Vita Rabani Mauri (Rudolfus scholasticus)

This is the stable version, checked on 8 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita Rabani Mauri
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 107

Documenta Catholica Omnia pdf

Vita Rabani Mauri

Vita Rabani Mauri (Rudolfus scholasticus), J. P. Migne 107.0067A

OBSERVATIONES PRAEVIAE.

Librum de gestis RABANI, seu HRabani, alio nomine 107.0039C| MAURI, monachi primum, dein abbatis Fuldensis, ac demum archiepiscopi Moguntini, scripsit Rudolfus, seu HRuodolfus, Rodulfusve, Fuldensis monachus, ipsius Rabani discipulus, is qui sanctae Liobae abbatissae Bischofheimensis Vitam in litteras retulit, editam in saeculi tertii parte secunda, ubi plura de Rudolfo diximus. Dubium est an HRuodolfus scholasticus et cancellarius, qui Ratgario abbate quasdam litteras donationum pro monasterio suo exaravit anno primo Ludovici Augusti, apud Pistorium pag. 524, idem sit cum Rudolfo isto: an vero Rudolfus subdiaconus, qui alias postea scripsit anno ejusdem Augusti octavo, pag. 530, et anno decimo, pag. 534, 535. Certe cum Rudolfus istius Vitae conditor fuerit Rabani discipulus, eum Ratgarii abbatis tempore, quo Rabanus Fuldae litteras docebat, jam cancellarium et scholasticum dictum fuisse non puto. Veri similius est, ipsummet esse Rudolfum subdiaconum, qui anno Ludovici octavo chartam condidit vice Althuringi presbyteri: ac proinde nondum cancellarius. 107.0039D| Presbyter deinde scholis praefectus est post Rabanum, quem suum ipsius praeceptorem vocat in prologis Vitae subjectae et sanctae Liobae, cujus Vitam aggressus est imperio venerandi Patris, ut ipse ait, ac praeceptoris mei HRabani. Eum oratorem, confessoremque suum, ac scholarum Fuldensium praefectum appellat Ludovicus Germaniae rex in charta donationis, cujus fragmentum refert Browerus in cap. 14 libri III Antiquitatum Fuldensium. Sane Ermenricus levita, Elewangensis monachus, Vitam sancti Soli nuncupat omni in arte celeberrimo domno Ruodulfo meo didascalo, a quo bonitatem ac doctrinam se in annis juvenilibus praelibasse fatetur. Rabani Vitam integram an absolverit Rudolfus, incertum; nusquam enim integra prodiit in lucem: sed deficit in enumeratione Rabani Operum, nulla ejus archiepiscopalis regiminis mentione facta, tum apud Serarium in Historia Moguntina, tum apud Colvenerium initio Rabani Operum, tum apud Browerum 107.0040B| in Antiquitatibus Fuldensibus, et Bollandum in Februario suo.

2. Hanc Rudolfi lucubrationem si legit, in justae 107.0040C| Vitae numero non habuit Joannes Trithemius, qui in prologo Vitae Rabani, quam tribus libris hortatu Alberti Moguntinensis pontificis digessit anno 1515, haec habet: « Nec mirum si plura gestorum ejus silentio pertransivi, quippe qui nullum ante me fixum, solidum et sufficientem de hac ipsa materia potui habere scriptorem, sed primus auctor esse sine praecedente compellor. » Et infra: « Plures, fateor, historiarum scriptores varia laudum praeconia de hoc beatissimo atque doctissimo viro in suis lucubrationibus passim hinc inde scripserunt: quorum tamen nullus Vitam ejus continuata serie composuit. » Propterea ad eam scribendam impulsus est Trithemius, illamque in tres, ut dixi, libros distinxit: quorum primus est de Rabani vita privata, secundus de ejus regimine abbatiali, tertius de episcopali. In ea lucubratione Trithemius aliquoties usus est testimonio Meginfridi Fuldensis monachi saeculo XII, ex volumine De temporibus gratiae, hactenus inedito, in quo Rabani saepius meminit. Caeterum etsi Trithemii 107.0040D| opus de Rabano spernendum non sit, ut tamen recuderetur, non visum est operae pretium, propter multiplicia errata quae in eo commisit: maxime cum istud opus exstet initio Rabani Operum et in Februario Bollandiano, ubi Godefridus Henschenius Rabani Vitam eruditis commentariis illustravit. Nobis proinde sat erit habere libellum Rudolfi, cui historicum Rabani Elogium vice commentarii praemisimus.

3. A sancto Bonifacio Rabanus Moguntiacensis episcopus, vitae sanctimonia praeditus, tertius est ex ordine sancti Benedicti, ex quo educti sunt quotquot fere illam sedem tenuerunt post Rabanum ad saeculum usque duodecimum. Omnino tredecim pumerabat Paulus, Langius, ex ipsius Chronico Citizensi. Non mirum proinde, si tot in illis partibus fuerint Benedictinae familiae monasteria, adeo ut « in sola provincia Moguntina » Trithemii tempore superessent « centum viginti quatuor abbatiae nostri ordinis, 107.0041A| praeter illas quae ab ordine dimembratae sunt, quarum numerus denarium superat, » teste ipso Trithemio in lib. I de Viris illustribus ord. S. Benedicti, cap. 2.

PRAEFATIO AUCTORIS.

1. Scriptores rerum ecclesiasticarum cum sapienter, tum etiam utiliter instituerunt, vitas et facta justorum, et secundum divina praecepta viventium virorum, per litterarum revelationes tradere posteris. Merito a fidelibus magnis ideo laudibus extollendi, quod non invidiose silentes ea praetermiserunt; sed charitate, quae omnibus prodesse desiderat, abundantes, ad exemplum recte vivendi cunctis imitari volentibus fidei veritate subnixi protulerunt. Si enim non ita fecissent, nequaquam scire potuissemus 107.0041B| quid sancti patriarchae, quid prophetae, quid apostoli, quid etiam caeteri sancti martyres et confessores Christi gesserint, vel docuerint, quibusque signis et virtutibus ante vel post mortem suam claruerint; nisi ex eorum scriptis credita et intellecta nosceremus; qui ea non captandae propriae laudis intentione protulerunt, sed ut per ejusmodi exempla ad emendandos pravos mores humanae praesumptionis, et ad collaudandam divinae majestatis potentiam quorumcunque animos incitarent. Itaque eorum laudabile institutum pro modulo meo sequens, facultate qua valeo scribere nitor virtutes et miracula quae Deus per sanctos suos modernis temporibus facere dignatus est, quorum sacri cineres regionem nostram illati, quotidie fidelibus causa salutis 107.0041C| exsistunt, credens me non inaniter, imo utiliter, et mihimetipsi et multis aliis laborare: mihi quidem, quia praemium laboris mei cum eis, quos ob laudem Dei in simili opere sudantes imitatus sum, me habiturum esse per Dei gratiam confidens; aliis vero, quia rebus cognitis veneranda sanctorum solemnia fidelius amplectuntur, et majore mentis devotione accensi, in laudem Creatoris sui laetius assurgunt.

2. Temporibus igitur Ludovici imperatoris, qui post genitorem suum Carolum Magnum imperatorem, per annos septem et viginti Francorum tenuit imperium, multorum reliquiae sanctorum ab urbe Roma in Franciam delatae sunt: quarum aliae quidem ab eis adductae sunt, qui jussu dominorum suorum ut id efficerent Romam profecti sunt; aliae 107.0042A| vero per clericos sanctae sedis apostolicae et cives Romanae urbis allatae, vel per viam qua ferebantur, vel in locis quibus susceptae et conditae sunt, multis et magnis miraculorum signis, cujus essent apud Deum meriti claruerunt. Constat namque reliquias sancti Sebastiani martyris ab urbe Roma devectas, et ab Hilduino abbate apud Augustam Suessionum [ Al., Suessorum] Galliae civitatem, in ecclesia sancti Medardi confessoris venerabiliter conditas, tantis et inauditis omnibus retro generationibus florere miraculis, ut revelatio eorum fidem excederet, nisi certum esset omnibus fideliter credentibus, quod Deus et Dominus noster Jesus Christus, qui gloriosus est in sanctis suis, mirabilis in majestatibus, faciensque prodigia, omnia quaecunque voluerit in 107.0042B| coelo et in terra sine ulla difficultate potest efficere. Ossa quoque beatorum martyrum Marcellini et Petri, Proti atque Hyacinthi, cum reliquiis sanct Hermetis, non minore miraculorum gloria in diversis sanitatibus infirmantium quotidie fulgent: quae et ipsa a Roma translata, et Einhardo abbati adducta, juxta Moenum Germaniae fluvium, in villa quae prius Mullinheim, nunc autem Saligunstat dicitur, digna celebratione a fidelibus venerantur. De quorum translatione simul et virtutibus, quas per eos Deus operatus est, quia diligenter memoriae traditum est, hic dicere omitto.

3. De ossibus vero beati Alexandri martyris, et aliorum sanctorum quorum nomina suis locis dicentur, scribendum esse censeo qualiter, et a quibus, 107.0042C| vel ad quae loca translata sint, quibusque signis et virtutibus, sive in itinere quo ferebantur, sive in locis quibus condita sunt, floruerint, memoriae mandandum: ut cum de translatione et miraculis eorum secundum veritatem gestorum fuerit sermo prolatus, quibus in locis a fidelibus veneranda debeant inveniri, per haec scripta valeat agnosci.

INCIPIT VITA.

4. In ea parte Germaniae quam Franci qui dicuntur Orientales inhabitant, locus est ex nomine vicini fluminis Fulda vocatus, situs in saltu magno, qui moderno tempore ab incolis illarum regionum Bochonia appellatur: quem sanctus Bonifacius martyr, legatus in Germaniam ab apostolica sede directus, 107.0043A| et episcopus Moguntiacensis ecclesiae ordinatus, quia secretus erat et a populari frequentia valde remotus, impetravit a Karlmanno regi Francorum, et cum auctoritate Zachariae, sanctae sedis apostolicae summi pontificis, monasterium in eo constituit monachorum, anno ante passionem suam decimo, qui fuit ab Incarnatione Dominica quartus et quadragesimus et septingentesimus annus.

5. Huic itaque monasterio quintus a beato Bonifacio praefuit in regimine Rabanus abbas et praeceptor meus, vir valde religiosus, et in Scripturis divinis apprime eruditus: cujus omne studium fuit in meditatione legis Domini et in doctrina veritatis, curaque maxima circa disciplinam monasticam et profectum discipulorum. Mens ejus ad ea disponenda 107.0043B| quae ad cultum divinum pertinent semper erat intenta. Quotiescunque a curis saecularibus (quas, prout possibile erat, toto nisu declinabat) liber esse permittebatur, aut alios sacris litteris instruebat, aut in legendo vel dictando divinis Scripturis semetipsum pascebat. Inter haec et alia quibus in oratione, vigiliis et abstinentia, caeterisque virtutum titulis formam se sibi subditis praebebat, monasterium totum domibus apertis [ Forte, aptis] et habitaculis congruentibus exstruxit; et ecclesiam ex diverso metallorum pretiosarumque vestium genere pulchra varietate decoravit. Per cellas quoque fratrum sibi commissorum et per alia loca multa ad se pertinentia, in quibus prius non erant, ecclesias cum permissione episcopi sui construxit: quas collectis undecunque 107.0043C| sanctorum reliquiis, eorum nomine et honore consecrari fecit.

6. Erant etiam per diversas provincias praedia monasterio subjacentia, partim ex donis regum, partim ex liberalitate fidelium personarum, propter amorem Dei et venerationem sancti martyris Bonifacii illuc collata: quorum alia quidem per villicos ordinavit, alia vero, et maxime illa in quibus ecclesiae fuerant, presbyteris procuranda atque disponenda commisit. E quibus, qui in Italia praedium procurabat, quod Adumar quondam comes sancto Bonifacio tradidit, nomine Addo, inde rediens, inter caetera retulit Alabingum [ Al., Halabingum] quemdam, potentem in Italia virum, mandasse abbati, 107.0044A| quod cujusdam sancti martyris ossa vellet ei transmittere, si congruus ab eo venerationi illius locus exhiberetur, partemque haereditatis suae quam in Francia, unde oriundus fuit, habebat, solemni donatione loco illi conferre disponeret, ad deserviendum usibus eorum qui ibi essent servituri. Quibus ille auditis, quia multum in Domino gavisus, talium rerum desiderio non parum movebatur, absolutisque celeriter causis propter quas presbyter venerat, remisit eum in Italiam, mandans memorato viro Alabingo in translatione reliquiarum sancti illius martyris non segniter agendum; quin potius propter varios eventus rerum omni velocitate ut efficeretur esse festinandum. Jam se divinis officiis faciendis basilicam congruentem habere constructam, 107.0044B| et omnia parata quae ad susceptionem et cultum hujusmodi rerum usus exposcit; neque aliquid esse ex hac parte impedimenti, quin pollicitationem suam, si voluntas non defuerit, valeat implere.

7. Cumque profectus esset presbyter, ut in Italiam reverteretur, contigit ut quidam diaconus Romanae Ecclesiae, nomine Deusdona, veniret in Franciam, specie quidem quasi pro quibusdam suis necessitatibus regis opem imploraturus; re autem vera sanctorum quas secum habebat reliquias alicui religiosorum in Francia virorum daturus, cujus adjutorio posset inopiae suae aliquod capere supplementum. Transcensis igitur Alpium jugis, cum ad plana et campestria descendisset in finibus Alamannorum, venit ad quamdam villam, quae vocatur 107.0044C| Kentibruto, in pago Turihgawe, ubi ecclesiam cum reliquiis ingressus, cum benigne a presbytero susceptus esset, dedit ei partem reliquiarum beati Alexandri martyris sub altare ecclesiae collocandam. Quo facto, mox quanti meriti apud Deum esset miraculis declarantibus coepit ostendi. Audientes enim populi sanctorum allatas reliquias esse, debiles et aegrotos et variis incommodis afflictos undique coeperunt adducere, credentes per orationes sanctorum pristinam recuperare sanitatem. Inter quos femina quaedam, immundo spiritu possessa, basilicam introivit; cumque a presbytero juxta morem ecclesiasticum exorcizaretur, per os illius daemon respondit, si ab ea fuisset ejectus, statim in aliud vas 107.0045A| quod sibi in eadem regione concessum esset, ingredi deberet: Othmarum quemdam, quem intraturus esset, ex nomine designans. Ad quem presbyter, quia non procul habitabat, mox nuntium mittens, jussit ut, confessione facta, peccatorum poenitentiam ageret, ne forte facinorum suorum merito fieret inimici. Qui praeceptis obediens ad poenitentiam, quam diabolus semper aversatur, tota mente confugiens, insidias evasit inimici: daemon vero per virtutem sancti martyris ipsa die ejectus, feminam quam tenebat sanae mentis et incolumem reliquit.

8. Item quaedam femina, orationis causa veniens ad reliquias sancti, duas inaures aureas pro munere obtulit ad altare: quas ancilla, quae in ejus obsequio erat, super altare positas concupiscens, cum inter 107.0045B| caeteras mulieres quae advenerant orationi incumberet, optavit in corde suo ut eas cum justitia redemptas habere potuisset. Cumque inter orandum id animo volutaret, mox mirum in modum, aliis ab oratione surgentibus, ipsa se erigere nullatenus potuit; sed ita, ut super genua sua orationi incubuit, quodam rigore contracta permansit. Interrogata autem a presbytero causam peccati, cujus merito tan. subitam membrorum contractionem pertulisset, vel quid animo gereret quando in oratione procubuit, respondit nullam sibi aliam laesionis suae causam videri quam inaurium illarum concupiscentiam. Cui presbyter: Si sancti, inquit, Alexandri voluntas sit, ut eas, sicut desiderasti, possideas, surge et tolle illas de altari. Ad cujus vocem mox illa sanitate recepta 107.0045C| surrexit, linteumque quod circa caput suum habuit ad altare volens offerre, nullo conamine de capite potuit abstrahere. Quod cum videret presbyter, et ex recuperatione sanitatis intelligeret, puellae etiam inaures quas desideraverat divinitus esse concessas, datis ei inauribus ait: Accipe munus quod desiderasti, idque tibi gratis a sancto Dei, non pro temporali pretio cognosce esse donatum. Illa vero gratias agens Deo, et merita sancti Alexandri glorificans, domum cum domina sua gaudens reversa est.

9. Postea contigit quasdam pauperculas mulieres orandi gratia ad sanctas illas reliquias devota mente properantes venisse ad fluvium Turiseo; cumque non possent absque navigio transire, nec haberent 107.0045D| quod pro naulo darent, (non enim eis erant nisi quinque tantum panes ad viaticum) nauta autem cum vehementer instaret naulum ab eis exigens, tandem obtulerunt ei quatuor panes, uno tantum sibi ob necessitatem victus reservato. Sed cum ille adhuc non acquievisset, dederunt ei et quintum, magis eligentes ad tempus famem moribundi corporis perpeti, quam victuram perpetuo animam sanctae orationis fructu privare. Recepto autem quinto pane, in alteram amnis ripam feminas miser ille navigio transposuit; assumptisque panibus ac caeteris quas 107.0046A| simili inhumanitate contraxerat rebus, ad propria redire volens, subita nervorum duritia ita deriguit, ut de loco in quo erat ullo se conamine movere non posset; stabatque stupefactus, ac pavore perculsus cogitare coepit unde ei tanti mali contingeret casus. Tandem accusante conscientia in se reversus, scelus quod commiserat recognoscit; commissique poenitens, ad sancti reliquias, quae jam tunc ab omnibus fere regionis illius incolis religiosa veneratione frequentabantur, pro absolutione sua ire desiderat; statimque divina miseratione gradiendi facultatem recipiens proficiscitur, ecclesiam intrat, panes ante altare cum publica facinoris sui confessione deponit. Quos ut mulieres receperunt, integram sanitatem adeptus, domum suam cum gaudio repetivit. 107.0046B|

10. Item quidam de comitatu Geraldi comitis, nomine Perathgarius, filius Theodaldi, iter agens, cum venisset secus ecclesiam in qua sancti martyris positae sunt reliquiae, et vellet praeterire, admonitus a puero, qui comitatus est eum, ut ad sacras reliquias causa orationis paululum declinaret, respondit sibi tunc quidem esse festinandum propter legationem domini sui peragendam, tempore vero opportuno ad orationem esse veniendum. Inter haec verba subito equus cui sedebat, invisibili potentia fixus, stabat immobilis; et licet nimium calcaribus fatigatus, nullo modo ad ambulandum poterat impelli. Unde factum est, ut confusus ac pavore perterritus descenderet de equo; et quod prius equitando 107.0046C| facere contempsit, implevit ambulando. Perrexit igitur ad ecclesiam, et coram reliquiis sancti martyris expleta suppliciter oratione, agrum juris sui, qui possessioni ecclesiae illius contiguus erat, pro salute animae suae, solemni donatione ei contulit; sicque itinere suo, quo missus fuerat, libero cursu perrexit.

11. Alio quoque tempore contigit ut vir quidam de orientalibus Alamanniae partibus, cum sociorum suorum comitatu non modico, causa orationis ad praedictas reliquias veniret, portans secum donaria ad sacrarium Domini offerenda. Quae cum posuisset super altare, protinus elapsa in terram ceciderunt; factumque est, ut tertio superposita, nihilominus in terram corruerent. Unde presbyter intelligens aliquid 107.0046D| inesse latentis nequitiae menti vel actibus offerentis, ait ei ut sua tolleret, et ad propria remearet; monuitque eum circa salutem animae suae esse sollicitum, ac pura confessione et dignis poenitentiae fructibus conscientiam suam mundare, quo orationes ejus et munera deinceps Deo potuissent esse placabilia.

12. Erat vir quidam in eadem regione, Sigibaldus nomine, ex cujus servis inter caeteras multitudines, quae ad orandum confluebant, unus ad ecclesiam venit, susceptusque a germano suo ejusdem ecclesiae 107.0047A| servo, apud eum diebus aliquot mansit. Cum autem reverteretur, subito in itinere quo gradiebatur obmutuit. Qui vero cum eo erant, cognito quod acciderat, duxerunt illum ad dominum suum, eique gestae rei ordinem per omnia pandebant. Dominus vero servi statim eum remisit ad ecclesiam; et quia per merita sancti martyris Christi recuperata pristina sanitate curatus est, tradidit eum in loco reliquiarum ejus perpetuo serviturum. Multa quidem et alia in eodem loco divinitus fieri miracula a commeantibus celebri sermone nuntiantur, quae huic operi, ne forte prolixa narratio legentibus fastidium generaret, inserere nolui. Haec autem quae commemoravi, in quodam libello inde allato suscepi, et eodem ordine quo scripta erant, licet non eisdem verbis, 107.0047B| quia certa esse videbantur, inserui: ut ex his caetera, quae vulgari sermone referuntur, veracius credi et certius valeant sciri.

13. Supradictus autem diaconus, itinere quo coeperat, in Franciam venit, ac primum se ad Einhardum contulit, cujus supra mentionem feci (erat enim ei familiaris). Deinde, commendatis sub signaculo sanctorum reliquiis, ibi in ecclesia beatorum martyrum Marcellini et Petri conservandis, Moguntiam profectus est, ubi tunc erat quidam presbyter ex monachis nostris, nomine Theotmar, pro causis quibusdam ab abbate ad Otgarium archiepiscopum missus. Is cum diaconum vidisset, cognito quod esset Romanus, percontatus est ob quam causam tam procul a patria peregre esset profectus; auditisque 107.0047C| causis itineris, hortari eum coepit ut partem reliquiarum, quas se habere confessus est, suo donaret abbati, sciens se procul dubio ob id bene ab eo fore remunerandum. Placuit diacono suadentis consilium; factaque promissione dimisit presbyterum, die qua tunc inter eos convenerat, ad locum ubi reliquias dimisit, obviam ei reversurum; et si abbati conventio eorum placuisset, reliquias suscepturum. Ille ante cum festinatione monasterium revertens, primum responsa archiepiscopi retulit abbati; deinde quomodo cum diacono de reliquiis condictum habuerat, intimavit. Quibus ille auditis, valde gavisus est, volensque velociter experiri fidem sponsionis, remisit eum, et alterum cum eo presbyterum ex fratribus nostris, nomine Artharium, cum munusculis, 107.0047D| sicut promissum erat, diacono perferendis; ad cujus hospitium cum venissent, allatis muneribus, reliquias quas promiserat reposcebant. Tum ille: Deliberatum, inquit, habeo vobiscum pariter ad monasterium proficisci, et non solum partem reliquiarum, 107.0048A| sicut promisi, sed etiam totum, quod modo habeo ex omnibus, quas ad hanc terram attuli, vestro abbati offerre, ejusque fidei me cum eis pariter committere. Erat autem eo tempore festivitas sanctorum martyrum Marcellini et Petri, ad quam quia magna multitudo populi confluxerat, et diaconus quosdam ex eis apud quos hospitabatur suspectos habebat (veritus est enim, ne forte eorum machinationibus, vel fraude, vel violentia reliquias amitteret), visum est eis, non prius loco egredi, quam transacta festivitate populus ad sua remearet; miseruntque ad abbatem, diaconi voluntatem nuntiantes: ipsi interea quae itineri suo et subvectioni sanctarum reliquiarum necessaria videbantur parare curabant. Erat etiam non procul ab eis presbyter, unus ex fratribus nostris, 107.0048B| nomine Authadus [ Boll., Anthadus], praepositus locorum in illis partibus monasterio subjacentium, cui injunctum erat ut statutis temporibus inde necessaria fratribus administraret. Hunc statuerunt accersiri, quo facilius id quod inchoatum habebant et efficere moliebantur, fraterno roborati consilio, implere potuissent.

14. Qui cum venisset, et finita solemnitate populus ex maxima parte jam recessisset, paratis omnibus quae itineris eorum usus postulabat, loculum quo sanctae reliquiae erant reconditae elevantes, cum hymnis et laudibus ferre coeperunt, undique per viam confluentibus populis, et elata in excelsum voce divinas laudes cantantibus; ac sic iter eorum Domino prosperante, cum turba non modica quae feretrum 107.0048C| sequebatur, die altera ad monasterium venerunt. Fratres autem occurrerunt eis cum crucibus ac cereis, adventum eorum praestolante abbate in ecclesia beati Joannis Baptistae, quae erat in itinere eo, distans a monasterio Africum versus quasi stadiis novem. In quam pridie Nonas Junii cum sacris reliquiis intrantes, populo qui eos de diversis veniens per saltum secutus est, et jam reverti volebat, orandi ac vota solvendi spatium dabant. Quibus peractis levantes loculum, ad monasterium venerunt, ac basilicam beati Bonifacii martyris cum laude et laetitia ingressi, juxta altare, in parte meridiana feretrum cum sacris cineribus posuerunt.

15. Altera autem die Deusdona diaconus, et germanus frater illius, nomine Theodorus, laicus, primo 107.0048D| mane cum abbate ac duobus presbyteris, quorum ego alter eram, seorsum basilicam ingressi, loculum aperuerunt, et singulorum ossa sanctorum, sicut in pulvinis semotim condita fuerant, proferentes, abbati dederunt, coxam videlicet ac pedem sancti Alexandri 107.0049A| papae et martyris, et brachium Felicissimi diaconi, caput sanctae Concordiae martyris, ac partem de ossibus sanctorum apostolicorum [ Boll., episcoporum] Fabiani [ Al., Faviani] atque Urbani martyrum Christi; pedem beati Castuli, ac dentem sancti Sebastiani; de ossibus sanctorum Pamphili presbyteri et martyris, Papiae, Mauri, atque Victoris; sanctae quoque Felicitatis matris septem filiorum, et sanctarum virginum et martyrum Emmerentianae atque Basillae partes non parvas, in singulis sacculis seorsum conditas. Quas cum ille venerabiliter suscepisset, et cum honore ac reverentia deosculatas loculo reconderet, post paucos dies remuneratum diaconum ac fratrem ejus remisit in patriam, promittentes se cum aliis sanctorum reliquiis, 107.0049B| si eis vita comes ac divinus favor adesset, iterum ad eum esse venturos.

16. Postquam illi reversi sunt ut irent in patriam suam, evolutis diebus admodum paucis, memoratus abbas cum auctoritate Otgarii archiepiscopi Moguntiacensis ecclesiae, per Reginbaldum, coepiscopum ejus, ossa sanctorum martyrum Alexandri et Fabiani cum magno honore intulit in ecclesiam beatae Dei genitricis Mariae, ad septentrionalem plagam monasterii sitam, atque in arca saxea inclusis eorum plumbeis loculis ad orientem altaris collocavit IV Kal. Augusti, erigens desuper ligneum aedificium, mechanica arte fabricatum, quod argento et auro atque lapidibus pulchra varietate decoravit; addens etiam versus, quibus, unde, et quo, et ad quem [ Al., 107.0049C| ad quae loca] translati sunt, declaratur, metrica lege compositos, et litteris aureis scriptos, hoc modo:

Pontifices summi, Roma huc quos misit habendos,
Rectores fuerunt sedis apostolicae.
Hos servus Christi Raban suscepit ovando,
Illorumque ossa hoc condidit et loculo.
107.0050A| Levitae ergo duo praedicta ex urbe secuti,
Venerunt istuc digni et honore suo;
Quos idem famulus Domini mox obvius astans
Supplex accepit, hicque simul posuit.
Martyr Alexander, martyr Fabianus et ipse,
Huc venere simul, doctor uterque pius.
Discipuli Sixti papae dignique ministri,
Felicissimus hic Agapitusque manent.
Omnes hi pariter aulam hanc satis ( Al., sacris) ossibus ornant,
Virgo Dei genitrix quam dicat et meritis.
Vos quoque, qui intrastis templum, istos cum prece fusa

Patronos vobis quaerite in auxilium. Reliquorum vero sanctorum ossa, qui supra nominati sunt, in arca, quam ad instar arcae foederis Dei ex ligno fabricatam atque deauratam cum cherubin ac vectibus [ Al., aspectibus] suis in basilica beati Bonifacii martyris in absida orientali posuerat, condidit, 107.0050B| donec venerationi eorum locum congruum pararet. Quod et postea cum Dei adjutorio, quam celerrime potuit, devotus implevit. Haec autem gesta sunt anno ab Incarnatione Domini 835, indictione 13, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

17. Post autem anno sequente venit quidam laicus ab urbe Roma, Sabbatinus nomine, cum sociis suis in Franciam, ferens secum reliquias; auditoque nomine supra memorati abbatis, cujus devotionem in divino servitio ac veneratione sanctorum longe lateque fama divulgabat, venit ad eum VIII Kal. Maii, deditque illi ossa sancti Quirini martyris, 107.0050C| qui fuit in Siscia urbe Pannoniae quondam episcopus, et ossa beati Romani militis, qui a beato Laurentio baptizatus, statim capitali sententia consecutus est martyrium; de corpore sancti Cornelii papae ossa tredecim, et de corpore sancti Callisti papae decem, de corporibus vero sanctorum Nerei et 107.0051A| Achillei ossa sexdecim, sancti autem Turturini ossa, et sancti Stactei de cineribus corporis maximam partem et ossa decem. Ille vero universa haec venerabiliter suscepta in aream, quam supra sub duobus cherubin positam diximus, supplici devotione collocavit.

18. Igitur dum haec agerentur, Addo presbyter abbatis, quem supra ad Alabingum quemdam pro suscipiendis alicujus sancti ossibus Italiam missum fuisse retulimus, corpus beati Venantii martyris in territorio Ariminensis urbis inventum sustulit, et in Franciam redire festinavit. Ac primo quidem propter metum incolarum illud occulte ferebat; deinde vero postquam Alpium juga transiit, et in fines Bajoariorum pervenit, jam securior effectus, feretro impositum, 107.0051B| confluentibus undique populorum turbis, et excelsa Deum voce laudantibus, detulit in cellam, quae vocatur Suolenhus, sitam in regione Sualaveldoni, et ad australem plagam altaris ecclesiae in feretro, sicut allatum erat, honorifice posuit. Erat autem eo tempore praepositus cellae illius ex fratribus nostris, nomine Santharatus; qui statim misso nuntio omnem rei gestae ordinem mandavit abbati, rogans sibi renuntiari utrum sanctas illas reliquias in eo loco ubi tunc erant permanere voluisset, an sibi ad monasterium transferri. Omnes enim populi regionis illius id petebant, idque summis votis optabant, ut corpus sancti martyris ibi habere mererentur, cujus opem in diversis infirmitatum sanitatibus quotidie sentiebant. Abbas vero cum audisset, mox de suis 107.0051C| duos monachos presbyteros misit ad praedictum fratrem, praecipiens eis quanta potuissent celeritate sanctas illas reliquias sibi afferrent. Erat enim jam tunc per omnes pene regiones illas celebre nomen sancti Venantii propter virtutes et miracula, quae Christus Dominus et rex martyrum per eum facere dignatus est. De quibus quae facta sunt in eodem loco, priusquam venirent qui ab abbate missi fuerant, paucis arbitror esse perstringenda.

19. Nam cum adhuc feretrum cum sacris ossibus juxta altare esset positum, quaedam femina de ipso pago, quae ante sex annos oculorum lumen amiserat, rogavit se illuc adduci, credens sibi per merita et orationes sancti Venantii Dominum propitiari. Cumque perducta esset, et ante feretrum 107.0051D| prostrata suppliciter orasset, visum recepit. Post haec altera mulier filium suum sexennem, ex utero 107.0052A| claudum, ante reliquias sancti martyris posuit, et expleta laude vespertina caeteris ad sua regressis, ipsa cum puero pernoctavit. Mane autem facto, sublatum adhuc, sicut fuerat, debilem domum reportans, in lectulum posuit; cellariumque suum, ut puero panem daret, intravit. A quo cum fuisset egressa, filium suum, quem claudum in lecto reliquit, cum aliis ejusdem loci pueris in platea ludentem reperit, ita sanum, ut nec signum aliquod in eo pristinae debilitatis remaneret. In quo liquido ostenditur quod suffragantibus meritis sancti Venantii puer ille sanatus sit, per virtutem ejus qui et filium reguli et puerum centurionis verbo curavit, et in omni loco praesentia suae majestatis quaecunque voluerit facillime potest efficere, Jesus 107.0052B| Christus Salvator noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. Haec quidem duo miracula quae modo retuli, ab eis qui praesentes erant, et ea se vidisse testati sunt, didici: caetera vero quae scripturus sum, ipse coram positus vidi, quia ex eis qui ad perferendos sacros cineres missi fuerant unus eram.

20. Igitur cum venissemus ad locum quem Suolenhus vocari supra diximus, paratis celeriter omnibus quae ad devectionem sanctarum reliquiarum necessaria videbantur, prima luce post completum matutinum officium, celebratis ex more missarum solemniis, cum ingenti luctu ac moerore eorum qui ibidem erant remansuri, sanctum illum thesaurum sustulimus, atque iter ingressi portare coepimus. 107.0052C| Erat enim coelum grave nubibus obscurissimis, et quae cito in ingentem pluviam resolvi possent, nisi id virtus divina fieri prohiberet. Nam tota nocte illa sine intermissione pluebat; ita ut nobis iter illud ea die inchoari posse minime videretur. Sed superna gratia per merita sancti sui id quod timebatur longe aliter esse fecit. Nam ut pergere coepimus, mox dissipatis nubibus, coeli serenitas venit, et per viam luti parum inventum est. Rivi quoque, qui in tam magna et jugi pluvia, ut ea nocte erat, crescere solebant, pene nihil crevisse reperti sunt. Pergentes autem per singulas villas, obviis populorum turbis excipiebamur, qui nos in dicendis laudibus divinis, et in sacro onere ferendo non segniter adjuvabant, donec veniremus 107.0052D| in locum qui vocatur Holzkircha, situm in Alamannia; ubi congregata maxima multitudine promiscui 107.0053A| sexus et aetatis cum ingenti laetitia suscepti sumus. Erat autem ibi oratorium non grande, quod intrare ac feretrum inferre volentes, prae multitudine turbarum quae praeibant et quae sequebantur, minime potuimus; ac per hoc sub divo, in loco editiore altari erecto, ac feretro juxta illud posito, rursus missarum solemnia celebravimus: ubi inter celebrandum duae mulieres spiritibus immundis obsessae vexari coeperunt, et mox per virtutem Christi ac merita sancti Venantii, fugatis daemonibus, integerrimam mentis et corporis meruerunt recipere sanitatem.

21. Expleta autem missarum celebratione, cum populus ad sua revertisset, oratorium quod vicinum erat, sanctos cineres intulimus, ac feretrum 107.0053B| pone altare posuimus; ordinatis qui ibi excubias ducerent, atque divinis laudibus dicendis operam darent, ipsi nos in hospitium recepimus. In ipsa autem nocte, cum ad nocturnas vigilias divinae laudes dicerentur, quaedam mulier muta, per merita sancti martyris, soluto linguae vinculo, loquelam recepit. Nec multo post altera mulier spiritu immundo possessa, et brachium habens aridum, per orationes sancti martyris ejecto daemonio ita perfecte corpore et mente sanata est, ut die crastina feretrum cum caeteris ipsa portaret. Mane autem facto cum missarum solemnia agerentur, quaedam mulier, quae tribus semis annis caeca fuerat, visum recepit. Et altera, dextram manum habens debilem, per merita sancti consecuta est integram 107.0053C| sanitatem.

22. Cum autem inde promovere parassemus, et in ipso profectionis nostrae articulo solemniter a sacerdote diceretur oratio, unus ex clericis qui nobiscum erant, nomine Otheri, cui suscipiendorum munerum quae a populo offerebantur cura commissa fuerat, partem quamdam allatae pecuniae furatus [ Al., fraudans], subito cecidit, et in conspectu totius multitudinis, quae innumerabilis undique confluxerat, spiritui traditus immundo, vexari coepit, et eousque a daemonio possessus est, donec a circumstantibus allata pecunia, quam in zona absconderat, per merita et orationes sancti Dei martyris tam perfecte curatus est, ut ab eodem loco incolumis cum laude Dei ac publica sceleris sui confessione 107.0053D| feretrum comitaretur, donec loco suo sanctae reliquiae conderentur. Neque enim prius aliquid hujuscemodi insaniae ab infantia usque ad tempus illud in eo auditum aut visum est: sed nec postea, quandiu vixit, potestas in eum data est inimico. Igitur inde profecti venimus in villam quae vocatur Truthmuntiga, ubi juxta sacros cineres in ecclesia positos, quatuor mulieres in ipsa nocte ab immundis spiritibus liberatae sunt.

23. Nec praetereundum arbitror esse miraculum quod merito huic sancto Dei ascribitur. Ante enim quam ad praedictam villam ventum esset, quaedam 107.0054A| matrona nobilis, audito quod per regionem illam sancti Dei reliquiae veherentur (erat enim in via ad alium quemdam locum ire volens), relicto quo tendebat itinere, obviam nobis properavit, fibulamque suam auream, quam lingua Francorum spangam vocant, in ipso transitu perdidit. Quam cum diu cum omni comitatu suo, qui erat non modicus, quaereret, et minime reperiret, coeptum iter carpebat, dicens: Si Domino nostro Jesu Christo placet, cujus sancti famuli reliquiis supplex occurri, fibula quam perdidi facile est ut a quolibet inventa mihi restituatur. Venit ergo, et adoratis reliquiis, oblatisque muneribus cum rediret, occurrit ei quidam homo ignotus, eamdem fibulam prae se ferens in manu: quam cum illa suam fore dixisset: Recipe, 107.0054B| inquit, quia per orationes sancti, cujus reliquias venerata es, reddita est tibi. Atque ita mulier accepto quod suum erat, itinere suo pergebat, laudans et benedicens Deum.

24. Altera autem die celebratis primo mane missarum solemniis, cum sanctis cineribus iter ingressi, venimus in locum qui vocatur Hassarodt, in quo monasterium est monachorum, qui egressi cum crucibus et capsis sanctorum reliquias continentibus, divinas laudes concinentes, ex illa [ Leg., alia] parte fluminis adventum nostrum exspectabant. Nos vero cum venissemus ad pontem fluminis, propter multitudinem quae ab Alamannia nobiscum venerat et jam redire volebat ut orandi locum haberet, parumper constitimus. In quo loco ex 107.0054C| accolis regionis illius non minima pars populi e diverso nobis occurrit, inter quos femina quaedam vellus lanae ferens, cum ad feretrum munus oblatura extenderet, lana quam tenebat, velut fumus evanuit. Quod cum vidisset illa, pavens ac tremens coepit quaerere presbyterum, cui peccatorum suorum confessionem daret, consiliumque suae salutis acciperet. Interrogata autem si lana quae de manibus ejus evanuit esset furtiva, confessa est non a se furatam, sed a quadam socia sua sibi fuisse donatam. Cumque res diligenti inquisitione vestigaretur, inventum est quod ovis a qua vellus illud sumptum erat, proprio possessori erat fraude sublata. Ibi quidem turba illa, quae nos, ut diximus, ab Alamannia prosecuta est, adoratis atque osculatis 107.0054D| sacris reliquiis, domum reversa est. Monachi vero qui nos in altera fluminis ripa opperiebantur, et alia multitudo quae nobis ibi occurrit, comitati sunt nos cum divinis laudibus usque ad eum locum, in quo simili modo ab aliis occurrentibus excipiebamur: quae tunc similiter, ut prior, facta oratione, ad sua reversa est. Hoc modo per singulos dies a mane usque ad vesperam comitantibus nos, et Kyrie eleison cantantibus populorum turbis, cum ingenti gaudio gradiebamur.

25. Cum autem appropinquassemus villae, quae vocatur Hamalunburg, sita super fluvium nomine 107.0055A| Sala, quae fuit quondam fiscus regius, donec ex largitate Pippini regis Francorum, partibus sancti Bonifacii martyris, solemni donatione collata est, occurrerunt nobis cum cereis et crucibus fratres nostri, qui habitant in cella, quae ob hoc quod ab eo quondam est habitata, Baugulfi vocatur, et cum eis ingens multitudo virorum ac mulierum ex diversis locis undique confluentium. Inter quos erat claudus quidam de ipsa villa, quam supra nominavi, qui propter cruris ac pedis unius imbecillitatem duobus se baculis ad incedendum sustentabat. Is, cum nobis paululum consistentibus populus qui occurrit sacras reliquias adoraret, in conspectu multitudinis per merita sancti martyris tam perfecte curatus est, ut ultra in ambulando baculorum adminiculo 107.0055B| non egeret.

26. Cum autem pergentibus nobis et sacrum onus ferentibus ventum esset ad fluvium, invenimus abbatem nostrum cum sacerdotibus ac monachis et magna multitudine hominum, in altera ripa fluminis adventum nostrum exspectantem. Erat quidem ibi transitui nostro navis parata, sed non in apto loco ad terram subducta; idcirco praeceptum est nautis ut eam nobis obviam ducerent, qui longe sursum ab eo loco ad littus venimus. Illis vero festinantibus ut jussa explerent, cum funem solvissent, et in navem descendere parassent, subito e manibus eorum lapsa in amnem, vi quadam invisibili contra impetum fluminis acta ferebatur, donec ad locum quo sacrum onus susceptura erat littori applicita pervenit. Transpositis 107.0055C| autem reliquiis, et in prato adjacente missarum solemniis propter multitudinem sub dio celebratis, cum in oratorium quod in villa erat feretrum cum sacris cineribus poneremus, mulier quaedam nervorum contractione ita curvata, ut penitus ad videndum coelum se erigere non posset, cunctis qui aderant videntibus, coram sancti Dei reliquiis ab incommodo, quo jam per multos annos laborabat, in momento temporis virtute divina liberata est. Postera die inde profecti, venimus in locum vocabulo Lihtolvesbah [Lichtesbach], qui est in saltu Buconia, quatuor leucis distans a Vuldensi coenobio: ubi suscepti ab accolis silvae, quorum magna multitudo obviam venerat, cum in oratorio feretrum posuissemus, 107.0055D| quaedam mulier paupercula filium suum sexennem, a nativitate surdum et mutum, in ulnis ferens, ante sancti reliquias posuit, ibique pernoctans, die 107.0056A| crastina, ut populi dicebant, audientem et loquentem reportavit.

27. Nos vero completis matutinorum laudibus, missarumque solemniis rite peractis, cum populis divinas laudes concinentibus iter ingressi, cum venissemus ad conspectum monasterii, ecce abbas noster, qui nos pridie praecessit ad ordinandam susceptionem sanctarum reliquiarum, obviam venit, et cum eo omnis multitudo fratrum nostrorum, exceptis quos vel aetas vel infirmitas exire prohibuit, cum crucibus et cereis, portantes in loculis ossa beatorum martyrum Urbani et Quirini, quae de Roma nuper allata supra memoravi. Erat etiam cum eis et Reginbaldus chorepiscopus, et infinita hominum multitudo, qui propter litanias majores, quae tunc 107.0056B| Idibus Maii mensis, de diversis locis ad monasterium convenerant. Cumque suppliciter adorassent cum summa veneratione, susceptum corpus sancti Venantii martyris ecclesiam sancti Joannis Baptistae, quae distat (ut praefatus sum) a monasterio quasi stadiis novem, cum hymnis et laudibus intulerunt. Quod Reginbaldus chorepiscopus facta oratione in absida ecclesiae ad orientem altaris in arca saxea recondidit, cineresque sanctorum martyrum Urbani et Quirini pariter deposuit, singulos seorsum in singulis loculis inclusos: ubi, orationibus eorum fideliter Deum deprecantibus, beneficia praestantur usque in praesentem diem, ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula 107.0056C| saeculorum.

28.
Abbas vero desuper ligneum erexit aedificium, quod ex auro et argento decenter ornavit, scriptis in circuitu metricis versibus, gestae rei causam decla rantibus, hoc modo:
Praecursor Domini, Christum qui tinxerat undis,
Hanc aulam inhabitat, sanctificatque domum.
Quattuor hancque viri, Christi magnalia scriptis
Qui jam (Al., tum) expresserunt, ecce colunt pariter.
Sed homines sancti valde, et sacro ordine clari,
Non minus exsultant nobilitantque locum,
Quos huc diversis duxit ex partibus orbis,
Servorum Domini strenuus actus amor.
Urbanum Roma, Quirinum Siscia misit,
Quos pie suscipiens continet iste locus.
Insignis praesul sanctus Venantius, atque
De Arimino veniens hic simul ipse manet.
Hos (Al., Hic) quoque susceptos Rabanus sorte locavit
Sarcophago hoc digne, edidit et titulum,
107.0056D| Deposcens omnes templum qui gressibus intrant,
Ipsum ut commendent rite Deo precibus.

29. Post haec allatae sunt ei reliquiae sanctorum 107.0057A| episcoporum Cornelii atque Callisti, et sanctorum martyrum Agapiti, Georgii, Vincenti et Maximi, sanctarum quoque virginum, Caeciliae, Eugeniae, Dignae et Emeritae, atque Columbanae. Attulit autem eas quidam clericus Italicus, nomine Felix, anno ab Incarnatione Domini 838 [ Boll., 837], die quinto mensis Aprilis.

30. Post cujus reditum, non multis diebus interpositis, Theodorus frater Deusdonae, cujus supra mentio facta est, cum quodam socio suo Sabbatino, ab urbe Roma profectus Alamanniam venit: et, sicut dudum promiserat abbati, sanctorum reliquias secum detulit, ossa videlicet sancti Quirini, qui in Siscia Pannoniarum oppido quondam episcopus erat, et temporibus Diocletiani imperatoris sub Amantio 107.0057B| praeside inter multas quas pro Christi nomine pertulit passiones, ligata ad collum mola in flumen praecipitatus est. Cumque diutissime super undas nataret, cum spectantibus locutus est, ne suo terrerentur exemplo, et vix oratione a Domino, ut mergeretur, obtinuit. Cujus corpus inventum, et a fidelibus honorifice sepultum est pridie Nonas Junii. Incursione autem barbarorum in partes facta Pannoniae, populus Christianus, accepto corpore beati Quirini martyris, Romam fugit, et sacras reliquias via Appia, tertio milliario ab Urbe, in ecclesia apostolorum Petri et Pauli, ubi aliquandiu jacuerunt, sepelivit in loco qui dicitur Catacumbas.

31. Detulit item et reliquias Urbani papae et confessoris, cujus doctrina suo tempore multi coronati 107.0057C| sunt martyrio; ossa quoque sanctae Caeciliae virginis, quae sponsum suum fratremque ejus Christo lucrata, martyres fecit; et ipsa deinde martyrizata, ignem quidem superans, sed ferro occisa sub Almachio Urbis praefecto; necnon et ossa sanctorum Tiburtii et Valeriani atque Maximi, quorum primi quidem sub praedicto Almachio Urbis praefecto, fustibus caesi et gladio sunt percussi, ultimus vero tandiu plumbatis verberatus est, donec redderet spiritum. Attulit quoque ossa sanctorum Agapiti, Januarii et Magni, diaconorum beati Sixti papae, qui cum eo sub Decio decollati sunt, sicut in gestis pontificalibus legitur. Zenonis quoque diaconi et Hippolyti martyris 107.0058A| ossa, qui tempore Decii imperatoris ligatus pedes ad colla indomitorum equorum, et per cardetum tractus, emisit spiritum. Aquilae etiam atque Priscillae, uti Actus apostolorum testantur, quondam comitum Pauli, sacrosanctas reliquias detulit; de quibus per viam, qua ferebantur, magnum atque inauditum contigit miraculum, vero etenim cruore visae sunt maduisse, nam tantus humor sanguinei coloris de loculo in quo conditae fuerant distillavit, ut vestes quoque portantium inficeret, mentesque spectantium rei novitate percelleret.

32. Igitur cum venissent, suscepit eos Santhratus frater noster, quem cellulae Suolonis praepositum fuisse supra diximus (Num. 18). Et adventum quidem eorum cum celeritate nuntiare curavit abbati; 107.0058B| reliquias vero in loco qui vocatur Holtzkircha honorifice collocavit, sabbato sancto Pentecostes V Kalendas Junii. Convenit autem illuc multitudo magna virorum ac mulierum, inter quos adducta est puella quaedam duodennis, a nativitate caeca et brachiis cruribusque contracta: quae per merita et orationes in ipsis vigiliis et sanitatem membrorum et usum recepit oculorum. Inde post dies duos vel tres [ Boll., dies octo] mulier quaedam caeca usum recepit, et hominis cujusdam a nativitate muti ad loquendum lingua restituta est. Post haec die tertia quaedam mulier, quae tribus continuis annis nihil videns, per merita sanctorum lumen recipere meruit. Et sequenti die alterius mulieris manus contracta, pristinae restituta est sanitati. 107.0058C|

33. Igitur dum talia apud reliquias sanctorum divinitus agerentur, venerunt qui ab abbate missi fuerunt, ex monachis nostris presbyteri tres, quorum unus vocabatur Megingoz, alter Oedoltus dicebatur, tertius autem Theothmarus erat, idem cujus feci mentionem (Num. 13) in translatione reliquiarum beati martyris Alexandri. Qui secundum mandatum quod habebant, acceptis sanctorum ossibus quae allata fuerant, cum honore et reverentia ferre coeperunt. Comitata est autem eos multitudo magna virorum ac mulierum psallentium, et divinas laudes gratulabunda voce canentium. De pagis quoque et de villis certatim populi confluxerunt, adducentes secum 107.0059A| spiritibus immundis obsessos, et diversis infirmitatum generibus afflictos; credentes per merita et orationes sanctorum desideratam recipere sanitatem. Inter quos adducta est mulier daemoniaca, nomine Ruodmwi. Erat enim de potestate sancti Kiliani martyris, habitans in villa quae vocatur Ascbah. Mox igitur ut pervenit ad conspectum loculi quo sanctorum reliquiae ferebantur, arrepta ab immundo spiritu diu multumque torquebatur, donec per Dei gratiam in conspectu multitudinis tam perfecte curata est, ut deinceps incolumis et sanae mentis in Dei laudibus perseveraret, quae prius frequenter hujusmodi incommodo laborare solebat.

34. Hoc quidem gestum est sexta feria XIV Kalendarum Augustarum. Abbas vero circa honorem sanctorum 107.0059B| magnam gerens sollicitudinem, me et quosdam ex fratribus [ Al., quosdam fratribus] obviam misit, praecipiens ut ossa sanctorum martyrum Januarii et Magni dimitterentur in monasteriolo, quod vocatur Holtzkircha, situm in provincia Waldsazi; caeterorum vero sanctorum reliquiae ad se ducerentur. Occurrimus autem eis in villa quae dicitur Biscofesheim: ubi in Dei laudibus pernoctantes et excubias ducentes, altera die, quae erat Dominica, ad Holzkiricham cum sanctis reliquiis pervenimus; positoque in ecclesia juxta altare feretro, cum sacra missarum solemnia celebrarentur, mulier quaedam a daemonio curata est. Nam cum miserabiliter in conspectu populi cruciaretur, musca nigerrima et mirae magnitudinis ab ore ejus visa est avolare, post cujus egressum 107.0059C| recepta mentis sanitate curata est.

35. Sequenti autem die, relictis ibi, ut praeceptum erat, ossibus sanctorum martyrum Januarii et Magni, atque in loculo, sicut allata fuerant, pone altare venerabiliter positis, cum caeteris sanctorum reliquiis profecti sumus, prosequentibus nos fratribus et magna multitudine hominum regionis illius. Undique etiam ducebantur infirmi et variis passionibus affecti: inter quos puella quaedam, nomine Sclina, in ipso itinere quo gradiebamur, arrepta a daemonio cucurrit, et morsu feretrum apprehendens, mox sanae mentis effecta est; acceptoque sanctae crucis vexillo, gaudens et laudans Deum, sanctorum reliquias praecedebat. 107.0059D|

36. Cumque venissemus ad Moenum fluvium, sanctimoniales de monasterio quod vocatur Zellinga cum crucibus et cereis egressae nos susceperunt; ingressique cum sacro onere ecclesiam, ut populus qui nobiscum venerat, et jam tunc reverti volebat, locum haberet orandi ac vota solvendi, sexta hora diei solemnia celebravimus; quibus expletis cum omni illa multitudine venimus ad navem. Erat etiam ex adverso 107.0060A| in altera ripa fluminis turba non modica, adventum nostrum operiens. Nobis autem cum sacris ossibus navem ascendentibus, ecce ancilla quaedam Mathildae abbatissae monasterii illius, nomine Liobsuind, morbo contracta vetusto, et humo ita acclinis, ut ad videndum coelum nequaquam se erigere valeret, venit reptans pedibus, manibus scammelis innixis; cumque navem vellet ascendere, nec posset, unus ex nostris fratribus, Gozmundus nomine, elevatam posuit in navem: transpositis autem nobis et in littus alterum cum sacris ossibus egressis, mox mirum in modum per virtutem Dei et merita sanctorum mulier ita curata est, ut sine cujuspiam adjutorio se erigeret, ac scammelis, quibus eatenus innitebatur, summitatem feretri tangeret. Stabat etiam 107.0060B| adhuc innumerabilis multitudo promiscui sexus et aetatis ex utraque parte fluminis, inter quos erat Reginolfus quidam presbyter Humberti (V. num. 38) episcopi, qui ascenso editiore loco mulierem sanam populis in divina laude clamantibus ostendit, ut gesto miraculo multi testes, multi etiam Dei fierent laudatores. Sed et domina illius attestata est ex multis annis eo morbo contractam illam et inutilem effectam, usque ad id temporis perseverasse, quo per Dei gratiam et sanctorum ejus ab ejusmodi incommodo liberata est.

37. Inde profecti cum divino adjutorio die tertia, hoc est VIII Kalend. Augusti, ad monasterium pervenimus. Egressi autem fratres cum crucibus atque cereis occurrerunt nobis in clivo montis qui vocatur 107.0060C| Hurodleichesberg. Turba autem non modica ex accolis eremi, partim quidem nobiscum, partim vero obviam veniens, illuc confluxerat. Substitimus paululum, ut convenientibus spatium daretur orandi; et ecce mulier quaedam, quae erat ab annis decem et eo amplius clinica, portabatur. Cumque perlata a portantibus feretrum tetigisset, continuo recepta omnium sanitate membrorum, gaudens et laudans Deum, remeavit ad propria. Fratres vero susceptas sanctorum reliquias cum hymnis et laudibus in ecclesiam beati Bonifacii martyris intulerunt, positasque cum loculo, sicut allatae fuerant, juxta altare beatorum apostolorum, die noctuque congrua veneratione frequentabant.

38. His ita gestis, cum dies aliquanti transissent, 107.0060D| vir venerabilis Rabanus abbas Humbertum Wirziburgensis ecclesiae episcopum invitavit ad monasterium, quod Holzkiricha vocari jam supra dictum est; et quia ad ejus dioecesim locus pertinebat, cum illius auctoritate ossa sanctorum martyrum Januarii et Magni venerabiliter ibi in arca saxea ad orientem altaris collocavit VIII Kal. Novembris: super quam ligneum erigens aedificium, auri argentique metallo 107.0061A| pulchra varietate decoravit, scriptis in circuitu metricis versibus litteris deauratis, hoc modo:

Ecce viros istos, praeclaros valde patronos,
Roma decus orbis miserat huc pariter:
Quos quoque Rabanus humilis susceperat abbas,
Praesule cum Humberto rite locavit et hic.
Hic Magnus pausat martyr, Januarius atque,
Officio insignes, atque sacris meritis:
Qui cum Pontifice Christo mucrone perempti
Levitae, coelo reddiderant animas.

39. Igitur ex eo tempore quo eorum sacrae reliquiae ibi conditae sunt, divina usque hodie populis praebentur beneficia. Per orationes enim et merita eorum debiles et infirmi curantur, et ab obsessis corporibus daemones effugantur, ac desiderata fideliter orantibus vota praestantur. Ex quibus pauca miracula, quae ab his qui praesentes erant, et ea se vidisse 107.0061B| testati sunt, ad meam notitiam litteris denotata, breviter intimare curavi. Villa est ab eo monasterio passibus mille distans ad Meridiem, nomine Gundichenhus, ex qua mulier quaedam nomine Adalburg, cum sedisset ad mensam cum marito suo, ut cibum caperet, subita contractione nervorum ita deriguit, ut unguibus in palmam defixis nequaquam digitum a digito potuisset explicare. Quod cernens ejus maritus, quanta potuit celeritate, praedictam ad monasterium presbyteris et fratribus loci illius praesentavit, supplicans ut pro sanitate illius divinam clementiam precarentur. Ducta est igitur ad memoriam martyrum, fratribusque vespertinum celebrantibus officium, et illa coram altari prostrata et orante, dextera ei manus restituta est; altera autem die, 107.0061C| circa horam tertiam, recepta etiam sinistrae manus sanitate, cum gaudio remeavit ad propria.

40. Altera quoque villa est etiam non longe ab eodem monasterio, nomine Hohhus, in qua puella quaedam, cum staret ad textrinum opus, subitaneo impetu spiritus maligni arrepta, manibusque contractis inutilis effecta est. Cumque per continuos tres dies ac tres noctes aestuans et vociferans, multa ignota quasi cognita loqueretur; sanctam Gerdrudam appellabat, aliorumque sanctorum nomina proclamabat: inter caetera quoque affirmabat Luciam de coelis descendentem se admonere ut ad sanctum Januarium Magnumque martyres properaret, aiebatque se praedictos sanctos videre, et usque ad locum ubi requiescunt nominatim exprimens, ire desiderabat. 107.0061D| Quo cum fuisset a parentibus adducta, presbyteris ac monachis loci illius eadem ex ordine replicavit. Pater autem puellae tres denarios super contractam filiae suae manum positos, dextera sua manum illius ad altare cum munere porrexit: quod cum factum fuisset, mox mirum in modum per orationes sanctorum, in uno eodemque momento et denarii super altare ceciderunt, et puellae integra mentis ac manus sanitas restituta est.

41. Erat etiam illis temporibus mulier quaedam in villa quae dicitur Erlabah, distans a monasterio leucis duodecim, quae per decem annos continua immundi spiritus vexatione laborabat. Hanc parentes sui plena 107.0062A| fide perduxerunt ad memoriam sanctorum martyrum stante Eburhardo presbytero juxta altare, ac missas celebrante. Cumque pro ea fuisset oratum, subito immundum nescio quid ac fetidum evomuit, pariterque cum vomitu egresso daemonio curata et sanae mentis effecta est, factaque peccatorum suorum confessione, gaudens et laudans Deum reversa est ad domum suam.

42. Vir quidam erat in regione illa, Freviricus nomine, de villa quae vocatur Bettinga; cujus ancilla, vocabulo Gersuind, subito obmutuit, ac per septem continuos dies muta permansit; octavo autem die ad memoriam martyrum adducta, per merita eorum pristinae restituta est sanitati. Nam cum in ecclesia publice missarum agerentur solemnia, et lectio legeretur 107.0062B| Evangelii, stantibus omnibus juxta morem cum silentio et reverentia, illa repente quasi vi quadam acta erupit in vocem, et Kyrie eleison coram omni populo exclamavit, ac sic per virtutem Dei et merita sanctorum martyrum recepta locutione domum reversa est.

43. Dies erat natalitius sanctorum martyrum Januarii et Magni: praeceptum est omnibus ad jus monasterii illius pertinentibus, viris ac mulieribus, ut ea die a rurali ac servili opere vacarent, diemque festum dicarent. Contigit in villa quadam, quae a Schlavis [ Al., Schavis] Christianis habitabatur, ut unus eorum, parvipendens honorem sanctorum, cum suis exiret in agrum, metensque segetem et messem, congregaret in acervos, caeteris solemnes ferias celebrantibus. 107.0062C| Interea igitur aer densissimas crevit in nubes, et tempestas saeva exorta est, fulgura ventique vehementer undique ferebantur, coruscationes quoque valde terribiles, et fulgura discurrentia horrorem nimium mortalibus ingerebant; factumque grande miraculum, Domino discernente inter venerantes et festa sanctorum ejus contemnentes. Omnes enim acervi frugum quos miser ille ea die messos congesserat coelesti igne consumpti sunt, caeteris quos vel ipse, vel concives ejus pridie messuerant illaesis permanentibus; tantusque timor ex hoc omnes perculit in circuitu, ut deinceps festa sanctorum summa colerent reverentia.

44. Contigit etiam in die solemnitatis ut puella quaedam de villa Munbrunnosi, nomine Selina, filia 107.0062D| Bernalahi, de quotidiana vexatione maligni spiritus tam perfecte sanaretur, ut ab ea die nequam spiritus nunquam eam invaderet. Talibus quidem miraculis et aliis innumerabilibus, quae brevitati studentes omittimus, Dominus noster Jesus Christus declarare dignatus est merita sanctorum suorum Januarii et Magni, quorum ossa ordine supradicto translata et condita esse constat. Caeterorum vero corpora sanctorum, quae vel eodem quo isti, vel alio tempore, adducta sunt, quo translata et condita sunt juxta fidem gestorum declarabo.

45. Locus est a monasterio Fuldensi decem et eo amplius leucis distans, ad Boream, nomine Rathesthorph 107.0063A| , a monachis quidem habitatus, sed ad praefatum monasterium eo tempore ad Rabanum abbatem pertinentibus: in quo pulchram et divinis officiis congruentem noviter exstruxit ecclesiam, quam picturis et diversorum varietate metallorum decenter ornavit, altaribus et crucibus auro argentoque paratis vasisque diversi generis, quae divinus cultus exposcit, congruenter adhibitis. In quam cum auctoritate Humberti, qui Herilolfum presbyterum illuc vice sua miserat, ossa beatae Caeciliae virginis, et sanctorum martyrum Tiburtii et Valeriani intulit, atque in sarcophago saxeo post altare posuit, singulorum ossibus in loculis singulis seorsum conditis, erectamque desuper, ut ei moris erat, ligneam tumbam auro paravit et argento. Titulum quoque rei gestae seriem 107.0063B| declarantem, metrico carmine compositum, litteris deauratis in circuitu conscripsit, in hunc modum:

Postquam Rex regum Christus super aethera celsa
Victor conscendit, arbiter omnipotens,
Servorum turbam hic liquit, plebemque fidelem
Qui verbo et factis plurima lucra darent.
Inter quos isti, quorum hic membra quiescunt,
Virtutum titulis eximii fuerant.
Hi pompam mundi spernentes, rite tenebant
Martyrii palmam virgineumque decus.
Germani ecce duo hic pausant, quos Virgo beata
Lucrata est Christo dogmate Caecilia.
Valerianus adest unus, Tiburtius alter,
Nomine praeclarus, clarior et meritis.
Has tres personas Romana ex arce meantes
Suscepit Raban, Christe, tuus famulus,
Patronosque sibi exoptans fieri, arte magistra
Ornavit tumulum, condidit et titulum.

46. Aedificavit etiam ecclesiam valde conspicuam 107.0063C| in monte excelso, duodecim fere stadiis ad Orientem a suo monasterio distantem: quam cum ex praecepto Otgarii archiepiscopi per Reginbaldum chorepiscopum ejus in honorem beatorum apostolorum, patriarcharum, prophetarum, martyrum, confessorum atque virginum, omniumque sanctorum spirituum coelestium fecisset consecrari, intulit in eam ossa sanctae Felicitatis matris septem filiorum martyrum, et sanctae Concordiae; sanctarum quoque virginum Basillae, Emmerentianae, Candidae et Eutropiae quibus addidit ossa ac vestimenta sanctorum Aquilae et Priscillae, V Kalend. Octobr., erectamque desuper, sicut et in caeteris fecerat, ligneam fabricam auro argentoque decoravit, scriptis ex 107.0064A| utraque parte versibus, qui gestae rei ordinem declararent, hoc modo:

Hic locus ecce tenet sanctorum condita rite
Ossa, simul memorans, et pia facta colit.
Mater Felicitas, sancta et Concordia, nutrix
Hippolyti, hic pausant, Candida et Eutropia.
Pauli itaque hospes Aquila hic, et Prisca quiescunt,
Eugenia hic virgo atque Basilla manent.
Virginis Agnetis hic collactanea sistit,
Nempe Emerentiana, martyr et ipsa sacra.

47. Transtulit quoque eadem die ossa beatae Leubae virginis, cujus Vitam atque gesta brevi dudum libello comprehendi; et posuit ea in crypta ejusdem ecclesiae post altare, in honorem sanctae Dei Genitricis, sanctarumque virginum Christi dedicatum, in arca saxea, quam etiam ligno circumdatam auri argentique metallo decenter ornavit. 107.0064B|

48. Sequenti autem die per manum praedicti chorepiscopi collocavit reliquias sanctorum episcoporum Cornelii, Callisti, Sixti, Sinisii, Nicasii et Felicis, Stactei quoque et Pamphili presbyterorum, et sanctorum martyrum Crispini et Crispiniani, Nerei et Achillei, Sebastiani quoque, Castuli et Romani, Papiae et Mauri, atque Valeriani, sanctarumque virginum Caeciliae, Eugeniae atque Anastasiae martyrum Christi in ecclesia beati Bonifacii martyris, in loco quo prius sanctum corpus illius quiescebat. Aedificavit enim ibi turrem lapideam post altare, in cujus turris summitate media condidit praedictorum ossa sanctorum, arcae saxeae diligenter inclusa: super quam culmen ligneum columnis quatuor sustentatum 107.0064C| erigens, auro ornavit et argento. Intra quod arcam oblongam quadrangulo schemate factam posuit, quam etiam auro et argento atque lapidibus ornans, singulorum sanctorum imaginibus decenter expressis decoravit, versusque quasi ex persona ejusdem arcae prolatos in circuitu conscripsit, hoc modo:

Nomine quos noto locus hic et imagine signat,
Praeclaros Christi ecce Dei famulos,
Qui corde in pavido rubuerunt sanguine sacro,
Post Christo jam animas exposuere suas. Sed et in turre subjecta versus conscripsit; quatuor quidem in uno latere, et quatuor in altero, elegiaco carmine, hoc modo compositos:
Martyribus Christi, quorum hic (sacra) ossa quiescunt,
Rabanus humilis condidit hunc titulum.
107.0065A| Horum tu, lector, si noscere nomina curas,
Arca superposita pandit et ipsa tibi.
Roma decus mundi, laus rerum, summa potestas,
Hos jam lectores pontificesque habuit:
Cum quibus hic pausant sumpti de partibus orbis
Virtute clari, Christe, tui famuli. In reliquis vero duobus lateribus, asclepiadeo carmine hos versus conscripsit:
Felices nimium atque beati,
Quos rex Christus ovans arce superna
Sanctis pro meritis collocat astris,
Vitam perpetuam reddit et illis.
Qui templum Domini gressibus intrant,
Hos nunc admoneo, corde benigno
Christum suppliciter ut prece poscant,
Quod cum martyribus sidera praestet.

49. Aliorum autem sanctorum reliquias de diversis partibus orbis plurimas congregavit, atque in 107.0065B| oratoriis, quae tempore sui regiminis numero triginta construxerat, et ab episcopis in quorum dioecesi fuerant, dedicari fecerat, honorifice collocavit. De quorum locis et consecrationum auctoribus atque temporibus, sanctorumque nominibus, quorum spoliis illustrantur si vita comes et divinus favor adfuerit, locis opportunis scire volentibus declarabo.

50. Cum igitur vir ille venerabilis monasterium sibi commissum per annos viginti nobiliter rexisset, deposito curae pastoralis pondere, ad ecclesiam, quam ad Orientem monasterii in monte constructam esse supra dixi (Num. 46), se contulit: ibique manens ac Deo serviens, coelesti philosophiae vacabat. Erat enim in Scripturis a pueritia valde studiosus, et secundum donum sibi coelitus datum 107.0065C| lectionem divinorum librorum plurimum adamavit, atque in his saepius meditatus est. Unde etiam hortatu fratrum suorum atque amicorum aggressus est scribere expositiones librorum divinorum, tam Veteris quam Novi Testamenti. Nam, ut ipse testatus est, primum scripsit anno aetatis suae circiter trigesimo in laudem sanctae crucis duos libellos, hoc est unum metrico stylo, cum figuris mysticis, quae in divinis libris longe ante praenotatae sunt, ut in his manifestaretur Christi passio et redemptio nostra, in figura sanctae crucis esse praenuntiata; in quo etiam soluta oratione subjecta est uniuscujusque figurae explanatio: et sic viginti octo, excepta superliminari pagina, videntur in ea contineri figurae, 107.0066A| simul cum expositionibus suis. Sequentem autem libellum ideo conficiendum putavit, quem etiam in viginti octo capitulis breviavit, ut locutionem metrici prioris libelli in eo lucidiorem faceret. Post haec scripsit ad Heistolfum archiepiscopum de Institutione clericorum libros tres, in quibus de ecclesiasticis ordinibus, et officiis diversis quae in ecclesia geruntur, ratio demonstratur, et ordo discendi ac modus dicendi verbi Dei declaratur. Ad quem etiam scripsit tractatum super Evangelium Matthaei, consummans illum octo libris. Cujus et hortatu fecit homilias diversas per totum annum, ad diversas festivitates. Et de variis vitiis atque virtutibus subjunxit sermones ad praedicandum populo Dei.

51. Post haec rogatu episcoporum, Frecholfi videlicet, 107.0066B| Fridurichi et Humberti, scripsit in Octoteuchum [ Boll., Pentateuchum] commentariorum libros XXIX, hoc est in Genesim libros IV, in Exodum libros IV, in Leviticum libros VII, in Numeros libros IV, similiter et in Deuteronomium libros IV, in Jesu Nave libros III [ Boll., IV], et in Judicum libros duos, in Ruth quoque librum unum. Fecit etiam, rogatu Hilcwini abbatis, libros IV in expositione libri Samuelis et Regum. Similiter Ludovico imperatore hortante, in Paralipomenon edidit libros IV. Scripsit praeterea expositionem in historiam Judith, librum unum; et in historiam Esther similiter librum unum; quos tradidit Judith Augustae. Librum quoque Machabaeorum priorem, petente Geroldo archidiacono, libellis duobus explanavit, sequentem 107.0066C| vero libello uno. Librum quoque, qui nuncupatur Sapientiae, hortatu Otgarii archiepiscopi in tribus libellis, prout potuit, enodavit; et librum Jesu filii Sirach, qui appellatur Ecclesiasticus, decem libris similiter elucidavit. In Jeremiam quoque prophetam XX libros expositionis juxta sensum majorum edidit. In Epistolas quoque Paul hortatu Lupi diaconi collectaneum fecit, colligens de diversis opusculis sanctorum Patrum sententias eorum, et in ordinem disponens, in XXX libris illum determinavit.

52. Sunt quoque alia opuscula ejus, quae ad interrogata diversorum ei respondere necessarium fuit: quorum unum est de coepiscoporum Ordinatione, 107.0067A| super quo ad Drugonem archiepiscopum scripsit librum unum. Ad Notingum quoque episcopum Veronensem, de Praescientia ac praedestinatione Dei, de gratia et libero arbitrio scripsit librum unum: in quo, quid recte sentiendum esset, ostendit. Nam ad Ludovicum imperatorem scripsit librum unum contra eos qui oblationem secundum Regulam sancti Benedicti destruere volebant: cui et misit epistolam consolatoriam post calamitatem quae ei accidit ex parte filiorum suorum et optimatum; in qua ex divinis testimoniis ostendit quod falsum judicium non potest recte condemnare innocentem: in qua etiam novissime provocat eum ad indulgentiam in se commissorum. Postea hortatu ejusdem fecit collectarium unum de sententiis divinorum librorum, in 107.0067B| quo primum testimoniis divinis probavit, observandum 107.0068A| esse honorem parentum, et subjectionem potestati a Deo ordinatae, deinde de diversis speciebus virtutum, et e contrario vitiorum, testimonia de auctoritate divina in eodem opere subjunxit, demonstrans qualiter cuicunque ordini in Ecclesia Deo militandum sit, quod opus XI capitulis consummavit. Ad interrogata quidem Bonosi abbatis respondendo, quomodo cognationis commistio declinanda sit, et magica ars divitanda, confecit librum unum. Scripsit quoque libellum unum ad Otgarium archiepiscopum, in quo primum de poenitentia legitima et spe indulgentiae; deinde diversa capitula de canonibus diversorum conciliorum subjunxit, ad corrigenda hominum vitia et instituta religionis Christianae roboranda. Praeterea quoque Macario monacho petente 107.0068B| de computu confecit dialogum unum.