Vita S. Amantii

This is the stable version, checked on 23 Decembris 2021. 3 pending changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Amantii
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum


VenFor.ViSAm 88 Venantius Fortunatus530-609 Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS.

Praeclaro succumbit oneri pauper ingenium, tamque immensae rei sermo sterilis et ab omni scientiae fecunditate jejunus non sufficit. Quamlibet ergo infirmus, humeris impositum onus obedientiae nunc suscipiam, ignosce, quaeso, lector, cum dissonam manibus paginam sumpseris, cum aures tuas murmur indoctum garrulo stridore percusserit; quia non minus culpae est non paruisse cum possis, quam praesumpsisse quod nescias.

INCIPIT VITA CUM MIRACULIS 1. Igitur beatissimus Amantius Ruthenae fuit urbis alumnus, vita pastor, nunc ipsius felici est patronus excessu; qui in primaevo aetatis flore, abruptis saeculi laqueis, militiam Christi perseverantiae definitione suscepit, et vitia quibus pulsatur humana fragilitas patientiae virtute calcavit, inanes curas longe repulit, motus audaciae, constantiae frenis tenuit, et cogitationum inter se colluctantium rebelles tumultus mentis imperio subjugavit. Qui beato fervens proposito, et felicium meritorum splendore conspicuus, sacerdotii culmen et sublimis cathedrae sedem promeruit. Gessit mentem fastigio honoris sui parem; nihil in eo fuit dubium, nihil duplex, nihil varium. Fuit namque in eo perfecta humilitas, prompta misericordia, indefessa liberalitas, sancta simplicitas. Fuit in vigiliis laudabilis, in jejuniis fortis, in remissione mansuetus, in colloquiis sedulus, in conflictatione lenis, in injuriis mitis, in tribulationibus patiens, in prosperis moderatus, constans in tristibus, in blandis severus, mitis in asperis. Nec pudore libertas caruit, nec jucunditas gravitate. Nunc brevi stylo pauca virtutum ejus perstringam insignia. Dabit Dominus oratione beati antistitis dicendi vires, qui divitias bonitatis suae sine ullo defectu scit effundere, et nescit, cum effuderit, variari. 2. Igitur cum in praedictae urbis foro consedisset praeses altiori caeteris sede sublimior, et nefarii facinoris reum ultimo crucis supplicio et extrema poena patibuli damnasset, properat B. antistes ad forum, petit a praeside vitam jam metu praemortui, sed non impetrat: iterat preces, sed mens superbi dira fastu non frangitur, sed acriore fervescit ira. Itaque antistes cellulam repetit, terrae prosternitur, fundit preces, suspiria gemina emittit, tundit crebro verbere sanctum pectus; petit a Domino quod a praeside obtinere nequiverat. Digna illico praesidem immitem poena percellit; nam in cathedra, cui altior insederat, miris repente modis affligitur, deserit ossa vitalis calor, et soluta nervis rigentibus membra officium quo animae famulabantur amittunt. Ad cellulam beatissimi viri concurritur; ab oratione Pater consurgit, ad forum progreditur. Sensit adventum viri praeses, magna jam sui parte praemortuus. Amissi itaque redduntur sensus, et famulantia usibus suis in vigorem pristinum redeunt membra. Redditur ergo salus praesidi, vita damnato; et quidquid vel ille admittendo, vel hic non dimittendo contraxerat, Domini miseratione conceditur. Denique condonata est reo vita cum crimine, et praeses meruit veniam cum salute. 3. Non longo post tempore sequitur clarior virtus, et tanto par merito. Erat namque haud longe ab urbe in altiori basi eminens simulacrum, quo in loco mira multitudo gentilium confluebat. Itaque cum daemoniis pecudum carnes suis moribus litant, dumque referti epulis et vino pleni cantu perstrepunt, beatissimus sacerdos advenit, vidensque exsultare infelicem plebem omni luctu graviori laetitia, trahens ab imo pectore suspiria, a sacrilegii scelere eam pio hortamine revocare pertentat. Sed semper invisa ignaviae remedia sunt salutis, quae perire arbitrio suo quam alienum servare consilium mavult, et modum utilium ad modum voluptatis nititur retorquere, blandaque et noxia pro rectis ac necessariis habet. Totis ergo furoris stimulis vulgus exarsit; sed ille adversum saevientes arma arripiens, repetit cellulam, terrae prosternitur, fundit uberes pro hostibus preces, ingeminat pro inimicis alta suspiria, petit illis vitam, qui in necem suam certe saeviebant. Nam ille quod coronaretur optabat, ideo ne punirentur impii, pia apud misericordiam Domini vota fundebat. Non enim minor animi virtus est pro inimico exorasse Dominum quam procubuisse pro Domino; pro persecutore fudisse preces quam effudisse animam innocentem. Post longa itaque suspiria sanctum elevans caput, si nubes aliqua ab oriente consurgeret, qui prope astabat, puerum interrogabat. Nullam ille se videre respondit. Rursus beatus pontifex terrae prostratus ingemuit, erectoque iterum a terra capite, eadem quae prius a famulo sciscitatur, videre scilicet se credebat quod futurum praeviderat. Ab humo ergo Dei homo consurgens, et coelum, cui nunquam mente defuit, intuetur. Tegitur repente nubibus dies, et mox diabolo exitium ferens, terribilis tonitru fragor increpuit, pariterque infelix simulacrum ferit, dividit et dispergit. Fertur per aera lapideum sacrilegorum numen: quod ita diversam in partem ultricis procellae turbo dejecit, ut partem nunc ejus Lauterna nunc teneat rivus, partem vero Avarionis habeat ripa fluminis in testimonium virtutis perpetuo servatura. Partem quoque ab urbe procul patens retinet campus rem tanti miraculi usibus humanis ingerens, admirationem praebens, memoriam repraesentans. Itaque divina providentia verberat impios, ut animae morbum corporis afflictatione sanet, et de adversis remedia praeparans, salutem infirmitate restituit; ideoque sacrilegam plebem percussit, ut [ Forte, ne] perderet eam; et pia manu inflixit vulnera, ne ipsam puniret. Fuit ergo praesens poena non ultio sceleris, sed medela peccati, quae perimeret peccatum, coerceret peccatorem: exstinxit crimen, auctore servato, obortaque simul est ex dolore salus, ex ira remissio multis. Nam ut simulacrum fulminis ictu dissiluit, statim quibus inerat juventutis robur, quique de media nocte vergebant in senium, auditu obstrusis auribus caruere. Junior vero minusque nocens aetas mansit incolumis; sed hi quibus altius serpentinum virus incaluerat feriuntur. Quos ergo ad fidem praedicatio sancta non moverat, insignis miraculi virtus impellit. Ad beatissimum etenim virum concurrunt, facinoris veniam expetunt et merentur, amissos repetunt sensus atque percipiunt, sentiunt sani fontis fluenta et hauriunt. Discessit ergo vulnus illatum, curatur inventum, nec ultra emendationem verbera illis contulerunt. Sic Dominus noster fidelis oratione servi antiquam putredinem ulcerum curavit, vulnera sanavit, flagella lenivit, iram terrore compescuit. Ita divino munere bellator egregius praedam inimico abstulit, detulit coelo; detraxit hosti, auctori restituit: captivos enim reddidit libertati, praedone captivo, vitaeque mortuos, mortis auctore prostrato, restauravit. Et illico de penetralibus cordis sacrilegi, peccati maculas, Christi amore repulit, fides abstraxit, unda purgavit, et validissimus candor terrenos homines spiritali fidei velamento induit; sicque Pater egregius fidelisque servus evangelici praecepti memor, commissa sibi a Domino felici fenore multiplicata restituit. 4. Aliquantulum vero post haec temporis fluxerat, et praecepit duobus ecclesiae famulis ut in flumine, quod juxta urbem praeterfluit, paucos pro advenientibus pisces caperent. Haud mora, praeceptis obediunt, pisces capiunt, lina legunt, ad urbem remeant; quos milites, qui in praesidio erant civitatis, redeuntes offendunt. Ii hostili ritu septi potiuntur piscibus, eosque male mulctatos flagris relinquunt exanimes. Ad sacerdotem famuli redeunt, et quae iis simul ablata illataque fuerant testis luctus edocuit. Beatus tamen pontifex amissis non doluit ex contemptu, sed afflictis congemuit ex affectu. Illinc constantiam vigor tenuit, hinc lacrymas pietas fudit. Felix cum vicit contemptu, felicior cum victus affectu est. Domum interea milites repetunt, nituntur praedam edomare flammis: subjecto etenim igne exsultant latices, sed novo repente miraculo, perdit vim flamma, dissiliens, et aestuans incassum furibunda, miroque repente modo indurantur magis flammis pisces, lege mutata naturae, et intractabiles durique sensus tanti novitate miraculi molliuntur. Interea milites ad sacerdotem concurrunt, direpta referunt, genibus adhaerent, veniam facinoris petunt. Ignoscit mens pietate prompta, donat eis crimen cum piscibus mox, quae direpta foris, pace temerata, duruerant, flammis redeunt et domantur. Hic B. pontifex, oratione sanctissima, plebi ferendi necessitatem injuriae, militibus consuetudinem abstulit infligendi, pariterque ultricium vis exstincta flammarum, et emendatio militum ac populi fuit. Praeclaris gloriosisque signis stupenda succedunt. 5. Erat namque in foro, in altiori baside eminens simulacrum, quod vir beatissimus, zelo divini amoris accensus, dejecit atque confregit. In ultionem igitur numinis sui, sacrilegae plebis multitudo consurgit, lymphatico bellatorum furore succensa, Christi bellatori minatur exitium. Sed vir beatissimus mortem non timuit vitae amore. Neque enim fas erat fortissimum bellatorem praesentem timere mortem, qui aeternam praesentium rerum contemptu meruerat. Itaque plebs misit nuntium viro cuidam, Honorato nomine, qui erat illo tempore natalium splendore, honorum titulis, opibus, auctoritate caeteris longe praestantior. Contrahit hic servulorum solatia: urbem protinus, sede invectus curuli, petit. Et jam emensus iter, dire fremens, dira et extrema minitans, urbi aderat. In medio tamen portae pridie beatus pontifex orationem ad Dominum, terrae prostratus, fuderat. Quo in loco miro stupore haesere bigae, hominis illius animalia, et ut insensibilia riguere signa. Nil agunt stimuli, nil verbera saeva proficiunt. Cum autem vir ille insignis miraculi novitate perculsus, ad beatissimum virum, unum ex necessariis mittens rogavit ut pia eum oratione absolveret quem meritis quasi vinculis nexuisset. Haud mora, sacerdos advenit, carpentum devolvitur, persecutor adhaeret sancti genibus, rigat pedes lacrymis, peccatum fatetur, petit auxilium, et vix verba compleverat, animalia, quae ut durae cautes riguerant, coelitus recepta mobilitate, praeceptis obediunt, dumque sanctis orationibus natura nunc mutatur, nunc redditur, mens fera prius, et dominum, ut de duris cautibus orta, non sentiens, subito fidei igne succenditur. Illico maculas peccatorum unda diluit salutaris, et incredulitatis nube detersa, clarum pectori lumen infunditur. Interea unus e famulis cursu praepeti fit dominae tristis nuntius; quae repentino luctu perculsa, monilia projicit, vestimenta disrumpit, scindit crines, genasque dilacerat, irrigat fletibus vultum, ac tunso pectore suspiria aegra perfundit; et nunc confractum mixtumque pulveri dominum suum, nunc amissum quasi conjugem deflet. Turbatur domus, junguntur planctibus dominae lacrymae famularum; ad urbem mox properat, et turbata collisaque gerens ora, femineo simul furore vel planctu aggreditur sacerdotem. Quae ut serenitatem verendi vultus inspexit, subito pavore contremuit. Glorioso itaque statim fidei calore succensa, genibus provolvitur sacerdotis, et daemonia, quae decenti prius superstitione coluerat, laudabili exsecratione condemnat. Ipse vero illico eam labe culparum emundans, vitae aeternae lavacris perfudit, sicque beatissimus pontifex infelicem praedam de faucibus diaboli abstrahens, fecit feliciter suam. Venerunt quoque quondam duo viri ad urbem, infelicem vitam gerentes in scelere: tegunt itaque funesta demissis vultibus corda, et extortis fletibus, et imo pectore abstractis suspiriis, vilium vetustate pannorum pauperes se esse mentiuntur. Tribuuntur eis necessaria victui, et simulatae miseriae miseratione piissima subvenitur. Deflent itaque vim sese frigoris ferre non posse; tandem intra septa recipiuntur ecclesiae: vixque corda mortalium quies prima, grata curarum oblivione, laxaverat, cum illi admittunt latrocinium, et sacra (proh nefas!) pollutis manibus pallia adeunt, vela dejiciunt, reseratisque januis gradu concito, fugam, crimine stimulante, arripiunt: qui ita digno caecitatis supplicio feriuntur, ut nefarii oculi, qui indices criminum fuerant, duces esse fugae non possent. Huc itaque et illuc incertos implicant orbes, et vacuo noctem labore consumunt. Redditur terris dies, agnoscitur facinus, fit ad sacerdotem concursus. Demonstrat beatus antistes quos oratione tenuerat, aitque auctores criminis prope pontem qui proximus urbi est caecitate esse percussos, et vacuo lassos itinere considere. Ad pontem ergo itur, reperiuntur nefarii criminis rei, interrogatique quo irent, quidve eis esset negotii, aiunt se longius velle pergere, sed cum esset hora fere diei tertia, a coepto se dicunt itinere opacae noctis tenebris impediri. Ad sacerdotem denique pertrahuntur. Itaque cum vir beatissimus illatam sibi injuriam velut in sublimi positus ante despiceret, tamen licet divini memor esset praecepti, alienas noluit culpas sine propria virtute castigari; nam, dempto pallio suo, sacrilegos bis aut tertio in dorso percussit, quod ita in eorum membris insedit, ut omni ab ipsis atrocius verbere sibi esse putaretur. Multos quoque regulam melioris vitae transgressos, sancti tegminis levi tactu ad emendationis sanitatem reduxit; sed semper secundum modum peccati impendebatur cura remedii, et pro qualitate culpae jus inferebatur vindictae. Sic ergo sancti in oratione viri in latebris factum animae vulnus, fortius morbi remedium sensit. 6. Igitur criminosus quidam hortulum sancti viri, exiguum quidem spatiis, laetis tamen conspicit virentem oleribus. Ampliabat siquidem spatio loci angustias amoena jucunditas. Statim ergo atroci mente furti facinus concipit. Itaque redditur terris occasus diei noctis silentio. Vix corda mortalium alta quies dulci sopore laxaverat, cum ille accommodum fraudi tempus amplectens, prosilit audacia plenus ad scelera, levique impulsu transit quod obstabat: adit hortulum, olera diripit, abire festinat; nullus tamen redeundi exitus patet, quia reus tenui sepe quasi muro vallatus, exigua obstacula velut omni constructa munimine, crescere fugienti sibi videntur in molem. Noctis ergo totius iter spatium hortuli fuit. Interea roseae lucis splendor mundum irradiat, facieque rebus reddita, terris lux redditur. Igitur beatus senex in cellula, ubi spretis somnis inertibus, noctem dulci meditatione et sancto labore transegerat, unum e fratribus vocat, mittensque in hortulum mandat ut quem ibi errore lassatum suo et velut quibusdam arctatum vinculis, ita innexum crimine reperisset, abstraheret. Haud mora, adit, reperit, abstrahit. Adest illico criminosus, furtum in medio projicit, pedes complectitur sacerdotis. Itaque vir pietate plenus, indulget crimen, donatque furtum; monens eum saepe ut suis potius necessaria usibus petat quam rapiat, et necessaria sibi tribuentis munere non rapinae scelere conferantur: sic ergo indulgentia a sancto sibi concessa, ab eo discessit. 7. Quid memorem in eodem hortulo a simili scelesto mella ab alvearibus nocturno dempta furto, delataque domum, in picis prorsus naturam mutata, et stupuisse reum admiratione virtutis, cum criminis non deesset causa, et conscientia criminis torqueret auctorem? Tandem verum est criminosum, alto mentis sopore discussum, ad antistitem properasse, retulisse furtum, sanctisque prostratum vestigiis veniam facinoris postulasse, et perfacile supplicanti indulsisse antistitem. Et sic naturam mellis non minoris rediisse miraculi fuit quam mutari. Ita reum pro supplicio veniam, munus retulisse pro crimine. 8. Dumque his virtutum fulgeret ipse miraculis, beatum gloriosae ejus consummationis tempus advenit: sed cum fracta jam aevo membra deficerent, afflictum mortuumque corpus abstinentiae labore erat; et quod natura negaverat, meritum conferebat. Fuitque tantus in sancto viro fidei fervor, ut insatiabili ardore, quo plus corpori districtionis intulisset, inferre plus cuperet: et ita erant augmenta meritorum incitamenta profectuum. Amor quippe Dei reficere animum potest, satiare desiderium non potest; sed magis magisque cum hauritur, sitim inflammat, jucunditate enim sua excitat appetitum, sed non facit de satietate fastidium. Igitur beatissimus Amantius hac meritorum luce fulgens, terrena terris membra condit, sed coelestis spiritus celsa conscendit; illic nunc interest choris angelorum, hic fulget claritate virtutum; illic interpellat pro famulis voce supplici, hic tuetur famulos virtute sublimi; illic petit, hic praestat; illic vota fundit, hic votis respondet; illic nunc aeterna circumseptus emicat luce, vel meritorum splendore claro, vel illatae crucis roseo, ac fulgore purpureo. Nam et in semetipso et persecutor vitia exsequendo exstinxit et martyr crucifigendo corpus emicuit, adeptusque est non mortem, sed carnis mortificatione martyrium. Et cum sit in conspectu Domini pretiosa mors martyris, dum beatissimus Amantius hostem persequitur et prosternit, fuit pretiosa in conspectu Domini mors viventis. 9. Hactenus quidem Vitam beati confessoris Amantii, divino munere, ut potui, stylo digessi. Nunc pauca de his quae triumphator egregius gessit, brevi sermone constringam. Igitur mulier quaedam erat, Juliana nomine, vidua, et anus, et pauper: quam arctabant pariter fragilitas senii, et solitudo, et egestas. Vigebat in ea tamen fortis animus aerumnarumque contemptor. Haec quo propior divino operi foret, cellulam prope sancti antistitis basilicam collocavit, ut frequentiam, quam tarda senectus ei negaverat, vicinitas cellulae restauraret. Huic mercandi vendendique vini usum necessitas, variarum artium magistra, monstraverat. Mercabatur itaque vendebatque hoc modo vina, ut quod supererat pretii fieret substantia laborantis; neque plus lucri caperet augmentum, quam victus necessitas postulabat. Venit ergo ad hanc vir quidam atroci scelere, aliis longe criminosis immanior, aitque se velle vinum mercari. Illa vero eum intra cellulam recepit ut emptorem, et ut ne diutius teneret reum, forsitan properantem, celeritatis studio seniles castigat moras. Ille vero circumspectare coepit omnia, vagisque luminibus universa percurrere, si quae essent quae viduae simul et pauperi crudelissimus praedo posset auferre. Dum ergo haec muliebri levitate turbatur, mox ille capsulam cum exigua pecunia conspicit, diripit abstulitque, et vino mercato aufugit, venitque post triduum quasi innocentiam suam praesentialiter monstraturus. Illa illico nefarii furis certissima, coepit evolare in faciem ejus, opemque clamoribus quaerere: criminosus et ipse conscientiae suae scelere territus, cursu subito cito se proripit equumque conscendit. Anus prodit e cellula, cupiens praeire clamoribus quem tardo sequi gressu non poterat. Ad sanctam tamen basilicam erigens oculos, hoc fideli devotione, et maxima voce proclamabat: Ne sinas, summe sacerdos, defensorque fortissime, abire praedonem meum, ne deseras viduam et pauperem, divitiarum mearum solatium, et virtus mea. Cumque hoc supplex depromeret, miris repente modis conspicit in medio atrio in morem cautis riguisse cornipedem. Acciderat enim ut ea die sacrae depositionis ejus celebrarentur festa, annuo orbe completo, et egrediebantur de basilica populi expletis ex more solemnibus, stupentque miraculi novitate perculsi. Haerebat quoque reus stupens corpore, stabat anus innixa baculo. Fundit tandem criminosus uberes fletus, peccatum fatetur, pecuniam reddit, et absolvitur, domumque remeat absolutus. Plebs igitur tantam virtutem mira exsultatione et ineffabili laude ad coelos effert, et ita gloriosus antistes fuit in defensione pauperis fortis, in absolutione criminosi misericors, praebuitque immensa miracula, vel cum audit innocentem, vel solvendo damnatum. 10. Non longo vero post tempore, dum ipse in periculis adest famulis, sequitur clara virtus ac maxima. Jamque in Septimaniam quidam vinum mercari cupiens properabat, prius tamen basilicam gloriosi triumphatoris ingressus tumulum ejus petit, solo prosternitur, prosperitatem poscit itineris, vota spondet. Mox progreditur, levique labore diffusum emensus iter in Septimaniam venit, vinum mercatur, ad urbem remeat. Et jam medium, secundis gaudens rebus, iter transgreditur. Jam summae de vertice rupis primae, amne leni fluentem Tarnem conspicit flumen. Jam vicinus urbi alacer eam intuetur, jam vocatus vota dissolvit. Dum ergo spe totus in urbe est, et excelsi montis jugia coepit itinera, repente atroci luctu gaudia perturbantur. Nam impulsum saxo vehiculum quatitur, excussoque vehiculo vas atroci resultat sono, atque ima petens vallis in planis tandem collabitur. Quod emptor perspiciens, abrumpit caesariem, genasque dilaniat, et vertens ad moenia oblitos lacrymis oculos, fatur sic paucis: Te, o beatissime pontifex, duce, extrema adii loca; en desertus a te, jam patriae adductus in finibus, gravi aerumnarum mole oppressus, dignas meritis poenas luo. Haec autem ingenti luctu commemorans, ad locum in quo vas deciderat properabat, cum lacrymas scilicet causa lacrymarum augeret, et dolor damni praesentis majores a misero poenas exigeret. Cum ergo ad locum flens venit, aspicit repente stupendo miraculo, vas integrum vinoque plenum, et patronum, quem querebatur absentem, virtute clara praesentem intelligit. Lacrymae igitur vertuntur in gaudia, et moeror in laetitiam permutatur. Et ita fuit majoris miraculi, rem, patrociniis antistitis sancti commissam, sic fuisse salvatam, quam non fuisse dilapsam; duras cautes non sensisse, dum collideretur, quam evasisse pericula, dum servaretur, excepisse aspera, et nescisse discrimina; transisse inter praerupta, quam si a praeruptis esset integre custodita. 11. Nondum quoque multorum emensa temporum, orbe completo, redierant curricula, cum S. Quintianus episcopus ante sacrosancta altaria capacem tumuli locum elegit, ubi ipsum miro opere et laudabili arte collocavit. Nam prius in basilica sancti viri extensa sepulcrum velut praefulgens lampas splendore propriae claritatis mentes exspectantium illustrabat. Hoc itaque tam pulchrum facinus episcopus mente concepit, devotione spopondit, consummatoque opere, diem sacrae translationis constituit. Haec ergo celerrima fama percrebuit, et non solum diffusae urbis conclusa fimbriis loca, sed diversae etiam urbes, confinesque provinciae, vel pontifices ad id misere vel populos. Fidei itaque convenientia completa, venit etiam e Narbonensi urbe Marturius abbas quidam laudabilis et vita conspicuus. Prius tamen artifex eligitur qui tumulo circumjecta demat qui statim sacrae venerationis locum ingressus, audaci motu de sepulcro opposita expulit, sed illico insurgentis dexterae ictu percussus ingemuit, ultricique poena temeritas prolapsa procubuit. Jamque sacrae translationis dicata dies illuxerat, quae primos urbis Romae doctores Petrum et Paulum, duo mundi scilicet maxima lumina, triumphali supplicio victores misit ad coelos. Hac ergo die omnium exspectata votis sacerdotes adsunt, populi confluunt, oratio ex more indicitur, plebs solo prosternitur, tumulus commovetur. Mox vero repentino miraculo tanta fragrantia de tumulo ineffabilem exhalans suavitatem prodiit, ut non solum cunctum in sancta ecclesia populum, verum etiam sitam in porticibus atriisque plebem dulcedine nimia repleret, et velut quodam retributionis munere, speciali haustro, reficeret. Interea subjectis manibus fidelium vehiculo felix onus infertur, tumulo manus Marturii abbatis comprimitur. Ille vero neque manum retrahere nititur, neque circumstantium opem, uti sepulcrum elevetur, inquirit. Sed piis questibus auxilium beatissimi Amantii implorare non desinit, haec humili voce commemorans: Noli, sacerdos quondam noster, nunc socius angelorum, noli opprimere manum famuli, ne servum tuum ullo afflictionis moerore exasperes; jucundior mihi melle dulcedo, ne sinas gaudia nostra tristitiae nubilo maculari, gaudium et exsultatio mea, quem ad solemnitatem tuam perduxisti hospitem, cellulae reduc suae incolumem! Vix verba finiebat, cum elevatur subito sponte tumulus, et abstrahitur manus illaesa, abstractaque rursus oneri pio subjicitur. 12. Interea obvium sibi quemdam vehiculum impulit, impulsumque prostravit, atque obliquatis strati pedibus discurrens rota pertransiit: sed ita minacem impetum jussa suspendit, ut nec sensum doloris strato infligeret, nec signa livoris imprimeret. Cucurrit ergo motu celeri, nec subjecta contrivit, sed ministeria complevit itineris, relinquens signa virtutis. Inter haec vero miraculorum insignia, nullo impediente labore, summo cunctorum gaudio, in loco studiose praeparato, reliquiae sacrae conduntur. Nonnulli autem ad tumulum sancti viri vesano praesumpsere ausu scelus priori scelere cumulare; sed correpti protinus furore lymphatico solvere supplicia, afflictique horribili fremitu, et occultis exusti flammis prodiderunt nefas, reddiderunt sublata, prostratique solo, veniam petiere facinorum: ac sine mora beatissimi virtute antistitis, obscenis contagiis meruere purgari. Ita hos et ultio justa perculit, et miseratio pietatis absolvit. 13. Rursus cum adversus Ruthenenses Marcomani truces ingruerent, omnemque late provinciam belli nube texissent; atroci etenim corona cinxerant civitatem, horrebant murorum interjecto discrimine, strictis mucronibus. Addebat etiam fiduciam hostibus multitudo ingens, natura ferox, quorum fugam sternebat passim dira lues, immiti ense, fame obscena. Consurgit tandem in ultionem famulorum sacerdos noster propugnatorque fortissimus, et ita gentem totam uno timore percussit, quod discedentes pavore fugam arriperent, sicut vehementi furore arma rapuerant. Nam cum fortissimae gentis duces ingrederentur ex more basilicam, uti res secundas poscerent suis, tumulum petiere: statim circumjecta sepulcro velamina nunc alteram in partem ut acta flabris novae virtutis miraculo sinuantur, magnus e tumulo liquatur sudor: commemoratione etiam mira sacrum de tumulo velamen excutitur, sternuntur solo duces, pro gloria reditum, fugam pro felicitate poscentes, et ipsi atroci prius saevitia immanitatem transgressi feralem, in hominum mores novo redeunt metu perculsi. Ab oratione itaque consurgunt, terribilique sono tubae gens tota contrahitur: prodit metum pallor, timoris index, factumque trepidus sermo miraculum: horror omnium quatit membra, novitate virtutis placet fuga, densa mole referuntur ad patriam. Peracto itaque triennio, hoc quo prius veniunt furore succensi, hac saeviunt immanitate bacchantes, ex hoc redeunt miraculo commoniti, hocque fugiunt pavore perculsi; et ita pastor egregius gregem suum ab incursu luporum bis eruit una virtute. 14. Dicam iterum miraculum quod, ipsa Ruthena urbe teste, conspexi. Puerum quemdam, Euphrasinum nomine, arcto dirae infirmitatis nexu constrinxerat hostis ille multimoda nocendi arte saevissimus, atque ora ferocitate obseraverat, dempto linguae motu, et fandi libertate sublata, luebat longi moeroris poenam diuturno silentio, nec ulla ad afflictum conferri poterant remedia sanitatis. Tandem infirmus, audacis fidei fervore succensus, sancti Patris tumulum petiit, et tumulo velamen contiguum ori violentus injecit, et illico verberante ora linguae plectro, auctorem Christum vox clara collaudat, divinamque virtutem et merita bellatoris antiqui soluta lingua testatur, et ita infirmus ille e basilica, Christo referendo gratias, sanus egreditur, totamque exsultando percurrit urbem, tanti miraculi testis ac nuntius. 15. Item latro quidam saevissimus viatorem incautum adit, interimit prosternitque, spolia diripit; ac telo ultricis conscientiae perculsus aufugit. Ignoto cuidam a latrone exstincti vestimenta venduntur, quibus palam sine mora prolatis, innocens emptor ad supplicia rapitur, et alieni sceleris poena torquetur, in carcerem truditur, profertur, verberatur, carceri redditur, et comperendinato die lethalis patibuli poena differtur. Interea intempestae noctis silentio, divino fulgore carcer emicuit; adest gloriosus Amantius, nivali splendore conspicuus, moerentem visitat, nomen edicit, et ut crudelia tormenta effugiat, exhortatur. Illico arcta ferri vincla dissiliunt, claustra panduntur, procedit vinctorum manus, fitque nocentum salus absolutio innocentis. Patet carcer, ad basilicam gloriosissimi triumphatoris confugitur, pulsantur fores, mox sera novo miraculo illaesa solo resiliit; et ita beatissimus Amantius divino munere ab imminente exitio damnatos eripuit, sacraque ereptos basilica dulci gremio salvandos excepit. 16. A latrone quoque quidam in praesentia viri bonae conscientiae occiditur; sed cum se latro cursu praepeti confugiens occultasset; innocens ille metuens, ne stans juxta corpus exstincti, alieni sceleris poenas exciperet, basilicam beati triumphatoris expetiit, a propinquis exstincti arctissime vinculis innectitur: qui offusis [ Forte effusis] fletibus maxima in conspectu populi voce proclamat: Fortissime propugnator, si scis me reum, ultrici damnatum poena, prosterne; si inspicis innocentem, inique vinctum, justitiae defensor absolve. Vix verba finierat, cum in conspectu suae plebis ferrum dissiluit, proculque collapsum merita bellatoris et innocentiam laborantis virtute miraculi monstravit. 17. Nunc ergo in tantae festivitatis gaudiis omni supplicatione Dominum nostrum deposcamus, ut cum beatissimo suo Amantio juste petita praestet nobis, errata clementer indulgeat, qui cum Patre vivit et regnat in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.