Vita Felicis confessoris

This is the stable version, checked on 2 Ianuarii 2022. 2 pending changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita Felicis confessoris
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Vita Felicis confessoris (Beda), J. P. Migne

(0789A)Felicissimum beati Felicis triumphum, quem in (0789B)Nola Campaniae civitate, Domino adjuvante, promeruit, Paulinus ejusdem civitatis episcopus versibus hexametris pulcherrime ac plenissime descripsit; qui quia metricis potius quam simplicibus sunt habiles lectoribus, placuit nobis ob plurimorum utilitatem, eamdem sancti confessoris historiam planioribus dilucidare sermonibus, ejusque imitari industriam qui martyrium beati Cassiani de metrico opere Prudentii in commune apertumque omnibus eloquium transtulit.

Igitur Felix natus est in Nola quidem Campaniae, sed patre Syro, nomine Hermia, qui de Oriente Nolam veniens, ibidemque quasi indigena inhabitans, genuit filium Felicem: eique defunctus reliquit haereditatem substantiae locupletis, cui tamen ipse (0789C)promissae in coelestibus haereditatis dona praeposuit. Habuit autem et fratrem cognomine sui patris, id est Hermiam, cum quo patrimonium divideret terrenum: qui longe a Felicis moribus agens, atque ideo felicitate indignus perpetua effectus est. Nam terrena solummodo bona diligere studuit, et Caesaris potius quam Christi esse miles elegit.

At contra Felix nominis sui mysterium factis exsequens, mox a puero se divino famulatui subjecit, et crescente gratia virtutum, primo lectoris officium in Ecclesia suscepit, ac post ad exorcistae gradum provectus, immundos ex obsessis corporibus spiritus ejicere coepit. Cumque et in hoc ministerio virtutibus clarus exstitisset, non mora, condignum meritis presbyterii gradum subiit. Nec minor gradu, (0789D)mente et opere remansit, sicut etiam adveniens tentationum turbo probavit.

Nam tempore eodem exorta infidelium persecutio, gravi Ecclesiam certamine pulsavit: nec tamen portae mortis portas filiae Sion ab annuntianda laude sui Creatoris avertere potuerunt. Cumque magistri auctoresque perfidiae primum suae vesaniae conflictum contra ipsos veritatis ac fidei dominicae magistros intendissent, (0790A)primosque episcopos vel presbyteros Ecclesiarum (0790B)ad terrorem minorum, aut morti tradere, aut ad negandam fidem cogere conspirassent: factum est ut ministri erroris et infesti furoris Nolam quoque pervenientes, episcopum urbis illius nomine Maximum, virum doctrina, pietate atque aetate venerabilem, ad tormenta quaererent. Quod ille animadvertens, memor dominici praecepti, quo dictum est: Cum vos persecuti fuerint in civitate ista, fugite in aliam, petit ad tempus secessum loci remotioris, relicto ad tuitionem civitatis Felice presbytero, quem filii loco amplectebatur, atque haeredem suae sedis accipere desiderabat.

At persecutores ubi episcopum invenire nequiverunt, nihil morati manus in Felicem mittere contendunt, eumque primum quasi maximam post episcopum (0790C)urbis arcem, a constantia famosae suae virtutis dejicere, vel blandiendo promissis, vel poenis terrendo satagunt. Comprehensus igitur Felix ab adversariis furentibus, sed ipse multum de interna Spiritus sancti consolatione confisus, mittitur in carcerem tenebrosum, ubi manus simul et collum ferrea vincula stringunt, nervo pedes arctantur; fragmenta quoque testarum subter eum sternebantur, ne inter horrorem et frigora longae noctis ligatus, vel somnum vel requiem capere aliquam continuo horum acumine compunctus sineretur.

Interea episcopus, qui ad montium latibula hostem fugiendo secesserat, et ipse non minore martyrium passione gerebat, quam si ferro vinctus aut testis superpositus, vel flammis esset datus urendus. (0790D)Urebat namque animum illius cura maxima sui gregis, urebat et corpus fames, una cum gelidae rigore hiemis; qui inter spineta sine tecto et alimento jacens, noctem una cum die pervigil sollicitis continuabat in precibus. Nec difficile membra senilia, et longis exhausta jejuniis, tanta vis malorum comprimens, vel ad mortem usque coegit.

Sed ut superna pietas apertissime, quanta sui cura (0791A)vir ille dignus esset, ostenderet, mittitur e coelo angelus, qui beatum Felicem confessorem vinculis exemptum, ad quaerendum, recreandumque ac domi revocandum antistitem ocius venire praeciperet. Erant autem plures eodem in carcere clausi: sed angelus adveniens, soli Felici, qui pietatis gratia vinctus erat, apparuit, luce splendens corusca, et ipsam quoque domum gratia lucis adimplens, cujus voce simul et luce Felix motus intremuit. Ac primum quidem se somnii imagine illudi putavit; at angelus surgere illum, et se sequi exeundo praecepit. Qui stupens ad imperium jubentis, causabatur se exire non posse, quia et vinculis et claustro carceris et custodum diligentia teneretur. Porro angelus iterata voce surgere illum propere, nihil obsistentibus (0791B)vinculis, jussit; et dicto citius catenae de manibus et collo ejus, compedesque cecidere de pedibus. Eduxit autem illum foras miro rerum ordine, aperta sibi quidem janua carceris, sed caeteris clausa; ita ut per ipsos custodes, quibus claudebatur, ignaros rerum iter agerent, ipso angelo instar columnae Mosaicae, et ducatum Felici et lumen, usque dum hostium manus evaderet, praesentiae suae fulgore praebente.

Ut autem pervenit beatus Felix confessor ad locum deserti, quo episcopus secesserat, invenit eum aegra suspiria tenui flatu trahentem: et quidem gavisus, quod eum viventem invenerat; contristatus vero est multum, quod inventum morti proximum vidit. Itaque amplexus et osculatus est Patrem, coepitque (0791C)tentare, si forte crebro anhelitu sui oris et sui fotu corporis, aliquid caloris posset gelidis ejus artubus afferre. Cum vero diu laborans, neque clamando, neque tangendo aliquid sensus vitalis in ejus posset vel animo excitare vel corpore, sed neque ignem aut alimentum in proximo, quo eum rigentem ac tabescentem recrearet, haberet: tandem invento salubri consilio, flectit genua sua ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, suppliciter obsecrans, ut ipse coelitus eum juvaret, quo ministerium pietatis, quod jussus erat, erga Patrem suum explere valeret. Nec mora, exauditus vidit pendentem vicinis in sentibus uvam: et illius esse munus agnovit, qui naturarum conditor atque auctor omnium, et aquam de petra (0791D)produxit arida, et ipsam cum voluit in vinum convertit. Laetatusque multum hoc munere divinae pietatis, tulit racemum, atque ad os episcopi morientis admovit: sed quia ille strictis dentibus instar mortui, utpote omni sensu et cordis et animae carens, oblatum sibi gustum prorsus accipere nesciebat; tandem sanctus presbyter Felix felici manuum suarum luctamine aperuit arida ejus labia, et sic ori ejus resoluta uva, quantum potuit succi salutaris infudit. Quo gustato, mox Pater sensum animae recepit et corporis, aperiuntur deinde oculi, linguaque quae siccis haerebat faucibus ad loquendum soluta est.

(0792A)Et ubi plene reviviscens, Felicem esse qui ad se quaerendum venisset agnovit, paterna illum pietate complexus, et quare tam sero veniret conquestus est. « Ubi, inquiens, tam diu demoratus es, fili? Nam te jamdudum Dominus ad me venturum promiserat. Vides autem quia etsi fragilitate victus corporis ad horam cessi, solidam tamen animi fidelis constantiam servavi, sicut etiam loci hujus, ad quem secessi, status indicat. Poteram quidem ad vicum aliquem sive aliam urbem, ubi ab hostibus essem tutus, intrare, si mihi vilis fides et chara haec vita fuisset. Nunc autem cuncta hominum refugia declinans, ad deserta vero montium confugiens, divinae tantum me gratiae tuitioni credidi, ut videlicet me ipse quocunque modo vel ordine vellet, aut in hac (0792B)vita conservaret, aut in futuram transferret. Neque vero me spes, quae in Deum erat, fefellit, sicut tuo manifeste probatur adventu, per quem ab ipso, ut ita dixerim, limine mortis sum revocatus ad vitam. Unde, nate mi, complere festinus coeptum pietatis opus curato, et impositum me humeris domum reportare satage. »

Quibus dictis, Felix celerrime quod jubebatur, explevit: revectumque humeris antistitem suam ad domum retulit, quam unica servabat anus. In tantum namque antistes venerabilis a mundi erat rebus alienatus, ut illi de omni turba domus, et summa census, anus una superesset. Pulsatis ergo foribus, hanc suscitavit Felix, surgentique ac januam aperienti dedit et commendavit episcopum. Tunc episcopus (0792C)pro impenso sibi officio pietatis, beato Felici debitam gratiarum retulit actionem, et imposita capiti ejus dextera, paterna illum benedictione donavit. Qui egressus inde, paucis diebus et ipse in domo sua, donec persecutionis turbo cessaret, delituit. Quod dum fieret, deseruit latebram, et laetantibus de suo adventu civibus sese laetum reddidit: ac per omnia digrediens, solabatur et confortabat verbo exhortationis animos singulorum, qui acerbitate praemissae tempestatis non modicum fuerant conturbati. Nec solum vero verbo, sed et suo illos docebat exemplo et prospera mundi et adversa despicere, sola aeternae patriae gaudia quaerere, solam superni judicis iram formidare.

(0792D)Rursum mota persecutione, quaeritur Felix, veniuntque hostes usque ad habitaculum ejus, illum ocius rapere ac morti tradere sitientes: qui tum forte ab aedibus suis absens, in medio civitatis cum amicis consistebat, et more sibi solito verbum fidei circumstantibus turbis praedicabat. Quem eo loci esse audientes adversarii, mox strictis gladiis accurrunt: sed pervenientes ad eum, mutato divina provisione aut vultu ipsius, aut corde illorum, nequaquam eum quem optime noverant, agnoscere valebant. Interrogantibus ergo ipsum, ubi esset Felix, intellexit vir prudentissimus, divinitus actum esse, ne eum cognoscerent, ridensque inquirentibus: (0793A)« Nescio, inquit, Felicem, quem quaeritis. » Nec prorsus fefellit: nemo enim seipsum facie novit.

Qui statim relinquentes eum, diverterunt alio, et quos forte obvios habebant, interrogabant ubi esset Felix: e quibus unus causae prorsus ignarus, et furere eos credens, coepit objurgare eos dementiae, qui praesentem non possent cognoscere eum, cum quo loquebantur: pariterque eis quo discederet ille, quem quaerebant, ostendit. Qui gravius furentes, statim vestigia beati Felicis insequuntur. At ille, appropinquantibus eis, admonitus tumultu praecurrentis civitatis, et clamoribus attoniti adventu hostium vulgi, secessit in secretiorem locum, qui nil quidem munimenti firmioris habens, semiruti tantum muri erat fragmine praeseptus: sed mox ut (0793B)virum Dei recepit, miro eum divinae manus est opere tutatus. Repentino etenim rudere concrevit ibidem agger qui eumdem locum praecluderet: sed et aranea divino nutu, cui omnis creatura deservit, confestim nutantes ipso in loco telas suspendit. Quo cum pervenissent, obstupuerunt hostes, et presso gradu loquebantur mutuo, dicentes: « Nonne stultum est nos huc hominem quaerendo ingredi, cum liquido appareat, neminem hic praeisse? quia si quisquam intrasset, nequaquam hic aranearum fila integra remanerent, quae etiam muscae perrumpentes minimae nonnunquam scindere solent. Constat ergo quia qui huc secessisse Felicem dixit, astu fecit, ut nos ab ejus inventione longius abstraheret: ergo recedamus ac dimittamus hic hominis latebras (0793C)scrutari, ubi ipsa loci facies neminem intrasse praemonstrat. » Sic delusa sollicitudine quaerentium, discedunt propere frementes et non minus quam in Felicem, rabida mente frendentes in eum qui se in loca talia suis dolis induxerat: ubi multa claruit sapientia pii conditoris ac protectoris nostri. Certe nonnunquam muri urbium altissimi ac munitissimi, cives suos obsidentibus adversariis produnt magis quam liberant: et humilem Christus famulum suum a persequentibus armatis hostibus, tremulis aranearum casibus, ne inveniri vel capi posset, abscondit, vere ut venerabilis Pater Paulinus de his loquens ait: . . . . . . . . . . . Ubicunque Christus adest nobis, et fiet aranea murus: (0793D)At cui Christus abest, et murus aranea fiet.

Discesserunt ergo, incumbente jam vespera, hostes, et Felix illis abeuntibus, liberior alias petit latebras, gaudens de adjutorio divinae protectionis, secumque decantans: Nam etsi ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mata, quoniam tu mecum es. Die autem facto, secessit in locum, inter ipsa aedificiorum tecta secretiorem, ubi sex mensibus continuis ab hominum quidem notitia omnium segregatus, sed divinae praesentiae gratia fruitus, manebat absconditus, videlicet juxta vocem Psalmistae, in abscondito vultus ejus a conturbatione hominum, qui etiam miro illum atque hominibus inusitato ordine tanto temporis spatio (0794A)pavit. Manebat namque in vicinis aedibus quaedam mulier Deo devota, cujus ministerio nescientis scienter ipse, qui est totius scientiae fons et origo, Dominus utebatur. Coquebat enim panes mulier, coquebat alias escas in cibaria domus suae: et facta in excessu mentis, eo loco inferebat has, ubi Felix confessor latebat, ibique sumendas illi ponebat, ita ut neque huc se intrasse neque redisse unquam scire posset: sed praeparatas escas domi se posuisse credens, ita semper abibat, ponendae memor, et mox positae immemor escae. Et sic B. Felicem ferunt sex, ut dixi, mensibus in iisdem latebris obscuri et angusti tecti mansisse, ab humana quidem societate sejunctum, sed nunquam civium supernorum praesentia desertum; et parco nimirum (0794B)victu, sed coelitus ministrato, vitam duxisse felicem. Quo tempore perhibetur etiam divinae collocutionis dono saepius dignus fuisse habitus. Erat autem iisdem, in quibus morabatur, habitaculis, cisterna vetus, de qua ipse in primis pauperem potum hauriebat: sed haec cum nimio aestatis esset siccata calore, non tamen beato confessori, unde viveret, defuit. Etenim pius conditor ac provisor salutis nostrae, qui quondam sicco aere caetero, unum solummodo vellus pluvia coelesti perfudit, ipse suo confessori, silenti prorsus ac sereno aere, prout opus habebat, occulti roris gratiam, qua sitiens recrearetur, ministravit

Completo autem hoc tempore, admonitus est oraculo divino procedere de latebris, eo quod jam (0794C)persecutionis turbo pertransisset. Qui ut repentinus apparuit in publico, gratissime ab omnibus, quasi a paradiso veniens, susceptus est. Coepit autem ex tempore fidem confirmare omnium, quae saevitia tempestatis erat non minimum convulsa. Interea Deo dilectus antistes Maximus, longa provectus aetate, diem clausit ultimum. Nec mora: Felix in episcopatu omnium judicio eligitur, qui et confessor existens invictissimus, et doctor suavissimus, et quae bona ore docebat, ipse cuncta opere complesset. Verum Felix, ut etiam humilitatis quantam in corde haberet sublimitatem insinuaret, verecunda se voce, ne hunc gradum suscipere deberet, excusavit, dicens compresbyterum suum Quintum, multo dignius honorem praefati gradus posse subire, eo quod is (0794D)septem diebus ante quam ipse, ad ordinem presbyterii fuisset promotus. Quod ita, ut postulabat, expletum est: susceptumque episcopatus officium ita idem Quintus administravit, ut humiliter beatissimo confessori submissus, illum pro se sermonem ad populum facere juberet, et ipse plebem officio, Felix doctrina regeret.

Qui videlicet Felix, cum constantia confessionis et virtute valde praeclarus esset humilitatis, etiam summus voluntariae paupertatis amator exstitit. Possederat namque ex paterna haereditate praedia multa, domosque ac divitias plurimas, sed tempore persecutionis proscriptus, cuncta amiserat. At vero pace Ecclesiis reddita, cum posset jura sua repetere, (0795A)nequaquam ultra volebat: sed amicis suadentibus, ut debita sibi jura reciperet, quae recepta cum fenore magnae mercedis dispergere ac dare pauperibus posset, nullatenus id facere consentiens, forti sententia suggestiones eorum repellebat, dicens: « Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Absit enim ut res, quas causa confessionis perdidi, repetam; absit, ut terrenas opes, quas coelestium bonorum contemplatione semel contempsi, quasi haec minus sola sufficiant, ulla ratione reposcam: quin potius pauper spiritu sequar Jesum, quo opulentius regni coelorum dona percipiam: nec diffidendum quin ille, qui me et vinculis tenebrisque diri carceris eripuit, et ab hominibus secretum tanto tempore pavit, (0795B)etiam caetero vitae meae spatio, jactantem in se cogitatum meum, ipse me enutriet. Hunc retinens animum beatus confessor, tria tantum jugera ruris modici, et haec conducta, et unum hortulum proprii juris, unde viveret, habuit. Sed haec utraque, ne uno quidem famulo adjutus, propria manu coluit: fructum autem ejusdem suae messis, vel hortuli adultum cum pauperibus semper communicare gaudebat. Eamdem autem et in habitu parcimoniam vir beatissimus sectabatur, ita ut simplici tantum vestimento, et quod nonnunquam vix sibi sufficeret, esset contentus; si quid vero superesset, pauperibus erogaret: et si forte aliunde contigit ut geminum haberet indumentum, mox nudum meliore refovit.

(0795C)Tali vivens pietate vir et nomine et merito Felix, plenus dierum atque operum bonorum defunctus est: ac viam patrum secutus, aeternam est receptus in gloriam, sicut etiam signa quae in ecclesia in qua sepultus est sunt facta perplura testantur.

Erat enim ibi quidam rusticus pauper rebus, sed fide integer, qui angustam pauperiem duorum solummodo boum possessione sustentabat, vel ipse videlicet his utens, vel vicinis utendos pacta mercede commodans: quos cum multa inops cura diligeret atque servaret, quadam nocte furto ablatos perdidit: ac mane facto, cum eos furatos certissime comperisset, amissa omni spe suae quaesitionis vel inventionis, petit rapido cursu ecclesiam sancti Felicis; (0795D)ibidemque adveniens, ante fores domus sanctae prosternitur, fixoque in terram vultu implorat et obsecrat sanctum Felicem reddere sibi boves quos perdiderat, testatus multum cum lacrymis, nunquam se (0796A)inde, si non boves reciperet, exiturum. Quod cum die toto voce quidem rustica, sed fidelissima mente fecisset, superveniente vespera, ejectus est violentia turbae, et sacris propulsatus ab aedibus. Venit autem domum, nec omittit continuis in lamentis noctem ducere pervigilem. Verum quia omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur, et sicut Psalmista ait, desiderium pauperum exaudivit Dominus: medio noctis tempore cum caeteris hominibus ac rebus omnibus quietis, ipse solus excitante suo dolore ac paupertate pervigil jaceret: mirum dictu, venere subito ad ostium ejus boves, quos quaerebat, divino videlicet nutu et praedonibus erepti, et ad domum domini per loca avia inter tenebras noctis errorisque revocati: pulsantesque cornibus ostia (0796B)ejus in quo manebat tugurii, jam sese advenisse signabant. Sed ille multum tremens, non jam boves suos, sed fures sibi rursus adesse credens, diutius fores aperire tardavit, donec iidem boves, quasi causam domini tardantis intelligentes, mugitu quoque emisso se esse, qui ad ostia domestica pulsarent, demonstrarent. Receptis autem bobus rusticus, non rustice sed docte ac fideliter agens, festinavit primo mane debitas redditori suo gratias rependere. Assumens enim secum boves, venit ad ecclesiam sancti Felicis, omnibus et illo iter faciens et ibidem perveniens, beneficia quae a sancto confessore percepisset, laetabunda voce replicans et ostendens. Et quia multum plorans, vel inquirendo suos boves, vel in recipiendo prae gaudio, oculorum quoque aciem (0796C)non minimum laeserat: et hujus detrimenti solatium a beato Felice quaerens, accepit. Sicque domum rediit, duplici gratiae coelestis munere repletus.

Cumque in honorem ejusdem beati confessoris angustior ecclesia fabricaretur, erant in proximo ipsius ecclesiae duo rustica aedificia importuna situ, simul et deformia visu, quae omne decus ecclesiae non parum sua obscuritate foedabant. Volens autem venerabilis ac Deo dilectus antistes Paulinus tolli haec aedificia, et emundari loca in quibus sita fuerant, postulavit eos, ad quorum possessionem pertinebant, hanc beato Felici praebere reverentiam, ut ad illustrandum decorandumque locum ecclesiae ejus (0796D)privata sua tecta paterentur auferri. At illi preces ejus rustica obstinatione spernentes, magis se animas dare quam suas possessiones relinquere posse dicebant. Cumque episcopum taederet rusticos rixa (0797A)vincere, victi sunt divinae potentiae manu. Nam nocte quadam quiescentibus cunctis, subitus ignis ex una cellarum earumdem exoriens, vicina paulatim aedificia petere coepit, ita ut magis magisque suis incrementis adauctus, et prope et longe posita habitacula cuncta consumpturus esse videretur. Tunc tantis excitati fragoribus et globis ignium, cives accurrerunt, ut vel incendium, si possent, omne aquas fundendo restinguerent: vel de suis singuli domibus quaecunque possent igni praeripientes auferrent. Cumque se nil valere posse conspicerent, coeperunt quaerere divinum, ubi humanum cessabat, auxilium. Advolant ergo duce episcopo ad ecclesiam sancti Felicis, flectunt genua, supernae auxilia protectionis implorant: divertunt inde ad ecclesiam beatorum (0797B)apostolorum, quae contigua erat ecclesiae beati Felicis, et inde per intercessionem apostolicam coelestis praesidii dona flagitantes. Ubi postquam oratum est, rediit domum episcopus, sumptamque de ligno dominicae crucis non grandem assulam, misit in medium incendii furentis, statimque immensa illa volumina flammarum, quae tanta virorum manus aquas spargendo exstinguere nequiverat, ipse lignum addendo restinxit. Tanta etenim sanctae crucis erat virtus, ut sese natura relinqueret: et ignis qui omnia solet ligna devorare, ipso ligno dominicae passionis velut (0798A)exustus, absumeretur. Ubi vero tempestas tanta sopita est, et mane redeunte cives dira noctis opera considerare venerunt, credentes se non parva tantis incendiis damna esse perpessos, inventum est nihil prorsus exustum, nisi quod debebat aduri. Ex illis etenim domibus duabus, de quibus praediximus, quas et homines consumere atque auferre disposuerant, unam flammis absumptam videbant. Quo facto multum erubuit rusticus ille, qui sua tecta contra decorem sanctorum aedificiorum stolida obstinatione defenderat, cernens se invitum nulla mercede perdidisse, quae in gratiam sanctorum sponte nolebat amittere: et mox ipse, quod igni superfuerat de aedibus, propria coepit manu abolere, quatenus ocissime omnis circa ecclesiam beati confessoris locus congrua (0798B)sanctis claritate ac luce redderetur insignis. Ablata autem omni foeditate ruderum ac sordium earumdem, perstabat beatus antistes Paulinus ecclesiam quam coeperat ad perfectum deducere: cujus aedificium omne tribus annis perfecit, et in picturis atque omni ornatu suo debito fine conclusit: in qua felicissima beati Felicis vita et passio in aeternum memorabilis celebratur; qui die quarta decima mensis Januarii, consummato cursu certaminis gloriosi, percepit coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.