Migne Patrologia Latina Tomus 106
Vita Ludovici 106.0405|
106.0405D| Regnante domino nostro Iesu Christo in perpetuum. Anno incarnationis eius octingentesimo tredecimo, qui est annus regni gloriosi et orthodoxi 106.0406D| imperatoris Karoli quadragesimus quintus, illius Karoli qui de prosapia sancti Arnulfi, pontificis Christi, ortus est, sicut paterno relatu didicimus, et 106.0407A| multae testantur historiae. Sanctus Arnulfuscum esset in iuventute dux, genuit Ansgisum ducem; Ansgisus dux genuit Pippinum seniorem et ducem: Pippinus senior et dux genuit Karolum seniorem et ducem: Karolus senior et dux genuit Pippinum, quem Stephanus Romanuspontifex consecravit et uncxitin regem: Pippinus senior et rexgenuit Karolum, quem Leo Romanus pontifexconsecravit et uncxit ad imperatorem in aecclesia ubi beatissimum corpus apostolorum principisPetri requiescit, dienatalis Domini nostri Iesu Christi.
- 2.
Qui cum in iuventute erat, supradictus imperator desponsavit sibinobilissimi generis suavorum puellam, nomine Hildigardam, quae erat de cognatione Gotefrididucis Alamannorum. 106.0407B| Gotefridusdux genuit Huochingum; Huochingus genuit Nebi; Nebegenuit Immam; Imma vero genuit Hiltigardambeatissimam reginam. Postquam autemeam supradictus imperator in matrimonium assumpsit, genuit ex ea tres filios, quorum unus vocabatur nomine patris sui Karolus, alter vero Pippinus, qui erat rex super Italiam, tertius vero vocabatur Hludowicus, qui erat rexsuper Aquitaniam. Diuvivebat pater eorum cum eis feliciter, et utiliter instruebat eos liberalibus disciplinis et mundanis legibus.
- 3.
Sed ille qui iunior natuerat, sempre ab infantia sua timere Deum et amare didicerat, et quicquid suihabebat, propter nomen Domini pauperibus distribuebat. Erat enim optimus filiorum eius, 106.0407C| sicut ab exordio mundi frequenter iunior frater seniorem fratremmeritis praecedebat. In filiis primi parentis generis humani primo declaratum est, quemDominus in evangelio suo Abel iustum nominat. Abrahamduos filios habuit , sed iunior melior seniorieffectus est. Isaac duos filios habuit, sed iunior electus est . promissus incarnari dignatus 106.0408A| est. Talia et similia enumerare prolixum est.
- 4.
Supradictusvero Hludowicus postquam ad aetatem pervenit, desponsavit sibi filiam nobilissimi ducis Ingorammi, qui erat filius fratris Hruotgangi, sancti pontificis. Supradicta vero virgo Irmingarda vocabatur, quam cumconsilio et consensu patris reginam constituit, atque ex ea tres filios habuit adhuc vivente patre, quorum unus vocabatur Hlutharius, alter Pippinus, tertius aequivocus eius Hludowicus.
- 5.
Imperator autem magnus Karolus bene et utiliter regebat et diligebat regnum suum. Anno regni eius quadragesimo secundo (810) obiit Pippinus filius eius, anno aetatis suae 33. Sequenti vero anno 106.0408B| (811) Karolus, primogenitus filiuseius exregina supradicta Hiltigarda, obiit. Solus Hludowicus ad regni gubernacula remansit
- 6.
Supradictus vero imperator cum iam intellexit adpropinquare sibi diem obitus sui, (813) --senuerat enim valde, --vocavit filium suum Hludowicum ad se cum omni exercitu, episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, locopositis: habuit generale colloquium cum eis Aquisgrani palatio pacifice et onesto, ammonens ut fidem erga filium suum ostenderent, interrogans omnes a maximo usque ad minimum, si eis placuisset, ut nomen suum, id est imperatoris, filio suo Hludowico tradidisset. Illi omnes exultandoresponderunt, Dei ammonitionem esseillius regi. Quod factum, in 106.0408C| proximadie dominica ornavit se cultu regio, et coronam capiti suo imposuit; incedebatclare decoratus et ornatus, sicut eidecuerat. Perrexit ad ecclesiam, quam ipse a fundamentoconstruxerat, pervenitantealtare quod eratin eminentiori loco constructum caeteris altaribus, et consecratum in honoredomini nostri Iesu Christi; super quod coronam auream, aliam quam ille gestabat in capite suo, iussit inponi. Postquam diu oraverunt ipse et filius eius, locutus est ad filium suum coram omni multitudine pontificum et optimatum 106.0409A| suorum, ammonens cum imprimis omnipotentem Deum diligere hac timere, eius praecepta servarein omnibus, aecclesias Dei gubernare et deffenderea pravis hominibus. Sororibus suis et fratribus qui erant natu iuniores, et nepotibus et omnibus propinquis suis indefficientemmisericordiam semper ostendere praecepit. Deinde sacerdotes honorare ut patres, populum diligere ut filios, superbos et nequissimos homines in viam salutis coactos dirigere, coenobiorum consolator fuisset et pauperum pater. Fideles ministros et Deum timentes constitueret, qui munera iniusta odio haberent. Nullum ab honore suo sine causa discretionis eiecisset, etsemetipsum omni tempore coram Deo et omni populo inreprensibilem demonstrare. 106.0409B| Postquam haec verba et alia multa coram multitudine filio suo ostenderet, interrogavit eum, si obediensvoluisset esse praeceptis suis. At ille respondit, libenter obedire, et cum Dei adiutorio omnia praecepta, quae mandaverat ei pater, custodire. Tunc iussit eum pater, ut propriis manibus elevassetcoronam, quae erat super altare, et capiti suo inponeret ob recordationem omnium praeceptorum quae mandaverat ei pater. At ille iussionem patris implevit. Quod factum, audientes missarum sollemniaibant ad palatium. Sustinuit enim filius patrem eundo et redeundo, quamdiu cum eo eratfilius. Non post multos dies magnificis donis et innumerishonoravit eum pater suus, et dimisit eum ire Aquitaniam. Antiquam divisi 106.0409C| fuissent, amplexantes enimse et osculantes, propter gaudium amoris flere coeperunt. Ille perrexit in Aquitaniam, et domnusimperator tenuit regnum et nomen suum honorifice, sicut dignum erat.
- 7.
Postquam divisi fuerant, domnus imperator nihil aliud coepit agere, nisi in orationibus et elemosinis vacare, et libros corrigere. Etquattuor evangelia Christi, quae praetitulanturnomine Mathaei, Marci, Lucae et Iohannis, in ultimo anteobitus sui diem cum Graecis et Sirisoptime correxerat. Sequenti vero anno, qui est annus regni eius 46 (814), mense Ianuario accepit domnum imperatorem post balneum febris. Cumque per singulos dies languoringgravesceret. nihil comedens 106.0410A| neque bibens, nisi modicum aquaead recreationem corporis, septimo die postquam laborare nimis secumcoepit, iussit familiarissimum pontificem suum Hildibaldum venire ad se, ut ei sacramenta Dominici corporis et sanguinis tribueret, ut exitum suum confirmaret. Quod factum, laboravit in infirmitate diem illum et noctem sequentem. In crastinum vero, luce adveniente, sciens quod facturus erat, extensa manu dextera, virtute qua poterat, signum sanctae crucis fronti inprimens, et super pectus et omne corpus consignavit. Novissime autem colligens pedes suos, extendens brachiaet manus super corpus, clausit oculos suos, psallens hunc versum leniter: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Statim post haec in senectute 106.0410B| bona plenus dierum perrexit in pace: ipso eodemquedie humatum est corpus eius in aecclesia, quam ipse construxerat Aquisgrani palatio, anno aetatis suae 72, indictione septima.
- 8.
Post obitum gloriosissimi supradictiimperatoris Karoli perrexitfilius eius Hludowicus de partibus Aquitaniae, venitAquisgrani palatium, et suscipitomnia regna quae tradidit Deus patri suo sine ulla contraddizione. Qui est annus incarnationis Domini octingentesimus decimus quartus, qui est primus annus regni eius. Post patrem sedit in supradicto palatio, et inprimis cum maximafestinatione iussit ostendere sibi omnes thesauros patris in auro, in argento, in gemmis praeciosissimis, et in omni suppellectili. Dedit sororibus suis partem 106.0410C| earumlegalem, et quicquid remanserat, dedit pro anima patris. Maximam partem thesauri misit Romam temporibus beati Leonis papae, et quicquid super hoc remanserat, sacerdotibus et pauperibus, advenis, viduis, orfanis, omnia distribuit, nihi sibi reservans praeter mensam unam argenteam, quae triformis est, in modumquasi tres clippei in unum coniuncti; ipsam sibi retinuit ob amorem patris, et tamen eam alio praecio redemit quod pro patre tradidit.
- 9.
Hoc facto, legati venerunt ad eum ex omnibus regnis et provinciis, exterisnationibus, et omnes qui sub ditione erant patris sui, nunciantes pacem et fidem erga eum observare, et spontaneum obsequium non coacti obtulerunt. Inter quosvenerunt 106.0411A| legati Graecorum cum AmalharioTreverensiepiscopo, qui erat legatus piaememoriae Karoli ad principem Constantinopolitanum, cuius nomenmodo memoriaenon ricorrenti. Illi venientes, in solio patris collocatum domnum Hludowicum invenerunt, quia sic Dominusordinavit. Ille eos benignesuscipiens, et dona eorum cum gratiarum actione suscepit, et colloquium familiare interim quousque cum eo erant, habebat. Non post multosdies magnis honoribus decoravit eos, et dimisit ire ad propria, et ante eos misit missos suos, praeparare eis quicquid desiderabant ad opus eorum, quousque fuissentin regno eius.
- 10.
Eodem anno iussit supradictus princeps renovare omnia praecepta, quae sub temporibus patrum 106.0411B| suorum gesta erant ecclesiis Dei, et ipse manu propria ea cum subscriptione roboravit.
- 11.
Interim venerunt legati Beneventorum, qui omnem terram Beneventi suae potestati tradiderunt, et multamilia aureorum per annos singulos ad censum tradere promiserunt: quod ita perfecerunt usque in hodiernum diem.
- 12.
Eodem tempore venit Bernhardus, filius fratris sui Pippini, et tradidit semetipsum eiad procerem, et fidelitatemcum iuramento promisit. Suscepit eum libenter domnus Hludowicus, et magnis donis ac honorificis honoravit eum; permisit eum iterum ire incolumemin Italiam.
- 13.
Eodem tempore supradictus princeps misit legatos suos superomnia regnasua inquirere 106.0411C| et investigare, si alicui aliqua iniustitia perpetrata fuisset, et si aliquem invenissent qui haec dicere voluisset, et cum verissimis testibushoc comprobarepotuisset, statim cum eis in praesentiam eius venire praecepit. Qui egressi, invenerunt innumeram multitudinem oppressorum aut ablatione patrimonii, aut expoliatione libertatis; quod iniqui ministri, comites, et locopositiper malum ingenium exercebant. Haecomnia supradictus princeps destruere iussit acta, quae impie in diebus patris sui per iniquorumministrorum manusfacta fuerant. Patrimonio oppressis reddidit, iniuste 106.0412A| ad servitium inclinatos absolvit, et omnibus praecepta facere iussit, et manu propria cum conscriptione confirmavit. Fecit enim hoc diu temporis.
- 14.
Alio anno regni sui habuit generale placitum suum in partibus Saxoniae (815), et ibi multa bona constituit, et legatio Danaorum ad eum venit postulans pacem; et omnes qui in circuitu erant paganorumnationumad eum venerunt; et supradictus Bernhardusibi ad eum venit, quem dimisit ire iterum in Italiam. Domnus Hludowicus, postquam confirmavit confinia regni sui illis partibus, rediitad sedem suam Aquisgrani palacio, ibiquehiemem transegit.
- 15.
Anno sequenti (816) direxitexercitum suum 106.0412B| contra Sclavosin oriente positos; qui valde oppresserunt eos, et victores Deo donante extiterunt. Hoc facto, unus quisque rediit ad propria.
- 16.
Eodem anno Leo papa Romanus obiit, et Stephanus post eum successit. Qui statim postquam pontificatum suscepit, iussit omnem populum Romanum fidelitatem cum iuramento promittere Hludowico; et dirigens legatos suos ad supradictum principem, nunciansei, ut libenter eum videre voluisset in loco ubicumque eiplacuisset. Quod audiens, magno tripudio repletus coepit gaudere, et statimiussit missos suos obviam ire sancto pontifici cum salutationibus magnis, et servitia praeparare. Perrexit post missos domnus Hludowicus obviam supradicto pontifici, obviantes sibi 106.0412C| in campo magno Remensium, descendit uterque de equo suo, et princeps prosternens se cumomni corpore in terratribus vicibus ante pedes tanti pontificis, et tertia vice erectus salutavit pontificem istis verbis dicens: Benedictus qui venit in nomine Domini. Deus dominus, et inluxit nobis. Et respondit pontifex: Benedictus sitdominus Deus noster, qui tribuit oculis nostris videre secundum David regem. Amplexantes enimse et osculantes pacifice, perrexerunt ad ecclesiam; qui cum diu orarent, erexit se pontifex, et excelsa voce cum clero suo fecit ei laudes regales. 106.0413A|
- 17.
Postea pontifex honoravit eum magnis honoribus et multis, et reginam Irmingardam, et omnes optimates et ministros eius. Et in proxima die dominica in ecclesia ante missarum sollempnia coram clero et omni populo consecravit eum, et uncxit eumad imperatorem, et coronam auream mirae pulchritudinis cumpraetiosissimis gemmis ornatam, quam secum adportaverat, posuit super caput eius. Et Irmingardamreginam appellavit Augustam, et posuit coronam auream super caput eius. Quamdiu ibi eratbeatissimus papa, cottidie colloquium habebant de utilitate sanctae Dei aecclesiae. Postquamdomnus imperator eum honoravit magnis et innumeris donis, tripliciter et amplius quam suscepisset ab eo, sicut semper solebat agere, 106.0413B| magis dare quam accipere, dimisit eum ire Romam cum legatis suis, quibus praecepit ubique in itinere suo onesto servitium exhibere.
- 18.
Postquam Romam venit, non post multos dies supradictus papa obiit (817). Postmodumclaruit Dei manifestazionie in nonnullis miraculis, quod ipse erat vivens verus Dei cultor. Post eum successit Paschalis papa.
- 19.
Inde revertens domnus imperator venit Aquisgrani palatium ad sedem suam. Pollebat enim de die in diem invirtutibus sacris, quod prolixum est enumerare. Eratenim statura mediocri, oculis magnis et claris, vultu lucido, naso longo et recto, labiisnon nimis densis nec nimis tenuis, forti pectore, scapulis latis, brachiis fortissimis, ita ut 106.0413C| nullus ei in arcu vel lancea sagittandoaequiperare poterat: manibus longis, digitis rectis, tibiis longis et ad mensuram graciles, pedibus longis, voce virili. Lingua graeca et latina valde eruditus, sed graecam meliusintellegere poterat quam loqui; latinam vero sicut naturalem aequaliter loqui poterat. Sensum vero in omnibus scripturis spiritalem et moralem, nec non et anagogen optime noverat. Poetica carmina gentilia quae in iuventute didicerat, respuit, nec legere, nec audire, nec docerevoluit. Eratfortis in membris suis, agilis et impiger, tardus ad irascendum etfacilis ad miserandum. Quotiens mane in cottidianis diebus 106.0414A| ad ecclesiam perrexerat causa orationis, flexis genibus fronte tetigit pavimentum, humiliter diu orans, aliquando cum lacrimis; et omnibus moribus bonis semper ornatus. In tantum largus, ut antea nec in antiquis libris nec modernis temporibus auditum est, ut villas regias, quae erant patrissui et avi et tritavi, fidelibus suis tradidit eas in possessionem sempiternam, et praecepta constituit, et anuli sui inpressione cum consubscriptionemanu propria roboravit. Feceratenim hoc diu temporis. Erat enimin cibo potuque sobrius, et inindumentis suis moderabilis. Nunquam aureo resplenduit vestimento, nisi tantum in summis festivitatibus, sicut patres eius solebant agere. Tuncnihil inillis diebus se induit praeter camisiamet femoralia 106.0414B| nisi cum auro texta, lembo aureo, baltheo aureo praecinctus et ense aurofulgente, ocreas aureas et clamidem cumauro textam, et coronam aureamin capite gestans, et baculum aureum in manu tenens. Nunquam in risum exaltavit vocem suam, nec quando in summisfestivitatibus ad laetitiam populi procedebant themilici , scurriet mimi cum corauliset citharistis ad mensam coram eo, tunc ad mensuram ridebat populus coram eo, ille nunquam necdentes candidos suos in risu ostendit. Cottidie ante cibum aelemosinarum largitionempauperibusexhibuit, et ubicumque erat, xenodochiasecum habebat. In mense autem Augusto, quando cervi pinguissimi sunt, venationevacabat, usque dum abrorum 106.0414C| tempus advenerat.
- 20.
Omnia prudenter et caute agens, nihil indiscrete facienspraeter quod consiliariis suis magis credidit quam opus esset; quod ei fecit occupatio psalmodiae et lectionum assiduitas, et aliud, quod ille non incipiebat. Quia iamdudum illa pessima consuetudo erat, ut ex vilissimis servis, fiebant summi pontifices: hoc non prohibuit; tamen maximum malum est in populo christiano, sicut testanturRegum historiae de Hieroboam filio Nabad, qui erat servus regis Salomonis, et post eum principatum habebat super decem tribus filiorum Israel. Refert enim scriptura de eo: Post 106.0415A| haec verba non est reversus Hieroboam de via sua pessima, sed, e contrario, fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum. Quodcumquevolebat implebat manum suam, et fiebat sacerdotesexcelsorum. Et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam, et eversa est, et deleta de superficie terrae. Postquam illitales culmen regiminisarripiunt, nunquam suntantea tam mansueti et sicdomestici, ut non statim incipiant esse iracundi, rixosi, maliloqui, obstinati, iniuriosi, et minas omnibus subjectis promittentes, et per huiuscemodi negotia cupiunt ab omnibus timeri aclaudari. Turpissimam cognationem eorum a iugo debitae servitutis nituntur eripere, et libertatem inponi. Tunc aliquos eorum liberalibus studiis instruunt, 106.0415B| alios nobilibus feminis coniungunt, et propinquas eorum filios nobilium in coniugiumcompellunt accipere. Nullus enimcum eis aequanimiter vivere potest, nisi hi soli qui talem coniunctionem cum eishabent; ceteri vero cum maxima tristitia, gemendo etflendo, ducunt die suos. Propinqui verosupradictorum, postquam aliquid intellegunt, senes nobiles derident atque despiciunt, sunt elati, instabiles, incontinentes, inpudici, inverecundi: unicuique tamen parvum bonum remanet. Postquam autema se sanctam verecundiam proiciuntDomini eorum, nolunt intellegere scripturam canonicam, quod apostolorum concilium nominatur; ibi enim praecepitdicens: Quod si episcopus pauperes parentes habuerit, tribuateis 106.0415C| quasi pauperibus, ut non res ecclesiastica pereat. Librum sancti Gregoriiqui praetitulatur Pastoralis, nolunt accipere. Nullus enim credipotest quomodo se continente, nisi hi soli qui hoc malum sine ulla intermissione patiuntur. Propinqui vero eorum, postquam aliquid intellegunt, quod maximum periculum est dantibus et accipientibus, ad sacrum ordinem pertrahuntur. Et licet sint aliquidperiti, tamen superat eorum doctrinam criminum multitudo. Fit plerumque, ut pastor in ecclesia aliquos neglegentesnoxios ausus non est canonica iustitia provocando propter crimina propinquorum; illud sacrum ministerium plerumque a nonnullis valde despicitur, propter quod a talibus exhibetur. E l'ideo 106.0415D| omnipotens Deus cumregibuset principibus 106.0416A| hanc pessimam consuetudinem amodo et deinceps sradicare et soffocare dignetur, ut amplius non fiat in populo christiano. Amen.
- 21.
(817. ) Supradictus vero imperator denominavit filium suum Hlutharium, ut post obitum suum omnia regna quae tradidit ei Deus per manum patris susciperet, atque nomen haberet et imperium patris; ceteri filii ob hoc indignati sunt.
- 22.
Ipso eodemque anno Bernhardus, filius Pippini exconcubina natus, per exhortationemmalorum hominum extollens se adversus patruelem suum, voluit eum a regno expellere. Habebat enimimpios consiliarios hinc inde. Quod audiens domnus imperator, perrexit deAquisgrani palatio, pervenit Cavilloniscivitatem, ubi 106.0416B| obviam eivenit Bernhardus cum consiliariis suis impiis, et sese repraesentabantet commendati sunt. Imperator vero celebravit ibidem natalem Domini. Inde revertens venit ad sedem suam Aquisgrani, et post pascha (818) habuit conventum magnum populorum, et omnes investigavit infidelium nequissimas conspirationes huius rei. Inventi sunt autem nonnulli in hac sedicioneesse lapsosex utrisqueFrancorum etLangobardorum, qui omnes iudicati sunt ad mortem, praeter episcopos, qui postmodum depositi in confessione eorum facti sunt. Hoc fuit AnshelmusMediolanensis, et ThedulfusAurelianensis, et Wolvoldus Cremonensis. Illud iudicium mortale, quod ceteris factum fuerat, imperator exercere noluit; 106.0416C| sed consiliarii Bernhardum luminibus privarunt, similiter et exhortatoressuos Egittheum, Reginhardum, et Reginharium, qui erat filius filiae Hardrade, qui erat dux Austriae infidelissimus, qui iamdudum insurgere in domnum Karolum voluit et ei regnum minuere, qui eodem supplicio ipsedeputatus est, sicut filiae suae filius sustinuit cum consentaneis suis.
- 23.
Tertio die post amissionem luminum Bernhardus obiit. Quod audiens imperator, magno cumdolore flevit multis temporibus, et confessionem dedit coram omnibus episcopis suis, et iudicio eorum poenitentiam suscepit propter hoc tantum, quia non prohibuit consiliariis suishanc debilitatem 106.0416D| agere. Ob hanc causam multa dedit 106.0417A| pauperibus propter purgationem animae suae.
- 24.
Eodem tempore iussit fratres suos tonsurare, Druogonem, Huget Theodoricum, discordiam ad mitigandam, et liberalibus disciplinis iussit instrui, quos postmodum honorifice constituit, Druogoniepiscopatum dedit, et Hugoni coenobia, monasteria.
- 25.
Tunc perrexit domnus imperator partibus Britaniaecum exercitu, et ibi Murcomannus dux eorum interfectus est, et omnem terram illam suae ditioni subegit. Inde regrediens invenit Irmingardam reginam febricitantem, quae non post multos dies obiitin pace.
- 26.
Sequenti vero anno (819) accepit filiam Hwelfiducis sui, qui erat de nobilissima progenie 106.0417B| Bawariorum, et nomen virginis Iudith, quae erat ex parte matris, cuius nomen Eigilwi, nobilissimi generis Saxonici, eamque reginam constituit. Erat enim pulchra valde. Eodem anno Ingilenheim invilla regia generale placitum suum inibihabuit.
- 27.
Sequenti anno (820) exercitum suum misit adversus orientales Sclavos, quorum dux nominabatur Liduit, quem in fugaverterunt et terram illam vastaverunt. Inde regredientes venerent domum.
- 28.
Sequenti anno (821) habuit placitum suum generale, et ibi Hlutharius, filius suus primogenitus ex regina, suscepit in coniugium filiam Hugi comitis, qui erat de stirpe cuiusdam ducis nomine 106.0417C| Etih, qui erat timidus super omnes homines. Sic enim cecineunt ei domestici sui, ut aliquando pedem foris sepeponere ausus non fuisset. Iam tunc imminebat ei infidelitas, quam per suggestionem supradicti socerisui et aliorum iniquorum multorum ostendit in patrem. Inderegrediens Hlutharius venit Wormaciam cum uxore.
- 29.
Sequenti anno (822) habuit generale placitum suum Attiniacopalatio. Inde direxit filium suum Hlutharium cum coniuge Irmingardain Italiam. Domnus vero imperator perrexit inde, venit Franchonovurt, ibique natalem Domini celebravit. 106.0418A|
- 30.
Postea (823) misit legatos suos, Adalungum venerabilem abbatem et presbyterum, et Hunfridum qui erat dux super RedicampartibusRomae, propter quandam insolentiam quam Romanuspopulus super Romanum pontificem Pascalemdixit, inputantes ei, quod nonnullorum homicida fuisset. Qui supradictus pontifex cum iuramento purificavit se in Lateranensi patriarchio coram supradictis legatis et populo Romano, cum episcopis 34, et presbyteris et diaconibus quinque (824). Illis missis abeuntibus, statim supradictus papa obiit, cuius funus Romanus populus in aecclesia beati Petri apostoli humari noluit, antequam Eugenius papa post eum successit, et ipse iussit sepelire corpus eius in loco quem ipse vivus construxerat.
- 31.
106.0418B| Anno sequenti imperator perrexit alia vice in Brittaniam, et omnem terram illam magna plaga vastavit propter infidelitatem eorum.
- 32.
Alio anno (825) erat Aquispalatio cum magno exercitu, et ibi venerunt legati Bulgarorum portantesdona: quos benigne suscipiens, dimisit ire ad propria.
- 33.
Sequenti vero anno (826) erat in palatio regio Ingilenheim, et ibi ad eum venit Herioltde Danais, quem domnus imperator elevavit de sacrofonte Baptistatis, et uxorem eiuselevavit de fonte domna Iudith augusta. Tunc domnus imperator magnam partem Fresonumdedit ei, et honorificis donis ornavit eum, et cum legatis suis dimisit eum ire cumpace. 106.0418C|
- 34.
Alio anno (827) direxit exercitum suumobviam Sarracenis. Sequentianno (828) perrexit de Ingilenheim, postgenerale placitum suum pervenit ad Commarciacum.
- 35.
Alio anno (829) venit Wormatiam, ubi et Karolo filiosuo, qui erat ex Iudith augusta natus, terram Alamannicam, et Redicam , et partem aliquam Burgundiae, coram filiis suis Hluthario et aequivoco suotradidit; et illi indeindignati suntuna cum Pippino germano eorum.
- 36.
Alio vero anno (830) perrexit domnus imperator de Aquisgrani palatio, pervenitad Compendio, 106.0419A| ibique venit obviam ei Pippinus filius eius cum magnatisprimis patris sui, Hilduvinoarchicapellano, et Iesse Ambianensiepiscopo, Huget Matfrido, Elisacharabbate, Gotefrido, et multis aliis perfidis, et voluerunt domnum imperatorem de regno expellere; quod prohibuit dilectus aequivocus filius eius. Supradicti impii obicientes ei multa contraria, quod impium est fari vel credi. Dixerunt Iudith reginam violatam esse aquodam duce Bernhardo, qui erat de stirpe regali, et domni imperatoris ex sacro fonte Baptistatis filius, mentientes omnia; suscipientes reginam Iudith, eamque vi velantes et in monasterium mittentes, et fratres eius Chuonradumet Ruodolfum tondentes et in monasteriomittentes. 106.0419B|
- 37.
Ipso eodemqueanno pervenit domnus imperator ad Niwimaguncastrum, quod situm estsuper fluvium quod dicitur Walum: et multitudo hominum ex omnibus regnis suis venit ad eum, inter quos venerunt supradicti adversarii eius, et superaverateos domnus imperator, et divisit eos atque commendavit. Et Hlutharius filius eius cum iuramento fidelitatem promisit, ut post hocnunquam talia committere debuisset. Et ibi Iesse iusto iudicio episcoporum depositus est. Ibi fuit aequivocus filius eius, qui in omnibus laboribus patris adiutor eius extitit. Inde venit domnus imperator Aquis ad sedem suam, et supradicta coniux venit ibi obviam ei, quam honorifice suscepit, iubente Gregorio Romano pontifice cum aliorum episcoporum 106.0419C| iustoiudicio.
- 38.
Sequenti vero anno (831) imperatorin palatio Theodonis erat cum filiis suis Hluthario et Hludowico: et ibi supradictus dux venitBernhardus, etpurificavit se de supradicto >stupro, postquam nullus inventus est, qui ausus fuisset cum armis supradictamrem ei inponere.
- 39.
Alio vero anno (832) post pascha auditum est, quod aequivocus filius eius cum consilio Hlutharii voluisset visitare patrem in hoste, et venit usque ad monasterium sancti Nazarii, et modico tempore 106.0420A| ibi residens, usque dum pater eius Magontiamveniens, et coadunato exercitu secutus est eum. Filius vero eius supradictus revertens domum, etexpectavit adventum patris, et voluit se defendere. Pater veroveniens, iussit eum venire ad se; quem benigne suscipiens, habuerunt colloquium pacificum, et non post multos dies cummagno amore diviserunt se. Filius domi sedebat, et pater reversus est in Franciam.
- 40.
Cum ergo venit ad palatium Franchonovurt, ibi obviam ei venit Hlutharius filius eius, postulans patrem, ut semetipsum purificare licuisset, quod nec per voluntatem eius, nec per exhortationem eius frater ullam molestiampatri fecisset: et quamverum hoc sit, nonnullis est cognitum. 106.0420B|
- 41.
Interim quo rex ibidemmanebat, auditum est, quod Pippinus filius eiuscommotionem patri facere voluisset. Qui concite perrexit Limodiam civitatem obviam eius, iussitire filium cum uxore et liberis in Franciam. In primis audiens imperium patris, incipiebat ire usque ad Theotuadum palatium; inde revertens perrexit in Aquitaniam (833): imperator inderevertens, venit Aquis adsedem suam, et fuit ibi non multum tempus. Inde regrediens, venit Wormaciam civitatem ante sanctum tempus quadragesimae.
- 42.
Post pascha audivit, utiterum filii sui ad eum venire voluissent non pacifice: qui congregavit exercitum, perrexit obviam eis usque in magnum campum qui est inter Argentoriamet Basilam, 106.0420C| qui usque hodie nominatur Campus-mendacii, ubi plurimorum fidelitas estinta est. Filii autem eius perrexerunt obviam ei cum Gregorio pappaRomano; et quicquid postulabant, nihileis pater consentiens. Non post multos dies venerunt ad colloquium imperator et supradictuspontifex; qui non diu loquentes, honoravit eum pontifex inprimis magnis et innumeris donis. Postquam uterque rediit ad tabernaculum, misit imperator dona regalia per Adalungum venerabilem abbatem atquepresbyterum supradicto pontifici. Tunc consiliati sunt non nulli, 106.0421A| ut imperatorem derelinquerent, et ad filios eius pervenirent, inprimisqui eum antea offendebant ; caeterisquesequentibus, quadam nocte pars maxima dimisit eum, et tentoria eorum relinquentes, pervenerunt ad filios. In crastinumaliqui qui remanserant, venerunt ad imperatorem, quibus praecepit dicens: Ite, ait, ad filios meos. Nolo ut ullus propter me vitam aut membra dimittat. At illi infusi lacrimis recedebant ab eo. Iam tunc separatam habebant uxorem suamab eo, cum iuramento confirmantes, ut nec ad mortem nec ad debilitationemeam habere desiderarent. Quistatim miserunt partibus Italiae in civitatem Tartunam, ibi eam habentes. Non multo tempore postea susceperuntpatrem, et duxerunt eum cum illis, 106.0421B| quodfacto, diviset se ibi; Pippinus perrexit in Aquitaniam, Hludowicus in Bawariam.
- 43.
Hluthariusvero duxit secum patrem ad Compendium palatium, et ibi valdeadflixit eum cum episcopis et ceteris nonnullis. Iusserunt eum, utin monasterium iret, et ibi fuissetomnibus diebusvitae suae. Quod ille rennuens, non consensit voluntatieorum. Omnes enimepiscopi molesti fuerunt ei, et maxime hi, quiex vilissima servili conditione honoratos habebat, cum his qui ex barbaris nationibus ad hoc fastigium perducti sunt.
- 44.
Elegerunt tunc unum impudicum et crudelissimum, qui dicebatur Ebo, Remensis episcopus, qui erat ex originalium servorum stirpe, ut eum inmaniter 106.0421C| adflixisset cum confinctionibus caeterorum. Inaudita locuti sunt, inaudita fecerunt, cottidie inproperantes ei. Abstulerunt ei gladium afemore suo, iudicio servorum suorum induentes eum cilicio. Tunc impletumepilogiumHeremiae prophetae dicentis: Servi dominati sunt nostri. O qualem retribuem reddidisti ei! Fecitte liberum, non nobilem, quod impossibile est. Post libertatem vestivitte purpura et pallio;tu eum induisti cilicio. Ille te pertraxit inmeritum ad culmen pontificale: tu eum falso iudicio voluisti expellere a 106.0422A| a solio patrum suorum. Crudelis, cur non intellexisti praecepta Dominica: Non est servus supra dominum. Quamobrem contempsisti praecepta apostolicaillius, qui usquead tertium coelum raptus erat, ut inter angelos disceret, quidhominibus imperaret? Illesico praecipit dicens: Omnibus potestatibus sublimioribus subiecti estote. Non est enimpotestas nisi a Domino. Et iterum aliusdicit: Deum timete, regem honorificate. Servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis: haec est enim gratia. Tu vero Deum non timuisti, nec regem honorasti. Si unusquisque gratiam Dei adipisci poterit talia faciendo, profecto iram Dei habebit talia contempnendo.Crudelis, quis consiliarius tuus 106.0422B| fuit, aut ductortuus? Nonne ille, qui est rex super omnes filios superbiae? qui dicebatDeocreatori suo: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraberis me! O Domine Iesu Christe, ubi erat angelus tuus; qui omnia primogenita Aegypti una notte faciledelevit? et ille qui in castris Assyriorum sub Sennacherib, rege iniquo, nocte una centum octuaginta quinque milia perfidorum extinxit, testanteEsaia propheta? Aut ille qui Herodem iunioremconcionantempercussit, utstatim scatere coepit vermibus? Et tu, terra, quae eum sustulisti illo in tempore, quare non aperuisti os tuum, ut devorares eum, sicut iam olim fecisti Datan et Abiron? Tu non intellexisti triformem legem tuam quae dicit. Cibaria et virga et honus 106.0422C| asino, panis et disciplina et opus servo. Tibi vaticinavit Zacharias propheta, dicens: Non vivas, quia mendacium locutus es in nomine Domini. Deus manifestavit malitiam tuam, et conservavitilli regnum et gloriam suam. Proptercupiditatem et mendatium magna teimpietate perdidisti. Corrue nunc in obprobrium omnibus diebus vitae tuae. Per praecipitiacupiditatis et falsitatis crescat ignominia tua de die in diem, sicutnumerus parvus per artem arithmeticam surgit in maximum. Crudelis, adhuc imperfectum est canonicum iudicium 106.0423A| tuum. Necesse est enim, ut perfectum fiat indicium ad maiorem ignominiam tuam. Patres tui erantpastores caprarum, non consiliarii principum. Tu cum ceterorum iudicio lesse a sacerdotio deposuisti; nunc iterum revocasti eumin gradum pristinum. Aut tunc, aut nunc falsum iudicium exhibuisti; imitatoreius fuisti, de quo poeta in libro sexto Aeneidoscanit:
Infelix Theseus, Flegiasquemiserrimus omnes
Ammonet, et magna testatur voce per umbras:
Discite iustitiam moniti et non tempnere Divos. Vendidit hic auro patriam, dominumque potentem Inposuit, fixit leges pretio atque refixit. Quid opossum tibi amplius dicere?
Nisilinguam habuissem ferream et labiaaenea, omnes nequitias tuas explanarenec enumerare potuissem. 106.0423B| Sed si aliquis fuisset, quipoetico carmine omnia facinora tua rimari voluisset, forsitan Smirnamum vatem, vetustum Homerum, Mincianumque Maronem cum Ovidio superare potuisset. Sed temptatio piissimi principis, quam pertulit a nequissimis, nihil ob aliud fuisse creditur, nisi ut probaretur eius bonitas, sicut et patientia beati Iob. Sed magna discrepatioerat interpersecutoribus utriusque. Qui beatoIob insultabant, reges fuisse leguntur in libro beati Tobiae: qui istum vero maximeadfligebant, legales servi eius fuerunt ac patrum suorum.
- 45.
De Compendio postea duxerunt piissimum principem ad Aquisgrani palatium. Hoc audiens aequivocus eius filius, recessit a Bawariamagno 106.0423C| dolore compulsus ob iniuriam patris. Qui veniens ad palatium Franchonovurt, statim indedirexit legatos suos Gozbaldum abbatemet presbyterumet Morhardum palatinum comitem, postulans et imperans, ut erga patrem humaniorem exhiberesententiam. Quod frater eiusHlutharius benigne non susceperat. Postquam illi legatireversi sunt, statim alios destinavit ad patrem, qui proibiti sunt ne eum viderent.
- 46.
Postea perrexit Hlutharius de Aquisgrani palatio, pervenit Magontiam, ubi obviam venit ei frater, et colloquium inaequale habuerunt ibi propter hoc, quia omnes quos Hlutharius habebat secum, 106.0424A| adversarii erant patris sui iniuste; quos autem Hludowicus habebat secum, fideles erant patri suo ac sibi. Inde revertens Hlutharius venit Aquis palatium, celebravitquenatalem Domini adhuc clauso patre.
- 47.
Post sanctum diem epiphaniae (834) iterum Hludowicus misit legatos suos ad patrem, Grimaldum venerabilem abbatematque presbyterum et Gebaardumnobilissimum atque fidelissimum ducem. Qui venientes Aquis, consensit eis Hlutharius, ut viderent patrem cum insidiatoribus, quorum unus vocabatur Othogariusepiscopus, alter vero Righordusperfidus. Venientes legati ad conspectum principis,humiliter prosternentes se pedibus eius. Posthacsalutaverunt eum ab aequivoco 106.0424B| filo suo. Secreta vero verbanoluerunt ei indicando propter insidiatores praesentes, sed aliquo motu signorum fecerunt eum intelligi, utaequivocus eius hocconsentire noluissetsupplicium patris.
- 48.
Illis missis abeuntibus, statim Hlutharius compellenspatrem, ut cum eoiret iterumad Compendium, qui consentiens filio perrexit cum eo. Hoc audiens aequivocus filius eius, coodunata multitudine secutus est eos; qui cum non longe essetab eis, Hlutharius dimisit patrem, et recessit ab eo cum consiliariis suis impiis. Aequivocus vero filius eius pervenit ad eum, et honorifice suscepit eum, et reduxit iterum ad Aquis ad sedem suam, et Deo iubente restituit eum in regnum 106.0424C| et inlocum suum. Et ibi paritersanctum pascha Domini celebraverunt. Hoc audiens Ebo, statim fugam iniit; quicomprehensus, coactus perductus est ad praesentiam principis, qui commendavit eum ad custodiendum.
Eodem anno, qui est annus regni eius 21, omnibus indulgentiam praestitit; qui eum coacti relinquerunt. Et hoc non fuitei ethonerosumvel grave, qui est piissimus imperatorum, quod antea pepercit inimicis suis, implens illudevangelicum praeceptum, quo dictumest: Dimittite, et dimittetur vobis. Praemium bonum et magnum praeparat ei, qui hoc praeceptum constituit: 106.0425C| Quem enim diligit Dominuscorripit; flagellat autem omnem filium quem recipit; et qui sponte correptiones Domininon suscipit, filius eius fieri non poterit.
- 50.
Sed summopere praecavendumest, ne amplius fiat, ut servi sint consiliarii sui; quia si possunt, hoc maxime construunt, ut nobiles opprimant, et eoscum vilissima propinquitate eorum exaltare studeant. Hoc non condecet sanctae dignitati suae, hoc raro contigerat temporibus sanctae memoriae genitoris sui, ut aliquis de talibus ad honorem conscendit. Hunc maxima disciplina perdocuit, ne superbire inciperet. Hoc exemplum nunc exercere maximumopus est. Quando in tentatione suaerat mitissimus principum, hitales 106.0425B| tam molesti ei fuerunt, qui eis inmeritis omnem benignitatem exhibuit. Quid subiectis faciant, nulli interrogandumopus est.
- 51.
Postquam praeluit imperator, misit fideles legatos suos partibus Italiae, ut reducerent coniugem suam saepe mendaciisafflictam. Qui venientes susceperunt eam honorifice, et perduxerunt eam cum iocunditate et laetitia ad praesentiam principis, qui erat tunc temporis in Aquisgrani palatio.
- 52.
Hlutharius vero residens in civitate Cavillonum, ubimulta mala commiserat, expoliando aecclesias Dei, fideles patris sui, ubicumque eos comprehendere potuerat, praeter legatos tantum, martiresexibuit. Insuper et sanctimonialisfeminam, quae erat soror ducis Bernhardi, nomine 106.0425C| Gerbirch, iussit in vase vinatico claudere, et proicere in flumen Ararim, de quo poeta canit:
Aut Ararim Parthusbibetaut Germania Tygrim. Ibi eam diu affligens, quousque extinxit eamindicio coniugum impiorum consiliariorum eius, implens psalmodicam prophetiam. Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perversus.
- 53.
Post hoc misit legatos suos imperator ac illum, Marachwardumvenerabilemabbatem, cum ceteris fidelibus suis, cum epistolis exhortatoriis, quibus ammonuit eum inprimis ut recordatus fuissetomnipotentis Dei et mandatorum eius, 106.0426C| ut averteret se a via sua prava, utintellegeret quam districtum iudicium esset Dominumcontempnere in praeceptis suis. Dicit enim Deus inter alia praecepta: Honora patrem et matrem, et: Qui maledixeritpatri vel matri, morte moriatur. Hoc praeceptum non per prophetas mandavit neque per apostolos, sed ipse Deus scribendo observare praecepit, et quam grave sit hoc praetermittere, in libro Deuteronomio postmodum ostendit dicens: Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coercitus oboedire contempserit, adpraehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii, dicentque ad eos: Filius iste noster protervus et contumax est, monita nostra audire temnit, 106.0426B| commessationibus vacat et luxuriae atque conviviis: lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, utauferatismalum de medio vestri. Et universus Israel audiens pertimescat.
- 54.
Postquam Hlutharius locutus fuisset cum supradictis missis, legationem eorum graveac duresuscepit, et minas eis promisit, quod adhuc non est impletum, neque postmodum fiet. Illi revertentes ab eo, venerunt ad imperatorem, nuntiantes ei omnia quae audierant. Inde pater eius ingemiscens, congregavit multitudinem copiosam, et perrexit post eum ubi audierat eum esse. Venerunt filii eius obviam ei, Pippinus ab occidente et aequivocus eiusab oriente, uterque cum magna multitudine ad obsequium patris. Cumque appropriato 106.0426C| Aurelianensium civitati, ubi erat Hlutharius prope cum seductoribus suis impiis, de quibus superius mentio facta est, noluit quiescereexhortationibus patris; sed quadam notte elongavit se ab eo quasi fugiendo. Tunc imperator misit legatos suos post illum, Badaradumepiscopum Saxonicum, et Gerhardumnobilissimum ac fidelissimumducem, et Berengarium sapientem, propinquum suum. Qui venientes ad eum, statim supradictusepiscopus praecepitei cum edictuomnipotentis Dei sanctorumque omnium eius, ut sealienaret a societate impiorum seductorum eius, ut licuisset 106.0427A| fidelisimperatoris ostendere, si voluntas Dei esset, ut discordia eorum permaneret, an non. Post legationem episcopi supra nominatiduces protulerunt quod eis imperatum fuerat. Quos statim rogavit ad modicum tempus egredi foras, et statim iterumrevocavit, deprecans eos, ut ei consilium dedissentde omnibus actissuis. At illi instruxerunt eum, ut veniret ad misericordiampatris cum ceteris seductoribus, promittentes pacem. Et ille cum eispromisit venire. Inde regredientes legati venerunt ad principem, nuntiantes ei quae gesta erant.
- 55.
Post eosvenit Hlutharius ubi erat imperator, pater eius, sedens in papilione suo, quoderat extensumin altum valde in campo magno, ubi 106.0427B| eum exercitus omnis contemplari potuit, et filii eius fideles steterunt iuxta eum. Tunc veniens Hlutharius cecidit ad pedes patris, et post eum socer eius Hugtimidus. Tunc Matfrido. et ceteri omnes qui primi erant in facinore illo, postquam surrexerunt de terra, confessi sunt se valde deliquisse. Post haec iuravit Hlutharius patri suo fidelitatem, ut omnibus imperiis suis obedire debuisset, et ut iret in Italiam et ibi maneret, et inde non exiret nisi per iussionempatris. Tunc iuraverunt et ceteri. Post haec piissimus princeps indulgentiam dedit eis, si hoc iuramentum conservant. Dimisit eos habere patrimonia et omnia quae habebant, praeter quod ipse manu propria tradidit eis.Diviserunt se ibi, et Hlutharius perrexit 106.0427C| in Italiam cum consentaneis suis pessimis, et statim Matfridus, qui erat maximus incentoromnium illorum malorum, mortuus est et ceteri nonnulli. Ciao vero qui remanserant, febre correpti sunt.
- 56.
Imperator vero, inde regrediens, venit ad palatium Theodonis, et ibi totam hiemem peregit. Post natalem Domini altero anno (835) habuit conventum magnum populorum, et ibi Eboturpissimus rusticus venit, quem ibiepiscopi firmiter inoverenon ausi sunt, timentes uteorum proditor existere debuisset. Et ideo suaserunt eum, ut seconcrederetministerium sacerdotale minime habere posse; quod etita fecit, et ideo sic 106.0428A| plane dimissus est. Quod adhuc omnino emendare opus est, quia meliorestiustum iudicium sanctorum patrum exercere in eo, quam falsam pietatem sub obtentu religionis demonstrare.
- 57.
Ipso eodemque anno perrexit imperator partibus Lugdunensium, ubi obviam ei venerunt filii sui Pippinus et aequivocus filius eius - qui adhuc imitatorfiliorum est suprascriptorum - qui natumiuniores fuerunt. Ibi sedebat imperator cum filiis suis, quousquelegatiin Italiam veneruntad Hlutharium, et inde revertenter pervenerunt ad eum. Inde reversus est imperator, venit Aquis ad sedem suam: et Pippinus reversus est in Aquitaniam, et aequivocus imperatoris perrexit partibusAustriae. 106.0428B|
- 58.
Eodem anno ipso in itinere obiit Berengarius, dux fidelis et sapiens, quem imperator cum filiis suis luxit multo tempore. Iste est annus vicesimus secundus regni domni Hludovici piissimi imperatoris, quem conservare et protegere diu in hoc saeculo digneturfeliciter commorantem, et post haec discurrentia tempora perducere concedatad societatem omnium sanctorum eius ille, qui estbenedictus in saecula saeculorum. Amen.
Nel codice bibliothecae Caesareae Vindobonensis haec subjiciuntur.
Anno vero regni sui 23 (836) habuit imperator colloquium cum fidelibus suis in praedio regali Theodonis mense Maio. Et ibi venerunt legati Hlutharii 106.0428C| apartibus Italiae, Walach qui erat abbas, et Rihhardus perfidus, et Ebarhardus fidelis cum ceteris nonnullis, nunciantes eum libenter venire ad patrem, si pacifice potuisset. Tunc aliqui episcopi et ceteri optimates promiserunt ei fidem cum iuramento, si infirmitas non prohibuisset. Tunc praenunciavit domnus imperator generale concilium suum Wormaciam civitatem habere, et iussit ut Hlutharius ibi oviamvenisset mediante mense Septembrio. Cumque die statuto imperator Wormaciam deveniret cum magna multitudine, et filii sui Pippinus et Hludowicus cum exercitu eorum, ibi iterum venientes legati Hlutharii, et nunciaverunt 106.0429A| Hlutharium in febre bisinterea valde laborare, et minime venire potuisse. Eodem anno supradictus Walah mortuus est et ceteri nonnulli infidelium. Eodem anno Hetti beatus Treverensis archiepiscopus, divino iussu instinctus, asportavit corpus sancti Castoris de loco in quo antea requiescebat, qui vocabatur Carradonaad locum qui vocatur Confluentes, ubi Mosella in Renum intrat, ad monasterium quod ipse supradictus archiepiscopus a fundamento construxerat, sicut ei in visu praecepit sanctus Maternus, qui erat tercius Treverensis archiepiscopus. Et in festivitate sancti Martini venit sanctum corpus ad Confluentes cum magno honore; et in crastinum die Dominico consecravit supradictus pontifex illam ecclesiam in honore sancti Castoris et omnium sanctorum 106.0429B| confessorum. Et post consecrationem suscepit sanctum corpus, et collocavit illud in ecclesia honorifice, sicut dignum erat. Octavo vero die post consecracionem, quod est 14. Kal. dicembre. die Dominico, venit domnus imperator cum coniuge et 106.0430A| liberis, et post missarum sollempnia obtulit ibi maxima dona in auro et argento, et mansit ibi duos dies et totidem noctes; et honoravit eum supradictus pontifex cum coniuge et liberis et omni cum familia sua donis innumeris. Domnus imperator rediit Aquis ad sedem suam, et ibi totam hiemem permansit.
Anno vero 24 (837) praenunciavit imperator, ut cum omni exercitu voluisset ire Romam cum filiis suis et Hludowico, et statuit sedicionesin nonnullis locis contra Danaos. Illi vero Danai nave venientes ad unam sedictionem, et interfecerunt ibi innumerabilem multitudinem Christianorum; et ibi cecidit Hemminch qui erat ex stirpe Danorum ( sic ), dux Christianissimus, et Eccihardus alius dux, et multi optimates imperatoris; et aliqui comprehensi sunt et 106.0430B| Postea Redempti. Hoc audiens imperator, dimisit iter quod praenunciatum habebat, et revertens ad praedium Gundulfi, cum omni exercitu venit Noviomagum castrum, quod situm est super fluvium Valvum.
Origo esplicito Regum atque Acta.