Vita S. Adalberti (Joannes Canaparius)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Adalberti
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137

Vita S. Adalberti

Vita S. Adalberti (Joannes Canaparius), J. P. Migne 137.0896A

MONITUM. Romae in latere montis Aventini ad Tiberim fluvium converso coenobium exstat sanctis Bonifacio et Alexio consecratum, quorum veneratione Graeci juxta ac Latini attracti, antiquitus sub utraque sancti Basilii et sancti Benedicti regula vitam monasticam egerunt. Hic Adalbertus, episcopus Pragensis, e patria profugus, sub Leone abbate monachum induit, et complures annos sanctorum virorum familiaritate usus, ex eorum denique numero Vitae suae scriptorem sortitus est. Cum enim complures episcopi et martyris Vitae exstent, ea quae omnium antiquissima et reliquarum fons praecipuus agnoscitur, intra biennium aut triennium post obitum Adalberti conscripta, auctorem habuit monachum SS. Bonifacii et Alexii, qui nomen quidem suum latere voluit, sed quem Joannem Canaparium, coenobii mox abbatem futurum, fuisse existimo. Certe monachum SS. Bonifacii et Alexii eo se prodit, quod tum S. Basilium, tum S. Benedictum « Patrem nostrum » vocat; Leonis abbatis et fratrum de Adalberti vita et moribus judicium affert; ipse una cum reliquis fratribus Adalbertum « saecularis philosophiae scientissimum esse » noverat, et ea quae nonnisi paucissimis monasterii fratribus innotuerant nobiscum communicat. Vir igitur in omnibus, quae Romae vel ante ultimum Adalberti iter contigerant, haud levis auctoritatis, scilicet qui ea aut ipse vidit, aut ab Adalberto et fratre ejus Gaudentio, qui sancto viro inde ab infantia fidissimus comes adhaeserat, a S. Nilo, et Leone audivit, ultimam Adalberti expeditionem et martyrii historiam a Gaudentio itineris socio, quem praecipua observantia colit, didicisse videtur. Quae cum ita sint, nonnulli Gaudentium ipsum, quem Otto III an. 1000 Gnesensi sedi archiepiscopum imposuit, librum conscripsisse existimarunt, quibus quominus assentiar, animo auctoris permoveor. Nam majore charitate de Gaudentio loquitur, quam ut ipsum eumdemque fuisse credam, animo minus commoto Adalberti caedem narrat, quam ut fratrem ea scribere opiner; ideoque in eam potius sententiam inclino, ut Joannem Canaparium auctorem libri habeam, cujus visio de obitu Adalberti infra ita narratur: « Ecce in monasterio ubi ille talis ( Adalbertus ) nutritus fuerat, cuidam converso Joanni Canapario, talia Dominus per visum ostendit. E summo coelo . . . . . Unius nomen, extra ipsum qui haec vidit, admodum paucissimi sciunt; alter vero erat, ut adhuc hodie ipse meminit, domnus Adalbertus, cui angelicus minister jam coelestis mensae convivia praeparavit. » Hic auctorem exemplo Joannis evangelistae sua ipsius referre intelligimus; et modestia ea, quae monachum decet, vir « nobilitate carnis praepollens et divitiis affluens, qui mona hicum habitum abrenuntians quae saeculi sunt suscepit, Joannes Canaparius, » se « quemdam conversum » tantum dicit. Joannes noster, ut auctore Miraculorum S. Alexii referente discimus, dum in saeculo erat, multos amicos propinquos et fideles sincera charitate devinxerat eumdem locum secum petere eumdemque habitum suscipere, sed nonnisi pauci eorum promissis suis steterunt. Eum non solum Scripturae sacrae et Patrum, sed etiam classicorum Romanorum, gnarum, plurimae sententiae inde decerptae, quas operi inserendas duxit, arguunt. Leone defuncto abbas electus est, et an. 1002, d. 8 Martii, vetustam Eufemiani, patris S Alexii, donationem auctoritate publica transcribi jussit. Obiit d. 12 Octobris a. 1604. Scripsit Vitam Adalberti superstitibus Nilo (+ 1005), Ottone III (+ 1002, d. 24 Januarii) et Leone, ante iter imperatoris in Poloniam ad visendam Adalberti tumbam susceptum (a. 1000), cujus certe mentionem non facit, Gregorio V papa recens defuncto (a. 999, d. Febr. 5), quod eo in vivis degente vix praecipitem ejus animum vituperasset; ideoque anno 999 librum absolvisse censendus est. Cujus suscipiendi Ottonem III auctorem tradit scriptor libelli de translatione SS. Abundii et Abundantii, et amicitia qua imperator Adalberto junctus erat, et animus auctoris in Ottonem III et II benevolus, rem ita se habuisse, fidem facere possunt. Auctor utitur stylo gravi et brevi, adhibitis tamen sententiis, quae nonnunquam ad recentioris idiomatis usum accedunt. Liber statim ut prodiit, per Italiam et Germaniam inclaruit, paucos post annos a Brunone episcopo in libro ab ipso de Vita Adalberti edito excerptus est, saeculo XI in Monte Casino et in Germania tertiam vicissitudinem subiit, tum Leoni Ostiensi, auctori translationis S. Abundii et Abundantii, Cosmae decano Pragensi, et aliis per eos auctoribus innotuit. Editio nostra his nititur subsidiis: 1) C. ducali Guelferbytano, olim Lamspringensi, inter Helmstadienses n. 553, mbr., in 4º, saeculi XI. Textum praebet in universum sincerum, sed locis compluribus manu secunda, ejusdem tamen saeculi arrasum et depravatum, quare primaria lectione ope reliquorum codicum restituta, correctoris raro tantum rationem habui. Congruit cum eo. 2) C. regius Stuttgardiensis, olim Zwifaltanus, n. 167, vol. III, mbr., in folio maximo, saeculi XII medii, cui fol. 187-191 liber noster manu saeculi XIII illatus est; quo V. Cl. Moseri, supremi rei scholasticae in regno Wirtembergensi consiliarii et bibliothecarii, beneficio uti mihi licuit. Eodem pertinere videtur. 2b) C. Sanctae Crucis in Austria mbr. saec. XII, in folio. 2c) C. Caesareus Vindobonensis inter codd. Hist. eccl., n. 5 signatus, mbr., in fol. saeculi XIII exeuntis. 2d) C. Zwettlensis in Austria, n. 24, mbr., saec. XIII, in folio. 3ª) C. coenobii Windbergensis, a Canisio in Lect. Antiq. V, p. II, p. 332 sqq. expressus, haud amplius exstat, quare ejus loco textum Canisianum adhibui, in universum bonum, qui fere nonnisi ubi editor sententiae haud bene intellectae additis vocibus aliquibus mederi nisus erat ab anterioribus codicibus recedit. Canisii textum 3ª*) Freherus in SS. Bohemicis pag. 73-84 repetivit et Basnagius in altera Lectionum editione tom. III, p. 45 seqq., adnotationibus nonnullis auxit.--Ad Canisii lectionem 3b) C. Admontensis in Styria, mbr., saec. XII, in folio et 3b b) C. Claustroneoburgensis n. 707, membranaceus in fol., saec. XII, accedere videntur, quippe qui aeque ac ille et Pragensis initio Boemiam, loco Sclavoniae, scribat. 3c) C. bibliothecae Pragensis metropolitanae, mbr., saec. XIV, in fol., quem, adhibitis Canisii et Bzovii editionibus, a Godefrido Henschen in Actis SS. d. 23 Aprilis, p. 178 sqq., expressum et adnotationibus instructum legimus, hinc inde a Bohuslao Balbino legendi ignorantia aut sponte corruptus est. Nam ut b. m. Dobrowskio tradente novimus, codex Pragensis aeque ac reliqui « ferocibusque » haud vero « fortibusque » viris habet. et glossas atque voces explicandae sententiae adhibitas textui inseri deprehendimus; caeterum codex ad nostrum 2 in compluribus locis proxime accedit. 4ª) C. Admontensis membranaceus folio maximo, saec. XII scriptus, quem industria Chmelii nostri cum editis collatum gratulamur, textum exhibet arbitrio scriptoris ita immutatum, ut nonnunquam auctorem nostrum haud amplius agnoscas. Saepe enim addit, resecat, sententias reformat, voces vocibus commutat, sed aliis locis genuinum textum satis fide exscripsit. Quod jubente Silvestro II factum esse, fortasse inde conjicere licebit, quod idem fere opus in 4b) C. Casinate n. 145 mbr. saec. XI in folio maximo (pag. 209 sqq.), Silvestro II papae ascribitur. Liber a Bzovio an. 1629 editus et notis illustratus, cum Admontensi in universum quidem consentit, sed sua etiam habet cum ab Admontensi, tum a textu genuino diversa; nonnullis locis glossas textui infert, aliis ad Canisii lectionem proxime ac cedit. Ex isto fluxit 4b*) C. Casinas n. 110, mbr., in folio maximo, saec. XII, ubi fol. 264 sqq. vita legitur in quatuor lectiones distributa. Ejusdem ordinis esse videtur: 4c) C. bibl. Vallicellianae G. N. 99, fortasse idem quem ex bibliotheca S. Caeciliae Baronius et Bzovius laudaverunt. 5) C. regius Bruxellensis n. 9290, mbr., fol., saec. XII, olim Sancti Laurentii in Leodio, textum, qualem reliquorum codicum auctoritate stabiliendum patet, vocibus intellectu difficilioribus resectis, aliisve additis, leviter immutavit; cum editis collatus est a Bethmanno nostro. 6) C. regius Monacensis inter libros S. Emmerammi Ratisbonensis B. 34 signatus, mbr., saec. XIV, a V. Cl. Föringer in usus nostros versus, voces et sententias integras cum aliis commutat, textum contrahit et insertis Vitae alterius particulis dilatat; in fine Miracula sancti Adalberti martyris exhibet. In tanta codicum varietate, cum textum genuinum nonnisi in 1, 2, 3, haberi pateret, praecipua tantum loca quibus reliqui ab eis dissentiunt adnotanda esse duxi. ↑


INCIPIT PASSIO S. ADALBERTI MARTYRIS CHRISTI. 137.0863|

1.

137.0863D| Est locus in partibus Germaniae, dives opibus, praepotens armis ferocibusque viris, quem incolae Sclavoniam cognomine dicunt. Hujus maxima pars infidelitatis errore praeventa, creaturam pro Creatore, lignum vel lapidem pro Deo colunt; plerique vero nomine tenus christiani, ritu gentilium vivunt; quibus causa periculi fit res salutis. Nonnulli tamen ex eadem gente et bene credunt et pro spe futurae mercedis bona opera agunt. Igitur in illis finibus, ubi christianitatis religio pulcherrima floruit, erat vir Zlaunic nomine, potens in honore et divitiis, amore justitiae ac operibus misericordiae perrarus civis; vir magnus 137.0864D| inter cunctos ejus terrae habitatores, auro et argento locupletissimus, inter delicias fidus custos divinae legis, ambulans sollicite juxta praecepta sacerdotum, carus toto populo, sed propriae amicus pauperum. Hic accepit uxorem dignam generis sui, et ipsam honestis moribus plenam; quae audiendo verba vitae plus sitivit, et eadem operando famem non explevit; nec delectabatur matronarum pompis, nec auro lapidibusque preciosis, pro minimo ducens, quae stulti maxima putant. Sancta erat moribus, sancta sermonibus, fortis ut dicunt in jejunio, familiaris Deo in oratione; mater lugenti pupillo, peregrino et viduae gratissima soror. 137.0865A| Pro his ergo et his similibus, quas ambo egerant, virtutibus honoraverunt eos nobiles et divites et coluerunt maximae pauperum turba.

2.

Itaque cum de tam praenobili conjugio sancta proles merito foret nascitura, inter magnanimos juvenes quos procreaverant, natus est illis puer ( an. 956) speciosior cunctis; cui post in sacri baptismatis lavacro datum est nomen Woytech. Iste quantus esset futurus cum ignoratum fuerit, parentes pepercerunt formae ejus, et prae nimia pulchritudine quam habuit destinaverunt eum seculo. Quicquid autem pius error, verum mala venia, parentum in hoc deliquid, mox culpae proditor coelestis irae gladius correxit. Cerneres namque infantuli corpusculum subita magnitudine excrevisse, et prae 137.0865B| nimia inflatione ventrem toto corpore majorem; sic in horas majore dolore addito, periculum mortis imminere coepit. Turbantur parentes; decurrunt ubertim lacrimae patris, et curvis unguibus lacerat ora pallida nutrix; stant moesti fratres; saevit dolor inter viscera matris, nec vox, nec animus, nec color certa sede manent. Tandem sub ipsa morte confugiunt ad pium et misericordem Dominum, et quae pro hominum necessitate plus omnibus sanctis succurrere solet, matrem Domini appellant. Inde veniunt ad templum cum magna humilitate ac dejectione cordis; ponentesque puerum supra altare sanctae Mariae, votum placabile voverunt eum Domino. His ita actis, aversa est indignatio Dei, et extenuato ventre puer pristinae redditur pulchritudini. 137.0865C|

3.

Parentes vero, qui causa hujus mali erant, poenitentia ducti glorificaverunt Dominum, qui pro melioratione hominum irae suae flagella disponere novit. Puer autem proficiens aetate et sapientia, ubi tempus erat, christianis imbuitur litteris; nec egressus est domum patris, donec memoriter didicit psalterium. Proinde pro discendis liberalibus studiis misit eum pater ad archiepiscopum Adalbertum ( an. 972), qui ab eo, quod verbis docuit, moribus et vita nusquam recessit. Praeerat autem idem sacrae urbi, quae latine virginum civitas, graece Parthenopolis vocatur; urbs quondam nota populis, et una ex magnis urbibus, dum primus Otto sceptra 137.0865D| regalia rexit; nunc autem pro peccatis semiruta 137.0866A| domus, et malefida statio nautis (VIRG. Aen. II, 23). Ipso tempore erat magister scolarum Octricus quidam philosophus, sub quo turba juvenum et librorum copia multa, nimis crescente studio, floruerunt. Ergo archiepiscopus ille puerum cum magna caritate suscipiens, dat sibi confirmationem sacrosancti crismatis, et suo nomine Adalbertum appellans tradidit scolis. Aderat sibi discenti spiritus semper individuus comes, et cucurrit divite vena ingenium, ratio et sensus.

4.

Toto autem tempore scolaris studii non emulatus fuerat facientes iniquitatem, nec stetit in consilio eorum, quibus erant inutilis actus et puerilia negocia; sed mox ubi longius aliquid positus magister ei locum praebuit, occultis itineribus ad 137.0866B| sanctorum martyrum domicilia confugit. Ibi secundum mensuram temporis orationum vota persolvens, rursum ante occursum magistri loco suo resedit. Noctibus quoque, ut opus suum bonum ab humanis laudibus occultaret, circuit pauperes, debiles et caecos, quibus secundum modum miseriarum amica solamina praestat. Verum ne a bonae operationis studio cessaret, pater et ejus optima mater omnia sufficienter dederunt. Quin et magistro suo aurum et argentum et quaecumque oculis hominum dignissima erant offerentes, karo filio doctrinam magno precio emerunt. Ille vero indefesso cursu ad omne virtutum exercitium semet ipsum semper extendens, inter suos collegas pulcherrimus processit. Recessu magistri, 137.0866C| quando caeteri inanibus ludis et joco laborem legendi sibi minuerunt, ille vero Davitici nectaris mella degustans, spiritali risu se solatur. Quando illi prandentes in angulis scolae dulcia obsonia magistro furantur, ille furtivas orationes dominae suae mittens, angelicam dapem sibi mercatur.

5.

Videamus nunc inter alias virtutes quas habuit, sanctae simplicitatis quam ditissimus erat. Quadam die dum iret de scolis, unus qui erat socius itineris, praetereuntem puellam humo prostravit, et causa ludi eum desuper projecit. Concurrunt scolares, et quidnam foret acturus, cum ingenti chachinno expectant. Ille vero quia vestitam virginem 137.0866D| tetigit, o bona stultitia! jam se nupsisse verissime 137.0867A| credidit. Inde erigens se de invisa virgine, dedit se bene simplex puer in amarissimas lamentationes, atque continuo imbre oculos humectans: Heu me! nupseram, inquid, et criminis machinatorem digito monstrans: Hic me nubere fecit! Haec et his similia Deo plenus infantulus jam tunc agendo, multorum oculos in se defixit, mirantium ejus acta ac dicentium: Benedicens benedixit hunc puerum Deus, qui infra limina puericiae adhuc positus, ad optima quaeque sic arduus surgit. O ter quaterque beatus, si haec humanitatis studia tota devotione adimpleverit, et arrepti operis cursum congruo exitu terminaverit! Quibus vero cognitus erat pater et ejus mirifica mater: Non est mirum, aiunt, si tantus est de tantis parentibus ortus. Patris justitia floret in 137.0867B| eo, et maternae pietatis imago in purpureo pectore vernat. Quot annis studuit, incertum est; sed quia saecularis philosophiae sat scientissimus erat, novimus omnes. Quem Dominus, credo, ad hoc humanae philosophiae studere voluit, ut post divinae sapientiae montes faciliore gressu scandere posset; aut pocius saeculi amara parvulus potare debuit, ut post vir factus Dei dulcia avidiore animo hauriret.

6.

Post haec magister scolarum imperatoris servitio ascriptus, accessit in regiam curtem ( an. 981). At archimandrita Adalbertus debitum naturae persolvens, ex hoc pelago ad littora sempiternae beatitudinis transvolarat. Alumnus autem ille patriam carosque propinquos revisens, sub sacrae civitatis Pragae episcopo arma christianae miliciae militaturus 137.0867C| assumpsit. Nec multo post cepit languor pessimus eundem episcopum, et detestabili fine clausura vitam venit ei ultima dies ( an. 982). Nam in extremo anhelitu, cum tamen adhuc magna pars animae superstes foret, astantibus, quorum ille adolescens unus erat, hanc fabellam aegra voce retulit: Ei mihi! qualis eram et quantum diversus ab illo (VIRGIL., Aen. II, 274), qualem me nunc esse vellem! Ei me miserum! perdidi dies meos; jam poenitentiae fructus nusquam! Perii! Ubi nunc honor meus et inanes diviciae? O caro putribilis et esca vermium, ubi nunc gloria et pulchritudo vanitatis tuae? Decepisti me, decepisti, fallax saeculum, promittens mihi annosam aetatem, et ecce! insperatae mortis gladio ut male interemisti animam meam! Sed 137.0867D| meum scelus utcumque veniabile tamen erga pium Dominum foret, nisi quod commendatae plebis scelera ad cumulum miseriarum accedunt. Voluptates enim et desideria eis pro lege erant; nec prohibui furentem, nec prohibere potui sponte pereuntem populum, 137.0868A| qui adhuc hodie nil sciunt vel faciunt, extra quod digitus satanae in eorum cordibus scripsit. Ve mihi, quia silui! Hoc est, quod dolet, et dolebit in aevum. Nam ecce! dirae mortis victima in infernum recta via proficiscar, ubi vermes mei non morientur, et ignis meus ardebit in aeternum, et ultra! Sic ait et citius dicto (VIRGIL. Aen. I, 142) obdormivit; factusque est planctus magnus super eum. Timuerunt autem timore magno, sed prae omnibus adolescens. Adalbertus, qui his diebus deliciosus miles erat. Nocte eadem sacco indutus cilicino et caput cano cinere respergens, singulas circuit ecclesias; pauperibus quoque quae habuit large dispergens, se et causam suam precibus Domino commendavit. Ipsi autem episcopatus honorem jam tunc aliqui tacitis repromissionibus, nonnulli 137.0868B| publico sermone promiserunt.

7.

Post mortem vero episcopi non longe ab urbe Praga factus est conventus desolatae plebis una cum principe illius terrae; et fit diligens inquisitio, quem pro illo ponerent. Responderunt autem omnes uno ore: Et quis alius, nisi indigena noster Adalbertus, cujus actus, nobilitas, diviciae ac vita cum honore concordant? Hic quo ipse gradiatur optime novit; hic etiam ducatum animarum prudenter amministrat. Eodem die dominico, quando haec electio facta est, quidam validissimo demone raptus fertur in ecclesia ubi sedes episcopalis est; et coepit palam confiteri mala sua, quorum sibi conscius erat. Tunc convenerunt ministri dominicalis mensae, orantes pro eo et sacris verbis inimicum persequentes. Exclamavit 137.0868C| autem per os illius impurissimus daemon dicens: Quid mihi ac vobis? Venistis detrudere me de hoc habitaculo meo! Quid prodest jactare vos inania verba? Ego illum, qui sessurus est in ista sede, valde timeo; ubicumque eum video vel audio, non ausus sum stare. Et continuo spumans demon murmura et horrisona verba ingeminat; et diris dentibus diu infrendens, ad ultimum exivit homine sano. Die postero ante ortum solis venit nuncius dicens, quia heri domnus Adalbertus consensu publico electus est in episcopum. Concurrunt populus cum clero glorificantes et gratias agentes Domino, quia volens nolensque nequam spiritus confessus est electionem illius.

8.

( An. 983.) Rediens interea de Sarracino bello, 137.0868D| adiit Veronam imperatorius apex, scilicet Otto secundus, cui fuit manus in praelio fortis, in parvo corpore maxima virtus; augustus melior bono patre, et ut fama meminit, per omnia cesar christianissimus. Idem tunc victor et victus pro recolligendo 137.0869A| milite huc venerat, volens ultum ire damna victoriae, sed nesciens, quia mors eum proxima pulsat. Ad hunc ergo Sclavonica manus perrexit, ferens legationem de parte ducis, et obtulit electum episcopum, rogans ejus manu popularem confirmari electionem. Non minus imperator eorum dignae peticioni adquiescens, dat ei pastoralem virgam; et, cujus suffraganeus erat, Mogontino archipraesuli in episcopum direxit consecrandum. Consecratus ille ( Jun. 29) festo amicorum domini nostri Jesu Christi, Petri et Pauli, multo comitatu equitat in dulcem patriam. Equus autem cujus tergo insederat, non more frementium equorum nec properis cursibus gradiebatur, neque auro et argento portat fulgentia frena; sed in rusticum morem torta canape ora 137.0869B| strictus, incessit ad arbitrium sedentis. Ventum est ad sanctam civitatem Pragam, ubi dux praecluus Wencezlaus quondam regnum tenuit, ac in Dei servitio vivere suum egregie perduxit; postea vero sub impii fratris ferro nobile martyrium consummans, manifestis inditiis ac ingentibus usque hodie miraculis sua merita probat. Ibi tum novus ille pontifex vincla pedum solvens, nudo pede intrat urbem; hinc humili et contrito corde orationis jura persolvens, magno gaudio civium episcopalem cathedram obsedit.

9.

Erat autem cunctis diebus pontificatus episcopii sui piae ac fideliter serviens Domino, sed multo tempore ac inproficuo labore christianitatis normam exercens in populo. Res ecclesiasticas 137.0869C| sub aequa divisione distribuit in quatuor partes; primam partem pro necessariis vel ornatibus ecclesiae; secundam canonicorum, commoditatibus asscripsit; terciam vero in agmina pauperum proflua miseratione expendens, ultimae partis summulam pro suis usibus servat. Praeterea omni die festo plurimos pauperes elimosinarios ad misericordiae opera vocat, quae eis necessaria erant affluente copia ministrans. Item cotidianis diebus ter quaternos habere solitus erat, quos in apostolici nominis honorem dape et potu saciat Raro autem extra festum aliquod vidit eum meridianus sol manducantem, et numquam media nox somno indulgentem. Stat lectus paleis 137.0870A| plumis et ostro rigidus, die oculos hominum pascens; nocte vero aut habuit fratrem Gaudentium aut caecum natum, extra quos suo cubili amicissima familiaritate junctos, et se tercium, nemo quartus recubuit in una domo. Ipsi vero nuda humus, vel lene cilitium, et lapis pro capitis sustentaculo, somnum dabant. Numquam saturo ventre ivit dormitum, et nondum expleto sopore, surgit ad solitae orationis convivia. Corpus vero et corporis incentiva acerrimis attriverat jejuniis, nec ulli umquam voluptati animum dare volebat. Parva quies oculis et nulla venia est defectis pedibus.

10.

Lustraverat enim carcerem et carcere positos, quorum longa series et infinitum agmen 137.0870B| erat. Nulli plus nota propria domus, quam sibi erat, quis, quo nomine et in qua parte cubaret infirmus, aut quot capita rediviva salus vitae, quot fatalis hora mitteret laeto. Quorum omnium post pia obsequia, si seminis tempus erat, ad campum decurrit, et sacione peracta unde viveret, propriis manibus se laborasse gaudebat. Hinc viator intrepidus aderat sacris aedibus; saepius Domino precator importunus caelestes fores pulsat: nunc longis genuflexibus, orationem protrahit, nunc aegra suspiria cordis multo flumine rigat. De completorio usque ad primam non exiit sermo de ore ejus, et ad instar monachicae professionis nocturna silentia servat. Post primam pastoralibus causis studia sua impendit, audiens diligenter, quid cum praedato 137.0870C| paupere peregrinus et vidua ejularent. Quando autem exteriore cura vacabat, usque ad missae celebrationem Davidicis utitur colloquiis. Homini non locutus est verbum, quamdiu dominicae mensae infulatus astitit et supra sancta sanctorum immolat angelicum panem. Post aut opera manuum laborat, aut cum caris capellanis sacrae lectionis cibaria degustat. His ociis longum diem, talibus negotiis totam ducere noctem. Hi sibi mores, hoc studium, haec erat meta vivendi.

11.

Post completorium cum solitis orationibus incubaret, quidam pauper, cui nil praeter vitam et membra impius latro reliquit, miseris ululatibus templi ostia pulsat. Quo audito cum de erogatis 137.0871A| opibus nulla superfuissent, coepit curiosius excogitare, quid illi dare posset; et cum nihil aliud occurreret, ingressus cubile, quod solum habuit tulit inde sericum pulvinar, cui abstrahens sericum, plumas circumquaque per domum respersit; deinde ad jacentis mendici clamorem recurrens, inanem purpuram in rugas complicavit, et per coeuntium januarum foramina emittens, hoc fertili dono manum pauperis accumulavit. Cujus furti auctor cum lateret, cumque Myzl domus suae camerarius hoc inter pueros asperius requirere vellet, prohibuit eum dicens: Nequaquam inimicus homo hoc fecit, sed qui indigens erat, forsitan pro explenda necessitate assumpsit.

12.

Inter haec sancta opera non desierat pluere 137.0871B| praedicationis verba; nec sibi solum bonus, nec nisi cum pluribus coelestium gaudiorum particeps esse voluit; singulis compassione proximus, et prae cunctis in contemplatione suspensus; sic alta petens, ut proximorum infirma non despiceret; sic infirmis proximorum congruens, ut alta petere non desisteret; sic discretionis artem servare novit, ut esset in eo et juste consulens misericordia et pie saeviens disciplina. Ipsi autem contraria voluntate ad carnalem sensum lapsi, bonum pastorem sequi noluerunt. Novo quippe modo cum essent coelestibus bonis pasti, peccatorum fecibus explebantur. Ille spiritalibus adjutoriis caulas suas praemunire instat; illi destruere, quod fecit, diabolicis impugnationibus festinant. Ille a captivitate daemonum 137.0871C| et viciorum populum liberare parat; illi eo arcius se in omni peccato obligare non cessant. Vidit ergo episcopus, quia divinis legibus adversum ire omnibus modis festinarunt; vidit, quod obdurato corde in Deum grandia quaeque et nova scelera adimplere meditantur; vidit optimae gubernationis frustrari lacertos, plus etiam obesse sibi quam populo prodesse. Deflet ergo peccatum, et amarissimo luctu prosequitur dampna perditae gentis. Ad ultimum cogitat, melius esse relinquere quam in caeco et sponte pereunte populo operam perdere. Quod maxime de tribus causis actum esse dicunt, qui hujus rei ordinem ipso narrante comperierunt. Prima et velut principalis causa propter plures uxores unius viri; secunda propter detestanda conjugia 137.0871D| clericorum; tertia propter captivos et mancipia 137.0872A| christianorum, quos mercator Judaeus infelici auro emerat emptosque tot episcopus redimere non potuit. In somnis quoque apparuit ei Dominus, suscitans eum et de lento sopore surgere jubens. Inquid ille: Quis es tu tam imperiosae auctoritatis, vel cujus rei gratia quietem frangere jubes? Respondit: Ego sum Jesus Christus, qui venditus sum; et ecce iterum vendor Judaeis, et tu adhuc stertis ? Ille expergefactus, secum tacito corde pertractat, quidnam haec visio vellet. Admovet solvendae quaestiunculae socium elegantem virum Williconem. Hic honore praepositurae praeerat caeteris, hunc vir sanctissimus omnium consiliorum suorum participem fecit. Cui cum suam visionem exponeret, respondit in propria verba et cogitationes ille 137.0872B| mitissimus heros: Quando venduntur christiani Judaeis, hanc venditionem patitur ipse Christus, cujus nos corpus et membra, a quo movemur et sumus.

13.

Haec sanctus episcopus aequa lance perpendens, et ab imo cordis longa suspiria trahens, amplius stare timuit; sicque consilio doloris accepto. venit Romam ( an. 989), et apostolicae sedis pontificem, quid in tanto suo populique discrimine foret acturus, gemebundis questibus inquirit: Commendatus, inquid, mihi grex audire me non vult, nec capit sermo meus in illis, in quorum pectoribus daemoniacae servitutis imperia regnant; et ea regio est, ubi pro justo virtus corporis, pro lege voluptas dominatur (Joan. VIII, 37). Ad haec apostolicus: 137.0872C| Fili, inquid, quia te sequi nolunt, fuge quod nocet. Operae precium est enim, si cum aliis fructum agere non potes, vel te ipsum non perdas. Quare meo consilio arripe tibi ocia contemplationis, et sede inter eos, qui vitam quietam in studiis dulcibus et salubribus agunt. Hac itaque velut divina responsione animatus cum ad futura sanctorum gaudia ardenti desiderio anhelaret, statuit secum natale solum notioresque populos derelinquere. Vult pro Domino peregre proficisci, atque velut sub alio sole inopem ducere senectam. Omnia dura et aspera pro dilecto Jesu dulcia sibi visa sunt; pro divite Christo angustam pauperiem pati, non tam labor quam ingens amor erat. Post hanc suae mentis deliberationem argentum pauperibus large distribuens, episcopalem 137.0872D| cameram evacuat. 137.0873A| 14. Erat autem ipsis diebus Romae imperatrix augusta Theuphanu, mater ejus qui modo regnat tercius et Deo juvante maximus Otto ( an. 989 990); cui pia cura circa pauperes cum summatibus viris, et bene quaerentibus Christum sincerissima dilectio fuit. Haec comperto, quod gratia orationis exulans ille usque Hierosolimam pergere vellet, clam venire illum fecit, et argenti tantum, quantum juvenis Gaudentius vix levare posset, pro viatico accipere fecit. Quod eadem consequenti nocte pauperibus fideliter divisit, atque ab uno denario totum expendens, nil sibi retinuit. Deinde pueris remissis in patriam, mutat habitum; et asinum pro portandis oneribus mercatus, cum tribus numero fratribus socium iter assumpsit. Habens itaque 137.0873B| animum Hierosolimis sepulcrum Domini visere, venit ad montem Casinum, in cujus cacumine monasterium sedet, quod in hoc loco primus construere coepit beatissimus pater, monachorum flos et gloria, Benedictus; ibi quoque, ut Gregorii mellifluum os sonat, ultimam partem vitae deguit, et verae religionis exemplar omnibus, qui in Christo pie vivere volunt, digito conscripsit. Hic tum licet agnitus non fuisset, tamen Domino quod futurum erat providente, honorifice hospitio susceptus est. Post paucos autem dies cum iter coeptum agere vellet, accessit ad eum illius loci abbas, et cum ipso admodum inlustres viri, haec consilia velut ab divina arce ferentes: Viam, inquiunt, quam acquirendae beatitudinis causa coepisti, longe est a recta 137.0873C| via et ab illa quae ducit ad vitam. Perplexitatibus quippe fugacis saeculi carere magni animi est; sed cotidie loca nova mutare minus laudabile est. Sicut enim hiberni maris inconstancia malum nautis, ita vagacio de loco in locum periculum suis sequacibus minatur. Stare autem loco et supernis usibus eo liberius perfrui, non nos, sed praecepta majorum virorumque fortium exempta tibi dicunt. Quod consilium providus heros non secus quam divinitus datum accipiens, ibi finem laboris et errabundae vagacionis ponere cogitavit.

15.

137.0874A| Haec eo cogitante, frustratur eum Deus, volens, dilecti hominis desideria aliquantulum dilatare, ut quanto nunc amara primum et labore parta tanto post dulciora fuissent. Nam cum ibi monastica lege vivere vellet, cumque a minimo usque ad maximum omnes hoc libentissime vellent, repente attonitas terribile verbum transverberat aures: Et bonum est, inquiunt, ut stes nobiscum. Hic monachicum induas habitum; hic Deo placiturum vivere ducas; nostras quoque ecclesias novo opere constructas, cum sis episcopus, sacrare potes. Quo audito, ille heros jam dudum intra se turbatus, haec ira dictante reddidit: Utrum me hominem vel asinum putatis, ut cum amota filiorum cura episcopus esse desisterem, nunc sub nomine episcopi vestras domus 137.0874B| consecrarem? Nec mora, ivit deorsum per montis convexa, et quasi duorum dierum itinere acto, ad magnum virum Nilum perrexit, cujus nobile meritum in monastico ordine velut novus lucifer in aetherio axe refulget; sub quo etiam duce ac divinae artis magistro discipulorum plurima manus Deo militarunt. Hi vero omnes propriis manibus victum quaerentes, secundum regulam sancti patris nostri Basilii coelestibus vestigiis innituntur. Hac fama ductus, aggreditur sanctum senem, et provolutis genibus diu profudit lacrimas, quaerens ab illo responsa et amica solacia. Quem intuitus domnus abbas Nilus, cujus meriti in conspectu Domini viveret, jam in primo sermone cognovit; qui et usque hodie ita amore Christi ferventem 137.0874C| non meminit se vidisse aliquem juvenem. Et recepissem te, inquit, dulcis nate, nisi haec susceptio mihi meisque nocitura, tibi tamen minime esset profutura. Etenim ut iste habitus et barbae pili testantur, non indigena sed homo Graecus sum. Terra autem quantulacumque est, quam ego et mei mecum incolunt, illorum , quos tu bene fugis, propria est. Si, quod Deo volente nimis vellem, una nobiscum cohabitaveris, tollunt illi quae sua sunt; ego cum caris filiis expellor totus, tu de incerta re plus incertus eris. Quin immo accipe patris consilium, 137.0875A| et unde digressus es, repete urbem Romam. Quo cum angelo bono te ducente perveneris, domnum abbatem Leonem nobis amicissimum ex nostra omniumque persona salutes, atque epistolam nostram feras in haec verba: aut te apud se, quod plus volo, retineat, aut si ei difficile apparet, ad abbatem sancti Sabae mea vice commendet.

16. Hac spe confirmatus, regreditur ad sacratam arcem, urbium dominam et caput mundi Romam. Inde, cui monasterio abbas Leo praefuisset, diligenter inquirens, ad sanctorum limina Bonifacii et Alexii monstrante populo perductus est. Postquam ingressus est et cum abbate datur copia fandi (VIRGIL. Aen. I, 520), obtulit salutationem et litteras quas miserat abba Nilus. Quibus perlectis, ut ex longo 137.0875B| usu spiritum probare doctus erat, priusquam recepisset illum, arguta arte cuncta explorat. Primum coepit indignationem simulare; quis, qua mente praeditus esset, averso vultu indagare, aspera et dura illi praedicens, cunctaque archana mentis ejus sagaci ingenio perquirens. Justum vero ac tenacem propositi virum (HORAT. Od. III, 3) nec dira hominis responsio frangere valuit, nec venientia temptamina a semel arrepta voluntate revocare potuerunt. Abbas vero Leo ubi non solum avertere a suo proposito, sed etiam dira praedicando plus accendere poterat, accepturum se fore illum pollicetur. Statuit autem, domnum apostolicum cum humiliato antistite prius convenire, ut quicquid agendum foret, tanti patris sententia suorumque cardinalium consilia deliberarent. 137.0875C| Post haec rite peractis omnibus, qua die Dominus discipulorum suorum pedes lavit ac lintheo extersit, monachilem habitum sanctus ille episcopus accepit. Sabbato sancto, quando baptizati catecumini criminalibus vinclis solvuntur, soluta est et ipsi capite pendens cuculla. Hinc secundum regulae morem fratrum numero addictus, quaerendum angusto calle coepit ardentius cupere Christum. Duo autem ex fratribus qui cum eo erant, jam dudum videntes quia se monachum facere vellet, non bene relicto clipeo (HORAT., Od., III, 7, 10) fugam dederunt. Solus vero Gaudentius exemplo constantis viri remanens, cum beato viro monachatum atque probabilem conversationem consecutus est; qui etiam sibi carne et spiritu duplex 137.0875D| germanus, et ab infantia semper fidissimus comes adhesit. 137.0876A|

17.

Ipse vero omni oboedientia ac humilitate ambulans inter fratres, contra bella temptantium viciorum intrepidus tyro accingitur. In cogitationibus suis ad humilem confessionem semper confugiens, quassatae mentis archana spiritalibus viris pandere non cessavit. Cessante vero temptationum imbre, in novam messem virtutum floruit, ac post viciorum victoriam solito clarior eluxit. Processit ergo ut lux splendens, et crevit usque ad perfectum diem (Prov. IV, 18). Obedientia, qua donavit eum suus abbas, hujuscemodi erat, ut coquinae fratrum aquae ministratorios usus humero apportaret, manibus quoque eorum lavandis simile obsequium ageret. Sic se cunctis fratribus servire laetatur. Nec moratur interea aemulus hostis, nunc aperto bello, nunc latentibus 137.0876B| insidiis hominem Dei inpugnaturus. Et cum testacia vasa nunc aqua, aliquando vino plena portaret, praedictus hostis callido astu lapsus parat, ac ut confracta in partes spargerentur efficiens, sacri viri faciem ingenti rubore perfudit. Haec dum multociens fierent, et ipse tot vicibus veniam prostrato corpore peteret, tandem ultor ejus confusionis respexit ad haec negocia Deus. Nam una dierum cum fratrum mensae apportaturus foret merum, offenso pede corruit ipse super vas, et vas « ingenti cecidit super marmora lapsu. » Audit a longe pater monasterii, cunctique fratres per ordinem, quomodo labitur ille heros, nescientes, quia hunc casum prosperrima adversitas comitaretur. Ita enim vas sanum et vini porcio non minuta repperitur, ac si nulla facta foret 137.0876C| ruina. Item nobilis quaedam femina monasterium hoc causa orationis ingreditur; et cum caritatem ibi facere jussa foret, jam septem annis panem se non gustasse profitetur. Ille vero hunc abstinentiae morem pro infirmitate adhaesisse ei recognoscens, allato pane salutiferae crucis signaculum impressit, ac deinde prandenti matronae eum apponens: In nomine Domini mei Jesu Christi, filia, inquid, manduca panem. Non licet tibi sanctam caritatem violare; pro ejus enim amore hoc parum prandii accipere jussa es. Ad hanc vocem credula mulier panis munera degustans, cum gratiarum actione regreditur in domum suam. Exhinc ergo communi cibo usa, rem novam sibi contigisse civibus narrat; ac glorificat vox omnium dominum Deum. 137.0876D| Nec praetereundum est, qualiter cujusdam Johannis filiam, qui nunc Urbis praefectus esse dinoscitur 137.0877A| , atrocissimus febrium dolor vexare coepit. Quam cum homo Dei sacratissima sua manu tangeret, omnis languor corporis ejus imperio abscessit. 18. ( An. 994.) Archiepiscopus vero Mogontinus beati praesulis gregem sine pastore ire conspiciens, misit legatos cum litteris, per quos domnum apostolicum de sancti viri reditu interpellat. Factaque est Romae sinodus pro hac causa; et oritur utrimque litigium grande, ex una parte eorum qui monachum perdere timuerunt, ex alia eorum qui pastorem suum cum auctoritate quaesierunt. Cumque invicem pugnantibus sententiis utraque pars diu decertaret, tandem dubiam nunciorum primas vix promeruit victoriam. Hic ipse primas frater erat 137.0877B| ducis, cujus terrae qui exigebatur episcopus praefuit. Tum apostolicus non tam voluntate quam jure Dei permotus, talia respondit: Reddimus quod juste quaerunt, quamvis de bono patre jam degenerassent filii, et dabimus eum hac lege: Si audierint eum, teneant cum Dei benedictione, faciantque sub eo fructum centuplum. Si autem a consueta iniquitate sua recedere nolunt, hic noster absque periculo sui capitis malorum consorcia declinet. Haec ubi dicta dedit, finita est sinodus; et soluto coetu, redierunt quisque in domum suam. Abscedunt legati, monachis tristibus, et laeto animo ac magna exultatione. Cumque emenso itinere Pragam venirent, eunt ei obviam omnis aetas et sexus, et quasi cum ingenti gaudio acceperunt eum. Dant manus ac promittunt omnia 137.0877C| , velut qui de sua reversione opido gauderent, secundum ejus praecepta priorem vitam plenissime emendare vellent.

19.

Sed paulo post cepit eos ignava mollicies, et neglectis praedicationibus itur in omne nefas. Veterum quippe viciorum recordationibus praeventi, in carnalem partem relabuntur, et pereunt labor pastoralis et diligens cura boni patris. Inter haec luctuosum et miserabile crimen exoritur (VIRG. Aen. IV, 226). Mulier cujusdam nobilis cum clerico adulterasse publice arguitur. Quam cum more barbarico parentes dedecorati conjugis decapitare quaererent, fugit illa per celeres auras, donec voce et cursu usque ad optatum pervenerat episcopum. Volens autem de illorum manibus mulierem liberare, 137.0877D| clausit eam in monasterio sanctimonialium, quod sub vocabulo et veneratione sancti Georgii consecratum, firmissimis moenibus vallatur. Clavim vero 137.0878A| ecclesiae custodi fideliter commendat, credens, ut femina inter feminas solacia doloris et sub altaris defensione vitae securitatem haberet. Crimen quoque in se referre voluit, ut se sceleris auctore magnum aliquid fieret: scilicet ut per poenitentiae fructus aut illam vitae servaret, aut ambo simul jussi morerentur. Qua voluntate quia martyrii coronam exposcens erat, adimpleret utique quod voluit, nisi eum prudenter domnus Willico prohiberet. Impia manus interea absconsae mulieri ferrum necemque parans, armato milite episcopale forum irruperunt. Quaerunt minis et contumacibus dictis episcopum, qui contra divinum fas et legalia jura adulteram defendere vellet. Quod ille divinae contemplationis ocio vacans ubi aure percepit, 137.0878B| cum velut divisae noctis hora esset, dicto versu fregit silentia, et in quo clausus erat exivit de templo. Deinde qui secum erant fratribus pacis oscula libans: Bene valete, inquid, et pro me misero ferte pia vota Christo! Inde totus ardore martyrii flagrans, non tardiore desiderio et cursu, quam qui fugit hostem, sponte venit in hostem; ac medium agmen intrepido gressu incedens: Si me quaeritis, inquid, praesto sum. Unus autem ex illis, cui cum bonis semper laeva voluntas erat, omnium ore talia respondit: Cassa spes martyrii te tenet et nobilis gloria leti. Errat pro certo haec sanctitas, quae nostrum vult fieri peccatum. Non implebitur tua voluntas, sed agitur aliquid, quod plus dolet; quia nisi haec meretrix nobis citius reddatur, habemus fratres tuos, in quorum 137.0878C| uxoribus prole et praediis hoc malum ulciscamur. Haec dum furens Sclavus contra episcopum dilatravit, ecce corruptus auro proditor adest; qui excerpens eos clam ex agmine vocat, seque itineris ducem praebens, domum, in qua clausa erat, domusque custodem manifestat. Custos vero tentus ab illis, nunc minis, nunc amicis affatibus, ut illam in manus eorum redderet, diu probatur; ad ultimum mortis timore perterritus, non sic sibi creditam cruentis hostibus prodidit feminam. Rapitur infelix illa, frustra pressis altaribus, et sub manu conjugis capitalem jussa est subire sentenciam. Quod cum ille, velut vir justus, facere nollet, sub gladio vilis vernulae truncata, poenas male usi corporis capite exsolvit. 137.0878D| 20. His atque horum majoribus popularis nequitiae studiis cum sermo docentis episcopi contraire nequiret, flet bonus pastor, quia in morbido 137.0879A| grege signa salutis nulla inesse prospexit. Hinc pro spectandis sequentibus malis oculos claudere volens, dulcis Romae moenia revisit ( an. 995), et nave monasterii mutat pastoralia frena. Congaudent illo redeunte monasticae plebis sacra collegia, ac sanctitatis suae amore pariter et utilitate perfruuntur. Dilexerunt eum omnes, sed prae omnibus abbas suus, qui et post se totis cohortibus fratrum praefecerat illum. [S. BENED. Regula, c. 7.] Ille autem omni vilitate et extremitate contentus quanto magnus erat, tanto se cunctis inferiorem praebuit; quanto spiritalibus divitiis dives, tanto in oculis hominum parvus, pauper et despectus esse cupiverat. Dicunt autem abba et fratres ejus de eo, quia in omni virtute ad unguem perfectus 137.0879B| est, et extra martyrium vere sanctus erat. Sic de die in diem semper novus et se ipso robustior succrescens, ad divinae contemplationis fastigia velut castissima turtur evolaverat. Volens autem Dominus ostendere servo suo, cujus meriti viveret in conspectu suo, monstrat ei per visum duos ordines in coelo, unum purpureo, alterum niveo amictu, quibus sub diversa specie singulare meritum et propria merces; ambobus tamen esca et potus erat laus perpetua Creatoris. Et facta est vox ad eum dicens: Inter utrosque est tibi locus, convivacio mensae et aptissimus honor. Cujus rei visionem abbati suo cum exponeret, non hoc de se, sed velut sanctissimus Paulus revelationis suae mysteria de alio homine narrat (I Cor. XII): Scio, inquid, hujusmodi 137.0879C| hominem, cui Dominus per visum talia ostendit et haec ipsa donaturum se promittit.

21.

( An. 996.) Hoc ipso tempore iter agit Romam rex Francorum Otto tercius, pulchri caesaris pulcherrima proles. Decursis quippe puerilibus annis, cum jam velut prima lanugine barbae floreret, tempus et virtus major annis imperatoriam sibi ex poscerant dignitatem. Roma autem cum caput mundi et urbium domina sit et vocetur, sola reges imperare facit; cumque principis sanctorum corpus suo sinu refoveat, merito principem terrarum ipsa constituere debet. Suus ipsis diebus pontifex 137.0880A| acerrima febre correptus, corpus terrae, animam coelo, utraque in sua dimisit exordia. Rex autem Otto Alpium nives multo milite transmeans, juxta sacram urbem Ravennam regalia castra metatus est. Ibi in ejus occursum veniunt epistolae cum nunciis, quas mittunt Romani proceres et senatorius ordo (996, Mai. ). Primo illius adventum, velut toto tempore paternae mortis non visum, totis visceribus desiderare ac debita fidelitate pollicitantur exspectare; deinde in morte domni apostolici tam sibi quam illis non minimam invectam esse partem incommodorum annunciant, et quem pro eo ponerent, regalem exquirunt sentenciam. Erat item in capella regis quidam clericus nomine Bruno, secularibus litteris egregie eruditus et ipse regio sanguine genus ferens 137.0880B| ; magnae scilicet indolis, sed, quod minus bonum, multum fervidae juventutis. Hunc, quia regi placuit, a majoribus electum Magontinus archipraesul Willigisus et suus collega Hildebaldus episcopus adduxerunt Romam; proinde a Romanis honorifice acceptum, ad hoc ordinati episcopi apostolico honore promulgarunt. Superveniens etiam rex Romano more egregie accipitur; deinde et magno gaudio omnium imperatorum attigit apicem ( Mai. 21). Laetantur cum primatibus minores civitatis; cum afflicto paupere exultant agmina viduarum, quia novus imperator dat jura populis, dat jura novus papa. 22. His temporibus christianissimus ille caesar, cui circa servos Dei maximum studium semper 137.0880C| et diligens cura fuit, crebro alloquitur sanctum Adalbertum, et habebat eum sibi familiarem, audiens libenter quaecumque sibi diceret. Archiepiscopus vero Willigisus veterem querimoniam canens domnum apostolicum de sancti hominis reditu interpellat; congeminat vota cum votis, et ut reportaret illum, modis omnibus instat. In apostolica quoque sinodo canonum testimonia revolvens, coram omnibus se justa petere clamat; peccatum esse, singulis ecclesiis maritatis, solam Pragam suo pastore viduari; juste poscentibus benivolam aurem, viduae ecclesiae maritum suum 137.0881A| praebere, libera mente postulans erat. Rursum ex itinere quo versus est ad patriam, continuis litteris hoc idem reiterare non cessat; nec dimisit prius, donec pollicitus est domnus apostolicus, facturum se esse quae vellet. Tristatus est autem homo Dei, quia relinquere cogitur monasterium. Praescierat enim, quia populum, cui pastoralem curam debuit, a via sua mala nemo flectere quisset. Sed tristem ejus animum hoc valde solatur, quia si in commissis sibi animabus dignos fructus agere nequisset, extraneis et non baptizatis praedicator missus fuerat. Ergo multis lacrimis fratrum dulce monasterium linquens, cum summae discrecionis viro Notherio episcopo ultra Alpes proficiscitur.

23.

Cumque velut duorum prope mensium iter 137.0881B| agerent, venerunt Magunciam ( Sept. ), ubi regressus ab Italicis horis imperator commoratus est. Cum quo vir Dei mansit bonum tempus, quia valde familiarissimus sibi erat et nocte pariter ac die velut dulcissimus cubicularius imperiali camerae adhaesit. Hoc autem non sic, velut saeculi aliquo amore captus, sed quia dilexit ipsum, et dulcibus dictis ad amorem coelestis patriae accendere voluit. Nam die sive nocte, cum turba locum dedit, sanctis alloquiis aggreditur illum, docens ne magnum putaret, se imperatorem esse; cogitaret, se hominem moriturum, cinerem ex pulcherrimo, putredinem et vermium escam esse futurum; viduis se exhibere maritum, pauperibus et pupillis 137.0881C| monstrare se patrem; timere Deum ut justum ac districtum judicem, amare ut pium veniae largitorem ac misericordiae fontem; sollicite pensare, quam angusta via quae ducit ad vitam, et quam perpauci, qui intrant per eam; bene agentibus esset per humilitatem socius, contra delinquentium vicia per zelum justitiae erectus. Ad hunc modum plura subnectens, monet carum filium, praesentis vitae bona despicere, aeternitatis electionem desiderare, mansura quaerere, in rebus temporalibus et transitoriis fiduciam non habere. Cunctis, qui in regia domo erant, servitutem serviens, velut servus omnium, sic eorum vilissima quaeque manibus tractat, et omni 137.0881D| humilitate eorum servicia facit. Noctibus quoque 137.0882A| cum carpserant somnum, calciamenta eorum componere cura fuit; ab janitore usque ad principem regiae domus omnium caligas aqua abluit, et purgatos sordibus eos suo loco restituit. Ad hunc modum plurima servicia egit in camera; quanto quaeque vilissima erant, tanto libentius ea pro humilitate ministrat. Sed serviminis auctor diu incognitus latuit, donec quidam Wolpharius, imperialis minister et sibi dilectus cupicularius, sanctum prodidit furem. 24. Vidit quoque ibi somnium nocte una, quod hujusmodi erat. Putabat se fratris sui curtem adire, et media curte stare domum, cujus structura aspectu erat delectabilis, parietes et tecta nivei candoris; intus duo lecti, unus sibi, alter fratri suo 137.0882B| deputatus erat: uterque scilicet, ut decuit, multum honoris gerens; sed lectulus suus omnem gloriam alterius longe praecellens, totus purpureo splendore et sericis ornamentis amictus, ad caput vero aurei staminis lintheo pulcherrime redimitus. Sursum vero in capite erat aureis litteris scriptum: Munus hoc auctentum filia sponsa tibi. Cujus visionis ordinem cum aliquibus narrando exponeret: Vide, inquiunt illi, quia Christo domino secundante martyr eris futurus. Regis filia, quae dat tibi regia dona, hoc est domina coeli, sacratissima virgo Maria. Hoc audiens ille, factus est laetissimo animo; et ingressus cubiculum cordis, egit gratias sancto sanctorum angelorum domino et omnipotenti Christo. Hinc matrem gratiarum, quae 137.0882C| regis solio proxima sedet, prona cervice et gavisae mentis jubilo adorat: Gloria tibi, inquiens, virgo, maris stella, quae me ut pia domina humillimum servum tuum respicere dignata es.

25.

Hac ipsa tempestate adiit Turoniam, quaerens auxilio sanctum senem Martinum. Nec praeteriit Floriacum, qui beatissimum corpus confessoris nostri et patris Benedicti suo gremio collocare meruit; ubi etiam, quis ille sit Domino , caecorum visus, claudorum gressus, surdorum auditus et coelestium miraculorum multa milia protestantur. Horum duorum karissimorum patrum sacris confabulationibus pastus, 137.0882D| laeto animo regreditur ad imperiale domicilium. Inde 137.0883A| quid sibi menti foret, quae volente Deo agere vellet, sub lucem proferens, coepit cum dilecto caesare familiarem extremum sermonem habere. Finita locutione, pacis oscula invicem libant, et amplius numquam sociandos non absque dolore separant amplexus. Vir ergo sanctus ejus caram vitam carissimo Jesu multum commendans, secundum placitum archipraesulis sui ad apostatricem gentem pergere coepit. Sapuit ipse, quod consilio suo non obaudirent, sed ne inobediens esset, jussum iter adimplere maluit. Hoc etiam ejus animo magnam spem tribuit, quia si non in filiis, in alienis et barbaris animarum lucra congregare potuit. Erant enim multae nationes per circuitum, per quas aut sibi martyrium aut eis baptismi gratiam conferre 137.0883B| potuit. Gens autem haec sceleratissima, ad quam redire compulsus est, in odium sui nominis grande nefas peregerunt. Nam parentes suos, nobiles et praeclaros viros, misero vulnere prosternunt; fratres fratrumque filios, masculum una cum insonte femina, omnes morte saevissima dampnarunt; civitates quoque eorum igne ac ferro devastantes, omnia eorum bona in captivitatem redegerunt. Unus autem ex suis fratribus dum haec mala domi geruntur, cum Bolizlavo Palaniorum duce foras in expeditione imperatoris erat. Dux vero ille pro amore sancti fratris magnis promissis et amicis opibus eum solatur. 26. Ergo pro his sceleribus aditum sibi clausum esse putans ille sanctissimus heros, noluit 137.0883C| frustrari adventum suum; sed declinavit ad praefatum ducem ( an. 997), quia sibi amicissimus erat, et si se recipere vellent, per ejus missos explorare potuit. Quo facto, econtra illi magna indignatione remittunt ei irae et furoris plena verba, dicentes. Sumus peccatores, populus iniquitatis, gens durae cervicis; tu sanctus, amicus Dei, verus Israhelita, et tibi omnia cum Domino. Tantum ac talem non portant cohabitationes et consorcia iniquorum. Et tamen unde novum hoc genus, ut tociens repulsos, tociens abjectos non unius sed diversarum mentium requirat episcopus? Agnoscimus, ingeminant, 137.0883D| quid sub colore piaetatis mendosum tinniat 137.0884A| haec sanctitas. Nolumus eum; quia si veniet, non venit pro nostra salute, sed pro puniendis malis et injuriis, quae fratribus suis fecimus et fecisse juvat. Non est qui recipiat eum, non est usque ad unum. Haec et his similia audiens beatus episcopus, tanto laeticiae risu exuberat, ut pene a solito rigore magnum aliquid excederet. Disrupisti, inquid, vincula mea. Tibi immolo gloriam et sacrificium laudis, quia pastoralis curae funes et vincula de meo collo ipsorum refutacio liberavit. Fateor me hodie, o bone Jesu, totum esse tuum; tibi, dominator virtutis aeternae, laus honor et gloria. Noluisti eos, qui te nolunt et qui a via veritatis in desiderio declinant.

27.

Inde adversus diram barbariem prophanosque 137.0884B| idololatras gladium praedicationis acuens et aptans, cum quibus primum, cum quibus postmodum dimicare oporteret, animo deliberare coepit; utrum Liuticenses, quos christianorum praeda miserorumque hominum dampna pascunt, an Pruzzorum fines adiret, quorum deus venter est (Phil. III, 19), et avaricia juncta cum morte. Tandem alternanti pocior sentencia successit animo, ut quia haec regio proxima et nota fuerat duci praedicto, Pruzziae deos et idola iret debellaturus. Dux vero, cognita voluntate ejus, dat ei navem et ipsam pro pace itineris terdeno milite armat. Ipse vero adiit primo urbem Gyddanyze , quam ducis latissima regna dirimentem maris confinia tangunt. Ibi, divina misericordia adventum ejus prosperante, 137.0884C| baptizabantur hominum multae catervae. Ibi, missarum sollempnia celebrans, Patri immolat Christum, cui non post multos illos dies se ipsum pro hostia fuerat oblaturus. Quicquid vero superfuit de eo, quod ipse et novi baptizati communicarunt, colligere jubet, et mundissimo panno involutum sibi servabat pro viatico deportandum. 28. Postera autem die salutatis omnibus inponitur carinae et pelago, et tollitur ab eorum oculis numquam postea videndus. Hinc nauticum iter velocissimo cursu peragens, post paucos marinum litus egreditur, et reversa est navis cum armato custode. 137.0884D| Ipse autem pro praestitis beneficiis gratiam vectoribus 137.0885A| et vectorum domino agens, remansit ibi cum geminis fratribus; quorum alter presbyter Benedictus, alter dilectus et a puero sibi comes frater Gaudentius erat. Tunc magna fiducia Christum praedicantes, intrant parvam insulam, quae curvo amne circumvecta, formam circuli adeuntibus monstrat. Venientes vero loci possessores, cum pugnis expulerunt eos. Et quidam, arrepto naviculae remo, astitit episcopo propius, et ut forte psalmos in libro decantaverat, ingentem ictum inter scapulas dedit. Excussus manibus volat in diversa codex, et ipse extenso capite et membris jacet humo prostratus; sed exterius afflicto corpore quid pia mens intus ageret, risus cordis per vocis organum mox patefecit. Gratias tibi, inquid, Dom ne, 137.0885B| quia etsi amplius non erit, saltim vel unum ictum pro Crucifixo meo accipere merui. Transiens vero in aliam partem fluminis stetit ibi sabbato ( April. 17). Vespere autem facto, dominus villae divinum heroa Adalbertum transduxit in villam. Congregat se undique inhers vulgus, et quid de illo foret acturus, furibunda voce et canino rictu exspectant. Tunc sanctus Adalbertus, quis et unde esset, vel ob quam causam illuc veniret, interrogatus, talia econtra miti voce respondit: Sum nativitate Sclavus nomine Adalbertus, professione monachus, ordine quondam episcopus, officio nunc vester apostolus. Causa nostri itineris est vestra salus, ut relinquentes simulacra surda et muta, agnoscatis Creatorem vestrum, qui solus, et extra 137.0885C| quem alter deus non est; et ut credentes in nomine ejus vitam habeatis, et in atriis inmarcescibilibus coelestium gaudiorum praemia percipere mereamini. Haec sanctus Adalbertus. Illi autem jam dudum indignantes et cum clamore blasphemiae verba adversus eum proclamantes, mortem sibi minantur. Et extimplo terram baculis percutientes, fustes capiti ejus apponunt, et infrendunt dire dentibus in eum: Magnum sit tibi, inquiunt, quod hucusque inpune venisti, et sicut celer reditus spem vitae, ita tibi parvae morae necis dampna creabunt. Nobis et toto huic regno, cujus nos fauces sumus, communis lex imperat et unus ordo vivendi; vos vero, qui estis alterius et ignotae legis, nisi hac nocte discedatis, 137.0885D| in crastinum decapitabimini. Ipsa vero nocte 137.0886A| in naviculam inponebantur, et retro ducti manserunt quinque dies in quodam vico.

29.

Haec dum in illa parte geruntur, ecce in monasterio, ubi ille talis nutritus fuerat, cuidam converso Joanni Canapario talia Dominus per visum ostendit. E summo coelo velut volancia deorsum veniunt usque ad terram duo linteamina, alba sicut nix et munda absque omni sorde et macula. Ambo sua honera, singulos quidem viros, de terra levant; ambo felicissimo cursu nubes et aurea sydera transnatant. Unius nomen extra ipsum qui haec vidit admodum paucissimi sciunt; alter vero erat, ut adhuc hodie ipse meminit, domnus Adalbertus, cui angelicus minister jam coelestis mensae convivia praeparavit. At pater 137.0886B| Nilus ignotum est quid de eo videret; sed dulcibus scriptis eundem virum ita alloquitur: Scias, dulcissime fili, quia amicus noster Adalbertus ambulat cum Spiritu sancto, et beatissimo fine praesentem vitam erit terminaturus. Item fratri Gaudentio, quae opere futura erant, nocturna quies textis ambagibus dixit. Expergefactus ergo, si vellet audire somnium suum, interrogat dilectum patrem Respondit autem ipse: Dic, si quid habes.--Vidi, inquid, in medio altaris calicem aureum, et hunc vino semiplenum; custos vero ejus nemo erat. Me itaque volente bibere merum, opposuit se mihi minister altaris, et audacibus meis coeptis velut quadam imperiosa auctoritate contradixit, quia nec mihi nec alicui hominum hanc licentiam dare vellet, pro eo 137.0886C| quod tibi in crastinum pro mistica refectione foret servatum. Haec eo loquente, fugit somnus ab oculis, et occupat tremencia membra torpor ingens. Deus, inquit, fili, prosperet hunc visum! Fallaci somnio neminem credere oportet. 30. Jam exsurgente purpureo die, coeptum iter agunt ( April. 23), et Davitico carmine viam sibi adbreviant et dulcis vitae gaudium continuo appellant Christum. Inde nemora et feralia lustra lixquentes, sole ascendente ad meridiem, campestria loca adierunt. Ibi fratre Gaudentio missam celebrante, sanctus ille monachus communicavit, et post sacram communionem pro alleviando labore itineris pauxillum obsonii accepit. Et dicto versu 137.0886D| et sequenti psalmo, surgit de gramineo cespite, et 137.0887A| quantum jactus est lapidis vel missus sagittae progressus, loco resedit. Hic cepit eum somnus; et quia diutini itineris fessus erat, pleno cornu profudit eum sopori fera quies. Ad ultimum pausantibus cunctis, affuit paganicus furor, et irruerunt super eos impetu magno, et injecerunt omnes in vincula. Sanctus vero Adalbertus stans contra Gaudentium et alium fratrem ligatum: Fratres, inquit, nolite contristari! Scitis, quia haec patimur pro nomine Domini, cujus virtus ultra omnes virtutes, pulchritudo supra omnes decores, potencia inenarrabilis, pietas singularis. Quid enim fortius, quid eo pulchrius, quam dulcem pro dulcissimo Jesu fundere vitam? Prosilit e furibundo agmine igneus Sicco, et totis viribus ingens jaculum movens, 137.0887B| transfixit ejus penetralia cordis. Ipse enim, sacerdes idolorum et dux conjuratae cohortis, velut ex debito prima vulnera facit. Deinde concurrerunt omnes, et vulnera miscentes, iram exsaturant. Profluit purpureus sanguis per foramina utriusque lateris; ille oculis ac manibus stat orans in coelum. Exiit rubeus amnis divite vena, et extractae hastae septem ingencia vulnera pandunt. Ille vinclis solutis extendit manus in modum crucis, et suppliciter 137.0888A| fusis precibus pro sua et persecutorum salute ad Dominum clamat. Sic illa sancta anima carcere suo evolat; sic nobile corpus protenta cruce terram occupat; sic quoque multo sanguine vitam fundens, beatis sedibus et semper carissimo tandem perfruitur Christo. O sanctum et beatissimum virum, cujus in vultu angelicus splendor, in corde semper Christus erat! O pium et omni honore dignissimum, qui crucem, quam voluntate semper et animo portavit, tunc etiam manibus et toto corpore complexus est! Accurrunt undique armis dira barbaries, et nondum expleto furore, auferunt corpori nobile caput, et separant exsanguia membra. Corpus vero loco dimittentes, caput palo fixerunt; et laeto clamore sua scelera laudantes, 137.0888B| reversi sunt unusquisque ad proprias sedes. Passus est autem sanctus et gloriosissimus martyr Christi Adalbertus IX Kalendas Mai , imperante rerum domino Ottonum tercio pio et clarissimo caesare, feria 6; scilicet ut qua die, dominus Jesus Christus pro homine, eadem die homo ille pro Deo suo pateretur. Cui est misericordia in seculum, honor, laus et imperium in secula seculorum. Amen.

MIRACULA SANCTI ADALBERTI MARTIRIS 137.0889|

1.

137.0889A| Post mortem vero non defuerunt divina prodigia in miraculis eciam inter gentes. Nam digitus ejus in aquam decidens et a pisce ipsum rapiente devoratus, de ventre ejus ad instar ardentis candele inter fluctus cunctis videntibus rutilabat. Quo miraculo attoniti piscatores, omni studio eum capere cupientes, quocumque se diverteret sequebantur. Nec mora, piscem capiunt et excucerant et ex ventriculo ipsius sacrum digitum sancti pontificis, flammantem in ardentis candele similitudine, extraxerunt.

2. Circa idem tempus Prutenus quidam nobilis ex Pomeranis quorumdam causa negociorum venit in Sambiam terram, scilicet in Pruscie partibus specialem, in qua ab incolis beatus martyr Adalbertus 137.0889B| martyrium consumavit; ubi cum a dicentibus cognovisset, quod ignotus quidam, cujus loquela ab eis non intelligebatur, apud ipsos fuerat interfectus, ex proposito cognoscendi defunctum, nec dubium quin spiritu Dei agente, pervenit ad locum. Reperiens igitur caput sanctum, audivit id loqui se ac dicere sibi: Tolle me deferque me in Poloniam, in civitatem que Gnesen vocatur, et si illuc usque munde te conservans me detuleris, reverenter gloria et diviciis tu et posteri tui in perpetuum sublimabimini super omnes qui habitant in hiis terris. Si vero pollueris viam tuam, generacio tua ultima non proficiet in melius nec decrescet in deterius, sed mediocri modo conpares vestri similibus persistetis. Hiis stupefactus homo gentilis tulit illud, reponensque in vase, profectus 137.0889C| est versus Poloniam tendens. Cum autem in terram suam prope a domo propria pervenisset, cepit cogitacio pulsare animum ejus de videndis pueris suis et uxoribus, quas duas habebat. Victus hujusmodi igitur affectione, caput venerandum cum vase in quadam concava quercu recondens, domum ad suos perrexit cum voluntate quam cicius revertendi. Mundati denique transgressor effectus, cum rediens caput sacrum requireret, in loco ubi illud reposuerat non invenit; cognacio vero hominis supradicti, ut eciam ipsi qui ex ea sunt profitentur, rerum temporalium successu usque hodie in eodem statu permanet, sicut per illud divinum oraculum dudum fuerat declaratum. In loco autem, in quo caput martyris gentilis reposuerat, extitit olim ecclesia 137.0889D| in honore ipsius martyris consecrata, et ipsa 137.0890A| necnon et locus n reverencia habebatur, illicque facta pulchra miracula referuntur.

3.

Legitur eciam, quod in Ungaria Christum predicaret beatus Adalbertus; primum quidem per nuncios suos, deinde per se ipsum, et innumerabilem populum verbo predicacionis atque multis miraculis ad fidem converteret. Accidit eum pervenire ad locum, ubi sedes est principalis tocius regionis. Erat autem ibi ydolum quoddam celebre pre ceteris, ex quo demones frequenter dare manifeste responsa solebant. Hac igitur causa turbe vicinarum urbium ad hujus rei spectaculum statutis temporibus illud adorature conveniebant. Maxima itaque multitudine populi ydolum circumstante, sanctus pontifex, fide fortis, paratus pro Christo tradere in mortem animam 137.0890B| suam, audacter accessit, et videntibus cunctis face accensa in conspectu sacerdotum ydoli, omnibus virtute Dei consternatis atque stupentibus, tante auctoritatis contanciam nullo contradicente, illud penitus concremavit. 4. Postmodum vero cum pagani proximi Polonie predicacionem ejus recipere nollent, adire voluit metropolim Polonorum, que Gnesen appellatur, devenitque in quandam villam, ubi de via ad civitatem predictam requirebat. Sed homines loci audientes linguam ejus a sua plurimum dessonare, aspicientesque habitum ipsius, scilicet monachalem, sibi omnino invisum, risum commoverunt, et loquenti ad eos ac interroganti de itinere non dignabantur respondere. Tunc sanctus Dei spiritu plenus, qui 137.0890C| per ipsum signa et prodigia faciebat, ait ad illos: Quia pro honore Dei loqui non vultis, ad gloriam ejus in nomine ipsius jubeo ut taceatis. Hoc dicto, inde abiit, et rectam viam Christo ducente invenit. Impii illi mox muti effecti, pertriti ac conturbati in eo quod acciderat ipsis, in dolore atque gemitibus sic manebant. Ultra ad aliam villam venit, et pro via inquirens, similiter et contemptui habitus est, ipsosque sicuti primos eodem multavit supplicio, ut quos consimilis culpe reatus obligabat pro pena digne constringeret, in utrisque non injurie sue vindictam mira expectans, sed in spiritu levitatis occasionem salutis eorum et gloriam christo Christi querens. Deinde ad terciam villam Deo duce deveniens, de itinere sciscitatus est, ac villani benigne 137.0890D| respondentes, viam sibi humiliter ostenderunt. Quibus 137.0891A| gracias agens, exacto itinere longo brevi tempore angelo bono comitante, pervenit usque Gnesen urbem, plenam populo, potentissimam ac famosam. Continuo ad forum pergens, multitudini que aderat Christum confidenter predicat, premia vite eterne annunciat, Deoque cooperante et sermone confirmante, sequentibus signis plurimis et diversis, Christo domino innumeri crediderunt. Unde factum est, ut fama ejus modo per universam regionem percurrens ad illos pertingeret, quos sanctus presul in nomine Christi dudum voce privaverat, non auditu, sicque persisterant nullo prorsus valentes subsidio relevari. Igitur ad virum Dei spe gracie ipsius inveniende unanimiter proficiscuntur, reperiuntque ipsum multo populo predicantem. Recognoscentes 137.0891B| autem eum, coram ipsa multitudine pedibus suis provoluti, suspiriis ac fletibus variisque gemitibus delicti sui veniam postulabant. Hoc videns beatus Adalbertus, obmisso interim opere predicacionis, cui toto conamine insistebat, conversus ad illos, ut animo mitissimus erat, placide alloquitur eos, dicens: Scio, fratres, scio, qui estis. Video, quod manus Domini tetigit vos vobisque tribuit intellectum, ut peccatum vestrum cognoscentes ad Deum approximetis, qui sanat contritos corde, ac per hoc ipsum misericordem Deum, cujus ego servus sum, denuntio errori vestro indulgentiam prestitisse. Propter quod servus ejus in nomine ipsius Dei et Domini nostri Jesu Christi creatoris omni linguae officium reddo. Hiis dictis et signo crucis 137.0891C| super eos facto, confestim solutum vinculum linguae ipsorum, et cunctis stupentibus ceperunt loqui, Christumque verum esse deum magnis vocibus conclamare. Baptismi igitur graciam accipere cupientes, prius verbo fidei precatu ipsorum instruens eos, fecit ex aqua et spiritu regenerari. In fide denique confirmati, sanctissimo pontifici alacriter omnes in commune supplicant, dicentes: Sanctitatem tuam, famule omnipotentis Dei, unanimiter imploramus, ut pro iniquitate, quam quidem ceca ac furiosa mente in te commisimus, aliquit magnum nobis in satisfaccionem imponas ad memoriam posterorum. Ad quos beatus presul: Laudo vos, inquit, filii, quod sub manu Dei pia devocione humiliamini. Verumtamen certissime hoc scitote, quia illuc et cetera 137.0891D| peccata vestra omnia vobis in baptismate sunt dimissa, tantummodo mentis vigilanciam observetis, ne ad pristina mala seu alia revertentes perceptam graciam amittatis. Cumque magis ac magis instarent, statuit eis, ut ante quadragesimam a septuagesima, prius quam alii Christiani jejuniam inchoarent, ipsi ab esu carnium usque ad diem cinerum abstinerent. Quod preceptum devote suscipientes, in vita sua fideliter custodierunt ac posteritati sue observandum quasi jure hereditario tradiderunt. Spiritu 137.0892A| gracie Dei per beatum Adalbertum predicante multa miracula faciente, fidem christianam tota Polonia suscepit, et fundata est veluti per unum de apostolis super apostolice fidei firmam petram, prefatumque tempus ac modum abstinencie ante pascha pro reverentia sancti Adalberti gratanter et communiter custodiendum acceptans, plurimos annos circiter 230 irrefragabiliter observavit, donec legatus quidam sedis apostolice magne auctoritatis, nolens gentem Polonorum diucius aliis fidelibus in observacione annualis jejunii fore dissimilem, super prefato statuto circa annum Domini 1247, auctoritate apostolica dispensavit.

5.

Eciam legitur, quod volens beatus Adalbertus transire ad terras alias paganorum, socium laboris 137.0892B| et itineris sui virum sanctum nomine Gaudencium in Gnesen pro se archiepiscopum constituit, perductusque in Pomeraniam a duce terre honorifice exceptus. Eundem quippe principem jam pridem sanctus Adalbertus in Polonia baptizaverat, cum illuc advenisset pro filia ducis Polonie, ipsam sibi postulans in uxorem; quam illi tradere noluit antequam ibi ab conpontifice Adalberto baptismi lavachrum percepisset. Proinde convocat dux Pomeranie populum suum, ut a sancto episcopo audiant verbum Dei. Audientes igitur Pomeranii quod predicaret, quia dii eorum quos colebant, dii non essent sed demones, nec aliquid prestare boni possent, vehementer indignati sunt contra eum blasphemantes, conveniuntque in unum qui inter eos 137.0892C| prudenciores reputabantur, eum super verbis suis redarguere attemptantes. Sed sancto Adalberto verba vite plenius prosequente, se in deceptione devictos confitentur, nec tamen a cultu consueto ac primis tradicionibus se velle recedere pollicentur. Ammirantes igitur valde super prudencia et responsis ejus et venerabili persone ipsius reverencia illecti, ipsumque super communem statum hominum esse aliquit arbitrantes, petebant, ut cum aliis diis eorum ab ipsis se permitteret adorari. Quo audito, vir Dei nimium contristatus ac tanto errori eorum condolens, graviter ingemuit, lacrimas quoque ubertim profundens, sic eis respondet: Heu miseri! quam ceci estis et quam perditi, quantumque plorandi, qui non solum demonibus pessimis sed 137.0892D| eciam homini mortali deitatem vultis ascribere; que nisi soli Deo inesse potest, qui cuncta creavit. 6. Inde Prusciam mare transiens, adjunxit se cuidam Pruteno, qui Polonicam linguam novit, quem ad fidem cito convertit. Qui hospicio beatum pontificem excipiens, ipsi reverenter sequebatur, et de mandato ejus, Christianum se esse ad tempus ab aliis occultabat.

7.

Legitur et, quod imminente passione sua cum missam celebraret beatus Adalbertus, indigni 137.0893A| pagani hoc videntes, inter se clamores excitaverunt dicentes: Ecce hic ad nos veniens incantaciones et maleficia sua ad maledicendos nos et morbidandos exercet. Eamus igitur et pro conservancia nostra et patrie salute occidamus eum. Cum autem velud insani adversus sanctum sacrosancta misteria peragentem concurrerent, unus ex ipsis respiciens post tergum vidit immensam flammam ignis, que totam villam comburere videbatur, et vociferans fortiter sociis indicat; propter quod omnes quam celeriter revertuntur. Nichil itaque dampni sibi accidisse cognoscentes, sed videntes quia illusi sunt, amplius quam antea furentes ad invicem loquebantur: Fantasticum fuit quod aspeximus, et ex vi incantacionis ejus tale quod apparuit nobis. Secundo 137.0893B| igitur contra sanctum Dei atrociter accurrerunt, similique visione ut prius expavefacti, in villam cursu propero redeuntes, domos suas illesas omnino cum omnibus que habebant reperierunt, quas incendio penitus putaverant perisse. O mira potencia Dei! O inscrutabilis altitudo sapiencie et sciencie ejus, que suaviter disponens omnia, illud divinum ac celeste sacramentum ludibrium estimantes, sic levi ludibrio delusit, ut delusores maligni per hoc corripi et sacrificia sancta cum sanctissimo pontifice assistente conservari illibata valerent. 8. Legitur eciam, quod caput ipsius abscisum super cacumen arboris, sub qua missam celebraverat, suspenderunt, et ut circumquaque ab omnibus a longe videri iniquorum exultacione posset, 137.0893C| totam trunci partem proximam vertici desectis ramis totaliter nudaverunt. Cumque corpus sacrum membratim discerptum huc illucque disperdissent, hospes ipsius per angelum Dei divinitus ammonitus est, ut membra sic diligenter colligeret, quatenus nil de ipsis deperiret et mente recondita reverentissime conservaret. At ille celesti visione obediens, in timore sancto studiose peragebat quod sibi fuerat imperatum. Verumptamen cum singula frusta solerter coherentibus artubus adaptaret, unius manus deesse sibi digitum deprehendit, quem quidam ex perfidis abscisum propter annulum, abstracto eum, in flumine projecerat Hunc itaque sollicitus pluribus diebus hinc inde perquirens, et loca queque perscrutans, minime reperiebat; die 137.0893D| autem quadam uxor ejus mirata super hoc interrogavit eum, quidnam foret, quod tam anxius tantum queritans circuiret. Qui primo ullo modo revelare noluit, sed tandem victus tedio ex inprobitate conjugis, secretum sibi propalavit; que mox utpote infidelis vicinis prodidit, qualiter apud virum suum sacre exuvie collecte atque recondite haberentur. Cujus prodicionis quia vir auctor fuerat, illico os ejus ita inversum est monstruose, ut vix sumere cibum et potum, nullatenus loqui posset. Pagani autem, 137.0894A| ex judicio in virum impetu facto, multis eum verberibus afficiunt, ac in vincula conjectum variis affligunt suppliciis, ut sanctas reliquias eis monstret. Denique relinquens mandatum Dei, derelictus est ab eo; et traditus injuste potestati impiorum, satisfecit ipsorum voluntati. Traduntur tamen sancta membra prophanis manibus asportanda, que cum disposicione superna reverenter ipsi barbari custodierunt, vel quia si hoc non facerent flagello divino percuti formidabant, aut quia Christianis ea vendere cogitabant. Illi vero qui digitum sancti pontificis in piscis ventre reperuerunt, properanter, ut legitur, illos, apud quos veneranda membra esse noverant, adierunt, omnesque sancti corporis digitum lumine celesti conspiciunt radiare, ad quod spectandum 137.0894B| miraculum tota villa confluens et stupens, corpus beatum tanto clarificatum prodigio deinceps ampliori reverencia confirmabant. Porro scientes Pruteni reliquias martyris gloriosi principi christianissimo duci Polonie magno Boleslao preciosas existere, mittunt ad eum nunccios dicentes: Noveris, illum deum tuum, quem interfecimus, apud no esse. Si vis magnam nobis dare pecuniam, prompti sumus transmittere illum tibi. Audiens hoc nobilissimus princeps, gavisus est gaudio magno, et mittens precium postulatum, suscepit cum veneracione debita corpus sacrum. Fertur factum mirabile in virtute Dei, quia corpus illud, quod templum atque organum Spiritus sancti extiterat, ex pacto paganorum de pecunia reponderari deberet: positum in 137.0894C| statera, levissimum factum est, quod quasi nichil omnino indice equa lance appendere videatur. Cum deferretur ad cenobium quod Gnesna nuncupatur pervenit, ibique de assensu predicti ducis cum congrua veneracione est primitus collocatum. Crebrescentibus igitur et longe lateque circumsonantibus gloriosi pontificis signorum preconiis, vir ille qui hospes in Pruscia fuerat, cui reatus suus os intorserat, ad prefatum monasterium cum devocione venit, et fusis precibus cum lacrimis in animo contrito ad sanctum Adalbertum continuo usu sermonis sibi reddendo plenissime est curatus, et confirmatus in bono, usque in finem vite sue Deo et hospiti suo sancto martyri in sancta conversacione 137.0894D| serviens permansit ibidem. Post aliquantulum vero temporis orto bello inter paganos finitimos et Polonos, metuens princeps memoratus, ne forte aliquo sinistro bellorum eventu tantum thesaurum perdere posset, sacras reliquias cum ingenti gloria VIII Ydus Novembris in Gnesen transtulit, ubi per ipsius martyris gloriosi merita mirabilia multa fiunt.

9.

Denique Otto imperator, qui beatum Adalbertum in vita sua preceptorem, in justificacionibus Dei familiarem atque amantissimum habuerat, in gravem egritudinem Rome existens decidit, et spe saluis 137.0895A| medicorum jam omnino fuerat destitutus. In extremis igitur positus, apostolos aliosque sanctos patronos Urbis pro vita conservanda suppliciter invocabat. Sed cum nullo modo sibi adesse sentiret auxilium, ad sui pii patris beati Adalberti se conventit patrocinium flagitandum, cujus plurima preclara miracula cognoverat, votum vovens, quod si eum liberaret, ipsius vellet limina in persona propria visitare. Mira res, quia mirabilis Deus in sanctis suis. Vix verba finierat, et ecce subito penitus sanus factus est cunctis stupentibus, surgensque in momento papam adiit, miraculum quoque ac votum ipsi ex ordine patefecit. Qui gavisus est, et Dominum, qui sanctos suos ita glorificat, in beato Adalberto glorioso suo martyre benedixit. Cum 137.0895B| igitur dictus imperator Otto tercius pro expleto voto in Poloniam advenisset, exceptus est in magnificencia et gloria magna a prefato duce Polonie Boleslao. Stravitque ei viam publicam de baldekinis et sammitis diversisque preciosis sericis ornamentis ad duo magna miliaria usque in Gnesen in templum ad tumbam sancti Adalberti. Videns autem christianissimus augustus circa eumdem ducem tantam diviciarum opulenciam frequenciamque et excellenciam regii apparatus in ministeriis, cibis et potibus, vasis aureis ac argenteis aliisque munificenciis, se quoque ab eo tam regali supra modum decencia susceptum et pertractum, dixit ad principes qui secum erant: Magis decet talem principem esse consortem imperii quam subjectum. Sumptoque dyademate 137.0895C| de capite suo, imposuit super caput ipsius, 137.0896A| de consensu principum presencium ipsum regem Polonie coronavit. Sic itaque occasione veneracionis beati Adalberti gloriam regni primum Polonia adepta est, ceperuntque principes ejus extunc non esse subjecti regibus Romanorum. Iste rex Polonorum, dictus victoriosus et pius Boleslaus, dilatavit terminos regni et famam celeberrimam gentis sue, a Danubio siquidem, magno flumine regni Ungarie, usque ad Salam, fluvium Saxonie, apud Hallis, et a Kiwe, que est Rusie metropolis, usque ad montes Karinthie, principatus ejus dominium tendebatur. Huic successit filius ejus Mesco in regnum. Post quem filius ejus Kazmirius ex sorore Ottonis imperatoris predicti cognominatus Karolus tercius regnavit, et post hunc quartus regnum 137.0896B| tenuit filius ejus Boleslaus dictus Bellicosus, sed sceleratissimus, qui sanctum Stanislaum venerabilem virum, episcopum Cracoviensem, pro eo quod ipsum pro iniquitatibus suis argueret, interfecit; in quo defecit regnum et usque ad presens tempus deinceps rex in Polonia non surrexit. Dedit ergo in prefata coronacione Otto imperator regi Boleslao pro insignis regalibus lanceam beati Mauricii et unum ex clavis Domini, filioque ejus Mezconi sororem suam despondit in uxorem. Boleslaus autem rex inter plurima excellencia munera brachium sancti Adalberti cesari clarissimo obtulit quod ille super omnia dona gratissime acceptavit, et gaudens ad propria est reversus, gratias agens Domino, cujus regnum eternum est et imperium super omnes 137.0896C| in secula seculorum. Amen.