed post a populo reinvitatus; non ut putabat, tribus annis, sed ternis regnavit mensibus; post quos continuo obiit.

XI. In tempore alio duo plebeil ad Sanctum in Jova commorantem insula deveniunt; quorum unus Meldanus de filio suo, qui praesens erat, sanctum interrogat, quid esset ei futurum. Cui sanctus sic profatur: « Nonne Sabbati dies hodierna est? Filius tuus sexta feria in fine morietur septimanae, octavaque (0733D)die, hoc est, Sabbato, hic sepelietur. » Alter proinde plebeius, et ipse de filio, quem ibidem secum habuit, nihilominus interrogans, talem sancti audit responsionem: « Filius tuus suos videbit nepotes, et in hac insula senex sepelietur. » Quae omnia secundum verbum Sancti de pueris ambobus suis temporibus plene sunt expleta.

XII. Quadam die, cum vir venerabilis in Jova demoraretur insula, quidam frater Berachus nomine ad Ethicam proponens insulam navigare, ad Sanctum mane accedens, ab eo benedici postulat; quem sanctus intuitus, inquit: « O fili, hodie intentius praecaveto, ne Ethicam cursu ad terram directo per latus coneris transmeare pelagus; sed potius circuiens minores secus naviges insulas, ne, videlicet, alio (0734A)monstruoso perterritus prodigio, vix inde possis evadere. » Qui accepta a Sancto benedictione secessit, et navim ascendens Sancti verbum quasi parvipendens transgreditur. Majora proinde Ethici transmeans spatia pelagi, ipse, et qui ibi inerant nautae, vident; et ecce cetus mirae et immensae magnitudinis se instar montis erigens, ora aperit patula, nimis dentosa, supernatans. Tum proinde remiges deposito velo valde perterriti, retroversi illam obortam ex belluino motu fluctuationem vix evadere potuerunt; Sanctique verbum recognoscentes propheticum admirabantur.

Eodem quoque die Sanctus, Baitheneo ad supra memoratam insulam navigaturo, mane de eodem intimavit ceto inquiens: « Hac praeterita nocte media (0734B)cetus magnus de profundo maris se sublevavit, et inter Jovam et Ethicam insulam se hodie in superficiem eriget aequoris. » Cui Baitheneus respondens infit: « Ego et illa bellua sub Dei potestate sumus. » Sanctus: « Vade, ait, in pace: fides tua in Christo te ab hoc defendet periculo. » Baitheneus tum deinde a Sancto benedictione accepta, a portu enavigavit; transcursisque non parvis ponti spatiis, ipse et socii cetum aspiciunt, perterritisque omnibus, ipse solus aequor et cetum ambabus manibus elevatis benedicit intrepidus; eodemque momento bellua magna se sub fluctibus immergens, nusquam deinceps eis apparuit.

XIII. Alio quoque in tempore fratres intempesta nocte suscitat Sanctus, ad quos in ecclesia congregatos (0734C)dicit: « Nunc intentius Dominum precemur, nam in hac hora aliquod inauditum peccatum perpetratum est, pro quo valde est tremenda judicialis vindicta. De quo peccato crastino die aliquibus paucis percontantibus intimavit, dicens: « Post paucos menses cum Lugaido nesciente infelix ille homuncio ad Jovam perveniet insulam. » Alio itaque die Sanctus ad Jormitium [Diormitium], interjectis quibusdam mensibus, praecipiens praefatur: « Surge citius, Lugaidus appropinquat; » dicitque ei, ut miserum, quem secum in navi habet, in Maleam propellat insulam, ne hujus insulae cespitem calcet. Qui praecepto Sancti obsecutus ad mare pergit, Lugaidoque adventanti omnia Sancti prosequitur (0734D)de infelici viro verba.

Quibus auditis ille infelix juravit, nunquam se cibum cum aliis accepturum, nisi prius Sanctum videret Columbam, eumque alloqueretur. Quae infelicis verba Diormitius ad Sanctum reversus retulit. Quibus compertis, Sanctus ad portum perrexit Baitheneoque, prolatis sacrae Scripturae testimoniis, suggerenti, ut miseri poenitudo susciperetur, Sanctus consequenter inquit: « O Baithenee, hic homo fratricidium in modum Cain perpetravit, et cum sua matre moechatus est.

Tum demum miser in littore flexis genibus leges poenitentiae expleturum se promisit, juxta Sancti indicationem. Cui sanctus ait: « Si duodecim annis inter Britones cum fletu et lacrymis poenitentiam egeris, (0735A)nec ad Scotiam usque ad mortem reversus fueris, forsan Deus peccato ignoscet tuo. »

Haec dicens, Sanctus ad suos conversus dicit: « Hic homo filius est perditionis, qui quam promisit poenitentiam, non explebit; sed mox ad Scotiam revertetur, ibique in brevi ab inimicis interficiendus peribit. » Quae omnia secundum Sancti prophetiam ita contigerunt. Nam miser iisdem diebus ad Hiberniam reversus in regionem quae vocitatur Lea, in manus incidens inimicorum trucidatus est.

XIV. Alio itidem in tempore Lugbeus, cujus supra mentionem fecimus, quadam die ad Sanctum post frugum veniens triturationem, nullo modo ejus faciem intueri potuit, miro superfusam rubore; valdeque pertimescens cito aufugit; quem Sanctus complosis (0735B)paululum manibus revocat. Qui reversus a Sancto statim interrogatus, cur ocius aufugisset, hoc dedit responsum: « Ideo fugi, quia nimis pertimui. » Et post aliquod modicum intervallum fiducialius, agens, audet Sanctum interrogare, inquiens: « Nunquid in hac hora aliqua tibi formidabilis ostensa visio erat? » Cui Sanctus tale dedit responsum: Tam terrifica ultio nunc in remota orbis parte peracta est! « Qualis, ait juvenis, vindicta, et in qua regione facta? » Sanctus tum sic profatur: « Sulphurea de coelo flamma super Romani juris civitatem intra Italiae terminos sitam hac hora effusa est; triaque millia ferme virorum, excepto matrum, puerorumque numero, disperierunt: et antequam praesens annus [ Add. absolvatur], Gallici nautae de Galliarum (0735C)provinciis adventantes, haec eadem tibi enarrabunt. » Quae verba post aliquot menses veridica fuisse, sunt comprobata. Nam idem Lugbeus simul cum sancto viro ad Capuae regionis ( sic ) pergens, nauclerum et nautas adventantes parce interrogans, sic omnia illa de civitate cum civibus ab eis audit enarrata, quemadmodum a praedicabili viro sunt praedicta.

XV. Quadam brumali et valde frigida die Sanctus magno molestatus moerore flevit: quem suus ministrator Diormitius de causa interrogans moestitiae, hoc ab eo responsum accepit: « Non immerito, o filiole, ego in hac hora contristor, meos videns monachos, quos Laifranus nunc gravi fatigatos labore in alicujus (0735D)majoris domus fabrica molestat, quod mihi valde displicet. » Mirum dictu, eodem momento horae, Laifranus, habitans in monasterio Roboreti campi, quodammodo coactus et quasi quadam pyra intrinsecus succensus, jubet monachos a labore cessare, aliquamque cibationum consolationem praeparari; et non solum in eadem die otiari, sed et in caeteris asperae tempestatis diebus requiescere. Quae verba ad fratres consolatoria a Laifrano dicta Sanctus in spiritu audiens flere cessavit, et mirabiliter gavisus, ipse in Jova insula commanens, fratribus, qui ad praesens inerant, per omnia enarravit, et Laifranum monachum benedixit consolatorem. XVI. Alio in tempore, Sanctus in cacumine sedens montis, qui huic monasterio eminus supereminet, ad (0736A)suum ministratorem Diormitium conversus, profatus est, dicens: « Miror quare tardius appropinquat quaedam de Scotia navis, quae quemdam advehit sapientem virum, qui in quodam facinore lapsus lacrymosam gerens poenitudinem mox adveniet. » Post proinde haud grande intervallum ad Austrum prospiciens minister velum navis vidit ad portum appropinquantis; quam cum Sancto adventantem demonstraret: « Cito surgito, inquiens [ F. inquit]: eamus proselyto obviam, cujus veram Christus suscepit poenitentiam. » At vero Fechnaus de navi descendens, Sancto ad portum pervenienti obvius occurrit cum fletu, et lamento, ante pedes ejus ingeniculans flexis genibus, amarissime ingemuit; et coram omnibus qui ibidem inerant peccantias confitetur suas. (0736B)Sanctus cum eo pariter illacrymatus ad eum ait: « Surge, fili, et consolare, dimissa sunt tua, quae commisisti, peccamina. Quia sicut scriptum est: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit. » Qui surgens gaudenter a Sancto susceptus, ad Baitheneum tunc temporis in campo Longo praepositum commorantem, post aliquot est emissus dies in pace commigrans.

XVII. Alio in tempore binos mittens monachos ad suum alium monachum, nomine Cailtanum, qui eodem tempore praepositus erat in cella, haec per eosdem nuntios Sanctus commendat verba: « Cito euntes ad Cailtanum properate, diciteque illi, ut ad me sine ulla veniat morula. » Qui verbo Sancti obsecuti, exeuntes, et ad cellam pervenientes suae legatiunculae qualitatem Cailtano intimaverunt. Qui eadem (0736C)hora nullo demoratus modo, Sancti prosecutus legatos ad eum in Jova insula commorantem, eorum itineris comes, celeriter pervenit. Quo viso Sanctus ad eum taliter locutus, his compellat verbis: « O Cailtane, bene fecisti ad me obedienter festinando. Requiesce paulisper, idcirco ad te invitandum misi, amans amicum, ut hic mecum in vera finias obedientia vitae cursum tuae; nam ante hujus hebdomadis finem ad Deum in pace transibis. » Quibus auditis, gratias agens Deo, Sanctum lacrymans exosculatus est, et ad hospitium, accepta ab eo benedictione, pergit; eademque subsecuta nocte infirmatus, juxta verbum Sancti, in eadem septimana ad Christum Dominum emigravit. XVIII. Quadam Dominica die ultra saepe memoratum (0736D)clamatum est fretum; quem audiens Sanctus clamorem, ad fratres, qui ibidem inerant: « Ite, ait, celeriter, peregrinosque de longinqua venientes regione, ad nos ocius adducite. » Qui continuo obsecuti transfretantes adduxerunt hospites, quos Sanctus exosculatus consequenter de causa percontatur itineris. Qui respondentes aiunt: « Ut hoc etiam anno apud te peregrinemur, venimus. » Quibus Sanctus hanc dedit responsionem: « Apud me, ut dicitis, anni unius spatio peregrinari non poteritis, nisi prius monachicum promiseritis votum. Quod qui inerant praesentes valde mirati sunt, ad hospites eadem hora adventantes dici. » Ad quae Sancti verba senior respondens frater ait: « Hoc in (0737A)mente propositum licet in hanc horam usque nullatenus habuerimus, tamen tuum sequemur consilium, divinitus, ut credimus, inspiratum. » Quid plura? Eodem horae momento oratorium cum Sancto ingressi devote, flexis genibus votum monachile voverunt.

Sanctus tum deinde ad fratres conversus ait: « Hi duo proselyti, vivam Deo seipsos exhibentes hostiam, longaque in brevi Christianae tempora militiae complentes, hoc mox eodem mense ad Christum Dominum in pace transibunt. » Quibus auditis ambo fratres gratias Deo agentes, ad hospitium deducti sunt, interjectisque diebus septem, senior frater coepit infirmari, et eadem peracta septimana, ad Dominum emigravit. Similiter et alter post septem (0737B)alios dies infirmatus ejusdem in fine hebdomadis ad Dominum feliciter migravit. Et sic, secundum Sancti veridicam prophetiam, intra ejusdem mensis terminum ambo praesentem finierunt vitam.

XIX. Dum per aliquot dies in insula demoraretur Scotia vir beatus, alicujus loci terrulam, mari vicinam, baculo percutiens, ad comites ait: « Mirum dictu, o filioli, hodie in hac hujus loci terrula quidam gentilis senex, naturale per totam bonum custodiens vitam, et baptizabitur, et morietur, et sepelietur. » Et ecce quasi post unius intervallum horae navicula ad eumdem supervenit portum, cujus in prora quidam advectus est decrepitus senex Geone primarius cohortis, quem bini juvenes de navi sublevantes, ante beati viri conspectum deponunt. Qui statim (0737C)verbo Dei a Sancto per interpretem recepto credens, ab eodem baptizatus est; et post expleta baptizationis mysteria, sicut Sanctus prophetizavit, eodem in loco consequenter obiit, ibidemque socii congesto lapidum acervo sepeliunt, qui hodieque in hac ora cernitur maritima, fluviusque ejusdem loci, in quo idem baptisma acceperat, ex nomine ejus in hodiernum diem nominatus et ab accolis vocitatus. XX. Alio in tempore, Sanctus cum in Scotiensium paulo superius moraretur memorata regione, casu Dominica die ad quoddam devenit vicinum monasterium, quod Scotice Trioît vocitatur. Eadem die proinde quemdam audiens presbyterum sacrae Eucharistiae mysteria conficientem, quem ideo fratres, (0737D)qui ibidem commanebant ad Missarum elegerant peragenda solennia, quia valde religiosum aestimabant, repente hanc formidabilem de ore profert vocem: « Munda et immunda pariter nunc permisceri cernuntur, hoc est, munda sacrae oblationis mysteria per immundum hominem ministrata, qui in sua interim conscientia aliquod grande occultat facinus. » Haec qui inerant audientes, tremefacti nimis obstupuere. Ille vero, de quo dicebantur haec verba, coram omnibus peccantiam compulsus est confiteri suam, Christique commilitones, qui in ecclesia Sanctum circumstantes, occulta cordis audierant manifestantem, divinam in eo scientiam cum magna admiratione glorificarunt. Alio tempore, Sanctus in Jova commanens insula, (0738A)accitis ad se binis de fratribus viris, quorum vocabula Lugbeus et Silnanus, eisdem praecipiens dicit: « Hinc ad Maleam transfretate insulam, et in Campulis mari vicinis Ertum quaerite furacem, qui nocte praeterita solus occulte de insula Coloso perveniens, sub suo foeno tecta navicula inter arenarum cumulos per diem se occultare conatur, ut noctu ad parvam transnaviget insulam, ubi marini nostri juris vituli generantur et generant, ut de illis furtim occisis edax valde furax suam replens naviculam ad suum repedet habitaculum. »

Qui haec audientes obsecuti emigrant, furemque in locis a Sancto praesignatis absconsum reperiunt; et ad Sanctum, sicuti illis praeceperat, perduxerunt. Quo viso, Sanctus ad eum dicit: « Quare tu res alienas, (0738B)divinum transgressus mandatum saepe furaris? Quando necesse habueris, ad nos veniens necessaria accipies postulata. » Et haec dicens praecepit verveces occidi, et pro furtis dari misero furaci, ne vacuus ad sua remearet. Et post aliquantum tempus Sanctus in spiritu praevidens vicinam furis mortem, ad Baltheneum eo tempore praepositum, commorantem in campo Lunge mittit, ut eidem furi quoddam pingue pecus, et septem modias novissima mittat munera. Quibus a Baltheneo, sicut Sanctus commendaverat, transmissis, ea die inventus est morte subita praeventus furax misellus, et in exsequiis ejus transmissa expensa sunt xenia.

Alio tempore, Sanctus cum juxta stagnum Dei prope ostium fluminis, quod Latine bos dicitur, die aliqua (0738C)cum fratribus sederet, quidam ad eos Scoticus poeta devenit, qui cum post aliquam recessisset sermocinationem, fratres ad Sanctum: « Cur, aiunt, a nobis regrediente Coronano aliquod ex more suae artis canticum non postulasti modulabiliter decantari? » Quibus Sanctus: « Quare et vos nunc inutilia profertis verba? Quomodo ab illo misero homuncione postularem carmen laetitiae, qui nunc ab inimicis trucidatus, usque ad finem ocius pervenit vitae? » His a sancto dictis, et ecce ultra flumen aliquis clamitat homo, dicens: « Ille poeta, qui a vobis nuper sospes rediit, hora in hac ab inimicis in via interfectus est. » Omnes tum, qui praesentes inerant, valde mirati, se invicem intuentes obstupuere.

XXIII. Alio itidem tempore, Sanctus in Jova conversans (0738D)insula, repente inter legendum summo cum ingenti admiratione gemitu ingemuit moesto: quod videns qui praesens inerat Lugbeus, coepit ab eo percontari subiti causam moeroris. Cui Sanctus valde moestificatus hanc dedit responsionem: « Duo quidam nunc regii generis viri in Scotia mutuis inter se vulneribus transfixi disperierunt, haud procul a monasterio, quod dicitur Cellarois in provincia Magdaenorum. Octava de hac peracta hebdomada, ultra fretum aliquis clamitabit, qui haec de Hibernia veniens ita taliter facta enarrabit; sed hoc, o filiole, quamdiu vixero, nemini indices. » Octava proinde ultra fretum clamatum est die. Sanctus tum supra memoratum ad se Lugbeum (0739A)vocans silenter ad eum ait: « Qui nunc clamitat ultra fretum ipse est, de quo tibi prius dixeram longaevus viator; vade, et educ eum ad nos. » Qui celeriter adductus inter caetera hoc etiam retulit: « Duo, inquiens, nobiles viri se mutuo vulnerantes mortui sunt, hoc est, Colmancanus et Romanus. »

Post haec illius verba narratoris, idem Lugbeus Christi miles Sanctum seorsim coepit interrogare, dicens: « Quaeso mihi de his talibus narres propheticis revelationibus, quomodo si per visum tibi, an auditum, an alio hominibus incognito manifestantur modo? » Ad haec Sanctus: « De qua nunc, ait, inquiris, valde subtili re, nullatenus tibi quamlibet aliquam particulam intimare potero, nisi prius flexis genibus per nomen excelsi Dei mihi firmiter promittas, (0739B)hoc te obscurissimum sacramentum nulli unquam hominum cunctis diebus vitae meae enarraturum. » Qui haec audiens, flexit continuo genua, et prostrato in terram vultu, juxta Sancti praeceptionem plene omnia promisit. Qua statim perfecta promissione, Sanctus ad surgentem sic locutus inquit: « Sunt nonnulli, quamlibet pauci admodum, quibus divina hoc contulit gratia, ut etiam totius terrae orbem cum ambitu oceani et coeli uno eodemque momento, quasi sub uno solis radio, mirabiliter laxato mentis sinu, clare et manifestissime speculentur. »

Hoc miraculum Sanctus quamvis de aliis electis dicere videatur, vanam utique fugiens gloriam, de seipso tamen dixisse, per obliquum licet, nullus dubitare (0739C)debet, qui Paulum legit apostolum vas electionis de talibus narrantem sibi revelatis visionibus; non enim ita scripsit: Scio me; sed, Scio hominem raptum usque ad tertium coelum. Quod quamlibet de alio dicere videretur, nemo tamen dubitat sic de propria, humilitatem custodientem, enarrare persona. Quem etiam et noster Columba in spiritualium visionum narratione secutus est, superius memorata, quam ab eo supra dictus vir, quem plurimum Sanctus amabat, magnis precibus praemissis vix potuit extorquere: sicut ipse coram aliorum personis Sanctorum post sancti Columbae transitum testatus est, a quibus haec quae de Sancto supra narravimus indubitanter didicimus.

XXIV. Alio in tempore, quidam frater ad Sanctum (0739D)eadem scribentem hora veniens dicit ad eum: « Hoc ferrum, quod in manu habeo, quaeso, benedicas. » Qui paululum extensa manu sancta, cum calamo signans, benedixit, ad librum, de quo scribebat facie conversa. Quo videlicet supradicto fratre cum ferro benedicto recedente, Sanctus percontatur dicens: « Quod fratri ferrum benedixi? » Diormicius pius ejus ministrator: « Pugionem, ait, ad jugulandos tauros vel boves benedixisti. » Qui e contra respondens infit: « Ferrum quod benedixi confido in Domino meo, quod nec homini, nec pecori nocebit. » Quod Sancti firmissimum eadem hora comprobatum est verbum. Nam idem frater vallum egressus monasterii bovem jugulare volens tribus firmis (0740A)vicibus, et forti impulsione conatus, nec tamen poterat etiam ejus transfigere pellem. Quod monachi scientes experti, ejusdem pugionis [ Add. ferrum] ignis resolutum calore per omnia monasterii ferramenta liquefactum diviserunt inlinitum, nec postea ullam potuere carnem vulnerare, illius Sancti manente benedictionis fortitudine. XXV. Alio in tempore Diormitius, Sancti pius ministrator, usque ad mortem aegrotavit: ad quem in extremis constitutum Sanctus visitans accessit, Christique invocato nomine, infirmi ad lectulum stans, et pro eo exorans dixit: « Exorabilis mihi fias precor, Domine, et animam mei ministratoris pii de hujus carnis habitaculo me non auferas superstite. » Et hoc dicto aliquantisper conticuit. (0740B)Tum proinde hanc de sacro ore profert vocem, dicens: « Hic meus non solum hac vice nunc non morietur puer, sed etiam post meum obitum annis multis vivet. » Cujus haec oratio est exaudita. Nam Diormitius statim post Sancti exaudibilem precem, plenam recuperavit salutem. Per multos quoque annos post Sancti ad Dominum emigrationem supervixit. XXVI. Alio in tempore, quidam de Numinensium provincia proselytus ad Sanctum venit, qui se in quantum potuit humiliter, quod nullus sciret ( sic ) quod episcopus esset, sed tamen hoc Sanctum non poterat latere. Nam alia die Dominica a Sancto jussus Christi corpus ex more conficere, Sanctum advocat, ut simul quasi duo presbyteri Dominicum (0740C)panem frangerent. Sanctus proinde ad altarium accedens, repente intuitus faciem ejus sic eum compellat: « Benedicat te Christus, frater; hunc solus episcopus episcopali ritu frange panem; nunc scimus quod sis episcopus. Quare hucusque te occultare conatus es, ut tibi a nobis debita non redderetur veneratio? » Quo audito Sancti verbo, humilis peregrinus valde stupefactus Christum in Sancto veneratus est, et qui inerant praesentes nimis admirati glorificaverunt Deum. XXVII. Alio itidem in tempore, vir venerandus Ernanum presbyterum senem suum avunculum ad praeposituram illius monasterii transmisit, quod in Himba insula ante plures fundaverat annos. Itaque cum ipsum Sanctum emigrantem exosculatus (0740D)benediceret, hoc de eo intulit vaticinium, dicens: « Hunc meum nunc ingredientem amicum, non me spero iterum in hoc saeculo viventem visurum. » Itaque idem Ernanus post non multos dies quadam molestatus aegrimonia ad Sanctum volens reportatus est; cujus in perventione valde gavisus ire obvius ad portum coepit. Ipse vero Ernanus quamlibet infirmus, propriis tamen vestigiis a portu obviare Sancto conabatur valde alacer; sed cum esset inter ambos quasi viginti quatuor viae passuum intervallum, subita morte praeventus priusquam Sanctus faciem ejus videret viventis, exspirans in terram cecidit, ne verbum Sancti nullo modo frustraretur. Unde in eodem loco ante januam (0741A)Canabe crux infixa est, et altera ubi Sanctus restitit, illo exspirante similiter crux hodieque infixa stat.

XXXIII. Alio quoque in tempore, quidam inter caeteros ad Sanctum plebeius venit, quem cum Sanctus ad se vespere venientem vidisset: « Ubi, ait, habitas? » Ille inquit: « In regione quae littoribus stagni contermina est, ego inhabito. » -- « Illam quam dicis provinciolam, ait Sanctus, nunc barbari populantur vastatores. » Quo audito, miser plebeius maritam et filios deplangere coepit. Quem Sanctus valde moerentem videns consolans, inquit: « Vade, homuncule, vade, tua familiola tota in montem fugiens evasit, tua vero omnia pecuscula secum invasores abegerunt, omnemque domus supellectilem similiter saevi raptores cum praeda rapuere. » (0741B)Haec audiens plebeius ad patriam regressus cuncta, sicut a Sancto praedicta sunt, invenit exempla. XXIX. Alio itidem in tempore, omnium illius aetatis in populo fortissimus virorum, sanctum percontatus est virum, qua morte esset praeveniendus: cui Sanctus: « Nec in bello, ait, nec in mari morieris, comes tui itineris, a quo non suspicaris causa erit tuae mortis. Fortassis, inquit Gorens, aliquis de meis comitantibus amicis me trucidare cogitet, aut marita ob alicujus junioris viri amorem me maleficio mortificare. » Sanctus: « Non ita, ait, continget. Quare, Gorens inquit, de meo interfectore mihi nunc intimare non vis? Sanctus: Idcirco, ait, nolo tibi de illo tuo comite nocuo nunc manifestius aliquid edicere, ne ejus crebra recordatio (0741C)nimis te moestificet, donec veniat dies, qua ejusdem rei veritatem probabis. » Quid immoramur verbis? Post aliquot annorum excursus idem supra memoratus Gorens casu aliqua die sub navi residens, cultello proprio christiliam de castili eradebat: tum deinde alios prope inter se belligerantes audiens citius surgit, ut eos a belligeratione separaret, eodemque cultello illa subitatione negligentius in terra demisso ejus genicula offensa graviter vulnerata est; et tali faciente comite causa ei mortificationis oborta est: quam ipse continuo, secundum sancti vaticinationem viri, mente perculsus recognovit, postque aliquantos menses eodem aggravatus dolore moritur. XXX. Alio namque in tempore, cum Sanctus in (0741D)Jova, inhabitaret insula, unum de fratribus advocans sic compellat: « Tertia ab hac inlucescente die debebis in occidentali hujus insulae parte expectare super maris oram sedens. Nam de Aquilonari Hiberniae regione quaedam hospita grus, ventis per longos aeris agitata circuitus, post nonam diei horam valde fessa et fatigata superveniet, et pene consumptis viribus coram te in littore cadens recumbet, quam misericorditer sublevare curabis, et ad propinquam deportabis domum; ibidem hospitaliter receptam per tres dies et noctes ei ministrans sollicite cibabis, et post expleto recreata triduo nolens ultra apud nos peregrinari, ad priorem Scotiae dulcem, unde orta est, remeabit regionem, (0742A)plene resumptis viribus. Quam ideo tibi diligenter commendo, quia de nostrae paternitatis regione est oriunda. » Obsecundat frater, tertiaque die post horam nonam, ut jussus fuerat, praescitae adventum praestolatur hospitae; adventantemque de littore levat lapsam, ad hospitium portat infirmam, esurientem cibat. Cui ad monasterium vespere reverso Sanctus, non interrogans, sed narrans, ait: « Benedicat te Deus, mi fili, qui peregrinae bene ministrasti hospitae, quae in peregrinatione non demorabitur, sed post ternos soles ad patriam repedabit. » Quod ita, ut Sanctus praedixit, res etiam probavit. Nam trinalibus hospitata diebus, coram hospite ministro de terra se primum volando elevans in sublime, paulisperque (0742B)in aere viam speculata, oceani transvadato aequore, ad Hyberniam recto volatus cursu, die repedavit tranquillo.

XXXI. Alio in tempore vir beatus cum ad campos reverteretur aequoreos, ipse et Congellus abbas quadam secreta aestivi temporis die, haud procul a supra memorata munitione resident. Tum proinde aqua de quodam proximo ad manus lavandas fonticulo ad Sanctos in aeneo defertur vasculo; quem cum sanctus Columba accepisset, ad abbatem Concellum a latere sedentem, sic profatur: « Ille fonticulus, o Congelle de quo haec effusa nobis allata est aqua, ei veniet dies quando nullis usibus humanis aptus erit. » -- « Qua causa, ait Congelus, ejus fontana corrumpetur unda? » Sanctus tum Columba: (0742C)« Quia humano, inquit, cruore replebitur. Nam mei cognationales amici, et tui secundum carnem cognati in hac vicina munitione belligerantes, committent bellum; unde in supra memorato fonte aliquis de mea cognatione trucidabitur homuncio, cujus cum caeteris interfecti sanguine ejusdem fonticuli locus replebitur. » Quae ejus veridica suo tempore post multos vaticinatio expleta est annos. In quo bello, ut multi norunt populi, Domnalius Aidi filius victor sublimatus est; et in eodem, secundum sancti vaticinium viri, fonticulo quidam de parentela interfectus homo.

Alius mihi Adomnano, Christi miles, Finanus nomine, qui vitam multis anachoreticam annis juxta (0742D)Roboreti monasterium Campi irreprehensibiliter ducebat, de eodem bello se praesente commisso aliqua enarrans, protestatus est in supra dicto fonte truncum cadaverinum vidisse, eademque die ad monasterium sancti Congeli quod Scotice dicitur Cambas, commisso reversum bello, quia inde prius venerat; ibi denique duos sancti Congelli senes monachos reperisse, quibus cum de bello coram se acto, et de fonticulo humano cruore corrupto aliquanta enarraret, illi consequenter: « Verus est propheta Columbanus, aiunt, qui haec omnia quae hodie de bello et fonticulo expleta enarras, ante multos annos futura nobis audientibus coram sancto Congello juxta Coethirni sedens munitionem praenuntiaverat. »

(0743A) XXXII. Eodem in tempore Conallus episcopus pene innumerabilibus xeniis beato viro hospitium praeparavit post condictum supra memoratorum regum turba prosequente multa, revertenti. Proinde sancto advenienti viro xenia populi multa in platea monasterii strata benedicenda adsignantur, quae cum benedicens aspiceret xenium alicujus opulenti viri, specialiter demonstrans virum ait: « Cujus est hoc xenium pro misericordiis pauperum, et ejus largitione Dei comitatur misericordia. » Itemque aliud discernit, inter alia multa, xenium, inquiens: « De hoc ego xenio viri sapientis et avari nullo modo gustare possum, nisi prius veram de peccato avaritiae poenitudinem egerit. » Quod verbum cito in turba divulgatum audiens, accurrit Columbus, filius Aidi, conscius, et veram Sancto flexis genibus poenitentiam (0744A)agit, et de caetero avaritiae abrenuntiaturum se promittit, et largitatem cum morum emendatione consecuturum. Et jussus a Sancto surgere, ex illa hora est sanatus de vitio tenacitatis. Erat enim vir sapiens, sicuti Sancto in ejus revelatum erat xenio. Ille vero dives, largus Brendenus nomine, de cujus xenio paulo superius dictum est; audiens et ipse Sancti verba de se dicta, ingeniculans ad pedes Sancti precatur, ut pro eo ad Dominum Sanctus fundat precem, qui ab eo primum pro quibusdam suis objurgatus peccatis, poenitudinem gerens, de caetero se emendaturum promisit, et sic uterque de propriis emendatus et sanatus est vitiis. Huic primo libro hic imponitur terminus. Nunc sequens orditur liber de Virtutum miraculis, quae plerumque etiam prophetalis praescientia comitatur.

INCIPIT LIBER SECUNDUS, DE VIRTUTUM MIRACULIS. (0743) I. (0743B)Alio in tempore, cum vir venerandus in Scothia apud sanctum Find Barrum episcopum, adhuc juvenis, Sapientiam sacrae Scripturae addiscens, commaneret, quadam solemni die vinum ad sacrificale mysterium casu aliquo minime inveniebatur. De cujus defectu cum ministros altaris inter se conquirentes audiret, ad fontem sumpto pergit urceo, ut ad sacrae eucharistiae ministeria aquam quasi diaconus fontanam hauriret. Ipse quippe illis in diebus erat in diaconatus gradu administrans.

Vir itaque beatus aquaticum, quod de latice hausit, elementum, invocato nomine Jesu Christi, fideliter benedixit, qui in Cana Galilaeae aquam convertit in vinum, quo etiam operante miraculo inferior, hoc est, aquatica natura, in gratiorem, videlicet (0743C)vinalem, per manus praedicabilis viri conversa est speciem. Vir itaque sanctus à fonte reversus, et ecclesiam intrans talem juxta altare urceum intra se habentem deponit liquorem, et ad ministros: « Habetis, ait, vinum quod Dominus Christus ad sua misit peragenda mysteria. » Quo cognito, sanctus cum ministris episcopus eximias Deo referunt gratias. Sanctus vero juvenis hoc non sibimet, sed sancto Vinniano ascribebat episcopo. Hoc itaque primum virtutis documentum Christus Dominus per suum declaravit discipulum, quod in eadem re initium ponens signorum in Cana Galilaeae operatus est per semetipsum.

II. Quaedam erat arbor valde pomosa prope monasterium Roboris Campi, in australi ejus parte, de (0743D)qua cum incolae loci quondam haberent pro nimia fructus amaritudine querimoniam, quadam die Sanctus ad eam accessit Autumnali tempore, vidensque lignum incassum abundos habere fructus, qui ex eis gustantes plus laederent quam delectarent; Sanctus elevata manu benedicens, ait: « In nomine omnipotentis Dei omnis tua amaritudo, o arbor amara a te recedat, tuaque huc usque amarissima, (0744B)nunc in dulcissima vertantur poma. » Mirum dictu, dicto citius eodemque momento ejusdem arboris omnia poma, amissa amaritudine, in miram, secundum verbum Sancti, versa sunt dulcedinem. III. Alio in tempore Sanctus suos misit monachos, ut de alicujus plebei agellulo virgarum fasciculos ad hospitium afferrent construendum. Qui cum ad Sanctum oneraria repleta navi de supra dictis virgularum materiis, reversi venirent, dicerentque plebeium causa ejusdem valde dispendii contristatum, Sanctus consequenter praecipiens dicit: « Ne ergo scandalizemus virum, ad ipsum a nobis bis terni deferantur hordei modii, eosdemque his in diebus arata ipse seminet in terra. Quibus ad plebeium, Frindehanum nomine, juxta Sancti jussionem missis, (0744C)et coram eo cum tali commendatione adsignatis, gratanter accipiens, ait: Quomodo post medium aestivum tempus seges seminata contra hujus terrae naturam proficicet? » Marita e contra: « Fac, ait, secundum Sancti mandatum, cui Dominus donabit quodcunque ab eo postulaverit. » Sed et qui missi sunt simul hoc addiderunt dicendo: « Sanctus Columba, qui nos ad te cum hoc misit munere, hoc mandatum per nos de tua commendavit segete, dicens: Homo ille in omnipotentia Dei confidat, quamvis de mense Junio XII praemissis diebus seminata in principiis Augusti mensis metetur. » Obsequitur plebeius arando, et seminando, et messem, quam supra dicto in tempore contra spem seminavit, cum omnium admiratione vicinorum in exordio (0744D)Augusti mensis maturam juxta Sancti verbum messuit. IV. Alio itidem in tempore, cum Sanctus in Jova commoraretur insula, sedens in monticulo, qui Latine Munitio Magna dicitur, videt ab aquilone nubem densam, et pluvialem de meridie serena obortam. Qua ascendente visa, Sanctus ad quemdam de suis juxta se monachum sedentem, nomine Silvanum: (0745A)« Haec nubes, ait valde nocua hominibus et pecoribus erit; hacque die velocius transvolans super aliquantam Scothiae partem, pluviam vespere distillabit morbiferam: quae gravia et purulenta humanis in corporibus, et in pecorum uberibus nasci faciet ulcera, quibus homines morbidi, et pecudes illa venenosa gravitudine usque ad mortem molestati laborabunt. Sed nos eorum miserati subvenire languoribus Domino miserante debemus. Tu ergo, Silvane, nunc mecum descendens de monte navigationem praepara, crastina die vita comite et Deo volente, a me pane accepto, Dei invocato nomine, benedicto; quo in aquam intincto, homines ea conspersi et pecora celerem recuperabunt salutem. » Quid moramur? Die crastina his quae necessaria (0745B)erant citius praeparatis, Silvanus, accepto de manu Sancti pane benedicto, in pace enavigavit. Cui Sanctus a se eadem emigranti hora addit hoc etiam consolatorium verbum, dicens: « Confide, fili, ventos habebis secundos, et prosperos diu noctuque usque dum ad illam pervenias regionem, ut languentibus ibidem celerius cum salubri subvenias pane. » Quid plura? Silvanus verbo obsecutus - Sancti prospera et celeri navigatione, auxiliante Domino, ad supra memoratam perveniens partem, illius regionis plebem, de qua Sanctus praedixerat, devastatam nubis praedictae morbifera reperit pluvia superfluente citius praecurrentis, inprimisque bis terni viri in eadem mari vicina domo reperti in extremis morte positi appropinquante, ab eodem Silvano aqua benedictionis (0745C)aspersi, in eadem praesenti die opportunius sanati sunt. Cujus subitae sanationis rumor per totam illam morbo pestilentiore vastatam regionem cito divulgatus, omnem morbidum ad sancti Columbae legatum invitavit populum. Qui juxta Sancti mandatum homines et pecora, pane intincto benedicto, aqua conspersit, et continuo plenam recuperantes salutem, homines cum pecudibus salvati Christum in sancto Columba cum eximia gratiarum actione laudarunt. In hac enim supra scripta narratione, ut aestimo, duo haec manifeste pariter comitantur, hoc est, gratia prophetationis de nube, et virtus miraculum in aegrotantium sanitate. Haec per omnia esse verissima supradictus Silvanus Christi miles, sancti legatus Columbae, coram Segeneo (0745D)abbate, et caeteris testatus est senioribus.

V. Alio in tempore, cum Sanctus in Jova demoraretur insula, prima diei hora quemdam advocans fratrem Lugaidum nomine, taliter eum compellat, dicens: « Praepara cito ad Scothiam celerem navigationem, nam mihi valde est necesse te usque ad Chiliocherum destinare legatum. In hac enim praeterita nocte casu aliquo Maugina sancta virgo ab Oratorio post Missam domum reversa titubavit, coxaque ejus in duas confracta est partes. Haec saepius meum inclamitans nomen commemorat, a Domino sperans se accepturam per me consolationem. » Quid plura? Lugaido obsecundanti et consequenter emigranti Sanctus pineam tradit cum benedictione (0746A)capsellam, dicens: « Benedictio quae in hac capsellulla continetur, quando ad Mauginam pervenies visitandam, in aquae vasculum intinguatur, eademque benedictionis aqua super ejus infundatur coxam, et statim invocato Dei nomine coxale conjungetur os, et densabitur; et sancta virgo plenam recuperabit salutem. » Et hoc sanctus addidit: « En ego ponam in hujus capsulae operculo numerum viginti trium annorum, quibus sacra virgo in hac praesenti post eamdem salutem victura est vita. »

Quae omnia sic plene expleta sunt, sicuti a Sancto praedicta. Nam statim ut Lugaidus ad sanctam pervenit virginem, aqua benedicta, sicut Sanctus commendavit, perfusa coxa, sine ulla morula condensato osse, plene sanata est; et in adventu sancti (0746B)Columbae cum ingenti gratiarum actione gavisa, viginti tribus annis, secundum Sancti prophetiam, post sanitatem in bonis actibus permanens vixit.

VI. Vir vitae praedicabilis, sicuti nobis ab expertis traditum est, diversorum languores infirmorum, invocato Christi nomine illis in diebus sanavit, quibus ad regum pergens condictum, in dorso caetae brevi commoratus est tempore. Nam aut sanctae manus protensione, aut aqua ab eo benedicta, aegroti plures aspersi, aut etiam fimbriae ejus tactu amphibali, aut alicujus rei, salis videlicet, vel panis benedictione accepta, et lymphis intincta, plenam credentes recuperarunt salutem. VII. Alio itidem in tempore, quidam a Sancto petram salis benedictam accepit, sorori et suae nutrici (0746C)profuturam oculorum dolori; quae ophtalmiae laborabat valde gravi languore, id est, oculorum dolore. Talem eulogiam eadem soror et nutricia de manu fratris accipiens, in pariete super lectum suspendit, casuque post aliquantos contigit dies, ut idem viculus cum supra dictae domuncula feminae flamma vastante totus concremaretur. Mirum dictu, illius parietis particula, ne beati viri in ea deperiret suspensa benedictio, post totam ambustam domum stans illaesa permansit; nec ignis ausus est attingere binales, in quibus talis pendebat salis petra, sudes. VIII. Aliud miraculum aestimo non tacendum, quod aliquando factum est per contrarium elementum. Multorum namque transcursis annorum circulis post beati ad Dominum transitum viri, quidam (0746D)juvenis de equo lapsus in flumine mersus, et mortuus, viginti sub aqua diebus permansit. Qui sicuti sub ascella cadens, libros in pellicio reconditos sacculo habebat; ita etiam post supra memoratum dierum numerum est repertus sacculum cum libris inter brachium et latus continens. Cujus et ad aridam reportato cadavere, et aperto sacculo, folium sancti Columbae sanctis scriptum digitulis, inter aliorum folia librorum non tantum corrupta, sed et putrefacta, inventum est nullo modo corruptum, ac si in scrinio esset reconditum. IX. Alio namque tempore, cum Sanctus in sua versaretur peregrinatione, infans ei per parentes ad baptizandum offertur iter agenti. Et quia in vicinis (0747A)aqua non inveniebatur locis, Sanctus ad proximam declinans rupem, flexis genibus paulisper oravit. Et post orationem surgens, ejusdem rupis fontem benedixit, de qua consequenter aqua ebulliens abundanter fluxit, in qua continuo infantulum baptizavit, de quo et baptizato haec vaticinans intulit verba, inquiens: « Hic puerulus usque ad extremam longaevus vivet aetatem; in annis juvenilibus carnalibus desideriis satis serviturus, et deinceps Christianae usque in exitum militiae mancipandus; in bona senectute ad Dominum emigrabit. » Quae omnia eidem viro juxta sancti contigerunt vaticinium, et qui fonticulus adhuc sancti nomine Columbae ibidem pollens cernitur. X. Alio in tempore, vir beatus cum in Pictorum (0747B)provincia per aliquot demoraretur dies, audiens in plebe gentili de aliquo fonte divulgari famam, quem quasi divinum stolidi homines, diabolo eorum obcaecante sensus, venerabantur; nam de eodem fonticulo bibentes, aut in eo manus vel pedes de industria lavantes, daemoniaca, Deo permittente, percussi arte, aut leprosi, aut lusci, aut etiam debiles, aut quibuscunque aliis infestati infirmitatibus revertebantur, ob quae omnia seducti gentiles, divinum fonti deferebant honorem; quibus compertis, Sanctus alia die intrepidus accessit ad fontem. Quod videntes Magi, quos ipse saepe confusos et victos a se repellebat, et valde gavisi sunt, scilicet putantes eum similia illius nocuae tactu aquae passurum. Ille vero inprimis, elevata manu sancta, cum invocatione (0747C)Christi nominis, manus lavat et pedes, tum deinde cum sociis de eadem a se benedicta bibit, ex illaque die daemones ab eodem recesserunt fonte, et non solum nulli nocere permissus est, sed etiam post Sancti benedictionem, et in eo lavationem, multae in populo infirmitates per eumdem sanatae sunt fontem.

XI. Alio in tempore, vir sanctus in mari periclitari coepit: totum namque vas navis valde concussum magnis undarum cumulis fortiter ferebatur, grandi undique insistente ventorum tempestate. Nautae tum forte Sancto cum illis exhaurire conanti, aiunt: « Quod nunc agis, non magnopere nobis proficit periclitantibus; exorare potius debes pro pereuntibus. » Quo audito, aquam cessat amaram exinanire, (0747D)dulcem vero et intentam precem coepit ad Dominum fundere Mirum dictu, eodem horae momento, quo Sanctus in prora stans extensis ad coelum palmis Omnipotentem exoravit, tota aeris tempestas, et maris saevitia dicto citius sedata cessavit; et statim serenissima tranquillitas supersecuta est. Qui vero erant in navi, obstupefacti, cum magna admiratione referentes gratias glorificaverunt Dominum in sancto et praedicabili viro. XII. Alio quoque in tempore, saeva nimis insistente et periculosa tempestate, sociis, ut pro eis Dominum Sanctus exoraret, inclamantibus, hoc eis dedit responsum, dicens: « Hac in die non (0748A)est meum pro vobis in hoc periculo constitutis orare; sed est abbatis Cahinnichi sancti viri. Mira dicturus sum: Eadem hora quinta Cahinnichus in suo conversans monasterio, quod Latine Campulus Bovis dicitur, Spiritu revelante sancto supra dictam sancti Columbae interiore cordis aure vocem audierat. Et cum forte post nonam coepisset horam in oratorio eulogiam frangere, ocius deserit mensulam, unoque in pede inhaerente calceo, et altero prae nimia festinatione relicto, festinanter pergit hac cum voce ad ecclesiam: Non est nobis nunc tempus prandere, quando in mari periclitatur navis sancti Columbae. » Hoc enim nomen Cahinnichi ingeminans commemorat, ut pro eo et sociis pereclitantibus exoret. Post haec illius verba oratorium ingressus flexis (0748B)genibus paulisper oravit, ejusque orationem exaudiente Domino, illico tempestas cessavit, et mare valde tranquillum factum est. Tum dein sanctus Columba Cahinnichi ad ecclesiam praeparationem in spiritu videns, quamlibet longe conversantis, mirabiliter hoc de puro pectore profert verbum, dicens: « Nunc cognovi, o Cahinniche, quod Deus tuam exaudierit precem; nunc valde nobis proficit tuus ad ecclesiam velox cum uno calceamento cursus. » In hoc itaque tali miraculo amborum, ut credimus, oratio cooperata est sanctorum.

XIII. Alio quoque in tempore, superius memorati viri sancti ad Sanctum venientes ab eo simul unanimes postulant, ut ipse a Domino postulans impetraret, prosperum crastina die ventum sibi dari, (0748C)diversa emigraturis via. Quibus Sanctus respondens hoc dedit responsum: « Mane crastina die Baitheneus a portu Jovae enavigans insulae flatum habebit secundum, usquequo ad portum perveniat Campilunce. » Quod ita juxta Sancti verbum Dominus donavit. Nam Baitheneus plenis eadem die velis magnum totum pelagus usque ad Ethicam transmeavit terram. Hora vero diei ejusdem tertia, vir venerandus Columbanum advocat presbyterum, dicens: « Nunc Baitheneus prospere optatum pervenit ad portum: ad navigandum te hodie praepara; mox Dominus ventum convertet aquilonem. » Cui sic prolato beati viri verbo, eadem hora auster obsecundans ventus se in aquiloneum convertit flatum, et ita in eadem die uterque vir sanctus alter ab altero in pace aversus, (0748D)Baitheneus mane ad Aethicam terram, Columbanus post meridiem Hiberniam incipiens appetere, plenis enavigavit velis, et flatibus secundis. Hoc illustris viri virtute orationum, Domino donante, effectum est miraculum, quia sicut scriptum est: Omnia possibilia sunt credenti.

Post illa in die sancti Columbani egressum, Sanctus hoc de illo propheticum Columba protulit verbum: « Vir sanctus Columbanus, cui emigranti benediximus, nusquam in hoc saeculo faciem videbit meam. » Quod ita post expletum est. Nam eodem anno sanctus Columba ad Dominum transivit.

XIV. Alio quoque in tempore, quidam juvenis Columbanus (0749A)nomine, qui ad januam tugurioli subito perveniens restitit, in quo vir beatus scribebat. Hic idem post vaccarum reversus mulsionem, in dorso portans vasculum novo plenum lacte, dicit ad Sanctum, ut juxta morem tale benediceret onus. Sanctus tum ex adverso eminus in aere signum manu elevata salutare depinxit. Quod illico valde concussum est, gergennaque operculi per sua bina foramina retrusa, longius projecta est; operculum terra tenus cecidit; lac ex majore mensura in solum defusum est. Juvenculus vas cum parvo quod remanserat lactis, super fundum in terra deponit, genua flectit suppliciter. Ad quem: « Surge, ait Columba, hodie in tua operatione negligenter egisti. Daemonem enim in fundo vacui latitantem vasculi impresso (0749B)Dominico crucis signo ante infusionem lactis non effugasti, cujus videlicet signi nunc virtutem non sustinens tremefactus, toto pariter turbato vase, velociter cum lactis effusione aufugit. Hoc ergo ad me propius vasculum ut illud benedicam, approxima. Quo facto, Sanctus semivacuum benedixerat vas, eodemque momento divinitus repletum repertum est, parvumque quod prius in fundo remanserat vasis, sub sanctae manus benedictione usque ad summum citius excreverat. XV. Hoc factum subsequens in domo alicujus plebeii divitis, ubi cum Sanctus hospitaretur, intra rusticanos contendentes duos, quorum prius adventum praescivit, recta judicatione judicavit. Unusque ex eis, qui maleficus erat, a Sancto jussus, de bove (0749C)masculo, qui prope erat, lac arte diabolica expressit. Quod Sanctus non ut illa confirmaret maleficia fieri jussit, quod absit; sed ut ea coram multitudine destrueret. Vir itaque beatus vas, ut videbatur tali plenum lacte, sibi ocius dari poposcit, et hac cum sententia benedixit, dicens: « Modo probabitur non esse verum, quod putabatis lac, sed daemonum fraude ad decipiendos homines decoloratus sanguis. » Et continuo lacteus ille color in naturam propriam, hoc est, in sanguinem versus est. Bos quoque qui per unius horae momentum turpi macie tabidus et maceratus erat, morti proximus, benedicta a Sancto aqua superfusus, mira sub celeritate sanatus est. XVI. Alio quoque in tempore, vir beatus quadam nocte cum apud Columbanum tunc temporis inopem (0749D)bene hospitaret, mane primo Sanctus de quantitate et qualitate substantiae plebeium hospitem interrogat. Qui interrogatus: « Quinque tantummodo, ait, vacculas habeo; quae si eas benedixeris, in majus crescent. » Quas illico a Sancto jussus adduxit, et hujus Columbani buculas quinales aequaliter benedicens, inquit: « Centenas et quinque, Deo donante, habebis vaccas; et erit in filiis et nepotibus tuis florida benedictio. » Quae omnia juxta sancti viri prophetationem in agris et pecoribus ejus et prole plenissime adimpleta sunt. Mirumque in modum numerus a Sancto praefinitus supra memorato viro in centenario et quinario vaccarum expletus numero, nullo modo superaddi potuit. Nam illa quae (0750A)supra praefinitum numerum excedebant diversis praerepta casibus nusquam comparuerant, excepto eo quod aut in usus proprios familiae, aut in opus eleemosynae expendi poterat. In hac itaque narratione, ut in caeteris virtutibus, miraculum et prophetia simul aperte ostenditur. Nam in magna vaccarum ampliatione benedictionis pariter et orationis virtus apparet, et in praefinitione numeri prophetalis praescientia. XVII. Vir venerandus supra memoratum Columbanum, quem de paupere virtus benedictionis ejus divitem fecit, valde diligebat, quia ei multa pietatis officia praebebat. Erat autem illo in tempore quidam malefactor homo bonorum persecutor, de regio ortus genere. Hic supra dictum Columbanum sancti amicum (0750B)Columbae persequebatur, domumque ejus omnibus in ea inventis devastaverat ereptis, non semel, sed bis inimiciter agens. Unde forte non immerito eidem maligno accidit viro, ut tertia vice post ejusdem domus tertiam depraedationem, beatum virum, quem quasi longius despexerat, propius appropinquantem ad navim revertens praeda onustus cum sociis obvium haberet. Quem cum Sanctus de suis corriperet malis, praedamque deponere rogans suaderet, ille immitis insuadibiliter permanens Sanctum despexit, navimque cum praeda ascendens, beatum virum subsannabat et deridebat. Quem Sanctus usque ad mare prosecutus est, vitreasque intrans aquas, usque ad genua, aequoreas, levatis ad coelum ambabus manibus Christum intente precatur, qui suos glorificantes (0750C)se glorificat electos. Tum deinde Sanctus expleta oratione ad aridam reversus, in eminentiore cum comitibus sedet loco; ad quos illa in hora formidabilia valde profert verba, dicens: « Hic miserabilis homuncio, qui Christum in suis despexit servis, ad portum, a quo nuper coram vobis emigravit, nunquam revertetur; sed nec ad alias, quas appetit terras, subita praeventus morte, cum suis perveniet malis cooperatoribus. Hodie, quam mox videbitis, de nube a Borea orta immitis immissa procella eum cum sociis submerget; nec de eis etiam unus remeabit fabulator. » Post aliquantum paucularum interventum morarum, die serenissima, ecce, de mari oborta, sicut Sanctus dixerat, nubes cum magno fragore venti emissa raptorem cum praeda inter Maleam (0750D)et Colosum insulam inveniens subito turbato submersit medio mari; nec ex eis, juxta verbum Sancti, qui navi inerant, vel unus evasit; mirumque in modum toto circumquaque manente tranquillo aequore, talis una rapaces ad inferna submersos prostravit procella; misere quidem, sed digne. Alio quoque in tempore, vir sanctus quemdam de nobili Pictorum genere exsulem in manum alicujus ditis viri diligenter assignans commendavit, ut in ejus comitatu, quasi unus de amicis, per aliquot menses conversaretur. Quem cum tali commendatione de sancti manu viri suscepisset commendatum, post paucos dies dolose agens crudeli eum jussione trucidavit. Quod immane scelus cum Sancto a commeantibus (0751A)esset nuntiatum, sic respondens profatus est: « Non mihi, sed Deo infelix ille homunculus mentitus est: ejus nomen de vitae libro delebitur. Haec verba aestivo nunc mediante proloquimur tempore; sed autumnali, antequam de suilla gustet carne, arboreo saginata fructu, subita praeventus morte, ad infernalia rapietur loca. »

XVIII. Haec sancti prophetia viri cum misello nuntiaretur homuncioni, despiciens irrisit Sanctum. Et post dies aliquot autumnalium mensium, eo jubente, scrofa nucum impinguata nucleis jugulatur, necdum aliis ejusdem viri jugulatis suibus. De qua celeriter exenterata partem sibi in veru celerius assari praecepit, ut de ea impatiens praegustans beati viri prophetationem destrueret. Qua videlicet assata, dari (0751B)sibi poposcit aliquam praegustandam morsus particulam; ad quam percipiendam, extensam manum, priusquam ad os converteret, exspirans mortuus retro in dorsum cecidit. Et qui viderant et audierant valde tremefacti, admirantes, Christum in sancto propheta honorificantes glorificaverunt. XIX. Alio quoque in tempore, cum vir beatus in Pictorum provincia per aliquot moraretur dies, necesse habuit fluvium transire Nesam. Ad cujus cum accessisset ripam, alios ex accolis aspicit misellum humantes homunculum, quem, ut ipsius sepultores ferebant, quaedam paulo ante nantem aquatilis praeripiens bestia morsu momordit saevissimo: cujus miserum cadaver, sero licet, quidam in alno subvenientes porrectis proripuere uncinis. Vir e contra haec (0751C)audiens, praecepit ut aliquis e comitibus enatans caupulum in altera stantem ripa ad se navigando reducat. Quo audito sancti praedicabilis viri praecepto, Lugneus, nihil moratus, obsecundans, depositis vestimentis excepta tunica immittit se in aquas. Sed bellua, quae prius non tam satiata, quam in praeda accensa in profundo fluminis latitabat, sentiens, eo nante, turbatam supra aquam, subito emergens natatilis ad hominem in medio natantem alveo cum ingenti fremitu aperto occurrit ore. Vir tum beatus videns, omnibus qui inerant, tam barbaris, quam etiam fratribus, nimio terrore perculsis, cum salutare devota manu in vacuo et in aere crucis pinxisset signum, invocato Dei nomine, feroci imperavit bestiae, dicens: « Nolis ultra progredi, nec (0751D)hominem tangas, retro citius revertere. » Tum bestia hac, Sancti audita voce, retrorsum, ac si funibus retraheretur, velociore cursu fugit tremefacta; quae prius Lugneo nanti eo usque appropinquavit, ut inter hominem et bestiam non amplius esset, quam unius contuli longitudo. Fratres tum recessisse videntes bestiam, Lugneumque commilitonem ad eos intactum et incolumem in navicula reversum, cum ingenti admiratione glorificaverunt Deum in beato viro; sed et gentiles barbari, qui ad praesens inerant, ejusdem miraculi magnitudine, quod et ipsi viderant, compulsi, Deum magnificaverunt Christianorum.

XX. Illo in tempore quo sanctus Columba in Pictorum provincia per aliquot demorabatur dies, quidam (0752A)cum tota plebeius familia verbum vitae per in terpretatorem, sancto praedicante viro, audiens credidit, credensque baptizatus est, maritus cum marita, liberisque, et familiaribus. Et post aliquantum diecularum intervallum paucarum unus filiorum patrisfamilias gravi corruptus aegritudine, usque ad confinia mortis et vitae perductus est. Quem cum magi morientem vidissent, parentibus cum magna exprobratione coeperunt illudere, suosque quasi fortiores deos magnificare, Christianorum vero tanquam infirmiori derogare. Quae omnia cum intimarentur beato viro, zelo suscitatus Dei, ad domum cum suis comitibus amici pergit plebeii, ubi parentes nuper defunctae prolis moestas celebrant exequias. Quos Sanctus valde tristificatos videns confirmat, (0752B)dictis compellat consolatoriis, ut nullo modo de divina omnipotentia dubitarent. Consequenter percontatur, dicens: « In quo hospitiolo corpus defuncti jacet pueri? » Pater tum orbatus Sanctum sub moestum deducit culmen, qui statim omnem foris exclusam relinquens catervam, solus moestificatus intrat habitaculum. Ubi illico flexis genibus faciem ubertim lacrymis irrigans, Christum precatur Dominum, et post ingeniculationem surgens oculos convertit ad mortuum dicens: « In nomine Domini Jesu Christi resuscitare, et sta super pedes tuos. » Cum hac Sancti honorabili voce anima ad corpus rediit, defunctusque apertis revixit oculis, cujus manum tenens apostolicus homo erexit, et in stationem stabiliens secum domum egressus deducit, et parentibus (0752C)redivivum assignavit. Clamor tum populi attollitur, plangor in laetationem convertitur, Deus Christianorum glorificatur. Hoc noster Columba cum Helia et Heliseo prophetis habeat sibi commune virtutis miraculum, et cum Petro et Paulo et Joanne apostolis partem honoris similem in defunctorum resuscitatione, et inter utrosque, hoc est, prophetarum et apostolorum honorificam coelestis patriae sedem, homo propheticus et apostolicus aeternalem cum Christo, qui regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula.

XXI. Eodem in tempore, vir venerandus quamdam a Broichano Mago Scothicam postulavit servam, humanitatis miseratione liberandam; quam cum ille duro valde et stolido retentaret animo, Sanctus ad (0752D)eum locutus, hoc profatur: « Modo scito, Broichane scito, quia si mihi hanc peregrinam liberare captivam nolueris, priusquam de hac revertar provincia, citius morieris. » Et hoc coram Brudeo rege dicens domum egressus regiam, ad Nesam venit fluvium de quo videlicet fluvio lapidem attollens candidum ad comites: « Signate, ait, hunc candidum lapidem per quem Dominus in hoc gentili populo multas aegrotorum perficiet sanitates. » Et hoc effatus verbum consequenter intulit, inquiens: « Nunc Broichanus fortiter concussus est. Nam Angelus de coelo missus, graviter illum percutiens, vitream in manu ejus, de qua bibebat, confregit in multa fragmenta ipsum vero anhelantem aegra reliquit suspira, morti (0753A)vicinum. Hoc in loco paululum exspectemus binos regis nuntios ad nos celeriter missos, ut Broichano morienti citius subveniamus. Nunc Broichanus formidabiliter correptus ancillam liberare est paratus. » Adhuc Sancto haec loquente verba, ecce, sicuti praedixerat, duo a rege missi equites adveniunt, omnia quae in regis [ Fort., notione] motione de Broichano juxta Sancti vaticinium sunt acta, enarrantes, et de poculi confractione, de Broichano juxta, et de Magi correptione, de servulae parata absolutione; hocque intulerunt, dicentes: « Rex et ejus familiares nos ad te miserunt, ut nutritio ejus Broichano subvenias mox morituro. »

Quibus auditis legatorum verbis, Sanctus binos de comitum numero ad regem cum lapide a se benedicto (0753B)mittit, dicens: « Si in primis promiserit se Broichanus famulam liberaturum, tum deinde hic lapillus intinguatur in aqua; et sic de eo bibat, et continuo salutem recuperabit. Si vero renuerit refragans absolvi servam, statim morietur. »

Duo missi verbo Sancti obsequentes ad aulam deveniunt regiam, verba viri venerabiliter enarrantes regi. Quibus intimatis regi et nutritio ejus Broichano, valde expaverunt. Eadem hora liberata famula sancti legatis viri assignatur, lapis in aquam intingitur, mirumque in modum lapis contra naturam in aquis supernatat, quasi pomum, vel nux; nec potuit Sancti benedictio viri submergi: de quo Broichanus natante bibens lapide, statim a vicina rediit morte, integramque carnis recuperavit salutem. Talis vero (0753C)lapis postea in thesauris regis reconditus, multas in populo aegritudinum sanitates similiter in aqua natans intinctus, Domino miserante, effecit.

Mirum dictu, ab his aegrotis, quorum vitae terminus supervenerat, requisitus idem lapis nullo modo reperiri poterat. Sic et in die obitus Brudei regis quaerebatur, nec tamen in eodem loco, ubi fuerat reconditus prius, inveniebatur.

XXII. Post supra memorata peracta, quadam die, Broichanus ad sanctum proloquens virum, infit: « Dicito mihi, Columba, quo tempore cupis enavigare. » Sanctus: « Tertia, ait, die, Deo volente, et vita comite, navigationem proponimus incipere. » Broichanus e contra: « Non poteris, ait, nam ego ventum tibi contrarium facere, caliginemque umbrosam (0753D)superinducere possum. » Sanctus: « Omnipotentia Dei, ait, omnium dominatur, in cujus nomine omnes nostri motus ipso gubernante diriguntur. » Quid plura? Sanctus eadem die, sicut proposuit, ad lacum fluminis Nisae longum multa prosequente caterva, venit - Magi vero gaudere tum coepere, magnam videntes superinductam caliginem, et contrarium cum tempestate flatum. Nec mirum haec interdum arte daemonum posse fieri, Deo permittente, ut etiam venti et aequora in asperius concitentur. Sic enim aliquando daemoniorum legiones sancto Germano episcopo de sinu Gallico causa humanae salutis ad Britanniam naviganti medio in aequore occurrerant; et opponentes pericula procellas (0754A)concitabant, coelumque diemque tenebrarum caligine obducebant. Quae tamen omnia, sancto orante Germano, dicto citius sedata detersa cessarunt caligine. Noster itaque Columba videns contra se elementa concitari furentia, Christum invocat Dominum, cimbulamque ascendens, nautis haesitantibus, ipse constantior factus velum contra ventum jubet subrigi. Quo facto, omni inspectante turba, navigium contra flatus mira vectum occurrit velocitate; et post haud grande intervallum venti contrarii ad itineris ministeria cum omnium admiratione revertuntur. Et sic per totam illam diem, flabris lenibus secundis flantibus, beati cimba viri optatum provecta ad portum pulsa est. Perpendat itaque lector, quantus et (0754B)qualis idem vir venerandus fuerit, in quo Deus omnipotens talibus praescriptis miraculorum virtutibus coram plebe gentilica illustre suum manifestavit nomen.

XXIII. Alio in tempore, hoc est, in prima Sancti fatigatione itineris ad regem Brudeum, casu contigit, ut idem rex fastu elatus regio suae munitionis superbe agens, in primo beati adventu viri, non aperiret portas. Quod ut cognovit homo Dei cum comitibus ad valvas portarum accedens, primum Dominicae crucis imprimens signum, tum deinde manum pulsans contra ostia ponit. Quae continuo sponte retro retrusis fortiter seris cum omni celeritate aperta est. Quibus statim apertis, Sanctus consequenter cum suis sociis intravit. Quo cognito, rex cum senatu (0754C)valde pertimescens, domum egressus obviam cum veneratione beato pergit viro, pacificisque verbis blande admodum compellat, et ex ea in posterum die sanctum et venerabilem virum idem regnator suae omnibus vitae reliquis diebus valde magna honoravit, ut decuit, honorificentia. XXIV. Alio itidem in tempore, vir beatus aliquantis in Scothia versatus ad visitandos fratres, qui in monasterio divini ruris commanebant Rivulorum ab eis invitatus perrexit; sed casu aliquo accidit, ut eo ad ecclesiam accedente claves non reperirentur Oratorii. Cum vero Sanctus de non repertis adhuc clavibus, et obseratis foribus inter se conquirentes alios audisset, ipse ad ostium appropinquans: « Potens est Dominus, ait, domum suam etiam sine clavibus servis (0754D)aperire. » Cum hac tum voce subito retro retrusis forti motu pessulis, sponte aperta janua Sanctus cum omnium admiratione ad ecclesiam ante omnes ingreditur, et hospitaliter a fratribus susceptus honorabiliter ab omnibus veneratur. XXV. Alio in tempore, quidam ad Sanctum plebeius venit pauperrimus, qui in ea habitabat regione, quae stagni littoribus aporici est contermina. Huic ergo miserabili viro, qui unde maritam et parvulos cibaret, non habebat, vir beatus petenti miseratus, ut potuit, quamdam largitus eleemosynam, ait: « Miselle homuncio, tolle de sylva contulum vicina, et ad me citius defer. » Obsecundans miser juxta Sancti jussionem detulit materiam; quam Sanctus excipiens (0755A)in veru exacuit, quodque propria exacuminans manu benedicens, et illa adsignans inopi dixit: « Hoc veru diligenter custodi, quod, ut credo, nec homini, nec alicui pecori nocere poterit, exceptis feris bestiis quoque et piscibus. Et quandiu talem habueris sudem, nunquam in domo tua cervinae carnis cibatio abundans deerit. » Quod audiens miser mendiculus valde gavisus, domum revertitur, veruque in remotis terrae infixo locis, quae sylvestres frequentabant ferae, et vicina transacta nocte, mane primo pergit revisitare volens veru, in quo mirae magnitudinis cervum cecidisse reperit transmissum. Quid plura? Nulla, ut nobis traditum est, transire poterat dies, qua non aut cervum, aut cervam, aut aliquam reperiret in veru infixo cecidisse bestiam. Repleta (0755B)quoque tota de ferinis carnibus domo, vicinis superflua vendebat, quae hospitium suae domus capere non poterant. Sed tamen diaboli invidia per sociam, ut Adam, et hunc etiam miserum invenit, quae non quasi prudens, sed fatua taliter ad maritum locuta est: « Tolle de terra veru; nam si in eo homines, aut etiam pecora perierint, tu et ipse, et ego cum liberis nostris aut occidemur, aut captivi ducemur. » Ad haec maritus inquit: « Non ita fiet; nam sanctus vir mihi benedicens sudem dixit, quod nunquam hominibus, aut etiam pecoribus nocebit. » Post haec verba mendicus uxori consentiens, pergit, et tollit de terra veru intra domum quasi amans illud secus parietem posuit, in quo mox domesticus ejus incidens canis disperit. (0755C)Quo pereunte, rursum marita: « Unus, ait, filiorum tuorum incidet in sudem, et peribit. » Quo audito ejus verbo maritus veru de pariete removens ad sylvam reportat, et in densioribus infixit dumis, ut putabat, ubi a nullo posset animante offendi; sed postera reversus die capream in eo cecidisse et periise reperit. Inde quoque illud removens in fluvio, qui Latine potest dici Nigra Dea, juxta ripam sub aquis abscondens infixit. Quod alia revisitans die esocen in eo mirae magnitudinis transfixum et retentum invenit, quem de flumine elevans vix solus ad domum reportare poterat: veruque secum de aqua simul reportans extrinsecus in superiore tecti affixit loco, in quo et corvus de volatus impetu lapsus disperiit jugulatus.

(0755D)Quo facto, miser fatuae consilio conjugis depravatus veru tollens de tecto, assumpta securi, in plures concidens particulas, in ignem projecit, et postea quasi suae paupertatis amisso non mediocri solatio, remendicare, ut meritus, coepit. Quod videlicet penuriae rerum solamen saepe superius in veru memorato dependebat, quod pro pedicis, et retibus, et omni venationis et piscationis genere servatum posset sufficere, beati viri donatum benedictione, quodque amissum miser plebeius eo ditatus pro tempore ipse cum tota familiola sero licet omnibus de caetero deplanxit reliquis diebus vitae.

XXVI. Alio in tempore, beati legatus viri Lugaidus nomine ad Scothiam jussus navigare proponens inter (0756A)navalia navis sancti instrumenta utrem lactarium quaesitum inveniens sub mari, congestis super eum non parvis lapidibus madefaciendum posuit, veniensque ad Sanctum, quod de utre fecit, intimavit. Qui subridens, inquit: « Uter quem, ut dicis, sub undis posuisti, hac vice, ut aestimo, non te ad Hiberniam comitabitur. Cur, ait, non mecum in navi comitem eum habere potero? » Sanctus: « Altera, inquit, die, quod res probabit, scies. » Itaque Lugaidus mane postera die ad retrahendum de mari utrem pergit, quem tamen noctu salatia subtraxit unda. Quo non reperto, ad Sanctum reversus tristis, flexis in terram genibus, suam confessus est negligentiam. Cui Sanctus, illum consolatus ait: « Noli, frater, pro fragilibus contristari rebus: uter quem salatia sustulit (0756B)ad suum locum post tuum egressum reportabit venalia. » Eadem die post Lugaidi de Jova insula emigrationem, hora transacta nona Sanctus ex circumstantibus sic profatus, ait: Nunc ex vobis unus ad aequor pergat, utrem de quo Lugaidus querebatur, et quem salatia sustulerat unda, nunc [ Fort., vinalia venalia] venilia retrahens, in loco unde subtractus est, repraesentavit. Quo Sancti audito verbo, quidam alacer juvenis ad oram cucurrit maris, repertumque utrem, sicut praedixerat Sanctus, cursu reversus concito, reportans valde gavisus coram Sancto cum omnium, qui ibidem erant, admiratione assignavit. In his, ut saepe dictum est binis narrationibus superius descriptis, quamlibet in parvis rebus, sude (0756C)videlicet et utre, propheticae simul et virtutis miraculum comitari cernuntur. Nunc ad alia tendamus.

XXVII. Quadam die Sanctus in Jova commanens insula cito a lectione surgens et subridens dicit: « Nunc ad orationem mihi properandum, ut pro quadam misellula deprecer Deum femina, quae nunc in Hybernia nomen hujus inclamitans commemorat Columbae in magnis parturitionis difficillimae torta punitionibus, et ideo per me a Domino de angustia absolutionem dari sibi sperat, quia et mihi est cognationalis, de meae matris parentela genitorem habens progenitum. » Haec dicens Sanctus illius mulierculae motus miseratione ad ecclesiam currit, flexisque genibus pro ea Christum de homine natum exorat. Et post precationem oratorium egressus ad (0756D)fratres profatur occurrentes, inquiens: « Nunc propitius Dominus Jesus de muliere progenitus opportune miserae subveniens eam de angustiis liberavit, et prospere prolem peperit; nec hac morietur vice. » Eadem hora, sicuti Sanctus prophetizavit, misella femina nomen ejus invocans absoluta salutem recuperavit. Ita ab aliquibus postea de Scothia, et de eadem regione, ubi mulier inhabitabat, transmeantibus intimatum est. XXVIII. Alio in tempore cum vir sanctus in Rechrea hospitaretur insula, quidam plebeius ad eum veniens, de sua querebatur uxore; quae, ut ipse dicebat, odio habens eum ad maritalem nullo modo admittebat concubitum accedere. Quibus auditis (0757A)Sanctus maritam advocans, in quantum potuit eam hac de causa corripere coepit, inquiens: « Quare, mulier, tuam a te carnem abdicare conaris? Domino dicente: Erunt duo in carne una. Itaque caro tui conjugis tua caro est. » Quae respondens: « Omnia, inquit, quaecunque mihi praeceperis, sum parata, quamlibet sint valde laboriosa, adimplere, excepto uno, ut me nullo compellas modo in uno lecto dormire cum Lugneo. Omnem domus curam exercere non recuso, aut si jubeas vel maria transire, et in aliquo puellarum monasterio permanere. » Sanctus tum ait: « Non potest recte fieri quod dicis. Nam adhuc viro vivente alligata es lege viri. Quod enim Deus licite conjunxit, nefas est separari. » Et his dictis consequenter intulit: « Hac in die tres, hoc (0757B)est, ego, et maritus cum conjuge jejunantes Dominum precemur. Illa dehinc: Scio, ait, quia tibi impossibile non erit, ut ea quae vel difficilia, vel etiam impossibilia videntur, a Deo impetrata donentur. » Quid plura? marita eadem die cum Sancto jejunare consentit, et maritus similiter, nocteque subsequente Sanctus insomnis pro eis deprecatus est; posteraque die Sanctus maritam praesente sic compellat marito: « O femina, si, ut hesterna dicebas die, parata hodie es ad feminarum emigrare monasteriolum? » Illa: « Nunc, inquit, cognovi, quia tua a Deo de me est exaudita oratio. Nam quem heri oderam, hodie amo; cor enim meum hac nocte praeterita, quonam modo ignoro, in me immutatum est de odio in amorem. » Quid moramur? (0757C)Ab eadem die usque ad diem obitus anima ejusdem maritae indissociabiliter in amore conglutinata est mariti, ut illa maritalis concubitus debita, quae prius reddere renuebat, nullo modo deinceps recusaret. XXIX. Alio in tempore Cormacus, Christi miles, de quo in primo hujus opusculi libello breviter aliqua commemoravimus, pauca etiam secunda vice, conatus est eremum in oceano quaerere, qui postquam a terris infinitum oceanum plenis enavigavit velis, iisdem diebus sanctus Columba cum ultra dorsum moraretur Britanniae, Brudeo rege praesente Orcadum regulo commendavit, dicens: « Aliqui ex nostris nuper emigraverunt, desertum in pelago intransmeabili invenire optantes, qui si forte post longos (0757D)circuitus Orcadas devenerint insulas, huic regulo cujus obsides in manu tua sunt, diligenter commenda, ne aliquid adversi intra terminos ejus contra eos fiat. » Hoc vero Sanctus ita dicebat, quia in spiritu praecognovit quod post aliquot menses idem Cormacus esset ad Orcadas venturus. Quod ita postea evenit, et propter supra dictam sancti viri commendationem de morte in Orcadibus liberatus est vicina. Post aliquantum paucorum intervallum mensium cum sanctus in Jova commoraretur insula, quadam die coram eo ejusdem Cormaci mentio ab aliquibus subito oboritur sermocinantibus, et taliter dicentibus. « Quomodo Cormaci navigatio prospere an non provenit, adhuc nescitur. » Quo audito verbo, (0758A)Sanctus hac profatur voce, dicens: « Cormacum, de quo nunc loquimur, hodie mox pervenientem videbitis. » Et post quasi unius horae interventum, mirum dictu! et ecce inopinato Cormacus superveniens Oratorium cum omnium admiratione et gratiarum ingreditur actione. Et quia de hujus Cormaci secunda navigatione beati prophetationem breviter intulimus viri, nunc et tertia aeque prophetica ejus scientia aliqua describenda sunt verba.

XXX. Dum idem Cormacus tertia in Oceano mari fatigaretur vice, usque ad mortem periclitari coepit. Nam cum navis ejus a terris per quatuordecim aestivi temporis dies totidemque noctes plenis velis, austro flante vento ad septentrionalem plagam coeli directo excurreret cursu, ejusmodi navigatio (0758B)ultra humani excursus modum et inremeabilis videbatur. Unde contigit ut post decimam ejusdem quarti et decimi horam diei quidam pene insustentabiles undique, et valde formidabiles consurgerent terrores. Quaedam quippe in id temporis invisae mare obtegentes occurrerant tetrae et infestae nimis bestiolae, quae horribili impetu carinam et latera, puppimque, et proram ita fortiter feriebant percussura, ut pellicium tectum navis putarentur penetrare posse; quae, ut hi qui inerant ibidem postea narrarunt, prope magnitudine ranarum, aculeis permolestae non tamen volatiles, sed natatiles erant. Sed et remorum infestabant palmulas. Quibus visis inter caetera monstra, quae non hujus est temporis enarrare, Cormacus cum nautis comitibus valde turbati, et (0758C)pertimescentes, Deum, qui est in angustiis pius et opportunus auxiliator, illacrymati precantur. Eadem hora et sanctus noster Columba, quamlibet longe absens corpore, spiritu tamen praesens, in navi cum Cormaco erat. Unde eodem momento personante signo fratres ad oratorium convocat, et ecclesiam, dicens: « Fratres, tota intentione pro Cormaco orate, qui nunc humanae discursionis limitem immoderate navigando excessit, nunc quasdam monstruosas ante non visas pene indicibiles patitur horrificas perturbationes. Itaque nostris commembribus in periculo intolerabili constitutis mente compati debemus fratribus, et Dominum exorare cum eis. Ecce enim nunc Cormacus cum suis nautis faciem lacrymis irrigans ubertim Christum intentius (0758D)precatur, nos ipsum orando adjuvemus, ut austrum flantem ventum usque hodie per quatuordecim dies nostri miseratus in aquilonem convertat; qui videlicet aquiloneus ventus navem Cormaci de periculis retrahebat. »

Et haec dicens flexis genibus flebili cum voce ante altarium omnipotentiam Domini ventorum et cunctarum gubernatricem precatur rerum. Et post orationem cito surgit, et abstinens lacrymas gaudenter grates Deo agit, dicens: « Nunc, fratres, nostris congratulemur, pro quibus oramus caris, quia Dominus nunc austrum in aquilonarem convertit flatum, nostros de periculis commembres retrahentem, quos huc ad nos iterum reducet. » Et continuo cum (0759A)ejus voce auster cessavit ventus, et inspiravit aquiloneus.

Per multos post dies et navis Cormaci ad terras reducta est, et pervenit Cormacus ad sanctum Columbam, et se, donante Deo, facie ad faciem cum ingenti omnium admiratione repraesentavit, et non mediocri laetatione. Perpendat itaque lector quantus et qualis idem vir beatus fuerit, qui talem propheticam habens scientiam ventis et oceano Christi invocato nomine potuit imperare.

XXXI. Alio in tempore cum in Scotia per aliquot dies Sanctus conversaretur, aliquibus ecclesiasticis utilitatibus coactus, currum, ab eo prius benedictum, ascendit junctum, sed non insertis primo, qua nescio negligentia accedente, necessariis obicibus (0759B)per axionum extrema foramina. Eadem autem erat diecula Columbanus filius Echudi vir sanctus illius (0760A)monasterii fundator, quod Scotia vocitatur lingua Snamluthir; qui operam aurigae in eodem curriculo cum sancto exercebat Columba. Fuit itaque talis ejusdem agitatio diei per longa viarum spatia sine ulla rotarum humerulorumque separatione sive labefactatione; nulla, ut supra dictum est, obicum retentione vel communitione retinente, sed sola diali, sic venerando praestante gratia viro, ut currus cui insederat salubriter absque ulla impeditione recta incederet orbita. Hucusque de virtutum miraculis quae per praedicabilem virum in praesenti conversantem divina vita operata est omnipotentia, scripsisse sufficiat. Hic secundus de virtutum miraculis finiendus est liber, in quo animadvertere lector debet quod et de compertis (0760B)in eo multa propter legentium praetermissa sunt fastidium.

INCIPIT LIBER TERTIUS, DE ANGELICIS APPARITIONIBUS, ET DE TRANSITU S. COLUMBAE. (0759) I. (0759B)In primo, ex his tribus libellis, libro, ut superius commemoratum est, de propheticis revelationibus quaedam breviter succincteque, Domino juvante, descripta sunt. In secundo superiore, de virtutum miraculis quae per beatum declarata sunt virum, et quae, ut saepe dictum est, plerumque prophetationis comitatur gratia. In hoc vero tertio de angelicis apparitionibus, (0759C)quae vel ab iis de beato viro, vel ipsis de aliis revelatae sunt. Et de his quae utroque, quamlibet disparili modo, hoc est, ipsi proprie et plenius, aliis vero improprie, et ex quadam parte sunt manifestatae, hoc est extrinsecus et explorative: in iisdem tamen vel angelorum vel coelestis visionis locis, quae utique talium descriptarum visionum suis caraxatae locis inferius clarebunt.

Sed nunc a primordiis beati nativitatis viri easdem describere angelicas apparitiones incipiamus. Angelus Domini in somnis genitrici venerabilis viri nocte quadam inter conceptum ejus et partum apparuit, eique quasi quoddam mirae pulchritudinis peplum assistens detulit, in quo veluti universorum decolorosi colores florum depicti videbantur, (0759D)quodque post aliquod breve intervallum ejus de manibus reposcens abstulit, elevansque et expandens in aere dimisit vacuo.

Illa vero de illo tristificata sublato, sic ad illum venerandi habitus virum: Cur a me, ait, hoc laetificum tam cito abstrahis pallium? Ille consequenter: Idcirco, inquit, quia hoc sagum tam magnifici honoris alicujus est, quod apud te diutius retinere non poteris. His dictis supra memoratum peplum mulier paulatim a se elongari volando videbat, camporumque latitudinem in majus crescendo excedere, montesque et saltus majore sui mensura superare; vocemque hujuscemodi subsecutam audierat: Mulier, noli tristificari. Viro enim cui matrimoniali es juncta foedere, talem filium (0760B)editura es floridum, qui quasi unus prophetarum Dei, inter ipsos connumerabitur, innumerabiliumque animarum dux ad coelestem a Deo patriam est praedestinatus. In hac audita voce mulier expergiscitur.

II. Alia in nocte ejusdem beati pueri nutritor, spectabilis vir vitae, presbyter, post Missam ab (0760C)ecclesia ad hospitiolum revertens, totam invenit domum clara irradiatam luce. Globum quippe igneum super pueruli dormientis faciem vidit stantem: quo viso statim intremuit, et prostrato in terram vultu, valde miratus, Spiritus sancti gratiam super suum intellexit alumnum coelitus effusam. III. Post multorum intervalla temporum cum a quadam synodo pro quibusdam venialibus et excusabilibus causis, non recte, ut post in fine claruit, sanctus excommunicaretur Columba, ad eamdem contra ipsam collectam venit congregationem. Quem cum eminus appropinquantem sanctus vidisset Brendenus, illius monasterii fundator, quod Scotice Birra nuncupatur, citius surgit; et inclinata facie eum veneratus exosculatur. Quem cum (0760D)aliqui illius seniores coetus seorsum caeteris redarguerent semotim dicentes: Quare coram excommunicato surgere, et eum osculari non revereris? Taliter ad eos inquiens: Si vos, ait, videretis ea quae mihi Dominus hac in die de hoc suo, quem dehonoratis, electo manifestare non dedignatus est, nunquam excommunicassetis, quem Dominus non solum secundum vestram non rectam sententiam nullo modo excommunicat, sed et magis et magis magnificat. Illi e contra: Quomodo, aiunt, ut dicis, ipsum glorificat Deus quem nos non sine causa excommunicavimus, scire cupimus. Ignicomam vel valde luminosam, ait Brendenus, columnam vidi, eumdem quem vos despicitis, antecedentem Dei hominem, angelos quoque sanctos per campum ejus itineris comites. Hunc itaque (0761A)spernere non audeo, quem populorum ducem ad vitam a Deo praeordinatum video. His ab eo dictis non tantum ultra Sanctum excommunicare non ausi, cessarunt, sed et valde venerati honorarunt. IV. Alio in tempore, vir sanctus venerandum episcopum Finnionem suum videlicet magistrum juvenis senem adiit. Quem cum sanctus Finnio ad se appropinquantem vidisset, angelum Domini pariter ejus comitem itineris vidit. Et, ut nobis ab expertis traditur, quibusdam astantibus intimavit fratribus, dicens: Ecce nunc videtis sanctum advenientem Columbam, qui sui commeatus meruit habere socium angelum coelicolam. Iisdem diebus Sanctus cum duodecim commilitonibus discipulis Britanniam transnavigavit.

(0761B) V. Alio in tempore, cum vir praedicabilis in Himbria commoraretur insula, quadam nocte in exstasi mentis angelum Domini ad se missum vidit, qui in manu vitreum ordinationis regum habebat librum, quem cum vir venerandus de manu angeli accepisset, ab eo jussus legere coepit. Qui cum, secundum quod ei in libro erat commendatum, Aidanum in regem ordinare recusaret, quia magis Jogenanum fratrem ejus diligeret, subito angelus extendens manum, Sanctum percussit flagello: cujus livorosum in ejus latere vestigium omnibus suae diebus permansit vitae; hocque intulit verbum: Pro certo scias, inquiens, quia ad te a Deo missus sum, cum vitreo libro, ut juxta verba quae in eo legisti Aidanum in regnum ordines. Quod si obsecundare (0761C)huic nolueris jussioni, percutiam te iterato. Hic itaque angelus Domini cum per tres continuas noctes eumdem in manu vitreum habens Codicem apparuisset, eademque Domini jussa de regis ejusdem ordinatione commendasset; Sanctus verbo obsecutus Domini, ad Jovam transnavigavit insulam, ibidemque Aidanum iisdem adventantem diebus in regem, sicut jussus erat, ordinavit, et inter ordinationis verba de filiis et nepotibus pronepotibusque ejus futura prophetizavit: imponensque manum super caput ejus ordinans benedixit.

Commeneus Albus, in libro quem de virtutibus sancti Columbae scripsit, sic dixit, quod sanctus Columba de Aidano, et de posteris ejus, et de (0761D)regno suo prophetare coepit dicens: Indubitanter credo, o Aidane, quod nullus adversariorum tuorum tibi poterit resistere, donec prius fraudulentiam agas in me, et in posteros meos. Propterea ergo tu filiis commendes ut et ipsi filiis et nepotibus et posteris suis commendent, ne per consilia mala eorum sceptrum regni hujus de manibus suis perdant. In quocunque enim tempore malum adversum me, aut adversus cognatos meos, qui sunt in Hibernia, fecerint, flagellum, quod causa tui ab angelo sustinui, per manum Dei super eos in magnum flagitium vertetur, et cor virorum auferetur ab eis, et inimici eorum vehementer super eos confortabuntur. Hoc autem vaticinium temporibus nostris completum est in Belloroth Domnallo Brecco, nepote (0762A)Aidani sine causa vastante provinciam Domnail nepotis Amureg. Et a die illa usque hodie adhuc in proclivo sunt ab extraneis, quod suspiria doloris pectori incutit.

VI. Alio in tempore, cum vir sanctus in Jova conversaretur insula, quidam de suis monachus Britto, bonis actibus intentus, molestia correptus corporis, ad extrema perductus est; quem cum vir venerandus in hora sui visitaret exitus, paulisper ad ejus lectum assidens, et ei benedicens, ocius domum egreditur, nolens videre morientem. Qui eodem momento post Sancti de domo recessum viri, praesentem finivit vitam. Tum vir praedicabilis in plateola sui deambulans monasterii porrectis ad coelum oculis, diutius (0762B)valde obstupescens admirabatur. Quidam vero frater Aidanus nomine, bonae indolis, et religiosus homo, qui solus de fratribus eadem adfuit hora, flexis genibus rogare coepit ut sanctus eidem tantae admirationis causam intimaret. Cui sanctus: Nunc sanctos Angelos in aere contra adversarias potestates belligerare vidi; Christoque agonothetae gratias ago, quia victores angeli animam hujus peregrini, qui primus apud nos in hac insula mortuus est, ad coelestis patriae gaudia evexerunt. Sed hoc, quaeso, sacramentum nemini in vita mea reveles.

VII. Cum vir beatus adhuc juvenis Diaconus in parte Lagenensium divinam addiscens sapientiam conversaretur, quadam accidit die ut Bono quidam (0762C)innocuorum immitis persecutor crudelis quamdam in campi planitie filiolam fugientem persequeretur. Quae cum forte germanum senem supra memorati juvenis diaconi magistrum in campo legentem vidisset, ad eum recto cursu, quanta valuit velocitate confugit: qui tali perturbatus subitatione Columbam eminus legentem advocat, ut ambo, in quantum valuissent, filiam a persequente defenderent. Qui statim superveniens, nulla eis ab eo data reverentia, filiam sub vestimentis eorum lancea jugulavit; et relinquens jacentem mortuam super pedes eorum aversus abire coepit. Senex tum valde tristificatur conversus ad Columbam, Quanto, ait, sancte puer Columba, hoc scelus cum nostra dehonoratione temporis spat o inultum fieri Judex (0762D)justus patietur Deus? Sanctus consequenter hanc in ipsum sceleratorem protulit sententiam, dicens: Eadem hora, qua interfectae ab eo filiae anima ascendit ad coelos, anima ipsius interfectoris descendet ad inferos. Et dicto citius cum verbo, sicut Ananias coram Petro, sic et ille innocentium jugulator coram oculis sancti juvenis in eadem mortuus cecidit terrula, cujus rumor subitae et formidabilis vindictae continuo per multas Scotiae provincias cum mira sancti diaconi fama divulgatus est.

VIII. Alio in tempore, vir beatus cum in Sicia insula aliquantis demoraretur diebus, paulo longius solus orationis intuitu separatus a fratribus, sylvam ingressus densam, mirae magnitudinis aprum, quem forte venatici canes persequebantur, obvium habuit. (0763A)Quo viso eminus Sanctus aspiciens eum restitit. Tum deinde invocato Dei nomine, sancta elevata manu, cum intenta dicit ad eum oratione: Ulterius huc procedere nolis: in loco ad quem nunc devenisti morere. Quo sancti in silvis personante verbo, non solum ultra accedere non valuit, sed ante faciem ipsius terribilis ferus verbi ejus virtute mortificatus cito corruit. IX. Alio in tempore, cum praedicabilis viri Scotiales strenui piscatores quinos in rete pisces cepissent in fluvio Sale piscoso, Sanctus ad eos iterato ait: Rete in flumen injicite, et statim invenietis grandem, quem mihi Dominus praeparavit piscem. Qui verbo Sancti obtemperantes, mirae magnitudinis traxerunt in retiaculo chocem a Deo sibi praeparatum.(0763B) X. Quadam die, quidam bonae indolis juvenis Lugneus nomine, qui postea senex in monasterio insulae Helenae praepositus erat, ad Sanctum veniens queritur de fluvio sanguinis, qui crebro per multos menses naribus ejus immoderate profluebat: quo propius accito Sanctus ambas ipsius nares binis manus dexterae digitis constringens benedixit; ex qua hora benedictionis nunquam sanguis de naso ejus usque ad extremum distillavit diem. XI. Alio in tempore, quidam Everniensis peregrinus ad Sanctum perveniens, per aliquot apud eum menses in Jova commanebat insula. Cui vir beatus alia die, Nunc, ait, quidam de provincialibus tuis clericus ad coelum ab Angelis portatur, cujus adhuc ignoro nomen. Frater vero hoc audiens, coepit secum de provincia (0763C)perscrutari anteriorum, et de illius beati hominis vocabulo, hocque consequenter intulit verbum inquiens: Alium Christi commilitonem scio, qui sibi in eodem territorio in quo et ego commanebam, monasteriolum construxit nomine Diormitium. Cui Sanctus ait: Ipse est de quo dicis, qui nunc ab Angelis Dei in paradisum deductus est.

Sed hoc etiam non negligenter adnotandum est quod idem vir venerabilis multa sibi a Dei arcana ab aliis celata sacramenta, nullo modo in hominum notitiam prodi passus est; duabus, ut ipse aliquando paucis intimaverat fratribus, causis existentibus; hoc est, ut jactantiam devitaret, et ad semetipsum interrogandum insustentabiles turbas de se aliqua (0763D)interrogare volentes divulgata revelationum fama non invitaret.

XII. Alia die vir sanctus in Jova conversans insula remotiorem ab hominibus locum aptumque ad orationem in saltibus quaesivit, ibidemque cum orare coepisset, subito, ut ipse postea paucis intimaverat fratribus, videt contra se tetram et nigerrimam daemonum cum ferreis verubus aciem praeliari: qui, sicuti sancto viro per spiritum revelatum erat, monasterium ejus invadere, et multos et ex fratribus iisdem volebant jugulare sudibus. Ipse vero contra tales aemulos unus homo innumeros accepta Pauli armatura apostoli, forti conflictu dimicabat, et ita ex majore diei parte utrinque dimicatum est, nec innumerabiles unum vincere poterant, nec eos unus (0764A)de sua valebat insula repellere; donec angeli Dei, ut Sanctus post quibusdam non multis retulerat, in adminiculum adfuere, quorum timore perturbati daemones loco cessere. Eademque die, Sanctus ad monasterium post daemoniorum reversus de sua insula effugationem, hoc de eisdem turmis hostilibus verbum profatur, inquiens: Illi exitiabiles aemuli, qui hac die de hujus terrulae, Deo propitio, regione angelis nobis subvenientibus, ad aethicam fugati sunt terram, ibidem saevi invasores fratrum monasteria invadent, et pestilentes inferent morbos, quorum molestia infestati multi morientur. Quod iisdem diebus, juxta beati praescientiam viri, ita et factum est. Et post interveniente biduo, ei revelante Spiritu: Bene, ait, Baitheneus (0764B)auxiliante Deo, dispensavit, ut ejusdem Ecclesiae cui Deo auctore praeest in Campo Lunge, jejuniis et orationibus collectio a Daemonum defendatur invasione; ubi nemo, excepto uno, qui mortuus est hac vice morietur. Quod ita juxta vaticinium ejus expletum est. Nam cum multi in caeteris ejusdem insulae monasteriis eodem morbo morerentur, nemo nisi unus de quo Sanctus dixit, apud Baitheneum in sua est mortuus congregatione.

XIII. Quidam faber ferrarius in mediterranea Scotiae habitabat parte, eleemosynarum operibus satis intentus, et caeteris justitiae actibus plenus; hic cum ad extrema in bona senectute perduceretur, supra memoratus Columbus, eadem hora qua de corpore eductus est, sanctus Columba in Jova commanens (0764C)insula, paucis se circumstantibus sic profatus senioribus: Columbus, ait, Faber ferrarius, non incassum laboravit, qui de propria manuum laboratione suarum praemia emax felix comparavit aeterna. Ecce enim nunc anima ejus a sanctis vehitur angelis ad coelestis patriae gaudia. Nam quodcunque de suae artis negotiatione acquirere potuit, in egenorum eleemosynas expendit. XIV. Alio itidem tempore vir sanctus in Jova conversans insula, quadam die subito oculos ad coelum dirigens haec profatus est verba: Felix mulier, felix, bene morata, cujus animam nunc angeli Dei ad paradisum evehunt. Erat autem quidam religiosus fratrer Genereus nomine, Saxo, pistor opus pistorum exercens, qui hoc audierat verbum (0764D)ex ore Sancti prolatum; eademque die mensis, eodem terminato anno, Sanctus eidem Genereo Saxoni: Miram rem video, ait. Ecce mulier de qua, te praesente, praeterito dixeram anno, nunc mariti sui religiosi cujusdam plebeii in aere obviavit animae, et cum sanctis angelis contra aemulas pro ea belligerat potestates, quorum adminiculo ejusdem homuncionis justitia suffragante a daemonum belligerationibus erepta ad aeternae refrigerationis locum anima ipsius est perducta. XV. Alia itidem die, dum vir venerandus in Jova conversaretur insula, mane primo suum advocat saepe memoratum ministratorem Diormitium nomine, eique praecepit, inquiens; Sacra celeriter Eucharistiae (0765A)ministeria praeparentur, hodie enim natalis beati Brendini est dies. Quare, ait minister, talia Missarum solemnia hodierna praeparari praecipis die? Nullus enim ad nos de Scotia sancti illius viri obitus pervenit nuntius. Vade tu, ait Sanctus, meae obsecundare jussioni debes. Hac enim nocte praeterita vidi subito apertum coelum, angelorumque choros sancti Brendini animae obvios descendere, quorum luminosa et incomparabili claritudine totus eadem hora illustratus est mundi orbis. Quadam itidem die, cum fratres se calciantes mane ad diversa monasterii opera ire praepararent, Sanctus e contra ea die otiari praecepit sacraeque oblationis obsequia praeparari, et aliquam quasi in Dominico prandioli adjectionem fieri. Meque, ait, hodie quamlibet (0765B)indignus sim, ob venerationem illius animae, quae hac in nocte inter sanctos angelorum choros vecta ultra siderea coelorum spatia ad Paradisum ascendit, sacra oportet Eucharistiae celebrare mysteria.

Et his dictis fratres obsequuntur, et juxta Sancti jussionem, eadem die otiantur, preparatisque sacris ad ecclesiam ministeriis, quasi die solemni, albati cum Sancto pergunt. Sed forte cum inter alia cum modulatione officia illa consueta decantaretur deprecatio, in qua sancti Martini commemoraretur nomen, subito Sanctus ad cantores ejusdem onomatis ad locum pervenientes: Hodie, ait, pro sancto Columbano episcopo decantare debetis. Tunc omnes qui inerant fratres intellexere quod Columbanus episcopus (0765C)Laginensis, charus Columbae amicus, ad Dominum emigravit. Et post alicujus temporis intervallum aliqui de Lagenea commeantes provincia, ea nocte eumdem obiisse nuntiant episcopum, qua Sancto ita revelatum est.

XVII. Alio in tempore, vir sanctus cum in Jova conversaretur insula, quadam subitatione incitatus, signo personante, collectis fratribus, Nunc, ait, oratione monachis abbatis Congelli auxiliemur, hac in hora, in stagno demersis Vituli. Ecce enim hoc momento in aere contra adversarias belligerant potestates, animam alicujus hospitis cum eis demersi eripere conantes. Tum post lacrymosam et intentam orationem cito ante altarium surgens inter fratres pariter in oratione prostratos, laetificato vultu: (0765D)Christo, ait, gratias agite; nunc enim sancti angeli sanctis obviantes animabus, et ipsum hospitem ereptum a daemonum belligerationibus, quasi victoriales liberarunt belligeratores. XVIII. Alio in tempore, vir sanctus ultra Britanniae dorsum iter agens secus Nisae fluminis lacum, subito inspiratus Spiritu sancto, ad fratres pariter commeantes: Properemus, ait, sanctis obviam angelis qui de summis coeli regionibus ad perferendam alicujus gentilici animam emissi, nos illuc usque pervenientes exspectant, ut ipsum naturale bonum, per totam vitam usque ad extremam senectutem conservantem, priusquam moriatur opportune baptizemus. Et haec dicens sanctus senex in quantum potuit comites (0766A)festinus praecedebat, donec in illum agrum devenit, ibidemque quidam repertus senex Enichatus nomine, audiens a Sancto verbum Dei praedicatum; et credens est baptizatus. XIX. Alio in tempore, vir sanctus cum in tuguriolo suo scribens sederet, subito ejus immutata facies, et hanc puro de pectore promit vocem, dicens, Auxiliare, auxiliare. Duo vero fratres ad januam stantes, videlicet Colgus et Lugneus, causam talis subitae interrogant vocis. Quibus vir venerabilis hoc responsum dedit, inquiens: Angelo Domini, qui nunc inter vos stabat, jussi ut alicui ex fratribus de summo culmine magnae domus lapso tam cito subveniret, quae his in diebus in Roboreti campo fabricatur. Hocque Sanctus consequenter intulit famen, (0766B)inquiens: Valde admirabilis et pene indicibilis est angelica volatus pernicitas, fulgureae, ut aestimo, celeritati parilis; nam ille coelicola, qui hinc a nobis nunc illo viro labi incipiente avolavit, quasi in ictu oculi priusquam terram tangeret subveniens, eum sublevavit; nec ullam fracturam, aut laesuram ille qui cecidit sentire potuit. Quam stupenda haec inquam velocissima et opportuna subventio, quae dicto citius tantis maris et terrae interjacentibus spatiis tam celerrime effici potuit. XX. Alio item in tempore, quadam die vir beatus in Jova conversans insula fratribus congregatis cum ingenti animi adversione denuntiavit ad eos dicens: Hodie in occidentalem nostrae campulum insulae solus exire cupio. Nemo itaque ex vobis me (0766C)sequatur. Quibus obsecundantibus solus quidem, ut voluit, egreditur. Sed frater quidam, callidus explorator, alia means via in cujusdam monticelli cacumine, qui eidem supereminet campulo se occulte collocat, videlicet ejus causam solitariae beati egressionis viri explorare cupiens. Quem cum idem explorator de monticelli vertice illius in quodam campuli colliculo stantem, et expansis manibus ad coelum orantem oculosque ad coelum elevantem conspiceret, mirum dictu, et ecce subito res miranda apparuit, quam idem supra memoratus homo, ut aestimo, non sine permissu Dei de prioris monticelli loco oculis etiam corporalibus aspexerat, ut nomen Sancti et ejus honorificentia, quamvis ipso nolente, ob hanc manifestatam visionem postea magis in populis (0766D)divulgaretur. Nam sancti angeli coelestis patriae cives mira advolantes subitatione, sanctum virum orantem circumstare coeperunt induti albis vestibus. Et post aliquam cum beato sermocinationem viro illa coelestis caterva quasi se exploratam sentiens, ad summa citius repedavit coelorum. Beatus et ipse vir post angelicum condictum reversus ad monasterium, iterum collectis fratribus, cum quadam non mediocri objurgatione inquirit quis de illis esset transgressionis obnoxius. Quibus consequenter se nescisse protestantibus, ille conscius sui inexcusabilis transgressus ultra non sustinens delictum celare suum, flexis genibus in medio fratrum choro coram Sancto veniam supplex precatur. Quem Sanctus (0767A)seorsum ducens ingeniculanti cum grandi commendat comminatione, ut nulli hominum de illa angelica visione in diebus ejusdem beati viri aliquid, etiam parum occultumque aperiret. Post egressum vero de corpore sancti viri illam coelestis coetus apparitionem fratribus cum grandi intimavit protestatione. Unde hodieque et locus illius angelici condicti, rem in eo gestam suo proprio protestatur vocabulo, qui latine potest dici Colliculus angelorum, Scotice vero Cnogangei. Hinc itaque animadvertendum est, vel non negligenter perscrutandum, quantae et quales ad beatum virum hiemalibus plerumque noctibus insomnem, et in locis remotioribus, aliis quiescentibus, orantem angelicae fuerint et suaves frequentationes, quae (0767B)nullo modo venire in hominum notitiam potuere; quae procul dubio valde numerosae fuerunt, si etiam quaedam ex ipsis quoquo modo ab hominibus vel in die vel nocte explorari potuerint, quae absque dubitatione paucae ad earum comparationem angelicarum frequentationum, quae videlicet a nemine sciri poterant. Hoc idem similiter de quibusdam luminosis manifestationibus adnotandum, quae a paucis exploratae inferius caraxabuntur.

XXI. Alio in tempore, quatuor ad sanctum visitandum Columbam monasteriorum sancti fundatores de Scotia transmeantes in Hymba eum invenerunt insula, quorum illustria vocabula Concellus, Cahinnechus, Brendenus, Cormacus. Hi uno eodemque consensu elegerunt ut sanctus Columba coram ipsis (0767C)in ecclesia sacra Eucharistiae consecraret mysteria. Qui eorum obsecundans jussioni simul cum eis die Dominica ex more post Evangelii lectionem, ecclesiam ingreditur, ibidemque, dum Missarum solemnia celebrarentur, sanctus Brendenus, sicut post Concello et Cahinnecho intimavit, quemdam criniosum igneum globum, et valde luminosum de vertice sancti Columbae ante altare stantis, et sacram oblationem consecrantis, tam diu ardentem, et instar alicujus columnae sursum ascendentem vidit, donec eadem perficerentur sacrosancta mysteria. XXII. Alio in tempore, cum sanctus vir in Hymba commaneret insula, gratia sancti Spiraminis super eum abunde et incomparabiliter effusa, per triduum mirabiliter mansit, ita ut per tres dies totidemque (0767D)noctes intra obseratam et repletam coelesti claritudine domum manens, nullum ad se accedere permitteret, neque manducans, neque bibens. De qua videlicet domo immensae claritatis radii per rimulas valvarum, et clavium foramina erumpentes noctu visebantur. Carmina quoque quaedam spiritualia et ante inaudita decantari ab eo audiebantur. Sed et multa quaedam, ut ipse post coram paucis ad domum [ Forte, admodum] professus est, occulta ab exordio mundi arcana aperte manifestata videbat. Scripturarum quoque sacrarum obscura quaeque et difficillima plena et luce clarius aperta mundissimi cordis oculis patebant, Baitheneumque alumnum non adesse querebatur. Qui si (0768A)forte adesset illo in triduo vel de praeteritis, vel de futuris deinceps saeculis ab ore viri beati quaedam plurima ab aliis ignorata hominibus mysteria describeret, aliquantas quoque sacrorum explanationes voluminum. Qui tamen Baitheneus in Egea insula venti contrarietate detentus usquequo illi trinales illius incomparabilis, et honorificae visitationis dies, et totidem noctes terminarentur, adesse non potuit. XXIII. Quadam hiemali nocte, supra memoratus Virgnous in Dei amore fervens, ecclesiam orationis studio aliis quiescentibus solus intrat; ibidemque in quadam exedra, quae oratorii adherebat parieti, devotus orabat. Et post aliquantum quasi horae unius intervallum vir venerandus Columba eamdem sacram ingreditur domum, simulque cum eo aurea (0768B)lux de summa coeli altitudine descendens totum illud ecclesiae spatium replevit, sed et illius exedriolae separatum conclave, ubi se Virgnous, in quantum potuit, latitare conabatur, ejusdem coelestis claritas luminis per interiorem illius cubiculi januam, quae ex minore patebat parte erumpens, non sine aliquo formidabili repleverat terrore. Et sicut nullus aestivum et meridionalem solem rectis et irreverberatis potest intueri oculis, sic et illam coelestem claritudinem ille Virgnous, qui viderat, sustinere nullo poterat modo, quia valde oculorum reverberabat aciem illa luminosa et incomparabilis effusio. Quo fulminali et incomparabili splendore viso in tantum idem supra memoratus frater exterritus erat, ut nulla in eo virtus remaneret. Sanctus vero Columba post non (0768C)prolixam orationem egreditur ecclesiam, Virgnoumque valde timoratum ad se crastina advocat die, hisque brevibus compellat verbis consolatoriis: Bene, o filiole, ingeminans hac praeterita nocte in conspectu Dei placuisti; oculos ad terram deprimendo, claritatis timore perterritus ejus. Nam si non ita fecisses, illa inaestimabili obcaecarentur tui luce visa oculi. Sed hoc non negligenter observare debes, et ut talem hanc lucis manifestationem nemini unquam in mea denudes vita. Haec itaque predicabilis et admirabilis res post beati viri transitum multis eodem Virgnoo narrante innotuit. Cujus scilicet Virgnoi sororis filius Commanus honorabilis presbyter mihi Adomnano de hac supra visione caraxata aliquando sub testificatione (0768D)enarraverat, qui eam enarratam ab ore ipsius Vergnoi abbatis et avunculi sui ab eo, in quantum potuit visam audierat.

XXIV. Illa itidem nocte quidam de fratribus Golgus nomine, cujus in primo fecimus mentionem, casu ad januam ecclesiae aliis dormientibus, devenit; ibidemque aliquandiu stans orabat; tum proinde subito totam videt ecclesiam coelesti luce repleri; quae scilicet fulguralis lux dicto citius ab ejus recessit oculis. Sanctum vero Columbam hora eadem intra ecclesiam orantem ignorabat, postque talem subitam luminis apparitionem valde pertimescens, domum revertitur. Postera die Sanctus illum advocans asperius objurgavit inquiens: De caetero praecavere (0769A)debes, fili, ne quasi explorator coeleste lumen, quod tibi non est donatum inspicere coneris; quia te effugiet. Et ne alicui in meis diebus quod vidisti enarres. XXV. Alio itidem in tempore, vir beatus cuidam suo sapientiam discenti alumno nomine Berchano non mediocriter quadam denuntiavit die inquiens: Caveto, fili, ne hac sequente nocte juxta tuam semper consuetudinem ad meum appropinques hospitiolum. Qui hoc audiens contra interdictum ad domum beati viri in noctis silentio aliis acquiescentibus accessit callideque explorans oculos e regione ad clavium foramina posuit, aestimans scilicet, ut res probavit, aliquam intus visionem coelestem sancto manifestari. Nam eadem hora beati viri illud hospitiolum (0769B)coelestis splendore claritudinis erat impletum: quam non sustinens intueri transgressor juvenis illico aufugit, quem die crastina Sanctus seorsum ducens, eum magna severitate objurgans, haec ad eum profatur verba dicens: Hac in nocte, fili, coram Deo peccasti, nam tuae infitialis explorationem calliditatis a Spiritu sancto celari vel abscondi posse inaniter putasti. Nonne ad mei ostium hospitioli te illa hora appropinquantem, et inde redeuntem vidi? Et nisi ego eodem momento pro te orarem, ibidem ante januam aut cadens morereris, aut tui de suis foraminibus oculi eruerentur. Sed tibi hac vice propter me Dominus pepercit. Et hoc scito, quod in tua Hibernali patria luxuriose vivens, exprobrationem facies tua omnibus patietur diebus vitae tuae. (0769C)Hoc tamen a Domino orans impetravi, ut quia noster sis alumnus, lacrymosam ante exitum agas poenitudinem, et a Deo misericordiam consequeris. Quae omnia secundum verbum beati viri ita ei postea contigerunt sicuti de eo prophetata sunt. XXVI. Alio in tempore, dum vir beatus in Jova commaneret insula quadam die sancta facies ejus subita mirifica et laetifica hilaritate effloruit, oculosque ad coelum elevans incomparabili repletus gaudio valde laetificabatur. Tum post modicum alicujus momenti intervallum illa sapida et suavis laetificatio in moestam convertitur tristificationem. Duo vero viri, qui eadem hora ejus tugurioli ad januam stabant, quod in eminentiori loco erat fabricatum, et ipsi cum eo valde tristificati, quorum Lugneus unus erat, alter (0769D)vero Pilu nuncupabatur, Saxo, causam ipsius subitae laetificationis inquirunt, et illius subsequentis moestitiae. Ad quos Sanctus sic profatur: Ite in pace; ne illius laetaminis causam nec et tristificationis a me nunc inquiratis manifestari. Quo audito illacrymati, et ingeniculantes, prostratis in terram vultibus, suppliciter rogant, scire volentes aliquid de illa re quae hora eadem Sancto erat revelata. Quos valde tristificatos videns: Quia vos amo, ait, tristificari nolo, promittere prius debetis, ne ulli hominum sacramentum quod inquiritis in vita mea prodatis. Qui continuo sanctam ejus commendationem prompte promiserunt, et post talem promissionem vir venerandus sic ad eos proloquitur: Usque in hunc praesentem (0770A)diem, inquiens, meae in Britannia peregrinationis ter deni completi sunt anni. Interea multis ante diebus a Domino meo devote postulavi ut in fine hujus tricesimi anni praesentis me de meo absolveret incolatu, et ad coelestem illico patriam advocaret. Et haec fuit mea causa laetaminis, de qua vos me moesti interrogatis. Angelos enim sanctos de excelso vidi missos throno ad meam de carne animam obvios educendam. Sed ecce nunc subito retardati ultra nostrae fretum insulae stant in rupe, scilicet volentes ad me de corpore advocandum appropiare; sed propius accedere non permittuntur; mox ad coelorum summa repedaturi, quia Dominus quod mihi totis viribus roganti donavit, ut hac in die ad ipsum de mundo transirem, multarum magis (0770B)Ecclesiarum pro me orationes exaudiens dicto citius inmutavit. Quibus scilicet Ecclesiis exorantibus sicut a Domino donatum est, ut quamlibet contra meam voluntatem, quatuor ab hac die mihi in carne manenti superaddantur anni. Haec talis mihi moesta retardatio hodiernae tristificationis non immerito causa fuit, quibus videlicet quatuor futuris Deo propitio terminatis in hac vita annis, subita emigratione, nulla praecedente corporis molestia, cum sanctis mihi obviaturis illo in tempore angelis, ad Dominum laetus emigrabo. Secundum haec verba viri venerabilis, quae non sine magno gemitu et moerore, ut traditur, nec non et ingenti lacrymabilitate prolocutus est, quatuor postea annis in carne mansit.

(0770C) XXVII. Annorum supra quatuor memoratorum termino jam appropinquante, post quorum completionem finem praesentis vitae veridicus praesagator sibi futurum fore multo ante praesciebat tempore, quadam die mense Maio, sicut in priore secundo scripsimus libro, ad visitandos operarios fratres, sanctus senex senio fessus plaustro vectus pergit, ad quos in occidua insulae Jovae laborantes parte, sic ea die exorsus est loqui, dicens: In Paschali solemnitate nuper Aprili peracta mense desiderio desideravi ad Christum Dominum, sicut et mihi ab eo concessum erat, si maluissem emigrare; sed ne vobis laetitia festivitatis in tristitiam verteretur, diem meae de mundo emigrationis paulo diutius protelari malui. His ab eo moesti monachi familiares auditis interim (0770D)dictis valde tristificati sunt. Quos in quantum poterat, verbis coepit consolatoriis laetificare. Quibus finitis, ut erat in vehiculo sedens, ad orientem suam convertens faciem, insulam cum insulanis benedixit habitatoribus. Ex qua die, ut in supra memorato caraxatum est libello, viperarum venena trisulcarum linguarum usque in hodiernum diem nullo modo aut homini aut pecori nocere potuere. Post ejusdem benedictionis verba Sanctus ad suum revehitur monasterium. Tunc proinde paucis diebus transactis, dum Missarum solemnia ex more Dominica celebrarentur die, subito sursum elevatis oculis facies venerabilis viri florido respersa rubore videtur; quia, sicut scriptum (0771A)est, corde laetante vultus floret. Eadem namque hora angelum Domini supra volitantem solus vidit intra ipsius oratorii parietes: et quia sanctorum angelorum amabilis et tranquillus aspectus gaudium et exsultationem electorum pectoribus infundit, haec fuit illius subitae causa laetitiae beato infusa viro; de qua scilicet causa inspiratae laetationis, cum qui inerant ibidem praesentes, inquirerent, hoc eis Sanctus responsum sursum respiciens dedit: Mira et incomparabilis est angelicae subtilitas naturae. Ecce enim angelus Domini ad repetendum aliquod Deo charum missus depositum, nos desuper intra ecclesiam aspiciens et benedicens, rursum per parasticiam ecclesiae reversus, nulla talis vestigia exitus reliquit. Haec Sanctus. Sed tunc de qualitate (0771B)illius depositi, ad quod missus est angelus requirendum, nemo de circumstantibus recognoscere potuit. Noster vero patronus sanctam propriam a Deo sibi commendatam animam depositum nuncupavit; quae, sicuti inferius narrabitur, alia senis intervenientibus continuis diebus Dominica nocte ad Dominum emigravit.

XXVIII. Vir itaque venerabilis in fine ejusdem hebdomadis, hoc est, die Sabbati, ipse et pius minister Diormitius, ad proximum pergunt benedicendum horreum, quod intrans Sanctus cum benedixisset, et duos in eo frugum sequestratos vidisset acervos, hoc intulit verbum cum gratiarum actione, inquiens: Valde congratulor meis familiaribus monachis, quia hoc etiam anno, si quidem a vobis emigrare (0771C)me oportuerit, annonam sufficientem habebitis. Quo audito verbo Diormitius minister tristificari coepit, et sic dixit: Hujus anni tempore saepius nos contristas, quia de tuo transitu crebro commemoras. Cui Sanctus hoc dedit responsum: Aliquem arcanum habeo sermusculum, quem si mihi firmiter promiseris, nemini ante meum denudare obitum, de meo egressu tibi aliquid manifestius intimare potero. Quam cum talem promissionem minister juxta Sancti voluntatem flexis genibus terminasset, vir venerandus consequenter sic profatur: Haec in sacris voluminibus dies Sabbatum nuncupatur, quod interpretatur requies; et vere mihi haec est Sabbatum hodierna: quia hujus praesentis laboriosae vitae mihi (0771D)ultima est; in qua post meas laborationum molestias sabbatizo; et hac sequenti media nocte venerabili Dominica, secundum eloquia Scripturarum, patrum ingrediar viam. Jam enim Dominus meus Jesus Christus me invitare dignatur, ad quem, inquam, hac mediante nocte, ipso me invitante emigrabo. Sic enim mihi ab ipso Domino est revelatum. Haec moesta minister audiens verba coepit amare flere; quem Sanctus in quantum potuit consolari conabatur.

XXIX. Post haec Sanctus horreum egreditur, et ad monasterium revertens media residet via. In quo (0772A)loco crux molari postea infixa lapidi, hodieque stans in margine cernitur viae. Dumque ibidem Sanctus, ut praefatus sum, senio fessus paulum sedens requiesceret, ecce albus occurrit caballus, obediens servitor, qui scilicet lactaria intra bocetum monasterium vascula gestare consueverat. Hic ad Sanctum accedens, mirum dictu, caput in sinu ejus ponens, ut credo, inspirante Deo, cui omne animal brutum sapit, sensu quo ipse jusserit Creator, dominum a se suum mox emigraturum, et ipsum ultra non visurum sciens, coepit plangere, ubertimque quasi homo lacrymas in gremium Sancti fundere, et valde spumans flere. Quod videns minister coepit illum flebilem repellere lamentatorem. Sed Sanctus prohibuit eum dicens: Sine hunc si nostri ne amator (0772B)est ut in hunc sinum fletus effundat amarissimi plangoris. Ecce tu homo cum sis, et rationabilem animam habeas, nullo modo scire de meo exitu potuisti, nisi quod tibi ego ipse nuper manifestavi; huic vero bruto et irrationabili animanti quoquomodo ipse Conditor voluit egressurum a se dominum manifeste revelavit [ Forte, revelare]. Et haec dicens, moestum a se, revertentem equum benedixit ministratorem, et inde egrediens, et monticellum monasterio supereminentem ascendens, in vertice paululum stetit et stans ambas elevans palmas, suum benedixit coenobium inquiens: Huic loco, quamlibet angusto et vili, non tantum Scotorum reges cum populis, sed et barbararum et exterarum gentium regnatores cum plebibus sibi subjectis, grandem et (0772C)non mediocrem conferent honorem. A sanctis quoque et aliarum Ecclesiarum non mediocris veneratio conferetur. Post haec verba de illo descendens monticellulo, et ad monasterium revertens sedebat in tugurio, Psalterium scribens, et ad illum trigesimi tertii psalmi versiculum perveniens, ubi scribitur: Inquirentes autem Dominum non deficient omni bono: Hic, ait, in fine cessandum est paginae: quae vero sequuntur Baltheneus scribat.

Sancto congruenter convenit decessuro novissimus versiculus, quem scripserat, cui nunquam bona deficient aeterna, successori vero sequens patri spiritualium doctori filiorum, Venite, filii, audite me, timorum Domini docebo vos, congruenter convenit. (0772D)Qui sicut decessor commendavit non solum ei docendo, sed etiam scribendo successit. Post talem superius memoratum terminatae versum perscriptum paginae Sanctus ad vespertinalem Dominicae noctis Missam ingreditur ecclesiam, qua continuo consummata, ad hospitiolum revertens in lectulo residet pernox, ubi pro stramine nudam habebat petram, et pro pulvillo lapidem, qui hodieque quasi quidam juxta sepulcrum ejus stat titulus monumenti.

Ibidem itaque residens ultima ad fratres mandata, solo audiente ministro, commendat, inquiens: Haec vobis, o filioli, novissima commendo verba, ut (0773A)inter vos mutuam et non fictam habeatis charitatem cum pace. Et si ita juxta sanctorum exempla observaveritis, Deus confortator bonorum vobis auxiliabitur; et ego cum ipso manens pro vobis interpellabo, et non tantum praesentis vitae necessaria vobis ab eo administrabuntur, sed etiam aeternalium bonorum praemia divinorum observatoribus praeparata praeceptorum tribuentur. Huc usque extrema venerabilis patroni verba, quasi de hac taediali peregrinatione ad coelestem patriam transmeantis brevi textu narrata deducta sunt.

XXXI. Post felici appropinquante novissima paulisper hora Sanctus conticuit; tum proinde media nocte pulsata personante clocca, festinus surgens ad ecclesiam pergit, citiorque caeteris currens solus introgressus (0773B)juxta altare flexis in oratione genibus recumbit. Diormitius minister tardius prosecutus eodem momento eminus totam intrinsecus ecclesiam angelica luce erga Sanctum repleri videt, quo ad januam appropinquante eadem lux visa ocius recessit; quam et alii de fratribus pauci et ipsi eminus astantes viderant. Diormitius ergo ecclesiam ingrediens flebili voce ingeminat. Ubi es pater? Et necdum allatis fratrum lucernis per tenebras palpans sanctum ante altare recubantem invenit: quem paululum erigens, et juxta sedens sanctum in suo gremio posuit caput: et inter haec coetus monachorum cum luminaribus accurrens Patre viso moriente coepit plangere. Et ut ab aliquibus, qui praesentes aderant, didicimus, Sanctus (0773C)necdum egrediente anima apertis sursum oculis ad utrumque latus cum viva vultus hilaritate et laetitia circumspiciebat, sanctos scilicet angelos obvios intuens. Diormitius tum sanctam sublevat ad benedicendum monachos Sancti dexteram manum, sed et ipse venerabilis Pater in quantum poterat, simul suam movebat manum, ut videlicet quod voce in egressu non valebat animae, vel motu manus fratres videretur benedicere. Et post sanctam benedictionem taliter significatam continuo spiritum exhalavit.

Quo tabernaculum corporis egresso, facies rubens, et mirum in modum angelica visione exhilarata in tantum remansit, ut non quasi mortui, sed dormientis videretur viventis. Tota interim personabat moestis (0773D)plangoribus ecclesia.

Sed non praetereundem videtur quod eadem hora beatae transitus animae cuidam Eberniensi sancto revelatum est. In quodam namque Monasterio Scotorum quidam homo erat sanctus et senex Christi miles, qui Lugudius vocitabatur, justus, et sapiens. Hic itaque primo mane cuidam aeque Christiano militi suam enarravit visionem cum ingenti gemitu dicens: Hac praeterita nocte media sanctus Columba multarum columna Ecclesiarum ad Dominum transiit, et in hora beati exitus ejus Jovam insulam, ad quam corpore nunquam perveni, totam angelorum claritudine in spiritu vidi irradiatam, totaque spatia aeris usque ad aethera coelorum, eorumdem angelorum (0774A)claritate illustrata; quia ad sanctam ipsius animam perferendam de coelis missi descenderant innumeri, altisona quoque carminalia, et valde suavia audivi angelicorum cantica, eodem momento egressionis, inter angelicos sanctae ipsius animae ascendentes choros. Hanc angelicam manifestationem Virgnous, ut praedictum est, qui ab ore illius sancti senis, cui revelata erat, indubitanter didicerat.

Iisdem diebus de Scotica remigans Hymba in insula reliquis diebus vitae suae permanens sancti Columbae monachis saepius enarrabat, qui videlicet Virgnous post multos in subjectatione inter fratres irreprehensibiliter expletos annos, alios duodecim in loco Anachoretarum in Miurbulcmar vitam deducens anachoreticam Christi victor miles explevit.

(0774B)Hanc praedictam visionem non solum paginis inscriptam reperimus, sed et aliquibus expertis senioribus, quibus ipse Virgnous retulerat, sine ullo didicimus cunctamine.

Eadem quoque hora aliam visionem aliter revelatam unus ex eis qui viderant, Christi miles valde senex, cui nomen etiam potest dici Ferreolus, qui inter aliorum S. Columbae monachorum reliquias, et ipse S. Monachus in Dorso Thomae sepultus cum sanctis resurrectionem exspectat, mihi Adomnano illo juvene in tempore cum grandi retulerat testificatione dicens: Illa in nocte, qua S. Columba de terris ad coelos felici et beato fine transiit, ego et alii mecum viri laborantes in captura piscium in valle piscosi fluminis Fende, subito totum aeri illustratum (0774C)coeli spatium vidimus, cujus miraculi subitatione permoti, oculos ad Orientem elevatos convertimus; et ecce quasi quaedam pergrandis ignea apparuit columna, quae in illa nocte media sursum ascendens, ita nobis videbatur mundum illustrare totum, sicuti dies aestivus et meridianus sol. Et postquam illa penetravit columna coelum, quasi post occasum solis tenebrae succedunt. Hujus itaque claritudinem luminosae et praedicabilis columnae non tantum nos, qui simul in eodem loco ineramus, cum ingenti admiratione vidimus, sed et alii multi piscatores, qui sparsim per diversas fluminales piscinas ejusdem fluminis piscabantur, sicut nobis postea retulerant, simili apparitione visa, magno pavore sunt perculsi. Harum igitur trium miracula visionum eadem transitus (0774D)hora venerandi apparentium patroni aeternos ei a Deo collatos protestantur honores. Ad propositum revertamur.

XXXIII. Interea post sanctae egressum animae hymnis matutinalibus terminatis, sacrum corpus de ecclesia ad hospitium, unde paulo ante vivens venerat, cum canora fratrum reportatur psalmodia, honesteque ternis diebus et totidem noctibus honorabiles rite explentur exsequiae. Quibus in Dei sapientis laudibus terminatis, sancti et beati patroni venerabile corpus mundis involutum sindonibus, et praeparata positum intra busta debita humatur cum veneratione in luminosa et aeternali resurrecturum claritudine. De supra memoratis ergo tribus illis exsequiarum (0775A)diebus, more peractis ecclesiastico, quod nobis ab expertis traditum est, hujus prope finem enarrabitur libri. XXXIV. Quidam namque aliquando unus de fratribus coram venerabili viro simpliciter loquens: Ad celebrandas, ait ad Sanctum, tuas post tuum obitum exsequias, ut putatur, totus harum provinciarum populus hanc Jovam remigans replebit insulam. Quod verbum audiens Sanctus consequenter ait: O mi filiole, non ut loqueris, sic res probabitur, nam promiscuum populi vulgus nullo modo ad meas poterit exsequias venire. Mei soli familiares monachi mea sepulcralia complebunt, et exsequialia honestabunt officia. Quod verbum ejus propheticum statim post transitum ipsius omnipotentia Dei adimpleri fecit. (0775B)Nam per tres illas exsequiales dies et noctes grandis sine pluvia facta est ventosa tempestas, qua fortiter prohibente nullus hinc et inde navicella vectus transfretare poterat. Et post consummatam sepultionem viri continuo tempestate sedata, et cessante vento totum tranquillatum est aequor. (0776A)Perpendat itaque lector, quanti et qualis apud Deum praedicabilis patronus honoris habeatur, cui aliquando in carne mortali conversante, Deo dignante, oranti tempestates sedatae sunt, et maria tranquillata, et rursus quando necesse habuit supra memorata occasione, orto flamine ventorum, et ventosa, cum voluit, concitata sunt aequora; quae subsequenter, ut superius dictum est, expletis ejus sepulturae ministeriis, in magnam conversa sunt tranquillitatem.

Hic itaque praedicabili nostro patrono vitae terminus fuit, ista meritorum exordia, qui secundum sententias Scripturarum aeternis comes triumphis Patribus additus, apostolis et prophetis consertus, numero aggregatus albatorum millium, agnino in sanguine (0776B)suas sanctorum qui laverunt stolas, Agnum ductorem comitatur, virgo immaculatus, ab omni integer labe, ipso Domino nostro Jesu Christo dignante cui est cum Patre honor, virtus, laus et gloria et imperium sempiternum in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.

(no apparatus)