VenFor.ViSAl 88 Venantius Fortunatus530-609 Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
PROLOGUS AUCTORIS. 1. Memini, vir apostolice, cum ad urbem quam Christo praesule regitis vestris me praesentaturus obtutibus occurrissem, inter reliqua maturitatis conculta, quae sensu divite, torrentis more, mihi visus es inundare, etiam de sacratissimo viro domno Albino antistite vos fecisse tenuiter mentionem. Sicut enim ejus vita immarcessibilibus meritis florere probatur coelestibus impressa libellis, ad aedificationem etiam plebis, humanis etiam fixa mandastis ut conderetur in chartis; duplici beneficio populis consulturi, dum et in illo tenerent admiranda quae colerent, et in se respicerent quod unusquisque sagaciter emendaret, id est, dum apud unum tot praedicanda cognoscerent, apud se resecare sua singuli non differrent; quatenus tam unica beati viri relatio, medela publica fieret audientium. 2. Intelligens vero velociter fugientes a saeculo memoriae subripi, timeo de vita sanctissimi negligenter aliqua, cito lapsura, alligare; nec facile rursus in animum recipi, si semel inciperet oblivione temporis invadente subduci. Cujus rei impulsor quidam, mandata vestrae beatitudinis exsequens, a me quod annuerem flagitavit, illud adjiciens, ut quae ipse de gestis sancti viri juxta fidem compererat, ego ipso insinuante indubitabiliter propalarem; in hoc magis querelarum molem conficiens, eo quod quae praedictus vir occulte quidem, sed digna relatu, gesserat, pro veritatis indagine, sed nec ad ejus singula meruit pervenire, et aliqua se de cognitis memoraverit, oblitum esse. In his autem quae meminit sine ambiguitate, suo testimonio, populum nobis attulit assentantem, cum certe de ejus praeteritis dubitare non liceat, qui operatur in singulis quotidie clariora. 3. Congratulatus vero relaturo, eo quod de vestris nutrimentis talis vir adoleverit, qui injunctam sibi rem tam strenue peroraret, et de proprio aliquid causa venustatis nec incompetenter offerret, imo, si velit, ipse per se quod aliunde poposcerat explicaret, Siquidem quidquid de illo dicetur, vestris hoc praeconiis reputatur, quoniam est meritum magistri, laus discipuli, et in ministri solertia sunt pontificis ornamenta. Quod cum ego meae exiguitatis conscius attingere trepidarem, revera qui noverim hoc debere committi exertis ingenio, facundis eloquio, devotis officio, probatis stylo, qui sunt sensu divites, linguae rota torrentes, famulatu celeres, carmine coruscantes, cum ante peritiam vestram ipsa Ciceronis, ut suspicor, eloquia currerent vix secura, et cui apud Caesarem Romae libere licuit uti Aquitanico judice, in Gallia forsitan formidaret 4. Quid ergo a me infra doctorum vestigia latitante res alta requiritur, quem ad scribendi seriem nec natura profluum, nec litteratura facundum, nec ipse usquequaque usus reddidit expeditum? cum etsi voto traherer, rei magnitudine deterrerer; quia radiantem vitam, si pigri relatoris impar lingua praedicat, obsoletat; et quod illuminare debuit, hoc nube sermonis abscondit; ubi ageretur rectius, si quae ab aliis poscitis, ederetis. Unde certus intelligo non vos hujusmodi quopiam indigere, sed ut de peregrinis nostra vobis aliquid sistarcia non negaret, et velut inter fruges triticeas sterilitatis meae hordacea se conferrent. Nunc itaque causas ambiguitatis in arbitrii statera suspendens, eligo rusticus agnosci per obedientiam magis, quam indevotus effici per doctrinam, ut cujus fastidire poteritis eloquium, saltem approbetis affectum. Hoc autem mihi videlicet in hoc opere praecavendum est, ne ad aures populi minus aliquid intelligibile proferatur. Idcirco igitur tota mediocritate contentus, etsi relator ineptus, tam beatae vitae cupio gesta breviter intimare, superest qui novit mederi magis, ipse fluctuanti paginae portum suae dexterae subministret. VITA INCIPIT. 5. Religiosorum vita virorum, quantum est meritis clarior, tanto voce crebrior populorum, quia dum illi universis beneficia tribuunt, in suam laudem linguas excitant singulorum; ad quod perspicacissime propalandum vita vel gesta beatissimi Albini deducantur ad medium. Igitur Albinus episcopus, Veneticae regionis Oceano Britannico confinis indigena, non exiguis parentibus oriundus, imo digni germinis dignissima proles emergens, decus, quod sumpsit ex genere, felicis vitae meritis ampliavit, dum in illo et quod glorificaret Christus elegit, et quod universus veneraretur mundus effulsit. Qui inter ipsa novellae juventutis exordia tanto fidei fervore flagravit, ut parentes, ad quorum desiderium solet infantia festinanter recurrere, pro charitate Christi magis iste voluntarie reliquisset, et, velut hostes animae, carnales affectus effugisset, credens sibi sufficere, si omnem dilectionem in solo coelesti Patre plantaret. Mox in Cincillacense monasterio tanta animi humilitate Domino placiturus se subdidit, ut, salva morum honestate, nihil sibi de ingenuitatis privilegio vindicaret: ubi quem origo librum genuit, famulum voluntas addixit, intelligens magis esse laudabile ut amore Christi nobilitas inclinaret quod erat, quam cum fastu quaereret apparere quod non erat. 6. Proficiebat denique in eo exercitationis quotidianae processus, ita ut ultra se semper ascendens meritis, non reliquos vinceret, sed edomito corpore de seipso potius triumpharet. Quis enim expediet quam fuerit in jejunorium parcitate praecipuus, in vigiliarum delectatione propensus, in orationis assiduitate laudabilis, in miserationis opere singularis, ut et hostem qui sibi repugnabat exstingueret, et unde se solum affligeret cunctis spe maxima subveniret? Erat enim ad obediendum promptus, ad vitia calcanda maturus, ita ut in ipso juvenili tirocinio jam senibus esset exemplum, hoc solum habens cum homine commune, quod natus est, caeterum totum voluit esse Christi quod vixit. Non oculum voluptati, non aurem ludibriis, non animum accommodans levitati, sed semper se regens anchora gravitatis, talem se intra monasterii septa tractavit, ut vel, si quando processit ad publicum, esset infra carcerem sui cordis semper inclusus; nec aliud extra se respiciendum praetulit, quam Christum, quem in pectore fidelis portitor bajulavit. 7. His igitur studiis occupatus in tantam vitae claritatem pervenit, ut ejus devotum servitium mundo Dominus per miracula testaretur. Denique cum adhuc puerulus per pagum in abbatis sui proficisceretur obsequium, dum applicuissent apud quemdam hominem, tanta detonuit violentia tempestatis, tantumque se pluvialis imber effudit, ut ipsam domum nec sua tecta defenderent. Cum ergo prae magnitudine pluviae casa pro campo constaret, madefactis omnibus, qui in eodem loco tenebantur hospitio, solum beatum Albinum tunc imber tangere expavit, quia ubi flammam fidei sensit, ne injuriam faceret, se gutta detorsit. Quo comperto, conscientiae sanctitas, quae celabatur in annis, innotuit meritis, eo quod in flore adolescentiae virtutis odore fragraret. 8. Dehinc coelestibus donis cum aetate crescentibus, annorum circiter triginta et quinque monasterii rector et pius pater eligitur, quippe qui suo splendore ad se traxerat dignitatem. Interea sub magistri censura congregationis disciplina vernabat, ubi, severitate districta, licentia peccandi perierat. Fervebat ergo pietatis intuitus, exsultabat psallendi concentus, coruscabat inter fratres obedientiae radius, praecellebat sanctae charitatis ornatus, quia sicut erat ad vitia eradicanda sollicitus, ita ad inferenda dona coelestia circumspectus. In quo abbatis officio rexit per quinque annos congregationem sibi commissam, feliciterque gubernavit. 9. Et quia tanti meriti fama sepulta non latuit, sed felicibus pennis cuncta pervolans occupavit, contigit eo tempore Andegavam civitatem pastoris gubernatione nudari. Tunc universitate populi concordante, quamvis eo humilitatis studio resistente, ad pontificalem gradum, duce Christo, concordanter eligitur. Qui honorem debitum sacerdotii consecutus, ita se in alimoniis pauperum, in defensione civium, in visitatione languentium, in redemptione praebuit captivorum, ut beata unius actio generale fieret salvamentum, quibus ex studiis coelestes fructificavere in eo virtutes. 10. Igitur in civitate Andegava, cum ei quaedam mulier, Grata nomine, sed debilitate contractae manus ingrata, nervis stupescentibus occurrisset, signum crucis super infirmam dexteram fecit. Hinc praemortuae palmae prius se vivax tepor infudit; item sequenti die in ipso loco, ut ab eo signaretur, se obtulit, quo facto, coeperunt venae suos excursus agnoscere; tertia vero die, ubi super eam sigillum crucis impressit, statim se arentium digitorum fila laxaverunt, et, recepto ministerio, mulier in Christi nomine rediviva dextera se signavit. 11. Quadam vice, dum ad vicum Geginam praeteriens accessisset, adolescentem, Alaubaudum nomine, amisso vitae reperit jam munere. Audiens autem a parentibus extremam filii mortem deplorari, occurrit, et ut mortuum vivum erigeret, se in orationem prostravit, quo incumbens diutius oravit. Dum pallesceret sacerdos in pulvere, animae vivacitas rubescebat in corpore, donec, pulsato coelo, patefacto Tartaro, juvenis revocaretur a funere, sacerdos a prece. Deinde cum Asiacum monasterium paterna sollicitudine visitasset, quidam, ut ei succurreret, jam fide illuminatus, caecus exclamat: cui sanctae crucis medicamentum imponens, tam fuit illi lumen cito recipere, quam quaesiisse. Item Andegavis cum quidam Maurilio clausis oculis lucem sibi restitui postularet, tum pontifex se ad nota arma convertens, mox ut signum venerabile crucis super palpebras ejus extendit, velut balista fortissima, penetratis tenebris, crux post se caeco lumen invexit. Item cum Margellinus quidam, circiter decem annos transigens in nubilo caecitatis, tractus ad beatum pontificem pervenisset, ubi signum adorandae crucis super oculos ejus extendit, statim erumpente sanguine, effugatis tenebris, lux intravit. 12. Illud etiam nobis est factum memorabile recensendum. Cum illustris femina, Etheria nomine, jussione regia persequente, in Dullacense villa militum custodia teneretur obsessa, tunc ovi periclitanti succurrente sancto pastore, solus, ut a nullo cognosceretur, ad ipsam ingreditur; quo viso, amplectens ejus vestigia lugens mulier, inhaerebat. Tunc infelicis custodis insana procacitas vult eam quasi lupus a veste pastoris evellere: injuriam vir sanctus accepit. Tunc insufflans in ejus facie, temerator sacerdotis celeri morte multatus est. Hinc terrore urgente, reliqui reverentiam habuerunt pontifici, et unius poena fecit alios immunes a culpa; nec prius a muliere discessit, quam, dato regi pretio, ipse eam liberaret. Sic uno momento, et salus fuit supplici, et mors exstitit praesumptori. 13. Nec id quidem est omittendum, quod tradi memoriae sit votivum. In vicum, cujus est vocabulum Albivia, piae devotionis studio, sanctus Pater accessit; ubi dum quidam caecus ab eo opem misericordiae postularet, coepit idem, quia dudum captus fuerat infestatione daemonii, corporis vexatione torqueri. Tunc in orationem, cui semper animi sancta intentione vacabat, corpus etiam prostravit, raptumque lumen pristinum reddidit oculis, et pestem immundi spiritus effugavit. O ineffabilis gratia pietatis, a qua dum substantia sola petitur, triplex remedium obtinetur: victu pavit egenum, muneravit visu caecum, reddidit libertati captivum! 14. Itemque occurrente eo regi Childeberto Parisiis, nuntiatur pontifici regem, venationis causa, de civitate in crastinum esse discessurum. Mandat se ut dignum duceret exspectandum. Sed quia beatum Albinum corporalis infirmitas praepedivit, ad ejus praesentiam praedictus rex occurrere maturavit; qui donec per illam viam quae ad sacerdotem ducebat incessit, feliciter properavit. Cum vero in quoddam trivium pervenisset, velletque alibi deviare, equus ejus, ac si metallum fusile, gressum movere non valuit. Suspicans rex culpam esse equi magis quam causae, alterum sibi fecit sterni, quem dum per ipsum iter gradi compelleret, ac si muro impediente, caesus ire non valuit. Intelligens nihil profecisse mutasse vehiculum, nisi mutaret occursum, coepit ab equo discere quod homo peccaret, et humanus intellectus haberet quod pecus corrigeret. Deflectens in viam quae ad sacerdotem ducebat, ea coepit alacritate discurrere, ac si, ereptus de fovea, campi mollis planitiem recepisset. 15. Est operae pretium de quodam cadavere rem vivam proferre. Dum ad civitatem Venetis ipse vir apostolicus accessisset, unus de obsequentibus jam conversus adolescentulus, Christi servitio subditus, quem pro qualitate morum peculiarius diligebat, eo in loco defunctus est, atque sepultus, cujus defuncti post annum corpusculum psallendo ad propria revocabat. Tunc remorante eo pro causa, voluerunt servientes prius corpus movere quam sacerdos occurreret; sed tanto pondere fit gravatum, ut antea potuissent gigantea membra prensare quam pueruli corpus sufferre, dum adhuc cadaver insepultum crederetur jam marmore premi, cum nec equi gressum poterant promovere, ac si pulvis ejus de se vincula generasset, donec eos antistes rediens oratione solveret, quos tacente voce confixit. 16. Hoc iterum non minus est praedicandum miraculum. Cum in Cincillacense monasterio Gennomerus monachus esset oculorum luce privatus. et annosa tempora una essent noctis caecitate transcursa, petiit sibi a sancto viro fieri crucis signaculum. Quo facto, luminis vitalis splendor intravit, et, fugatis tenebris, sol olim peregrinus illuxit. Est et hoc inter reliqua venerabile documentum. Cum in civitate Andegava turris portae cohaerens damnatis esset carcer effecta, praetereunte beato Albino, fiebat insolentia de vocibus inclusorum. Tunc ad judicem precator accedit, ut eos pietatis causa de custodia relaxaret. Quod cum ille aure surda differret, mox pontifex ad Deum se fida petitione convertens, tam familiari voce suggessit, ut in loco quo orationem sanctus effudit, mirae magnitudinis saxeus quadrus exsiliens, portae aditum faceret carceratis, quia ante ejus precem soliditatem suam lapis servare non potuit. Hinc egressi, quasi de sepulcro viventes, in basilica sancti Maurilii domno Albino gratias referentes, se ad ejus vestigia prostraverunt, eo quod suspectos de funere redire fecerat ad salutem. 17. Item, dum quaedam mulier arrepta a maligno spiritu se beatissimo Albino vociferans et ejulans praesentasset, mox adversarius ipse supra ejus oculum in similitudinem vesicae sanguine se collegit. Tunc pontifex faciens signum crucis increpavit eum, dicens: Inimice, oculum quem non dedisti, nec possis auferre. Mox de collectione ipsa in flebotomiae similitudinem subtiliter sanguis erupit, quo fluente, sine laesione oculi, immundus hostis evanuit, et puella incolumis, imperante signo crucis, evasit. 18. Sed et hoc magnanimitatis exemplum opportunum ducitur explicandum, quod pro Dei negotio apud eum non fuerit ulla regum potentumque personalis acceptio. Denique ad cumulum coelestis gratiae conquirendum, incestarum nuptiarum exsecrabiles copulationes jure condemnans, beatum Joannem irreprehensibilem imitabatur. Quanta vero inde sustinuerit, nullus digne poterit explicare. Siquidem martyr effici cupiens, si non defuisset manus percussoris; sed procul dubio palmam martyris meruit, qui vetita desideria non abscondit. Unde praeter labores reliquos, etiam per synodos, pro ipsa causa saepius excitatas, excurrens, ad postremum quamplurium episcoporum injunctione, ut excommunicatas a se personas absolveret, vi fratrum coactus est. Et cum rogaretur ut eulogias, quas reliqui antistites ad personam communione suspensam dirigentes benedixerant, et ipse signaret, ait ad sacerdotale concilium: Etsi ad imperium vestrum ego signare compellor, dum vos causam Dei recusatis defendere, ipse potens est vindicare. Quo facto, antequam eulogias excommunicata persona in ore susciperet, expiravit; et priusquam portitor perveniret, sermo sacerdotis obtinuit, qui etiam ad beatum Caesarium Arelatensem praesulem pro eadem causa consultaturus occurrit 19. Sed quia ejus singula non valemus retexere, sufficiat de plurimis vel pauca dixisse. Illud quoque beatissimi testimonium viventibus post obitum necessarium credimus prae caeteris explicandum, quia licet teneretur clausum corpus ejus in tumulo, attamen justi animae merces exuberavit in fructum. Igitur cum sanctus Germanus Parisiacensium episcopus, vel comprovinciales, ac pontifex successor ejus et populus, vellent membra sancti novam basilicam transponere, et, propter cellulae angustiam in qua conditus fuerat, non daretur sacri corporis extrahendi licentia, cunctis haesitantibus et incertis quid agerent, curis popularibus se virtus beatissimi viri mediatrix interserit. Nam exspectantibus omnibus, et nihil deliberantibus, repente, nutu divino, discisso pariete cellulae, qui erat ad pedes ejus, a parte orientali tres lapides deciderunt, scilicet dato signo, per qualem locum se juberet educi posse. 20. Interea facto aditu, dum concentus psallentium ad sanctum sepulcrum progreditur, in loco per quem est eductus, palam tres paralytici, jam diu desperati, redditi sunt sanitati, ac nervi praemortui vivificari didicerunt de meritis sepulti; statimque duodecim sunt pariter illuminati; tandem aliquando sumentes lumina diei ab umbra defuncti, nimirum agnoscentes ejus adminiculo se posse lumen consequi, cujus virtute potuisset paries fenestrari. His et consequentibus infinitis miraculis, et si summi pontificis membra recubant in sepulcris, attamen per Creatoris gratiam in aeterna saecula vivunt merita confessoris. Hic itaque coelesti dono, venerandis floribus adornatus, viginti annis et sex mensibus pontificalem apicem ecclesiastica regulariter censura gubernans, vitae autem octogesimo anno, illud propheticum in potentatibus beatitudinis culmine feliciter explens, animam Deo charissimam, ereptam de saeculo, mansuram cum Christo, angelis plaudentibus, Kalendis Martii transmisit ad coelos, praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria saecula saeculorum. Amen.