There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita Procli
Saeculo V

editio: Marini Vita Procli, Weigelius, Lipsiae, 1814; Iohannes Franciscus Boissonade recensuit
fons: librum vide

I.


Si magnitudinem animi, vel caeteram dignitatem Procli nostri temporis Philosophi considerassem, tum quibus rebus instructos, quaque facultate dicendi praeditos esse conveniat, qui sibi vitam illius describendam sumant, denique ad meam respexissem inopiam dicendi, rectius esse iudicassem me continere, fossasque, quod aiunt, non transilire, ac tantum orationis declinare periculum. Iam vero in hoc non habui tam exquisitam rationem mei, cum cogitarem, quod etiam in templis, qui ad aras accedunt, non paria singuli sacra faciant, sed alii tauris, vel capris, caeterisque generis eiusdem curent, ut Deorum, quorum illae sunt arae, non indigni sint beneficentia: item hymnos efficiant elegantius alii metro, alii oratione soluta: caeteri vero, qui nihil eorum habent quod offerant, sed vel placentam solum, et micam forte thuris sacrificant, et brevi compellatione invocationes expediunt, non minus aliis exaudiantur. Haec, inquam, dum cogitarem, et vererer, ut est apud Ibycum, ne quid non erga deos (sic enim aiebat ille) sed erga sapientem virum delinquens, laudem apud homines assequerer: etenim neque fas esse duco, quod unus ego familiarium sileam, atque de eo non pro viribus ea referam, quae vera sunt, quem forte prae caeteris loqui deceat: ac fortasse ne apud homines quidem gloriam consequar, quod non omnino existimaturi sint, ostentationem me vitare voluisse, sed quadam mentis inertia, vel etiam graviori animi morbo ab instituto negotio refugisse: his omnibus commotus aggrediendum mihi existimavi, ut aliqua huius Philosophi praeclara conscriberem, cum sint infinita, atque adeo verissime de eo commemorentur.


II.


Auspicabor itaque non usitata scriptorum consuetudine, qui orationem in capita distributam ordine pertractant, sed ipsam felicitatem beati viri rectissime videor fundamentum iacturus orationis. Etenim arbitror, fuisse eum felicissimum eorum hominum, qui multis antea seculis celebrati sunt non dico sapientum beatitudine tantum, quamvis hanc omnium maxime possideret, neque eo, quod illi corporis bona quam optime constituta fuerint, neque rursum ratione fortunarum, tametsi etiam istae, si cuiquam hominum, illi maxime contigerunt; omnium enim, quae dicuntur externa bona, magna suppetebat illi copia: sed perfectam, omnibus partibus absolutam et ex his utrisque constitutam felicitatem dico. Primum itaque secundum genera diductis virtutibus in naturales, et morales, et politicas, itemque sublimiores, quae in purificatione versantur et contemplatione, easque quibus ad aliquam deorum similitudinem pervenitur, quae vero sunt his etiam superiores praeteritis, ut iam supra hominem positis, a magis naturalibus initium faciemus.


III.


Eas igitur omnes, quibuscum, si contingunt, nascimur, hic quem laudamus vir beatus, ab ipsis natalibus habuit naturaliter insitas, quarum vestigia etiam in extremo, et instar ostrei sibi circumdato amictu, evidenter apparebant. Primum integritas sensuum singularis, quam prudentiam corporis nominant, sensusque praecipue digniores, visus, et auditus (qui quidem a Diis ad philosophiam, et ad commodius vivendum hominibus dati sunt) huic per omnem vitam integri permanserunt. Secundo robur corporis, quod nullis frigoribus afficeretur, nec quicquam ex vitiosa, et neglecta ratione victus atque laborum convelli aut commoveri posset, quos die noctuque exhauriebat, dum precaretur, et libros evolveret, et ipse conscriberet, et operam daret familiaribus, et haec universa tam naviter faceret, ut singulis tantum studere videretur. Eiusmodi vero facultatem recte fortasse quis fortitudinem corporis appellaverit. Tertia fuit illi virtus corporis, pulchritudo, quam cum temperantia collatam, aliquam habere cum ea affinitatem putant: et recte. Ut enim illam in quodam concentu et consensione consideramus animi facultatum: sic eam haec in corpore pulchritudo ex quadam congruentia partium corporis, quibus agimus, intelligitur. Erat autem aspectu iucundissimus, quod non tantum esset hac egregia proportione praeditus, sed hoc animi floridum de corpore instar vitalis lucis mirum quantum resplenderet, ut nec oratione satis explicari possit. Atque adeo quidem pulcher erat, ut neque pictorum quisquam illius assequi posset similitudinem, et omnes eius imagines, quae circumferebantur, quamvis essent pulcherrimae, tamen plurimum a rei veritate, quam imitarentur, abessent. Quartam vero, scilicet sanitatem, respondere volunt ei, quae est in animo, iustitiae, et esse iustitiam quandam et hanc in corpore, ut est illa in animo. Nihil est enim aliud iustitia, quam habitus quidam, partes animi continens in officio. Ita quae inter pugnantia corporum elementa consensum concordiamque conciliat, sanitas a medicis appellatur, quae quidem huic ab incunabulis usque tam bene constituta fuit, ut ipse diceret, sibi, ut esset aeger corpore, bis tantum aut ter, tam longa vita, annis videlicet totis septuaginta quinque contigisse. Quin et hoc satis argumento fuerit, cui ipse astiti, quod cum postremo morbo detineretur, prorsus ignoraret, quaenam essent illa ingruentia mala, quae corpus invasissent, propter magnam illorum insolentiam.


IV.


Et quamvis haec quidem sunt bona corporis, tamen vocaverit ea quispiam praenuncios et quasi comites illarum, in quas perfectam diduximus virtutem, formarum. Iam vero primas dotes animae, quae a natura, sine praeceptoris industria illi contigerunt, easque virtutis partes, miraretur quis, in eo quales quantaeque fuerint, quas Plato naturae philosophicae vult esse elementa. Nam erat insigni memoria, et ingenio, et magnificentia praeditus, comis, amicus, et quasi necessarius veritatis, iustitiae, fortitudinis, temperantiae; nequaquam enim prudens mendacium admittebat, sed oderat vehementissime, fugam vero mendacii atque veritatem amabat. Ac me hercle necesse est, qui tanto studio veritatem esset prosequuturus, ut eius statim a puero summe cupidus fuerit; est enim veritas omnium bonorum principium Diis et hominibus. Sed et corporis voluptates contempsisse, ac temperantiae fuisse quam amantissimum, convincet vel solum ad perdiscendas disciplinas ac studiorum omne genus desiderium, summaque propensio, quae sane belluinam atque illiberalem voluptatem nunquam ingenerari sinunt, animae quidem ipsius ex se ipsa sinceram delectationem possunt excitare. Ab avaritia vero, dici non potest, quam fuerit alienus, ut etiam parentum, quamvis ditissimorum, divitias puer contempserit propter incredibile studium philosophiae. Quamobrem et ab illiberalitate procul aberat, et a rerum cura minorum, cum esset universi et rerum divinarum atque humanarum studiosissimus. Ex tali mente nactus animi magnitudinem, nihili faciebat humanam vitam, nec, ut alii, mortem quicquam esse grave putabat. Omnia vero, quae caeteris formidanda videbantur, nequaquam pertimescebat, hac affectione sola naturali, quam non alio virtutis nomine quam fortitudinis appellari convenit. Ex his autem iam omnibus, etiam iis, qui periculum illius optimae indolis non fecerunt, conflare arbitror, quod statim a puero iustitiam amaverit, iustus facilisque fuerit, nequaquam in convictu vel in contractibus difficilis aut denique iniustus. Nobis certe quidem visus est modestus et elegans, non avarus, non illiberalis, non arrogans, aut timidus esse natura.


V.


Bonitatem vero ingenii atque ubertatem nonne supervacuum fuerit commemorare? apud eos praesertim, qui sciunt quique audierunt, quod pulcherrimarum disciplinarum plenus fuerit, quam multa ipse pepererit, et in lucem hominibus ediderit, ita ut solus ex oblivionis poculo nihil bibisse videatur, ea facultate memoriae praeditus, nusquam conturbabatur, neque, quod accidit obliviscentibus, illi contingebat, nunquam excidebat ipse sibi, ut retinendis disciplinis sufficiens, et qui tantum illarum studio delectaretur. Erat autem ab agresti et a Musis aversa atque horrida natura remotissimus, ad cultiora vero maxime propensus: etenim propter singularem in communibus congressibus ac sacris suis epulis aliisque actionibus urbanitatem ac festivitatem, servata tamen honestate, suos familiares alliciebat, alacrioresque semper dimittebat.


VI.


His itaque omnibus et aliis naturae dotibus inde ab initio praeditum, parit Marcella mater Patricio legitime iuncta: ambo Lycii, genere et virtute excellentes, Nascentem excipit ac tanquam obstetrix curat Dea tutelaris Byzantii, quae tum quidem illi, ut esset, causa fuit, nascenti scilicet in ipsius civitate: postea vero etiam, ut bene esset, providebat, cum iam inter pueros et adolescentes annumeraretur. Nam ipsa per quietem illi visa hortabatur ad philosophiae studium, unde videlicet extitit illi tam propensus erga deam animus, ut illius potissimum sacra perageret, maioreque, ut ita dicam, cum furore coleret instituta. Parentes denique natum deducunt in suam patriam Apollini consecratam Xanthum, quae ipsa quoque patria illi quadam divina providentia contigit, credo quod eum, qui omnium scientiarum princeps futurus erat, sub Musarum duce Deo educari atque erudiri oportebat. Ibi tum elegantissimis moribus institutus morales virtutes assequebatur, assuescens amare, quae facere conveniret, fugereque contraria.


VII.


Tum vero Deorum amor, qui illum a natalibus summus comitabatur, manifeste apparebat. Nam cum quodam tempore corporis aliquo morbo detineretur, et graviter quidem ac vix iam ut videretur sanari posse, astitit ad lectum procerior adolescens, qui admodum iuvenis et aspectu pulcher videbatur, ut vel antequam nomen diceret, existimare posset esse Telesphorum: se tamen prodens, quisnam esset, nomenque pronuncians, attacto capite (stabat enim, caput in illius cervical reclinans) confestim sanitatem restituit aegrotanti, atque ita simul evanuit. Hoc ergo divinum, eaque divina benevolentia tum sic puero exhibebatur.


VIII.


Brevi spatio temporis cum in Lycia dedisset operam Grammatico, profectus Alexandriam Aegypti, secum singulares morum virtutes attulit, quibus etiam eius loci magistros ad se diligendum permovebat. Quamobrem Leonas Rhetor, Isaurus, opinor, genere, inter complures, qui tum erant Alexandriae suae professionis clarus, non tantum suorum studiorum fecit participem, sed etiam domesticum habere dignatus est, curavitque, ut cibum una cum uxore liberisque caperet, non aliter, quam si ipse quoque sibi verus filius exstitisset. Perfecit autem, ut principibus in Aegypto viris innotesceret, qui mirifice delectati adolescentis acumine ingenii, et morum elegantia, atque integritate, eum inter amicissimos habuerunt. Eruditus est etiam ab Orione Grammatico, cuius fuerant maiores apud Aegyptios, sacerdotali functi munere, quique tantum in artis cognitione profecerat, ut ipse libros elaboraret, posterisque non sine fructu relinqueret. Romanorum quoque praeceptorum scholas adiit, magnosque fecit in ea lingua progressus; etenim principio deductus est ad studium patris, in quo ille summo opere claruit, cum ex officio studium iuris tractaret in urbe regia. Vehementer autem arte dicendi delectari, cum esset adolescens, videbatur, cum nondum scripta Philosophorum attigisset, et magnam ex ea gloriam adeptus est, summamque sui admirationem praebuit condiscipulis ac magistris, et propter sermonis elegantiam, atque in percipiendo celeritatem, et quod magis praeceptoris habitum atque industriam, quam discipuli prae se ferret.


IX.


Dumque adhuc scholam frequentaret, Rhetor Leonas eum sibi itineris comitem adiunxit, profecturus Byzantium. Quam ipse profectionem suscipiebat, ut gratificaretur amico Theodoro, qui tum Alexandriae praefectus erat, viro urbano, et magnifico, et amanti philosophiae. Ille vero, quamvis adolescens, hoc alacrius praeceptorem sequebatur, ne sua studia interrumpere cogeretur. Sed, ut verius dicam, bona quaepiam fortuna illum reduxit ad suae nativitatis principium. Tum enim reversum Dea ad philosophiam adhortata est, ut Atheniensium quoque scholas inviseret. Reversus autem prius Alexandriam, Rhetorica caeterisque, quibus ante studuerat, valere iussis, sese qui tum ibi erant philosophorum sermonibus dedidit. Frequentabat Aristotelicae doctrinae imbibendae causa Olympiodorum, Philosophum clarissimum, in disciplinis autem Mathematicis se Heroni permittebat, viro religioso, et qui rationum illarum, quibus eas tradi conveniret, erat peritissimus. Adeo vero etiam hi viri adolescentis moribus delectati sunt, ut Olympiodorus suam filiolam, quae erat ipsa quoque literis instituta, illi despondere voluerit, et Hero omnem ei suam religionem committeret, atque assiduum sibi convictorem ascisceret. Cum autem Olympiodorum audivisset, virum magna facultate dicendi praeditum, et propter suam in dicendo celeritatem et gravitatem rerum, de quibus ageret, a paucissimis auditoribus intelligeretur, exiens, dimissa multitudine, omnia quae dicta fuerant, suis consodalibus ad verbum pene reserebat, cum essent plurima, ut quidam condiscipulorum mihi dicebat Ulpianus Gazaeus, qui non minimam ipse quoque suae vitae partem in Philosophia consumpsit. Quin etiam Philosophica Aristotelis scripta magna facilitate perdidicit, quantumvis aggredientibus ea, vel ad nudam tantum lectionem, difficilia.


X.


His itaque cum Alexandriae daret operam, et in iis quae quidem praestare poterant, illorum familiaritate frueretur, postquam in auctoris cuiusdam lectione, quam una conserebant, visi sunt illi non pro dignitate Philosophi mentem interpretari, contemptis iis gymnasiis, et simul memor illius visi, quod Byzantii divinitus contigisset, et exhortationis, Athenas contendebat, comitatus eloquentiae et philosophiae praesidibus Diis, bonisque geniis. Ut enim germana et integra successio Platonis conservaretur, deducitur a Diis ad philosophiae praesidem, ut manifeste declararunt sui adventus initia, et omnia divinitus excitata, quae aperte illi praesagiebant illud munus a patre sive Deo, et hoc caelitus futurum suffragium successionis. Nam ut ad Piraeum appulit, idque civibus esset nuntiatum, Nicolaus, qui post in arte dicendi floruit, tum vero studebat apud Atheniensium magistros, descendit ad littus tanquam ad notum aliquem, excepturus illum, et hospitio velut civem recepturus; erat eum Nicolaus quoque Lycius; itaque deduxit ad civitatem. Ile vero, cum ex itinere lassitudinem sentiret, ad sacellum Socratis, cum nondum sciret nec audivisset, quod aliquo eo in loco Socrates coleretur, rogavit Nicolaum, maneret ibi paulisper atque consideret, et, si posset alicunde, aquam sibi ministraret, laborabat enim, ut dicebat, magna siti. Statim ille, idque non aliunde, quam ex eo ipso consecrato loco, curabat adferri, neque enim procul aberat fons statuae Socratis. Bibenti tum ei, Nicolaus, idque tum primum considerans, Omen hoc est, inquit, quod in sacello Socratis consederis, et inde primam aquam Atticam biberis. Tum ille consurgens atque exhibita reverentia, ad civitatem pergebat. Cum iam ad arcem pervenisset, ianitor adfuit ad introitum, repagula foribus obditurus, ut etiam ad illum diceret (ipsius autem hominis verba referam): Certe, nisi venisses, clausissem. Et quod potuit omen esse manifestius, quodque minus Pollete, vel Melampode, vel similibus egeat interpretibus?


XI.


Sed hic quoque despiciens Rhetorum scholas, quamvis ab le admodum expeteretur, ac si ob eam ipsam causam venisset, incidit in principem Philosophorum Syriarum, Philoxeni filium. Erat in eo simul congressu Lachares, vir multum in philosophia versatus, et in ea studiorum huius Philosophi socius, in eloquentia vero tanta erat admiratione, quanta Homerus in arte poetica. Ille igitur, ut dixi, simul aderat. Iam erat autem crepusculum vespertinum, dumque inter se loquerentur, sol occidebat. Luna vero ab interlunio primum apparere coeperat. Quare salutato hospite, tanquam iuniorem conabantur a se dimittere, quo videlicet esset integrum, ut ipsi seorsim Deam adorarent. At ille non longo spatio progressus, conspicatus ipse quoque ex eadem domo lunam apparere, depositis ibi, quae habebat, calceamentis, illis inspectantibus, Deam salutabat. Hic Lachares vehementer admiratus adolescentis fidentiam, alloquens Philosophum Syrianum; Hoc est illud, inquit, quod divine dixit Plato de magnis ingeniis: Hic, inquit, aut magnum dabit bonum, aut quod est et contrarium. Atque talia quidem, ut de multis pauca reseram, Philosopho signa divinitus contigerunt, cum primum Athenas venisset.


XII.


Syrianus autem illum deducit ad magnum Plutarchum, Nestorii filium, qui cum vidisset adolescentem nondum annos viginti natum, audivissetque illius amorem ac desiderium philosophicae vitae, magnopere iW placuit, sic ut eum continuo studii philosophici participem fecerit, quamvis aetate pene prohiberetur: erat enim iam valde senex., Praelegit igitur huic Aristotelis quidem de anima commentarium, Platonis autem Phaedonem. Hortatusque est eum Magnus, ut ea conscriberet, quae dicerentur, usus adolescentis ambitione, tanquam instrumento, cum diceret, siquidem ea scholia absolvisset, suturum, ut etiam Procli commentaria in Phaedonem serrentur. Et cum adolescentem alias plurimum amaret, quod eius ad optima quaeque sudium cognovisset, tum etiam filium vocitabat, ac domesticum habuit. Ut autem perquam temperantem vidit ab animalibus, hortatus est, ne ab iis in universum abstineret, quo etiam corpus functiones naturales obire posset. Idem quoque Syriano de ratione victus adolescentis commendabat. At ille seni respondet, ut nobis retulit divinum illud caput (scilicet Proclus): Sine illum discere, quae volo, cum ea frugalitate, ac tum, si voluerit, moriatur. Tantam habuerunt eius, in omnibus rebus, magistri curam. Senex autem circiter biennium post illius adventum vixit, et moriens adoles Icentem suo successori Syriano commendavit, quemadmodum et Archiadam, nepotem suum; ille vero cum eum suscepisset, non tantum in literis multum ivvit, sed etiam domesticum, quod ad caetera, et vitae philosophicae socium sibi ascivit, cum eum talem invenisset, qualem iam diu quaesisset auditorem et successorem, et qui plurimis literis » humanis divinisque, percipiendi aptus esset.


XIII


Itaque breviore quam biennii spatio omnia Aristotelis opera una cum eo perlegebat, Logica, Ethica, Politica, Physica, itemque scientiam theologicam. In his vero satis institutum, ut quibusdam tirociniis parvisque mysteriis, ad ipsam Platonis deduxit sacram disciplinam, et ordine id quidem, neque, quod aiunt, transcendenti pede. Utque spectaret apud eum vera mysteria, curavit, animi non caliginosis oculis, et mentis integra et ab omni labe purissima speculatione. Atque ille quidem die noctuque vigiliis, exercitationi ac studio incumbens, cum ea quae dicerentur compendiose, adhibito suo iudicio, conscriberet, tantum exiguo tempore prosecit, ut annum agens vigesimum octavum cum alia multa conscripserit, tam illa in Timaeum vere concinna et eruditionis plena commentaria. Ex eiusmodi vero institutione mores quoque magis ornabantur, cum, ut scientia, sic etiam virtutibus proficeret.


XIV.


Civiles etiam virtutes assequebatur ex Aristotelis libris politicis, et Platonis de legibus et de rep. Sed ne in his contemplando tantum versari, nihil autem videretur operis aggredi, postquam ipse remp. tractare impediebatur, quod in maioribus occupatus esset, adhortabatur ad eam virum religiosum Archiadam, simul instituens, et exponens illi politicas virtutes ac rationes. Et quemadmodum qui currentes incitant, sic eum hortatus est, ut in sua civitate universae resp. in commune praeesset, et in singulos privatim beneficia conferret, secundum omnes virtutes, praecipue vero iustitiam. Et re ipsa sui aemulationem in eo excitabat, cum suam illi liberalitatem circa divitias et magnificentiam declararet largiendo iam amicis, iam propinquis, et hospitibus, et civibus, et cum se nunquam ab avaritia vinci ostenderet, et ad opera publica non pauca conferret. Moriens autem haeredes Archiadae substituebat civitates, suam patriam et Athenas. Archiadas vero tantus amator veri cum ex domestica suorum consuetudine, tum ex huius amicitia extitit, ut nostri homines, si quando velint illius mentionem facere, non aliter quam: religiosum, Archiadam celebranti voce nominent.


XV.


Ipse quoque Philosophus consultationes civiles agitabat, cum publicis conventibus, ubi de republica ageretur, interesset, sententiasque dicebat prudentissimas, et cum principibus de iure conserebat, eosque non hortabatur modo, sed quodam modo ea auctoritate philosophica compellabat, ut suum cuique tribuerent. Hae bebat etiam publice quandam de moribus Principum curam, utque sobrie imperarent, non tantum oratione, verum et exemplo quo per omnem vitam docebat, cum ipse velut exemplar temperantiae caeteris esset. Civilis autem fortitudinis specimen prorsus Herculeum edidit. Nam cum esset in ipsum quasi pelagus et maximas negotiorum tempestates delatus, spirantibus ex adverso integerrimae vitae ventis furentibus, graviter hic vir et constanter, quantumvis periclitatus, vitam suam traduxit. Et cum esset aliquando violentorum hominum perniciosa sibi et periculosa improbitate multum exercitatus, Athenis relictis, ne sato adversaretur, iter instituebat in Asiam, idque non sine magno suo bono: ut enim eius quoque loci antiquiorum rituum, quos adhuc retinuissent, non imperitus esset, hanc illi Deus prosecutionis praebuit occasionem. Nam et ipse, quae apud eos essent, diligenter cognoscebat, et li, et quid longi temporis intervallo neglexissent, docebantur, Philosopho nimirum, quae ad Deos pertinerent, accuratius reserente. Cumque hace omnia faceret et secundum ea viveret, tamen usque adeo latebat, quantum ne Pythagorei quidem, qui praeceptum hoc auctoris sui, date βιώσας, inconcussum servant. Anuum vero tantum versatus in Lydiae partibus, rediit Athenas providentia Deae philosophiae praesidis. Sic autem in eo fortitudo quoque, natura primum, tum consuetudine, postea doctrina, quae rerum causas explicat, perficiebatur. Item alio:modo re ipsa, quem haberet usum in administranda republica, declarabat, dum proceribus literas scriberet, atque ita civitates universas afficeret beneficio. Huius mihi testes sunt illi, in quos ea collata suerunt, tum Athenienses, tum Argivi, tum alii aliarum gentium.


XVI.


Quin et studia literarum hac ratione plurimum promovebat, eorum qui literas tractabant curam suscipiens, principesque poscens stipendia, et ut cuique pro dignitate praemia decernerentur. Atque haec quidem non temere nec ad gratiam faciebat, sed eos ipsos, quod erat sibi magnopere curae, cogebat, ut in sua quisque professione diligentissime versaretur, ipse singula eorum perquirens et expendens. © Erat enim omnium satis instructus index. Quod si quem negligentius suum studium.tractave comperisset, acerrime reprehendebat: sic, ut etiam vehementissimus videretur, et ambitiosissimus, eo quod vellet simul et posset omnia recte diiudicare. Et erat sane gloriae cupidus. Verum non erat id in eo, ut in plerisque, vilium, propterea quod ad bona tantum respiciebat atque virtutem. Ac fortasse ne fieret quidem in hominibus quidquam praeclarum absque hac animi concitatione. Sed et erat vehemens: ne id quidem negabo. Verum tamen erat simul etiam lenis, nam facillime placabatur, et vel momento suam iram demonstrabat esse ceream. Eodem enim sere tempore et in reprehendendo, ut ita dicam, totus esserebaAor, et ut ilis ipsis benefaceret, eorumque nomine intercederet apud principe, animi quadam naturali coniunctione commovebatur et quasi societate doloris,


XVII


Opportune quidem et hoc illius naturalis coniunctionis animi cum aliis peculiare exemplum in mentem mihi venit. Neque enim arbitror de quoquam hominum tale suisse relatum. Nam cum esset inexpertus coniugii et liberorum (propterea quod nec desideraret, cum enim offerrentur complures nobilissimae et ditissimae, quas ducere potuisset, tamen ab his omnibus, ut dicebam, liber) tanta cora in familiares et omnes amicos corumque uxores et liberos extitit, ac si communis aliquis pater, illisque causa nascendi fuisset. Singularem enim cuiusque etiam vitae curam gerebat. Nam si quando necessariorum aliquis morbo detentus esset, primum quidem Deos enixe pro eo supplicabat, cum sacrificiis, tam etiam hymnis, deinde aegrotanti promptus aderat, convocabat medicos, urgebat, ut, si quid ab arte profici posset, quam citissime experirentur, ipse nonTiunquam inter medicos singulare quippiam proserebat, et ita tam quidem multos ex magnis liberavit periculis. Quanta vero 'suerit illius etiam erga servos, quibus plurimum usus erat, humanitas, qui vult, ex testamento beati viri potest intelligere. Ex omnibus familiaribus inprimis amabat Archiadam eiusque cognatos, eo vero potissimum nomine, quod genus duceret a Plutarcho Philosopho, deinde propter Pythagoricam amicitiam, quam com Archiada constitueras, quum illius et studiorum socius et praeceptor esset. Quod alterum genus amicitiae ex duobus his, quae superius paucis attigimus, firmissimum inter illos praestantissimumque suisse videtur. Nihil enim volebat Archiadas, quod non vellet etiam Proclus, nec vicissim hic, quod non Archiadas.


XVIII.


Sed iam virtutis politicae generibus, quae sunt veris inferiora, imposito suo sine, inque amicitia terminatis, ad purificantes virtutes transeamus, diversas a politicis. Quamvis illae quoque in eo versentur, ut animum quodammodo purgent, et, quoad eius fieri potest, efficiant, ut quasi solutus ac liber prospiciat humanis rebus, habeatque cum Deo similitudinem quandam, qui sinis est optimus animi. Atqui non eodem modo omnes separant, verum aliae magis, aliae minus. Quandoquidem et politicae sunt quaedam purgationes, quae suos possessores, etiam dum hic manent, exornant, melioresque efficiunt, regentes ac moderantes et iram, et cupiditatem, et omnes denique affectus, et salsas opiniones tollentes e medio: illae vero, quae sunt his superiores, purificantes, in universum separant ab hac corporis massa vere plumbea et ab huius mundi rebus efficiunt facilem discessum. Quibus etiam ipsis hic Philosophus studuit per omnem vitam, qua est in Philosophia versatus, cum et oratione doceret, qualesnam essent, quoque modo parentur homini, et suam ipse maxime vitam ad eas institueret, et ea subinde faceret, quibus animus separatur, noctu et interdum deprecationibus ac lustrationibus, et aliis usus purificationibus, tum ab Orpheo, tum a Chaldaeis institutis, et impigre unoquoque mense: ad mare descenderet, eodem nonnunquam etiam bis aut ter. His:autem exercebatur non tantum in vigore aetatis, sed etiam sub occasum vitae, eamque perpetuo consuetudinem, tamquam statuta quaedam, observabat.


XIX.


Cibi vero potusque necessariis voluptatibus utebatur, tantum ut morbos evitaret, neque ab iis infestaretur; erat enim in his multo frugalissimus: imprimis ab animalibus abstinentiam amabat. Quod si quando tempus accidisset, quo vehementius, ut ea comederet, invitaretur, tantum degustabat, et parce atque delibantis more. Sacris autem in honorem matris Deum a Romanis, vel etiam prius a Phrygibus celebratis se purificabat singulis mensibus, Aegyptiorum nefastos dies diligentius observabat, quam illi ipsi, ac insuper certis diebus peculiariter ieiuniis vacabat propter aliquas apparitiones. Mesis quoque ultimo die ieiunium ne pridie quidem caenaturi, instituebat. Novilunia vero quam splendide quamque sancte celebraverit, et omnium sere gentium insigniora festa secundum culusque patriae morem sacrificiis rite peregerit, et ex his non, ut plerique, otii ceperit occasionem, aut intemperantiae, sed precum assiduarum et hymnorum avtque similium, declarant ipsius hymni, qui non tantum eorum, quos Graeci venerantur, laudes continent, sed etiam Marnam Gazaeum celebrant, et Aesculapium Leontuchum Ascalonitem, et Theandritem alium, quem Deum Arabes magna veneratione prosequuntur, et Isidem, quae colitur Philis, ac denique alios omnes. Etenim hoc erat illi valde familiare, ut semper diceret religiosissimus ille vir, decere Philosophum, non unius cuiusdam civitatis} neque certarum tantum gentium institutorum ac rituum curam gerere, sed esse in universum totius mundi sacrorum antistitem. Sic itaque purus et sanctus erat, quantum ad temperantiam attinet.


XX.


Dolores autem declinabat. Quod si quando accidissent, leniter perferebat, eoque minuebat eos, quod non id etiam, quod esset in se optimum, simul doloribus assi ceretur. Animi fortitudinem in his postremus morbus satis ostendit. Cum enim eo premeretur, torquereturque gravissimis cruciatibus, depellere tantos dolores conabatur. Quamobrem saepe iubebat nos hymnos dicere, qui cum dicebantur, omnino remissio doloris erat et sedatio quodque magis mirum est, meminerat eorum quae audiebat, quamvis oblitus omnium pene rerum humanarum, resolutione corporis ingravescente. Nos enim cum dicere coepissemus, ile supplebat hymnos, et Orphei carmina complura, nam haec erant, quae praesentes recitabamus. Nec vero tantum in malis corporis perserendis tam constans erat, sed adhuc multo magis in his, quae extrinsecus infortunia contingebant, quaeque videbantur praeter expectationem evenire: ut etiam de singulis, quae accidissent, ea diceret, Haec talia sunt, Consueta sunt. Quae mihi videtur, aut tum potius videbatur memorabilis esse sententia, et huius Philosophi animi magnitudinis evidens argumentum. Iram, quantum posset, prohibebat, ut vel omnino non concitaretur, vel ratio saltem non consentiret, sed praeter voluntatem altera animae rationis expers facultas, modice tamen et leviter, commoveretur. Quod ad venerem attinet, ea secundum naturam utebatur, sed ita nimirum, ut non ultra phantasiam procederet, eamque levissimam.


XXI.


Ita ex omnibus partibus se ipsum colligens et ad sese recipiens anima beati viri, a corpore quodammodo discedebat, dum adhuc eo contineri videretur. In ea suit enim prudentia, non ut civilis, quae versatur in iis bene administrandis, quae vel hoc, vel alio modo se habere possunt, sed ipsa per se sincera, in contemplanda scilicet, seque in se ipsam convertendo, nec uspiam consentiendo corpori. Fuit in eo temperantia, quod mala non attingeret, et ne mediocriter quidem afficeretur, imo prorsus ab omnibus affectibus liber esset. Fuit denique fortitudo, quod non metuerit suum a corpore discessum. Ratio vero et mens cum m eo principatum obtinerent, facultates autem inferiores se non amplius opponerent iustitiae purificanti, vita illius omnis ornabatur.


XXII.


Hoc quoque virtutum genere absoluto feliciter et superato, veluti per gradum summum mysticumque progressus faciens ad virtutes maximas et consummatissimas ascendit, duce usus felicitate naturae et institutione ad sscientiam comparata. Iam itaque purgatus defaecatusque et nativitatis suae victor, susque deque habitis vanis sapientiae thyrsigeris ac iactatoribus, ipse adyta eius feliciter penetravit, et contemplator factus est vere beatorum quae illic sunt spectaculorum. Non amplius prolixis dissertationibus aut demonstrationibus indigens ad colligendam sibi illarum rerum scientiam, sed simplici contemplatione fruens mentisque actu spectans exemplar mentis divinae, assecutus virtutem, quam nemo proprie satis prudentiam dixerit, rectius sapientiam, aut si quod est nomen aliud magis venerabile. Ad cuius praescriptum opere ac re ipsa Philosophis omnem quidem Theologiam Graecorum Barbarorumque, et quae tabularum commentis adumbrata elt, facile perspexit, et in usum eorum, qui volunt et possunt assequi, in clarissima luce posuit. Singula vero divinius interpretatus, ostendensque inter illa consensum, omnibus antiquiorum scriptis pervestigatis, quicquid in illis genuini saporis generalique consensu comprobatum ostendis, non sine iudicio adscivit; si quid ventosum et vanum reperisset, ea omnino reiecit, utpote vitiosa. Quaeque recte positis adversa fronte occurrerent, haec diligenti instituto examine fortiter convellit, et in conventibus egregie simul et perspicue quaeque tractans, et in libris cuncta describens. Vir enim ad miraculum laboriosus uno saepe die quinas, interdum etiam plures lectiones absolvit, scripsit etiam plurima, ad septingentorum saepe versuum multitudinem. Ad alios praeterea Philosophos convenit, eorumque consuetudine usus est, et iterum vespertinos coelus cum illis celebravit, cessans a labore scribendi, et haec quidem universa executus est ita, ut nec Deos de nocte quoque colere cessaret exsomnis, solique orienti, culminanti et occidenti assidue supplicaret.


XIII.


Plurium placitorum ipse primus auctor extitit, quae ante illum nemini in mentem venerant, tam in rebus naturalibus quam intelligibilibus ac divinioribus. Primus ille docuit, esse genus quoddam animarum pollentium facultate plures simul species contemplandi, quod medium nempe posuit non sine verisimilitudine inter mentem consertim atque uno veluti intutu omnia intelligentem, et animas versus unicam speciem tantum aciem dirigere valentes. Quod si quem iuvat scripta illius percurrere, longe plura dogmata illi peculiaria offendere licebit, quae ego quidem iam recensere praetermisi, ne singula persecutus: nimis in longum producerem orationem. Qui vero illa quae dixi scripta evolvet, facile sentiet, etiam ea, quae, superius de eo narravimus, verissima esse omnia, multo magis vero, si quis ipsum novit ac de facie vidit, audivitque interpretantem et vacantem praestantissimis dissertationibus, Platonicaque et Socratica dogmata annuis scholis persequentem. Neque. divinae inspirationis expers suisse videtur, sapientissimo enim ex ore verba protulit simillima candidissimae ac confertissimae nivi, ita ut splendore oculi fulgere viderentur, et reliquus eius vultus divina luce resplenderet. Hine cum ei docenti aliquando et interpretanti supervenisset vir magni in rep. nominis Rufinus, veritatis studiosus et alioqui dignus veneratione, caput Procli lumine circumfundi sensit, cumque Philosophus finem interpretationi imposuisset, Rufinus assurgens eum adoravit, divinaeque quam observaverat visionis testimonium iuratum ipsi perhibuit. Ab eodem Rufino plurimum auri ei tunc oblatum est, cum sinito belli periculo ex Asia reversus fuisset. Verum Proclus hoc quoque munus sprevit, neque ulla ratione voluit recipere.


XXIV.


Sed ut ad ea quae nobis initio proposuimus revertamur, postquam de contemplatoria Philosophi sapientia, etsi parum pro dignitate, disseruimus, consequens est, ut iam quoque dicamus de iustitia, quae ad hoc virtutum genus pertinet. Neque enim haec similiter, uti illae, de quibus antea diximus, in distributione aut proportione versatur: removeri etiam aeque debet genus iustitiae erga se ipsam agentis, quo ad rationalem animam duntaxat omnia diriguntur. Solum enim illi, de qua iam agimus, proprium est ad mentem et Deum actiones singulas unice referre. Quod eximia prorsus ratione Philosophus fecisse intelligitur. Etenim vix a diurnis laboribus requiescens somnoque corpus reficiens, ac sorte ne tum quidem vacavit a meditando et contemplando. Certe somno quam maturrime veluti quodam animae torpore excusso, cum nondum ipsum vocaret precationum tempus, quod non magna pars noctis elapsa erat, solus atque in lecto recumbens vel hymnos composuit, vel dogmata examinavit et rimatus est, quae surgens interdiu tradidit literis.


XXV.


Simili ratione temperantiam quoque hisce virtutibus affinem est consectatus, quae consistit in animae ad mentem conversione, aliis antem rebus quibuscunque nec tangi se nec moveri patitur. Denique persecta quadam ratione adiunxit sociam fortitudinem, summa ope adspirans ad illam libertatem, quae ignorat omnes passiones, quamque observavit natura inesse ei quam contemplabatur menti divinae: atque adeo per omnia non hominis quantumvis probi vitam degit, ad quam, ut ait Plotinus, etiam virtutes politicae deducere possunt, verum hac longe post se relicta, eam cum alia quadam illaque longe perfectiore Deorum immortalium permutare aggressus est: his enim, non hominibus virtute praeditis, similis evadere gestiebat.


XXVI.


Istas porro virtutes iam sibi familiares reddidit, cum etiamnum frequentaret Philosophum Syrianum, commentariosque veterum evolveret atque persequeretur. Orphicae vero et Chaldaicae theologiae exigua quaedam elementa ac veluti semina bibit ex ore praeceptoris, quia ipsi integram haud suit Orphei carmina magistrum interpretantem auscultare. Syrianus enim Proclo et Domnino, qui Syrus natione Philosophus ac Syriani: itidem postea successor suit, alterutra se horum, vel Orphica vel oracula, expositurum, optione illis relicta, receperat. At enim hi duo minime inter se in eligendo conspirarunt: Domninus enim Orphei carmina sibi, Proclus oracula exponi malebat, quod tamen ipsum persectum minime est, quia non diu postea in vivis superesse desiit magnus ille Syrianus. Itaque primis, ut diximus, adminiculis ex praeceptoris ore haustis, ad scriptos eiusdem in Orpheum commentarios summa cum cura incubuit, Porphyriique ac Iamblichi copiosis in oracula et similia scripta Chaldaeorum lucubrationibus, tam ipsis oraculis assidue innutritus, quantum homini licet, prosecit ad fastigium summarum virtutum, quas divinus ille Iamblichus praeclare prorsus ac divine theurgicas solebat appellave. Expositionibus itaque Philosophorum, qui aetate eum praecesserant, colligendis non sine exquisite iudicio insudavit, tum alia doctrinae Chaldaicae capita et sententias, ac praestantissimos quosque in divina oracula commentarios in unum contraxit, quinquennio integro ld. opus absolvens, de quo hoc etiam divinum somnium somniavit. Visus ipsi est per quietem adesse magnus Plutarchus, affirmans, cum tot annos victurum, quot in oracula tetrades sive quaterniones composuisset. Horum ille postea numero inito, septuaginta esse deprehendit. Quod vero divinum suerit hocce somnium, facile ostendit, in extremo vitae ipsius, rei eventus.§ Quinque enim et septuaginta annos vivendo attigit, ut supra etiam diximus, quinque vero postremis non amplius viribus integris usus est. Duriore siquidem illo ac vix tolerabili diaetae genere crebrisque lavationibus et tot inediis debilitatum corpus, optime alioqui a natura affectum, post septuagesimum aetatis annum exactum languere coepit, ut in omnibus expediendis longe esset quam ante remissior. Orationi tamen et componendis hymnis neque ita comparatus vacare destitit; scripsit itidem nonnulla et cum amicis versatus est, sed in sin_ gulis pristinas vires desideravit. Hinc somnii memor miratus est, et septuaginta duntaxat annos vixisse le passim dixit. Tam infirmo autem corpore cum uteretur, alacriorem illum maxime ad interpretanda scripta reddidit Hegias quidam iuvenis, qui a teneris iam egregia avitarum omnis generis virtutum signa prae se serebat, et sane unus erat aureae illius a Solone catenae. Hic Proclo Platonicam aliasque theologias tradenti adhaesit diligentissime: Proclus vero aetate iam provectus scriptis suis cum adolescente communicatis non mediocriter lactatus est, postquam intellexit, cum in quovis genere doctrinae cubitales prosectus facere. Atque haec de apparatu Philosophi in Chaldaica oracula breviter ac strictim dicta sunto.


XXVII.


At ego, lectis quodam tempore apud ipsum versibus Orphei, auditisque inter eius commentationes non modo iis, quae apud Iamblichum ac Syrianum occurrunt, sed pluribus etiam aliis reconditam theologiam sapientibus, Philosophum rogavi, ut nec haec divina carmina inexplanata relinqueret. Tuli vero responsum, eundem saepius de scribendis in Orphica commentariis cogitantem graviter prohibitum suisse non uno somnio. Visus nempe illi adesse Syrianus, qui minis adhibitis a proposito eum deterreret. Aliis igitur machinis illum aggressus oravi, ut saltim quae in magistri libris praecipue ei probarentur, adnotaret. Quod cum persuasus a me fecisset doctor optimus et in fronte singulorum (Syriani) commentariorum nonnulla annotasset, hinc nata est nobis horum omnium collectio, atque adeo in Orpheum: scholia et commentaria non parvae molis, quamquam in universam illam divinam Poesin atque integras Rhapsodias Sapiens idem praestare Proclo non fuit integrum.


XXVIII.


Quandoquidem vero, ceu dictum esi, incredibile harum rerum studium maiorem illi perfectioremque virtutis theurgicae gradum conciliaverat, hinc nou amplius in contemplatoria substitit, neque alterutro genere duplicium in divinis proprietatum contentus, mentem duntaxat et cogitationem in praestantiora exeruit, sedet alterum genus iam curavit: diviniore quidem illa nec civili amplius, de qua supra actum suum, ratione. Chaldaeorum enim coetibus ac colloquiis, divinisque et sermone melioribus circumrotationibus usus est, quibus perceptis significationes illorum ac reliquum usum perdidicit ex Asclepigenia, Plutarchi filia. Ila enim sola tum servabat a Nestorio usque per patrem traditam sibi magnorum Orgiorum universaeque disciplinae theurgicae notitiam. Antea quoque Philosophus Chaldaicis lustrationibus rite atque ordine purgatus lucidis Hecates phasmatis ipse epoptes interfuit, cuius rei in commentario quodam suo ipse alicubi facit mentionem. Sed et ivnge quadam sive sphaerula Hecatica opportune motitata imbres deduxit, et Atticam infausto aestu liberavit, Terrae quoque motus politis fascinis inhibuit, et tripodis fatidicae exprimentum virtutis cepit, et de sua ipsiusmet sorte versus fudit. Annum agens quadragesimum hos sibi versiculos dicere per quietne visus fuit:

Immortalis tibi est, qualia super aethera., Splendor,
De sonte exiliens divini luminis igneo.

Secundum autem a quadragesimo annum auspicatus, hosce visus sibi es versus alta voce pronunciare:

Ecce anima flammas divini exaestuat ignis,
Ac mentem pandens ad lucida sidera fertur.
Ignea et ipsa, tenere fremens coelestia Tempe.

Praeterea ad catenam Mercurialem pertinere se viso perspicuo intellexit: et Nicomachi Pythagorei animam ipsi contigisse » somnium aliquando fecit fidem.


XXIX.


Quod si mihi prolixo esse placeret, plurimas beatissimi illius viri operationes theurgicas referre possem, eX quarum infinito numero unam duntaxat hoc loco memorabo, sane miram auditu. Asclepigenia, Archiadis et Plutarchae filia, Theagenis vero, cui nos plura beneficia in acceptis reserimus, uxor, cum etiamnum puella esset atque in parentum familia aleretur, in morbum gravissimum et a medicis incurabilem incidit. Archiades, qui in hac sola spem generis sui habebat repositam, aegerrimo animo ferre, lugere, ut par erat. Medicis vero desperantibus, quod in rebus maximi momenti facere consueverat, ad supremam ancoram confugere, hoc est, Proclum Philosophum velut optimum servatorem adire eique assidue instare, ut pro filia sine cunctatione precibus suis.apud Deum intercederet. Hic. itaque, assumto secum Pericle Lydio, viro non minus dignissimo Philosophi nomine, Aesculapii templum petiit pro aegrotae salute ibi Deum oraturus. Hoc enim numine tunc temporis civitas feliciter fruebatur, et Dei Servatoris templo adhuc integro minimeque vastato gaudebat. Simulac igitur Proclus antiquo ritu oraret, magnam puella mutationem morbique sui levamentum extemplo sensit, nullo quippe negotio illam Aesculapius sanitati restituit utpote Deus. Sacris finitis, ad Alclepigeniam Proclus convenit, morbique malis, quae eam ante vexaverant, liberatam ac sanitate iam, utentem deprehendit. _Caelerum universum hoc negotium a Proclo peractum est clam plerisque aliis, atque ita ut perscrutari conantibus nullum rei indicium praeberet. Ad quod ipsum aedibus, quas inhabitabat, maxime commodis utebatur. Nam praeter alias fortunas domus quoque illi suit aptissima, quam pater eius sive, praeceptor Syrianus, et avus (ita enim ipse vocare eum non dubitabat) Plutarchus quondam inhabitaverat, vicinam Aesculapii sano, a Sophocle celebratissimo, et aedi Liberi, quae est prope theatrum, prospicientemque versus arcem summam Minervae aut saltim ab illa conspiciendam.


XXX.


Quantum vero ab ipsa praefide sapientiae Dea Minerva adamatus suerit Proclus, abunde docet genus vitae philosophicum, quod ipsa suadente delegit, idque tanto cum successu, ut hactenus ostendimus. Sed et ipsa hoc manifesto demonstravit, cum imago eius in Parthenone sive templo eo usque dedicata ab iis, qui sanctissima quaevis atque immota loco movere non dubitant, tolleretur. Visa enim Philosopho per somnium adesse mulier honesta forma, quae moneret aedes quam citissime instruere, Dominae siquidem Minervae, inquit, apud te commorari placet. Quam porro gratus. ac familiaris Aesculapio suerit, praeter ea, quae paulo ante narravimus, nobis persuasit,; quod in supremo morbo suo eiusdem Dei sensit praesentiam. © Medius enim inter somnum ac vigilias constitutus vidit draconem capiti suo obrepentem, ex quo morbus ipsi remissionis initium fecit, atque ita ex hac visione allatum est quoddam aegritudini illius lenimentum, adeo ut sanitati integrae restitutum suille credibile sit, nisi desiderium, quo ducebatur, atque expectatio ingens mortis hoc prohibuisset, vel ipse corpus suum diligentius curare non susque deque habuisset.


XXXI.


Sed et hace quoque digna quae memorentur retulit, non quidem sine lacrymis prae condolentia. Veritus enim suerat aucta aetate, ne arthritis patri infesta, qui morbus frequenter amat soletque in liberos a parentibus derivari, sibi quoque molestiam crearet. Neque hoc, ut videtur, citra causam extimuit. Iam enim antea, id quod prius narrandum a nobis erat, doloribus eiusmodi ustulatus est, cum aliud quoddam mirum ipsi accidit. Ex praescripto cuiusdam, quem consuluerat, pedi laboranti imposuit emplastrum, quod, dum in lecto iacet, avis inopina advolans eripuit. Fuit certe hoc omen Proclo divinum ac vere salutiferum, quod etiam in suturum illi,' ut bono animo esset, suadere poterat. Verum hic, ut iam dixi, nihilo secius timore morbi angebatur. Supplicavit igitur Deo hoc nomine, oravitque eum, ut evidentius ab illo doceretur: quo facto cum obdormisset, vidit (audax quidem elt tale aliquid vel mente concipere, audendum tamen neque extimescendum, quo veritas in lucem proseratur) Epidaurium ad se accedentem, accuratiusque contemplantem ipsius crura, nec prae humanissimo amore dedignantem gemma osculo contingere. Quo viso Proclus per omnem vitam deinde,bono anima suit et ad extremam senectutem nullis amplius eiusmodi doloribus vexatus elt.


XXXII.


Deus insuper, qui ab Adrottenis colitur, non minus perspicue demonstravit, quam familiariter coleretur ab illo viro Diis carissimo: ipsi enim templum frequentanti non semel benevole se videndum praebuit. Cumque dubius haereret et scire vellet, quis Deus vel quinam isto in loco degerent colerenturque Dii, quia non eadem sententia incolarum ea de re obtinet, aliis opinantibus, Aesculapii ibi templum esse, ac de hoc per varia signa persuasis: nam certe et voces in illo luco exaudiri dicuntur et mensa Deo consecrata est, et oracula de sanitate recuperanda redduntur passim, et ex. gravissimis vitae periculis miraculo liberantur accedentes: aliis contra existimantibus, Dioscuros illo in loco versari, quia suerant, qui in via quae Adrotta versus tendit binos iuvenes videre sibi visi erant forma pulcherrimos et iu equis celerrime vectos, dicentes se ad templum properare; hos ora quidem sive vultus referre hominum, statim autem fidem factam esse, quod divinior praesentia suerit; cum enim ad templum iam homines accessissent, iisdem nihil tale sciscitantibus et circa sacra occupatis iuvenes iam memoratos apparuisse, sed mox iterum visui eorundem: se subtraxisse: circa haec itaque cum dubius, ut dictum est, haereret Philosophus, neque narratis fidem negaret, rogassetque Deos ipsius loci indigetes, ut se ipsos, quinam essent, manifestare dignarentur, visus ei es per somnium Deus adesse ac perspicue haec ad ipsum prosari: Quid vero? Nonne inaudiisti de Iamblicho docente, qui duo isti essent, Machaonemque ac Podalirium celebrante? Tanta insuper beatum nostrum benevolentia dignatus est Deus, ut, veluti qui in theatris laudes aliorum decantant, sic et ipse se stiterit, voceque clara et habitu composito, protensa dextra (quidni vero ipsa verba numinis referre iuvat ?) exclamare non dubitaverit: Proclus decus civitatis. Quodnam vero potest esse aliud maius testimonium de beatissimi huius viri amicitia cum Deo? At ille quidem propter insignem sympathiam, qua Diis coniungebatur, nunquam lacrymas potuit continere, cum huius apud nos rei mentionem fecit, divinumque de se encomium commemoravit.


XXXIII.


Quod si velim singula similiter prosequi et referre de familiaritate eiusdem cum Pane Mercurii F., de frequentibus benevolentiae documentis ac multiplici ope, quam numen istud Proclo Athenis ferre dignatum est, praeterea de felicitatis genere prorsus singulari, quod a matre Deum ipsi obtigit, et in quo potissimum triumphare ac gaudere solebat, sorte lectoribus multa temere dicere, aliis incredibilia proferre videbor. Multa enim et magna suerunt quotidie Deae in ipsum bene facta et dicta, quae cum innumera sint et inaudita, nec ipse accurata memoria in praesenti teneo. Quod si quis desiderat etiam in his qualis suerit cognoscere, eius librum de matre Deum evolvat oportet, ex quo intelliget, Philosophum non absque divina ope omnem Deae illius theologiam in lucem protraxisse, et praeterea, quaecunque cum de eadem tum de Atti in sabulis aguntur dicunturve, philosophico more explicasse, ut cessent denique posthac aures turbari perceptis lamentationibus caeterisque quibus illa personant plenis mysterii.


XXXIV.


Postquam igitur virtutem Procli etiam theurgicam eiusque actiones ac quae feliciter illi circa eandem evenerunt percurrimus, ostendimusque, eum quovis genere virtutum non minorem extitisse, qualem certe virum per longissima tempora non conspexere mortales, superest, ut finem orationi de illo nostrae imponamus. Fuit enim iam tum nobis non principium sermonis duntaxat, neque, quod elt in proverbio, totius dimidium,, sed ipse totus integer. A Philosophi enim felicitate facto initio, per eandem progressa oratio nostra ad illam nunc iterum redit, postquam exposuimus quae viro egregio a Diis providentiaque concessa suere bona, auditas prompte preces, et visas species Deorum, curationes quoque, et quam praeterea illi opem sollicitudinemque Dii testatam fecerunt, persecuti. Ea quoque, quae bono sato auspicataque fortuna ipsi obtigere, explicuimus, patriam, parentes, bonum habitum corporis, praeceptores, amicos, bonaque reliqua sive facultates. Quae singula cum longe, quam in aliis hominibus, maiora ac splendidiora in illo fuisse ostensa a nobis sunt, tum illa quoque diligenter enumerata, quae non pollent pro extrinsecus adIcitis lenociniis haberi, sed ab sua ipsius voluntate dependerent, qualia sunt animi eius secundum virtutem universam recte ac praeclare gesta. Atque ita summatim demonstravimus, mentem eius ad virtutis perfectissimae fastigium opere ipso pervenisse, bonis omnis generis divinis humanisque in vita persecta felicissime cinctam ac stipatam,


XXXV.


Ut vero elegantiorum lIiterarum studiosi etiam ex astrorum situ, sub quo natus est, coniicere queant, sorte Vitae, quae ipsi obtigit, minime inter postremas neque e mediocribus, sed vero ex praecipuis ac felicissimis extitisse, schema geniturae ipsius hoc loco exponere volui. Fuit igitur

16° - 26 ♈︎
27 - 29 ♊︎
24 - 23 ♉︎
24 - 41 ♉︎
29 - 50 ♐︎
23 ♓︎
4 - 42 ♒︎
Horoscopus - 19 ♈︎
Medium coeli 4 - 42 ♑️
☋ sive caput draconis 24 - 23 ♏️
Novilunium antegressum nativitatem 8 - 51 ♒︎


XXXVI


Discessit. Proclus ex hac vita anno post Iuliani imperium centesimo vigesimo quarto, Archonte Athenis Nicagora iuniore, Munychionis Attici sive Romanorum Aprilis die septimo decimo. Corpus exsangue ritu. patrio Atheniensium curatum est, ceu ipse, cum adhuc superstes foret, praeceperat. Quod si cuiquam, huic certe viro beatissimo aderat quoque notitia et cura diligens officiorum, quae defunctis debentur. Neque enim ullum locum consuetae eorum religionis praetermittit, sed quotennis per certos dies invisit ad Atticorum Heroum, tam Philosophorum quoque sepulchra, aliorum praeterea amicorum ipsius ac familiarium Manibus, non per alium, sed ipse iusta fecit. Exhibitoque ita singulis conveniente cultu ac honore, in Academiam progressus singillatim ibi in loco quodam placavit Manes maiorum suorum cognatorumque, mox in altera parte eiusdem Academiae communiter universis animabus omnium supplicavit Philosophorum. Quibus religionibus defunctus vir praestantissimus tertio loco ad hoc delecto universis animabus hominum defunctorum sacra fecit. Procli igitur cadaver ex ipsius praescripto, ceu diximus, compositum, efferentibus amicis, tumulatum est in orientali parte suburbiorum prope Lycabettum, ubi et Syriani, praeceptoris eius, corpus requiescit, qui ipse huc, cum adhuc in vivis esset, nostrum rogaverat, et sepulchri loculum duplicem ideo seri curaverat. Cum porro consuleretur vir sanctissimus, quid in funere suo factum vellet, ne quicquam esset indecens aut parum decorum, tibias, quas somnium minatum ipsi erat, nec quicquam praeterea desideravit. Inscriptum est sepulchro epigramma, quatuor constans versibus, quod ipse sibi composuit in hanc sententiam: <poem> Proclus ego heic Lyctus et taceo, tuus, optime, alumnus  Successorque tuus qui, Syriane, sui. Condita communi hoc tumulo sunt corpora nostra.  Sic et utramque animam coelica templa tenent. </peom>


XXXVII.


Nec prognostica defuere anno, qui eius obitum antecessit, veluti desectus solis tantus, ut interdiu nox intendi videretur tenebrae enim ingruebant gravissimae, ut astra etiam in coelo apparerent. Accidit hoc, cum sol versaretur in capricorno, in cardine orientali. Praeterea aliam quoque eclipsin solis adnotarunt scriptores Ephemeridum suturam anno proximo exacto. Dicuntur autem labores eiusmodi coelestium corporum observati portendere ea, quae in terris contingunt: nobis certe privationem et quasi desectionem eximii luminis Philosophiae perspicue admodum eclipsis significavit.


XXXVIII.


Atque haec de Philosopho hactenus a me narrata Sufficient. Iam aliis, qui id laboris in se suscipere voluerint, integrum erit etiam de discipulis eius atque amicis vera literis tradere. Plurimos enim undique adventantes ipsum frequentasse constat, alios duntaxat auditores, alios etiam sectatores assiduos ipsius doctrinae, ac propter Philosophiam illi familiares. Scripta quoque Procli singillatim recenseri optem ab alio, qui me fit laboriosior. Nam haec tantum tradidi, propriae conscientiae ut satisfacerem, testarerque, divinam me Procli animam bonumque illius genium sancte colere. De scriptis igitur Philosophi nihil addo, nisi quod reliquis universis semper praelatos audivi commentarios in Timaeum. Vehementer etiam probati sunt compositi ab ipso in Theaetetum commentarii. Idem frequenter dicere solitus est, per se si staret, se ex omnibus scriptis veterum sola servaturum oracula ac Timaeum. Caetera, inquit, abolerem universa, aetatique praesenti subtraherem, quia multos contingit offendi, cum temere nec probe instituti ad ea legenda accedunt.