Vita S. Abbonis (Aimoinus Floriacensis)

This is the stable version, checked on 5 Februarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Abbonis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


Vita S. Abbonis (Aimoinus Floriacensis),

J. P. Migne cc_id: cps_2.AimFlo.ViSAb2, cc_idno: 9754

INCIPIT EPISTOLA AIMOINI FLORIACENSIS MONACHI AD HERVEUM S. MARTINI THESAURARIUM De vita et martyrio sancti Abbonis abbatis Floriaci coenobii.

139.0387A| Reverentissimae vitae viro domno HERVEO clerico, sancti pontificis Martini thesaurario, AIMOINUS monachorum beati patris Benedicti, sensu minimus, indeficientem aeternae vitae thesaurum.

Quia superni gratia Redemptoris tuam, amantissime domne, sibi vitam pudicam elegit ac placabilem; nos omnes, quibus tua benignitas cordi est, gaudio gaudemus non modico. Reminiscimur enim jucundam tuae pueritiae indolem, quam lenis sodalibus, quam grata majoribus, ac (quod magis est) quam placita Deo fuerit ac sanctis omnibus. Tua quoque sanctitas memorem se fore ostendit bonorum quae in hoc sacro Floriacensi coenobio vidit, sive audivit, exemplorum. Dumque, quibus modis altioris vitae vias incedat, quotidie comminiscitur, 139.0387B| praeceptorum ac assiduae admonitionis nutritoris sui sancti patris nostri Abbonis haud segniter recordatur. Cujus erga tuam dapsilitatem sedulae dilectionis 139.0388A| curam superfluum videtur replicare, cum constet id tuam benevolam haud unquam oblivisci mentem. Unde, manu sanctae pulsatus charitatis, quia vel ab ipso es dilectus, vel ipsum tua probatur dilexisse devotio, una dierum meam admonere dignatus es parvitatem uti vitam ejus, seu quo ordine ad martyrium pervenerit, litteris mandare ad multorum studerem utilitatem. Verum ego, intelligens hoc opus multorum displicere animis, tamen tuae dilectioni, quae mihi a puero semper dulcis fuit, parere gliscens, inerti licet sermone, imperata studui perficere. Et floccipendens linguas derogantium, ad orationis tuae, quam Deo beneplacitam novi, confugio auxilium, ut, tuo interventu, ejus misericordia pro hoc opere mihi conferat gaudia aeterna, praestante 139.0388B| Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre, etc.

INCIPIT PRAEFATIO VITAE VEL MARTYRII SANCTI ABBONIS ABBATIS. 139.0387|

139.0387B| Antiquae gentilitati id quondam fuit studii ut eorum quos unice dilexissent facta, etiam inhonesta, memorialibus mandarent litteris, et pro illorum bene gestis laudes suis referrent diis. Nobis vero, qui per Christi gratiam eorum evasimus errorem, idem quidem studium, sed dissimili intentione, est habendum; ut scilicet sanctorum vitas Patrum, ac martyrum victorias nostris pandamus scriptis post nos venturis saeculis. Verum haec ipsa ad laudem nostri referamus Creatoris, per quem vel bene vivere, vel coronam potuerunt martyrii percipere. Quapropter unius dilecti domini, sancti videlicet patris nostri Abbonis, vitam, seu quo ordine pervenerit ad martyrium, 139.0387C| rusticano licet sermone aggrediamur scribere. Nec oportet quemquam dubitare eum vere martyrem fore, [fuisse], quem constat pro veritate, quae Christus est, mortem pertulisse; qui, etsi non revocabat homines a cultu idolorum, laborabat tamen liberare (quod majus est) a servitute vitiorum; quibus 139.0388B| assidue dediti sunt, non Deo, sed daemonibus servire probantur. Quod vero non diu poenis tortus est, nulla gloriae ejus vel laudi damna infert, cum constet quosdam martyrum, sola nominis Christi confessione, etiam absque baptismi perceptione, proprio per solam capitalem sententiam perfusos sanguine, regna coelestia meruisse. Sin autem quispiam idcirco ei crediderit derogandum quod in vita sua vix ullum mirabile fecerit signum, legat Vitas excellentissimorum doctorum Augustini et Hieronymi, et in eis non prodigia temporalium signorum, quae faciunt plerumque mali, sed vitae puritatem, doctrinae salubris eloquentiam, et fidei inveniet laudari constantiam; 139.0388C| licet hic ter beatus in vita sua non caruerit miraculorum gloria. His ergo contra obloquentes, si forte assurrexerint, praemissis, juvante nos Christi gratia ac hujus sancti orationibus, propositum aggrediamur opus.

INCIPIT LIBER.

CAP. I.

139.0387C| Abbo civis Aurelianensis. Floriaci studet. 139.0387| S. Benedicto traditus. --Venerabilis igitur Abbo Aurelianensi ortus est in pago. Cujus patris vocabulum 139.0388C| Laetus, matris Ermengardis exstitit; quos quidem non vana tumens et nobilitate superbus alebat sanguis, sed tamen avis atavisque derivata eos 139.0389A| honestabat, libertas, quodque omnibus superexstat causis, timor Domini moribus adornabat honestis. Talibus ergo Abbo ortus parentibus, in Floriacensi monasterio scholae clericorum ecclesiae sancti Petri obsequentium traditur litteris imbuendus, divina pro certo, ut credimus, id praeordinante providentia, ut inde primordia sumeret litterarum, ubi postmodum, plenissime fluenta doctrinae mentibus erat propinaturus sapientiam sitientium, redderetque illis, seu eorum posteris, duplicatum suscepti fenoris fructum, a quibus simplicia tantum acceperat rudimenta elementorum. Erant in eodem coenobio duo praecellentes viri, quos carnis affinitas matri ejus propinquos effecerat: unus dicebatur Gunboldus, qui relictis hujus saeculi nugis, ob Dei timorem, habitum 139.0389B| monastici susceperat ordinis; alter vocatus est Christianus, qui sub clericali veste Christo studebat deservire, grave sibi formidans dispendium imminere, si ejus non sequeretur pro posse mandata, a quo nominis etiam proprii duceret stigmata. Ambo amoris Domini igne ferventes, ambo in ordine presbyteratus, cum sacrificio nostrae redemptionis, seipsos quoque Deo in ara immolantes cordis. Horum itaque ferventi admonitione genitores memorati pueri Abbonis ipsum ad serviendum Christo et sancto patri tradiderunt Benedicto.

CAP. II.

Sub Wlfaldo abbate. Cum studiis pietatem conjungit. --Agebat eodem tempore pastoralis curam sollicitudinis in hoc sacratissimo Floriacensi loco reverendissimus abbas, Wlfaldus vocabulo, Deo 139.0389C| charus et omni populo. Huic igitur a parentibus jam dictus bonae indolis Abbo puer traditus est, ut ejus magisterio eruditus Christi efficeretur famulus. Ante quem cum in conventu fratrum fuisset adductus, ab eo quo vocaretur nomine est inquisitus. Ille continuo interroganti responsum dedit Abbonem se dici asseruit. Tum sanctus vir Wlfaldus, prophetico mox spiritu afflatus, alludens ad nomen: « Abbo, ait, si ultima immutetur littera, patrem sonat in Achivorum lingua. » Et conversus ad puerum: « Hincjam, inquit, puerorum dulcissime, talem te Christo exhibe ut dignus inveniaris tui nominis appellatione. Annuat hoc omnipotens Pater, a quo omnis paternitas in coelo nominatur et terra (Ephes. III, 25), teque sua faciat servare praecepta, ut ad gaudia possis pervenire 139.0389D| aeterna. » Post hoc dictum, monachicum ei tradidit habitum, facta prius per parentes solemni traditione, juxta quod in sancti patris Benedicti continetur discretissima institutione. Traditus itaque scholis, nulli sodalium videbatur gravis. Inerat ei columbina simplicitas serpentinae copulata astutiae, ut et per mansuetudinem leniret benevolos, et per providae mentis acumen devitaret subdolos. Jam vero litterariae artis profunda tanta adhuc puerulus rimabatur instantia, ut a didascalis semel audita firmiter intra cordis conderet arcana. Egressus pueritiae 139.0390A| tempora, frequenti meditatione adolescentiae satagebat reprimere vitia, sciens scriptum: quia « frequens meditatio carnis est afflictio. (Eccle. XII, 12) Quam idcirco jugi litterarum exercitio domare curabat ut spiritui eam servire cogeret. Nec tamen, uti a quibusdam juvenum fieri assolet, ob studium lectionis, intentionem deserebat devotae orationis. Religionis namque propositum monasticae, quod habitu portende bat, id tota mentis devotione diligebat, et, quasi proquodam levamine, post precum ad Dominum missa libamina, liberalium artium sumebantur exercitia. Erat ei hoc praecipuum adhaerere lateribus senum; et, licet certis horis condiscipulorum gauderet societate suorum, incompetentibus temporibus vicinior efficiebatur senioribus.

CAP. III.

139.0390B| Magister scholarum Floriaci. Academias lustrat. Scripta edit. --Cum vero jam ad tantae praefecisset fastigium scientiae, ut aliis quoque percepti talenti valeret donativum erogare, imbuendis praeficitur scholasticis; quos ille, per aliquot annorum curricula, lectione simul et cantilena cum tanta erudivit cura, ut palam se gaudere monstraret quod pecuniae sibi creditae lucra augmentare valeret. Verum ipse, adhuc majora gliscens scientiae scrutari arcana, diversorum adiit sapientiae officinas locorum, ut, quia grammaticae, arithmeticae, nec non dialecticae jam ad plenum indaginem attigerat, caeteras ingenio suo pergeret superadjicere artes. Quapropter Parisius atque Remis ad eos qui philosophiam profitebantur profectus, aliquantulum quidem in astronomia, 139.0390C| sed non quantum cupierat, apud eos profecit. Inde Aurelianis regressus, musicae artis dulcedinem, quamvis occulte, propter invidos, a quodam clerico non paucis redemit nummis. Itaque quinque ex his quas liberales vocant, plenissime imbutus artibus, sapientiae magnitudine cunctos praeibat coaetaneos. Supererant rhetorica, necnon geometria, quarum plenitudinem etsi non ut voluit attigit, nequaquam tamen jejunus ab eis funditus remansit. Nam et de rhetoricae ubertate facundiae Victorinum, quem divinae interpres legis Hieronymus praeceptorem se habuisse gloriatur, legit: et geometricorum multiplicitatem numerorum non mediocriter agnovit. Sic demum, vivaci mentis ingenio haec universa strenue assecuto, facilis erat eorum operatio. Denique 139.0390D| quosdam dialecticorum nodos syllogismorum enucleatissime enodavit, compotique varias et delectabiles, saecularium in morem tabularum, texuit calculationes. De solis quoque ac lunae seu planetarum cursu, a se editas disputationes scripto posterorum mandavit notitiae.

CAP. IV.

In Angliam mittitur. Naufragium evadit. Is tum levita. --Interea legatio gentis Anglorum ad Floriacense venit coenobium, postulans aliquem sibi sapientum concedi virorum. Eadem quippe natio ad amorem sancti patris Benedicti memoratique loci 139.0391A| duabus ex causis maxime accessit: una quidem, quia beatus papa Gregorius, missis ad eam convertendam fidei Christi praedicatoribus, ejusdem dilecti domini Benedicti regulam observandam specialius inculcavit; alia quidem, eo quod vir quidam magnae apud eos nobilitatis, Oswaldus vocabulo, spreto saeculo, ad serviendum Christo, in memorato Floriaco conversus est coenobio, ex quo, ob bonae vitae meritum, a rege ipsius provinciae ad archiepiscopatus assumptus gradum, Deo, ac patrono suo sancto Benedicto in regione Anglica construxit monasterium. Ex illo itaque coenobio hi fuere legati quos ad Floriacum advenisse superior retulit sermo. Praeerat per idem tempus sanctae Floriacensi congregationi reverendus pater Oylboldus, vir secundum saeculi 139.0391B| dignitatem genere ac moribus clarus, qui, non tam imperiosa auctoritate quam mausueta verborum lenitate, ab hoc beato exegit viro Abbone quatenus ad instruendas ejusdem nationis hominum mentes divina atque humana sapientia, qua ipse insigniter pollebat, ire non recusaret. Qui ille, jussionis haud segnis exsecutor factus, obedientiae sibi familiaris intuitu, quo mittebatur proficisci non distulit. Et quamvis invidi ac calumniae compilatores eidem Dei homini persuadere conarentur abbatem memoratum, malo accensum dolo, ipsum trans maria ideo velle dirigere, ut nunquam amplius inde valeret redire, ille tamen, de Dei fisus bonitate, illud apostolicum semper revolvebat in corde: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28). Verum 139.0391C| aliter se rem habere ostendit apparatus itineris, qui magnificus a domno Oylboldo proficiscenti collatus est. Cumque ad Morinos ventum esset, a quibus brevissimus ad Anglos transitus est, per unum ferme mensem in littore resedit, prohibentibus nautis mare turbidum ingredi. Taedio itaque longae defatigatus morae, una dierum progressus ad portum, evocatum interrogat nauclerum an tuto mare ingredi possit. Cui nauclerus nunc quidem nequaquam utile fore dixit; sed, ex aurarum spiramine, se intelligere quod non diu prospera abesset navigatio. Tunc vir Domini ait: « Si, inquiens, omnipotenti Deo, intervenientibus sanctissimi patris nostri Benedicti meritis, placet ut ego ob aliorum utilitatem hoc transeam pelagus, ventura luce placidum efficiatur mare; 139.0391D| sin alias summo placuerit Opifici, data die retrogrado calle incipiam regredi. » Igitur ad hospitium regressus, monachum quemdam, qui legatis se deducentibus praeerat, Riculeum nomine, admonet ut in commune Dominum orarent quo, si illi propositum non displiceret, iter prosperare dignaretur; si vero id reprobaret, cordibus eorum voluntatem ad propria redeundi inspiraret. Quo annuente, post vespertinam synaxim Deo persolutam, ambo ad orandum solo prosternuntur. Finita oratione, quieti membra dederunt; et ecce, crepusculo sequentis 139.0392A| diei, affuit nuntius naucleri, magna eos ad proficiscendum voce inclamans. Itaque, ascensa navi, comitantibus aliis octo navibus, cum in altum processissent, repente conspiciunt marsuppas et porcipisces in fluctibus ludere, baloenas dorsa in modum maximorum tectorum attollere. Haec omnia indicia imminentis tempestatis esse vir Dei a nautis audiens, ad orationum recurrit nota praesidia. Nec defuit effectus ejus precibus. Denique orta tempestate, navis in qua homo Christi residebat, cum aliis duabus quae illam secutae fuerant, illaesa ad portum perlata est; reliquae vero sex, simul cum hominibus, procellis et impulsu piscium quassatae, perierunt. Hoc signum per eum Dominus operari dignatus est, cum adhuc levitarum fungeretur officio.

CAP. V.

139.0392B| Ramesiae docet duobus annis. Omnibus charus. --Tandem, post longos terrae ac maris excursus, Anglorum intravit fines. Primum itaque omnium Ramesense sancti Benedicti adiit coenobium; sic enim appellabatur ille locus, qui a venerabili Oswaldo illis in partibus est fundatus, cujus superius mentionem fecimus. In quo, qui abbatis fungebatur officio, Germanus dicebatur vocabulo, et ipse ad tanti gradus honorem ex hoc sacro Floriacensi assumptus monasterio. Ubi dum sanctus Domini Abbo per duorum ferme annorum moratur spatium, aliquos monachorum scientia imbuit litterarum. Intra eorumdem sane spatium annorum regem adiit Anglorum, ac ejus ducem Hebelguinum. Sed a rege verba tantum, a duce vero condigna 139.0392C| suae sanctitati suscepit munera, atque in magna apud eum, quandiu cum ipso fuit, est habitus reverentia. Pontificum quoque venerabilium, saepe nominati Oswaldi, ac beatae memoriae Dunstani, amica sibi familiaritate usus est. Horum prior Eboracensium, sequens Cantuariorum archiepiscopus fuit. In quorum vita moribusque sibi bene complacuisse Christi ostendit gratia, eorum tumulos nunc usque miraculorum illustrando gloria. Hi in tanta admiratione hunc beatum habuere virum, ut in eo retinendo charitativa et, ut ita dictum sit, discordi inter se dissiderent concordia.

CAP. VI.

Floriacum revocatur. Muneribus ditatus, et presbyter factus. --Per idem tempus, a venerabili abbate suo Oylboldo litteras suscepit, paternae 139.0392D| dulcedinis sollicitudine refertas. In quibus inter alia monetur ut ad sua quantocius reditum maturet, ac desiderantum se conspectibus repraesentet. De quibus nos principium et quaedam alia excerpentes, huic inseruimus volumini. Hoc ergo ipsa epistola habebat exordium: « Praescientia Dei abbas OYLBOLDUS, et omnis concors patris Benedicti congregatio, dulcissimo fratri ABBONI, quidquid pater filio, quidquid amicus amico. Gratiae omnipotenti Deo, qui tuo inspiravit cordi ut in Babylonica captivitate memor esses gratissimae Sion. Hostiam jubilationis immolamus, 139.0393A| quod per tuas litteras cor nostrum laetifica tum est, et quod de te maxime timebamus a memoria et mente nostra expulit. Vere favus distillans sunt labia tua, quae distillaverunt verborum fluenta, super mel et favum gutturi nostro dulcia, quae super aurum et argentum recepimus, penesque nos servamus. Atque post pauca: Quandiu tu, lucerna ardens et lucens, et caeteri quoque soles, domum Domini prudentiae, justitiae et temperantiae speculo irradiastis, gaudebant patres in filiis, laetabatur pater noster Benedictus in suis alumnis, quos ab ipsis incunabulis educaverat philosophiae alimentis. » Tandem ipse vir Domini Abbo, juxta commonitionem honorabilis patris sui Oylboldi, nativae faciem statuens revisere telluris, a memoratis pontificibus 139.0393B| optimis honoratur muneribus. Et a venerabili quidem Dunstano magnifica excepit munia in argento, sancto patri perferenda Benedicto; a domno vero Oswaldo, cum gratia presbyteratus, etiam cuncta eidem gradui congrua ministeria est adeptus. Rediens igitur multiplicem secum advexit gazam, in suis speciebus dignam vitae ejus continentem significationem. Nam armillae torquesque aureae congruam benefactorum dictorumve ejus significavere remunerationem; vestes vero sacerdotales praesentis futuraeve gloriae portendebant nitorem. At aureus calix et numerosum argenti numisma innocentis puritatem vitae ac rutilantis praesagiebant eloquii jubar. Quibus omnibus, post suam ad floridi nominis coenobium reversionem, ita mirifice pollebat ut in 139.0393C| multorum et quos antea latuerat notitiam deveniret.

CAP. VII.

Abbas Floriaci creatur. Monitis optimis suos instruit; ad studendum et scribendum hortatur. Scripta ejus. --Postea factum est ut, venerabili abbate Oylboldo humanis rebus exemplo, communis Floriacensium electio fratrum usque perferretur, hunc sibi patrem postulantium. Praeerat per idem tempus regiae Francorum aulae princeps, Hugo nomine, qui consensum praebere non distulit. Et quamvis, ut in talibus fieri assolet, aliqui ex fratribus huic electioni pervicaciter renisi essent, tamen plurimorum et, ut post patuit, sanioris consilii praevaluit auctoritas. Susceptum ergo vir Deo dignus Abbo pastorale officium, uti ille qui quid suscepisset intelligeret, irreprehensibiliter disponere pro posse 139.0393D| satagebat. Monebat ergo subditos, vitiorum abdicatis spinis, in areolis cordium divinarum serere aromata virtutum. Jam vero contra vitia carnis jugem aiebat debere haberi pugnam, omnique industria investigandum quibusnam armis quis ejus repugnet oblectamentis. Ad quod explendum, post orationum vota, post jejuniorum virilia certamina, multum prodesse censebat litterarum studia, maximeque dictandi exercitia. Quarum ipse perstudiosus existens, nullum pene intermittebat tempus quin legeret, scriberet dictaretve. Exstant multa scriptorum ejus insignia 139.0394A| quae proprio indigeant volumine. Nos interim aliqua, futuris profutura saeculis, succinctim nostris inserimus chartis. Nempe post elucidatos, ut praelibavimus, dialecticos syllogismos, post exaratas computi calculationes, post solis ac lunae viarum declaratas dimensiones, in divinas quoque animum intendit Scripturas; assumptisque ex plurimorum Patrum auctoritatibus sententiis, velut prudentissima apis, variis favos componens floribus, mellitum defloravit opus. Quod licet ad praesens non reperiatur, partim nostrorum negligentia, partim extraneorum subtractum cupiditate, certum tamen est idcirco eum excerpsisse quo haberet ad manum defensiones contra pontificem ecclesiae Aurelianensis, non recta quaedam ab eo exigentem.

CAP. VIII.

139.0394B| Arnulfus episcopus ipsi infestus. Abbonis liber apologeticus ad reges. --Denique cum idem vir Domini paratus esset, juxta apostoli praeceptum, subdi etiam omni humanae creaturae propter Deum (I Petr. II, 13), intelligens tamen loco quem regebat postmodum posse officere, si ei modos subjectionis quos requirebat ad ipsius libitum dependeret, id facere in omni sua recusavit vita. Unde idem pontifex, Arnulfus nomine, animadvertens nec ratione nec divinarum legum [verbis] eum posse convinci, altercatione manifestum se ei ostendit inimicum. Qua de re actum est ut satellites memorati pontificis eumdem virum Dei, Turonis ad festivitatem sancti Martini properantem, noctanter aggressi gravibus afficerent contumeliis, quibusdam obsequii illius 139.0394C| hominibus ad necem usque vulneratis. Quam rem praefatus antistes, cum in reliquis actibus suis honestis semper se demonstraret pollere moribus, nequaquam, ut par erat, indigne tulit; verum, propter vulgi famam, aliquos eorum qui hoc perpetraverant scelus, quasi pro satisfactione, ut virgis caederentur, ante eum adduxit. Sed Dei servus, perpendens haec non recta fieri intentione, simulque memor Domini per Scripturam dicentis: Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. II, 22), quae offerebantur accipere noluit, et, quia vindictam sumere per semet distulit, ut a Domino vindicaretur emeruit. Etenim quosdam ex ipsis morte subita interceptos in lectulis suis repertos mortuos, alios in rabiem esse versos fama vulgante didicimus. Enimvero, quia difficile est in 139.0394D| prosperis invidia carere, a quibusdam aliis praesulibus, necnon nostri ordinis viris, videlicet monachis, quos nunc nominibus propriis designare supervacuum fore credimus, aemulo lacerabatur dente. Quapropter ad dominos rerum, inclytos scilicet Franciae reges, Hugonem ac ejus filium Rotbertum, a quibus, pro summae aequitatis ac veritatis tramite quem ipse Dei famulus inoffense diligens tenebat, quam maxime amabatur. Apologeticum scripsit librum, cujus hoc existit exordium:

« Saepe contingit ut, dum nimius insurgentium 139.0395A| calamitatum horror mentem fatigat, ipso horrore non ea quae dicere debuerat turbatus animus expediat; sed, phantasmate cogitationum aliorsum raptus, quae tacenda sunt dicat, ac, quod est consequens, quae dicenda taceat. Semper enim summae tranquillitatis quietem diligit qui veritatis arcanum ratiocinando disponere gestit. Quapropter ab ipsis disciplinarum rudimentis: « Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea (Psal. XLI, 2) » laboriosum spiritualis philosophiae otium, cum ad multorum utilitatem verterem in honestum negotium, cum, meis peccatis praepedientibus, eo relicto, quodammodo ad saeculi sollicitudinem sum reductus, qui sub cura pastoralis regiminis quotidie sustentor aqua angustiae et pane tribulationis. Corrodit 139.0395B| me canino dente aemulorum supplantatrix calliditas, circumlatrat adversariorum frequens acerbitas; nec aliud contra me immurmurant, nisi quod monachorum senatum salvum esse velim. Nostrae reipublicae augmentum quaesivi, ac cavillationi insidiantium auctoritate qua valui contradixi. « Nec abscondi omnino misericordiam et veritatem a consilio multo (Psal. XXXIX, 11). » Pro hujusmodi malis meo insidiantur sanguini, me succenturiatis insequuntur odiis, adeo ut nec regia majestas eos deterreat quin me clanculum trucident, si eis locus tempusve arrideat. Unde sedulus in orationibus meis Dominum deprecor ut judicet et discernat causam meam solito, eripiatque ab homine iniquo et doloso (Psal. XLII, 1). » Haereticorum autem in hoc 139.0395C| eodem libro faciens mentionem, post nonnulla alia, haec interserit: « Omnes, inquiens, haereses ita persecuti sunt Patres nostri ut, primitus fide exposita, explorarent in suis conciliis ne quis sentiret contrarium ipsis apostolis. Qui repertus, absque ulla dilatione aut ad corpus Ecclesiae est reductus, aut usque ad erroris abrenuntiationem perculsus anathemate, catholica privatus est communione. Nec magis serpentem tangere vitaverunt orthodoxi, quam adhaerere hujusmodi lepra contaminatis. Unde in canonibus prohibemur, si nos catholicos esse scimus, ne cum eis saltem oremus. Nam sub Marciano principe, apud Chalcedoniam XV et eo amplius dierum actio de hac re ventilata est, residentibus episcopis DC, et, ut quibusdam placet, MCC; quibus omnibus 139.0395D| pius princeps ex suarum rerum copia sumptus abundanter praebuit, quoad omnes haereticos a se repellerent, id est eos qui in verbo vel opere aliter quam sancti apostoli sensissent. Quo facto, in tantum fidei puritas placuit pio principi, ut eam ipse cum sua conjuge sub chirographo publice profiteretur coram illo magno concilio. Cujus piam religionem imitamini, domni nostri Hugo et Rotberte, charissimi reges, si in terra viventium Christo vultis, esse haeredes ac cohaeredes; et de regno vestro omnem haereticam pravitatem depellite, ut Deus vos custodiat in aeterna pace. » Et post pauca, inter reliquas 139.0396A| haereses etiam de oratione [ f. desolationem] Ecclesiarum in his deflens exsurrexisse regionibus, haec infert: « Caveat, inquiens, quicunque vult salvus esse, eam, haud dubie quin Ecclesiam, alicujus alterius nisi solius Dei possessionem credere. Unde Petro principi apostolorum dicitur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Meam, inquit, non tuam. Et Christus alibi: Domus mea domus orationis vocabitur (Matth. XXI, 13). Psalmista quoque: Domum tuam, Domine, decet sanctitudo (Psal. XCXII, 5). Si ergo Ecclesia non est Petri, cujus erit? Aut successores Petri audebunt potestatem sibi vindicare quam non habuit Petrus princeps Ecclesiae? Certe, charissimi principes, nec catholice vivimus nec catholice 139.0396B| loquimur, quando illam Ecclesiam dico esse meam, ille alteram dicit esse suam. Ac veluti quaedam jumenta, comparati jumentis insipientibus, utrasque aliquando venales proponimus, propositasque ab aliis emere non formidamus. Est etiam alius error gravissimus, quo fertur altare esse episcopi, et ecclesiam alterius cujuslibet domini; cum ex domo consecrata et altari unum quoddam fiat quod dicitur ecclesia, sicut unus homo constat ex corpore et anima. Videte, aequissimi principes, quo nos ducit cupiditas, dum refrigescit charitas. »

CAP. IX.

Concilium apud S. Dionysium de decimis. Abbo apologiam texit. --In illis sane diebus, in monasterio sancti Dionysii, haud procul a Parisius, 139.0396C| concilium aggregatum est quam plurimum episcoporum. Qui, cum de fidei puritate, de corrigendis tam suis quam subditorum pravis moribus sermocinari debuissent, juxta vulgare proverbium cunctum suum sermonem ad decimas verterunt ecclesiarum, quas laicis ac Deo servientibus monachis auferre moliti, resistente eis in hac re hoc venerabili Dei cultore Abbone, promiscuam in se vulgi concitavere manum; ortaque subito seditione, tantus in episcopos timor irruit, ut, publica statione relicta, passim quisque diffugeret. Inter quos Sewinus Senonum archiepiscopus, primatum Galliae in ea synodo sibi usurpans, primatum quoque fugae arripuit, et, inter fugiendum, securi inter scapulas ictus lutoque a popularibus oblitus, aegre evasit. Uni quoque episcoporum 139.0396D| timor fugienti tam veloces addidit alas, ut, affluentissimo prandii apparatu quem sibi exstruxerat relicto, vicinae urbis Parisiorum moenia fugitabundus expeteret. Totam ergo tantae calumniam injuriae, tam a praefato Arnulfo quam a reliquis pontificibus, sub semet devolvi perpendens hic Deo devotus Abbo, in eodem Apologetico non solum ab hoc, verum et a quibusdam aliis, hoc modo se purgat objectis:

« Nec me vestro, ait regibus, aliorumque sapientum examini subduco, qui contra canones sensisse suspicor. In episcopos manum monachorum movisse 139.0397A| accusor, vestram benevolentiam proprio episcopo tulisse blasphemor, quibusdam excommunicatis participasse criminor. Sed esto: cui sententiae canonum contradixi, qui in illo concilio vix apertum librum videre potui? aut concilium illud fuit, ubi conciliati venerunt et disconciliati recesserunt, cum ibi discordes reconciliari debuerint aut canonica districtione multari? Quid in me singulariter commiserunt episcopi, ut eis saltem cogitatione obesse voluerim, praesertim cum non inimicum, sed fide et opere amicissimum, graviora pericula pertulisse contigerit? Ecce coram Deo in Christo non mentior quia, audita insequentium conclamatione, ultra quam dici possit indolui, recordatus pristinae amicitiae et beneficiorum tanti viri, cujus nix venerandum 139.0397B| caput ostendit, excepta primatis praerogativa et sacerdotali infula. Qua suggestione vos decepi, ut vestram benevolentiam optimis auferretis, male meritis conferretis? Num ego Deus sum, qui mutat mentes, mutat corda, mutat regna et tempora? Vere fateor me magicam ignorare, nec aliquid malarum artium didicisse. » Atque paulo post haec addit: « Denique quod excommunicatis me miscuisse asserit, ejus exemplo utique feci qui filios Belial, nocturno latrocinio in meam necem grassantes, recepit, postquam eos anathematizaverat suus archiepiscopus, singularis meriti Sewinus, et Odo Carnotensium episcopus, necnon et alii magnae vitae et religionis viri. Et, iniqua indignatus exsurgere judicia, exsecrantis voce proclamat: O tempora! 139.0397C| o mores! certe qui volunt exsequi in fabrateria mendacii cupiditates suas pravas, ipsi nituntur condere leges iniquas. » Ad ultimum, sua non ignorans multis displicere scripta, regibus sese commendat, praecipue domno Rotberto quem scientem litterarum ac idcirco diligentem fore noverat studiosorum, scribens in haec verba: « Praeterea dominos meos cum familiariter alloquens bona suadeo, multorum animos scio contra me concitos, juxta illud comici: Obsequium amicos, veritas parit. (TER. Andr. I. I, 41.) De quorum animositate non multum moveor, dulce decus meum, Rotberte, quem atavis regibus editum divina pietas perduxit ad regni fastigium, si, post Dominum et sanctos ejus, vestro specialiter sustentor 139.0397D| auxilio et concilio, cujus mentionem in quotidianis orationibus meis nunquam praetereo. »

CAP. X.

Bernardus Bellilocensis abbas, clari generis, Caturcensis episcopus; Bernardus Bellilocensis, clari generis, Caturcensis episcopus; Abbo optima ei dat monita. Simoniam impugnat. Primae Jerusalem peregrinationes. Bernardi iter Romam, etc. Abbonis alia epistola ad ipsum. Leges pro rerum circumstantiis debent explicari. --Bernardo etiam abbati Bellilocensium, inter alia, duarum mittit textus epistolarum, quarum non putavimus praetermittendam commemorationem. Hunc sane Bernardum pater Hugo, haud infimo inter proceres Aquitanicos ortus loco, ex copiosa filiorum caterva Deo obtulerat 139.0398A| ad serviendum, ac ad Floriacense sancti patris Benedicti coenobium miserat, litteris imbuendum. Quem hic totius bonitatis plenus Abbo, ex praecepto abbatis sui honorabilis Richardi susceptum, valde dilexit, et in quantum temporis opportunitas arrisit, liberalibus artibus erudivit. Sed idem Bernardus, non longo annorum interjecto spatio, a patre suo evocatus, Solemniacensi abbatia, quam sanctus quondam construxit Eligius, est donatus; ac non multo post, Bellilocensem locum, quem ejus genitor jure belli armisque conquisierat victricibus, est adeptus. Cui cum Willelmus comes Tolosanus Caturcensem praesulatum, quem nunc regit, committere disposuisset, et ob hoc, tam ipse comes quam et archiepiscopus Bituricensium, sub cujus dioecesi 139.0398B| eadem ecclesia consistit, non minimam pecuniae summam ab eo exigerent, ad hunc alumnum suum sanctum dirigit Abbonem, quid facto opus esset interrogans. Ad quem ille charitativam direxit epistolam ita se habentem: « Quia te divina pietas servum suum multis honoribus admodum extulit, quos virtutum praerogativa adeo excolis ut te imitabilem praebeas pluribus bonis, hortor et admoneo ut, tuae memor professionis, illos gradus excellentiae appetas in quibus Dominum non offendas. » Et post aliquanta, eos denotans qui gratiam sancti Spiritus vel vendunt vel emunt, haec dicit: « Hujusmodi emptores quasdam velut telas aranearum texunt quibus se defendunt, quod non benedictionem, sed res Ecclesiae possessuri emunt. Cujus vero possessio est 139.0398C| Ecclesia, nisi solius Dei? Quis ejus dominus, nisi Deus? Quia etsi praesens Ecclesia indiget duobus advocatis, uno in rebus temporalibus, altero in spiritualibus; neutrum tamen habet ut dominum, qui eam vel vendere possit vel emere quam Christus redemit suo sanguine. » Dansque ei consilium, hujuscemodi clausula finem imponit epistolae, « nunquam ergo, inquiens, fieri haereticus ullo modo acquiescas, quia inaniter de peccatis poenitentiam agit qui eam fidem impugnat quam sub sanctis apostolis catholica tenuit Ecclesia. »

Verum Bernardus, tandem aliquando bonorum hujus vitae pertaesus, videns multorum frigescere charitatem et ideo superabundare iniquitatem, deliberavit animo, relictis omnibus quae possidebat, Jerosolymam petere. Quod iter a patre ejus, poenitentiae 139.0398D| voto, ante omnes fere in hoc tempore Galliae habitatores coeptum ac percursatum fuerat. Nec tamen hoc absque sui sententia didascali aut consilio perficere disponens, ad Floriacum venit monasterium, secreta cordis sui huic suo totius bonitatis patefacturus magistro. Ille, Jerosolymitano interdicto itinere, ne omnino ejus voluntati contraire videretur, Romam petere, montem Garganum adire concessit, paternoque affectu attributis comitatui sive obsequio illius aliquibus suorum, cum fraterna eos sivit abire benedictione. Qui propinquorum suorum aeque limina apostolorum adeuntium coactus querelis, dicentium ejus abscessu claudestina inter se consurrexisse bella, Constantinum presbyterum, 139.0399A| quem ei ut obsequeretur pius magister ipsi delegaverat, ex itinere ad eum remittit, mandans suorum necessitudine se domum redire compulsum; non tamen quidpiam se sine ejus praecepto acturum, quin potius ei per omnia, uti prius spoponderat, pariturum. Simulque quaestione proposita inquirit utrumnam melius esset cuncta relinquere, an, ut suis praesidio foret, saeculo specie tenus deservire. At veritatis amator Abbo, apicibus ad eum directis, et quid sibi rectius videretur exponit, et quid ipse tenere mallet liberam dat eligendi copiam. In quibus non solum ipsum Bernardum abbatem, sed etiam universos viae ejus consortes, aut gravi laboravisse incommodo aut mortem obiisse condolens deflet. Inter quos domnus Remigius monachus, qui post cellae in qua idem beatus 139.0399B| Abbo corpore humatus quiescit praefuit, ab eodem Dei viro ad obsequium memorati abbatis, nunc episcopi, directus, magna vi febrium vexatus est. Sed nos memoratos apices ad demonstrandum hujus hominis Dei benignitatis affectum ex integro huic volumini inserere dignum duximus, in reliquis ejus epistolis abbreviationi operam daturi. Est enim hujusmodi:


« Domno meo, abbatum charissimo BERNARDO, servus servorum Dei ABBO. Suscepi, venerabilis in Christo, vivas tuae peregrinationis litteras, et ex pene mortuo presbytero addidici quid inter fluctus cogitationum semivivus lugeas, quem concepti voti impotem patriae calamitas inpraesentiarum reddit et innatam devotionem, ut opinor, distulit, non funditus exstinxit. Quod audiens, fateor, nimis indolui 139.0399C| et lacrymando dolori satisfeci; quandoquidem tui desiderio gemebat circumstans fratrum maxima multitudo, et, omnibus in commune gementibus, redibat ad memoriam quod vir magnae gravitatis Hugo, tui comes itineris et socius laboris, multis bonis flebilis occidit, nulli flebilior quam tibi, pro cujus amore, post Dominum, patriam, parentesque relinquens, exsul vitam finivit. Cumque satis egissem moeroris, tandem mihi consului, quia tibi absenti non potui, quem in orationibus interdiu videre videor, dum omnipotenti Deo sacrificium spiritus contribulati offerre non desisto. Siquidem id nimium extimui, quod bajulus legationis innotuit, vultum videlicet vestrum ita emarcuisse ut vix queatis subsistere, non solum 139.0399D| destitutus sobrietate et amicitia defuncti, verum etiam robore proprii corporis. Vereor itaque ne insidiae diaboli, quae multae sunt et vias servorum Dei spinis circumsepiunt, te a via mandatorum Dei avertant et retro respicere compellant, priusquam ad Segor parvulam civitatem devenias, in qua tuam animam salvans salvare queas (Genes. XXII). Scio etenim quod nunc tibi circumstrepunt propinquorum greges, militum phalanges, amicorum multitudines; et succenturiati declamatorie persuadent quod sibi, non tibi utile dijudicant. Sed, domi vitulis religatis, nosti quid vaccae fecerint quae mugientes arcam testamenti portaverunt, et, 139.0400A| non declinantes ad dexteram vel ad sinistram, Bethsamis pertulerunt (I Reg. VI, 12). Cujus facti non immemor, recordare quod in sacrificio jubetur offerri cauda hostiae, nec ulla rei familiaris cogitatio subrepat quae te a recto itinere dimoveat. Nam occurrit animo quod mecum familiariter locutus es, dum Romam proficisci decrevisses, consulens utrum scilicet relinqui deberet semel suscepta cura pastoralis regiminis, et oporteret dare libellum repudii fratribus et filiis qui nobis adversantur in via Dei. Cui cum ego respondissem quod auctoritate Patrum certum noveram, et creditis ovibus mortem praevalere persentiscerem, te infructuosum saltem tibi persuadere nec ausus sum nec debui, exemplum proponens Pauli Damascum fugientis et beati patris 139.0400B| Benedicti monachorum legislatoris. Denique in multis causis occasio se immergit, quae difficultatem contrariae legis bono exitu meliorem reddit. Quis enim non laudet curam pastoralis regiminis, si prosit? Quis rursus non laudet in se benevolentiam pastoris, si aliis non prosit? Solet nempe esse in praeceptis divinis quod et in antiquis reperitur edictis. Lex est: Si quis masculus templum Veneris fuerit ingressus, capite puniatur. Quidam juvenis, praeteriens templum Veneris, intus matrem caedi conspexit, et introgressus eam eripuit. Accusatur contra legem fecisse. Defendit se ille legi paruisse, et, inter dissidentes, si percussori ignorantia non prosit, juvat ex circumstantiis occasio pietatis. Idem est in nostris Evangeliis, ubi praecipimur non solum 139.0400C| uxorem relinquere, sed etiam odisse, proposito praemio, quod qui hoc fecerit centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. Rursus qui uxorem dimiserit, non quidem praemio, sed eo supplicio dignus scribitur quo moechi damnari praecipiuntur. Porro et qui matrem eripuit, et qui uxorem dimisit, uterque praejudicium patitur, si supplicio punitur; quoniam inde auctori legis se placere putat, unde offendisse praejudicatur. Quapropter, dilectissime, non bonum malo melius existimes, sed bonum bono melius credas: et ex contrariis sententiis eam eligas qua vitiis abrenunties, et moralibus virtutum exercitiis crescas. Denique, dum, abbatis onus portare debeas, an debeas deponere, addubitas, discretionem, qua maxime opus habes, matrem virtutum 139.0400D| assumas; et, conscendendo tribunal conscientiae, judicio discute quid utilius honestiusve sit animae tuae. Nam officium abbatis implere, et lucrum animarum quaerere honestissimum est, cui non impossibile est; cui vero malitia subjectorum impossibile est, quid superest, nisi ut honestius putet divino parere oraculo, quo scriptum est: Fili, miserere animae tuae placens Deo? (Eccli. XXX, 24.) Sane et apud Ezechielem speculator, clamans et non auditus, animam suam liberat; et, apud Benedictum patrem, pastor spretus et contemptus absolvitur, qui omnem curam exhibuit creditis ovibus. Caeterum, venerabilis pater, saltem in festivitate 139.0401A| patris nostri Benedicti quod tibi placeat innotesce, ut certi esse possimus quantocius de tua quam optamus salute. »

CAP. XI.

Abbonis duplex iter Romam. Gregorii papae responsum ad ipsum. --Interea eximius Abbo condigno apparatu Romam proficiscitur, privilegia ecclesiae sibi commissae corroboraturus, imo renovaturus Sane non qualem voluit aut qualem debuit, sedis apostolicae pontificem, nomine Joannem, invenit. Nempe turpis lucri cupidum atque in omnibus suis actibus venalem reperit. Quem exsecratus, perlustratis orationis gratia sanctorum locis, ad sua rediit, emptis optimae speciei aliquantis holosericis palliis ornatui ecclesiastico congruis. Porro, paucis labentibus annis, occasio se praebuit ut, rogatu ac 139.0401B| precibus gloriosi regis Botberti, Romuleam repedaret ad urbem. Praecipua vero earum pro quibus directus est causarum, haec fuit: quia Arnulfus, Remorum archiepiscopus, absque justa audientia sede sua privatus custodiaeque fuerat mancipatus. Ob hoc Gregorius, qui Joanni in apostolica successerat sede, non solum nobilitate generis, verum etiam probitate clarus mentis, toti regno Francorum anathema se invecturum comminatus est. Hac igitur ex re Italiam repetere servus Christi Dei cogitur. Et quamvis mole corporis gravaretur (nam, in transmarinis regionibus, peregrinorum ciborum inusitata qualitas decoctaeque potionis haustus corpus ejus pingue reddiderat), nequaquam tamen labore fatigabatur. Nec vero ipsa ejus pinguedo ullam ei ingerebat 139.0401C| dehonestationis maculam. Et cupidus pacis cum foret, leve ducebat omne genus defatigationis, dummodo eum reperiret virum per quem, fama vulgante, audierat ad pristinum posse statum religionis resurgere normam. Profectus ergo Romana iterato revisit moenia, ubi, eo quem quaerebat nequaquam reperto, per concava vallium, per praerupta montium investigans, tandem in finibus Spoletanorum invenit. Cumque se invicem duo Ecclesiae lumina conspexissent, gaudio ultra quam credi possit gavisi magno, in mutuos ruunt amplexus. Et prior verae humilitatis custos Abbo salutatoria a parte regis depromit verba. Tum sacerdos vere apostolicus, reddita benedictionis recompensatione, ait beato viro: « Bene te advenisse gaudeo, fili, Ecclesiae veritatisque, ut comperi, custos 139.0401D| ardentissime. Etenim surdus de te rumor meas repleverat aures, te tam divina quam humana pollere sapientia, nec qualibet amicitia a jure aequitatis abduci posse. Vere fateor me jam dudum desideravisse tuum intueri vultum, tuo concupivisse amicabiliter perfrui alloquio. Fruamur ergo cupitis sermocinationibus, alternisque divinarum atque mundanarum lectionum aliquandiu mentem relevemus studiis. Porro unum te volo nosse, legationem tuam me benigne suscipere, et quaeque suaseris me facturum fore. Tuum autem erit petere, meum vero petitis pro posse assensum praebere. Novi namque 139.0402A| nihil te contra jus fasque postulaturum, ac ideo me tibi contraire scio non esse aequum. » Post haec verba, omnibus ei collatis victui necessariis, ad hospitium sivit abire. Sicque, octo ferme diebus, eum detinens et frequenter convivio suo eum asciscens, cunctis pro quibus ierat libens annuit.

CAP. XII

Privilegia et dona Abboni ab eo concessa Privilegii summa. Arnulfi archiepiscopi restitutio. --Tunc vere sollicitus pastor Abbo, memor utilitatis loci quem regebat, privilegium illi apostolicae utilitatis fieri rogavit. Quod Deo dignus papa tam favorabiliter largitus est, ut non solum nullum pecuniae quaereret lucrum, verum thymiamate ac planeta, qua inter missarum uteretur solemnia, donatum, eumdem Dei famulum gaudentem ad proprium remiserit 139.0402B| solum. In eo sane privilegio inter alia continetur ut episcopus Aurelianensis, nisi invitatus, Floriacum nequaquam adeat coenobium, neve unquam quilibet pontificum eidem monasterio divinum interdicat officium, etiamsi tota Gallia, ob populi peccata, anathematis feriatur vindicta a sede apostolica. Sed ne quis eos, domnum dico apostolicum et Abbonem sanctum, existimet in hoc facto contraria regulis sanctorum sensisse Patrum, necessarium nobis visum est, ex epistolis Magni papae Gregorii pauca de pluribus hic exempla inserere, in quibus exquirendis pia huic beato viro semper fuit intentio. Sciebat namque illum nunquam vel sensisse vel scripsisse contra canonum decreta-Scribit ergo idem egregius papa Gregorius Maximiano 139.0402C| Ravennati episcopo, inter alia: « Quoties, pro utilitate monasterii sui, ad pontificem Romanum abbas venire vel transmittere forte voluerit, id ei modis omnibus liceat. » Quod vero ab episcopis et clericis monasteria inquietari non debeant, tam memorato pontifici quam ejus antecessori Joanni, frequentibus scripsit epistolis. Luminoso quoque abbati de eadem re, inter caetera, sic ait: « Castorio. inquiens, fratri et coepiscopo nostro nostra praeceptione transmissa, ei successoribusque ejus a te monasterioque tuo cunctam laesionem abstulimus funditus potestatem, ut nec ultra in vestro versaretur gravamine, nec monasterii res describat, nec publica illic debeat esse processio. » Ad eumdem etiam Castorium, post aliqua, ita scribit: « Missas, 139.0402D| ait, illic (haud dubium quin in monasterio) publicas per episcopum fieri omnino prohibemus, ne in servorum Dei recessibus, popularibus praebeatur ulla occasio conventibus, et simpliciores ex hoc animos plerumque (quod absit!) in scandalum trahat frequentior quoque muliebris introitus. » Quod autem divinum officium monasteriis interdici non oporteat, Joanni episcopo de Urbeveteri scribens, ita asserit: « Agapitus, abbas monasterii sancti Georgii, insinuavit nobis plurima se a vestra sanctitate gravamina sustinere; et non solum in his quae necessitatis tempore monasterio aliquod possint ferre 139.0403A| subsidium, verum etiam in hoc monasterio missae prohibentur celebrari, sepeliri etiam ibidem mortuos interdicis. Quod si ita est, a tali vos hortamur inhumanitate suspendi, et sepeliri ibidem mortuos vel celebrari missas nulla ulterius habita contradictione permittas, ne denuo querelam de his quae dicta sunt praedictus vir venerabilis deponere compellatur. » Verum de his satis dictum; nunc coeptae narrationis ordo repetatur.

Regressus itaque honorabilis Abbo ad regem a quo missus fuerat, cuncta pro quibus ierat perfecta nuntiat. Arnulfum Remensem custodia exemptum pontificatui restituit; pallium illi a domno papa directum reddidit. Post haec, per internuntios, ipsi venerabili apostolico domno Gregorio amicabiles 139.0403B| plenasque reverentiae dirigit litteras, in quibus innotescit se cuncta uti jusserat perfecisse. Quarum istud est exordium: « Domino semper in Christo venerabili, sanctae Romanae et apostolicae sedis praesuli, ac ideo universalis Ecclesiae doctori, suus ille, Abbo Floriacensium rector, in Christo salutem. Saepius contingit ut puritas integrae veritatis vacillet sententia malefidi interpretis. Quod ego, venerabilis pater, cavens, vestri animi sensa fideliter simpliciterque, ut praecepistis, deprompsi, nec animositatem regis perhorrui, dum fidem, quam vobis promiseram, ex asse servavi, quandoquidem nihil addidi, nihil minui, nihil immutavi, nihil reliqui. Horum omnium ipse Arnulfus, e custodia liberatus et absolutus, testis est; cui vestrum pallium eo tenore obtuli 139.0403C| quomodo illud acceperam ex sanctis manibus vestris. » Meminit et in fine earum planetae ab ipso sibi datae, ita inquiens: « Nam, liberalitatis vestrae memor, ut servus Domino gratias refero, qui inter missarum solemnia, munere vestro usus planeta, vestri nullo modo oblivisci valeo in meis oblationibus. Caeterum vobis semper parere decrevi, cujus apostolatum Deus custodiat in aeterna pace. »

CAP. XIII.

Abbonis epistolae et scripta quaedam. --Ottoni quoque imperatori epistolam versibus conscripsit hexametris, nullis sapientum istius temporis comparandam carminibus, e Porphyriano utique sibi codice exemplar sumens, hunc versum, materiam et quasi fundamentum totius constituit operis. 139.0403D| Otto, valens Caesar, nostro tu cede cothurno. Is nempe versus in eadem desinit littera qua etiam incipit; sicque fit ut ipse principia versuum omnium finemque tenens, per medium quoque epistolae erectus, itemque in transversum in modum crucis incedat, ipse nihilominus clausula carminis fieret. Atque hoc modo contingit ut et ipse sexies diversis modis legatur, et quatuor quadrangulos in epistola 139.0404A| faciat, in quibus quadrangulis quatuor nomina erectim posita leguntur: in duobus quidem Otto et Caesar, in aliis vero Abbo et abba, quae minio scripta, licet separatim hoc sonent, tamen cum aliis versuum litteris in ordine rediguntur ( vide infra ).

Sed et idem venerabilis Abbo ad Odilonem Cluniacensium abbatem venerabilem, sanae et religiosae vitae virum, scribens, quid capitula erae sive adnotata, quae in Evangeliis habentur, inter se discrepent; quidve de aperta satis enodatione declarat. Existunt et alia ad alios hujus sancti patris scripta, quae, ne lectori fastidium generent, nunc interim tegantur per silentium. Unum illud non omittendum, quod cyclos annorum incarnationis Dominicae, ab incarnati Verbi initio ad sua usque 139.0404B| tempora, juxta veracem Evangeliorum fidem correxit atque ad annos postea circiter mille quingentos nonaginta quinque dilatavit. Cujus operis praefatiunculam, fratribus ac filiis suis, nobis scilicet Floriacensibus consignans monachis, mentionem facit anni transitus sanctissimi patris Benedicti.

CAP. XIV.

Leprosus ab eo sanatus. --Sufficiat jam nunc laudem fidelis linguae ejus, stylique politi, quantum possibile fuit, deprompsisse elegantiam; illud celebri fama in populos propalare dignissimum, nequaquam hunc beatum virum a Deo expertem miraculorum relictum, dum adhuc carne praesens incoleret saeculum. Quin potius ejus sibi monstravit placuisse vitam quam miraculis voluit esse insignem. Eadem autem tempestate fuit quidam homo quem 139.0404C| dira leprae perfuderat macula. Hic admonitus est per somnium uti ab hoc Dei homine suae sanitatis quaereret auxilium. Qui, veritus per seipsum accedere ad eum, quemdam boni testimonii optimaeque conversationis adiit monachum, nomine Elisiernum, [ Boscio male, Elizerium], huic eidem sancto familiarissimum. Illi ergo suae necessitatis exponit causam, manifestataeque visionis modum. Revelatum quippe sibi fuisse aiebat debere eumdem Christi famulum aqua exorcizata manus abluere, quam videlicet aquam ipse aeger suscipere deberet, languentiaque membra perfundere. Audiens haec monachus primo detrectavit fidem ejus adhibere dictis, simulque eum his coepit objurgare verbis: « Cur, inquiens, 139.0404D| o homo, nos tentatum advenis, somniorum tuorum deliramenta pro veris inferendo? Noli, noli falsis tuis adulationibus nostras mentes seducere velle. » Tum aegrotus persancte dejerat se nullam fallaciae nebulam praetendere, quin potius vera allegare. Abiit ergo frater ille ad hunc de quo sermo vertitur ter beatum, et divinum, quod a languente audierat, ei pandit oraculum. At ille paulo commotior et indignantis vultu expresso, peneque illacrymans: 139.0405A| « Non, inquit, hactenus ea vobis contuli exempla, ut me adulationis quis aestimet desiderare obsequia. Quapropter si meum te vis vocari et esse dilectum, cave ex tuo ore istud deinceps audiam verbum, praecipue cum ad ista me nullatenus sciam fore [esse] idoneum, et sanctorum talia sint gesta virorum. Cui cum a fratre objiceretur non oportere illum gratiam sibi divinitus collatam occulere, quae saluti petentium crederetur posse prodesse, praesertim cum id ille recta et simplici fide, non adulantium persuaderet voto; tandem se vinci passus est, allataque benedicta aqua, manus lavit, memorato monacho tribuit, ut eam poscenti infirmo perferret imperavit. Acceptam ille aquam leproso perfert, eique infit: « Nunc, inquiens, tua infirmitas palam 139.0405B| cunctis est. Si ergo tuis nos vis fidem accommodare sermonibus, postquam te his perfuderis aquis, die tertia nostris temet visendum repraesenta obtutibus. » Fecit aeger ut sibi imperabatur, et ecce ante transactos praefati termini soles, dudum discolor cunctis naturali visebatur reinduta [ l. reindutus] specie. Quod ubi fratri illi perspicaciter credibile apparuit, mox homini Dei quae fuerant acta indicare curavit; a quo sub terribili Christi nominis invocatione interdictum suscepit ne hoc ulli hominum ipse vel is qui sanatus fuerat innotescerent, quandiu ipse sanctus in corpore maneret. In qua re Domini Christi et Redemptoris nostri imitatus exemplum est, qui, sanatum a se alloquens leprosum, Vide, ait, nemini dixeris (Matth. VIII, 4). Haec nobis, post hujus 139.0405C| sanctissimi viri transitum, praefatus domnus Elisiernus sub attestatione retulit veritatis; quae nos, absque detrimento veri augmentove falsitatis, simpliciter referre studuimus. Ille venerabilis Elisiernus, ante peractum ex quo ista nobis retulit annum, laudabilis vitae diem clausit ultimum.

CAP. XV.

Ornamenta ecclesiae ab eo facta. --Non abhorrere a recto laudis creditur genere, si ea quae sub ipso vel per ipsum ad ornatum domus Dei, quae est ecclesia, gesta sunt, noster explicet sermo, maxime cum inter Salomoniaca praeconia hoc praecipue laudetur quod templum Domini magnificis exstruxerit impensis. Et quamvis ejus tenues copiae divitiis nequeant locupletis Salomonis adaequari, tamen quae, 139.0405D| prout pauper quem regebat locus tempusque malignum persuasere, acta sunt, silentio non sunt digna obnubilari. Namque anteriorem tabulam altaris sanctae Dei genitricis Mariae, ab antecessore ejus domno Oylboldo auro construi coeptam, ad perfectum usque perduxit, duas circumjacentes argento opertas augmentari fecit, et, ut breviter multa perstringamus, sex altaria, tam ejus quam monachorum sub ipsius regimine consistentium, devota intentione, argenteis sibi affixis praefulgent laminis: unum videlicet, sub nomine Patris Benedicti Deo dicatum aliud, sub nomine summae ac individuae Trinitatis, sancti quoque Stephani et sancti Aniani, necnon sancti Joannis evangelistae fratrisque ejus beati 139.0406A| Jacobi. Sed et paries ligneus, circa tumulum inclyti confessoris Christi Benedicti locatus, simili est comptus specie metalli, atque in eo quaedam miraculorum ejusdem dilecti Domini caelatoria arte perspiciuntur expressa. Haec itaque et alia nonnulla sub egregio patre Abbone in Floriacensi coenobio perfecta sunt, instantia et procuratione honorabilis monachi Gauzfredi, cui ipse sacrorum commiserat custodiam thesaurorum, cujus etiam Gauzfredi sollicitudine gazophylacium lapideum est constructum, ad repellendam ignis, si (quod absit!) ingrueret, violentiam satis idoneum, eodem de quo loquimur venerabili patre Abbone sumptus subministrante, de cujus vitae moribus et scriptis quia multa retulimus, ne fastidiosi in multiloquio simus lectori, stylum ad 139.0406B| ejus enarrandum vertamus transitum.

CAP. XVI.

Regulae monasterium reformaturus adit. Suos ibi relinquit. --Igitur cum hic Deo amabilis hominibusque venerabilis Abbo per sexdecim annos continuos in a Deo sibi commisso pastorali strenue desudasset officio, Wasconiam proficiscitur. Est in illis partibus monasterium quoddam Squirs, ut fertur, antiquitus nominatum; a modernis, contrario nunc vocabulo, Regula vocitatum. Nulla quippe religionis norma, nulla aut rara bonae conversationis saltem vestigia usque ad haec in eodem loco apparuere tempora. Id Guillelmus Sanctionis filius, Burdegalensium comes ac totius Guasconiae dux, audita fama religiosae vitae domni Richardi Floriacensium abbatis, ipsi successoribusque ejus ad regendum 139.0406C| dudum commiserat, ut in libro quem de vita vel actibus abbatum nostri loci scripsimus, plenius explanatum est. In quo loco, tam ab ipso venerabili Richardo quamque a duobus ejus successoribus, Amalberto ac Oylboldo, diu multumque elaboratum est, quo vere is locus, per habitatorum conversationem, vocabulo uteretur suo; nec quidquam utilitatis actum. Post quos dum hic vir beatus Abbo regiminis adeptus esset gradum, quibusdam sibi persuadentibus quatenus eo proficisceretur, respondebat cum joco se illuc iturum quando eum satietas cepisset vitae. Et quanquam id ipse ludens diceret, tamen ita se post rei habuit exitus. Ferebatur denique nulli praedecessorum ejus post iter Guasconiae diu vivere 139.0406D| licuisse. Tandem ipse ad jam dictam pergit patriam, ejus regionis adit comites, memorati filios Guillelmi, Bernardum et Sanctionem, eumdem locum non pro suo, sed ipsorum disponit libitu. Et tunc quidem prospere ad sua rediit, quibusdam suorum, quasi ob tutelam loci, relictis. Verum hi quos relinquebat, perfidiam Guasconum veriti, et tunc inviti remanserunt, ac postmodum, multis a Guasconibus perpessis injuriis, cum his quos illis veluti adjutores miserat, ad eum revertuntur. Qui, eorum inertiae culpam fore [fuisse] nactus, alios mittit qui quod priores neglexerant corrigere curarent. Illi, similia passi, legatos ad eum dirigunt, quid paterentur intimant, ac, ni maturato sibi subveniatur, locum deserturos 139.0407A| atque ad propria minitantur se regressuros. Unum hoc sibi ex sententia comitum notum fore [esse] mandant: liberiorem sibi quam prius affuturam loci potestatem, si semel ad eos adeat, et tam comitibus quamque Amalguino vicecomiti, quem ipse eis advocatum dederat, quid ipse velit verbo tenus declaret: quos manere decreverit, mansuros; quos exire judicaverit, memoratos polliceri principes vi se expulsuros.

CAP. XVII.

Alterum ejus iter Regulam per Pictavos, etc.--Tandem talibus impulsus allegationibus, impendonte jam ultimo vocationis suae die, secundo iter arripit, hos ex monachis itineris comites assumens: supra nominatum Remigium, meque qui haec scribo Aimoinum, cum Guillelmo, suae venerantiae, juxta 139.0407B| abbatum morem, tum bajulo. Jamque in via constitutus, legatis qui pro se venerant imperat se antecedere, comites advocatumque certos de suo adventu reddere, ne moram colloquii faciant, dum ipse ad eos venerit, procurare. Ipse, in nullo negligens utilitatis coenobii quod regebat, Pictavos pergit, Guillelmum illius urbis adiit comitem, pro juvamine possessionis monasterii sui, quae Salx dicitur, calumniis advocatorum valde oppressae, eum rogaturus. A quo die dicta, in qua sibi post suam regressionem ab eodem comite justa deferretur audientia, pro re alia aliquantasper inibi moras nectit. Forte abbas monasterii Sancti Cypriani in suburbio Pictavorum siti, eidem sancto consanguinitate conjunctus, vocabulo Gislebertus, crimine falso impetebatur. Is 139.0407C| eum humillima detinuit prece, uti suae causae, quam in proximo ventilandam autumabat, interesse dignaretur. Sed cum improbus subsedisset accusator, manifestusque fieri vereretur, vir Domini Abbo, qui cunctis injuriam patientibus, quantum in se erat, opem ferre cupiebat, litteras eidem propinquo suo, ex sua parte abbati Cluniacensium Odiloni, cui idem monasterium subjectum erat, perferendas tradit; quae videlicet litterae et ultimae epistolarum ejus existunt, et apud nos cum reliquis conservantur. Ipse iter quod coeperat maturare contendit. Nos ergo quinta postquam ibi adveneramus die, celebrata omnium sanctorum solemnitate, quinta aeque feria inde progressi, per Karrofense [ Charroux ] monasterium, ad Nantoliacum devenimus coenobiolum, in 139.0407D| honore sanctissimi patris Benedicti fundatum; unde digredientes Sabbatorum die, Engolismam advenimus; a qua urbe die Dominica egressi, dum incerti pro advenientis noctis hospitio, ac idcirco moesti incederemus, ostendit Dominus nobis nequaquam 139.0408A| se oblitum illum sanctum habere virum in cujus obsequio iter illud conficiebamus.

CAP. XVIII.

Domi a Giraldo exceptus et a matre Aimoini. --Nam, dum ad castrum, cui Albaterra [ Aubeterre ] nomen est, tendere deliberassemus, repente dominus ipsius castri nobilis vir, nomine Giraldus, post tergum nostrum celerrime adveniens apparuit. Qui dum inquireret quinam essemus, et beatum patrem nostrum Abbonem adesse cognovisset, gaudens ob ejus praesentiam, ait ad eum: « Dominum, inquiens, fidemque meam testor, me admodum gaudere quod te, domine, videre merui; nam bonitas et sapientia tua universo nostro pervulgata sunt orbi. Unde, si tuae placet benignitati, hospes tibi ero in hac nocte perliberalis, cuncta victui necessaria 139.0408B| tribuens. » Fecit ut dixerat, et usque ad noctem permanens, etiam in obsequendo, famuli fungebatur officio. Cumque juxta quamdam sui juris ecclesiam nobis hospitium praebuisset, ad memoratum castrum incibatus abiit. Postero die, in statu perseverans hesternae benevolentiae, obviam ei processit, praemittens per internuntios piscium xenia, eumque aliquot deducens milliaria, tam ipsi homini Dei quam his qui hospitii gratia comitabantur, duces viae largitus est. Sic demum benedictione postulata atque percepta, gaudens regreditur ad sua. Haec ideo retulimus, ut aperte clareat huic sancto viro nunquam defuisse divinum, ubi humanum putabatur defore auxilium. Nec tunc solummodo, verum in omnibus itineribus ejus, ac praecipue 139.0408C| per universam quam ea tempestate tenuit viam, sicut domini a servis, ita a cunctis per quos transitus fuit, jucundus ipsius praestolabatur adventus. Porro nos eadem die qua de Albaterra promovimus, transmeato Ella [ Ile ] flumine, una cum beato Abbone, in villa, quae Ad-Francos dicitur, hospitati sumus. Suscepit nos inibi genitrix mea, memorati militis Giraldi consanguinea, vocabulo Aunenrudis, cum quanta potuit humanitatis exhibitione. Haec devotionis et obsequii fervore circa eumdem Dei flagrans hominem, obnixe orabat ut biduo apud eam manere dignaretur. Quod ille vehementer abnuit, et, die data, suis ut viam maturato capiant imperat, tumque primum quasi praesagus brachium, in quo post percussus est, dolere sibi praedixit.

CAP. XIX.

139.0408D| Regulam tandem appellit. --Inde ad Dordonae [ la Dordogne ] fluenta ventum; quo enavigato amne, Guasconiae fines ingrediuntur. Transmeantibus Dornoniam, antequam ad praefatum veniatur Regulae coenobium, Droth torrens 139.0409A| occurrit, quem dum transire esset necesse, vir Dei lintrem, quae perexigua illo habetur in fluviolo, dum ascendit, ea introrsus a lutoso littore relabente, cingulo tenus pene in aquam decidit. Mirum dictu! vestigiis paululum madefactis, in reliquis indumentis vix tenuis apparuit humor. Transmeato sane hoc pessimi occursus torrente, postero die ad monasterium Regulae ventum. Et primo quidem die, cum quiete manserunt; secundo sane, inter nostros et Guascones jurgium propter cibaria equorum ad vesperum ortum vixque a majoribus sedatum est. Quod ubi in crastinum venerabilis pater Abbo comperit, suos vehementer redarguit cur inermes et inter infensam sibi gentem bella cierent, monebatque patientiam servare, donec ipse cum comite ac 139.0409B| loci advocato colloqueretur qui jam jamque affuturi credebantur. Tum demum suas suorumque, quos primitus ibidem reliquerat, injurias ad libitum ultum iri pollicebatur. His ac similibus verbis suorum furibundos sedare tentabat animos. Erat ea die celebris universo orbi beati pontificis Martini Turonici solemnitas, et sanctus vir magna cordis ac corporis alacritate missarum festiva celebravit solemnia. Qua die et sequenti, quae Dominica fuit, idem Dei famulus Abbo, post sancti sacrificii per seipsum oblationem ac corporis refectionem, montem in quo monasterium situm est undique perlustrans, laudare simul ac mirari non solum loci firmitatem, verum etiam maximorum quae inibi fuerant aedificiorum fundamenta coepit. Horum itaque 139.0409C| locorum situm, a sancto viro laudatum, succinctim litteris mandare opportunum fore credimus.

CAP. XX.

Regulae situs. Cassinogilum. Regulensium factio in Abbonem. Abbonis plaga. Interitus. Seditiosorum furor. Abbonis funus. Sepultura cum solitis vestibus. --Monasterium Regulae, in honore principis apostolorum Deo dicatum, in monte est positum. Qui videlicet mons a tribus lateribus, orientali, aquilonali et occidentali, aliis cingitur montibus; a meridie Garonna vallatur flumine periculosaque vallis voragine. Ab oriente inter ipsum et alterum montem vallis existit perangusta, per quam fons meat, quam incolae Mosellam nuncupant; simili modo ab occidente alterius fontis rapido alluitur cursu, cui Mosa nomen est. Haec nomina a Francis 139.0409D| illis imposita aestimantur, qui a Magno Carolo ad tuitionem provinciae ibi relicti sunt. Non longe quippe ibi abest palatium ipsius magni principis Cassinogilum, sed quasi tribus milliariis, in quo idem imperator uxorem suam, Ludovici Pii matrem, gravidam reliquit, dum contra Sarracenos expeditionem in Hispaniis ageret. Quod et Heinardus vitae illius relator scribit, et nos in libro miraculorum sancti patris Benedicti breviter expressimus. Locus sane Regulae ob supra dictam positionem non facile hostium patuisset accessui, nisi ab aquilone parva 139.0410A| ei adjaceret planities, cui conditor municipii vel, ut quidam volunt, civitatis, turrim quadris lapidibus exstructam opposuit, quae nunc ruinarum tantummodo suarum indicia praefert. Igitur tam hujus quam caeterorum aedificiorum dirutos parietes, et per devexa totius montis latera propter firmam caementi tenacitatem dependentes, homo Dei conspicatus admiransque, laeto nobis arridens vultu, infit: « Potentior, inquiens, nunc sum domino nostro rege Francorum intra hos fines, ubi nullus ejus veretur dominium, talem possidens domum. Sed heu proh dolor! aliter quam ei ac nobis utile fuit, hujus loci parabatur possessio.

Denique malignorum factio qui illis quos ipse sanctus pater ad eumdem miserat locum irrogaverant 139.0410B| injurias, in id jam conspiraverat ut, ex qualibet occasione commoto tumultu, tanta famulos ipsius caedis contumelia afficeret, quatenus nec ipse, nec quilibet alter, eos ulterius adire auderet. Quod vero mortem illius inter dolos machinata sit non vere scitur, nisi quia is qui eum percussisse dicitur in jurgio nostris dixisse fertur pro nihilo se ducere si lancea ventrem ejus transforaret. Secunda igitur feria, qua sancti confessoris Bricii agebatur festivitas, monachum, qui hos esse dicebatur machinatus dolos, sanctus pater noster Abbo increpare coepit, quod, sine ejus licentia de monasterio egressus, foras manducare praesumpsisset. Hic Anezan nomine dicebatur proprio, gente barbarus ac vocabulo. Qui dum sancti viri increpationem se patienter 139.0410C| ferre simulat, sed circumstantibus contumactae verba respondet, subito auditur clamor mulierum, juxta morem gentis illius, ubi seditio oritur aut mors hominis intervenit, conclamantium. Tum ille perfidus, solo nomine monachus, ad eos qui se circumstabant infit: « Nunc, inquiens, dicetur meo monitu hoc esse ortum scandatum. » Cui quidam ex his qui aderant: « Si, ait, id metuis, nobiscum ad hos sedandos progredere motus. Verum eo differente, ad nostros reprimendos is qui monita dederat cursim progreditur. Causa autem ortae seditionis haec erat. Tam Francis quam Guasconibus se alterutros conviciis lacessentibus, unus Francorum, nimium impatiens convicii domino suo illati, conviciatorem baculo inter cervicem et scapulas 139.0410D| ictum humi prostravit. Eo prostrato, tam nostri quam seditiosi semet mutuo lapidare coeperunt. Interea vir Domini Abbo, intra claustrum monasterii residens et quasdam computi ratiunculas dictitans, tumultuantium clamore exaudito, foras ab inferiori montis parte progreditur, et ad reprimendos suos, qui superiora occupaverant loca, festinans, ab uno adversae partis satellite lancea tam valide vulneratur in laevo lacerto ut interiora costarum adactum penetraret ferrum. Qui purcussus non clamavit, non titubavit, aut cadentium more loco motus est, 139.0411A| verumtamen, hoc tantum dicens: « Iste, ait, serio haec fecit, » ad domum ubi sui famuli hospitium habebant ascendere coepit. Sustentabat autem eum frater quidam, nomine Guillelmus, cujus supra meminimus. Ego, vestigia ejus persecutus, conspicio super limen domus, quam vir sanctus ingressus jam erat, partem coagulati sanguinis. Interrogansque de quo foret, hoc a Dei homine responsum accepi: « De me, inquit, est, testor Dominum; » continuo mihi stetere comae; horrorque infusus corpori raucisonam reddidit vocem. Nondum enim quispiam animadverterat eum in carne esse vulneratum; sed tantum indumenta aestimabamus fuisse perforata. Itaque aio ad eum: Quanam in parte, inquam, tibi domino meo illatum vulnus est? Tum, eo elevante 139.0411B| brachium ut plagam detegeret, repente ab intimis costarum recessibus unda sanguinis prorumpens, manica laxioris pelliceae excipitur. Verum ipse nihilo tristior, nec vultus colore mutato, cum me trepidare magis magisque sensisset tam ex faciei permutatione quam ex verbis querimoniae, alacri vultu et pene ridenti similis, ait: « Quid tu, inquiens, ageres, si ipse vulneratus esses? attamen noli metuere; quin potius foras ad nostros progredere, eosque ad me venire facito, ut haec sedentur turbae. » Quod cum fecissem, illique obtemperantes ingressi essent, ipse, jam exsanguis factus, inter manus discipulorum famulorumque se sustentantium, Idibus Novembris spiritum reddidit. Retulerunt autem 139.0411C| qui ejus sanctum finem videre meruerunt (nam ego ob sedandos tumultuantes forinsecus remanseram) hunc ipsius ultimum fuisse sermonem » « Miserere, inquiens, Deus omnipotens, animae meae, locoque ac congregationi, quam nunc usque te concedente rexi. » Et ille quidem haec effatus, ut praedictum est, animam efflavit.

At seditiosi domum, in qua beatus pater jam defunctus a suis lamentabatur, circumdantes, obseratos succiderunt cardines ostiorum. Sicque furens ingressa turba, aliquibus vulneratis, cubicularium viri Dei, vocabulo Adelardum, qui caput domini sui propriis genibus suppositum lacrymis rigabat, ad necem usque fustibus praeacutis ac lanceis conciderunt; qui aegrum usque ad tertiae feriae diluculum protrahens 139.0411D| spiritum, defecit ac mortuus est, sepultusque in claustro monasterii, juxta quem quoque custos equorum ipsius sancti postea tumulatus est. Qui, tunc quidem vulneratus, usque ad diem festivitatis sancti Andreae languit, sicque obiit. Caeterum tantae cladis compilatores, certissime agnoscentes beatum obiisse Abbonem, certatim cuncti in fugam vertuntur, ita ut, terris reddito die, ne mulieres quidem in universis forensibus ipsius villae invenirentur domibus. Quatriduo post obitum sancti viri morati sumus, commorante semper nobiscum ob custodiam nostri quodam honorabili viro, nomine Guillelmo, Orioli filio. Qui videlicet Guillelmus, gratia beatum virum 139.0412A| videndi, eadem die cum quibusdam aliis ibidem advenerat, eoque viso, ad metatum suum, quasi milliario ac semis distans a monasterio, secesserat. Is, ubi nostrae miseriae nuntium accepit, ad nostrum auxilium cum suis velociter accurrit.

Hi ergo corpus beatum, quod adhuc in domo, in qua animam Creatori reddiderat, super nudam pene humum jacebat, tapeti impositum, ad nos usque pertulerunt, nostris propter caliginem noctise claustro monasterii minime exire audentibus. Dubitatum aliquandiu est quonam in loco poni deberet. Tunc in commune placuit ut, quando innocenter ac pro veritate quae Christus est interemptus erat, in ecclesia poneretur, ubi usque ad diluculum feriae quartae, duabus videlicet noctibus unaque die, eum, 139.0412B| cum quanta potuimus psalmorum et lacrymarum devotione, insepultum servavimus. Referri nequit qui luctus quive gemitus ab his qui ad eum visendum e propinquis venerant locis editus sit, cum eum, quem viventem cernere concupierant, mortuum conspiciebant. Contemplabantur sane vultum ejus adhuc sudario nequaquam opertum, qui dormientis potius quam mortui speciem ex rubore praeferebat, et lacrymis opplebantur; incredibileque, dum adviveret, videbatur eum tam ingentem post obitum, non solum a suis, verum etiam lacrymosum ab extraneis habiturum planctum. Nam quilibet adveniret, notus seu ignotus, ejus viso corpore, sive post tumulationem sepulcro, continuo in lacrymas prorumpebat. Matutino sane tempore feriae quartae, cum ipsis 139.0412C| quibus indutus erat vestimentis, uti mos est sepeliri interemptos, illotus etiam, lapideo tumulatus sarcophago, in interioribus cryptae, ante altare sanctissimi patris Benedicti. Et quidem satis decentissime, si non ei tam insperatus contigisset finis vitae. Sed Scriptura teste novimus quia justus, quacunque morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit (Sap. IV, 7).

CAP. XXI.

Sociorum ejus reditus Floriacum. Abbonis mors luctuosa. S. Benedicti celebre fe tum Decembri. --Nos igitur quarto a tumulatione sancti corporis die inde digressi, per biduum a vicecomite Amaluino ejusque uxore Rosemberga detenti charitativo sumus affectu. Cujus mulieris benignissimam erga nostros compassionem, nobis ad conclusionem voluminis 139.0412D| tendentibus, breviter memorare congruit. Nam ipsa viro suo ut vulneratos etiam nolentes retineret suasit. Retentis autem ipsa cuncta tribuit necessaria, non solum languentibus, verum etiam eorum servientibus, atque equis, qui omnes sexdecim erant numero. Medicum ipsa quaesivit, eique pro sanandis aegris ipsa pretium praebuit. A me quoque, ut cum eis remanerem, non solum mansueta prece, verum quadam imperiosa consanguinitatis exegit auctoritate. Hi vero qui sani evasere, a procuratoribus ejus, ipsa praecipiente, per omnes ipsius possessiones quae in itinere erant, honorifice suscepti, tristem tanti doloris nuntium per omne spargentes 139.0413A| iter, tandem Floriaco coenobio intulerunt. Quis tunc luctus quive dolor totam nostram sanctam invaserit congregationem, sermo explicare non sufficit, cum ab his quoque quibus ejus gravitas onerosa videbatur, inconsolabiliter lugeretur. Auxit hunc ingentem dolorem adventus plurimorum abbatum in imminente sancti patris Benedicti solemnitate, quae in mense colitur Decembri, confluentium. Horum alii ab ipso, ob quasdam ordinandas utilitates, erant evocati; alii suarum necessitatum certis ex causis eum consulturi advenerant; inter quos reverendus Cluniacensium abbas Odilo aderat, charitativo laudabilis in Domino familiaritatis glutino ei in omni sua conjunctus vita. Talium itaque praesentia, et ipsius absentia, propter quem venerant, ingerebat moestitiam, et nostris 139.0414A| ampliorem addebat dolorem quod tali forent pastore desolati, cui prudens consilium aliorum expeterent praelati coenobiorum.

Haec de vita, moribus et actibus, necnon martyrio sanctissimi patris nostri Abbonis, partim a fidelibus viris audita, partim a nobis visa, ad te, reverentissime clericorum Hervee, ut sanctitas petiit, veraci pro posse relatu scripsimus. Nunc tuam exposcimus benignitatem quatenus pro nobis Domini implores clementiam, ut, si quid forte eum in nostra offendimus narratione, ipse sua piissima indulgere dignetur miseratione; et, qui ejus sepulcrum dignatus est miraculis illustrare, mihi facultatem dignetur conferre, in sequenti volumine, ea ad laudem nominis sui fidelibus manifestare.