[1]
recensereCrescente autem illius fama et longe lateque diffusa, secrete fugiens laudes hominum, ne perderet aeternae retributionis praemium, veniebat ad quamdam insulam non magnam, ibique parvo tugurio a Christianis aedificato, mansit ibi aliquod tempus vitae, semper vacans in oratione; nec minus, signis prodentibus, a populo dignis colebatur honorisbus, praestante Domino nostro Jesu Christo.
[2]
recenserePost multa signa et mirabilia, quae Dominus per famulam suam Verenam operabatur in cellula, quae iuxta Solodorum est, coepit virgo Christi iter inde agere usque ad confluentiam Rheni, secus ripam fluminis, qui vocatur Arola. Invenit ibi, ut praedictum est, unam insulam speciosam, ubi confluunt ante nominata flumina. Et fuerunt in ea innumerabiles serpentes, ita ut non posset caput suum reclinare in terram. Tunc coepit sanctissima virgo Christi Verena orare Dominum dicens: Domine rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita; et non est, qui possi tuae resistere voluntati, qui praecepisti serpentibus, ut gradiantur super pectora sua; tu praecipe istis, ut in hac insula nulli homini noceant, vel ulli pecudi. Audivit autem beata Verena vocem de caelo dicentem sibi: O Verena, exaudivit Dominus deprecationem tuam pro serpentibus istis et audiet quotidie orationes tuas et omnes petitiones tuas, quas petieris eum. Fac signum crucis contra serpentes et praecipe eis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ut exeant et recedant de loco isto. Et omnis homo, in quacumque necessitate te invocaverit in auxilium sui, liberabitur de tribulatione, in qua detentus est. Sancta autem Dei virgo Verena extendit manum suam et fecit signum crucis contra vermes. Et sic versi sunt in fugam, et fugerunt omnes super aquas nec apparuit usquam vel unus. Beata virgo Verena videns fugam serpentium, dixit: Laudo et glorifico nomen tuum, Deus. Gaudeo et exulto, quia dignatus et exaudire vocem orationis meae. Et nunc scio, quia non derelinquis quaerentes te.
[3]
recensereEt post haec venerunt ad eam multi infirmi, caeci et claudi, et curavit eos. Et venit ad eam una mulier paupercula portans filium suum in humeris suis caecum et claudum, et iactavit eum ante pedes virginis, et dixit: O sanctissima Christi virgo Verena, peto te pro amore Dei tui, ut adiuves filium meum, qui caecus et claudus est. Virgo Christi Verena respondit: Quis vis, ut faciam illi. Respondit mulier et dixit: Sanctissima virgo, fac eum videre et ambulare, quia non possum eum portare. Tunc expandit se virgo Dei Verena in terram in similitudinem crucis et oravit Dominum dicens: Domine Deus, qui fecisti hominem de limo terrae et creasti ei oculos videre et aures audire, pedes ambulare, fac istum caecum et claudum videre et ambulare. Et statim surrexit, vidit et ambulavit sanus. Exinde divulgabantur signa in illis regionibus; et multi infirmi veniebant ad eam, et curavit eos omnes per sanctas orationes suas.
[4]
recensereEt veniens inde beata Verena in castrum, quod ad antiquis vocabatur Zurziaca, et invenit ibi ecclesiam constructam in honore sanctae Mariae matris Domini et coepit ibi orare Dominum dicens: Deus invisibilis, quem abyssi et thesauri sbyssi contremiscunt, qui formasti paradysum indeficientem et mari terminum posuisti, et non transibit praeceptum tuum et infernum devastasti, diabolum ligasti, qui extinxisti potestatem magni draconis, tu scis, quia hic sum sola peregrina et orphana. Fac me propter tuam magnam misericordiam hic expectare diem finis mei in isto loco. Et cum complesset orationem suam, intravit presbyter ecclesiam, missam cantare. Et tulit sancta Verena ampullam vini in sacras manus suas et offerrebat ad altare ad manus sacerdotis. Et cum complesset missam dixit ad eam: Unde es mulier? Respondit ei Verena dicens: Ego sum da genere Thebaeorum et fui in comitatu sancti Mauricii martyris Christi. Et ego sum christiana, et volo hic permanere usque in finem vitae meae in servitute Christi et sanctae Mariae matris eius. Respondit ei presbyter et ait: Si vis hic nobiscum esse, mane in domo mea et utere bonis meis; commendavitque ei clavem cellarii sui et omnia, quae habebat. Et erat beata Verena serviens Domino Jesu Christo die ac nocte in vigiliis, ieiuniis et sanctis orationibus, et omnia, quae poterat, in eleemosynam pauperibus erogabat.
[5]
recensereEt erat ibi iuxta ripam Rheni civitas, in qua erant multi leprosi et alii paupers Christi. Sanctissima virgo Christi Verena ambulavit cottidie ad eos et dedit eis manducare et bibere et lavabat capita eorum et unguebat eos. Tunc venit unus servulus presbyteri dicens ei: Domine, haec mulier, quae hic tecum est et tuas habet claves, tollit cottidie vinum tuum et omnia bona tua et portat ea leprosis et eis, qui in hac civitate sunt. Et ille respondit ei: Quomodo possunt haec fieri, quia numquam talia de ea comperi, qualia nunc de te audivi? Et ille respondit ei: Si vis, sequere me; et ducam te in viam, per quam cottidie solet ambulare, et ubi possis videre omnia, quae dixeram tibi. Et dum pariter irent, venerunt in viam, ubi occurrit eis virgo Christi Verena portans panem et vinum in vasculo suo; dixitque ad eam presbyter: Ubi vis ambulare, aut quid est, quod portas in vasculo tuo? Virgo Dei Verena respondit: Volo ambulare ad istos pauperes, et in isto vasculo est aqua; et volo eis lavare pedes et capita. Ait ei presbyter : Volo probare, utrum sit vinum aut aqua. Et cum accepisset vasculum in manus suas, vidit in eo carbones vivos iacentes; et statim in illa hora versus est rubor vini in pallorem aquae. Et dedit ei vasculum et cadens ad pedes eius oravit et dixit: O sanctissima virgo Christi Verena, ne memineris peccatorum meorum, quae feci coram te. Iste, qui mecum est, duxit me huc contra te. Sancta virgo respondit ei: Ille, pro cuius amore ego coepi huc ambulare, ipse dignetur tibi indulgere omnia peccata tua. Et ei, qui te huc duxit non dimittat, et non moriatur prius, donec aliqua signa in corpore suo sustineat. Et omnis generatio eius, antequam exierint de hoc mundo, aliqua signa in eis fiant. Et cum ille presbyter venisset in domum suam et in cellarium suum, vidit omnia vasa sua plena vino. Et ipse servus, cum reverteretur in domum suam, factus est caecus et paralyticus, ac omnis procreatio eius usque in hodiernum diem, antequam finem huius vitae finierint, aliquam laesionem corporis sustinent, alius caecus, alius surdus, alius mutus, alius claudus et paralyticus, alius curvus et alius calvus, aut alius moritur in aqua aut in igne. Ipsa autem virgo Dei Verena perrexit ad leprosos et dedit eis manducare et bibere et lavabat eos. Et dum revertisset Dei virgo Verena ad capellam sanctae Mariae virginis, petiit presbyterum, ut ei construeret cellulam, et in ea posset sola habitare usque ad finem vitae suae.
[6]
recensereSed taceamus interim de istis, donec Deo adiuvante et eius sanctis veniamus ad ea, quae adhuc dicenda sunt de illius miraculis gloriosis, quia illud non letargo morbo tradere, sed sanctae memoriae dignum fore putamus commendare, quod sanctus presbyter beatae virginis provisor et magister, tempore Quadragesimae post natalem Domini incipiente, deponens aureum anulum, commendavit fidelitati virginis reservandum. Illa benigne suscipiens, scrinio imponebat. Conservus autem, illius proditoris pronepos hoc videns, qui semper invidebat eius felicibus operibus, furatus est anulum et recedendo abscondit. Cum autem prima inquistio facta esset de anulo, secrete perrexit ad Rhenum, iactavitque eum in medium profundum. Illa autem cottidie flevit amare, longa suspiria trahebat in pectore, ac iugiter pro anulo non cessabat Deum rogare. Piscatore autem navem ascenderant et retia trahentes comprehenderunt piscium multitudinem copiosam, inter quos esocem magnum traxerunt ad litoris humum. Ipsum quoque cum ceteris obtulerunt beato presbytero. Qui repletus non modico gaudio et hilari vultu munus oblatum accipiens, eundem iussit dividi in partes. Visceribusque erutis invenerunt anulum in intimis. Quod ille ut vidi cursu agili ad claustrum virginis pervenit. Illa autem multum laeta pro anulo, sed laetior fuit pro Dei miraculo, et laudes non cessavit reddere Christo. O mirum in modum. Quis unquam vidit ista, aut quis audivit talia? Piscem auro purissimo cibatum. O fidelis piscis, qui mavult mori, nisi redderetur thesaurus virgini. O animal irrationabile multum fideli(us) rationabili animali, videlicet homine.
[7]
recensereNunc nos libet redire et ad explananda priora stylum vertere, ne illius acta gloriosa sub silentio flavescant inaudita. Sancta etenim virgo in suis petitionibus semper incumbens, rogavit, ut beatus presbyter cellam modicam construeret et se solam ad servitutem Dei includeret. Tunc demum quamvis aegre consensit, cellam sanctae fabricavit, convocatisque omnibus clericis regionis illius atque timoratis viris et feminis, introduxit eam in diu desideratam mansiunculam cum omni magnificentia honoris; ubi districte vivens saeculum reliquit. Dum autem inclusa esset virgo Dei Verena, coepit orare Dominum dicens: Deus qui iudicium sapientiae decrevisti, quem contremiscunt omnia saecula et in eis habitantes, quem expavescunt omnes potestates, desperatorum spes, orphanorum consolator et iudex verus, lumen de lumine, respice in me, quia sola sum patri meo, et ipse me dereliquit. Ne tu dereliquas me, Domine Deus meus, quia in te est spes mea, Christe, et tu es benedictus in saecula saeculorum. Et fuit ibi undecim annis in servitute Dei. Venit autem ad eam unus homo caecus, qui cum lacrimis cepit rogare eam, dicens: Pone manum tuam super oculos meos, ut videam faciem tuam. Tunc beata Verena lacrimas oculis distillans dixit: Dominus Jesus Christus, qui aperuit oculos caeci nati, ipse te illuminet. Et facto signo crucis Christi super oculos eius in ipsa hora lumen accepit. Et venerunt ad eam multi caeci et claudi et curavit eos omnes. Cumque iam instaret tempus remunerationis et finis laboris ipsius infirmata corpore aliquibus diebus lecto decubuit, rigorem nihilominus propositi sui fortissimi retentans, vigiliis et orationibus, quantum infirmitatem superare valuit, animo invictissima se Deo semper coniungens. Et cum instaret dies recessionis virgo Dei genetrix Maria cum virginibus sacris, choros incomparabiles praecedens in cellula, qua virgo decubuerat, affuit. Verena devotissima toto desiderio obviam ire, ac simul inter ipsas manere praeoptans, quid mihi, inquit meritum, ut mater Domini mei et Dei mei venire dignareris ad me tantillam ancillam tuam? Cui Dei genetrix Maria, ut integritas tua, inquit, fideliter hactenus Domino suo serviens remuneretur; sequere cum quibus in aeternum laeta gaudeas. Sic a corpore sancta ipsius anima solvitur. Odore immenso cella ipsa impletur; curata officiosissime deinde a sacris virginibus et Dei timoratis, in loco quodam reponitur, qui Zurciaca dicitur, multis miraculis clara, se in conspectu Dei vivere ubique manifestans.
[8]
recensereEt in eodem loco fabricata est sanctitati eius ecclesia, in qua orationes eius florent, et beneficia multa praestantur contingentibus sepulcrum eius, praestante Domino nostro, qui cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.