Migne Patrologia Latina Tomus 118
Vita S. Anscharii
Vita S. Anscharii (Rembertus Hamburgensis), J. P. Migne 118.1012B
PRAEFATIO. Ad Corbeiae veteris monachos.
- 1.
118.0959A| Dominis sanctissimis, et in Christi amore praecipua veneratione recolendis ac diligendis Patribus et fratribus in sacratissimo Corbeiae monasterio Deo militantibus, filii atque discipuli reverendissimi Patris ANSCHARII perennem perpetuae felicitatis orant in Domino dominantium pacem et salutem.
Diu per Domini gratiam pastoris boni munere delectati, praedicationibus et exemplis informati, meritis et intercessionibus suffulti; nunc tandem ejus praesentia desolati, satis perpendimus, quid pro nobis gemendum, quidve pro eo gratulandum sit. Etenim verus Dei cultor abstinens se ab omni opere malo, et in simplicitatis modestia permanens, certam de se praebuit fiduciam, quod hinc sublatus, ad Deum, quem semper tota devotione dilexit, cuique semper 118.0959B| animo intendebat, sine cunctatione pervenerit. Unde pro retributionis ejus praemio vere nobis gratulandum credimus; pro nostra autem desolatione necessario supplicandum: ut qui humanitus tanto destituti sumus pastore, coelitus divino muniri mereamur auxilio. Inter varias etenim pressurarum angustias positi, veraciter jam sentimus quid amiserimus, et quid pro nobis dolere debeamus satis intelligimus. Vivente enim ipso, nihil nobis deesse credebamus. Ejus namque sanctitatem reges honorificabant, pastores Ecclesiarum venerabantur, clerus imitabatur, populus universus admirabatur: et dum illum cuncti sanctum et justum praedicarent, nos quoque tanquam corpus capitis, pro ejus bonitate venerandi ac laudabiles videbamur. At nunc tanto munere frustrati, de 118.0960A| nostris meritis non praesumimus, quin magis timido corde expavescimus, ne peccatis promerentibus, luporum patere incipiamus morsibus. Mundus namque in maligno positus, magis ea quae justa et sancta sunt, evertere, quam religiosa quaerit erigere: et inimicus humani generis diabolus, quanto sanctiorem ac religiosiorem quemque conspexerit ducere vitam, tanto majori conamine adversa quaeque objicit: ut ea quae sancta sunt destruat, et ne ab aliis imitentur, callida suasione ac pravis intentionibus auferat. Nos itaque inter formidolosa pericula suspirantes, licet multiplicia mala temporaliter timeamus, divinum tamen adjutorium nobis, licet indignis, non defuturum credimus. Ideoque vestram devotissimam sanctitatem supplici corde rogamus et petimus, ut 118.0960B| memores nostri intercedere pro nobis ad Dominum dignemini: quo nunc nos ejus misericordia non derelinquat; sed adjutor noster benignissimus noxia cuncta a nobis depellat: sitque nobis refugium in tribulatione, qui non deserit sperantes in se. De illius itaque praesentia praesumentes, spemque nostram in ejus misericordia collocantes, et quid nobis continget, vel qualiter in futurum subsistere debeamus, illius judicio derelinquentes; pietatis ejus gratiam toto cordis ac mentis affectu collaudamus et gratificamur, qui nobis vel ad tempus tanto concessit uti patrono. Vestrae quoque sanctissimae paternitati gratiarum actiones immensas referimus, quia vestro beneficio ac licentia talem meruimus Patrem habere: cujus exempla si quis imitari voluerit, coelestem 118.0961A| quodammodo in terris habebit conversationem. Si quis doctrinae ejus recordatus fuerit, viam mandatorum Dei sine errore incedere poterit. Si quis monita adhortationis attenderit, laqueos inimici praecavere studebit. Hujus itaque sanctissimi Patris memoriam stylo exarare decrevimus; et qualiter apud nos vixerit, 118.0962A| quidque de eo nobis cognitum exstiterit, vestrae reverentiae scriptis intimare, quo et divinam clementiam in beato viro vestra quoque nobiscum collaudet affectio, et imitari volentibus exemplum salutis fiat ejus sanctissima devotio.
VITA INCIPIT 118.0961|
Puer a ludicris inanibus coelitus revocatur Anscharius.
- 2.
Beatissimi Patris Anscharii religionis [in ms. Corb., cujus religionis] sanctitas, divina largiente gratia, ab ineunte crescere coepit aetate, et per singula aetatum momenta virtutum multiplicavit augmenta. Namque ab infantia spiritalibus revelationibus coelitus inspiratus, et per Domini gratiam superna visitatione est saepius admonitus, quo mentem suam a terrenis disjungens, toto corde coelestibus inhiaret. Quas quidem revelationes ipse quibusdam nostrum, qui ei familiarius adhaerebant, innotuerat; eo tamen tenore, ne tempore vitae suae cuiquam manifestarent. Quas nos ad laudem Domini post obitum ejus huic operi interserere elegimus, ut quique legentes agnoscant, quanta gratia Dominus servum 118.0961C| suum a primaeva aetate corrigere, ac deinceps succedentibus bonorum operum meritis clarificare dignatus fuerit. Referebat namque, quod in tempore pueritiae suae, cum quinque fere esset annorum, mater sua in Dei timore admodum religiosa defuncta fuerit, ac non multo post tempore ipsum pater suus, causa discendi litteras ad scholam miserit. Ubi cum esset positus, coepit, ut aetati tali familiare est, cum coaevis suis pueriliter agere, et discursibus inanibus atque jocis magis operam dare, quam discendae disciplinae instare. Cumque puerili aetati taliter deditus esset, visum est ei quadam nocte, quod esset in quodam loco, nimis lutoso et lubrico, ita ut inde non nisi magna difficultate exire valeret: secus illum vero locum esse viam amoenissimam, in qua videbat 118.0961D| procedentem quasi quamdam dominam omni ornatu et honestate praeclaram; plures vero alias feminas dealbatas, cum quibus erat et mater sua. Cumque eam recognovisset, coepit velle ad eam accurrere: sed loco illo coenoso et nimis lubrico non facile exire poterat. Chorus autem ille feminarum cum ei appropiasset, visum est illi, eam, quae quasi domina aliarum videbatur, quam ille indubitanter sanctam Mariam 118.0962A| esse credebat, ei dixisse: Fili, vis ad matrem 118.0962B| tuam venire? Cui cum ille respondisset, inhianter se velle, rursus illa intulit: Si nostrae voluntatis particeps esse volueris, omnem debes vanitatem fugere, et jocos pueriles dimittere, ac temetipsum in gravitate vitae custodire. Valde enim nos detestamur omnia quae vana et otiosa sunt; nec potest in nostro conventu esse, quicunque his fuerit delectatus. Post hanc itaque visionem, statim se coepit gravius agere, et puerilia consortia vitare: lectione autem, meditatione, caeterisque utilitatibus arctius se occupare: ita ut socii ejus valde mirarentur quod tam subito in aliam mutatus sit conversationem.
- Monachus audita Caroli morte fit ferventior.
- 3.
Cumque post haec apud vos tonsuratus, atque in monasticis disciplinis positus adolescentior fuisset 118.0962C| factus, humana subrepente fragilitate aliquantulum coepit a propositi prioris rigore frigescere. Interim vero contigit eum domini excellentissimi Caroli imperatoris obitum audisse, quem ipse antea in magna potentia gloriosum viderat, atque cum magna prudentia regni sceptra laudabiliter gubernasse audierat. De tanti itaque imperatoris excessu ipse nimio terrore atque horrore perculsus, rursus coepit ad se redire, et admonitionis sanctae Dei genitricis ad memoriam verba reducere: sicque omni postposita levitate, compunctionis divinae coepit amore languescere, totumque se in Dei servitium convertens, orationi et vigiliis, atque abstinentiae operam dabat.
- In extasi a sanctis ducitur in purgatorium.
- 4.
118.0962D| Cumque his virtutum exercitiis verus athleta Dei insisteret, atque in hac gravitate permanenti mundus illi mortuus fieret, et ipse mundo, adveniente sancto die Pentecostes, gratia Spiritus sancti, quae in eadem festivitate super apostolos effusa est, etiam mentem illius (ut credimus) illustrante atque exhilarante, visum est illi eadem nocte, quod quasi casu subitaneo mori deberet, et in ipso mortis articulo, 118.0963A| sanctum Petrum apostolum, et beatum Joannem Baptistam in adjutorium sibi invocasset. Cumque anima, ut ipsi videbatur, egrederetur a corpore, ac statim in alia pulcherrima specie corporis omni mortalitate ac sollicitudine carentis appareret; sub eodem momento mortis et admirationis apparuerunt praefati viri: quorum erat unus senior, cano capite, capillo plano et spisso, facie rubenti, vultu subtristi, veste candida et colorata, statura brevi, quem ipse sanctum Petrum esse, nemine narrante statim agnovit; alius vero juvenis erat, statura procerior, barbam emittens, capite subfusco atque subcrispo, facie macilenta, vultu jocundo, in veste serica, quem ille sanctum Joannem esse omnino credidit. Hi itaque eum hinc inde circumsteterunt. Porro anima ejus 118.0963B| egressa statim in immensa claritate, qua totus mundus implebatur, sibi videbatur esse: per quam claritatem illum nullatenus in aliquo laborantem sancti supradicti miro et ineffabili modo ducentes, cum pervenissent ad locum quemdam, quem ipse ignem purgatorium esse, nemine narrante, certissime sciebat, ibi eum dimiserunt, ubi cum multa passus esset, praecipue tamen tenebras densissimas pressurasque immanissimas et suffocationes visus est tolerasse; atque omni memoria ablata, haec solum vix cogitare sufficiebat, quomodo tam immanis posset aliqua exsistere poena. Cumque per triduum, ut ipse putabat, ibi cruciaretur, quod spatium illi mille annis longius propter immensam poenam visum est; rursum redeuntes jam dicti viri, iterumque illum hinc inde 118.0963C| circumstantes, et longe majori quam prius alacritate laetantes, atque in omnibus multo suavius incedentes, per majorem, si dici possit, claritatem gressu immobili sine via corporea ambulantes, ducebant.
Dein in paradisum.
- 5.
Et, ut verbis ipsius utamur: « Videbam, inquit, a longe diversos sanctorum ordines, quosdam vicinius, quosdam vero longius, ab oriente assistentes, ad orientem tamen respicientes, ipsumque, qui in oriente apparebat, collaudantes; quidam submissis capitibus, quidam supinis vultibus, pansisque manibus adorabant. Cumque pervenissemus ad locum orientis, ecce viginti quatuor seniores, secundum quod in Apocalypsi scriptum est, in sedibus sedentes, 118.0963D| servato introitu amplissimo apparuerunt: qui et ipsi reverenter ad orientem respectantes, ineffabiles Domini laudes promebant. Laudes vero in commune canentium suavissimam mihi refectionem ingerebant; sed post reversionem ad corpus retinere nullo modo poteram. In ipso vero orientis loco, erat splendor mirabilis, lux inaccessibilis, nimiae atque immensae claritatis, cui inerat omnis color pretiosissimus, omnisque jocunditas: omnes vero sanctorum ordines, qui undique laetantes circumstabant, ab ipso gaudium hauriebant. Qui splendor tantae magnitudinis erat, ut nec initium ejus, nec finem contemplari valerem. Et cum circumquaque longe vel prope respicere possem, in ipsa immensitate luminis, quid 118.0964A| intus haberetur, contemplari non poteram, sed tantum superficiem cernebam: ipsum tamen inibi esse credebam, de quo Petrus ait: In quem desiderant angeli prospicere (I Petr. II, 12). Ab ipso namque claritas immensa procedebat, ex qua omnis longitudo et latitudo sanctorum illustrabatur. Ipse quoque quodammodo erat in omnibus, et omnes in eo; ipse omnes exterius circumdabat, ipse omnes interius satiando regebat; ipse superius protegebat, ipse inferius sustinebat. Sol vero et luna nequaquam lucebant ibi, nec coelum ac terra ibidem visa sunt. Sed neque ipsa claritas talis erat, quae oculos contemplantium impediret, sed quae oculos gratissime satiaret. Et cum seniores sedentes dixerim, in ipso quodammodo sedebant: nam nil corporeum erat ibi, sed 118.0964B| erant cuncta incorporea, licet speciem corporum habentia, et ideo ineffabilia. Circa sedentes vero splendor ab ipso procedens, similis arcui nubium, tenebatur.
Martyrem se fore intelligit; quomodo.
- 6.
« Cum itaque a praefatis viris coram hac immensitate luminis, ubi mihi majestas Dei omnipotentis, nemine monstrante, esse videbatur, praesentatus fuissem, vox suavissima, omni sonoritate clarior, quia mihi omne saeculum visa est complevisse, ab eadem majestate procedens, ad me facta est dicens: Vade, et martyrio coronatus ad me reverteris. Ad quam vocem omnis conventus sanctorum Deum hinc inde laudantium, conticuit, atque submissis 118.0964C| vultibus adoravit. Denique speciem, a qua haec vox formata esset, prorsus non vidi. Post quam vocem tristis factus, quia ad saeculum redire compellebar, sed de revertendi promissione securus, cum praedictis ductoribus exinde remeabam: qui mecum tam euntes, quam redeuntes nihil locuti sunt, sed tam pio affectu in me respiciebant, quemadmodum mater unicum filium contemplatur. Sicque ad corpus redii. In eundo vero ac redeundo, nec labor erat, nec mora: quia quo tendebamus, statim aderamus. Et licet aliqua visus sim de tanta dulcedine dulcedinum enarrasse, fateor tamen, quia nequaquam stylus tanta exprimere potuit, quanta animus sentit. Sed nec ipse animus sentit, ut fuit: quia illud esse mihi videbatur, quod oculus non vidit, nec auris audivit, 118.0964D| nec in cor hominis ascendit. » Ex hac itaque visione, quam, sicut ipse dictaverat, verbis illius enarravimus; praefatus servus Dei et perterritus et consolatus, coepit se sollicitius in divino exercere timore, bonisque operibus de die in diem ardentius inhaerere, spemque de Dei misericordia praesumere, quod quadam ipse disponeret occasione, et ad palmam martyrii posset pertingere. Quod tamen quia corporaliter gladio imminente non contigit, qualiter in mortificatione crucis, quam jugiter in suo corpore pro Christi nominis honore portavit, Deo miserante completum sit, cum de obitu illius narrare coeperimus, latius explicabimus.
Magister scholae a Christo admonetur de confessione peccatorum. 118.0965A|
- 7.
Post haec vero, cum magister fuisset scholae ad sanctum Petrum, eundo vel redeundo ad claustrum, consuetudinem sibi fecerat in oratorio beati Baptistae Joannis secretius insistere. Itaque post duos annos superioris visionis, quadam nocte visum est ei, quod ad idem oratorium causa orandi divertisset. Cumque oratione surrexisset, ecce vir per ostium veniebat, statura procerus, Judaico more vestitus, vultu decorus; ex cujus oculis splendor divinitatis, velut flamma ignis. Radiabat, quem intuitus, omni cunctatione postposita, Christum Dominum esse credebat, atque procurrens ad pedes ejus corruit. Cumque prostratus in facie jaceret, ille ut surgeret imperavit. 118.0965B| Cumque surgens coram illo reverenter astaret, atque prae nimio splendore oculis ipsius emicante in faciem ejus intendere non valeret, blanda voce illum allocutus est dicens: Dic, ait, iniquitates tuas, ut justificeris. Cui servus Dei respondit: Domine, quid necesse est tibi dicere? tu omnia nosti, et nihil te latet. Ille autem subsecutus ait: Scio quidem omnia, sed ideo volo ut confiteantur mihi homines peccata sua, ut remissionem accipiant. Cui cum omnia quae ab infantia gesserat, indicasset, et illo post haec in orationem prostrato ipse erectus astaret, dixit: Noli timere, quia ego sum qui deleo inquitates tuas. Post quam vocem ille qui apparuerat recessit: et vir Dei excitatus somno, de fiducia remissionis peccatorum suorum confortatus, immenso tripudiabat 118.0965C| gaudio.
Fulberti animam rapi videt in coelis.
- 8.
Quo etiam tempore contigit, quod vestrae reverentiae notissimum est, ut quidam puerulus in schola, Fulbertus nomine, a socio suo tabula percussus, ad mortem usque perductus sit. Pro qua re praedictus servus Dei nimium tristis effectus est, quod sub cura magisterii sui tanta negligentia inter subditos sibi acciderit. Verum appropinquante hora exitus ipsius pueri, vir Domini forte sopori deditus lectulo incubabat, cum ecce vidit in somnis ipsius animam a corpore sublatam angelico ministerio ad coelum deferri: se quoque miro et ineffabili ministerio, Deo disponente, pariter comitari. Cumque coeli secreta 118.0965D| penetrassent, pueri praefati animam in quamdam purpuream mansionem conspexit introduci; et inter agmina martyrum collocari. Ibique ei datum est agnovisse, quod, quia ipse puer vulnus sibi illatum satis patienter tulit, et animam fratris usque ad mortem diligens, pro percussore suo nimium benigne intercessit, patientiam et benignitatem ejus divina remunerante pietate, inter martyrum choros deputatus sit. Hoc autem tam celerius in hora mortis ejus ei demonstratum est, ita ut dum is adhuc moreretur, 118.0966A| venerandus Pater Witmarus (qui cum eo tunc scholam puerorum regebat, et hujus rei testis praesens adest) cum pro hoc ipso illum excitans, obitum discipuli nuntiaret; ille se hoc quoque ante scire responderit. Quod profecto Domini gratia causa consolationis ei videre concessit, ut quia pro hac re nimium tristabatur, ex salute pueri moestitiam sui relevaret animi.
E Corbeia veteri migrat in novam, ubi fit magister et doctor
- 9.
His itaque et aliis quamplurimis revelationibus atque visionibus vir Dei coelitus inspiratus, quanta inter vos postmodum sanctitatis gratia ac bonitatis excreverit, vestrorum, qui tunc adfuere, testimonio 118.0966B| melius comprobabitur. Nobis autem ea, quae apud nos gesta sunt, narrare cupientibus, primo indagandum videtur, propter eos qui hujus rei forte minus conscii sunt, qua occasione a loco stabilitatis suae huc secesserit; et cum apud vos Deo oblatus sit. ibique obedientiam promiserit, quo instinctu ad has partes emigraverit, atque ad Episcopatus officium apud nos sublimatus sit. Hoc autem ideo scribere necessarium duximus, ne forte aliquis levitati assignet, quod vir Dei divinae compunctionis instinctu et peregrationis amore pro salute animarum suscepit. Coeptum est itaque olim in his partibus, videlicet Saxoniae, monasterium fieri, quod auctoritate et magisterio sanctitatis vestrae et primo fundatum, et succedenti tempore, Deo donante, feliciter consummatum 118.0966C| est; nomenque mutuatum a loco habitationis vestrae accepit, ut vocaretur nova Corbeia. Ad hunc ergo locum Dei famulus una cum aliis fratribus vestris primo directus est, ut inibi officio fungeretur docendi, in qua re ipse per omnia tam probabilis et acceptus inventus est, ut omnium electione publice quoque in ecclesia verbum Dei populis praedicaret. Sicque factum est, ut ejusdem loci ipse primus et magister scholae et doctor fieret populi.
Qua occasione missus in Daniam cum Herioldo rege, Ludovico Pio petente.
- 10.
Post haec vero contigit ut Herioldus quidam rex, qui partem tenebat regni Danorum, ab aliis ipsius provinciae regibus odio et inimicitia conventus, 118.0966D| regno suo expulsus sit. Qui serenissimum adiit imperatorem Ludovicum, postulans ut ejus auxilio uti mereretur, quo regnum suum denuo evindicare valeret. Qui eum secum detentum tam ipse, quam per alios ad suscipiendam Christianitatem cohortatus, quo scilicet inter eos ita major familiaritas esse posset, populusque Christianus ipsi ac suis promptiori voluntate in adjutorium sic veniret, si uterque unum coleret Deum; tandem, gratia divina tribuente, ad fidem convertit, et sacro baptismate perfusum 118.0967A| ipse de sacro fonte suscepit, sibique in filium adoptavit. Quem cum iterum ad sua reducere vellet, et ejus auxilio munitus regni sui fines repeteret, coepit diligentius quaerere, si quem inveniret sanctae devotionis virum, qui cum eo ire posset, eique continuo adhaereret, fieretque illi et suis ad corroborandam suscipiendamque fidem Domini magister doctrinae salutaris. De hoc itaque praedictus Augustus in publico conventu optimatum suorum, cum sacerdotibus caeterisque fidelibus suis tractare coepit, et ut sibi aliquem ad tale opus et voluntarium et condignum invenirent, sollicitius omnes rogare.
Hujus peregrinationem, Wala annuente, fratre, improbant.
- 11.
Quod cum universi abnuerent, nullatenus se 118.0967B| quemquam scire tantae devotionis virum, qui peregrinationem tam periculosam pro Christi nomine suscipere vellet; exstitit tunc temporis venerabilis abbas monasterii vestri Wala, qui memorato imperatori dixit, unum se scire monachum in monasterio suo, qui multo ardore circa divinam religionem ferveret, ac pro Dei nomine multa pati desideraret: cujusque pariter institutionem ac mores laudavit, et quod ad hoc opus satis esset idoneus indicavit, se tamen nescire testatus est, utrum ad hanc peregrinationem tolerandam voluntarius esset. Quid plura? Jubente rege evocatus est ad palatium Anscharius, cui abbas cuncta quae acta sunt, retulit, et ad quid vocaretur, aperuit. Qui se ad Dei servitium in omnibus, quae in causa obedientiae injungerentur, 118.0967C| paratum esse respondit. Deductus itaque ad praesentiam Augusti, cum ab ipso interrogaretur utrum pro Dei nomine, causa in gentibus Danorum Evangelium praedicandi, comes fieri vellet Herioldi, omnino se velle constanter respondit. Cui etiam cum abbas intulisset, nullatenus se tantum onus jubendo illi imponere; si ipse tantum hoc sua sponte eligeret, sibi gratum esse, et suae auctoritatis ei licentiam dare, quod ille nihilo minus se et eligere, et modis omnibus perficere velle respondit. Denique cum haec publice protestarentur, essetque cognitum omnibus qui in domo conversabantur abbatis, coeperunt multi tantam ejus admirari immutationem: quod scilicet relicta patria, et propinquis suis, fratrum quoque cum quibus educatus fuerat, dulcissima affectione, 118.0967D| alienas expetere vellet nationes, et cum ignotis ac barbaris conversari. Multi quoque cum super hoc detestari, et improperiis lacessere; quidam a proposito revocare conabantur. Sed vir Dei 118.0968A| in coepta voluntate immobilis permanebat. Denique cum abbas per dies singulos ad palatium iret, ipse domi residens consortia omnium fugiebat, et in quadam vinea juxta posita solitarium sibi locum eligens, orationi et lectioni vacabat.
Autbertus ipsi adjungitur.
- 12.
Erat autem etiam tunc cum domno abbate quidam frater monasterii vestri, nomine Autbertus, qui cum eum sollicitum nimis ac tristem, et quotidie secretius sibi consistere et nullius consortio vel colloquio uti videret, coepit ei compati. Et quadam die pergens ad locum, ubi in supradicta vinea solus sedebat, coepit ab eo inquirere, utrum veraciter peregrinationem illa vellet suscipere. Qui sperans eum hoc non ob compassionem, sed propter astutiam 118.0968B| magis inquirere, respondit: Quid vobis curae est super hoc? nolite mentem meam tali inquisitione conturbare. Illi vero nihil omnino se deceptionis in hac re protendere testabatur; sed magis veraciter scire velle, utrum ille in proposita voluntate disponeret perseverare. Tunc ipse congratulans ejus benevolentiae, respondit: Ego interrogatus sum si pro Dei nomine vellem in gentes peregrinas ire ad praedicandum Evangelium Christi, cui propositioni ego nequaquam reniti ausus sum, imo totis viribus exopto, ut mihi ad hoc detur copia eundi: nullusque ab hac intentione mentem meam immutare poterit. Tunc praefatus frater ei respondit: Et ego te nunquam patiar solum ire, sed pro Dei amore tecum proficisci cupio, tantum ut domni abbatis licentiam 118.0968C| mihi impetres. Firmata itaque inter eos hac religiosa contentione, redeunti abbati ipse obvius adstitit, et quod sibi socium inventum haberet, qui hujus profectionis comes esse voluntarius vellet, indicavit. Cujus personam cum abbas requireret, et ille fratrem Autbertum nominaret, multo miraculo obstupuit, nequaquam putans eum, qui et nobilis prosapiae in saeculo, et apud eum tunc familiaris, ac post eum domus ejus procurator habebatur, talia velle, advocatum tamen eum super hoc interrogavit. Qui respondit se nequaquam pati posse, ut ille solus iret: sed pro Christi nomine se velle ei solatio et adjutorio fieri, si suam et fratrum haberet licentiam. Cui domnus abbas se daturum licentiam, si ille spontanee hanc profectionem eligeret, respondit, 118.0968D| nullum tamen eis ex familia sua comitem deputaturum ad obsequium servitii: nisi forte ipsi aliquem ad hoc provocare possent, ut sua sponte cum eis ire vellet. Hoc autem venerabilis abbas non de inaffectione 118.0969A| faciebat, sed quia abominabile et injustum videbatur, ut quis invitus inter paganos conversari cogeretur.
Ambo Daniam petunt cum Herioldo. Coloniae bene accepti. Ad confinia Danorum perveniunt.
- 13.
Post haec itaque ambo deducuntur ad regem: quorum voluntati et desiderio condelectatus, ipse dedit eis et ecclesiastica ministeria, et scrinia atque tentoria, caeteraque subsidia, quae tanto itineri videbantur necessaria: et cum praefato Herioldo ire praecepit, denuntians, ut ejus fidei maximam impenderent sollicitudinem, eumque et suos, qui simul cum eo baptizati fuerant, pia exhortatione, ne ad pristinos reducerentur diabolo instigante errores, continue laborarent; simulque etiam alios ad suscipiendam 118.0969B| Christianitatem verbo praedicationis strenue commonerent. Dimissi itaque ab imperatore nullum habuerunt socium, qui eis aliquid servitii impenderet: quoniam nemo ex familia abbatis cum eis sua sponte ire, nec ille quemquam ad hoc invitum cogere volebat. Herioldus quoque, cui commissi fuerant, adhuc rudis et neophytus, ignorabat qualiter servi Dei tractari debuissent. Sui quoque tunc nuper conversi, et longe aliter educati, non multa super eos cura intendebant. Cum gravi itaque difficultate hanc suscipientes peregrinationem, pervenerunt Coloniam, ubi tunc temporis venerandus antistes Hadelbodus compatiens eorum necessitati, dedit eis navem optimam, ubi sua reponerent, in qua erant duae mansiunculae satis optime praeparatae. 118.0969C| Hanc itaque praedictus Herioldus conspiciens, elegit in eadem navi cum illis manere, ut ipse una, et illi potirentur altera mansiuncula, sicque inter eos familiaritas coepit et benevolentia crescere: sui quoque exhinc servitium eis diligentius impendebant. Inde ingressi per Dorstatum, et vicina Fresonum transeuntes, ad confinia pervenerunt Danorum. Et quia interdum pacifice in regno suo Herioldus rex consistere non poterat, dedit ei memoratus Augustus ultra Albiam beneficium, ut si quando ei necessarium esset, ibi subsistere posset. Paganos erudiunt, pueris scholas aperiunt. Autbertus Corbeiae obit. 14. Praefati itaque servi Dei cum eo positi aliquando 118.0969D| inter Christianos, aliquando inter paganos constituti, coeperunt verbo Dei insistere; et quoslibet poterant ad viam veritatis monere. Multi enim exemplo et doctrina eorum ad fidem convertebantur, et crescebant quotidie qui salvi fierent in Domino. Ipsi quoque divino inspirati amore ad promulgandam devotionis suae religionem, coeperunt curiose 118.0970A| pueros quaerere quos emerent, et ad Dei servitium educarent. Praefatus quoque Herioldus ex suis aliquos sub eorum cura erudiendos posuit, sicque factum est, ut scholam inibi parvo tempore statuerint duodecim aut eo amplius puerorum. Alios quoque hinc inde sibi adsciverunt servitores et adjutores: coepitque eorum fama et religio in Dei nomine fructuosius crescere. Cum itaque in hoc sancto proposito biennio aut eo amplius morarentur, contigit jam dictum fratrem Autbertum infirmitatis gravari molestia. Qua de causa inde ad novam Corbeiam deductus, languore diutino ingravescente, felici (ut credimus) transitu in tempore Paschae, sicuti et ipsi antea a Domino revelatum fuerat, diem inibi clausit extremum. Suecis petentibus praedicatores, Anscharius a Ludovico dirigitur ad ipsos, desiderio patiendi animatus ex viso coelesti. 118.0970B| 15. Interim vero contigit legatos Sueonum ad memoratum venisse Ludovicum, qui inter alia legationis suae mandata clementissimo Caesari innotuerunt, esse multos in gente sua, qui Christianae religionis cultum suscipere desiderarent. Regis quoque sui animum ad hoc satis benevolum, ut ibi sacerdotes Dei esse permitteret: tantum ejus munificentia mererentur, ut eis praedicatores destinaret idoneos. Quos religiosissimus audiens imperator, plurimum exhilaratus, denuo quaerere coepit quos in illas partes dirigeret, qui probarent utrum populus ille ad credendum paratus esset, sicuti missi illi intimaverant, 118.0970C| et cultum Christianae religionis illis tradere inciperent. Unde factum est, ut iterum cum memorato abbate vestro serenissimus imperator tractare coeperit, si quem forte de suis monachis invenire posset, qui pro Christi nomine in illas partes ire vellet: aut certe qui cum Herioldo moraretur, et is qui cum eo erat, servus Dei Anscharius illam susciperet legationem. Qua de re contigit ut regio jussu abhinc ad palatium vocaretur. Cuique denuntiatum est, ne se raderet antequam ad praesentiam imperatoris veniret. Vir autem Dei ad quod vocaretur omnino praenoscens, coepit toto cordis fervore in amore Dei exardescere, et omne gaudium existimare, si lucrandis sibi animabus liceret insistere. Si quid quoque in hujusmodi profectione contrarietatis 118.0970D| sive adversitatis ei potuisset accidere, proposuit animo patienter pro Christo tolerare: nihilque dubietatis in corde pro tali gerebat opere, quoniam visionis divinae, quam ante praeviderat consolabatur munere. Siquidem supradicto tempore, cum apud vos maneret, et jam duabus visionibus coelitus inspiratus haberetur, quadam nocte visum est ei, 118.0971A| quod venisset in quamdam domum, ubi plures ex ordine Praedicatorum ad praedicandi officium praeparati astabant: coram quibus subito in excessu mentis raptus, videbat immensi luminis claritatem super solis radium de coelo emissam se circumfulsisse. Cumque miraretur quid hoc esset; vox quoque pene similis illi, quam in prima visione se audisse narraverat, facta est ad eum, dicens: Dimissum est peccatum tuum. Cui ille divino, ut credimus, afflatus Spiritu, respondit, dicens: Domine, quid vis ut faciam? Et iterum vox sonuit, dicens: Vade et annuntia gentibus verbum Dei. Hanc itaque visionem servus Dei pertractans animo, laetus gaudebat in Domino, videns jam ex parte impletum, quod sibi imperatum fuerat, et ad majorem laboris sui cumulum 118.0971B| etiam Sueonibus verbum Dei nuntiare cupiens.
Witmarum socium sortitur, Gislemaro in Dania substituto. A piratis spoliatur.
- 16.
Cum itaque ante praesentiam Caesaris adductus, interrogatus ab eo fuisset, utrum legationem istam suscipere vellet, libera voce respondit, se paratum ad omnia quae illi pro Christi nomine sua auctoritate decrevisset injungere. Tunc Dei providentia socium illi ex vestra fraternitate venerabilis abbas invenit nonnum Witmarum, tanto operi satis condignum et voluntarium. Porro cum Herioldo esse disposuit Patrem devotissimum Gislemarum, fide et operibus bonis probatum, atque in zelo Dei 118.0971C| ferventissimum. Suscepit itaque legationem sibi a Caesare injunctam, ut in partes iret Sueonum, et probaret utrum populus ille ad credendum paratus esset, sicuti missi supradicti innotuerant. In qua legatione, quanta, quamque gravia perpessus sit mala, melius ipse, qui interfuit, praedictus Pater Witmarus intimare poterit. Nobis hoc tantum narrasse sufficiat, quod dum in medio fere essent itinere, in piratas offenderunt. Et cum negotiatores, qui cum eis ibant, se viriliter defenderint, et primo quidem victoriam ceperint; in secundo tamen ab iisdem piratis devicti ac superati sunt, ita ut naves et omnia quae habebant, eis tulerint, et ipsi vix pedibus ad terram fugientes evaserint. Ibi itaque et munera regia, quae illuc deferre debuerant, et omnia 118.0971D| quae habuerant, perdiderunt, excepto parum quid, quod forte prosilientes e navi secum auferre et asportare poterant. Inter quae et pene quadraginta libros, quos ad servitium Dei sibi aggregaverant, illis diripientibus amiserunt. Hoc itaque facto cum quidam reverti, quidam in antea ire disponerent, servus Dei a coepto itinere nulla ratione flecti potuit, 118.0972A| quin potius in Dei ponens arbitrio quid illi contingeret, nequaquam redire disposuit, antequam nutu Dei dignosceret, utrum in illis partibus licentia praedicandi fieri posset.
A Sueoniae rege benigne exceptus, conversionem gentis aggreditur feliciter.
- 17.
Cum gravi itaque difficultate pedibus post hoc per longissimam viam incedentes, et, ubi congruebat, interjacentia maria navigio transeuntes, tandem ad portum regni ipsorum, qui Byrca dicitur, pervenerunt: ubi benigne a rege eorum, qui Bern vocabatur, suscepti sunt, missis ejus referentibus, qua de causa advenerint. Cognita itaque legatione eorum, et cum suis de hujusmodi negotio pertractans fidelibus, omnium pari voto atque consensu 118.0972B| dedit licentiam eis ibi manendi et Evangelium Christi praedicandi, concessa libertate, ut quicunque vellent, eorum doctrinam expeterent. Itaque alacri corde servi Dei, videntes prospere ea quae optaverant, successisse, populis ibi constitutis verbum salutis annuntiare coeperunt. Plures quoque erant, qui eorum legationi favebant. Multi etiam apud eos captivi habebantur Christiani, qui gaudebant jam tandem se mysteriis posse participari: probatumque est omnia ita veraciter constare, sicuti missi ipsorum serenissimo Caesari innotuerunt, et baptismi gratiam nonnulli devote expetebant. Inter quos praefectus vici ipsius et consiliarius regis, admodum illi amabilis, Herigarius nomine, sacri baptismatis donum suscepit, atque in fide catholica firmissimus 118.0972C| extitit. Ipse namque in haereditate sua ecclesiam fabricavit, et in Dei servitio semetipsum religiosissime exercuit. Hujus viri diversa exstant insignia, et ejus invictae fidei multa probantur indicia, quae in sequentibus evidentius exponemus.
Rem ad imperatorem refert Anscharius.
- 18.
Peracto itaque apud eos altero dimidio anno, praefati servi Dei cum certo suae legationis experimento, et cum litteris regia manu more ipsorum deformatis, ad serenissimum reversi sunt Augustum; qui honorifice et cum maxima pietatis benevolentia ab eo suscepti, narraverunt quanta Dominus secum egerit, et quod ostium fidei in illis partibus ad vocationem gentium patefactum fuerit. Hoc itaque devotissimus 118.0972D| audiens imperator, immenso laetificabatur gaudio: pariterque recolens, quae jam olim apud Danos circa Dei cultum concepta fuerant, et laudes et gratias omnipotenti Domino referens, ardore fidei succensus quaerere coepit, quomodo in partibus Aquilonis, in fine videlicet imperii sui, sedem constituere posset episcopalem: unde congruum esset 118.0973A| episcopo ibi consistenti causa praedicationis illas frequentius adire partes, et unde etiam omnes illae barbarae nationes facilius uberiusque capere valerent divini mysterii sacramenta. Cum itaque pro hujusmodi sollicitudine cura vigilanti instaret, quibusdam fidelibus suis referentibus ei innotuit quod cum gloriosae memoriae pater suus Carolus Augustus omnem Saxoniam ferro perdomitam et jugo Christi subditam per episcopatus divisit, ultimam partem ipsius provinciae, quae erat in Aquilone ultra Albiam, nemini episcoporum tuendam commisit, sed ad hoc reservare decrevit, ut ibi archiepiscopalem constitueret sedem: ex qua Domini gratia tribuente etiam successio fidei in exteras proficeret nationes. Qua de re primitus etiam ibi ecclesiam per quemdam episcopum 118.0973B| Galliae, Amalarium nomine, consecrari fecit. Postea etiam ipsam parochiam presbytero, Heridach nomine, specialiter gubernandam commisit: nec omnino voluit ut vicini episcopi aliquid potestatis super eum locum haberent. Quem etiam presbyterum consecrari disposuerat episcopum, sed velocior ejus de hac luce transitus hoc ne fieret, impedivit. Sedem Hammaburgi a Carolo designatam a Ludovico erectam obtinet. Archiepiscopus consecratur. 19. Post obitum itaque tantae memoriae Augusti, filio ejus, supradicto videlicet imperatore Ludovico, in sede regni ejus collocato suggerentibus quibusdam, partem illam provinciae, quae ultra Albiam erat, in duo divisit, et duobus vicinis episcopis interim 118.0973C| commendavit. Non enim satis attendit patris sui super hoc constitutionem, aut certe omnimodis ignoravit. Ita vero facta occasione, qua jam fides Christi in partibus Danorum atque Sueonum per gratiam Dei fructificare coeperat, cognito patris sui voto, ne quid ejus studii imperfectum remaneret, una cum consensu episcoporum ac plurimo synodi conventu, in praefata ultima Saxoniae regione trans Albiam, in civitate Hammaburg sedem constituit archiepiscopalem, cui subjaceret universa Nordalbingorum Ecclesia, et ad quam pertineret omnium regionum aquilonalium potestas, ad constituendos episcopos sive presbyteros in illas partes pro Christi nomine destinandos. Ad hanc ergo sedem domnum et Patrem nostrum 118.0974A| Anscharium praedictus imperator solemniter consecrari fecit archiepiscopum, per manus Drogonis Metensis praesulis et summae sanctaeque palatinae dignitatis tunc archicapellani, astantibus archiepiscopis, Ebone Rhemensi, Hetti Treverensi, et Otgario Magontiacensi, una cum pluribus aliis, in conventu imperii, praesulibus congregatis; assistentibus quoque, et consentientibus ac pariter consecrantibus Helingaudo et Willerico episcopis: a quibus jam dictas parochiae illius partes commendatas coeperat. Et quia dioecesis illa in periculosis fuerat locis constituta, ne propter barbarorum imminentem saevitiam aliquo modo deperiret, et quia omnimodis parva erat. quamdam cellam in Gallia, Turholt vocatam, ad eamdem sedem perpetuo servituram ejus legationi 118.0974B| tradidit. A Gregorio IV confirmatus, constituitur legatus Septentrionalium. 20. Et ut haec omnia perpetuum suae stabilitatis retinerent vigorem, eum honorabiliter ad sedem direxit apostolicam, et per missos suos venerabiles Bernoldum et Ratoldum episcopos, ac Geroldum illustrissimum comitem, omnem hanc rationem sanctissimos papae Gregorio intimari fecit confirmandam. Quod etiam ipse tam decreti sui auctoritate, quam etiam pallii datione, more praedecessorum suorum roboravit, atque ipsum in praesentia constitutum legatum in omnibus circumquaque gentibus Sueonum sive Danorum, necnon etiam Sclavorum, aliarumque in Aquilonis partibus gentium constitutarum, 118.0974C| una cum Ebone Rhemensi archiepiscopo, qui ipsam legationem ante susceperat, delegavit, et ante corpus et confessionem sancti Petri apostoli publicam evangelizandi tribuit auctoritatem, et ne horum quidquam in futurum irritum fieret, omnem resistentem et contradicentem, vel quolibet modo his sanctis studiis piissimi imperatoris insidiantem, anathematis mucrone percussit, atque perpetua ultione reum diabolica sorte damnavit. Porro, ut praemisimus, eadem legatio auctoritate Paschalis papae Eboni Rhemensi archiepiscopo prius commendata fuerat. Siquidem ipse (ut credimus) divino afflatus Spiritu, pro vocatione gentium, et maxime Danorum quos in palatio saepius viderat, et diabolico deceptos 118.0975A| errore dolebat; ferventissimo ardebat desiderio, et pro Christi nomine se suaque omnia ad salutem gentium tradere cupiebat. Cui etiam domnus imperator locum unum ultra Albiam, qui vocatur Welanao, dederat, ut quoties illas in partes pergeret, locum subsistendi ibi haberet. Multoties itaque ipse ad eumdem venit locum, et pro lucrandis animabus multa in Aquilonis partibus dispensavit, ac plurimos religioni Christianorum adjunxit, atque in fide catholica roboravit. Gauzbertum episcopum adjutorem accipit, aliosque ex Corbeia veteri. 21. Verum post ordinationem domni et Patris nostri Anscharii superius comprehensam, visum est illis, de eadem legatione inter se conferentibus necessarium 118.0975B| esse, ut aliquis illi ordinaretur adjutor, qui in partibus Sueonum ministerii episcopalis officio fungeretur: quoniam in regione tam longe posita praesens adesse deberet pontifex, et ipse solus ad utrumque locum minus sufficeret. Cum consensu itaque et voluntate praedicti imperatoris, venerabilis Ebo quemdam propinquum suum, Gauzbertum [ al., Gautbertum] nomine, ad hoc opus electum, et pontificali insignitum honore, ad partes direxit Sueonum; cuique ministeria ecclesiastica et necessarios sumptus tam ex sua quam ex datione regia abunde tribuit, eumque quasi vice sua qui ibidem praedicandi officium prius auctoritate apostolica suscepisset, legatum in gentibus Sueonum esse constituit, 118.0975C| cui etiam postea clementissimus Augustus, suggerente eodem venerabili praesule Ebone, cellam quam ipse in loco memorato Welanao construxerat, quasi locum refrigerii tradidit, ut scilicet ad ipsius ministerium officii perpetua stabilitate deserviret. Praedictus itaque Gauzbertus, quem ipsi consecrantes honore apostolici nominis Simonem vocaverunt, ad partes veniens Sueonum, honorifice et a rege et a populo susceptus est, coepitque cum benevolentia et unanimitate omnium ecclesiam inibi fabricare, et publice Evangelium fidei praedicare: fiebatque gaudium salutis Christianis ibi degentibus, et de die in diem numerus credentium augebatur. Interim quoque domnus et pastor noster in dioecesi sibi commissa et in partibus Danorum strenue suum implebat 118.0975D| officium, et exemplo bonae conversationis multos ad fidei gratiam provocabat. Coepit quoque ex gente Danorum atque Sclavorum nonnullos emere pueros, aliquos etiam ex captivitate redimere, quos ad servitium 118.0976A| Dei educaret. Quorum quosdam ad cellam praedictam Turholt nutriendos posuit: fueruntque cum eo hic ex societate vestra sancti Patres nostri et magistri, quorum doctrina et institutione feliciter nobiscum religionis divinae crevit opinio. Hammaburgo a piratis vastato, omnium rerum jacturam fert patienter Anscharius. 22. Verum cum haec in utraque parte laudabiliter et Deo digne agerentur, contigit ex improviso piratas advenientes Hammaburgensem civitatem navigio circumdedisse. Quod cum inopinate et subitanee accidisset, spatium non fuit pagenses congregandi; quippe cum et comes, qui eo tempore praefecturam loci illius tenebat, illustrissimus vir Bernarius tunc deesset; domnus vero episcopus ibi positus cum his 118.0976B| qui aderant in urbe ipsa, vel in suburbio manentibus, primo quidem audito adventu eorum locum ipsum continere voluit, donec majus veniret auxilium; sed impellentibus paganis, et civitate jam obsessa, cum eis resisti non posse conspicit, quomodo pignora sanctarum reliquiarum asportarentur, praeparavit. Sicque ipse clericis huc et illuc fuga dispersis, etiam sine cappa sua vix evasit. Populi quoque a loco ipso exeuntes et hac illacque palantes, plurimis aufugientibus, quidam capti, plerique etiam perempti sunt. Denique hostes direpta civitate, et omnibus quae in ea vel in vico proximo erant spoliatis, cum vespertino tempore eo adventassent, noctem ipsam cum sequenti die et nocte ibi 118.0976C| consederunt: sicque succensis omnibus ac direptis, egressi sunt. Ibi ecclesia miro opere magisterio domni episcopi constructa, una cum claustris monasterii mirifice compositis, igni succensa est. Ibi bibliotheca, quam serenissimus memoratus imperator eidem Patri nostro contulerat, optime conscripta, una cum pluribus aliis libris, igni disperiit; sicque omnia, quae inibi aut in ecclesiasticis ministeriis, aut in aliis thesauris et facultatibus habuerat; aut praedatione aut igne, hostili impetu direpta sunt, ut quasi nudum eum dimiserint. Quippe cum pene nihil exinde prius elatum sit, nec tunc quidem aliquid subventum, nisi quod quisque fugiens casu arreptum secum forsitan exportare potuit. Pro quibus omnibus domnus et Pater sanctissimus nullatenus vel 118.0976D| animo molestabatur, vel labiis peccavit; sed cum omnia fere, quae ab initio episcopatus aggregare vel in fabricam aedificiorum componere potuerat, uno velut momento perdidit, illud beati Job saepius verbis 118.0977A| replicabat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Gauzbertus a Sueonibus vexatur, Nithardus perimitur. 23. His itaque ita peractis, cum domnus episcopus cum suis in multis esset pressuris et calamitatibus, et fratres congregationis ejus una cum sanctissimis pignoribus varia loca circumeundo huc illucque vagarentur, et nusquam sederent quieti; praevalescente iniqui machinatione contigit etiam diabolico instinctu, ut populus Sueonum, fervore zeli accensus, praefatum Gauzbertum episcopum insidiose persequi coeperit: factumque est, ut ad domum, in qua manebat, 118.0977B| unanima conventione pars quaedam populi, causa direptionis, irruerit, et nepotem quidem ipsius, Nithardum nomine, gladio peremerit, et odio Christiani nominis percussum Dei (ut credimus) martyrem fecerit. Ipsum vero cum caeteris sociis, qui simul aderant, ligaverunt, et diripientes omnia quae apud eos invenire potuerunt, contumelia et opprobriis affectos a finibus suis expulerunt; quod tamen non regio jussu factum, sed populari tantum conspiratione est perpetratum. Divinae vero majestatis clementia hoc nequaquam inultum abire passa est: sed pene omnes qui adfuere, quamlibet diverso modo in parvo tempore puniti sunt: de quibus multa dici poterant; sed ne fastidium legentibus inferamus, unius tantum mentionem curavimus facere, ut qua 118.0977C| poena caeteri evindicati fuerint, ex hujus perditione patefiat. Sueones puniuntur. 24. Quidam namque in terra illa potens exstitit, cujus filius in eadem conspiratione cum aliis fuerat, et quae sibi de spoliis inibi captis provenerant, in domum patris sui contulit. Post quod factum coepit substantia illius minui, et pecora ac familia deperire: ipse quoque filius divina ultione percussus interiit: sed et uxor ejus cum filio ac filia, non multo interjacente spatio, obiit. Cum itaque se, excepto filio parvulo, omnibus bonis suis defraudatum videret, coepit miser deorum iras expavescere, et quod haec omnia alicujus Dei offensione pateretur, mente tractavit. 118.0977D| Qua de re, sicut ibi moris est, quemdam adiit divinum, rogans, ut cujus Dei offensam haberet, et qualiter eum placere deberet, ipsi indicaret. Agens itaque ille, quae circa cultum hujusmodi observare solebat, omnes deos illorum ipsi placatos; Deum vero Christianorum illi omnimodis infensum: Christus, inquit, sic te habet perditum; et quia quodlibet eorum, quod illi consecratum fuerat, in domo tua manet conditum, ideo venerunt super te omnia mala haec, quae passus es: nec poteris ab his liberari, donec illud in domo tua manserit. Hoc ille audito, mente pertractans sollicita quid illud esse posset, de filio suo recordatus est, quod ex spoliis supradictis quemdam librum in domum suam advexerit. Qua de re horrore nimio percussus, et quia 118.0978A| sacerdotis tunc inibi deerat praesentia; quid de eodem libro faceret omnimodis nescius, secum illum longius retinere nullatenus ausus est. Tandem vix reperto consilio, in conspectu eum populi, qui in eadem villa manebat, attulit, et quae passus sit, retulit. Cumque se omnes ignaros consilii super hac re dicerent, et tale aliquid in domo sua recipere vel habere pertimescerent; ipse eum diutius apud se retinere obstupescens, honeste compositum ad quamdam ligavit saepem, denuntians ut quicunque vellet, eum inde sumeret, et pro reatu commisso Domino Jesu Christo voluntariam satisfactionem vovit. Quem librum quidam Christianorum exinde sublatum in sua advexit domo, ex cujus ore etiam ista cognovimus: qui postea magnae fidei et devotionis exstitit, 118.0978B| ita ut psalmos apud nos postea memoriter sine litteris didicerit. Taliter ergo et caeteri, sive morte, sive peste, et damno rerum suarum puniti sunt; et liquido omnibus patuit, quia qui sanctum Dei pontificem et suos inhoneste tractare et spoliare praesumpserant, gravissimam Domini nostri Jesu Christi senserint ultionem. Post annos septem Ardgarium ad eos mittit Anscharius. 25. Post haec itaque locus ille septem fere annis sine sacerdotali fuit praesentia: pro qua re domnus et pastor noster Anscharius nimio moerore anxius Christianae religionis fidem ibi coeptam perire non sufferens, et maxime pro filio suo quem supra memoravimus, Herigario condolens, quemdam anachoretam, 118.0978C| Ardgarium nomine, illas in partes direxit, et ut specialius eidem adhaereret praecepit. Ipse itaque eo adveniens, officiose susceptus est ab ipso Herigario, et Christianis qui ibi aderant, magnum suae praesentiae exhibuit gaudium. Coeperuntque, sicuti primo fecerant, ea quae Dei sunt, devote quaerere, et ritum Christianitatis lubenti animo custodire. Nemo quoque incredulus ejus praedicationis audebat resistere, quia qua poena mulctati fuerunt, qui servos Dei inde expulerant, mente pavida meminerant. Suggestione quoque praefati Herigarii, regis qui tunc erat jussu et licentia, publice coepit Dei celebrare mysteria. Qui videlicet fidelissimus vir Herigarius, tempore quo sacerdotalis ibi deerat praesentia, 118.0978D| multa ab infidelibus sustinuit opprobria: sed largiente divina gratia, signis coelestibus ejus petitione verae fidei declarata sunt praeconia. Ex quibus, ut promissimus, aliqua hic interserere curavimus, quo ejus fidei invictus declaretur animus. Herigarius et ipse multa passus, patrat miracula. 26. Quadam namque vice ipse in quodam sedebat placito, scena in campo ad colloquium parata: ibi cum inter alias locutiones illi deos suos laudassent, quorum favore prospera sibi multa provenirent, et illi, quod solus a consortio omnium inan fide aberraret, improperarent; ipse, ut erat spiritu fervens, respondisse dicitur: Si tanta est de divina majestate dubietas, quod tamen dubium esse nullo modo 118.0979A| deberet, probemus miraculis, quis sit majoris potentiae, vestri multi quos dicitis dii, an meus solus omnipotens Dominus Jesus Christus. Ecce tempus adest pluviae (siquidem pluvia tunc imminebat), invocate vos nomina deorum vestrorum, ne pluvia super vos descendat, et invocabo Dominum meum Jesum Christum, ne aliqua stilla pluviae me contingat, et si quis in hac parte se invocantes exaudierit, ipse sit Deus. Hac itaque facta inter se conventione, cum illi omnes in una parte sederent, ipse vero cum uno puero in altera, coepit unusquisque eorum invocare Deum suum, ille quoque invocabat Dominum Jesum Christum. Et descendens immensa de coelo pluvia ita omnes illos aquis infudit, ut quasi in flumine cum vestimentis jactati viderentur, etiam folia ramorum 118.0979B| de umbraculo ibi facto super ipsos decidentia, virtute divina illos oppressos ostenderent; super ipsum vero et puerum qui cum eo erat, nec una descendit pluviae gutta. Quo facto confusis illis et admirantibus: Ecce, inquit, videtis quis sit Deus: nolite me, infelices, ab ejus cultura revocare, quin potius ab erroribus vestris confundamini, et veritatis viam discite. Ejusdem alia miracula. 27. Alio quoque tempore contigit, ut dolorem in tibia sua sustineret nimium, ita ut non aliquo modo se movere a loco in quo erat, posset, nisi portaretur. Cum hanc ergo diutius sustineret molestiam, coeperunt multi ad eum causa visitandi venire; et quidam 118.0979C| adhortationibus, quo pro salute sua diis sacrificaret, commonere; quidam improperiis, quod sine Deo esset, lacessere, et idcirco eum salute carere. Cum itaque haec saepius agerentur, et ipse constanter malis eorum suggestionibus resisteret; postremo non ferens eorum calumniam, respondit, nequaquam se a vanis simulacris auxilium petere velle, sed a Domino suo Jesu Christo, qui posset in momento, si vellet, eum ab infirmitate sua sanare. Et accitis illico domesticis suis, ut ad suam eum deferrent ecclesiam praecepit; ubi positus coram cunctis qui astabant, supplices ad Dominum preces effudit, dicens: Domine mi Jesu Christe, ut sciant hi miseri, quia tu es Deus solus, et non est alius praeter te, da mihi servo tuo in hac hora pristinam corporis sanitatem; 118.0979D| ut videntes inimici magnalia tua, de suis erroribus confundantur, et ad agnitionem tui nominis convertantur. Fac, quaeso, quod peto propter nomen sanctum tuum quod est benedictum in saecula; ne sit confusio confidentibus in te, Domine. Post quam vocem, divina eum medicante gratia, confestim sanissimus est redditus, et de ecclesia per semetipsum egressus, pro salute sua Deo gratias agebat, et in Christi fide convalescens magis magisque incredulos confundebat. Avoundus rex cum Danis Bircenses oppugnat. 28. Per idem fere temporis accidit, ut etiam quidam 118.0980A| rex Sueonum, nomine Avoundus, ejectus regno suo, apud Danos exsul fuerit. Qui fines regni quondam sui denuo repetere cupiens, coepit ab ipsis auxilium quaerere; spondens quod, si se sequerentur, multa eis donaria possent provenire. Proponebat enim eis vicum nominatum Byrca, quod ibi multi essent negotiatores divites, et abundantia totius boni, atque pecunia thesaurorum multa. Ad illum itaque vicum se illos promittebat ducturum, ubi sine exercitus sui damno, multo suae necessitatis fruerentur commodo. Illi ergo promissis muneribus delectati, et thesaurorum acquisitione avidi, in auxilium ejus expeditorum ad pugnam hominum viginti et unam naves impleverunt, et cum eo destinaverunt. Ipse vero de suis naves habebat undecim. Exeuntes ergo de 118.0980B| Danis, ad vicum insperate venerunt memoratum, et forte tunc rex ipsorum longius inde aberat, et principes ac populi multitudo congregari non poterant. Tantum supradictus Herigarius praefectus hujus loci, cum eis qui ibi manebant negotiatoribus et populis, praesens aderat. In magna ergo angustia positi, ad civitatem quae juxta erat, confugerunt; coeperunt quoque diis suis, imo daemonibus, vota et sacrificia promittere et offerre, quo eorum auxilio in tali servarentur periculo. Sed quia civitas ipsa non multum firma erat, et ipsi ad resistendum pauci; miserunt ad eos legatos, dexteram et foedus postulantes. Quibus rex praefatus mandavit, ut pro redemptione ipsius vici centum libras argenti persolverent, sicque pacem haberent. Quod illi, ut petebat, statim miserunt, 118.0980C| et a rege jamdicto susceptum est. Herigarius auctor est ut Bircenses Christum invocent. 29. Porro Dani graviter hujusmodi conventionem ferentes, quia non sicuti disposuerant actum fuisset, coeperunt velle super eos subito irruere, et locum ipsum funditus depraedari atque incendere, dicentes unum quemlibet negotiatorem plus ibi habere, quam sibi oblatum fuisset; et nullo modo se tantam calumniam sufferre posse. Cum haec ergo inter se agerent, et ad diripiendam urbem, in quam confugerant, se praepararent, hoc quoque illis innotuit. Unde rursus pariter congregati, cum nullo modo vires haberent resistendi, nullaque eis spes esset refugii, ad vota et 118.0980D| sacrificia majora diis suis offerenda se invicem cohortabantur. Contra quos iratus fidelis Domini Herigarius: Maledicta sint, inquit, a Deo nostro vota et sacrificia vestra cum idolis vestris. Quandiu vultis daemonibus servire, et vos ipsos ad perniciem vestri votis inanibus in paupertate redigere? Ecce multa obtulistis, et ampliora vovistis, insuper et centum libras argenti dedistis, quid profuit vobis? Ecce omnia quae habetis, veniunt diripere, uxores vestras et filios vestros ducent captivos, civitatem et vicum igni succendent, et vos gladio peribitis. Quid ergo vobis prosunt simulacra vestra? Ad quam vocem illic omnes 118.0981A| perterriti, et quid agerent nescii, unanimiter responderunt: Salus nostra et consilium sit in tua deliberatione, et quidquid nobis suggesseris, sine dubio faciemus. Quibus ille: Si, inquit, vota spondere vultis, vovete et reddite omnipotenti Deo qui regnat in coelis, et cui ego in conscientia pura et fide recta deservio. Ipse omnium Dominus est; in voluntate ejus omnia sunt posita, nec est qui ejus ditioni possit resistere. Si itaque ejus auxilium toto corde petieritis, omnipotentiam ipsius vobis non defuturam sentietis. Accepto igitur ab eo consilio, tunc unanimes et voluntarii exeuntes, sicut ibi consuetudinis erat, in campum, pro liberatione sibi jejunium et eleemosynas Domino Christo devoverunt. Quo facto liberantur ab hostium incursu. 30. 118.0981B| Interim rex praefatus cum Danis agere coepit, ut sorte perquirerent utrum voluntate deorum locus ipse ab eis devastandus esset. Multi, inquit, dii sunt ibi potentes, ibi etiam ecclesia olim constructa est, et cultura Christi a multis Christianis ibi excolitur, qui fortissimus est deorum, et potens sperantibus in se, quocunque modo vult auxiliari. Necessario ergo quaerendum est, utrum divina ad hoc voluntate incitemini. Quod illi, quia sic apud eos mori erat, nequaquam abnuere potuerunt. Quaesitum est igitur sortibus, et inventum quod cum sua hoc prosperitate nequaquam perficere possent, neque locum ipsum eorum depraedationi a Deo concessum. Iterum quaesitum est, in quam partem ituri essent, ubi sibi pecuniam 118.0981C| acquirerent, ne vana spe frustrati ad sua vacui remearent. Cecidit sors, quod ad urbem quamdam longius inde positam in finibus Sclavorum ire deberent. Hoc ergo Dani divinitus sibi imperatum credentes, a loco memorato recesserunt; ad urbem ipsam directo itinere properarunt, irruentes super quietos et secure habitantes, improvise illam urbem armis ceperunt, et captis in ea spoliis ac thesauris multis, ad sua reversi sunt. Rex vero ille, qui ad eos praedandos venerat, pace cum eis foederata, argentum quod ab eis acceperat, reddidit, et apud eos aliquandiu resedit, volens genti suae reconciliari. Sicque Domini gratia, propter fidem servi sui Herigarii, populum illius loci ab hostium incursu liberans bonis suis restituit.
Herigarius incolas hortatur ut Christo credant; dein pie moritur. 118.0981D| 31. Quo facto ipse in conventu publico eamdem rem proposuit, et ut quis Deus esset, intentius providerent monuit, dicens: Heu miseri, vel jam nunc intelligite, quod vanum sit a daemonibus auxilium petere, qui non possunt in tribulationibus subvenire! Suscipite fidem Domini mei Jesu Christi, quem probastis verum Deum esse, qui vobis nullum habentibus refugium suae miserationis tribuit auxilium. Nolite 118.0982A| ultra culturam superstitiosam quaerere, et inani sacrificio idola vobis placare. Verum Deum, qui omnium quae in coelis et in terris sunt, dominatur, colite, et ipsi vos subjicite; ipsius omnipotentiam adorate. Denique post haec, tanto alacrior quanto frequentibus Domini beneficiis in fide robustior factus, publice ubicunque aderat, partim exsultando, virtutem Domini et fidei gratiam cunctis nuntiabat. Sicque bonum certamen usque ad finem suae perduxit vitae: consummatoque boni operis cursu, languore ingravescente, astante jam dicto Ardgario sacerdote divinae commendatus clementiae, communione sacra percepta, feliciter in Christo obiit: de cujus fidei constantia multa adhuc dici poterant; sed quia brevitati studuimus, haec dicta sufficiant. Frideburgis in fide constans, vinum in viaticum reservari curat. 118.0982B| 32. Illis quoque temporibus apud eos matrona quaedam fuit valde religiosa, quam nulla unquam improborum perversitas a fidei suae rectitudine pervertere potuit. Cui frequenter in quacunque necessitate positae, ut more eorum idolis sacrificaret, suggestum est; sed illa immobilis fidei suae munia non reliquit, vanum esse dicens, a simulacris mutis et surdis auxilium quaerere, et abominabile sibi videri, ut his quibus in baptismo renuntiaverat, denuo intenderet; et sponsionem quam Christo promiserat, falleret. Si enim, inquit, malum est hominibus mentiri, quanto magis Deo? et si bonum est inter homines 118.0982C| fidem constare, quanto magis qui fidem Domini accipit nullatenus debet ab ea immutari? Dominus, inquit, meus Jesus Christus omnipotens est. Ipse mihi, si in ejus fide perseveravero, et sanitatem, et omnia quibus indiguero, praestare poterit. Praedicta religiosa femina, Frideburg nomine, in bonitate vitae et fidei constantia laudabilis, dies vitae suae usque ad tempus produxit senectutis. Cum jam appropinquaret dies mortis suae, et post discessum domini Simonis nullus tunc ibi adesset sacerdos; ipsa amore sacrificii, quod audierat viaticum esse Christianorum, de vino aliquantulum in quodam fecit reservari vasculo, et filiae suae in fide commendans, ut si quando ei ultimum tempus instaret, de ipso vino, quia sacrificium non habebat, ei in os distillaretur: ut vel sic 118.0982D| Domini gratiae exitum suum commendaret. Illud itaque vinum tribus fere annis apud eam conservatum est; sicque contigit illuc praedictum adventasse sacerdotem Ardgarium. Quo ibi posito, ipsa, quandiu vires habuit, religionis suae devotionem exercuit, missarum solemnia et salutaria monita sedulo ab eo exquirens. Verum inter haec, languore se praeoccupante, coepit infirmari: sollicita de obitu suo memoratum ad se accersiri fecit presbyterum, et accepto de ejus manu viatico optato, feliciter migravit ad Dominum. Res suas pauperibus distribui jubet. Filia ejus id exsequente pecunia non decrescit. 118.0983A| 33. Ipsa vero eleemosynis intenta semper, quia in saeculi rebus dives erat, filiae suae praedictae Cathlae nomine injunxerat, ut post suum ex hac luce discessum, cuncta quae illius erant, in pauperes dispensaret. Et quia hic pauperes minus inveniuntur: Post obitum, inquit, meum, cum tibi primum opportunitas evenerit, venditis omnibus, quae hic dispensata non fuerint, sume tecum argentum, et vade Dorstadum; ibi sunt ecclesiae plurimae et sacerdotes ac clerici, ibi indigentium multitudo. Illo adveniens, quaere qui te doceant fideles quomodo ea dispenses, et pro animae meae remedio omnia distribue. Post excessum itaque matris, filia quae mater jusserat, strenue adimplevit: 118.0983B| arreptoque itinere perveniens ad Dorstadum, religiosas exquisivit ibi feminas, quae cum ea loca sancta circuirent, et quid cuique dispensare deberet, eam instruerent. Cum quadam die dispensandi causa loca sancta circuirent, et medietas jam distributa esset, dixit sociis suis: Nunc lassae sumus, melius est ut aliquid de vino ematur, ut refocillemur, et sic demum coepta peragamus. Datis igitur ad hoc quatuor denariis, et viribus resumptis, quod coepere peregerunt; quibus completis, ipsa ad hospitium suum rediens, saccum, in quo argentum fuerat, in quodam loco vacuum posuit: sed largiente superno munere denuo ipsum locum adiens, sicut ante fuerat, plenum invenit: quae tanto obstupefacto miraculo, ascitis ad se feminis quae secum prius ierant, quod 118.0983C| sibi contigerat ostendit, coram quibus quid inibi esset computans, tantum invenit quantum illo adduxit, exceptis quatuor denariis. Consilio itaque ab eis accepto, ivit ad sacerdotes qui ibi probabiliores videbantur, et ipsum miraculum eis innotuit. Qui gratiam Dei pro tanta ejus bonitate laudantes, quod ejus labori ac boni intentioni Dominus ea retribuerit, intimabant. Quia cum, inquiunt, matri tuae obediens fuisti, et fidem tuam circa eam illibatam servasti, et eleemosynas illius strenue implesti, Dominus omnium bonorum retributor pro necessitatis tuae subsidio ista tibi contulit, ipse est omnibus sufficiens, nullius indiget: ipse omnia quae pro ejus distributa fuerint nomine, in coelesti regno recompensabit. Quod ita esse ne aliquo modo dubitares, et ne te 118.0983D| census dati distributio poeniteret, hoc te Deus miraculo certificare dignatus est. Hoc jam signo, quod mater tua cum Domino salva sit, firmiter crede: hoc miraculo admonita, tu quoque pro Christo tua dare ne timueris. Ardgarius e Suecia redit in solitudinem. 34. Igitur post excessum praedicti viri Herigarii jam memoratus sacerdos Dei Ardgarius, amore solitariae 118.0984A| quam antea duxerat vitae ab illis partibus egressus, locum suum repetiit; sicque denuo Christiani inibi positi sacerdotali sunt praesentia destituti. Quare manifesto patuit indicio, quod ad corroborandum fidem praefati viri Herigarii, necnon supradictae matronae, pariterque ut exitum eorum divinae commendaret clementiae, et quod fideliter desideraverant, mysterium videlicet sacrae communionis, pro ultimo viatico perciperent, jam dictus anachoreta Ardgarius ad illas partes destinatus fuerit. Ludovico Pio mortuo Anscharius rebus necessariis destituitur. Deseritur a sociis. 35. Verum inter haec superius comprehensa, contigit bonae memoriae Ludovicum serenissimum imperatorem divino ordinante judicio vita praesenti decessisse. 118.0984B| Post cujus obitum cum de regni divisione magna fieret perturbatio, pastoris quoque nostri aliquando labefactari coepit legatio. Nam cum cella supradicta Turbolt in partem cessisset venerandi regis Caroli, ipse eam a servitio quod pater suus disposuerat, amovit; et vobis bene cognito dedit Reginario. Pro qua re cum a fratribus suis gloriosissimis regibus, et a multis quoque aliis saepius fuisset admonitus, et ipse eorum petitioni nullatenus assentiret, jam dictus Pater noster tunc coepit atteri necessitatibus et indigentiis. Unde contigit, ut et fratres vestri qui tunc cum eo hic aderant, ad vestram societatem redierint; et multi quoque alii causa paupertatis eum dereliquerint. Ipse tantum cum paucis qui cum eo substiterant, prout poterat, se agebat; et licet 118.0984C| in paupertate degens, injunctum sibi officium nequaquam deserere voluit. Ludovico Germaniae rege agente accipit Bremensem episcopatum, probante concilio. 36. Dominus quoque humilitatem ejus et patientiae fortitudinem conspiciens, quia cor regis in manu Domini est, clementissimi Domini et senioris nostri Ludovici regis, qui post patrem suum hujus regni gubernacula suscepit, ad hoc animum incitavit, ut quaerere inciperet, unde ei solatium subsistendi facere posset, quo legationis suae mandatum perficere posset. Et quia in hac provincia cellam nullam huic legationi habebat congruam, erat autem ibi juxta episcopatus Bremensis Ecclesiae tunc desolatus pastore, 118.0984D| illum ei dare disposuit. Unde publico conventu episcoporum caeterorumque fidelium suorum tractare cum eis coepit, utrum hoc ei facere canonica auctoritate liceret. Domnus enim et pastor noster hoc sibi periculosum esse aliquo modo formidans, et ne a quibuslibet naevo cupiditatis reprehenderetur, caute providens, non facile huic dispositioni assentiebat. Jubente itaque rege haec eadem res in concilio episcoporum ventilata est. Qui multis praecedentibus 118.0985A| exemplis probaverunt bene posse fieri, ut quia dioecesis illa, ad quam ipse ordinatus fuerat, admodum parva erat (nam nonnisi quatuor baptismales habebat ecclesias), et haec ipsa multoties jam barbarorum incursibus devastata, ista ei causa solatii adjungeretur. Ferdensi episcopo reddita parte dioecesis, ipse Hammaburgensem retinet sedem. 37. Verum ne in aliquo scrupulum Ferdensis pateretur episcopus, quod etiam partem de suo episcopatu ultra Albiam sumptam ipse cum Bremensi tota simul parochia retineret, statuerunt ut, sicut tempore domini Ludovici primo fuerant, episcopatus ipse et Bremensis et Ferdensis restituerentur, et ipse teneret Bremensem, ex qua major pars dioecesis suae 118.0985B| sumpta erat, quae etiam tunc erat praesentia pastoris desolata. Quo decreto ita ab episcopis constituto, ipse jubente rege, Bremensem suscepit dioecesim gubernandam. Porro partem parochiae, quae ultra Albiam ad se pertinere debebat, Waldgarius recepit tunc Ferdensis episcopus. Quod cum ita aliquandiu esset, iterum diligentius ipsa re in alio concilio episcoporum ventilata, visum est eis non bonum esse ut sedes, ad quam ille ordinatus fuerat, ab alio episcopo teneretur (nam Hammaburg tunc in partem cesserat Waldgarii); potestatem quidem regis esse dicentes, ut dioecesim parvam et admodum captivatam augeret, locum tamen ad episcopalem dignitatem auctoritate apostolica firmatum, nullatenus immutandum. Unanimo ergo consensu, cum voluntate 118.0985C| regis praedicti piissimi Ludovici, episcopi ibi constituti censuerunt, ut sedem ad quam consecratus fuerat, Pater noster Anscharius reciperet; et si quid ultra Albiam ex Ferdensi ipse retineret dioecesi, ex Bremensis Ecclesiae parochia illius sedis restitueret episcopo. Quod ita et regio jussu, et synodali episcoporum decreto, ipsius quoque Waldgarii memorati Ferdensis episcopi voluntate et assensu perfectum est. Eam unionem primo improbat Coloniensis antistes. 38. Porro cum haec agerentur, Colonia civitas, ad quam Bremensis parochia suffraganea erat, eo tempore absque benedictione episcopali degebat, quod quia diuturnum exstitit, illud etiam sine illius loci 118.0985D| pontificis praesentia necessario decernendum fuit. Postea tamen consecrato ad eum locum venerabili praesule Gunthario, hoc ipsum domnus et Pater noster ei suggerere studuit, ut sua quoque auctoritate firmaretur, cui tamen rei ipse admodum contrarius 118.0986A| exstitit. Qua de causa postmodum in Wormatia civitate positis duobus regibus, Ludovico scilicet et Lothario, coram multa episcoporum utriusque regni frequentia, praesente venerabili Patre nostro, haec eadem res exposita est. Quod cum ab omnibus bene ita ordinatum probaretur, ut praedictus quoque pontifex Guntharius hoc ipsum sua auctoritate firmaret, cuncti rogaverunt. Qui primo quidem fortiter his reniti coepit, justum non esse multipliciter ostendens ut sedes suffraganea in archiepiscopalem sedem verteretur; nec se debere honorem sedis suae in aliquo minuere: postremo tamen et ipsis regibus, et cunctis simul episcopis ibi aggregatis, pro hoc ipso eum rogantibus, et omnino causa necessitatis id licitum fore dicentibus, respondit, si apostolica 118.0986B| auctoritate firmaretur, ex se quoque ratum esse. Missis Romam legatis, Nicolaus I ratam habet hanc unionem. Legatio septentrionalium regionum Anschario conceditur. 39. Quo responso accepto, cum etiam omnes suffraganei ejus haec eadem consensissent, piissimus rex jam dictus Ludovicus cupiens et patris sui eleemosynam in omnibus augmentare, et quod ipse disposuerat, per omnia ratum fieri; reverendissimum Salomonem Constantiae civitatis episcopum pro hoc ipso ad sedem direxit apostolicam, cum quo etiam domnus et Pater noster Anscharius, quia ipse per se non poterat, filium suum fratrem nostrum Nordfridum misit presbyterum, qui officiosissime a sancto suscepti papa Nicolao, legationis suae mandatum ei 118.0986C| plane et dilucide retulerunt. Qui prudenter et sollicite ea quae ab ipsis dicebantur, mente pertractans, et Deo inspirante pro lucrandis animabus gentilium hanc constitutionem justam esse decernens, voluntatem regis nostri sua auctoritate firmavit. Denique ut ipsam rem diligentius ab eo elucubratam manifestius aperire possimus, verba ipsius interponere decrevimus. Cum enim causam legationis ejus et caetera superius comprehensa plene et breviter recapitulasset, denique subjunxit: « Cujus delegationis et auctoritatis et pallii acceptionis pagina nobis est a Ludovico filio nostro per Salomonem sanctissimum episcopum destinata, juxta morem sanctae Ecclesiae Romanae bullata. Per cujus tenorem paginae haec ita fuisse comperimus, sicut pietas nobis jam fati regis 118.0986D| per fidelem virum, Salomonem scilicet episcopum, intimavit. Unde nos vestigia tanti pontificis et praedecessoris nostri sequentes Gregorii, omnemque ibi Deo dignam statutam providentiam agnoscentes, magnorum principum votum, Ludovici videlicet divae 118.0987A| recordationis Augusti, et aequivoci ejus filii excellentissimi regis, tam hujus apostolicae auctoritatis praecepto, quam etiam pallii datione, more praedecessorum nostrorum, roborare decrevimus: quatenus tanta fundatus auctoritate praenominatus Anscharius, primus Nordalbingorum archiepiscopus, et per ipsum successores ejus lucrandis plebibus insistentes, adversus tentamenta diaboli validiores existant. Ipsum quoque filium nostrum jam dictum Anscharium legatum in omnibus circumquaque gentibus Sueonum, sive Danorum, necnon etiam Sclavorum, vel in caeteris ubicunque illis in partibus constitutis divina pietas ostium aperuerit, publicam evangelizandi tribuimus auctoritatem, ipsamque sedem Nordalbingorum, Hammaburg dictam, in honore sancti 118.0987B| Salvatoris sanctaeque ejus intemeratae genitricis Mariae consecratam, archiepiscopalem deinceps esse decernimus. Atque ut strenui praedicatoris episcopi post decessum crebro dicti Anscharii archiepiscopi persona tanto officio apta eligatur semper successura, sub divini judicii obtestatione statuimus. Verum quia Carolus rex, frater saepe dicti regis Ludovici, post decessum imperatoris patris sui piae memoriae Ludovici, abstulit a praenominato loco, qui dicitur Hammaburg, monasterium quod appellatur Turholt, utpote quod post partitionem inter fratres suos in regno suo conjacere videbatur, situm in occidentali Francia, quod ille genitor suus ad supplementum et victum episcopo et clericis ejus dederat; coepere, sicut fertur, omnes ministri altaris recedere: deficientibus 118.0987C| quippe necessariis sumptibus, ab ipsis recesserunt gentibus, et eadem ad gentes legatio per hujusmodi factum defecit: ipsa quoque metropolis Hammaburg pene deserta facta est. Igitur dum haec agerentur, mortuus est dioeceseos Bremensis episcopus, quae huic contigua esse dicitur. Cumque saepe dictus rex et hanc dioecesim vacantem, et illam novellam institutionem cerneret deficientem, insuper et utramque hanc Ecclesiam Dei permittente occulto judicio, per barbarorum saevitiam admodum attenuatam; quaerere coepit, qualiter praedicta Bremensis Ecclesia praedictae novellae archiepiscopali uniretur ac subderetur sedi, nostro hoc votum roborante decreto. Unde per saepe nominatum venerabilem missum, Salomonem videlicet Constantiae civitatis episcopum, 118.0987D| nobis hoc relatum est confirmandum, ac postulatum est nostra auctoritate roborandum. Nos igitur id subtili perpendentes examine, animadvertimus propter instantem necessitatem, et animarum lucra in gentibus demonstrata, utile fore. Omnia enim quae proficua Ecclesiae probantur existere, et divinis non resultant praeceptionibus, licita et facienda 118.0988A| esse non dubitamus: maxime in tam novellae Christianitatis plantatione, in qua varii solent eventus contingere. Quamobrem auctoritate omnipotentis Dei, et beatorum apostolorum Petri et Pauli, et hoc nostro decreto decernimus, secundum reverendissimi regis Ludovici votum, ipsas praedictas dioeceses, Hammaburgensem videlicet et Bremensem, non deinceps duas, sed unam esse et vocari, subdique sedi quae praedecessoris nostri decreto archiepiscopali est munere sublimata; restituta duntaxat de Bremensis Ecclesiae rebus episcopatui Ferdensi parte inde ablata. Nullus vero archiepiscopus Coloniensis ullam sibi deinceps in eadem dioecesi vindicet potestatem. Quin imo et ipsi et omnibus omnino suademus verae religionis cultoribus, ut sacra hac legatione 118.0988B| fungentibus adjutorio et solatio sint, quatenus gratia hujus beneficii plenam mercedem recipere mereantur ab eo qui dixit: Ite, docete omnes gentes (Matth. XXVIII, 19), etc.; Quicunque receperit vos, me recipit (Matth. X, 40). Itaque omnia a dilecto filio nostro rege Ludovico ad hoc Deo dignum officium deputata, nostra etiam pia ejus vota auctoritate firmamus. Et quia casus praeteritorum nos cautos faciunt in futurum, omnem quoque adversantem, vel contradicentem, atque piis nostris his studiis quolibet modo insidiantem, anathematis mucrone percutimus, atque perpetuae ultionis reum diabolica sorte damnamus: ut culmen apostolicum, more praedecessorum nostrorum, causamque Dei pro affectu zelantes, ab adversis hinc inde partibus tutius muniamur. » 118.0988C| 40. His itaque decretis atque institutionibus papae sanctissimi Nicolai, Bremensis Ecclesia adjuncta et unita sedi Hammaburgensi, quae prius metropolis constituta fuerat, facta est archiepiscopalis. Anscharius Horico Danorum regi familiaris, cum ejus consensu ecclesiam construit, Christianae religionis concessa libertate. 41. Verum quia de dioeceseos illius ratione ita firnata haec praeoccupando diximus (multum enim temporis fuit ex quo sedem illam gubernandam suscepit, priusquam auctoritate apostolica firmaretur) ad ea quae prius gesta sunt redeamus. Namque suscepta Bremensi parochia, iterum spiritu coepit fervere intimo, quia jam tunc quid daret, habebat, si quid posset in partibus Danorum pro Christi elaborare 118.0988D| nomine. Unde frequentius Horicum adire, qui tunc solus monarchiam regni tenebat Danorum, et muneribus eum, et quibuscunque poterat obsequiis, conciliare studuit: ut sua licentia, praedicationis officio in regno ejus frui valeret. Aliquoties namque regia etiam legatione ad eum mittebatur, et quae ad foedera pacis et utriusque regni utilitatem pertinebant, 118.0989A| strenue et fideliter peragebat. Qua de re cognita fide et bonitate sancti viri, praedictus Horicus rex multo eum affectu coepit venerari, et libenter ejus consilio uti, ac familiarissimum in omnibus habere: ita ut et inter secreta sua, dum de negotiis regni cum consiliariis tractaret, ipsi liceret interesse. Ea quoque quae inter populum hujus terrae, videlicet Saxonum, ac regnum ipsius, causa foederis debebant constitui, non aliter nisi de fide illius volebat firmari: hoc sibi dicens omnino fidissimum esse, quod ille ei et laudasset et spopondisset. Hac itaque familiaritate potitus, coepit etiam illi persuadere, ut fieret Christianus. Ille quoque omnia quae ei ex divina intimabat Scriptura, benigne audiebat, et bona prorsus ac vere salutaria esse laudabat, seque his plurimum delectari, ac libenter Christi velle gratiam 118.0989B| promereri. Cui post talia vota Pater sanctissimus patienter suggerere coepit, ut Christo Domino concederet hanc benevolentiam, quod ei gratissimum foret, ut in regno suo ecclesiam fieri permitteret, ubi sacerdos omni tempore praesens adesset, et verbi divini semina, ac baptismi gratiam quibuscunque suscipere volentibus traderet. Quod ille benignissimo concessit affectu, et in portu regni sui ad hoc aptissimo, et huic regioni proximo; Scleaswich vocato, ubi ex omni parte conventus fiebat negotiatorum, ecclesiam illi fabricare permisit, tribuens locum in quo presbyter maneret: data pariter licentia, ut quicunque vellet in regno suo, fieret Christianus. Baptismus cur a quibusdam dilatus, ab aliis receptus cum sanitate corporis. 118.0989C| 42. Hac ergo domnus episcopus noster accepta licentia, statim quod diu desideraverat perfecit: et constituto ibi presbytero, gratia Dei in eodem loco fructuosius crescere coepit. Multi namque ibi antea erant Christiani, qui vel in Dorstado, vel in Hammaburg baptizati fuerant: quorum quidam primores ipsius vici habebantur, et gaudebant facultatem sibi datam Christianitatem suam observandi. Quorum exemplo multi quoque alii et viri et feminae, relicta superstitiosa idolorum cultura, ad fidem Domini conversi baptizabantur. Factumque est gaudium magnum in ipso loco: ita ut etiam gentis hujus homines absque ullo pavore, et (quod antea non licebat) et negotiatores 118.0989D| tam hinc, quam ex Dorstado vicum ipsum libere expeterent, et hac occasione facultas totius boni inibi exuberaret. Et cum multi inibi baptizati supervixerint, innumerabilis tamen albatorum multitudo exinde ad regna conscendit coelorum. Quia libenter quidem signaculum crucis recipiebant, ut catechumeni fierent, quo eis ecclesiam ingredi, et sacris officiis interesse liceret: baptismi tamen susceptionem differebant, hoc sibi bonum dijudicantes, ut in fine vitae suae baptizarentur; quatenus purificati lavacro 118.0990A| salutari, puri et immaculati vitae aeternae januas absque aliqua retardatione intrarent. Multi quoque apud eos infirmitatibus detenti, cum se frustra idolis pro salute sua sacrificasse viderent, et a propinquis suis desperarentur; ad Domini misericordiam confugientes, Christianos se fieri devovebant cumque accito sacerdote baptismi gratiam percepissent, statim incolumes divina largitate fiebant, sicque crevit in eodem loco Dei miseratio, et ad fidem Domini conversa est multitudo. Anscharius petita Horici licentia, recusante Gauzberto, legationem ad Suecos iterum suscipit. 43. Inter haec vero domnus et Pater noster Anscharius etiam pro gente Sueonum, eo quod sacerdotis praesentia tunc desolati essent, nimio condolens 118.0990B| affectu, a praefato poscere coepit rege Horico sibi in omnibus familiarissimo, uti sui auxilio fines illius regni petere posset. Qui cum maxima bene volentia hanc quoque petitionem ejus suscipiens, ita se per omnia facturum promisit. Qua de causa domnus episcopus noster cum praefato coepit Gauzberto pontifice de hoc ipso tractare, necessarium esse dicens, ut iterum probaretur, si forte gens illa divinitus monita sacerdotes secum manere pateretur, ne fides Christi illis in partibus coepta, eorum negligentia aliquando deperiret. Praedictus vero pontifex Gauzbertus, qui et Simon, se inde expulsum, rursum locum illum repetere non ausum respondit: nec id valde proficuum fore posse, imo magis periculosum, si denuo priorum reminiscentes, aliquid 118.0990C| perturbationis circa eum excitarent, sibi magis congruum videri, ut ille iret, qui hanc legationem primo susceperat, quique benignissime ibi habitus fuerat. Ipse vero cum eo nepotem suum mitteret, qui ibi si locus praedicandi inveniretur, remaneret, et sacerdotali apud eos officio fungeretur. Hoc itaque ratum inter se decernentes, coram praesentia clementissimi regis venerunt Ludovici, causamque hujuscemodi ei retulerunt, atque ut ejus licentia ita fieri permitteretur exorabant. Qui sciscitatus utrum ipsi in hac voluntate concordes fuissent, responsum a venerabili Gauzberto pontifice tale accepit: In Dei, inquit, servitio, nos semper concordes et fuimus et sumus, et istud unanimo consensu ita fieri cupimus. Itaque 118.0990D| serenissimus rex in Dei causa semper voluntarius, secundum quod inter eos convenerat, legationem hanc pro Christi nomine pastori nostro injunxit religiosissimo, suae quoque partis, sicuti et pater ejus fecerat, ad regem Sueonum mandata ei committens. Visione coelesti animatur. 44. Igitur devotissimus Pater noster ad hoc iter praeparare se coepit, et ut quantocius hoc expleret, ferventiori incitabatur spiritu. Siquidem et hoc coelitus 118.0991A| sibi injunctum credebat, visione quadam imbutus, quam antea viderat. Visum namque est ei, quod pro ipso itinere valde esset sollicitus, et quod ad quemdam deveniret locum, in quo erat structura aedificiorum magna, et mansiones diversae, ubi obvius sibi quidam factus locutus est ei, dicens: De itinere quo sollicitaris, et de his quae sunt in corde tuo, ne supra modum contristeris: quia hic est quidam propheta, qui te de his omnibus certum reddet; et ne aliqua menti tuae super hoc insideat dubitatio, dicam tibi quis sit ille propheta. Abbas quidam clarissimus Adalhardus ipse nunc est propheta a Domino ad te missus, qui tibi ea quae proventura sunt, annuntiabit. Quo ille audito exhilaratus animo, visus est illi respondisse: Domine, ubi inveniam 118.0991B| eum? Et ille: Tu, inquit, cum labore invenies eum, nec est licitum tibi cuiquam insinuare. Tunc visum est ei, quod iret per circuitum mansionis ipsum quaerendo, et in mente sua tractaret. Si, inquit, non interrogatus a me annuntiaverit mihi quae sunt in animo meo, tunc verum illum prophetam comprobabo. Ad quamdam ergo perveniens mansionem, speciosissimam, vidit eum ibi in solio suo sedentem, et statim recognovit. Ille quoque confestim pronuntians, intentus in eum dicere quoque coepit: « Audite, insulae, et attendite, populi de longe. Dominus ab utero vocavit te, de ventre matris tuae recordatus est nominis tui, et posuit os tuum quasi gladium acutum: in umbra manus suae protexit te, et posuit te quasi sagittam electam; in pharetra sua abscondit 118.0991C| te, et dixit tibi: Servus meus es tu, quia in te gloriabor. » Quo dicto, extento brachio manum dexteram ad eum coepit erigere. Ille autem, hoc viso, ad genua ejus accessit, sperans eum se velle benedicere. At ille subjunxit: « Dedi te in lucem gentium, ut sis illis in salutem usque ad extremum terrae. Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt Deum tuum et sanctum Israel, quia glorificavit te. » Hanc ergo visionem servus Dei cum ante profectionem illam longe vidisset, certum tenebat animo, Dei se imperio ad partes illas incitari; et maxime in verbo quod dictum est illi: Audite, insulae, quia omnis fere patria illa in insulis est constitua. Et quod subjunctum est: Eris illis in salutem usque ad extremum terrae, quia finis mundi in Aquilonis partibus 118.0991D| in Sueonum conjacet regionibus. Denique verbum, quod cum propheta Jeremia in fine commutatum est, scilicet, quia glorificabit te, ardorem desiderii, illi maximum nutriebat, quia palmam martyrii olim sibi promissam hoc significare putabat. Sueonum regi ab Horico commendatus, venit in Sueciam daemonum instinctu in se turbatam. 45. Profectionem itaque hanc suscepturus, jam 118.0992A| dicti regis Horici missum pariter et signum secum habuit, qui regi Sueonum, nomine Olef, partis suae mandatum tale intimari jussit, servum Dei, qui ex parte regis Ludovici missus, fines regni ejus peteret, sibi per omnia cognitum fore, ac se in vita sua nunquam tam bonum vidisse hominem; nec in quolibet mortalium aliquando tantam fidem invenisse, ideoque cognita ejus sanctissima bonitate, omnia quae illi in regno suo causa Christianae religionis disponere vellet, se ei concessisse: ipsumque petere, ut similiter in regno suo ei permitteret culturam Christianitatis, quam optabat statuere, quia ipse nihil aliud quam quod bonum et rectum foret, vellet perficere. Susceptum itaque peragens iter, viginti ferme diebus navigio transactis, pervenit ad 118.0992B| Byrcam, ubi invenit regem et multitudinem populi nimio errore confusam. Instigante enim diabolo, adventum beati viri omnimodis praesciente, contigit eo ipso tempore, ut quidam illo adveniens diceret, se in conventu deorum, qui ipsam terram possidere credebantur, adfuisse, et ab eis missum, ut haec regi et populis nuntiaret. Vos, inquiunt, nos vobis propitios diu habuistis, et terram incolatus vestri cum multa abundantia nostro adjutorio in pace et prosperitate longo tempore tenuistis; vos quoque nobis sacrificia et vota debita persolvistis, grataque nobis vestra fuerunt obsequia. At nunc et sacrificia solita subtrahitis, et vota spontanea segnius offertis; et, quod magis nobis displicet, alienum Deum super vos introducitis. Si itaque nos vobis propitios 118.0992C| habere vultis, sacrificia omissa augete, et vota majora persolvite, alterius quoque Dei culturam, quae contraria nobis docetur, ne apud vos recipiatis, et ejus servitio ne intendatis. Porro si etiam plures deos habere desideratis, et vobis nos non sufficimus, Ericum quondam regem vestrum nos unanimes in collegium nostrum adsciscimus, ut sit unus de numero deorum. Hoc ergo diabolicum mandatum publice denuntiatum, in adventu domni episcopi mentes cunctorum perturbabat, et error nimius ac perturbatio corda eorum omnium confuderat. Nam et templum in honore supradicti regis dudum defuncti statuerunt, et ipsi tanquam deo vota et sacrificia offerre coeperunt. Amicis dissuadentibus, regem ad epulas invitat, qui legationem approbat, sortium conditione interposita. 46. Adveniens itaque illuc domnus episcopus, ab amicis suis, quondam ibi cognitis, quaerere coepit, quomodo regem super hac re interpellaret. Qui omnes toto adnisu contradicentes, asserebant nihil omnino ea vice legationem ejus proficere posse: sed, si quid haberet pretii, ea ratione eum dare debere, 118.0993A| ut vivus inde evaderet. Quibus ille: Non, inquit, pro vitae meae redemptione aliquid hic daturus sum: quia si Dominus meus ita disposuerit, pro ejus nomine paratus sum hic et tormenta subire, et mortem pati. Cum ergo pro hac re in maxima esset positus anxietate, tandem accepto consilio regem ad suum invitavit hospitium. Cui convivium exhibens, dona quae potuit obtulit, et legationis suae mandata retulit: nam et antea per missum Horici, et per fideles domni episcopi, qui ibi manebant, causa adventus ipsius eidem regi denuntiata fuerat. Delectatus itaque et claritatis ipsius benevolentia, et munerum datione, se quidem quae ille suggesserat gratanter velle respondit. Antea tamen hic, inquit, fuerunt clerici, qui populari seditione hinc, non regio 118.0993B| jussu, ejecti sunt. Quapropter et ego hanc legationem vestram confirmare nec possum, nec audeo, priusquam sortibus deos nostros consulam, et populi quoque super hoc voluntatem interrogem. Sit missus tuus in placito mecum proximo, et ego pro te loquar populo, et siquidem diis fautoribus illi tuae consenserint voluntati, quod quaesiisti prosperabitur: sin autem, et hoc tibi notum faciam. Sic quippe apud eos moris est, ut quodcunque negotium publicum magis in populi unanima voluntate quam in regia consistat potestate. Anscharius divina inspiratione confirmatur. Sortes favent coeptis ejus. 47. Hoc ergo pastor noster devotissimus responso 118.0993C| regis accepto, totum se ad Domini convertit refugium, jejuniis et orationibus vacans, atque in contritione et afflictione cordis seipsum in conspectu. Dei humilians. Verum ipso inter has pressurarum angustias posito, cum dies placiti appropinquaret, quadam die inter sacra missarum solemnia, dum sacerdos altari astans mysteria sacra benediceret, illi in terra prostrato coelestis infusa est inspiratio. Siquidem Spiritus sancti dono interius roboratus, et fiducia maxima in anima confortatus, cognovit sibi omnia proventura uti vellet. Unde eidem sacerdoti sibi in omnibus familiarissimo post missam denuntiavit, nihil trepidationis se habere debere, quia gratia Dei secum comitaretur. Cui interroganti quomodo id sciret, divinitus sibi inspiratum respondit. 118.0993D| Quam mentis ejus illustrationem frater ille satis recognovit, quia taliter eum consolari divinitus multis antea probavit indiciis. Hanc ergo animi ejus fiduciam statim rei confirmavit eventus. Nam rex, congregatis primo principibus suis, de hac Patris nostri legatione cum eis tractare coepit, qui sortibus quaerendum statuerunt, quae super hoc deorum voluntas esset. Exeuntes igitur morte ipsorum in campum, miserunt sortes, ceciditque sors quod Dei voluntate religio Christianorum ibi fundaretur. Quod 118.0994A| factum unus ex primoribus, amicus domni episcopi, statim ei innotuit, et ut consolaretur animo admonuit, dicens: Confortare, viriliter age, quia Deus voluntati et legationi tuae non abnuit. Sicque ipse fiducia sumpta spiritu interiori laetificatus exsultabat in Domino. Placiti etiam accedit consensus. 48. Deinde cum dies placiti advenisset, quod in praedicto vico Byrca habitum est, sicut ipsorum est consuetudo, praeconis voce rex quae esset eorum legatio, intimari fecit populo. Quo illi audito, sicut erant antea errore confusi, diversa sentire et tumultuare coeperunt. Quibus ita perstrepentibus, consurgens unus, qui erat senior natu, in medio plebis 118.0994B| dixit: Audite me, rex et populi: de cultura ipsius Dei pluribus nostrum bene est jam cognitum, quod in se sperantibus magnum possit facere subsidium. Nam multi jam nostrum saepius et in marinis periculis, et in variis necessitatibus hoc probaverunt. Quare ergo abjicimus, quod necessarium nobis et utile scimus? Aliquando nempe quidam ex nobis Dorstadum adeuntes, hujus religionis normam profuturam sibi sentientes, spontanea voluntate suscipiebant. Nunc multae interjacent insidiae, et piratarum infestatione periculosum valde nobis iter illud factum est. Quod ergo tam longe positum prius quaerebamus, hic nobis modo oblatum, quare non suscipimus? et qui hujus Dei gratiam nobis in multis utilem probavimus, quare servos ejus nobiscum manere 118.0994C| non libenter assentiamus? Attendite, populi, consilium nostrum, et nolite abjicere utilitatem vestram. Nobis enim quando nostros propitios non possumus habere deos, bonum est hujus Dei gratiam habere, qui semper in omnibus potest et vult ad se clamantibus auxiliari. Hoc ergo ita perorante, omnis multitudo populi unanimis effecta, elegit ut secum et sacerdotes essent, et quae competebant mysteriis Christi, sine ulla contradictione fierent. Rex itaque a placito surgens, statim cum misso domni episcopi suum direxit nuntium, mandans populi unanimitatem ad suam voluntatem conversam, sibique per omnia placere: necdum tamen se plenam ei licentiam concedere posse, donec in alio placito, quod erat in altera parte regni sui futurum, idipsum populis 118.0994D| ibi positis nuntiaret. Tunc iterum bonae memoriae Pater noster consueta sua sibi requirens subsidia, divinam clementiam intentius exorabat. Et ecce placiti tempus advenit, et rex praeconis voce legationem domni episcopi, atque omnia pariter quae in priori placito dicta et acta fuerant, intimari fecit. Divina ergo providentia largiente, omnium corda ita adunata sunt, ut prioris placiti consensum cuncti laudarent, et se quoque his assentiri velle modis omnibus faterentur. Ecclesiae construendae accipit facultatem. 118.0995A| 49. Hoc itaque facto, convocato ad se rex domno episcopo, quae fuerant gesta retulit. Sicque omnium unanima voluntate et consensu decrevit, ut apud eos et ecclesiae fabricarentur, et sacerdotes adessent; et quicunque vellet de populo, absque contradictione fieret Christianus. Domnus autem et pastor noster praedictum nepotem venerabilis Gauzberti episcopi, Erimbertum nomine, manibus regis commendavit, ut suo auxilio et defensione munitus, divina mysteria ibidem ageret. Cui etiam rex in praefato vico atrium unum ad oratorium dedit fabricandum. Domnus quoque episcopus presbytero ad habitandum alterum cum domo emit, praebensque idem rex benignissimum circa domnum episcopum dilectionis suae 118.0995B| favorem fidelissimum quoque in omni parte suis circa Christianae religionis cultum se fore velle pro misit. Sicque per Domini gratiam rite omnibus peractis, domnus episcopus ad sua reversus est. Passionis consideratione discit tolerare adversa. 50. Porro angustiam maximam mentis, quam in ipso perpessus est itinere, dum illud iter pararetur, Domino revelante, Pater noster sanctissimus ante praescivit. Visum namque est illi quadam nocte, quod tempus esset passionis Domini, et quod ille praesens adesset, cum Dominus Jesus Christus a Pilato duceretur ad Herodem, et rursus ab Herode ad Pilatum; denique cum a Judaeis et militibus sputa et opprobria patiens, per omnia membra verberibus, ut ipsi 118.0995C| videbatur, afficeretur; ipse non sufferens sic illum puniri, accurrens, opposuit se post dorsum ejus verberantibus, omniaque verbera, quae illi infligebantur, ipse in corpore suo susciperet, excepto quod statura procerior, capite illo eminentior videbatur, et idcirco illud defendere non poterat. Hanc itaque visionem miles invictus Christi, quid significaret prius non cognovit, quam de hoc itinere reversus mente tractavit, quanta opprobria et irrisiones ibi sustinuerit, et in quanta angustia fuerit, quantasque blasphemias in Deum illatas ibi sustulerit. Nam quantum ad ejus pertinuit animum, ibi ille sine dubio pro Christo passus est, et ibi Christus in servo suo prius sibi illata denuo sustinuit improperia. Porro quod caput illius defendere non poterat, hoc significare putabat, quia 118.0995D| caput Christi Deus, quod passiones, quas sancti in hoc mundo pro Christo sustinent, partim etiam ad ipsam Dei pertineant majestatem: quas ipse in se quodammodo compatiendo suscipiens, ad tempus quidem tolerat, sed quandoque districte judicat. Curlandos de Danis victores Sueci oppugnant. 51. Nec praetereundum quoque videtur qualiter virtus Domini post hanc profectionem jam dictis 118.0996A| Sueonibus patefacta sit. Gens enim quaedam longe ab eis posita, vocata Chori, Sueonum principatui olim subjecta fuerat; sed jam tunc diu erat, quod rebellando eis subjici dedignabatur. Denique Dani scientes tempore supradicto, quod domnus episcopus jam in partes Sueonum advenerat, navium congregata multitudine ad eamdem perrexerunt patriam, volentes et bona eorum diripere, et sibi eos subjugare. Regnum vero ipsum quinque habebat civitates. Populi itaque inibi manentes, cognito eorum adventu, conglobati in unum coeperunt viriliter resistere, et sua defendere: dataque sibi victoria, medietate populi Danorum caede prostrata, media quoque navium eorum diripuerunt, auro et argento spoliisque multis ab eis acceptis. Quod audiens 118.0996B| praedictus rex Olef populusque Sueonum, volentes sibi nomen acquirere, quod facere possent, quae Dani non fecerant; et quia sibi etiam antea subjecti fuerant, innumerabili congregato exercitu, illas adierunt partes. Et primo quidem improvise ad quamdam urbem regni ipsorum, vocatam Selburg, in qua erant septem millia pugnatorum, devenientes, penitus illam devastando et spoliando succenderunt. Exinde confortati animo, dimissis navibus, iter quinque dierum arripientes, ad aliam urbem ipsorum, quae Apulia dicebatur, effero corde properabant. Erant autem in ea urbe quindecim millia bellatorum. Cum itaque illo advenissent, conclusis ipsis in civitate, isti a foris urbem debellare, illi de intus coepere viriliter repugnare: illi intrinsecus 118.0996C| defendebant, isti exterius impugnabant, sicque transierunt dies octo, ut omni die a mane usque ad vesperam dimicantes bello instarent, et multi hinc et inde caderent, neutra tamen pars victoriam obtineret. Diis frustra invocatis, ad Christum se convertunt. 52. Cum ecce nono die populus Sueonum diutina caede fatigatus, coepit angustiari, et timido corde expavescens hoc solum cogitare quomodo inde evaderet. Hic, inquiunt, non proficimus, et naves nostrae longe absunt. Nam quinque dierum, ut praediximus, iter erat ad portum, in quo naves eorum stabant. Cum ergo quid sibi esset agendum, nimium turbati omnimodis nescirent, quaerendum sortibus 118.0996D| statuerunt, utrum dii eorum vellent auxiliari, ut vel victoriam caperent, vel vivi inde evaderent. Missis itaque sortibus, neminem deorum qui eis subsidio esse vellet, reperire potuerunt. Quod cum denuntiaretur in populo, ululatus et gemitus immensus excitatus est in castris, omnisque virtus ab eis recessit. Quid, inquiunt, infelices acturi sumus? dii recesserunt a nobis, et nullus eorum adjutor est nostri! Quo fugiemus? Ecce naves nostrae longius sunt positae 118.0997A| fugientibusque nobis isti insequentes usque ad internecionem nos delebunt; quid ergo nobis erit? Cum itaque in tanta essent angustia positi, quidam negotiatorum memores doctrinae et institutionis domni episcopi, suggerere eis coeperunt. Deus, inquiunt, Christianorum, multoties ad se clamantibus auxiliatur, et potentissimus est in adjuvando. Quaeramus an ille nobiscum esse velit, et vota illi placita libenti animo spondeamus. Omnium itaque rogatu supplici missa sors, et inventum quod Christus eis vellet auxiliari. Quod cum publice denuntiatum cunctis innotuisset, omnium corda ita subito roborata sunt, ut confestim ad urbem expugnandam intrepidi vellent accedere. Quid, inquiunt, nobis nunc formidandum, quidve pavendum est? Christus est nobiscum, 118.0997B| pugnemus et viriliter agamus, nihil nobis obstare poterit: nec deerit nobis certa victoria, quia potentissimum deorum nostri adjutorem habemus. Conglobati ergo omnes laeto et forti animo ad debellandam profecti sunt urbem. Victoriam obtinent foedere facto; jejunia vovent; eleemosynis vacant. 53. Cumque in circuitu astantes pugnam inire vellent, ab his qui intrinsecus erant, postulatum est ut copia eis daretur loquendi. Quod cum rex Sueonum annuisset, illi subsecuti sunt: Nobis jam pax magis quam pugna placet, et foedus vobiscum inire cupimus. Et primo quidem quidquid ex spoliis Danorum praeterito anno in auro et armis acquisivimus, vobis pro munere foederis damus. Deinde pro unoquoque 118.0997C| hominum in hac urbe constitutorum dimidiam libram argenti offerimus; et insuper censum, quem antea solebamus vobis dare, persolvimus: et datis obsidibus, abhinc subjecti et obedientes, sicut antea fuimus, vestro imperio esse volumus. Cum haec itaque oblata fuerint, necdum tamen animi juvenum sedari poterant: verum alacriores facti, et absque metu imperterriti, pugnare tantum desiderantes, se armis urbem et omnia quae haberent, vastaturos, ipsosque captivos abducturos dicebant. Rex vero et principes saniori consilio dextras ab eis accipientes, foedus inierunt, et thesauris innumerabilibus, atque obsidibus triginta sibi collatis, cum gaudio ad sua reversi sunt. Denique pace inter eos foederata, statim Sueones Christi Domini nostri omnipotentiam collaudantes, 118.0997D| ejusque magnificentiam, quod vere magnus esset super omnes deos, totis viribus praedicantes, quid ipsi per quem tantam obtinuissent victoriam, vovere deberent, sollicite quaerere coeperunt. Unde a Christianis edocti negotiatoribus qui simul aderant, Christo Domino placitum devoverunt jejunium, ita ut, ad sua reversi, postquam domi septem dies essent alios septem a carne omnes pariter abstinerent, sed et post hoc quadraginta diebus evolutis, ipsi quoque unanima conventione quadraginta sequentes similiter 118.0998A| a carne abstinentiam agerent. Quod et factum est, omnesque qui ibi adfuerant, hoc statutum libenti perfecerunt animo: multi etiam post hac reverentia et amore Christi apud eos jejuniis, quae Christiani observabant, insistere incipientes, et eleemosynis (namque hoc Christo gratum didicere), quoslibet pauperes adjuvare coeperunt. Sicque favore omnium praedictus Erimbertus sacerdos libere apud eos quae Dei sunt agere, et cunctis Christi potentiam laudantibus, religionis divinae in illis partibus devotio augmentum sui ab illo tempore sine ullius contradictione coepit habere. Horico juniore patri succedente, ecclesiae aditus occlusus, dein rege volente concessus; alterius condendae facultas data. 54. 118.0998B| Inter haec vero divino contigit judicio, ut piratarum infestatione memoratus Horicus rex, quibusdam propinquis hujus regnum ipsius invadere conantibus, bello interemptus sit: cum quo pariter omnes primores terrae illius, qui olim domno episcopo familiares et amici habebantur, gladio interierunt. Deinde post haec constituto in regno ipsius Horico juniore, quidam illorum, quos ille tunc habebat principes, et minus antea domno cogniti fuerant episcopo, persuadere ei coeperunt ut ecclesia apud eos facta destrueretur, et religio Christianitatis ibi coepta annihilaretur, dicentes deos suos sibi iratos esse, et quod ideo tanta eos mala invenerint, quia alterius et incogniti Dei culturam apud se receperint. Qua de re comes praefati vici, Scleaswich videlicet, 118.0998C| nomine Hovi, qui huic religioni praecipue resistebat, et ad destruendam Christianitatis fidem regem provocabat, ecclesiam ibi factam jussit claudi, religionemque Christianitatis ibidem prohibuit observari: unde et presbyter qui ibi aderat, persecutionis acerbitate compulsus, inde recessit. Pro hac itaque re domnus episcopus nimium sollicitus et tristis effectu fuerat; quia nullum tunc cum Horico juniore de amicis habebat, quos antea largissimis donationibus sibi familiares acquisierat, per quos eum ad Domini voluntatem conciliare posset. Unde quia humano destitutus fuerat, ad divinum solito more concurrit auxilium. Nec spes sua eum fefollit. Consolatus est quippe eum Dominus spiritali in animo consolatione, et certus omnino factus est, quod nullo modo, ut hostes 118.0998D| Christi machinarentur religio ibi coepta deperiret: quod ita Domino annuente non multo post contigit. Nam cum pro hac sola eadem causa ad praedictum regem ire disponeret, Domini praeveniente gratia, idem rex, expulso prius de vico memorato jam dicto comite, ita ut nunquam postea in ejus gratiam redire potuerit, ad domnum episcopum suum gratis direxit legatum, mandans ut sacerdotem suum ad propriam remitteret ecclesiam: non se minus quam seniorem Horicum Christi velle gratiam promereri asserens, 118.0999A| domnique episcopi amicitiam obtinere. Quo facto, cum ipse quoque reverendissimus Pater noster ad ejusdem regis praesentiam cum adjutorio Burchardi illustrissimi comitis venisset, qui etiam antea apud Horicum seniorem adjutor illi in omnibus fuerat, et apud regem utrumque bene poterat, quia propinquus erat ipsorum, tanta gratia a juniore susceptus est Horico, ut statim ei omnia quae antecessor suus causa Christianitatis in regno suo fieri permiserat, ipse quoque concederet. Insuper etiam, quod antea nefandum paganis videbatur, ut clocca haberetur in ecclesia consensit. In alio quoque vico regni sui, Ripa vocato, similiter locum ubi ecclesia fabricaretur, tribuit: et ut ibi sacerdos praesens adesset, suae potestatis licentiam dedit.
Ministri varii ad Sueones missi. 118.0999B| 55. Denique dum haec agerentur, praedictus venerabilis Gauzbertus episcopus ad gentem Sueonum quemdam misit presbyterum, nomine Anfridum, qui ex gente Danorum oriundus erat, et a domno Ebone ad servitium Domini educatus fuerat. Qui cum illo advenisset, memoratus Erimbertus sacerdos exinde reversus est, et ille ibi cum multa omnium ambitione tribus demoratus est annis aut amplius. Post hoc vero audito domni Gauzberti obitu, ipse quoque exinde reversus, et apud nos aliquandiu conversatus, aggravescente dolore defunctus est. Quo facto domnus episcopus, non sufferens fidem Christianitatis ibi coeptam perire, suum illuc misit presbyterum, nomine Raginbertum, qui cum satis ad hoc idoneus, 118.0999C| et tantae profectionis valde esset voluntarius, et ad portum memoratum Sleaswich pergeret, diabolica machinatione, in via Danorum latrocinantium insidiis circumactus, et his quae habebat spoliatus, die Assumptionis sanctae Mariae ipse quoque in bonae voluntatis cursu feliciter consummatus est. Quod cum Domni episcopi animum nimio affecisset moerore, nequaquam tamen a coepta retrahi potuit voluntate: verum in hoc opus alium ordinavit episcopus Presbyterum, ex gente Danorum progenitum, nomine Rimbertum, quem cum ad illas partes pro Christi nomine destinasset, benigne ibi a rege et populo susceptus, divina apud eos mysteria largiente Domino libere hactenus celebravit. Denique et ipsi, sicut et caeteris, quos inter paganos ante constituerat, 118.0999D| denuntiavit sacerdotibus, ut nullius aliquid concupisceret, neque peteret: sed ut magis exemplo beati Pauli apostoli, ipsi quoque manibus laborarent, et victu ac vestimento contenti essent, pie eos adhortatus est: quibus tamen ipse et sequacibus eorum, quidquid necessarium habebant, insuper et si quid pro amicis acquirendis dandum erat, de suo abundanter ministrabat. Anscharius ab Ebone identidem confirmatur. Adversa fert aequo animo. 56. Porro inter has multiplices variasque angustiarum pressuras, quas, uti commemoravimus, de 118.1000A| eadem legatione, ut praedictum est, semper inspiratione roboraretur, ne a coepto desisteret opere; tamen domni quoque Ebonis memorati Rhemensis archiepiscopi, qui hanc legationem primo susceperat, non modice eum in hac causa et devotio mentis et fervor consolabatur animi: si quidem ipse intimo pro vocatione gentium flagrans spiritu, jugiter eum ad fidei gratiam in partes istas promulgandam incitabat, et ut coepta non desereret, strenue commonebat. Cujus verbis exhortationis, et maximo ardore mentis, quo ad hoc fervebat, iste beatus vir provocatus, indubitanter officii sibi commissi curam agebat: nec aliqua unquam incommoditatis adversitate a coepto opere averti poterat. Et licet innumera fuerint praedicti pontificis suasoria monita, quibus 118.1000B| Pater noster intimo consolabatur gaudio, illius tamen semper recordabatur sermonis, quem de hujus legationis causa in ultimo collocutionis suae habuere tempore. Nam cum domnus episcopus noster, dinumeratis multis quae sibi contigerant angustiis, quid de eadem legatione sibi videretur ipsum requireret, qualemque consolationem sibi super hoc dicere vellet, ab eo sollicite exposceret, ille quasi prophetico afflatus spiritu, respondit. Certus sum, inquit, quia quod nos pro Christi nomine elaborare coepimus, fructificare habet in Domino. Nam ita est fides mea, et sic firmiter credo, immo veraciter scio: quia, est amplexus. Attigerat enim et omnino assecutus fuerat secreta Platonis, et Pythagorae, Zenonisque stoici, et Cerinthi volumina, caeterorumque philosophorum; et fortasse quia nimis est immoratus, et diutius ebibit de calice Babylonis inaurato, quodammodo coactus est de ejus faece in sacram Scripturam aliquid effundere. Ex quo valde et vigilanter cavendum est ecclesiasticis vt, a quo et praemium laboris sui sine dubio percepturi sunt. Hujus devotionis voluntas ab animo Domini et Patris nostri nunquam recessit, et pro salute gentium nunquam orare cessavit: quin potius cum assidua fere piratarum infestatione, quae ex gentibus jam dictis veniebat, parochia illius in circuitu vastaretur, ac familia diriperetur; ille tamen pro adversantibus et insidiantibus sibi jugiter exorabat, et pro conversione eorum qui sibi malefaciebant, apud Dei misericordiam sine cessatione rogabat; petens ne statueretur illis in peccatum, quod 118.1000D| ignorantes Dei justitiam, errore diabolico decepti, Christianorum rebus essent infesti. Cujus sollicitudinis causa in tantum fervebat, ut etiam in infirmitate positus novissima, jam dictae suae legationis causam nunquam antea tractare et disponere omiserit, quousque ultimum exhalaverit spiritum vitae. In quo religionis ardore a saeculo susceptus, credimus, quod maxima secum comitante fidelium multitudine, quos ex gente Danorum atque Sueonum Domino lucratus fuerat, initium boni certaminis illius; divina remunerante clementia, in die resurrectionis omnium, gloriose et feliciter regna penetravit. Anscharius monachus probus; episcopus sanctorum aemulus. Cilicio assidue utitur. Amat solitudinem. 118.1001A| 57. Sane quia de legationis ejus causa et cura, qua alios servare cupiebat, multa jam diximus; qualis in semetipso, et pro salute propriae animae exstiterit, qualiterque corpus suuis in semetipso, et pro salute propriae animae exstiterit, qualiterque corpus suum afflixerit, jam nunc tempus est enarrandi. Qualis namque apud vos in monasterio in omni devotionis suae studio effulserit, vobis optime est compertum. Tamen, ut auditum habemus, ipse adolescens et juvenis senibus et grandaevis mirandus videbatur et imitandus. Jam vero sumpto apud nos episcopatu, hoc omnino quod in monasterio inchoaverat, modis omnibus augmentare, et vitam omnium sanctorum imitari studuit, specialius tamen beati Martini. Cilicio namque ad 118.1001B| carnem non solum in die, sed etiam in nocte usus est, et magnopere populis verbum Domini praedicando studebat prodesse. Interdum tamen, ut semetipsum in divina exerceret philosophia, in solitudine manebat: ad quod opus cellam aptam sibi constructam habebat, quam appellabat quietum locum et amicum moerori. Ubi cum paucis demoratus, quotiescunque a praedicatione et ecclesiasticis officiis, ab inquietudine paganorum liber esse poterat, habitavit: ita tamen ut nunquam proprium commodum et solitudinis amorem gregis sibi commissi praeponeret utilitati. Parcus in victu, ob id vana gloria tentatus, divinitus eo vitio liberatur. Senex parcimoniam supplet eleemosynis. 58. 118.1001C| Porro quousque juventutis aliquatenus potitus est robore, persaepe panem in pondere et aquam in mensura sumebat; maxime quandiu solitudine ei uti licitum erat. Quo tempore non modice, ut ipse affirmabat, a spiritu tentatus est cenodoxiae. Studebat namque inimicus humani generis peste jam dicta animam illius inficere, et magnus ipse oculis suis videbatur, quia taliter abstineret. Qua de re tristis factus, et ad Domini pietatem in oratione conversus, postulabat ut sua eum gratia ab hac perniciosissima impietate liberaret, quod et factum est. Cumque pro hac re sollicitius intentus esset precibus, quadam nocte sopori deditus, vidit se quasi usque in coelum rapi, et totum saeculum ac si in teterrimam vallem collectum; ex quo tamen et beatorum 118.1001D| animae, licet raro, angelico ministerio rapiebantur, et ducebantur in coelum, in qua videlicet tenebrosa valle, ostensum est ei etiam quasi sementinum quoddam, ex quo genus humanum ducit originem. Cumque haec omnia admirans et horrescens aspiceret, jussus est ut attenderet, quo initio in hanc vitam veniret; ac dictum est: Unde, inquit, homini ulla jactantia esse poterit, qui de tam vili origine in 118.1002A| convalle lacrymarum procreatus sit? et quidquid boni habuerit, non a se, sed ab eo a quo omne datum optimum et omne donum perfectum est, acceperit? Si igitur ulterius, inquit, ab ulla tentatus fueris cenodoxiae peste, istud in mentem reducens memorare unde progenitus sis, et cum Dei gratia liberaberis. Quod ita et factum est. Jam vero postquam senuit, non adeo potuit de cibo abstinere: potus tamen ei semper aqua fuit, nisi quod propter vanam gloriam vitandam magis, quam aliquam suavitatem capiendam, aliquantulum ipsi aquae quam bibiturus erat, de potu [ f. de vino] admisceret. Quia tamen in senectute sua solita nequivit uti parcimonia, studuit hoc eleemosynis et orationibus multisque aliis bonis compensare. Hujus rei gratia multos redemit capti 118.1002B| vos, quibus libertatem dedit; nonnullos tamen eorum ad Dei servitium educandos, litteris divinis instruere jussit.
Devotionis studio libros scribit Anscharius. Lacrymis deditus, usus ad hoc Scripturae sententiis. 59. Porro ad devotionem sibi in Dei amore acuendam quam studiosus fuerit, testantur codices magni apud nos, quos ipse propria manu per notas conscripsit, qui solummodo illa continere noscuntur, quae ad laudem omnipotentis Dei pertinent, et ad peccatorum redargutionem, ad laudem quoque beatae et aeternae vitae, et terrorem gehennae; et quidquid ad compunctionem pertinet, et lamentum. Testes sunt et fratres apud nos et in nova Corbeia degentes, 118.1002C| quos pro hoc opere frequenter postulavit; quique illi nonnulla hujuscemodi conscripta miserunt. Sed nunquam illi sat esse poterat, quin omnem vitam suam in luctu et lacrymis exigere vellet. Nam licet illi compunctio cordis lacrymas excitaret, non tamen ei unquam sufficientes videbantur, nisi quod in ultimo aetatis suae anno hanc gratiam diu quaesitam Domino largiente promeruit, ut quotiescunque vellet, ploraret. Denique ex ipsis compunctivis rebus, ex sacra Scriptura sumptis, per omnes psalmos propriam aptavit oratiunculam, quod ipse pigmenta vocitare solebat: ut ei psalmi hac de causa dulcescerent. In quibus videlicet pigmentis, non compositionem verborum curabat, sed compunctionem cordis tantum quaerebat: in quibus pigmentis aliquando Dei laudat 118.1002D| omnipotentiam, et judicium; aliquando semetipsum vituperat; aliquando sanctos, qui Deo obediunt, beatificat; aliquando miseros et peccatores luget, quibus omnibus semetipsum semper deteriorem dicebat. Quae tamen, aliis canentibus cum eo, finito psalmo, ipse solus tacitus ruminare solebat. Nec ulli ea manifestare volebat. Quidem tamen nostrum, qui ei familiarissimus erat, magna vi precum vix obtinuit 118.1003A| ab eo, ut ei ipsa pigmenta, sicut ille cantare solitus erat, dictaret. Quae tamen ipse conscripta vivente eo nemini innotuit, sed post obitum ejus quibusque legere volentibus exhibuit. Psalmos pro loco et tempore varios recitabat. 60. Inter psalmos autem cantandum frequenter etiam manibus operari solebat, nam his temporibus rete operabatur. De ipsis vero psalmis dispositum habuit, quos in die, quos in nocte cantaret; quos, dum se ad missam praeparabat, cantaret; quos, dum discalceatus ad lectum ire volebat. Mane autem semper quando se calceabat, et lavabat manus, litanias cantabat: et sic ad ecclesiam profectus, tres aut quatuor missas celebrari faciebat, ipse astans et officium agens: statuto tamen legitimo tempore 118.1003B| in die publicam missam, nisi aliqua ei incommoditas accidisset, ipse cantabat. Liberalis in pauperes, xenodochium dotat in gratiam pauperum. Omnium curam gerit. Sacculum portat in zona. In Quadragesima reficit pauperes quatuor, et eis ministrat. 61. In eleemosynis vero dandis quam ipse liberalissimus fuerit, quis enarrare poterit, cum omnia quae habebat in Domini voluntate, necessitatem patientibus subministrare cupiebat? Ubicunque enim aliquem in necessitate positum sciebat, ex quanto poterat eum adjuvare satagebat. Et non solum in propria parochia, sed etiam in longinquis regionibus positis subsidium sui adjutorii ministrabat: specialius tamen hospitale pauperum in Brema constitutum 118.1003C| habebat, ad quod decimas de nonnullis villis disposuit, ut ibi cum quotidiana susceptione pauperum aegroti recrearentur. Per omnem episcopatum suum decimas animalium et omnium reddituum, decimasque decimarum, quae ad eum pertinebant, in pauperum expensionem distribuebat: et quidquid argenti vel cujuslibet census illi proveniebat, in usus indigentium decimabat. Insuper in quinto anno omnium animalium, licet antea decimata fuerint, ad eleemosynarum dationem iterum ex integro decimationem faciebat: de argento etiam quod ad ecclesias in monasteriis veniebat, quartam partem ad hoc ipsum destinabat. Curam ergo pupillorum et viduarum maximam semper habebat, et ubicunque anachoretas esse sciebat, sive viros, sive feminas, frequentibus 118.1003D| visitationibus et donis ipsos in Dei servitio confortabat, et necessariis subsidiis adjuvare studebat. Habebat quoque in zona propria semper sacculum cum nummis, ut, si quando egens veniret, 118.1004A| et dispensator eleemosynae suae deesset, ipse sine mora quod daret haberet. Studebat enim illud beati Job dictum per omnia implere, ut nec saltem oculos viduae aliquando exspectare faceret: sicque et oculus caeco et pes claudo et pater pauperum omnino esse studebat. In Quadragesimae vero tempore quatuor pauperes quotidie in Brema ad escam suscipi jubebat, duos scilicet viros et duas feminas, et viris quidem ipse cum fratribus pedes lavabat; feminas autem in praedicto hospitali pauperum, vice illius, quaedam Deo sacrata quam ipse in Dei voluntate et religionis amore probatam habebat. Denique cum parochias more episcopali circuiret, antequam ipse ad convivium accederet, pauperes praecipiebat introduci: quibus aquam etiam ad manus lavandas exhibebat, 118.1004B| et eulogiis datis miscebat; et mensa ante ipsos posita, sic demum ad convivium suum cum hospitibus accedebat. Et ut misericordiae ac pietatis ejus viscera exemplis approbemus, vidimus quondam, cum inter multos alios cujusdam viduae filium in longinqua regione captivum abductum, in Sueonum videlicet, pretio redemptum, ipse secum ad propria reduxisset; et cum ipsum mater sua gaudens videret reversum, (sicuti mos est feminarum) prae gaudio in conspectu astans lacrymata fuisset; ipse quoque episcopus compunctus non minus flere coeperit, statimque filium ipsum viduae libertate donatum matri reddidit, domumque gaudentes ire permisit. Futura praenoscit; in agendis Deum consulit. Bremensis Ecclesiae se fore pastorem coelitus praediscit. 118.1004C| 62. Et quia conversatio ejus, secundum beatum Paulum apostolum (Phil. III, 20), semper erat in coelo, nonnunquam ipse coelestibus revelationibus (sicuti jam praefati sumus, licet multa omiserimus) illustrabatur in terra, ita ut fere omnia quae ei proventura erant, antea semper, sive per somnium, sive per intimam revelationem in mente, sive per excessum, ipsi cognita fierent. Nam quod diximus fieri in mente, hujusmodi esse putamus, sicut in Actibus apostolorum legitur: Dixit, inquit, Spiritus Philippo (Act. VIII, 29). Ad omnia enim quae forte praecipua definire debebat, spatium cogitandi habere volebat; et nihil temere disponebat, antequam gratia Dei illustratus, ipse in mente sua sentiret quid 118.1004D| melius esset: sicque superna visitatione certificatus in mente, sine cunctatione quae agenda erant, disponebat. Porro ea quae per somnium videbat, sicuti jam superius multa comprehensa sunt, tam vera 118.1005A| erant, ut nunquam ea cassata reminiscamur. Nam ut ad probationem hujus rei omissa referamus, antequam ad Bremensem invitaretur Ecclesiam, quadam nocte visum est ei quod venisset in quamdam regionem amoenissimam, in qua invenit beatum Petrum apostolum. Cumque illum admiraretur, veniunt quidam homines petentes, ut ipse beatus videlicet Petrus eis pastorem et doctorem destinare deberet. Quibus cum ille respondisset: Iste est, quem debetis habere pastorem, domnum episcopum coram se stantem proponens; visum est ipsi quod terrae motus fieret magnus, et ipse in terram cecidisset, et quod venisset vox super eum, et magna suavitas in mente, unctio videlicet Spiritus sancti, ita ut se quasi innovatum sentiret in gratia Christi. Vox vero quae venit, 118.1005B| quasi benedictionem super eum fudit. Post haec iterum, sicut ipsi videbatur, jam dicti viri admonuerunt apostolum, quo eis doctorem quemlibet destinaret (contrarii enim esse videbantur iis quae ille eis ante proposuerat); quibus ille quasi indignando respondit: Nonne dixi vobis quia hic esse deberet, qui in praesentiarum stat? quid dubitastis? nonne audistis vocem super eum Spiritus sancti ad hoc delapsam, ut eum vobis consecraret pastorem? Quo dicto, somno expergefactus, quod triennio ante viderat quam ad Bremensem regendam invitaretur ecclesiam, certus omnino factus est, quod alicubi in nomine Domini ire deberet: sed quo, nesciebat. Postquam vero regio jussu ad Bremensem ecclesiam venit, et eam in honore sancti Petri consecratam 118.1005C| didicit, et nonnullos quoque invenit, qui eum non libenti reciperent animo, recordatus est visionis suae: hacque de causa consensit, ut illam regendam susciperet dioecesim. Non aliter nunquam se hoc facere voluisse attestando dicebat. Turholti nutrit pueros Nortmannicos. Praevidet Reginarii poenam ob eos inde abductos. 63. Eo quoque tempore quando cellam praedictam Turholt habuerat, quoniam omnis ei cura de vocatione gentium erat, ut eis in sua legatione prodesse potuisset, nonnullos pueros, ex Nortmannis vel Sclavis emptos, in eadem cella causa discendi ad sacram militiam nutriendos posuerat. Quorum quosdam praedictus Reginarius, quando illi cella ipsa data est, inde abstulit, et ad suum servitium misit. 118.1005D| Qua de causa, cum nimium esset domnus episcopus anxiatus, post paululum visum est illi quod venisset in quamdam domum, invenissetque ibi et venerandum regem Carolum et ipsum Reginarium. Quos ipse, ut ei videbatur, de iisdem pueris increpavit, asserens quod eos ad Dei omnipotentis servitium nutrire disposuerat, non ut Reginario servirent. Quo dicto visum est ei, quod idem Reginarius, levato pede suo ad os calcitraret domni episcopi. Denique hoc facto mox visum est ei, quod Jesus Christus prope eum astaret, diceretque regi praefato 118.1006A| pariter et Reginario: Cujus, inquit, hic hominem vos tam turpiter dehonestatis? scitote, quia iste Dominum habet, et vos de hac causa non eritis immulctati. Quo dicto ipsi exterriti facti conturbati sunt: domnus vero episcopus evigilavit. Quod illi ostensum quam verum fuerit, testatur ultio divina, quae super ipsum venit Reginarium. Nam non multo post iram regis meruit, et cellam ipsam una cum omnibus, quae ex parte regis habebat, perdidit, nec ulterius in gratiam pristinam redire potuit. De grege quam sollicitus; in praedicatione suavis et severus. 64. Verum de pastorali ejus gratia qualis quantusque exstiterit, praeterisse ne videamur; in illo 118.1006B| certe probavimus, quam verum sit, quod beatus Gregorius in figura pastorum, qui in Nativitate Domini super gregem suum vigilabant, de pastoribus Ecclesiae dixit: Quid est, inquit, hoc, quod vigilantibus pastoribus angelus apparuit, eosque Dei claritas circumfulsit? nisi quod illi prae caeteris videre sublimia merentur, qui fidelibus gregibus praeesse sollicite sciunt? Dumque ipsi pie super gregem vigilant, divina super eos gratia largius coruscat. In omni enim actione illius gratiam Dei cum eo comitasse multis experimentis probavimus. Nam quod ipse super gregis sui custodia sollicitus, multa sublimia videre promeruit, et in mente superna frequentius visitatione inspiratus sit, superius jam in multis comprehensum ostendimus. Denique etiam exterius 118.1006C| gratia Dei in eo largius coruscante, sermo quoque praedicationis illius multa suavitate perfusus, partim erat horribilis: ut certo probaretur judicio, infusione spiritali verba ejus moderari: in quo miscens terroribus blandimenta, vim divini praetenderet judicii, in quo veniens Dominus terribilis peccatoribus, et blandus apparebit justis. Hac quippe gratia in verbis et vultu admirandus erat: ita ut eum potentes et divites, maxime tamen contumaces et protervi terribilem attenderent; mediocres vero quasi fratrem complecterentur; pauperes autem quasi patrem piissimo venerarentur affectu. Prohibet laborem in die festo. Deus transgressores puniens 65. Porro licet signa virtutum, velut instrumenta 118.1006D| jactantiae, caute fugeret, tamen eo non quaerente et haec ipsa non deerant: quod evidenti probatum est indicio, quia scilicet mandatum Domini ex ore illius in irritum prolatum non cessit. Nam cum quodam tempore in Frisia, in pago Ostergao [al., Ostargao], in die Dominica praedicaret populo, et inter alia prohiberet, ne quis in die festo opus servile exerceret, quidam illorum, ut sunt contumaces et stolidi, domum reversi, quia serenus erat aer, in pratum euntes, collecto feno acervos fecerunt. Quibus factis, advesperascente die, omnes illi acervi, qui eadem 118.1007A| die facti fuerant, divinitus igni consumpti sunt, illaesis illis permanentibus qui in anterioribus diebus in medio praeparati constabant. Quo facto, populi in circuitu manentes, fumum a longe cernentes, hostes adesse putantes, timuerunt valde: sed diligentius rei veritatem perscrutantes, contumaciam nonnullorum probaverunt esse multatam. Captivorum liberationem procurat. 66. Nec silendum arbitramur quia cum quodam tempore gens Nordalbingorum plurimum deliquisset, quorum delictum hujusmodi erat, videlicet cum nonnulli miseri captivi de Christianis, qui apud barbaros affligebantur, inde effugerent, et ad Christianos venirent ad praedictos Nordalbingos, qui proximi noscuntur esse paganis; ipsi eos capiebant, et in vinculis 118.1007B| ponebant: quorum alios iterum paganis vendebant, alios suo mancipabant servitio, aut aliis Christianis venundabant. Cum igitur hoc domno innotuisset episcopo, et de hac re nimium anxius esset, quod in sua dioecesi tantum nefas contigisset; sed qualiter id emendari potuisset, non satis ratione colligebat: quoniam in hoc nefandissimo scelere erant plurimi irretiti, qui potentes apud eos et nobiles habebantur. Denique cum de hac re nimium esset anxius, quadam nocte divina ei apparuit consolatio. Videbatur namque illi, quod Dominus Jesus esset in praesenti saeculo, sicut olim fuit, quando suae praesentiae doctrinam et exempla populis praedicabat: visumque est ei, 118.1007C| quod esset cum multitudine fidelium, et quod ipse domnus episcopus cum eo in eodem esset itinere laetus et gaudens; et, ut ipsi videbatur, erat in omnibus contumacibus terror divinitus illatus, et ereptio fiebat oppressorum, et quies magna in omnibus, ita ut nihil contrarietatis in ipso videretur esse itinere. Post hanc itaque visionem confirmatus, ad praedictum populum suum ipse paravit profectionem, ea videlicet voluntate, ut et miseros qui irrationabiliter servituti addicti fuerant et venditi, quoque pacto liberaret; et ne in posterum aliquis tantum malum committere auderet, cum Domini gratia prohiberet. In qua profectione tantam illi Dominus gratiam concessit, tantumque auctoritatis ejus contumacibus terrorem incussit, ut, licet 118.1007D| essent nobiles et male potentes, nullus tamen illorum suo imperio auderet contradicere: sed quaerebantur miseri ubicunque venditi fuerant: et donati libertate, dimittebantur, ut irent quocunque vellent. Insuper ne ulla fraus in futurum pro eadem re obtenderetur, conventionem talem fecerunt, ut non juramento nec testibus se ullus eorum, qui in praedicta rapacitate maculati fuerant, defenderet; sed judicio omnipotentis Dei se committeret, aut ipse, qui pro tali scelere impetebatur, aut certe captivus quem alius impetebat. Hoc ergo facto in ipso itinere Dominus veraciter exhibuit, quod fidelibus pollicitus est, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus 118.1008A| usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Tanta prosperitate et gaudio iter illud perfecit, ut quidam cum eo comitantes dicerent, nunquam se in vita sua tam bonum et tam suave iter egisse. Oleo sanat aegrotos. Vanam gloriam fugit. 67. Quanti vero oratione illius et unctione olei sanati sunt, enumerare non possumus. Hoc enim multorum assertione comperto, certatim ad eum non solum de ipsius dioecesi, sed etiam de longinquo venire solebant aegrotantes, medicinam ab eo salutis poscentes. Ipse tamen haec omnia semper occultari maluit quam vulgari. Nempe cum de hujusmodi virtutum signis aliquando coram eo fieret sermo, ipse cuidam suo dixit familiari: Si dignus essem apud Deum meum, rogarem quatenus unum mihi concederet 118.1008B| signum, videlicet ut de me sua gratia faceret bonum hominem. Martyr tota vita. Affectus dysenteria. Tristatur ob martyrium sibi praereptum. 68. Praeterea cum talis ei esset vita, in infirmitate tamen corporis proprii pene assidue laborabat. Omnis quippe vita ejus fere martyrium fuit, quippe in laboribus plurimis infra dioecesim propriam, propter incursiones et depraedationes barbarorum, necnon et contradictiones malignantium; insuper et cruciatione propria, quam sibi ipse in corpore suo pro amore Christi nunquam cessavit inducere. Sed quid facimus, qui post tot dulcia et salubria illud cogimur referre, quod sine nostro luctu non valemus 118.1008C| explicare? Nam aetatis suae anno sexagesimo quarto, episcopatus vero trigesimo quarto, gravi coepit corporis morbo laborare, dysenteria scilicet jugi, qua cum per multos dies, mensibus videlicet quatuor et amplius, acriter laboraret, et se ad mortem urgeri sentiret, semper Deo gratias agebat, minoremque ipsum laborem esse dicebat, quam sua mereretur iniquitas; illud beati Job saepius decantans: Si bona suscepimus de manu Dei, quare mala non suscipiamus? (Job III, 10.) Tamen se propter supradictas visiones martyrio potius quam tali infirmitate credebat consummari, tristis admodum factus, sibimetipsi et peccatis suis coepit reputare, quod quasi spe certissima sua esset culpa defraudatus, illud Psalmigraphi saepius decantans: Justus es, Domine, 118.1008D| et rectum judicium tuum (Psal. CXVIII, 137). Quem videlicet moerorem cum suo fidelissimo discipulo, qui ei conscius, quaerendo revelaret; et eum ipse consolari intentius studuisset, dicens, quod non ei promissum fuisset, ut gladio trucidaretur, aut igne cremaretur, aut in aqua necaretur; sed ut cum corona martyrii ad Dominum venire deberet; nullatenus tamen consolationem recipere potuit. Denique cum saepius de eadem re cum discipulo suo, qui ei conscius pene in omnibus fuit, colloqueretur; et summopere eum consolari voluisset, ad memoriam ejus revocare studens, quantam in Dei servitio sustinuerit, quantamque corporis sui pertulerit molestiam, 118.1009A| et quod etiam ipsa infirmitas novissima gravis nimium et diuturna et satis ipsi pro martyrio reputari potuisset; ipse tamen nullo modo consolationem recipiens, sed in supradicto manebat moerore. A Deo confortatur. Privilegia sibi concessa describi curat, exsecutionem regi commendans. 69. Unde factum est, ut Dominus servum suum, non jam ut prius per somnium, sed apertius consolari dignatus sit, quatenus tanto moerori suae gratiae praestaret remedium. Nam cum quadam die ad missam in oratorio consistens, pro hoc ipso nimium sollicitus esset; subito in excessum mentis raptus audivit vocem quasi vigilans, quae ipsum vehementer increpabat, quod nullatenus de Dei promissione dubitare debuisset, quasi aliqua iniquitas Dei potuisset 118.1009B| pietatem vincere. Firmissime crede, inquit, et nullatenus dubites, quia utrumque tibi Deus sua gratia faciet, id est et peccata dimittet, pro quibus modo sollicitus es, et omnia quae promisit, implebit. Qua consolatione suscepta, ipse quoque consolabatur semetipsum. Et exinde sollicitius quaeque in dioecesi sua procurando coepit disponere: insuper privilegia apostolicae sedis, quae erant de legatione ejus facta, in multis libellis jussit describere, et per omnes pene domini Ludovici regis episcopos destinare. Ipsi quoque regi Ludovico, filioque ejus aequivoco, hoc ipsum dirigens, addens et sui nominis litteras, quibus postulavit, ut haec in memoriam haberent, simul etiam, prout dictaret res, adjutorio essent: quatenus legatio ipsa, Dei auxiliante gratia, et ipsis 118.1009C| adjuvantibus, fructificare et crescere in gentibus potuisset. Optat mori die Purificationis beatae Mariae, in cujus vigilia tres cereos accendi jubet. In die festo missis pro se dictis, missam publicam exspectat jejunus. 70. Porro cum jam per tres menses continuos praedicta laboraret infirmitate, et Epiphania Domini transisset, optare coepit, quatenus eum in Purificatione sanctae Mariae ad Domini gratiam transire liceret. Qua ergo festivitate appropinquante, praecepit clero et pauperibus convivium praeparare, ut in ipso sanctissimo die epularentur. Jussit etiam ut tres fierent cerei magni ex sua speciali cera. Quibus factis, in ipsa vigilia praedictae festivitatis fecit eos 118.1009D| ante se ferri, et unum ante altare sanctae Mariae accendere praecepit, alterum vero ante altare sancti Petri, tertium ante altare sancti Joannis Baptistae, optans ut ipsi eum de corpore susciperent egredientem, qui in supradicta visione olim ejus fuerant ductores. Caeterum praedicta infirmitate ita erat fatigatus et attritus, ut pene jam in corpore ejus nihil remaneret, exceptis ossibus nervis ligatis, et corio tectis. Attamen ipse semper in Domini laude se exercebat. 118.1010A| Illucescente vero jam dictae festivitatis die, pro eo missas, sicut quotidie soliti fuerant, cuncti qui adfuere sacerdotes, celebrarunt. Ipse vero ordinare coepit, qualiter ad populum fieret sermo, asserens se nihil eodem die gustaturum, donec publica finiretur missa. Qua finita, cum parumper comedisset et bibisset, per omnem diem studiosius suos commonere, et ad Domini servitium accendere studuit, nunc communiter, nunc sigillatim quemque, prout poterat, ad divinum animans servitium, maxime tamen ejus cura et sollicitudo fuit de sua legatione ad gentes. Noctem quoque sequentem in talibus admonitionibus perduxit continuam. Litaniis dictis, post missas viaticum recipit. Ingeminat preces pro se et pro aliis. Moritur. 71. 118.1010B| Fratres vero qui aderant, cum litaniam facerent, et psalmos ex more pro ejus exitu decantarent, admonuit ipse, ut etiam hymnum ad laudem Dei compositum, id est Te Deum laudamus, pariter cantarent: fidem quoque catholicam a beato Athanasio compositam. Mane vero facto omnibus qui aderant, sacerdotibus sacra solemnia missarum pro eo celebrantibus, Dominici corporis et sanguinis communione percepta, elevatis manibus precabatur, ut quicunque in eum quoquomodo peccasset, divina ei hoc pietas dimitteret. Deinde versiculos istos coepit frequentius repetere: Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine; et: Deus, propitius esto mihi peccatori; et: In manus 118.1010C| tuas Domine, commendo spiritum meum. Cum haec ipse saepius repeteret, et frequenti anhelitu jam ea frequentare non valeret; cuidam fratri praecepit ut haec eadem vice illius frequentando cantaret. Sicque oculis in coelum intentis, Domini gratiae commendatum spiritum exhalavit.
Lugent omnes. Epilogus ejus elogii. 72. Cujus corpore ex more curato, feretroque imposito, cum ad ecclesiam deferretur, iterari visus est luctus omnium, et vox una plangentium, maxime tamen clericorum, orphanorum, viduarum, pupillorum et indigentium. Quamvis enim de illius salute non sit dubitandum, quis religiosorum aut fidelium se a fletu continere poterit, cum ille nos desolatos reliquerit, 118.1010D| in quo solo pene omnium antiquorum vigebant exempla sanctorum? Siquidem, ut ab ipso electorum omnium capite incipiamus, Christum inopem inops ipse secutus est, cum apostolis omnia dereliquit, et cum sancto Joanne Baptista primaevum tempus a turbarum frequentia remotum ducens, monasterii solitudinem expetiit: videlicet cum temporis processu quotidiano profectu excrevisset, et de virtute in virtutem ivisset, vas electionis ad 118.1011A| portandum Christi nomen coram gentibus cum beato apostolo Paulo deputatus; pascendarum Christi ovium postmodum curam cum principe apostolorum Petro suscepit: in quo regimine qualem se quantumque exhibuerit, hoc vel maxime probare videtur, quod inter coelum et terram medius, inter Deum et proximum sequester, nunc divinae visioni et coelestibus revelationibus intererat, nunc commissorum sibi actus et vitam disponebat: ad quas active et contemplative geminas alas ideo ipse sufficiebat, quia cum mundicordes soli juxta Evangeliorum fidem Dominum credantur visuri, ipse virgo ab eo electus, cum sancto apostolo et evangelista Joanne, et mente et corpore virgo in aevum permansit; et tanta insuper ad cunctos charitate tenebatur, ut cum beato protomartyre 118.1011B| Stephano etiam oraret pro suis persecutoribus. O vere beatum et omni laudis praeconio dignissimum virum, quem talem ac tantum imitari, quem solum plurimorum, tot simul habere virtutes contigit! qui mente sanctus et corpore castus, cum virginibus agnum, quocunque ierit, sequetur: qui semper in confessione Christi perseverans gloriosum admodum inter confessores locum habebit: qui in sublimi illa cum apostolis judicum sede in regeneratione sessurus est, ac mundum, quem contempserat, judicaturus, et cum martyribus justitiae coronam et palmam martyrii adepturus. Martyr quomodo. 73. Martyrii duo genera esse constat, unum in 118.1011C| pace Ecclesiae occultum, alterum persecutionis articulo ingruente manifestum: utrumque voluntate tenuit; ad alterum effectu pervenit. Quia enim quotidie semper lacrymas, vigilias, jejunia, carnis macerationem, et desideriorum carnalium mortificationem in ara cordis Deo mactabat, martyrium profecto, quod pacis tempore non potuit, voto consecutus est. Quia vero ad apertum corporis martyrium persecutoris sibi animus non defuit, quod opere minus potuit, voluntate adeptus est. Quamvis hoc quoque martyrium opere eum habuisse omnino negare nequeamus, si tantos ejus pro Domino labores juxta Apostolum attendamus, in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, 118.1011D| periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore 118.1012A| et nuditate: praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia ejus quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmabatur, et ipse non fuit infirmus? quis scandalizabatur, et ipse non urebatur? Qui ergo tot ac tantis est pro Domino et corporis adversitatibus, et animi aestibus excoctus, quomodo martyr esse jure negabitur? Nam si sola vita per passionem terminata martyrio deputaretur, nequaquam sanctum evangelistam Joannem calicem suum Dominus bibiturum esse testaretur, quem minime vitam martyrio finivisse scimus. Proinde si illum juxta dominicam sententiam inter martyrum numerum ascribendum esse non dubitamus, de eo quoque, quem praemisimus, sancto plane ac beato admodum viro omnino ambigere non debemus. Martyr enim fuit, quia juxta 118.1012B| Apostolum et ipsi mundus et ille mundo crucifixus erat. Martyr fuit, quia inter diaboli tentamenta, inter carnis illecebras, inter persequentes paganos, inter obsistentes Christianos semper imperterritus, et immobilis, et invictus in Christi confessione usque ad exitum vitae permansit. Martyr fuit, quia dum μάρτυρ testis dicatur, ipse divini semper verbi, et Christiferi nominis exstitit testis. Qua in re nemo miretur eum ad hoc, quod summo ipse desiderio optabat, et sibi repromissum putabat, martyrium non pervenisse; quia nec hoc sibi pollicitum juxta hujus nominis interpretationem probatur. Et certe poterat in accepto corporis martyrio aliqua forte suae menti elatio subrepere: quod ut caveretur, hoc divina prudentia et spopondit et concessit; videlicet 118.1012C| ut meritis suis nihil minueretur, et humilitati, quae omnium est custos virtutum, provideretur. 74. Quocirca, quia jam ex his quae superius commemoravimus, claret quantae vir iste sanctitatis, quanti apud Deum meriti fuerit; restat ut sicut ipse Christi imitator in omnibus fuit, sic nos quoque ejus imitatores esse studeamus. Sic quippe fieri quibit, ut et ipse semper usque ad consummationem saeculi nobiscum vivere possit in terris, et nos post praesentis vitae transcursum cum eo in coelis vivere mereamur. Vivet namque nobiscum in terris, si eum vitae sanctitas et doctrinae recordatio nobis repraesentat: vivemus nos cum ipso in coelis, si ejus exempla sequentes, ad eum semper toto desiderio et tota virtute tendamus, ad quem nos ille praecessit Jesum Christum 118.1012D| Dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. (no apparatus)