Migne Patrologia Latina Tomus 124
Vita S. Aigulfi
Vita S. Aigulfi (Adrevaldus Floriacensis), J. P. Migne 124.0967A
PROOEMIUM PATRIS ADREVALDI de Vita et Passione venerabilis monachi AIGULFI Floriacensis loco.
124.0953C| Vitae sanctorum utiles.
- 1.
Sanctorum, fortissimorumque Christi athletarum pia arduaque certamina, quibus diabolum mundumque truculentum triumpharunt, litteris committere, succiduisque transmittere, non esse cujuscunque officium, nemo est pene qui non norit. Etenim talibus rudimenta credentium fideique auspicia dedicantur, spei fiducia adulti animantur, charitatis piae dulcedine perfecti delectantur, cautela agonothetae ne succumbant quasi quodam oleo perfundetur; et si lassaverint, hoc medicamine fortitudini pristinae redduntur. Huc accedit quod sanctorum societati, quos jam retinet beatitudinis sinus nobis adhuc interclusus, his allecti frequenter intersumus. Neque enim eos propter lineamenta diligimus forinseca, sed quod 124.0953D| pulchros novimus meritorum praerogativa - quae dum nostris cordibus per historiam eorum recitata 124.0954C| inseruntur, quasi per quoddam speculum ad nostros mentis oculos praesentanda reducuntur. E quorum collegio nos unius Vitam passionemque, id est Aigulfi nomine, ipsius amore pro quo sic vixit et passus est, scripto tradendam suscepimus; non freti ingenii acrimonia, sed illius juvamine qui linguas infantium facit disertas: et cujus promissum tanquam firmissimam tenemus anchoram dicentis: Aperi os tuum et ego implebo illud (Psal. LXXX).
- 2.
Sed non me fugit quorumdam usus semper quaeritantium, quo dentem lacerum figere queant, quorum forsan sententia erit: Quid nobis rudem adducitis, vel potius confingitis martyrem? Num eum aliquis pro fide Christi jugulavit persecutorum? Antiquorum est tale martyrum tropaeum, non novitii 124.0954D| alicujus minus caute caventis insidias inimicorum, cui laus quam brevissima si emerserit, sufficiat ei. 124.0955A| Quid enim praejudicat utrum ante quadringentos vel ducentos annos aliquis martyrum agonis sui cursum consummarit? Nunquidnam inspector certaminis idem semper est? Sed haec non sunt velut vina pensanda, quae quo vetustiora, eo solent esse gratiora. Sed esto, non eum persecutorum quisquam interfecit pro Christi confessione; num Joannem illum inter natos mulierum maximum Herodes 124.0956A| propter Christum capite plexit; et non potius quia adversarius ei in via iniquitatis exstitit, propter veritatem, quae Deus est, eum rebus humanis exemit? Ideoque si aliunde quidquam proruperit, quod pro B. Joanne susceperit, hoc et pro isto viro venerabili se suscipere debere meminerit. His ergo quam brevissime praelibatis, ad narrationem, Christo praeeunte et nostra conamina juvante, veniamus.
INCIPIT VITA. 124.0955|
Aigulfus Blesaeus. 124.0955A|
- 3.
Morem fuisse antiquorum seu modernorum scriptorum, ut cujus gesta erant relaturi, ejus prius et genus et nativum exprimerent solum, etiam simplicibus 124.0955B| quibusque patet. Quorum nos quoque non aspernantes usum, B. Aigulfi patriam genusque nescientibus significare curamus. Castrum Blesense ( Blois ) in latere cujusdam est situm montis, cui contiguum est littus Ligerici amnis, idemque Liger ( le Loir ) perinde praeterlabens, praeter piscium copiam, quam illi loco solemnius caeteris exhibet, aliarum quoque frugum, vini scilicet et rei frumentariae caeterarumque humanae necessarium naturae magnam repraesentat gratiam. Hujus pagi et castri incolas fuisse parentes B. Aigulfi, certissima relatione didicimus: non quidem multum sanguinis alti ventositate sublimes nec opum mundialium affluentia tumidos, tanta tamen prole felices. Erat enim unus eorum de quibus Apostolus: Infirma mundi hujus, inquit, 124.0955C| et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt (I Cor. I). Hic ergo indolis quidem aetatem qualiter transegerit narratu difficile est; qualiter scilicet ecclesiae dulce habuerit assidue terere limina, sacerdotum obsequiis inservire, vigiliarum excubiis operam dare, pauperum necessitatibus pro viribus concurrere, totumque se in dies singulos hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, in ara sui cordis spiritualiter Domino spiritum mactare.
- B. Mummoli disciplinae se tradit.
4. At vero ubi annos appulit juventutis, coepit esse oneri non modo vita, sed et habitus saecularis: versabatque animo quonam pacto ejus retinaculis abruptis, mutata sorte, Christi compedibus salubriter 124.0955D| pedem innecteret. Sed dum in his distenderetur, morasque innecteret moris, mox consili umutile quaerendo (neque enim tanta res praecipiti se debet credere voluntati, sed multam retractationem talia postulant) rumor beati viri Mummoli abbatis Floriacensis ejus aures occupat: fama namque vitae ejus longe lateque ferebatur. Hac audita opinione impiger sanctum virum adire audireque quaesiit: quo adito, desiderium quo diu flagrabat aperuit, et ut se numero eorum quos in schola Christi instituebat insereret, humillima petitione postulavit. Quod beatus vir audiens, more disciplinae semper amico et regulari vitae solito, diebus probationis transcursis et probationis competentibus transcensis, corpori sanctae congregationis suae veluti membrum idoneum univit.
- Religiose vivit.
124.0956A| 5. Idem autem caulae indeptus monasticae, mox operante sancti Spiritus virtute, coepit monstrare animal se esse mundum et gregi aptum coelesti. Enitebat 124.0956B| in eo velut in ove innocentiae puritas, in imperio propriorum membrorum vera arietina potestas, in bello daemonibus indicto quodammodo taurina inflexibilis auctoritas, in animi puritate columbina dulcedo, in castitate mentis et corporis turturis munditia praeeminens: nec obliviscebatur in lege illud animal mundum decerni quod ungulam findit et ruminat (Lev. XI): ideoque ungulae divisionem in discretione intelligebat, non solum boni et mali, sed etiam interni hominis causam. Porro in ruminatione verbi Dei tenebat assiduam meditationem, secundum quod Dominus dicit: Oportet semper orare, et non deficere (Luc. XVIII). Et Psalmista: Benedicam, inquit, Dominum in omni tempore: semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII). Tot ergo coactis sub uno virtutibus, 124.0956C| veluti pinax spiritualis, omnium vernabat gratia virtutum; et ne aliquam tanta possent bona incurrere jacturam, agebat quod de viro scribitur justo, quia meditabitur in lege Domini die ac nocte (Psal. I). In cujus exercitatione ad id culminis evasit, ut non modo comprovincialibus, sed etiam procul positis ejus doctrina miraculo foret: Divinitati vero quod magnipenderet eum cui talia contulerat munia, signis jam evidentibus ostendere placuit.
- Sancti Benedicti reliquias in Galliam defert.
6. Namque Deo amabilis, et toto orbe celebratus atque canendus, regularisque vitae singularis institutor 124.0956D| Benedictus, in Beneventana provincia multis praecedentibus annis vitae hujus ultimam clauserat diem, et in castro Cassino acceperat sepulturam: sed post non multum temporis, secundum prophetiam ejusdem sanctissimi viri, idem locus a Longobardis captus atque in eremum est redactus. Volens autem divina depositio et praedicti sanctissimi viri reliquias, ut dignum erat, honore congruo venerari, et Gallicarum partes per earum adventum consolari, apparuit jam dicto benigno abbati Mummolo, praecipiens ut praedictum Aigulfum ad Cassinum usque montem sive castrum mitteret, quatenus piissimi Benedicti ossa transveheret: quod et factum esse constat. Deo namque semet praecedente et viam ejus mirabiliter prosperante tantum emensus iter, facili 124.0957A| indicio quod quaerebat, reperit, et repertum maximo cum tripudio ad Patrem qui se miserat revexit. Cujus facti dignoscentiam si quis scrupulosius nosse cupit, libelli de hac re compositi ( ad ann. 653) lectione addiscere quibit.
- Abbas Lirinensis efficitur Aigulfus.
7. Haec res licet illo nil talia curanti immensam tam apud regem, quam aulicos viros peperit sancto viro sanctitatis opinionem. Igitur cum fama virtutis ejus et fragrantia sanctitatis ubique respergeretur, et lychnus igne divinitatis accensus jam super candelabrum divino judicio poni deberet; ecce monachi monasterii Lirinensis praesto adsunt, petentes spiritualem sibi attribui Patrem. Idem namque monasterium cum antiqua floruerit praerogativa, ita ut 124.0957B| ejus magisterio longe lateque plura fundata sint loca servitio apta divino; eo tamen tempore, auctore diabolo, emergente discordia, secus quam decebat res vacillabant. Cum ergo ad regem proceresque ejus delata esset praedictorum postulatio monachorum, et (ut assolet) rex consiliarios quorum auctoritate rempublicam administrari constabat consuleret, quid tali facto opus esset; vox una, dissensio nulla, talem tantumque virum tali oportere loco praefici per quem certum foret et collapsa erigi, et neglecta in antiquum statum reformari. Quid multa? beatus Aigulfus quamlibet renitens atque reluctans coram adducitur, curaque ei monasterii praelibati imponitur gaudente rege, exsultantibusque ejus principibus, eo quod talem gregi suo praeponendum eis monstraverit 124.0957C| pastorem. Licet namque sanctum virum sua plus malcerent silentia, attamen apostolici non immemor erat praecepti, quo praecipitur ut omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit (Rom. XIII): animal namque oculatum, et undique circumspectum erat, et ut immaculatum maneret, hinc inde circumspectabat. Jam vero oneri superposito cervicem supponens, fratres susceptos adiit, et quia opinio ejus jam eorum aures allexerat, laetis eum devotionis amplectuntur ulnis; eosque et ipse reciproco gremiali confovebat amore.
- Praeclara suis dat monita.
8. Coepit interea in eorum interioribus arvis semina divini serere verbi, quo doceret eos vitiis [ al., vanis] abdicatis virtutum prendere culmen: 124.0957D| oculorum aciem purgandam interiorum, quia mundus Deus videri nonnisi claris obtutibus possit: irae festucam trabemque odii penitus propellendam, libidinis hostem non modo a corpore, verum et ab animo summopere arcendum: asserens non esse domum dignam habitatione Spiritus sancti, imo refugere cor colluvionibus immundis assuetum. Mundum et quae ejus sunt, a cordis amore secludendum penitus affirmans, nihil praeter quod Deus jussit in sede amoris, id est in principali cordis locandum, id est dilectionem Dei super omnia, et proximi post Deum: et quisquis praeter haec, et quae 124.0958A| ad haec pertinent pedem dilectionis detenderit, fornicationis non effugere crimen; et ideo feriendum sententia David qua dicit: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII). His et talibus veluti medicus spiritualis antidotis mysticis non modo mederi languoribus studebat praesentibus, sed et futuris obviare nitebatur incommodis. Lirinense monasterium ejus cura reflorescit. 9. Aderat autem Dominus ejus conatibus, sine cujus juvamine frustra laborant qui aedificant domum. Tantam denique gratiam Dominus ejus impertiri dignatus est doctrinae, ut non tantum praesentes eum cum maxima audirent aviditate, sed et hi qui olim a monasterio defecerant, summo cum ardore repedarent, et congregationi semet uniri 124.0958B| gauderent. Cernere erat monasterium veluti alvearium quoddam omnes recipere advenientes, qui se apes Dominicas aut esse aut velle fore ferebant: necnon saecularium multos sua conferre, et spiritualia a sancto viro referre, qui secundum Apostolum seminanti spiritalia, sua metenda exponebant carnalia (I Cor. IX).
- Monachorum malorum factiones patitur.
10. Talia cernens invidus diabolus, cujus invidia mors introivit in orbem terrarum, aegre ferebat: dolebat se ab iis expelli, quos dudum gaudebat sibi subjici. Ideoque callidus explorator ad artes nequitiae solitas convertitur, exploraturus utrum inveniret aliquem suorum inter oves Dominicas sub ovina pelle fuscatum, sciens quoniam imitantur 124.0958C| eum qui sunt ex parte ejus. Tandem ergo reperit duos, quibus tanquam fistula usus serpentina in paradiso, aliorum corda sollicitabat, et ad discordiam urgebat. Horum unus Archadius, alter dicebatur Columbus contrario sibi utens nomine: cor namque ejus non a malitia fellis alienum, sed sicut apostolus Petrus Simoni ait, in felle amaritudinis, et obligatione iniquitatis erat conversum (Act. VIII). In horum ergo corda, sicut et Judae, immisit se diabolus, ut magistrum traderent, quatenus eo profugato oves sine pastore confligatas distraherent. Itaque diu sua occuluere conamina, clanculo asciscentes suae quos potuere perfidiae. Sed quadam die cum jam et numero confiderent, et rabiem ultra celare nequirent, veluti flamma diu pressa repente 124.0958D| in publicum prorumpunt. Factio enim malorum a duobus excitata signiferis adeo convaluit, ut vix a magistri caede et bonorum virorum qui sibi adhaerebant manibus temperarent. Videntes porro quibus periculum imminebat, quo vota tenebant inimicorum [ al., iniquorum], fugae subsidio se eorum manibus eripuerunt, et in ecclesiam S. Joannis sese contulerunt, Domini potestati et misericordiae cor animasque suas commendantes.
- Corda eorum mollire tentat.
11. Beatus autem et per omnia mitissimus Aigulfus non immemor patientiae suae et mansuetudinis solitae 124.0959A| ad eos accessit, et lenissimis verbis eorum tumentia corda mollire studuit. His enim verbis eos convenit: « O mihi dulcissimi et nimium amantissimi filii, quo impulsu foedus paternum fraternumque violatis? Quid illud est quod vos proprios fratres fecit nescire? An ignoratis quod diabolus causa superbiae et discordiae a coeli perturbatus sit culmine? Num mente excessit superbis solis ablatam esse pro summa vindicta unionem linguae, et nunquam reparatum nisi adventu Spiritus sancti coagulum charitatis significantis in ignis specie? Discite ergo simultatibus renuntiare, et Domini verbis obedire dicentis: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). Quod si propter me hoc agitur, dico vobis Jonae verbis: Tollite me et mittite in mare 124.0959B| (Jon. I): satius est mihi a vobis secerni corpore, quam praesens vestra cruciari dissensione. »
- Iterum paulo post rebellantes placare nititur.
12. Hac oratione visus est quidem ad tempus compressisse motum et mitigasse furorem: in tantum ut ipsi faterentur culpam, obtenderent satisfactionem; sed arte praetexebant culpam. Anno enim integro diabolus in speluncis cordium illorum sub tali simplicitate delituit; nec viri Dei valuit quanquam crebris, imo continuis monitis a latibulo mentis eorum tanquam aspis obturata aure abduci, quin semper machinarentur, quatenus coeptum suum optato fine concluderent. Sed cum jam talia per multorum ora volitarent, et ad regem usque perveherentur, verentes 124.0959C| conspirationis auctores regis ne severitas in eos animadverteret, decreverunt ut alter eorum, id est Archadius, monasterio discederet, commoturus clericos civitatis, et quoscunque saecularium valeret. Columbus vero infra monasterium residens, eos qui a sancto viro desciverant in perfidia coepta confirmaret, et si quos posset sibi sociaret. At vero sanctus vir Aigulfus semper doctrinae instabat dicens: Fratres, Spiritus sancti verba sunt dicentis: Dominus unanimes facit habitare in domo (Psal. LXVII). Qui ergo unanimitatem non tenent, habitationem domus Dei perdiderunt, et in diaboli sortem concesserunt. Ideoque oportet nos charitatis vinculis necti, et non scissionibus dividi.
- Arcadium seditionis incentorem rejicit. Capitur et ligatur cum suis.
124.0959D| 13. Taliter illo agente et dicente, quadam die Archadius reversus fucata humilitate, fictisque verbis, promissa praeteritorum correctione, habitationem pristinam precabatur. Vir autem Domini pestem praevidens latentem, fratribus adnitentibus, non modo non annuit, sed etiam eum extra monasterium eliminavit. Sed ille injuriae impatiens ad quemdam se contulit Vicetiae civitatis principem 124.0960A| nomine Mummolum, suasitque ei ut ad monasterium iret quasi multas pecunias ibidem reperturus. In cujus pectus cum notam sibi facem cupiditas injecisset, incunctanter iter arripuit, et monasterium sanctumque virum adiit: et quia crebro cum eodem Mummolo de utilitate animae conferre erat solitus, nihil veritus eum suscepit, et magnifico convivio eum curari fecit. Jam vero insidiarum concinnationes per Audoenem cognoverat episcopum [Rothomagensem]. Mummolo ergo prandente et caeteris sceleris conspiratoribus, subito Archadius ad similitudinem Judae turba stipatus maligna constitit, et magistrum comprehendi, vinciri, fustibusque tundi jussit: quod et factum est. Interea vir totius patientiae, reminiscens Dei, et Dominum nostrum Jesum 124.0960B| Christum non pro se, sed pro nobis amariora pertulisse, et ideo tota fiducia decantabat, dicens: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo (Psal. CXV). Laceratus ergo et vinctus, ludibrioque habitus, ante ora persecutorum suorum exponebatur, quousque nox luci superduceretur: quae cum suo tempore terras operire coepisset, ministri Satanae eos quos sancto viro familiarius adhaesisse sciebant, a claustris monasterii eductos, ad Patrem adducunt tanquam pariter audiendos, re autem vera ut simul passuros: non enim volebat Divinitas solum pati pastorem, sed habere participem gregem. At vero sancti verae virtutis, ut pote Spiritu sancto confortati, quasi jamjamque jugulos ensibus 124.0960C| praebituri, ultimum vale sibi dicebant, et alterutrum in oscula ruentes commendabant seipsos Domino, dicentes ei cum maxima fiducia: Propter te, Domine, morte afficimur; tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis (Psal. XLIII): ne ergo nos repellas in finem. Itemque dicebant: Collocasti nos in obscuro sicut mortuos saeculi (Psal. CXLII). His et similibus vocibus et noctis tenebras et proprias solabantur aerumnas.
- Aigulfus e carcere exire recusat.
14. Inter haec autem et mutuis armabantur alloquiis, ne quis infirmorum in talibus deficeret, cum dicat veridicus Apostolus: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur 124.0960D| in nobis (Rom. VIII). Sane ut se habet humani corporis natura, prae tristitia sopor solito gravior eos pariter corripit, et vinctos scilicet et custodes: sed unus custodum misericordia tactus tectum custodiae subiit, culmen nudavit, et ad fugam capessendam sanctos invitavit: sanctus vero Aigulfus gratias illius devotioni egit, sed et hortatui minime acquievit dicens: « Sive vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur; sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus (Rom. XIV). Et quia 124.0961A| semel dispositioni illius manus dedimus, ejus animo minime refragabimur. Opus enim ipsius sumus, et ipse figulus noster. Non ergo testeum vas contra plastem suum conqueri fas est, ideoque Domini fiat voluntas. »
- Arcadii falsa blandimenta.
15. His ita dictis reliquum noctis laus sibi vindicavit divina: post cujus abscessum lucisque successum importator calamitatis Arcadius, imitans diaboli et perfidorum quorumcunque usum, cum ipse (ut supra monstratum est) caput fuerit totius criminis, advenit verbis quodammodo dulcoratis, sanctorum volens lenire dolorem. At vero unus illorum, Trucarius nomine, justo commotus dolore quaeque mens 124.0961B| dictavit dolorve suasit, in faciem ei objecit, dicens: Eum imitatione vere esse filium diaboli, qui cum ad interitum impellat quemque, consultor insuper videri appetit: sed et fratrem Judae, Domini traditoris, qui ad similitudinem ipsius pro osculo ficto verba ferret melle quidem blandimentorum sed succis venenatis referta. At vero facies impudorata crudelitati conjuncta non sensit increpationis monita: insuper importune praestat incoeptam sententiam. Namque idem miser Arcadius, ut fidem videretur facere non se [ supple ficte] egisse quae gesserat, ad horam tertiam sanctis cibos et pocula obtulit, et ad reficiendum tanquam eorum compatiens dolori invitabat. Sancti tamen, licet extrinsecus angerentur, non ideo propositi regularisque obliti consuetudinis, 124.0961C| responderunt, non se perdere posse instituta regularia, quae illo tempore ad nonam usque horam extendi jejunia jubent: sicque remotis eduliis consueto more ad horam usque solitam solemnia dilata sunt jejunia. Cum vero tempus solvendae adforet abstinentiae, unanimiter pro ipso Arcadio preces fuderunt, et sic ab eo oblatum cibum sumpserunt.
- Mummolus res monasterii depraedatur.
16. Mummolus autem qui talibus offensum se videri volens a monasterio recesserat, tertio die rediit, atque cum intentione maxima singulorum pecunias coepit inquirere. Sed monachis respondentibus non licuisse unquam sub manu sancti viri constitutos aliquid proprium habere, neque voluntatem quidem, 124.0961D| sed esse omnia omnibus communia; ille cernens se abs spe decidisse, aliorsum se vertit: quia enim non reperit privata, irruit in publica; et quidquid rerum monasterii fuit, et auferre cupiditas suasit, nihil penitus reliquit.
- Sancti navi imponuntur.
17. Eo porro recedente sanctus Aigulfus cum caeteris secundum libitum Arcadii et Columbi custodiebatur, et per dies decem in ergastulo conficiebantur corpore, sed semet solabantur hortamentis Domini dicentis: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII). Itemque: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV). Post haec autem ministri diaboli, 124.0962A| Columbus scilicet et Arcadius, moventes, tam S. Aigulfum quam reliquas sancti. Spiritus victimas navi imposuerunt, et mari sese crediderunt. Sancti porro certissime jam noscentes quod filii mortis perdere eos decrevissent, mutuo semet hortabantur monitis secundum Apostolum, tanto magis quanto videbant appropinquantem diem, ne quis illorum amore vitae praesentis aut timore mortis incertae inimicis cederent: quia et mors praesens si differtur, non evaditur; futura vero nunquam terminatur; dicente Domino impiis: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV). Sed et felicitatis sanctorum fine carebit, Domino itidem dicente fidelibus suis in ejus fidelitate usque in finem perseverantibus: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum 124.0962B| est ab origine mundi (Ibid.). His et similibus athletae Christi in palaestra spiritali adversus versutias diaboli et ministros ejus furiis exagitatos daemonicis armabantur.
- Tempestate jactantur.
18. Sane postquam navis quae utrosque pariter ferebat, persecutores videlicet et persecutionem patientes, altum petiit mare, venti contrarii se tollunt, et aliorsum persecutores dicuntur voluntate, alibi autem ventorum flamine: sicque per quadraginta dies, quod dictu quoque mirabile est, rotabantur toto illo oberrantes freto, ut nec ipsi littus prendere, nec undae maris navem mergere possent: credo monstrante Deo quid mererentur impii: sed ut non 124.0962C| paterentur quod merebantur sontes, obices quidem esse insontes quodammodo ipsa elementa etsi non voce, opere clamarent: Fas fuerat furciferos hos aut syrtibus illidi, aut charybdi vorari, si non essent his misti qui non merentur talia experiri. Et quidem in diluvio in promptu fuit noxios undis involvi, qui erant a bonorum societate secreti: Aegyptios libere voravimus, quia nullum justorum eis mistum vidimus. Jonam ad ulciscendam inobedientiam suscepimus, sed a Deo praeparatum alumnum nostrum scimus, qui et illum salvandum carcerali custodia susciperet, nec quasi cibum corrumpendo in sua membra trajiceret, sed quasi depositum cum reposceretur repraesentaret. Quid talibus Creator velit, anceps apud nos sententia fluctuat: sed hic 124.0962D| unum simile recordamur, Pauli scilicet naufragium, qui similiter ab iniquis vinctus, cum eis periculum expertus est marinum: sed ne et ipse et caeteri perirent, ejus oratione donatum est. Forsan ergo et modo huic sancto viro impari discrimine par tribuitur munus: ideoque dum exspectatur ejus sententia, hac et illac jactantur, sed evadendi aditus ei negatur et secundum Scripturam quia impii in circuitu ambulant (Psal. XI).
- Linguis abscissis loquuntur. Oculi eorum eruuntur. Vilibus induuntur vestibus.
19. Inter haec Columbus videns clausum sibi mare, et reputans si terras prenderent, et sanctorum innocentia et sua pateret crudelitas, linguas sanctorum 124.0963A| fecit abscidi. Quo facto quasi integris linguis psallebant: Domine, labia nostra aperies, et os nostrum annuntiabit laudem tuam (Psal. L). Sed tanto nequaquam motus miraculo, in similitudinem Pharaonis corde obduratus, radicitus eas jussit abradi. Videre erat patens baratrum, et nihil inesse plectri, et tamen verba perfectissime absolvi. At cum audiret eos Columbus inaudito more loquentes, impietatem suam augmentans, lumina eorum jussit terebrari: qui tamen a laude divina non cessabant. Et licet extrinsecus privati luminibus, ea tamen quibus Deus videtur lumina salva se habere scientes, fidenter coram eo, imo ipsi psallebant dicentes: Ad te levavimus oculos nostros, qui habitas in coelis (Psal. CXXII). Immanitas porro Columbi et socii ejus erga 124.0963B| sanctos nec sic quievit: enim vero vestimentis eos exui quibus induti erant praecipiunt, et sordida pro eis vilissimaque mutari: non respicientes miseri, quia qui Christo indutus est secundum Apostolum dicentem: Induite Dominum nostrum Jesum Christum (Rom. XIII); et iterum: Induite vos viscera misericordiae (Col. III), etc., nihil veteris, nil sordidi eum dedecorare possit.
- Pascha in insula Capraria celebrant.
20. Taliter sane eis per multos jactatis dies, appulerunt insulam quae vocatur Capraria. Hujus sinus retinebat maximum examen monachorum: ad quos divertentes quinta feria ante Pascha, quae Coena Domini dicitur, benignissime atque humanissime sunt 124.0963C| excepti, ut sic dicam, sicut decet monachos. Cognita enim prolixa eorum tribulatione, qua longissime et infelicissime vexati fuerant, festinabant eos recreare quibus poterant modis. Illis ibidem morantibus sacratissimus advenit Paschae solemnitatis dies: in qua cum missarum officium celebraretur, infelicissimus et flagitiosissimus omnium hominum Columbus, infulis diaconio aptis officio adopertus tanquam diaconus ministravit, conspicuus humanis, sed perosus obtutibus divinis. Insuper cum ad id loci ventum esset, quo corporis et sanguinis Christi sacramenta percepturi, oscula sibi invicem libant, ille infelix non dubitavit a se sic crudeliter multatis oscula porrigere, non columbina, sed prorsus corvina aut certe canina. Beatus porro vir Aigulfus cum sociis 124.0963D| suis, cum summa exsultatione Deo gratias quas poterat referebat, non modo pro sui recreatione, quantum pro immensa fratrum ad quos Christus eos adduxerat charitate.
- Columbo Ephesum profecto illic morantur.
21. Expleta paschali festivitate Columbus Ephesum petivit, ut pote homo saeculi saecularibus negotiis inserviturus. Interim S. Aigulfum cum reliquis sanctis in eodem monasterio dimisit, praecipiens ut semet reversurum opperirentur. Tantam ergo Dominus 124.0964A| sancto suo Aigulfo, quousque iniquus ille reverteretur, gratiam attribuit in loquendo, ut semper satietatem auditorum aviditas comitaretur: ipse enim qui dederat gratiam ut elinguis loqueretur, ipse addebat gratiam gratiae ut gratius audiretur.
- Inde abducti trucidantur.
22. Reversus autem Columbus ab Epheso, sanctos a monasterio abstrahit, et navi iterum imponit: et cum sustulissent a portu et aliquid spatii processissent, occurrit eis quaedam navis ex Africa veniens, cui sanctos martyres imposuerunt, satellitibus suis praecipientes, ut ad insulam venientes, vocabulo Amatim [ Sur., Amatunam], inter Corsicam et Sardiniam sitam, ibi sanctos gladio conficerent: quod et factum est. Pervenientes enim carnifices sacrarum 124.0964B| victimarum ad locum sibi destinatum, praeceptis impiissimis officinam nequitiae suae impendere parant: sed rogantibus inducias oraturis indulgent. Sancti autem propensius ac diutius animas suas Domino commendantes, tandem ab oratione surgunt, et cum omni fiducia et alacritate inter verba orationis et Dominicae laudis spiritum emisere de vasculis carnis, sub die tertio Nonas Septembris.
- Diaboli fraude eorum martyrium obscuratur.
23. Et quidem quantum conjici datur, salutis humanae perpetuus aemulus diabolus (ut sibi videbatur) nimis callide agebat, ut scilicet sic sanctos perimeret, quatenus eorum passio mortales lateret; nec haberent viventes e proximo exemplum, quo roborarentur ad patientiae bravium capessendum. Maximum 124.0964C| namque incitamentum est ad virtutem sodalis et proximi cernere inexhaustum vigorem; et pudori est apparere degenerem, quem cernant coaequalem ad praemia gloriosa per laborum evasisse certamen. Invidebat etiam mortalibus nequissimus beneficia profutura, quae per sanctorum reliquias eis conferenda divinitus anxius praevidebat. Sed quam veracissime Deo cantetur: Draco iste quem formasti ad illudendum ei (Psal. CIII), hinc conjici valet.
- Per Ricoinum declaratur Rigomiro Aigulfi successori et Angarissimae.
24. Etenim dum truces quaestionarii circa sanctorum occupantur lanienam, unus eorum, Ricoinus nomine, Spiritu adactus divino, scapham nactus sublit, 124.0964D| et internecioni fraternae sese subduxit: quem ad hoc credimus divinitus reservatum, ne sanctorum passio occuleretur. Ipsius enim relatu et modus passionis sanctorum ad notitiam mortalium est proditus, et corpora ad consolationem nostram per Dei gratiam manifestata sunt, et ad fines nostros relata. Fas est autem credere eum non esse expertem gloriae fraternae, quem non timor a martyrio inhibuit, sed Deus ad tantam utilitatem delegavit. Itaque redeunte eo ad monasterium, jam in loco sancti viri Aigulfii substitutus erat vir venerandae 124.0965A| vitae, Rigomirus nomine; cujus rei nuntio tam ipsi, quam fratribus, magnus indictus est luctus. At vero cum carni compaterentur, spiritui congratulabantur, scientes successisse eis post habitaculum luteum, penetrale aeternae civitatis, cujus rex et conditor Deus est. Praeterea hujus nuntii participem faciunt quamdam Angarismam nomine, quae in vicino monasterio sororibus praeerat sanctimonialibus, a sancto viro a primaeva aetate tam in Scripturis divinis, quam monasterialibus imbuta doctrinis.
- Corpora sacra revehuntur. Angarisma S. Aigulfi corpus postulat. Caput cum brachio impetrat.
25. Igitur communi consilio et ope naves praeparant, comites delegant, et ei qui locum noverat adjungunt: qui Deo prosperante, secundis flatibus, 124.0965B| blandaque aurarum temperie usi, devecti sunt ad locum in quo martyrum gloriosae jacebant exuviae, hominum quidem destitutae custodia, sed manus divinae protectione defensae. Quibus ut optaverant repertis, cum maxima alacritate et summa reverentia, utpote martyribus digna, navi imponunt, et concito itinere redeunt; eisque Deo duce et reduce, secundis potientibus effectibus, et corpora sanctorum monasterio Lirinensi inferre parantibus, obviam se tulit dicta abbatissa Angarisma, cum multa prece obsecrans, ut sibi facultas attribueretur magistri corpus humandi in monasterio suo, cujus est vocabulum Oratorium: cujus devota petitio, et filiorum erga Patrem incomparabilis affectio, hujus solum (ut sic dicam) amicabile fuit jurgii seminarium. Nam 124.0965C| femina venerabilis desiderio flagrans corpus petebat; discipuli autem nec modicum ab illius praesentia secerni volebant. Sed inter haec mediam se obicemque interposuit charitas, quae talia dirimere consuevit. Namque et feminae repressit avidiorem voluntatem, et istorum devotiorem ampliavit tenacitatem: adeo ut illi attributum caput sancti corporis cum brachio dextro sufficeret: reliquum autem corporis cum reliquiis sanctorum caeterorum ad monasterium Lirinense a B. Rigomiro et fratribus transferretur humandum.
- Caeca visum recipit.
26. Porro sanctae abbatissae devotio nequaquam indonata relicta est. Erat enim in monasterio illius 124.0965D| quaedam sororum, cui visum glaucoma abreptum inofficiosas reddiderat videndi fenestras: palpebrarum namque tegmina oculorum globulos retegebant. Plena igitur fide cum reliquis, quae sacris funeribus solemnes exhibebant excubias, noctem totam orationibus, 124.0966A| laudibusque oneravit divinis: mane autem facto lux fugata diu rediit, et sera licet divina luce donata, mundum sole lustratum laetabunda conspexit. Quo miraculo adeo omnium allecta sunt corda cernentium, ut non eos taederet amisisse Patrem corpore, quem commanere gauderent miraculorum tam efficaci repraesentatione.
- Columbus viso Aigulfo dat poenas.
27. Non modo autem devotis et a Deo per se beneficia poscentibus idem B. Pater aderat, sed et persecutori suo munus opitulationis impendit. Nam Columbus ejus mortis concinnator, cum nocte quae diem martyrii ejus sequebatur, se lectulo commisisset, utpote membra relaxaturus in quietem, repente 124.0966B| vir Domini astitit, cur immeritum se tantis malis addixerit increpavit, quare crudelitatis ejus immanitas usque ad homicidium innocentium exarserit, vehementer invexit. Quibus dictis, sanguinis effusi guttam digito sumpsit, et ejus pectori ac dorso signum in modum circuli impressit. Quo viso miser tremebundus ad pedes ejus concidit, et obsecrare solitam ejus invictamque pietatem coepit, ne se tanto obnoxium judicio, examini reservaret divino. Tunc sanctus ejus precibus motus unum naevum detersit; alium autem aboleri non posse indicavit, donec ante Chlodoveum regem Hebroinumque majoremdomus, et publicum Francorum judicium adhiberetur ei remedium: quod et factum constat. Jussu enim regali perquisitus, inventus est, et in 124.0966C| vincula conjectus, atque judicio Francorum poenarum ferocitate usque ad mortem vexatus.
- Auctoris pia meditatio.
28. Licet autem in his non conjectari aliquid, sed plane intelligere quid haec portenderent. Sanguis enim ille martyris fusus, innocentia intelligitur vim perpessa, justam postulans vindictam: unde Deus de primo talium, id est Abele, dixit ad primum persecutorem, id est Cain: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me (Gen. I). Impressio porro sanguinis in dorso vel in corpore persecutoris, animadversio vindictae quae ei debebatur pro admissione sceleris. Unde et Ezechieli Dominus dicit, quod requirat sanguinem peccatoris de manu non annuntiantis pastoris 124.0966D| (Ezech. III). Et Dominus Judaeis: Ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram (Matth. XXIII), id est vindicta omnis sanguinis justi innocenter fusi. Porro circuli effigies inevitabilem praesagabatur sententiae ultionem: circulus 124.0967A| enim in semet recurrit, non habens angularem exitum. De hoc circulo Dominus contra Syriam sub typo diaboli: Ponam, inquit, circulum in naribus tuis, et frenum in maxillis tuis (IV Reg. XIX). Quod autem bis idem circulus est, geminam portendebat impio fieri ultionem, ut scriptum est, Duplici contritione contere eos (Jer. XVII): anteposita et postposita circuli figura, et praesenti signabat, et post futura plectendum malignum divina sententia. At vero unus detersus circulus innuebat eumdem sanctum virum precibus suis obtinuisse, ne persecutor suus aeternis servaretur cruciatibus, secundum praeceptum Salvatoris et exemplum, quo praecipimur orandum pro persecutoribus nostris. Alter autem permanens et hominum judicio delen lus, indicat quia sancti, etsi 124.0967B| impetrant a Deo futuram vindictam tam propriam vel inimicorum relaxari, ne scilicet aeternis incendiis deposcantur; non tamen eis impune cedere volunt quae vel in Deum, vel in proximos commisere flagitia, sed oportet et ab eis implere quod ait Apostolus: Si nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur: dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI). Hinc est quod David peccans, et coram se arguente 124.0968A| propheta, confitens dicit: Peccavi Domino; audire meruit: Dominus transtulit peccatum tuum, non morieris (II Reg. XII, 13). Et tamen quot afflictionibus propter peccatum dimissum affectus sit, lector historiae ejus agnoscere quibit. Paulus vas electionis (Act. IX) plus omnibus laboravit (I Cor. XV); et quia fuit blasphemus, ut ipse fatetur, et persecutor (I Tim. 1), stigmata se Christi dicit in corpore suo circumferre (Gal. VI), notas videlicet inflictas per satisfactionem vitae praeteritae. Horum ergo et nos reminiscamur; et si nobis (ut scimus) per judicium sacerdotum donantur peccamina actuum nostrorum, nequaquam tamen nobis parci putemus, donec Deo ut dignum est, et hominibus quos laesimus, satisfaciamus, scientes quanti Deus habeat servos suos, de 124.0968B| quibus dicit: Qui tangit vos, quasi qui tangit pupillam oculi mei (Zach. II). Imo honorantes eos in quibus habitare Deum per fidem, caeteraque bonorum operum exercitia noverimus, audiamus ab eo: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV). Et tunc cum eo Patre ejus et Spiritu sancto regnare mereamur, ipso auxiliante, cujus regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen. (no apparatus)