Vita S. Arbogasti (Utho Argentinensis)

This is the stable version, checked on 22 Novembris 2023. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Arbogasti
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 134

Narratio

Narratio (Guillelmus Cabillonensis), J. P. Migne 134.1020C

Narratio

134.1017A| Anno Incarnationis Domini nongentesimo sexagesimo quinto, indictione octava, IV Kalendas Augusti, luna XXVI, die Sabbati, vespertinali solemnitate peracta, processioneque completa in oratorio juxta morem sancti Benedicti, cum jam post sonitum cymbali manus lavaremus coenandi causa, percussum est monasterium beati Petri Cavillomno fulmine. Percussio autem haec talis fuit.

Dum vesperas cantaremus, audiri ab alto coepit tonitruum, et sicut valde procul. Cum jam perventum esset ad horam quae supra jam dicta est, subito valde fragore coelum intonuit, validissimoque sonitu perculsi sumus omnes, et prostrati plurimi. Tria fulgura visa sunt cecidisse de coelo, plena foco, terribilia nimis: quae percusserunt tria haec monasterii 134.1017B| nostri; turrim signorum, quam rustici cloccarium dicimus: arcum maximum veteris maceriae sancti Petri, quae videtur dividere inter chorum fratrum et principale altare; et cereum floridum, stantem atque statutum in ipso arcus medio, ante altare.

Haec de turre percussa sunt: similitudo galli in summo pomo: ipsum pomum cum omnibus subaurationibus et ornamentis suis tectum turris, media pars, id est, in duobus angulis; cum tabulis, cum tegulis superaffinis, et cum omnibus clavis et ligaturis, ornamentis atque picturis suis, anguli parietum turris qui supra tectum monasterii stabant duo. Haec omnia in mille milliorum minutis confracta sunt, comminuta atque contrita: et per totum monasterium, per plateas, per vicum, usque pontum 134.1017C| quo intratur civitas Cavilon, huc illucque per omnem ventum et locum, longe lateque dispersa et dissipata, sicut dispergitur et projicitur favilla stipulae, turbine fortissime rapta. Columnellae autem turris infra tectum monasterii, vel infra transtra, et ligna caetera quibus fulciebantur, ita concissa sunt et conquassata, concisa et comminuta, sicut conciduntur 134.1018A| ligna ad focum faciendum, et sicuti fiunt minutiae subtilissimae ac tenuissimae ad initiandum ignem, et sicuti quassantur faculae: et haec omnia similiter per totum monasterium, intrinsecus projecta atque dispersa sunt a duobus augulis turris. Illa vero de columnis maximis, quae intra analogium adhuc stat, super quo legitur Evangelium, a summo usque ad basim suam exarata est, et tanquam fissa videtur; in qua et carbones invenimus mortuos, et titiones exstinctos atque quassatos tanquam faculae scissae; certos satis indices fulguris pervolantis, penetrantis et dissipantis haec omnia: haec et talis fuit percussio turris signorum apud nos, die supra signata.

Percussus est et arcus tali modo. Fundamentum et basis columnae marmoreae maximae, quae est in 134.1018B| dextera parte monasterii respicientibus ad altare, ita concussa sunt atque commota, ut rimae factae, videantur separationes et aperturae inter haec et materiam caeteram; et cornu fundamenti quartum, totum confractum sit, contritum et comminutum. Cornu vero capitelli ejusdem columnae, similiter fractum est et projectum longius. Lapides ipsius arcus a summo sui conscissi sunt, confracti, projecti atque dispersi per omne pavimentum, circa altaria sanctorum Petri et Pauli, et per totum chorum et ante: quorum fragmina maxima longitudinem et latitudinem habuerunt pedalem, altitudinem mensura palmi: caetera fragmenta usque ad pulverem, et magnitudinis fuerunt incomprehensae, et multitudinis innumerabilis sicut arena et sicut pulvis. Arcus 134.1018C| vero percussura cum haec omnia perfecisset, in alteram e regione maceriam se transtulit: et columnam quidem alteram arcus marmoream nequaquam tetigit, sed maceriam ita concussit atque quassavit, ut aperturam et scissionem inter eamdem maceriam et arcum faceret, et eamdem maceriam quassatam penetrans, usque ad sepulcrum domni Ardradi episcopi 134.1019A| se prorueret, ibi suae vastationi tanquam finem imponens, et ibi quiescere volens. Quod sepulcrum ita percussit, atque commovit, ut facillimo attactu moti lapides dissolverentur atque corruerent. Et arcus percussio ita se habuit.

Et percussus cereus, sicut dictum est, qui non vere cereus erat, quia non erat ex cera solidus factus, sed ligneus cum esset, cera coopertus erat atque confectus, variis coloribus tinctus; et diversae magnitudinis, et dissimilis formae quasi floribus distinctus. Erat enim pertica lignea grandis altitudinis, habens sibi circum se coronas adfixas quatuor, convenientibus spatiis [prout fictor voluit] separatas: de quorum medio spatiorum quatuor exibant calami per singula quatuor spatia coronarum, in similitudinem 134.1019B| ramorum: et haec omnia lignea erant, non cerea, cera tamen cooperta, et vestita per totum similitudinibus florum, sicut et tota pertica. Percussio igitur hujus cerei facta est talis:

Corona maxima, quae erat juxta basim ejus, fracta est, et penitus comminuta, cum omnibus suis picturis et coloribus. Similiter et ramorum super se praecedentium omnes flores contriti et comminuti sunt. De caeteris coronis et ramis, et de tota pertica, tantum remansisse videtur, quantum satis manifeste demonstratur: et cum quanta ira furoris abominata sint caetera omnia despecta atque projecta quaecumque hujus cerei vastatione praesenti deperisse videntur. Et hujus percussio cerei ita completa est.

Cum autem haec omnia vastarentur quae dicta sunt, 134.1019C| totum monasterium repletum erat fumo tam densae spissitudinis, ut nullius acumen oculi hunc penetrare posset, donec fragor cessaret, et micantia fulgura. Omnes enim nos mori putabamus, nec aliquis de loco quo stabat (qui tamen non ceciderat) audebat se movere; tantus tremor ac timor super omnes venerat. Post finem fragoris et micantium fulgurum, ad monasterium omnes cucurrimus, videre volentes (licet moribundi) quid intra actum sit. Ad ostium venientes, longius ingredi non audebamus; videbamus enim fumo omnia repleta, et prae fumo nihil aliud videntes, clamabamus ad invicem quia totum devoratur monasterium ab occulto igne: odorem enim sentiebamus talem, et fetorem ignis, qualis solet in favilis sentiri, relictis ab incendio 134.1019D| maximo. Pro hoc longius progredi non audebamus, ne forte ignem offendentes quem non videbamus, absorberemur ab eo. Foras ergo recurrentes, aspiciebamus ad tectum ecclesiae, si forte videremus flammam sursum aliquo modo se demonstrantem.

Hic Pater monasterii, tunc temporis domnus abbas Rodulfus, a domo suae habitationis proruens, et totum periculum audacter penetrans, per medium monasterium, cum fratribus qui forte secum adfuerant, ad nos cucurrit, ubi stabamus flentes et lugentes interitum loci, clamans et dicens: « Recurrite, fratres, recurrite in monasterium, et omnibus nisibus ignem exstinguere molientes, elaborate, de toto saltem aliquid liberate. » Recurrentes igitur ad 134.1020A| ostium monasterii cum eodem, ipse per semetipsum inchoavit antiphonam: Stetit angelus ad sepulcrum Domini, dicens nobis, qui nesciebamus, quia locum nequaquam periret tali periculo ubi cantaretur. Hac ergo ter repetita, et vix finita: tremebant enim labia, et pavore solutis nobis ablatus fuerat pene omnis vigor cordis et corporis; ut de nobis ipsis vere possimus confiteri quod de aliis antiquioribus nobis, scriptum cantamus: Anima nostra in malis tabescebat: turbati eramus, et moti sicut ebrius, et omnis sapientia devorata est. Bone Domine Jesu, scis me verum confiteri; quia antequam donasses evincere, multis vicibus hanc antiphonam domnus abbas incoepit, nec ad finem ullus nostrum unquam potuit pervenire: sed postquam donatum est, et 134.1020B| tandem antiphona, sicut dictum est, ter cantata, nebula tenuata est, fumus evanescere coepit, pulvis residere: haec enim tria eatenus mixta ferebantur, et eorum caligo totum caecaverat monasterium: qua rarescente, a fratribus clamatum est quia ignis occultus sursum in trabibus latenter forte resideat. Has ergo subeuntes cum omni festinantia, exclamaverunt, nihil penitus adesse: quo audito, securitate donati, ab ecclesia omnes egredimur.

Tunc astantibus aliis nostrum, aliis assidentibus sibi, domnus abbas sic locutus est: « Vidimus apertissime, fratres, iram Domini super nos, et furorem succensum. Pro nostris iniquitatibus nobis iratus est: quapropter redeat unusquisque nostrum ad cor, et ibi videat quidnam faciat, aut fecerit. 134.1020C| Adeamus faciem ejus in confessione. Venite, poeniteamus, adoremus, procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos, illi cantantes septem poenitentiales psalmos, et cantando deprecantes ne in ira sua arguat nos, neque in furore corripiendo consumat. Invocemus sanctos ejus in adjutorium nobis. Simul et gratias agentes, quoniam ostendit populo suo dura, potavit nos vino compunctionis, et necdum consumpsit nos; quin potius dedit metuentibus se significationem, ut fugiamus a facie arcus, judicii scilicet generalis ac metuendi, et liberemur dilecti ejus. » His dictis finem fecit: omnia haec operibus prosecutus, cum omnibus nobis prostratis ante altare beatae Mariae semper virginis, et sociis ejus, convenit et init quisque nostrum ad id quod 134.1020D| agendum prius institerat. Animus tamen, sermo et incessus, totiusque corporis gestus talis erat, qualis solet esse in hominibus multo labore et fatigatione ab ipso mortis periculo vix liberatis, qui maxima detrimenta vel damna sustinuerint charorum, amicorum, sive rerum suarum; ita tremebunde, gemebunde, lugibunde, languibunde gerebantur a nobis omnia.

Talis fuit inceptio tota periculi hujus, medietas et finis, et omnia supra notata circa nos. Nunc precor eum qui legere hoc dignatus fuerit, non otiose putet a me peccatore, nominato Vuidone conscriptum: habet enim hic, si charitate repletur, unde gaudeat, habet unde timeat, habet et unde 134.1021A| gratias agat. De nobis gaudeat liberatis; de se metuat, ne talibus pereat; Domino Deo gratias agat, qui et nos liberavit, et se talibus et caeteris omnibus 134.1022A| periculis eruere potest. Caeterum qui sine charitate est, nec nobis gaudebit, nec sibi providebit, nec Domino Deo gratias agendo placebit.