Vita S. Basoli (Adso Dervensis)

This is the stable version, checked on 15 Decembris 2023. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Basoli
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137


documentacatholicaomnia

Vita S. Basoli

Vita S. Basoli (Adso Dervensis), J. P. Migne 137.0658B

PROLOGUS AUCTORIS.

1.

137.0643B| Quoniam describenda sanctissimi confessoris Christi Basoli vitae actuumque insignia prae manibus habemus, os et cor nostrum in coelum dirigimus, quia, testante Scriptura, Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum esse (Jac. I, 17) cognoscimus. Ad hoc autem opus trepidi omnino manum extendimus, quia tantae materiae meritis et ingenio impares viribus fracti succumbimus, quam uni ex antiqui temporis primoribus satis condignam esse perpendimus. Cui etiamsi, ut gentilium figmenta referunt, Homerus aut Tullius Cicero rediret ab inferis, non posset verbis includere omne, ut gestum est, opus divinae virtutis; quanto minus ego solus homuncio, cui nec scientia praesto est, nec meritorum ulla decusat ratio, nec ea, quae in rebus 137.0643C| excellentibus est valde necessaria, docti sermonis oratio? Quid ergo? etsi indigni sumus, omnino tacebimus? Forsitan enim culpam incurrimus, si ejus, de quo semper digne loqui possumus, virtutes et opera silemus. Quod si ex nobis nullam sufficientiam habemus, credimus tamen, ut Gregorius Romanae rex eloquentiae scribit, quia vires, quas imperitia denegat, charitas ministrat. Et fortasse eo facundiores erimus, quo propria virtute nil fidimus; quia quanto quis humiliter intra suam se deprimit ignorantiam, tanto sublevatur interius per Spiritum illiminantem, et auditoribus animo utilius solet prodesse quod procedit exterius ex vera humilitate. At vero oratio quae ex fastu superbiae prodit, audientem non adjuvat, sed fastidit. Ergo quia mentis 137.0644B| ariditate constricti sumus, tanto vehementius ad fontem aquarum viventium sitientes recurrimus, quanto inardescente siti intus aestuamus, in illum suspirantes, in illum nostra praecordia ponentes, de quo veraciter scriptum tenemus, quia in coelo habet cathedram qui docet corda hominum (AUG. tract. 3 in I. Epist. Joan. circa finem).

Quibus auctoribus scriptor hanc vitam componat.

2.

Inde itaque accipere volumus, unde innumerabilium fluenta paginarum emanasse cognoscimus, cujus gratiae totum profecto ascribimus, quo docente egreditur quidquid profertur. Sed et si post nos subito prosiliat, qui opus hoc nostrum evestigio remordeat, ut et ipse his venustius componendis eloquii sui torrentes influat, quae nos minus idonee 137.0644C| vel temere composuisse redarguat; reducat ad memoriam, quod non hoc proprius quidlibet faciendi impetus, sed praeceptum venerabilium Patrum nos duxerit, sub quorum imperio militamus; quibus si contradiceremus, majoris dementiae nefas esse putavimus. Ipsorum ergo contra omnia inopinatae objectionis jacula defensione confidimus, quibus obedientiae onus auctoribus tolerandum esse suscepimus, qui post longam monasticae institutionis abolitam honestatem hac nostra aetate regularis militiae sunt reparatores atque recreatores. Quibus cum obedimus, vitae nostrae ordinem honoramus ac nostrae servitutis propositum illaesum conservamus. Cum vero ab eorum obedientia temere declinamus, Deum offendimus, animas nostras laedimus, pro mercede 137.0645A| inobedientiae damnationis judicium sustinemus. Ergo in hac parte nemo mordaci praejudicio in nos jacula contorqueat, quia vituperari non debemus si institutae servitutis humiliter officium implemus.

Auctoris modestia.

3.

Sed neque econtra laudationis cujusque funes innectimus, quia omnino laudari a quoquam recusamus, qui laudandum nunquam aliquid nos egisse meminimus. In hoc namque tali negotio non est a dictante quaerenda laudatio, sed virtutum imitanda proportio, et rerum gestarum cum veritate proferenda assertio. Si igitur debet quis laudari, ille laudetur de quo nos famuli loquimur, ille laudetur qui virtutes operatur, ille qui jam triumphaliter pervenit ad portum, non ille qui adhuc in incerto, 137.0645B| inter fluctus dirigit remum. Unus est igitur ex principibus monachorum sublimium, quem nos Monasticae vitae professores indignissimos qui nec minimam meritorum particulam attigimus, oportet laudare et recolere devotis pectoribus. Justum quippe est, ut quem habemus prae oculis nostri ordinis ducem praecipuum, quo regente, per varios casus et tot discrimina rerum tendimus ad patriam, nostri devotionem exhibeamus obsequii ritumque colendi, ut tunc suos esse recognoscat, cum in judicio veniens a servitute sua non fuisse extraneos considerat. Qui haec autem legerit, intelligat, quod nostra exactio ad legendum eum non compellat, sciatque quia alia pro aliis non introducere voluimus, sed rei gestae ordinem diligentissime investigantes, quantum 137.0645C| studium nostrum pertingere potuit, ne tantus 137.0646A| domini confessor in populo lateret, effecit; qui his Franciae partibus et monachorum imitator egregius exstitit, totius populi sui apud Dominum semper piissimus mediator erit.

Fides hujus historiae Auctor rerum ordinem non servat.

4.

Quaedam igitur tradita ex antiquorum memoria copiosius retulimus, quaedam vero ab ore fidelium relata stilo proprio commendavimus, nonnulla quoque addere libuit quibus et ipsi interfuimus, sed et illa breviter exsecuti sumus quae rebus testimonio praesentium astipulante didicimus. In descriptione autem nostra ordinem servare supersedimus; dummodo id ageremus, ut quae se nostrae inferrent notitiae, surda ore non transeundum esse judicaremus; quamvis quoque a pluribus affirmari soleat, 137.0646B| quod solers antiquitas ex beati viri actibus posterorum memoriae non modicae quantitatis librum reliquerit, qui tamen adhuc nostris conspectibus usque in praesens deprehendi non potuit. Sed sive illud est, sive, ut poeta canit, Audieras, sed fama fuit; specialis pastoris nostri virtutes et opera nos silere minime convenit, qui et ante corpus ejus excubias agimus, et patrocinii singularitate gaudemus. Nec nobis erit oneri quantumcunque ipsius praeconia scimus ab aliis dilatari: imo potius surgent incrementa gaudii, si ubi nos deficimus, contigerit per alium adimpleri; quia virtutes ejus quas coelo teste est operatus, sicut nullus mortalium potuit pleniter agnoscere, ita sermo plurimorum non valet omnimodis 137.0646C| explicare.

PRAEFATIO. 137.0645|

Exempla sanctorum quam utilia. Auctor nomen suum premit.

137.0645C|

5.

Ex longo hujus peregrinationis taedio felicem ad patriam revertentes, habemus necessaria SS. Patrum exempla, quos novimus promeruisse virtutibus gloriosum ad coelos ascensum. Hic namque, ut dicitur, 137.0645D| inter Charybdim Syllamque navigantes, non sine magno periculo iter medium ducimus, et valde formidandum ne in dexteram sive in partem sinistram vela relaxemus. Praesto sunt enim utrimque truculentae bestiae, quae si nos ad se declinantes aspexerint, patenti barathro sorbeant, atque profundis gurgitibus immergant. Quia igitur haec mortis latibula per nos caute evitare non possumus, ideo curiose lumine sanctorum praecedentium semitas exploremus, ut iter tutum inter tot discrimina teneamus. Quod tunc convenienter agimus, si eorum virtutes et opera consideremus, nobisque ex eorum imitatione salutis exempla capiamus; si mores componimus, vitam emendamus, et quidquid est in nobis Deo displicens, per sanctae conversationis studium 137.0646C| fiat Redemptori placens. Bono etenim fructu sanctorum memoriam recolimus, si fastidium non sit imitari quod auribus audimus. Bono fructu sanctorum celebramus festa, si condimentum innocentiae accipit his infelix conscientia nostra. Festiva namque gaudia non ciborum vinique affluentiae, sed 137.0646D| mentem purificans desiderium de Spiritu sancto componit laetitia.

6.

Ideo ergo nos beati pastoris nostri ac praeclari confessoris Christi Basoli vitam actusque describimus, ut per quod iter ad gloriam pervenerit in memoriam reducamus. Ecce etenim si quanta sit ejus gloria in coelo consideremus, ad ea tamen quae ante pertulit visum reflectamus; quia nihil mihi prodest, cum de coelestibus audio, si haec quibus ad coelestia tenditur, ad manus non evolvo. Unde sanctissimi hujus Patris vitam fidelibus ducimus in exemplum, qui quod diaboli tentamenta fortiter evicit, se profecto in ardua sequendum filios edocuit. Et quoniam gentiles philosophi praeclaris suorum facinoribus provocati, ipsi perditi perditos quaesivere memoriae 137.0647A| mandare perenni, ut in ore hominum viverent qui anima et corpore pariter decessissent: quanto nos gloriosos sanctorum triumphos dignius attollimus, quos in aeternitate cum Deo regnare non dubitamus? Hi namque post mortem melius vivunt, illic ubi vivunt; cum exstincta quoque eorum corpora tantis quotidie miraculis coruscant, illic etiam ubi temporaliter non vivunt. Patientius enim actionem recito, quae confessorem meum beatissimum Basolum aeternae jucunditati ascriptum cum civibus narrat, quam eam quae Herculem gigantea olim enormitate praeditum in coelum translatum esse mendaciter affirmat. Iste 137.0648A| itaque, dum sol mundum suo lumine cinxerit, apud homines perenni vivet in gloria; illum vero, ut fertur, aeternae morti semper apud interos torquebit Ixionea rota. Ipsius ergo gesta breviter in notitiam deducimus hominum, qui laudibus honoratur angelorum. Praestabit, ut credimus, lectori suo non minimam in coelestibus gloriam, quicunque cum dilectione suam recitaverit lectionem. Sed ne styli rusticitate sancti viri actibus vilitatis injuriam subministret, solam tantum praeferat materiam, sed tamen auctoris occultet pagina nomen. INCIPIT VITA. 137.0647|

S. Basoli patria et nobilitas. Virtutes ejus adhuc laici.

137.0647B|

7.

Igitur beatissimus Basolus Aquitania provincia inclyto parentum germine exortus, territorio urbis Lemovicinae, natu et genere fuit nobilissimus. Qui felici auspicio metas infantiae supergressus, cum tempora adolescentiae sacri tirocinii incremento contigisset, ad divinae servitutis opus totum se convertit. Ac primum terrenae militiae specie detentus, illos primaevae aetatis annos inter populares turmas sub studio pietatis exsolverat. Qui licet communiter in saeculo aliquandiu conversatus, non tamen sacram adolescentiam vitiis subdiderat, quibus illa aetas nimium implicari solet. Jam tum quidem aestuans amore coelestium, semperque tendens in augmenta 137.0647C| virtutum. Et quamvis saecularis rei superducta specie teneretur, disciplinis tamen coelestibus animum inserebat, evangelicam perfectionem in illa etiam infirmitate sibi prae oculis inferens, patrem matremque minus dilexerat, ut Deo se approbante fieri dignior potuisset. Ecclesiis Dei aut monasteriis animus pervigilans in adolescentia meditabatur, quod postmodum altius impleretur. Fides in ejus pectore amplum regebat imperium, charitas atque dilectio apud eum perpetui fomitis perurgebat incendium; castitatis autem candore in se eminente, non fixit pedem in lubrico ne maculam traheret ab occulto. Vigilias ac sacras orationes sibi perpetuans, quantum intelligere poterat, non segniter agebat; abstinentiae autem districtionibus deditus, cibo potuque temperans, juventutis 137.0647D| insolentiam duris nexibus infrenaverat. Patientiam quoque in adversis inter saeculares quantum excoluit, exponere nemo sufficit. Circa pauperes tanta ei liberalitas erat, ut quidquid concessae facultatis fuerat, id totum praeter quotidianum victum, stipendiis effunderet miserorum. Erat autem inter haec animo piissimus, sermone veracissimus, justitia insignis, spe longanimis, motu acceptus, incessu verecundus, moribus gravis, lenitate amabilis, verbo communis, omnibus affabilis, gratus alloquio, honestus in domo, tardus in publico, lacrymantium dulcedo, imbecillium fortitudo, stantium beatitudo, omniumque 137.0648B| in eo bonorum decentissima claritudo. Tanta etiam se vi coarctaverat, ut ecclesiasticae disciplinae nonnullos exercitio praeditos animi virtutibus sub illo quoque habitu transcenderet.

Ad S. Remigii sepulcrum devotus accedit.

8.

Cum denique praedictos hos omnes bonorum gradus pertransiret florida beatissimi Basoli juventus, Dei praeventus dono accenditur ejus animus, ut jam plenius renuntiare debuisset mundo, sua omnia desereret, de finibus suis exiret, regnum Franciae penetraret, Remensem urbem specialiter expeteret, ac beati Remigii, de cujus sanctis actibus mira et egregia jam olim multa cognovisset, tumulum corporaliter inviseret, ibique sacris vigiliis et orationibus excubaret. Et quotidie quanto gratia major in eo 137.0648C| excreverat, tanto altius animo revolvebat, quia ad claritatem visionis Dei aliter ascendere non posset, nisi liber omnibus saeculi impedimentis, discipulum se faciat Salvatoris, qui cunctis suis veris sequacibus dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. I, 29). Cujus vocem beatissimus vir Basolus diligenter amplectens, metuebat se inter turbines saeculi positum animae suae facile incurrisse jacturam. Felicissimum vincendi genus esse, fallaces mundi divitias contemnere, aurum atque argentum nec habere nec quaerere, veram paupertatem ambire, quae coelorum tribuat ampla palatia possidere. Haec igitur secum versans in pectore, fidem atque constantiam Abrahae antiqui ac nobilis patriarchae prae oculis revocat, 137.0648D| qui, derelicto nativitatis solo atque paternae cognationis domo, ignota sibi fidenter expetiit, et quo est jussus exivit.

Omnia relinquere statuit.

9.

Hinc itaque vir sanctus altius coepit ingemiscere, quod hoc praecepti genus necdum fuerat expertus. Qui si mente nativum jam cespitem reliquerat, reputabat tamen quia adhuc corpore interesset. Tandem igitur sumpta, ut ferunt, tantummodo illa sua re militari, qua primos flores casta juventus non voluptate saeculi, sed perfunctorio exercitio agere consueverat, nudatus parentibus, Dei protectione 137.0649A| vestitus, laetus jam suam peregrinationem aggreditur; atque ita qui ante suorum fultus blandimentis fuerat, longae peregrinationis hospes factus, egregium habendi genus elegerat, ut saltem ubi caput reclinaret cum Christo omnino non haberet (Luc. IX, 58). Nam ut non arbitreris hanc viri laudabilem peregrinationem supernae mercedis gloria vacuatam, attende paululum, et quiddam tibi in ea invenies valde admirandum.

Angelum itineris ducem meretur.

10.

Cum enim sanctissimus Christi confessor extra regni sui fines pedem peregrinaturus extenderet, ut quantus esset in coelo qui peregrinabatur in terra divina virtus ostenderet, sicut et ab initio saeculi omnibus sanctis suis peregre proficiscentibus, 137.0649B| ita et isti merito aptavit ductorem, ut quo tendebat pede vel mente aethereum secum haberet custodem, quem et meruerat interna intentione consortem, ita ut de eo scriptum esse videatur: Ecce ego mitto angelum meum qui praecedat te et custodiat semper (Exod. XXIII, 20). Apparuit siquidem ei angelus Domini socius itineris, qui erat jam particeps effectus vero cultu divinae majestatis, sicut scriptum est de veris Dei cultoribus; quia cum inhaeremus Deo, non est angelus nostra mente potentior, Domino etiam alibi testante de innocentium non aetate sed puritate: Angeli, inquit, eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est (Matth. XVIII, 10). Etenim qui quondam Israelitico populo, Pharaonis imperium declinanti, vias maris Rubri aperuit, atque eum per terribiles 137.0649C| solitudines gradientem columnam ignis in nocte, et columnam nubis in die praecedere jussit, nec non a loco nativitatis usque in promissionis terram festinantem magnis de coelo signis comitantibus introduxit; ipse nunc non dissimilibus miraculorum causis beato viro Basolo ducem angelicum per totum illud piae peregrinationis delegavit exsilium. Quo fretus ductore viae, ad Remensem pervenit urbem, longo viae labori finem daturus. Divinitus ergo, ut creditur, beatus Basolus a regione Armoricana atque ex territorio Lemovicino provocatus, has est partes ingressus; qui relictis magnis copiis Aquitaniae, sanctam sibi paupertatem elegit Remensis Campaniae; nobilis terrigena sublimitate, sed nobilior coelesti dignitate, generosus humana prosapia, sed generosior 137.0649D| societate angelica; quem sic ideo Deus exaltavit, quia ipse in conspectu divinae majestatis seipsum semper humiliare studuit.

Multi sanctitate illustres florent Remis. In his Aegidius Remorum episcopus. Fortunatus illius gesta metro conscripsit.

11.

Eodem autem tempore urbis Remorum florente concivio, ita tota refulgebat civitas distinctis sanctorum fulgoribus adhuc in carne degentium, tanquam 137.0650A| quidam coelestis circulus stellarum adornatur micantium compositis ordinibus. Quorum tunc erat vir admirandae sanctitatis summus pastor Aegidius, qui eodem Remorum pontificio sublimatus, post dignae et laudabilis vitae antistitem Remigium, ea sede claruit quartus. Qui scilicet venerabilis pontifex viribus suis et ingenio plurima addidit eidem episcopio. Moribus et vita pontificis dignitatem implebat, rebus episcopium sublimaverat, terminos dilataverat, ecclesiasticae familiae copia quantum fuit possibile ditaverat, multis se laboribus tradens atque vigiliis, ne sui sentiret dispendia gregis; qui quantis floruit bonorum exercitiis, Fortunatus presbyter doctor egregius ac poeta facundissimus ab ipso Aegidio partibus, ut legitur, Italiae in Gallias provocatus, vitam, 137.0650B| mores, praedicationem ac pastoralem ejus sollicitudinem metrica ratione breviter, sed eloquenter complexus est. Hunc ergo valde diligebant Francorum proceres. Rex etiam Chilpericus, qui tunc temporis Francorum potiebatur imperio, quique administrationem regni post patris obitum viribus obtinuerat, quoniam et ejus partibus faveret, et mysterio regalis consilii interesset. In ea quoque altercatione quae inter Chilpericum ac Childebertum reges de principatu regni fuerit oborta, hic idem praesul a Chilperici regis auxilio non defecit et copia, unde multa postea legitur sustinuisse adversa. Aegidius a parentibus S. Basoli hospitio exceptus. 12. Interea dum frequentibus regiis expeditionibus non deesset Aeg dius, Chilperico Francorum 137.0650C| rege Aquitaniae partes saepe expetente, cum aliis illius regni urbibus, tum etiam Lemovico territorio clarus et notus erat episcopus pro suae bonitatis merito omnibus venerandus Et cum per multa bonorum exercitia curreret, quibus haud immerito justorum judicio laudari debuisset, in hoc praecipue etiam a Deo sublimari meruit, quando suo tempore Remorum urbem adventu beatissimi Basoli divina gratia illustravit. Qui scilicet vir in omnibus Deo acceptissimus, licet egressus de terra sua his Franciae nostrae se intulerit partibus, tamen sicut ex his potest lector cognoscere, praedictus praesul in has oras beato viro adventus causa fuit, quia videlicet ab ipsius nobilissimis parentibus, regium comitatum secutus, ut traditur, officiosa liberalitate fuerit 137.0650D| Lemovicis susceptus, atque apud eos familiaritatis gratia per aliquod tempus diversatus.

S. Basolus Remis ab Aegidio reverenter excipitur.

13.

Denique cum devotissimus Christi cultor S. Basolus Remensem urbem per Dei dispensationem fuisset ingressus, cognito tanti viri adventu, jam dici non potest quanta devotione plurimi civium ei currunt obviam. Nec defuit inter caeteros civitatem ingresso dilectus pastor Aegidius, qui dignissimo 137.0651A| sicut competebat homini, sanctum Dei suscipiens, cujus in hoc quoque erat studium, ut religiosas ac Deo acceptas personas undecunque suae urbi adscisceret, laetatur et gaudet, quod de longinquis terrarum finibus hanc sibi perfectae virtutis columnam Deus destinavisset. Christi vero fidelis servus ac devotus quis potest cogitare quanto interius replebatur gaudio, cum Dominus in conspectu suo viam peregrinationis ejus dirigeret? Posthaec itaque venerabilis pontifex interrogat, cur summae nobilitatis vir nativum solum reliquerat, cur tantus peregrinandi ardor sibi placuisset? Cui sicut veritas expetebat, dilectus Dei famulus suum propositum per ordinem indicavit, Deo se in paupertate velle servire, ac pro cognatione patria hujus regni exsilium sponte commutasse, 137.0651B| non jam sua repetere, sed sicut multi sanctorum priori aevo fecerant, peregre vitam finire. Cognito ergo pio exsulantis viri desiderio, praesul clarissimus ingenti alacritate repletus, magnis praeconiis benedicebat Dominum, qui in se confidentibus benignum semper confert auxilium, et ad se serviendum animos attrahit plurimorum. Ab eodem obtinet locum a turba remotum. Verziacensium monachorum societati adjungitur. 14. Post haec igitur vir Domini Basolus memoratum antistitem petiit, ut secretius ei conversandi gratia concederet habitaculum, quoniam videri nolebat in publico, cum haberet propositum turbas vitare populorum; ad hoc se testatus advenisse, ut cultum divinae religionis, quem liber inter suos 137.0651C| non sibi fuisset licitum expedire, inter ignotas terras potuisset forsitan perfectius adimplere. Inde quoque venerabilis praesul magis gaudere et glorificare Dei misericordiam, cum audisset tantum virum se prae omnibus elegisse, atque intra episcopii sui fines habitare velle. Sed cum potius optaret penes se eum retinendum, nisi viro Dei a populi frequentia remotius vivendi intentio esset, ei spatium perquirendi et optionem libenti concessit animo, aptum sibi et competentem ad habitandum locum in toto Remensi territorio. Tandem itaque Deo providente reperit quemdam locum in vico, cui antiquus ille et primus indigena Viriziaco [ Verzy ] nomen imposuit, situm ad radices montis Remorum. Quod quidem suarum densitate frondium nemus obumbrat Rigetium 137.0651D| ( les bois de la Route ), dum inchoationis suae illic sumit exordium. Hic olim a primis temporibus coenobium habuit vitae regularis, hic competentia monachorum habitacula prioris aevi sagax industria procuravit. Inhabitantes monachi collegium suum intra duodenum numerum contraxerant mores et 137.0652A| actus militantium beati Columbani, sicut in antiquariis reperimus, tunc temporis instituta regebant; unius Patris spiritualis cuncti parebant imperio. Agebatur coelestis militia studii ac praeclaris exercitiis Dominici disciplina servitii, ubi nullus communis regulae transcendebat terminum, nisi abbatis judicio causa obedientiae constitutum vel corporis infirmitate concessum. Huc igitur cumgratia et auctoritate dilecti praesulis Aegidii perveniens, comperto a fratribus ejus desiderio, mox omnium unanimitate ac summae devotionis alacritate, in societatem fraternitatis suscipitur; atque pro suae religionis merito ab universis reverenter amatur et colitur.

Sacris litteris imbuitur.

15.

137.0652B| Susceptus itaque a fratribus intra septa monasterii B. Basolus congregationi monachorum addictus, cuidam monacho Komarcho nomine, a Diomero ejusdem loci venerabili abbate, sacris litteris traditur imbuendus. Qui sanctae disciplinae studia ingressus, divina se perlustrante gratia, die noctuque in lege Domini meditando in eo doctrinae perfectionis in brevi culmen emicuit. Nec mirum, cum per sancti Spiritus magisterium edoctus, id ejus consequeretur gratia, pro cujus amore se tanta libertate privaverat cognatione paterna.

Virtutum ejus catalogus. Pietatem prae caeteris virtutibus coluit maxime erga afflictos.

16.

Jam vero quantae humilitatis, quantae fuerit patientiae, quantae lenitatis, quantae mansuetudinis, 137.0652C| quantae benivolentiae, quis digne poterit sermone perstringere? Solers in lectione, studiosus in retractatione, devotus in oratione, compunctus in lacrymis, intentus psalmorum oraculis, verax in verbis, assiduus in divinis rebus. Abstinentiae rigore carnem macerans, statutum sibi generali regula victum minuendo subtrahens, ut plus esset quod pauperi posset erogari, quam corporis usibus indulgeri, potius desiderans animae semper cibum quaerere quam timens per famis inopiam corpus deperire, sententiam Evangelii semper habens prae oculis, per quam sciebat a Domino repromissum: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Ad obediendum vero semper seniorum decretis ita in omnibus promptissimus et paratus, 137.0652D| ut etiam in abjectis et vilissimis rebus summo gaudio excurreret explendis. In omni vero vita sua, in toto suo illo primario tirocinio, nihil plus dilexit, plus amavit, plus secutus est quam pietatis habere virtutem, in qua adeo studuit, adeo operatus est ut cum aliis multis floruerit, hanc tamen tanquam 137.0653A| omnium bonarum virtutum suarum optimum falsamentum in cunctis sibi adhibuit. Qui ab illo pietatum fonte primario plene decoratus, nil aliud foris ostendere potuit, quam quod intus donum pietatis infudit. Fuit namque ubique piissimus, ubique clementiae ubertate profusus; pius in opulentia, pius in mediocri substantia; pius circa ditiores, pius nihilominus circa pauperiores. Et si coarctatos atque extrema necessitate possessos manu sublevante instantibus non posset angustiis eruere, precibus insistebat quo superna potentia levamen afferret. Unde usque hodie quilibet aut rerum pulsus incommodis, aut alicujus malefactoris fatigatione constrictus, aut morbo urgente vexatus, si plena fide ad sancti hujus accesserit tumulum, quia pium quaesierit, 137.0653B| largitate pietatis indulgentiam laetus reportabit. Saepe quoque et nos turbas populares ad sacrum corpus ejus, coacto grege venisse aspeximus, contra adversarios suos voto ac lacrymis adjutorium implorasse; quorum precibus sanctus Dei confessor pietate permotus semineces erexit, miseris occurrit, vexatos absolvit, hostes abjecit, tristes in gaudia commutavit, et dolentibus felicia provenire fecit. Hinc igitur facile cognosce quia quicunque ad eum cum pietate accessit, a munere pietatis vacuus non recessit, quia quod vir iste beatus accepit, gratis dedit; quod possedit, libenter tribuit; quod obtineri decuit, nunquam negavit.

Ad perfectionem jugiter aspirat.

17.

Hic siquidem longo inter fratres in monasterio 137.0653C| tempore vivens, ac sub monasticae institutionis disciplina cum caeteris Deo militans, ita se spiritualibus subdidit institutis, ut moribus consocios suos antecederet, atque prudentiae decore inter alios ipse resplenderet. Et cum de virtute in virtutem fidelis Domini miles sublimiter excrevisset, perfectissimis ipse coepit haberi perfectior; et cum caveret ne de fervoris atque constantiae suae gratia, divina in statera justitiae examinatio minus aliquid invenisset; per quotidiana incrementa semper tendebat ad altiora, semper in sanctitate ferventior ac seipso sublimior. Nam cum diuturna examinatione in congregatione fratrum communis exercitio pugnae bene probatus et undique perfecte fuisset elimatus, ut secundum Scripturam justior esset, et magis adhuc sanctificari 137.0653D| potuisset (Apoc. XXII, 11), ad singulare certamen properat contra diabolum pugnaturus, Domini virtute sapienter armatus 18. Volens itaque humanam per omnia vitare conversationem et ingredi vitam solitariam, in nemorosi montis cacumine locum rursus sibi elegit alterum, in quo cellam cum oratorio construxit, singulariter conversari desiderans, quo mandatis coelestibus perfectius esset intentus, et contemplativos suavius et purius posset decerpere fructus. Quo in loco secretius per quadraginta annos habitans, et contra antiquum serpentem (Apoc. XII, 9) ut fortis athleta viriliter atque insuperabiliter dimicans, imperatori suo fideliter militavit. Ubi quantos 137.0654A| sudores, quantos subierit pro Christo labores, quantasve spiritualium certaminum sibi indixerit passiones, solo teste coelo, solo decertans coelestis Arbitri cuncta penetrante secreto atque invisibili judicio, quia non valet nostro sermone revolvi, decernendum relinquimus fidelium aestimationi, quia sancti non minuitur gloria, ubi nostrae deficit copia linguae. Vigiliis nimirum et orationibus jugiter intentus, aut legebat semper, aut vir sanctus orabat. Nullum tempus a meditatione legis Dei praeteriens, nullo momento a salutis operibus cessans, lassata continuis afflictionibus membra in servitutem spiritus redigebat, carnem spiritui, spiritum curvabat Salvatori, totus in lectione, totus in oratione; semper in ejus ore Christus, semper in ejus corde Spiritus 137.0654B| sanctus; semper ab ejus pectore aeternae vitae monita procedebant. Populum verbo et exemplo ad melioris vitae institutum hortatur. 19. Cum autem ejus opinio coepisset ire per populos, quia profecto tanti viri religiosa vita occultari diu non poterat, coeperunt ad eum populorum confluere multitudines, salutis et vitae auxilium ab ipso expetentes. Qui beatissimus Dei servus per sancti Spiritus gratiam sapienter edoctus, venientium ad se frequentias hominum effugere non valens, eas sanctarum praedicationum radiis illustrabat, eloquiis Domini inflammabat, atque ad amorem coelestium quos dictis provocabat, exemplis informabat. Gaudebat populus universus ad doctrinam ipsius, benedicendo 137.0654C| simul et laudando Dominum, qui sibi ad salutem multorum in fines suos liberalissimum direxerat patronum. Fontem in montis vertice coelitus impetrat. 20. Non vero est ullo modo dubitandum, quod B. Basolus qui tantorum bonorum prius radices fixerat, atque intimis virtutibus Dei soli sibique cognitus fuerat per signorum ramos exterius diffusus, non etiam hominibus demonstratus insigniter miraculis coruscaret. Qui dum in praedicto loco in sanctae conversationis culmen eminere coepisset, placuit clementiae divinitatis ostendere, quantae apud se esset virtutis et meriti, qui tantum in terra coram populis visus fuisset humiliari. Nam cum in summo montis vertice, sicut praediximus, reconditioris habitaculi 137.0654D| cellulam erexisset, et aquae penuria vir sanctus nimium laboraret; quadam die in illo monte nisus est de terrae visceribus ad suos usus aquam educere. Qui cum ad fodiendam terram accederet, et aquam sibi deesse anxius ferret, devotis precibus ad Dominum conversus eum invocat, qui quondam populo suo per deserta sitis inopia fatigato, aquam de duro dignatus est producere saxo. Mox dicto citius fons in eodem loco coepit abundantissimus fluere, qui usque in praesens tempus de superioribus ad ima delabitur; cui videlicet fonti, ad viri Dei obsequium in monte emananti, vetus nomen est: Legit ossa. Qui tamen non absque ratione sic appellari creditur; nam pro eo quod ex officio medicaminis depulsa infirmitate 137.0655A| humana ligat ossa, id est firmat et solidat, ab ipsa sua salubri potatione nomen ei fuisse impositum non dubitamus. Qui fons olim sub sancti sepulcro exsiliens, nunc quodam quasi de vasculo per ecclesiae se fundamenta prorumpit, haustu dulcis et ad potandum salubris. De quo scilicet sicut multis sanitatum experimentis compertum tenemus, si quis aegrotus quacunque infirmitate detentus desiderium potandi, vel corpus ex eo habuerit abluendi, de virtute sancti confessoris confisus, adeptione speratae salutis non erit ullo modo divina pietate frustratus. Caeco nato lumen restituti. 21. Aliud quoque non praeterimus insigne virtutis miraculum, quod ad ostendendum B. confessoris 137.0655B| Christi Basoli meritum constat in eodem loco divina fuisse potentia declaratum. Nam quidam puer, sicut ab ipso portantis utero in mundum nascendo prodierat, perpetua luminis orbitate privatus, nomine Aunegiselus, oculorum male ingenita caecitate tenebatur damnatus; cui coelum et terra per suae naturae qualitatem incognita fuerant, nisi tantum quod auditu vel tactu potuisset advertere. Hic igitur caecitatis suae damna non sponte ferens, ad montis superiora per alterum ductus, ante illius viri Dei cellulam excubare consueverat caecus. Cujus injuriae sanctus Domini misericorditer compassus, ad coelestem recurrens Medicum, orando studebat obtinere remedium. Nec divina dignatio audire distulit proximi pro salute infirmi certantem. Nam mox expleta 137.0655C| oratione, inter medias tenebras diu negata lux patuit, atque ad novae claritatis gratiam reserata fronte novum sibi mundum quem nunquam viderat recognovit; qui duodecimo suae aetatis anno meliori ducatu lumen ad propria laetus reportavit. Quo venerabiles monachi in inferiori montis situ, sicut supra ostendimus, habitantes audito, insolitae rei admiranda novitate perculsi, accensis cereis Dominicae crucis in manibus signum ferentes triumphale, magnis laudum vocibus usque ad eum locum venerunt psallentes, Deo gratias unanimiter agentes. Crucem lapideam in eremo erigere curavit. 22. Ab eo igitur tempore nomen beati viri omnem circa regionem, per plures coepit diffundi, quia sicut scriptum est: Non potest civitas abscondi supra montem 137.0655D| constituta (Matth. V, 14). Ad multorum quoque notitiam ipsius fama sanctitatis illata, ad laudem Conditoris et gloriam plurimorum provocaverat corda. In septentrionali autem ipsius montis eminentiori parte quae urbem respicit, antequam in eo loco cellam sibi construeret, inter condensa silvarum frutecta orandi sibi frequentiam fecerat. In quo scilicet loco orationis ac sacrae lectionis vota quanto secretius tanto purius persolvebat. Ubi etiam crux erat posita lapidea, quia vir Dei nimis indignum ferebat quemquam diutius inhabitare locum, nisi hoc 137.0656A| salutis signum continentem. Quae etiam crux integerrima ibi permanet usque in praesentem diem. Lectoriolum quoque quoddam ligneum sculptoriae artis pulcherrima specie compositum secum Dei famulus ferre consueverat, altitudine palmo a terra prominenti; cui sive sedens, sive etiam in terra jacens, psalmorum vel sacrarum Scripturarum supposita volumina saepe recitabat. De qua videlicet mensula, excisas ad fidem divinae virtutis sparsim particulas morbisque et maxime dentium aestibus interpositas, multas novimus effecisse virtutes, sicut loco suo poterit cognoscere lector. Aprum a venatoribus tuetur. Insigne miraculum ad Vidulam amnem. 23. Jam igitur divina potentia secundum ineffabiles divinitatis et gloriae suae divitias, hunc beatum 137.0656B| virum terrenae etiam sublimitatis hominibus constituens haberi reverendum, locum quoque propter inhabitantis meritum temporalibus rebus, ad praesens quidem sub hac occasione decreverat fulciendum. Erat namque quidam praepotens Attila nomine; hic venandi gratia (ut illud genus est hominum) contiguam viri Dei cellulae silvam suam intraverat. Nec spe frustrata agrestis praeda defuit. Nam mirae magnitudinis aprum, recentibus vestigiis fugientem insequitur anhelantibus equis. At illa immanis bestia, ut cunctis viventibus est natura mortis horrere interitum, montem in quo vir Dei resederat ascendit, ad cellam ejus recto gressu pervenit, sensumque quodammodo rationis habens, deposita feritate ante 137.0656C| pedes sancti hispida bellua provolvitur, quasi vitae suae imploratura praesidium. At ille misertus irrationabili pecudi, sicut erat plenus pietatis et gratiae, tanta insecutores virtute uno fixit in loco, ut et viderent oculis sibi proximam bestiam, et tamen hianti ore non possent omnino contingere. Praedictus itaque Attila, sicut erat vir bonus, manifeste cognita Dei virtute, praesumptionis suae flagitans veniam, quidquid circa locum sui juris erat, nonnulla etiam propriae possessionis praedia, villam quoque ubi usu rustico Septemsalices ( Sept-Saulx ) dicitur, sancto viro contulit, locumque ejus traditis facultatibus primus ipse ditavit. Atque extunc quasi mos inolevisse creditur, et usque hodie venerationi ex illo observatur, ut si in praedicto Rigetii saltu quaelibet 137.0656D| fuerit promota venatio, postquam illius intra aggestum silvulae, cui hinc inde prominet, ingressa pervenerit, nec canis, nec venator ulterius audeat insequi. Ultio divina in eum qui in S. Basoli festo venationi vacabat. 24. Et quoniam se praebuit rei gestae occasio, dicemus et aliud quod longe post sancti viri transitum tempore in re simili, sed dissimiliter accedit; quae res pene tota gesta est in circuitu [ f., intuitu] regionis. Quidam ex Francorum ducibus, non longe a sancti viri Basoli coenobio illum suum domesticum 137.0657A| collocaverat apparatum; in cujus superbi divitis gestu, vultu et habitu nihil quam saecularis potentiae tumor insederat. Erat igitur ea dies, qua sancti confessoris hujus exspectabatur ventura solemnitas. Ait igitur suis: Ante diluculum estote parati, quia cras venatum ire disposui. Inter quos, qui sanioris mentis exstiterant, ab hac intentione principem conabantur avertere, dicentes sacras vigilias adesse; a tali potius opere parcendum, tantae diei servare reverentiam, sibi magis quiescendum et esse feriatum. Contra quae ille obstinatior sua verba rotat, quod dixerat se impleturum firmat. Crastinum tempus advenerat, equi sternuntur, quae talibus fuerant officiis apta praeparantur, capturis silvestribus tendunt frenos committere. Nec mora, spumantis apri 137.0657B| cursum ille insequens usque ad praedictum silvulae aggestum pervolaverat. Hic mox equo labente ad terram graviter confractus devolvitur; ita correptus non jam equo, sed humeris hominum impositus ad sua deportatur, diem illum venerari de caetero, si vitae redderetur, pollicitus. Suspensum in patibulo incolumem servat. 25. Referimus et aliud non contemnendae rei miraculum, in quo uno solo liquido pateat, quantae fuerit virtutis et meriti, cujus solummodo invocato nomine mors jus suum perdidit, et praedam quam intra fauces pene contraxerat ut penitus absorbens inglutiret, virtute sancti Basoli superata non potuit. Dicant alii quid sentiant et velint, ego autem profiteor et testor, quia ubicunque se opportunitas dedit, 137.0657C| si vera ex fide rogatus est sicut rogandus fuit, miserorum necessitates juvit atque in mortibus frequenter positis occurrit. Homo quidam erat vocabulo Ragenulfus; hic quadam admissi interveniente factione ab adversariis fuerat comprehensus. Qui cum morti ejus nullatenus parcere voluissent, ad medium deductus, discussus, dijudicatus, tandem mox est patibulo affixus. Hic ergo sicut erat inter coelum terramque suspensus, cum anima jam in extremis ageret, ac prope miserrimam animam nodis exactus evomere debuisset, inter laqueos (quod aliis est mortibus nequius) hujus sanctissimi confessoris Christi subito sibi memoria incidit. Voce itaque, qua poterat, astrictus ut erat faucibus, omni conamine spiritum colligens, totis praecordiis sanctum Dei Basolum invocat, 137.0657D| et ut sibi in extrema necessitate succurrat, lacrymabiliter expostulat. Nec privatus est ereptoris auxilio; nam laqueus mox rumpitur, ille ab alto labitur, poenale tormentum solvitur. Super omnes timor et admiratio ruit, ille solutus et liber a morte recedit. Plures quoque alii per diversa locorum ad ejus invocationem sacri nominis lethale periculum evaserunt. Balsemium nepotem ex Aquitania ad se vocat. 26. Fuit autem inter haec S. Basolus vita perfectissimus, 137.0658A| misericordia benignissimus, morum honestate praecipuus, jucundus in sermone, devotus in praedicatione, pietate laudabilis, suavitate amabilis, nudos vestimento tegens, surdis auditum reddens, caecos illuminans, daemonia ab obsessis corporibus eliminans. Denique suae resolutionis diem spiritu prophetiae sibi praevidens imminere, in Aquitaniam dirigens, nepotem suum ad se sanctum convocat ab urbe Lemovica Balsemium; qui statim, hujus Patris legatione suscepta, ab illis egreditur finibus, atque ipsius se praesentat gratanter aspectibus. Cui B. Basolus asserit per Spiritum sibi fuisse revelatum, quod ipse in ejusdem habitatione cellae conversari debeat post obitum suum; cujus salutaria praecepta, ut bonus filius obedienter amplectitur. Itaque quandiu 137.0658B| posthaec in corpore sanctissimus supervixit Basolus, hi duo viri nobilissimi in timore Domini religiosissime sunt conversati. Dies obitus. 27. Denique cum jam divina clementia tot labores aeternae retributionis dignos decerneret, quia non aliter immortalitatis gloria vestiri poterat, nisi pro debito carnis mortali exutus tegmine fuisset, per quadraginta annos Deo probatus ac perfectus inventus, onus deponens corporis coelum ingreditur, beatis angelicis spiritibus sociandus, atque in aeternum sine fine victurus; in quo modo laetatur, modo gaudet, modo bonorum omnium felici jucunditate perfruitur, qui nunquam in hac vita requiem habuit, nunquam cessavit donec ad eum perveniret quem 137.0658C| quaesierat, quem optaverat, quem et diu de toto corde in hac lacrymarum convalle suspirans desiderabat. Si quis ergo plenius hunc virum nosse desiderat, quam fortiter fide mundum vicerit, legat illud ubi inscribitur ei nomen novum et nomen civitatis novae Jerusalem (Apoc. III, 12); et cum intellexerit quibus illa civitas fulgeat ornamentis, hoc totum illi conferat, eo quod ibidem quodammodo ipse civis et possessor hujus civitatis a Deo conditore creditur in perpetuum constitutus, factus jam suavis inter paradisi delicias, nec est in eo macula. Quem dextera Christi amplectitur, et laevam sub capite (Cant. II, 6), pacis somno dormiens, premit, ideo coram eo in aeternum factus est in pace locus et habitatio ejus in Sion (Psal. LXXV, 3). Dum igitur saecula manent et 137.0658D| nox cum die partitur vices, fama praedicabitur in eo sanctissimae vitae, et nos nunquam immunes erimus ab ipsius laude. Decessit autem hic patronus noster ab hac luce ad Dominum, die sexto Kalendarum Decembrium, in eo loco quem sibi composuerat ad agendum sanctae vitae propositum. Nepos vero ejus Balsemius et ipse sanctissimus in eadem cella usque ad exitum suum mansit, bene Patris sui per omnia vestigia secutus. (no apparatus)