EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita Maurilii
Auctor incertus
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 71


AuInGrT.VitMau 71 Auctor incertus (Gregorius Turonensis?) Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Vita Maurilii

Sanctissimo sanctae Parisiorum matris Ecclesiae praesulum domino Germano, Gregorius Turonicae metropolis humilis episcopus, salutem. Petisti sane uti Vitas et miracula quae Dominus per beatum Maurilium atque Albinum Andecavorum antistites operari dignatus est, quas Fortunatus presbyter luculento sermone descripserat, scriptorum vitiis jam pene depravatas, nostrae auctoritatis peritia corrigeremus, vestraeque Devotioni, qui priorum exemplis proficere cupitis, misissemus. Sed nos recolentes, si id egerimus, perfidorum nos latratibus atque morsibus, qui doctrinam quaerere nesciunt sed invidere, dilaniari; duplicis taedii moerore concutimur, dum et vestris non parere jussionibus, ipsisque displicere metuimus. Fisi tamen Omnipotentis promissionibus, qui per prophetam suum loquens innotuit, quia qui seminant in lacrymis metent in gaudiis (Ps. CXXV, 6), vestrae satisfaciam voluntati. Scimus namque quia si quae digna sunt imitari, et alteri possunt saeculo prodesse, sanctissimorum Christi confessorum Vitas atque virtutes stylo quis digesserit, correxeritque vel rustico, et sibi mercedem, et imitari volentibus conferet adusque salutem. Permaximas igitur pretiosissimorum Christi confessorum Maurilii atque Albini virtutes non loqui, sive corrigere, quia memoria dignae sunt, crimen ducentes, plebeio, ut postulastis, utentes calamo, quo potius vulgaribus prosint, de plurimis pauca, sed tamen, Deo teste, verissima corrigemus, omittentes plurima a Fortunato edita, quae fortassis infidelibus incredibilia viderentur. Quae vero a nobis correcta sunt vestrae Sanctitudinis petitioni dignius offerenda putavimus, ut qui illos imitari gaudetis, illorum proficiatis virtutibus informati.

INCIPIT VITA SANCTI MAURILII. Igitur Maurilius Mediolanensis oppidi indigena exstitit parentibus splendidissimis, etc. ( In Codice Patriciacensi, de Percy, in Burgundia, ab annis circiter octingentis scripto, post Vitam sancti Albini, quae Fortunato tribui solet, habetur haec clausula: Explicit Vita beati Albini composita a beato Gregorio Turonicae urbis episcopo.)