Vita Eustasii (Jonas Bobiensis), J. P. Migne
1.
(1045C)Igitur venerabilis Eustasius, ut superius diximus, a B. Columbano ab Italia paterno affectu directus, dum aequo jure subditas regeret catervas monachorum, evenit ut pro communi necessitate ad regem Clotharium pergeret, qui eo tempore in ultimis Galliae finibus Oceani maris habitabat. Fuit ergo arrepti itineris via per saltum pagumque Briegium ( la Brie ): perventumque est ad quamdam villam Chagnerici quo dudum aliquantisper moratus fuerat. Villae vocabulum Pipimisium dicitur, distans ab urbe Meldorum ( Meaux ) circiter millibus duobus. Ibi nunc Chagnericus cum conjuge sua Leudegunde nomine, Christiana et sanae mentis femina, morabatur, et suum filium Chagnoaldum, cujus superius fecimus mentionem, penes se habebant. Viso itaque (1045D)Eustasio Chagnericus miro cum gaudio recepit; eratque simul cum patre matreque filia Burgundofara nomine, quam, ut superius diximus, B. Columbanus (1046C)Domino sacraverat. Quam pater cum jam desponsasset ac nuptiis adversum voluntatem puellae tradi voluisset, dolore oculorum percussa et febrium igne ita succensa est, ut vix jam superis reddi crederetur. Hanc in extremis anhelitibus positam B. Eustasius videns patrem increpat dicens, suae noxae esse quod haec tantis uteretur poenis, quia viri Dei interdictum violare vellet. At ille dissimulans, Utinam, inquit, sospitati redderetur, et divinis famularetur obsequiis! Non se talibus votis obstare debere ait. Accedens itaque ad stratum puellae, sciscitatur si suae fuerit assentationis quod contra B. Columbani interdictum post vota coelestia rursus iteraverit terrena. At puella detestatur [ Id est, protestatur] se talibus votis nunquam paruisse, ut terrenis coelestia commutaret; sed (1046D)paratam fuisse beati viri parere praeconiis, seque ait praeterita vidisse nocte simili figura virum qua ipse est, qui oculorum suorum lumen redderet, vocemque (1047A)simul audisse dicentem: Quodcunque tibi hic vir dixerit fac; et sanaberis. Infer ergo auribus meis quae mihi sint custodienda, et tuis orationibus pelle dolorem a Domino illatum. Prostratus itaque humo cum lacrymis venerandus vir Dominum postulat ut pollicitum munus infundat, surgensque crucem supra oculos exprimit, et manu oculos palpando Domini praesidium adesse deplorat [ Id est, implorat]. Protinus salute secuta lumen redditur, febrium ignis fugatur, redditamque sospitati matri commendat ut ab Chlothario rediens religiosis vestibus induat.
2. Cumque pater cerneret sospitati filiam redditam, sponso tradi decernit, pollicitationi pristinae caecam oblivionis foveam inferens. Quo puella comperto (1047B)credidit uni sodali consilium, cum qua fugam inire queat. Cumque illa assensum praebuisset, felici fuga clam elapsae arrepta, ad basilicam B. Petri apostolorum principis pervenerunt. Quo pater comperto post eas furens dirigit pueros, atque jubet ut apprehensam filiam crudeliter perimant. Pergentes pueri finibus [ Al., sinibus] ecclesiae puellam receptam reperiunt: et paulisper morati ut genitoris ira frangeretur, comminantur mortis periculum. At illa inquit: Mortem me formidare putatis? In hoc ecclesiae pavimento probate: ob talem etenim causam ovans mortem recipio pro eo qui pro me non dedignatus est mori. Nec mora, B. Eustasius remeat, puellam a custodia liberat, patrem terribiliter increpat: religionis (1047C)veste per pontificem urbis illius Gundoaldum nomine induit, sacravitque salutaribus sacramentis. Monasterium quoque virginum Christi supra paternum solum inter fluvios Mugram et Albam aedificat, fratresque qui aedificandi curam habeant deputat, germanum puellae Chagnoaldum et Walbertum qui ei postea successit, ut regulam doceant decernit. In quo quantae virtutes postea factae fuerint, si vita comes fuerit, prosequi nitemur.
3. Reversus ergo venerabilis vir Eustasius ad Luxovium, magistri praeceptum implere parat, ut gentes quae vicinae erant fidei pabulo alerentur. Progressus igitur Warascis praedicat: quorum alii idololatriae cultibus dediti, alii Fotini vel Bonosi errore maculati erant. His ad fidem conversis, ad (1047D)Boios, qui nunc Bavocarii vocantur, tendit, eosque multo labore imbutos fideique liniamento correptos ( sic Ms. ), plurimos eorum ad fidem convertit: ubi cum aliquantisper moratus fuisset, dimisit sagaces (1048A)viros qui coepti laboris in studio desudarent; ipse vero ad Luxovium remeare studet.
4. Cumque iter carperet, venit ad quemdam virum nomine Godoinum, qui eo tempore ad villam quam Mosam [ Meuse ] vocant ob amnem eo in loco fluentem morabatur. Is ergo cum vidisset Eustasium, velut gratissimum munus domi recepit. Ingressus ergo Eustasius domum, praemissa benedictione, poscit ut liberos quos habebat repraesentet. Ille obediens, duos bonae indolis liberos repraesentat. Quem vir Dei interrogans: Est, inquit, tibi adhuc proles? Ille fatetur praeter unam filiam luminibus orbatam nomine Adalbergam [Salabergam], se amplius non habere. Veniat, inquit, illa. Quam cum vidisset, sciscitatus est utrum juvenilis animus ad cultum divini (1048B)timoris aspiraret. Affatim ut tenera quiverat aetas, ait se paratam esse sacris praeconiis obtemperare. Dedit ille operam et per duos dies jejunio corpus affecit, mentem fide armavit, super oculos benedictionis oleum effudit: meruit tandem per interventum sancti viri caecitas lumen habere. Redintegravit ergo divina pietas interventu famuli sui luminis damna, ut haec quae lumen receperat, post divina munera ad cultum timoris Dei uberius aspiraret. Quae nuncusque superest divinis obsequiis dedita: nec solum suae utilitati, sed et aliis providet opportuna.
5. Cum progressus inde coeptum iter perageret, quemdam fratrem Agilem nomine, qui modo Resbacensi coenobio praesul existit, vehemens febrium ignis (1048C)arripuit. Quem Eustasius attigit, interventuque orationum sanavit, et pristinae statim sospitati reddidit. Deinde perveniens ad supradictum coenobium, ibi tam plebem interius quam vicinos populos ad Christianum vigorem excitare studuit: multosque eorum ad poenitentiae medicamenta pertraxit: fuitque ejus studii, ut multos sua facundia erudiret. Nam multi eorum post Ecclesiarum praesules exstiterunt, Chagnoaldus Lugduni Clavati ( Laon ), Acharius Viromandorum et Noviomensis ac Tornacensis episcopus, Ragnacharius Augustanae et Basileae, Audomarus Boloniae et Tervanensis oppidi.
6. Cumque jam haberetur ab hominibus gratus, adeo ut nullus se B. Columbanum perdidisse gemeret qui ejus doctrinis imbutus fuisset, praesertim cum (1048D)cernerent in discipulo magistri instituta manere, omniumque Francorum procerum honore fulciretur, et Chlotharii regis amore ac veneratione clueret; exarsit solito lividus adversus sanctorum famam hydrus (1049A)[diabolus]: excitatque ex sinibus matris novum Cain qui fratrem zelo velit exstinguere; vel etiam novum proditorem qui magistri dicta scinderet, et collidendo solida ad fragiles turbarum aures fragilem mentem accommodaret. Excitat unum e subditis Agrestium nomine, qui quondam Theoderici regis notarius fuerat, et quadam cordis compunctione tactus, omnia quae possederat relinquens et ad Luxovium veniens, se et sua omnia supradicto Patri tradiderat. Quid cuncta replicem? Religionis speciem in monasterio gestans, post commeatum postulat [ Id est, licentiam] ut gentium esse praedicator permitteretur. Quem vir sanctus diu objurgans increpat se ad tale opus minime idoneum, rudem adhuc in religione putare, vel dignum dicens omnibus ecclesiasticis (1049B)phaleramentis decoratum esse debere qui tale opus susciperet. Jeremias enim Domini electione praemissus se dignum denegat dicens: A, a, a, Domine Deus, ego puer sum, nescio loqui (Jerem. I). Moyses electus a Domino se tardum lingua testatur (Gen. V).
7. His dictis cum nihil proficeret, quem tenere non valet ire sinit. Qui cum ad Bavocarios tendens venisset, paululum moratus nullum fructum exercens, velut alta platanus garrula ventorum folia tremulas quatit ad auras, sed fructuum copiam nescit. Deinde ad Aquileiam pertransit. Aquileienses etenim dissentiunt a communione sedis apostolicae (de qua Dominus in Evangelio ad beatum apostolorum principem Petrum loquitur: Tu es Petrus, et super hanc (1049C)Petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam [Matth. XVI] ) ob trium Capitulorum dissensionem, ex qua discordiae in longum incrementa manarunt, quod praesenti operi non est inserendum. Itaque veniens Aquileiam, socius statim schismatis effectus, a Romanae sedis communione sejunctus ac divisus a totius orbis communione: qui cum Romanae sedi jungeretur, damnabat insulam Aquileiam orthodoxam fidem non tenere. Quo schismate imbutus epistolam venenosam et increpationibus plenam ad B. Attalam per Aurelium Adalvaldi regis Longobardorum notarium dirigit. Quam per multorum annorum spatia abditam habui, et postea mea negligentia perdidi. Nec alius quilibet eam, sed ipse proprio stylo scripserat.(1049D)
8.Directa itaque ad B. Attalam epistola ipse ad Luxovium properat, et postea B. Eustasium schismatis aculeis tentat, si sanam mentem suis vesaniis corrumpere queat. Quo venerandus vir comperto, diu (1050A)paternis affaminibus errantem monet. Sed postquam salutaribus monitis mentem peste corruptam et salubri antidoto curare nequivisset, a suo suorumque collegio segregavit.
9. Refutatus ergo a B. Eustasio se huc illucque vertit, ut nonnullos assentationis suae fautores facere queat. Sed cum nihil ejus imperitia facere quivisset, B. Columbani religionem offendit, adversus regulam ejus canino dente garriens, ac veluti coenosa sus grunniens per quos potuit garrulitatis suae murmur excitavit, annuente sibi Abelleno Genevensis urbis ( Genève ) episcopo, qui consanguinitati suae proximus erat. Is itaque Abellenus vicinos catervatim episcopos sibi jungere in Agrestii auxilio omni studio nisus est, ita ut regem Chlotharium tentarent, si eorum (1050B)partis assentator futurus esset. At ille sciens et cognitam experimento habens B. Columbani sanctitatem et discipulorum doctrinam, adversus sanctam doctrinam grunnientes suis studet redarguere responsis. Cumque mihil profecisset, statuit ut synodali examinatione probaretur, non ambigens de B. Eustasii auctoritate et doctrina, quod omnes adversantes sanctae regulae prudentia et facunditate, administrante sibi Spiritu sancto, superaret.
10. Emanante ergo regali auctoritate, multi Burgundiae episcopi in suburbano Matisconensis urbis conveniunt: inter quos residebat maximus haereticus, qui maxime synodum fieri urgebat Warnacharius, qui erat B. Eustasii adversarius. Sed praevaluit B. Eustasii deprecatio, ut qui auctor miserae intentionis (1050C)et assentator fieri vellet, correptus a Domino per eum omnium vires frangeret. Praedicto ergo et statuto die quando adversus Eustasium altercatio oriretur, ipse morte praeventus interut. Fractis itaque in eo Agrestianae partis viribus turbantur omnes, et sciscitantur Agrestium quid adversus regulam B. Columbani vel venerabilem Eustasium objiceret. At ille trementibus labiis, et nihil auctoritatis ac elucubrati eloquii habens ait, superflua quaedam et canonicae institutioni aliena eorum studiis teneri. Cumque illum urgerent, tandem criminis causam depromit: se suae regulae habere, cochleam quam lamberent crebro crucis signo signari, et in ingressu cujuslibet domus intra coenobium tam introeundo (1050D)quam egrediendo benedictionem postulare. Cumque illi nil dignum synodalibus dissertationibus objici cernerent, Alia, inquiunt, si habet opponat. At ille prorupit dicens se scire Columbanum a caeterorum (1051A)more desciscere, et ipse missarum solemnia multiplicatione orationum vel collectarum celebrare: et multa alia superflua quae cum auctore ac si haereses tradita exsecrari deberent.
11. Audito beatus Eustasius haereseo nomine se cum suo magistro notari, ait: « Vos o decus sacerdotum, probare debetis, qui in ecclesiis veritatis ac justitiae seminarium distribuant, et qui veritati ac verae religioni aliena tradant. Quidquid enim a norma veri tramitis dissentit, extra Ecclesiae corpus haberi debet. Vestrum est discernere objecta, an sint Scripturarum serie aliena. At illi aiunt: Tuo ore nosse volumus quid dignum ex hoc in responsionibus reddas. At ille, Nequaquam, inquit, reor contrarium esse religioni, si cochlea quam Christianus lambit, (1051B)vel quodcunque vas aut poculum signo crucis munitur: cum per adventum signi dominici pellatur pestis adversantis inimici. Introeunte vero cellulam monacho vel exeunte, benedictione Domini armari ratum duco juxta Psalmistae vocem: Dominus custodit te ab omni malo: custodiat animam tuam Dominus. Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum (Psal. CXX). Licet hoc ad unumquemque Christianum referatur, ut gratia baptismi per fidem in Ecclesia introeunte servetur, tamen quotidie manu sua sive in ingressu, sive egressu, sive progressu, unumquemque nostrum signo crucis armari vel benedictione sodalium roborari fas duco. Multiplicationem vero orationum in (1051C)sacris officiis credo omnibus proficere Ecclesiis. Cum enim plus Dominus quaeritur, plus invenitur; et cum uberius oratione pulsatur, ad misericordiam poenitentium citius excitatur, nihil aliud plus desudare debemus quam orationi incumbere. Sic enim a Domino sub apostolorum numero hortamur: Vigilate et orate ne intretis in tentationem (Matth. XXVI). Sic enim nos et Apostolus sine intermissione orare rogat (I Thess. V): sic omnis Scripturarum ordo jubet clamare: qui enim clamare negligit, neglectus et abscisus a Christi membris abjicitur. Nihil enim tam utile tamque salubre quam Creatorem multiplicatione precum et assiduitate orationum pulsare.
12. His et horum similibus responsis confusus Agrestius addit garrulitatis noxam calumniator, capitis (1051D)comam aliter tondi, alio charactere exprimi, et ab omnium more descisci. Comperendinatim Agrestio talia loquenti et frivola garrulanti, Eustasius sagax, ut erat virtute patientiae et scientiae compertus, respondit: Horum, inquit, in praesentia sacerdotum te ego ejus discipulus et successor cujus tu disciplinam et instituta damnas, ad divinum judicium cum eo intra praesentis anni circulum causas dicturum invito, ut justi judicii examine vindictam sentias, (1052A)cujus famulum tuis detractionibus maculare procuras. His dictis mentes quorumdam qui Agrestii ante partis fautores erant perculit, hortanturque omnes ut pacis nexu corda jungerent: et iste praesumpte temeritatis audaciam tolleret, et ille paterno affectu labentem piis correptionibus foveret. Ad quos B. Eustasius: Vestris libens satisfacerem precibus, si misera mens duritiam vecordis molliret, et correctis cauterio mortis vel antidoto visceribus desectis, ad salutiferum charitatis fraternae statum remeare niteretur. Cogentibus ergo cunctis Agrestius simulate pacem postulat, quod postea actis depromisit. Eustasius mitis animi et mentis virtutum consciae, favet suasioni poscentium, pacem tribuit, osculum porrigit.
13. Attamen Agrestius manifestam vesaniam verecundiae (1052B)metu pepulit, non tamen omnibus a malis abscessit. Coepit namque deinceps monasteria tentare, et sub specie discipuli pretium proditionis taxare. Ad quemdam enim virum venerabilem Romaricum veniens, qui primus inter nobiles fuerat apud Theodebertum habitus, priusquam per B. Columbani exemplum ac Eustasii praedicationem monitus, ad Luxovium veniens monasticae instituioni se subdidit. Quo diu sub regulari tenore vitam agente, postea Eustasio annuente puellarum monasterium in propria exstruxit possessione, in quo et regulam B. Columbani custodiendam indidit. Cumque jam multa religione polleret, ad eum Agrestius pergit, seseque subditum atque obedientem simulat: simulque Amatum, quem ibi Eustasius ad imbuendam regulam praefecerat, (1052C)mollibus suggillationibus tentat. Nam eo in tempore ob quemdam neglectum tam Amatus quam Romaricus ab Eustasio objurgati fuerant. Laesos ergo ut sensit, quo facilius exasperatas mentes suis assertionibus jungeret, stimulavit paulatim venenata verba sanas mentes recipere, et in contemptum regulae B. Columbani propriam vesaniam propagare. Proh dolor! exsecrabili suasu ac letifera imbutione monita sana insaniens maculavit. Qui, abjectis institutis pristinis, rudibus conati fuerant instruere plebem doctrinis: et seducto juxta Job angue, manu obstetricante divina (Job XXVI, 13), rursum zelo invidiae reducere non metuunt.
14. Deinde ad Burgundofaram iter dirigit, ut eam suis stimulationibus si valuisset commacularet. Quem (1052D)Christi virgo non femineo more, sed virili confodit responsione. « Num tu, inquiens, confossor veritatis et novorum introductor argumentorum, ad hoc huc accessisti, ut veneno tuo dulcia melle perfunderes, et vitalia alimenta lethali amaritudine commutares? Eis tu detrahis quorum ego virtutes experta cognovi, quorum doctrinam salubrem recepi, ex quorum eruditione multos coelestia regna penetrasse comperi. Meminisse te velim Isaiae dictum: Vae qui dicunt (1053A)malum bonum, et bonum malum (Isa. V). Accelera, et prorsus ab hac vesania festinus recede. » Confutatus ergo his Christi famulae responsis, rursus ad Romaricum vel Amatum repedat, ut coeptam deceptionis rugam contrahat.
15. Nec defuit divina ultio. Cum ad hoc jam omnes aspirarent ut contemptus pristinarum assentatores forent institutionum, primum lupi rabiei morbo detenti duos ex his qui fautores erant hujus assertionis per intempestam noctem intra monasterii septa irrumpentes morsibus laniarunt, atque cum rabiei peste derelictos miserabiliter morti tradiderunt. Alium, Plaurelium nomine, qui adhuc discordiae fomitem vehementer aspirabat, daemonum rabies pervasit, atque ignobiliter morti tradidit, nam propria (1053B)manu ipse se laqueo suspendit. Sed cum haec ultio nequaquam fieret correptio delinquentium, protinus major secuta est. Nam subito fulgur e coelo elapsum terribili fragore percutit locum, ecclesiam pervagatur, subvertit tegumenta, plebem urit, examinat: ut scilicet praesens correptio, qui simplicitate nimia, praeveniente calliditate jam permixta ignavae persuasioni assensum praebuerant, monstraret futuram debere fugere iram. Mortui sunt ad praesens viginti: deinde metu perculsos paulatim mors rapit: ita ut ex ea ultione, sicut aiunt, amplius quam quinquaginta morerentur, nempe auctore criminis reservato ad poenitentiam, ut si agnoscat culpam et redeat ad veniam, procul dubio sanitatem recipiat. Nullum (1053C)etenim Dominus perire desiderat, sed semper quam gravibus delictis obrutum per poenitentiae formenta redire exspectat.
16. Cumque isdem Agrestius saepius sibi poenitentiae locum datum non cognovisset, ut Eustasii sententia ad judicium invitantis praevaleret, ante triginta dierum circulum quam vertentis anni meta compleretur, a servo suo quem ipse redemerat, securi percussus interiit. Occasio criminis dicebatur permixtio uxoris: quod quamvis multi dixerint, et verum asserere velint, nostrum tamen hoc affirmare non est. Cuncta enim juxta Salomonem adducet Dominus in judicium pro omni erratu, sive bonum, sive malum (Eccl. XII). Et Apostolus: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III). A nobis (1053D)tamen dicendum est quod justa eum sententia divini judicii ideo ferire non distulit, ut et assentatoribus fugere a lacerationibus sanctorum famulorum Dei monstraret, et ille contumaciae commissa per meritam ultionem lueret. Amatus vero ac Romaricus venerabilis Eustasii convenientiam postulantes recipiunt, atque desidia submota fruuntur.
17. Abellenus vero vel caeteri Galliarum episcopi post ad roboranda Columbani instituta aspirant. (1054A)Quam multi jam in amore Columbani et ejus regulae monasteria construunt, plebes adunant, gregem Christi congregant. Inter quos illuster tunc vir Elegius, qui modo Virimandensis Ecclesiae pontifex praeest (de quo quia superest, non meo judicio, quod superest, fulciendus est, ne adulationis noxa reprehendar), juxta Lemovicensem urbem monasterium nobile Solemniacum nomine construxit supra fluvium Vicennam ( la Vienne ), distans a supradicta urbe millibus quatuor, et alia multa in iisdem locis coenobia sed et in Parisius puellarum monasterium quod de regio munere susceperat, aedificat, in quo Christi virginem Auream nomine praefecit. In Bituricensis vero urbe, puellarum monasterium ex B. Columbani regula Berthoara nobilis genere et (1054B)religione femina construxit. Itemque in suburbano Bituricensis urbis vir venerabilis Theodulfus cognomento Bobolenus monasteria ex regula Columbani omni religione pollentia construxit, primum in insula supra fluvium Milmandram, ubi religiosorum adunavit catervam; alium Gaudiacum nomine, haud procul a fluviolo Albeta; tertium Christi virginum congregationi, loco nuncupato Carantomo supra fluvium jam dictum Milmandram; itemque aliud Christi virginum, juxta Nivernense oppidum sub eadem regula construxit.
18. Beatus vero Eustasius has post victorias corrigere delinquentes studet ac suae parti adunare decernit. Deinde monachorum sub ejus obedientia in (1054C)saepe fato coenobio concio maxima erat, ut ex hoc jam multa per vicina loca monasteria construerentur: quae ejus successor B. Wandelbertus firmavit atque aedificavit. Jamque beatum de hac vita exitum praestolans, omni intentione ad contemplanda mysticorum praeconiorum documenta desudat, solique Deo mente intenta preces fundens dirigit preces. Cumque jam per multorum curricula annorum in hoc opere intente vacaret, evenit tempus vocationis ejus: daturque sententia justi Judicis, ut quod minus annorum circuli diversis afflictionibus peracti purgaverant, paucorum dierum corporis infirmitas curaret. Interrogatus inter poenae incendia per visionem nocturnam, si quadraginta dierum spatio leviori poena curari vellet, aut potius triginta ferventiori (1054D)incendio purgatus vita beata functus coelos penetrare, respondit ille: « Melius, esse quamvis durioribus in brevi subjici flagellis, quam lenioribus longis consumi poenis. » Explevit ergo provisam atque electam poenam corporis tricesimo die: omnibusque valedicens, triste remanentibus promissum depromit, atque sui exitus horam eadem esse die denuntiat. Viatico itaque sumpto animam coelo reddidit, solumque desideriumque supernorum et paternum (1055A)regimen viventibus et religionis exemplum dimisit Ipse autem cum victoriae pace tertio Kalendas (1056A)Maii aetherea penetravit regna duce Christo, cui est virtus et honor in saecula saeculorum. Amen