Migne Patrologia Latina Tomus 115
Vita Eulogii
Vita Eulogii (Alvarus Cordubensis), J. P. Migne 115.0722C
PRAEFATIO. 115.0705C|
- 1.
Beatissimi martyris (1) et doctoris Eulogii passionem disponens scribere, prius vitam ejus putavi dirigendam in ordine, quam sui finis agonem 115.0706C| pulcherrimum designare: ut quis vel quantus fuerit ante lectoribus innotescat, et sic deinceps adeptum ex merito palmam victoriae evidentissimis clarescat indiciis. In cujus operis principio, Domini fretus et 115.0707A| Redemptoris nostri auxilio, profiteor me non audita et dubia, sed visa et per me probata retexere; quoniam, gratia Dei cooperante, a primaevo adolescentiae flore, charitatis dulcedine et Scripturarum amore uno vinculo concordi innexi, hujus vitae, licet non pari ordine, tamen pari affectu in cunctis quaestionibus duximus jugum. Sed ille sacerdotii ornatus munere, pennis virtutum in sublime evectus, altius evolabat; (2) ego luxuriae et voluptatis luto confectus, terratenus repens hactenus trahor. Et inde est quod non incerta, et quorumcunque hominum narratione comperta, sed mecum gesta et per me cognita narrare disposui. Quia sicut de incertis temere referre sententiam periculosum fore profiteor, ita de cognitis supprimere ea quae nosci debent, vacuum 115.0707B| periculis esse non reor. Est quoque et laudabilis pro exemplo praedicanda omnibus veritas, et nihilominus detestanda rhetoricorum composita falsitas. Quoniam melius est de multis praeclaris nihil facinoribus dicere, quam ex parvis bonis multa falsa disserere: tutiusque est omnia quae gesta sunt praeterire, quam ea quae non fuerunt, aliqua fingere. Et mitius errat, qui non malitiae voto, sed segnitiae fastu vera supprimit, eo qui diserte falsa confingit. Veritas enim, si studio veritatis et non vanae gloriae jactantia dicitur, dicenti coronam implodit; falsitas autem, si ab aliquo intentatur, conjectantem occidit. Et ideo sicut me veritatem dicentem remunerandum esse congaudeo, ita falsitatem si dixero, condemnandum esse non nego. Quibus ergo causis ad falsitatem retexendam 115.0707C| insilirem, ipse non habui, qui veritatem in omnibus, non mendacium, remunerari cognovi.
CAPUT PRIMUM. S. Eulogii pia educatio, studia, sacerdotium, titulus doctoris, familiaritas cum Alvaro Vitae scriptore.
- 2.
Igitur beatus martyr Eulogius nobili stirpe progenitus (1), Cordubae civitatis patriciae (2) senatorum traduce natus, Ecclesiae ministerio mancipatus (3), sancti ac beatissimi Zoyli aede deserviens, et in ejusdem collegio clericorum vitam deducens, multis et clarissimis virtutibus floruit, magnis et laudabilibus operibus viguit. Ab ipsis enim incunabulis litteris ecclesiasticis haerens, et quotidie per studia bonorum operum crescens, perfectionem 115.0707D| adeptus est, ac super omnes coaetaneos doctrinae scientia clarens, et eruditionis lumine florens, magistrorum doctor est factus. Quippe qui mentem senilem parvissimo corpore gerens, vincebat etsi 115.0708A| non aetate, certe scientia universos. Erat enim studiosissimus Scripturarum scrutator, et intensissimus sententiarum investigator. Ita ut nihil Scripturae praeponeret sanctae, nihil magis eligeret quam in lege Domini meditari die ac nocte. Nec contentus magisterio doctorum suorum, alios, si quos forte audiret, procul positos requirebat: et ne offenderet proprios, furtim se horis, quibus poterat, subtrahebat. Nam et abbatem bonae recordationis et memoriae Speraindeum, opinabilem et celebritate doctrinae praeconabilem virum saepius invisebat, auditorioque more ex illius ore disertissimo dependebat. Qui ipso tempore totius Baeticae fines prudentiae rivulis dulcorabat. Ibi eum primitus videre merui, ibi ejus amicitiae dulci inhaesi, ibi illi individua sum 115.0708B| nexus dulcedine. Eram namque jam dicti illustrissimi viri auditorum: et dum frequentius ejus lumina tererem, incultumque ingenium acuerem, tandem respectione divina hujus tanti viri societate conjungor. Et catenatim inadibili nexu non innector tantum, sed unior: factique sumus auditores viri, amatores nostri: in tantum, ut illa aetas indocta sibi non concessa praesumeret. Agebamus utrique Scripturarum delectabilem lusum, et schalmum in lacu nescientes regere, Euxini maris credebamur fragori. Nam pueriles contentiones pro doctrinis, quibus dividebamur, non odiose, sed delectabiliter epistolatim in invicem egimus, et rhythmicis versibus nos laudibus mulcebamus. Et hoc erat exercitium nobis melle suavius, favis jucundius, 115.0708C| et in ante nos quotidie extendentes, multa inadibilia tentare in Scripturis, puerilis immatura docibilitas coegit. Ita ut volumina conderemus, quae postea aetas matura abolenda, ne in posteros remanerent, decrevit.
- 3.
Sed cum jam annos juventutis attingeret Eulogius, diaconii ministerio fungitur, atque in brevi merito vectus ad superos, gradu presbyterii sublimatur: moxque magistris ordine et vitae moribus sociatur. Quanta illi humilitas, quanta bonitas, quanta inhaeserat charitas, amor omnium ostendebat. Exhinc coepit se acriori vitae austeritate constringere, et modestiae legibus in universis actionibus perornare: Scripturis vacare divinis, et corpus suum vigiliis ac jejuniis castigare, monasteria frequentare, 115.0708D| coenobia invisere, regulas fratrum componere. Hinc inde cuncta eo modo curare, quo si fieri posset, utrobique adesset. Ita clericatum agens proprium, ut regularem ordinem non dimitteret alienum: ita 115.0709A| monachis adhaerens, ut clericus probaretur: ita in clero degens, ut monachus videretur, et utrobique aptus accurrens, et utrarumque professiones unus sufficientissime complens. Currebat saepius ad coenobiorum sacratissimos greges; sed ne proprium ordinem contemnere putaretur, ad clerum iterum remeabat: in quo dum aliquod tempus persisteret, ne virtus animi curis saecularibus enervaretur, itidem monasteria repetebat. Hic doctrina oris Ecclesiam ornans, illic vitam propriam excutiendo decorans, in cunctis virtutibus positus, viam saeculi moerens incedebat et anxius: et quotidie ad coelestia volare cupiens, corporea sarcina gravabatur. In tantum ut Romam ire disponeret, ut adolescentiae naevos lacrymis et peregrinationis itinere domaret, imo 115.0709B| domitos deleret: sed ecce omnes hinc inde insistimus, et eum magis corpore quam animo retinemus.
CAPUT II. S. Eulogii captivitas, liberatio; martyribus constantia data; acta conscripta.
- 4.
Verum dum ista et alia referuntur (1), tandem Reccafredus episcopus super ecclesias et clericos quasi turbo violentus insiluit: omnesque sacerdotes, quos potuit, carcerali vinculo alligavit. Inter quos ut electus aries ducitur, et cum pontifice suo vel aliis sacerdotibus vincitur. In qua retrusione magis orationibus et lectionibus operam dedit quam vinculis. Ibi sanctis virginibus Florae et Mariae pro fide comprehensis illud Documentum Martyriale uno libro 115.0709C| composuit, in quo eas ad martyrium nervis tenacissimis solidavit, easque et per se verbis et per epistolas mortem contemnere docuit: seque suosque socios earum suffragiis vinculo solvendos commisit, quod et obtinere mox post sextum diem passionis earum promeruit. Nam illae octavo Kalendas Decembris expleverunt martyrium; sacerdotes vero Domini tertio Kalendarum earumdem solutionem adepti sunt (2). Exstat super hoc illustriore stylo confecta, et mihi his diebus directa epistola, passionem earumdem virginum, et ereptionem sacerdotum ipsarum virginum meritis continentem (3). Ibi metricos, quos adhuc nesciebant sapientes Hispaniae, pedes perfectissime docuit, nobisque post egressionem suam ostendit. Inde et mihi pro libris illis, quos 115.0709D| in defensionem martyrum dederat, epistolam facundo locutionis genere dictatam direxit. Nam cum omnes, qui cum eo erant sacerdotes, vacarent otio 115.0710A| et quieti, ille non noctibus, non diebus a lectione cessabat, noctes diesque ingeminans, et Scripturarum mella lambens, ore, et corde spiritaliter ruminans.
- 5.
Verum operae pretium reor si, paulo altius incedentes, tempore persecutionis qualiter probatus exstiterit, inseramus. Nam dum episcopi, sacerdotes, clerus et sapientes Cordubae in martyrio nuper exorto devio calle incederent, ac timoris impulsu pene fidem Christi, si non verbis, nutu tamen negarent; hic tamen inadibilis nunquam vacillare vel tenui est visus susurro. Sed omnibus pergentibus ad agonem occurrens, universorum animos, cunctorumque ossa venerans et componens, in tantum ardescebat ardore martyrii, ut ipse incentor ipsis diebus 115.0710B| videretur esse martyrum. Pro quo rectitudinis zelo multis exstitit contumeliis propulsatus, magnisque terroribus fatigatus. Nam unus ex proceribus illum impetens, et minis exasperans, divino justo judicio in reprobum sensum conversus, fidem quam tenens nescius impugnabat, mox miser et stultus amisit. De quo plenius in libro Memoriale Sanctorum tertio jam dictus beatissimus disputavit. In quibus libris et passiones singillatim martyrum claro fonte locutionis explicuit, et prosecutione sufficienti quaecunque acta sunt in martyribus Dei et dicta secuturis generationibus propalavit. Quantus autem vel quam excellens fuerit scientia, luce clariola ejus pandent opuscula, quae sale Attico et prosatico lepore, imo divina inspiratione composuit. 115.0710C|
- 6.
Sed redeundum est ad Reccafredi episcopi tempora, et qua arte a sacrificio se suspenderit, ne ejus glutinaretur errori, proferendum (4). Namque ipsis diebus cuncti ei et vi et potestate addicti, jussu regio subditi, iniquo videbantur hosti adjuncti: et qui priori insurrectione adversi et erecti contra eum steterant, tunc terrore conciti, quasi familiares haerebant, non mente, sed corpore; nec dilectione cordis, sed compulsione terroris; et ne aditus ei nocendi daretur in amplius. Ita quoque rex contra nos desaeviens legibus necessitatem induxerat, liberum arbitrium interpollans, omnes truci subdiderat hosti (5). Cujus historiae veritas in alio opere enucleatius disseretur.
- 7.
Nunc vero hujus admirabilis viri tantum enodare 115.0710D| sanctissimam cupimus artem. Is enim gravi instinctu doloris, dum undique circa se dolosum cerneret ipsius episcopi grassari ingenium et caeteros 115.0711A| secum ei communicantes deprehenderet, nec resistendi sibi copiam inesse videret, nec amovendi licentiam ([6] ut pote fidejussoribus datis) remanere sibi conspiceret; coepit se gravi atterere gemitu, magnoque, ut diximus, intrinsecus mactari dolore. Sed nutu Dei contigit, ut quadam die praesenti episcopo (7) beati Epiphanii Cypriae Salaminae episcopi, Joanni episcopo Hierosolymitano directa epistola legeretur, quam ego cuidam diacono praeceperam legere: in qua idem beatissimus pontifex Origenis naenias arguens, et ordinationem cujusdam presbyteri in monasterio jam dicti Hierosolymitani assignato a se consecrati defendens causam ordinationis retexuit, beatissimorumque presbyterorum Hieronymi et Vincentii continentiam sacrificandi 115.0711B| laudando innexuit. Quam narrationem tum jam dictus Eulogius avida mente magis arripiens, quam suscipiens, et sibi a Deo datam occasionem cognoscens, ingenti vulnere quasi percussus, ab intimo corde trahens suspiria, neque intuens, conversus episcopo dixit: « Si lucernae Ecclesiae, et fidei nostrae hoc egerunt columnae, quid nobis facere convenit, quos delicti onera graviter deprimunt et affligunt? Cognoscat ergo vestra paternitas, interdictam a me ipso mihi sacrificandi licentiam. » Sicque hujusmodi ingenio tempore Reccafredi se ipse suo ligavit arbitrio. Cujus professionis licet hoc modo ordinem sumeret, delectabili tamen usu perfunctus, nolebat postea statum rejectum recipere. Sed pontifex proprius in tantum eum admissum officium 115.0711C| sacrificandi compulit repedare, ut eum anathemate ferire non vereretur, nisi citius redire promitteret.
CAPUT III. Sancti Eulogii doctrina et virtus, peregrinatio, electio in archiepiscopum Toletanum.
- 8.
Et erat vir ille in omnibus professionibus principaliter et non medie decoratus, cunctis ex aequo deserviens; et cum praeiret omnes scientia, humilior certe etiam infimis videbatur. Clarus vultu, et honore praecipuus, eloquentia fulgidus, et vitae operibus luminosus. Incitator martyrum et laudator, tractator peritissimus et dictator. Quis ardorem ingenii, 115.0712A| quis decorem eloquii, quis fulgorem scientiae, quis affabilitatem usualem officii quocunque poterit prudentiae dicere flumine? Quae enim illi non patuere volumina? Quae potuerunt eum latere ingenia catholicorum, philosophorum, haereticorum, necnon et gentilium? Ubi libri erant metrici, ubi prosatici, ubi historici, qui ejus investigationem effugerent? Ubi versus, quorum ille ignoraret canora? Ubi hymni, vel peregrina opuscula, quae ejus non percurreret pulcherrimus oculus? Quotidie enim nova et egregie admiranda quasi a ruderibus et fossis effodiens, thesauros elucidabat invisos. Quanta docibilitas tam pretioso munere ornatae inesset animae, quanta et inexhausta cura solertiae, nullus sapiens comprehendere poterat. Et o admirabilis 115.0712B| suavitas mentis! nunquam privatim scire aliquid volens, nobis omnia praestabat. Vitiata corrigens, fracta consolidans, inusitata restaurans, antiqua repriorans, neglecta renovans, et quaeque poterat ex antiquis viris gesta petere, satagebat operibus adimplere. Severitatem Hieronymi, modestiam Augustini, lenitatem Ambrosii, patientiam Gregorii in corrigendo errores, in sustentando minores, in demulcendo majores, in sufferendo horrores, unus idem se multipliciter varium exhibebat.
- 9.
Nec ei suffecit monasteria patriae suae invisere (1), quin potius occasione fratrum suorum, qui ipsis diebus in Franciae finibus exsulabant, indeptam viam arripuit, et in Pampilonensium territoria ultro progrediens, monasterium Sancti Zachariae ingressus, 115.0712C| et aliorum coenobia ipsarum regionum gliscenti voto percurrens, multorum Patrum est amicitia dulcoratus. Quorum conversationem in epistola quam episcopo Pampilonensi in carcere positus dedit, nominatim locatimve digessit. In quibus locis multa volumina librorum reperiens, abstrusa et pene a multis remota, huc remeans, suo nobis regressu adduxit. Ibi beati Odoarii est fruitus colloquio, cui centum quinquaginta regulares monachi militabant (2). Inde secum librum Civitatis beatissimi Augustini, et Aeneidos Virgilii, sive Juvenalis metricos itidem libros, atque (3) Flacci satyrata poemata, seu (4) Porphyrii depicta opuscula, (5) vel Adhelelmi epigrammatum opera, (6) necnon et Avieni fabulas 115.0713A| metricas, et hymnorum catholicorum fulgida carmina, cum multis minutissimarum causarum ex sanctis quaestionibus multorum ingenio congregatis, non privatim sibi, sed communiter studiosissimis inquisitoribus reportavit. Idem praeterea fulgorem operis et coruscationem ingenii resplendentibus semitis praesentialiter cunctis praesentibus, et usualiter sequentibus, specificis semper ostentans indiciis, et luminosis deducens vestigiis, ubique lucidus gradiens, undique fulgidus rediens, limpidus, dulcorosus, nectareus, Christi coronatus emicabat omnibus famulus.
- 10.
Nec illud omittendum in hoc opere reor, quod (7) post divinae memoriae Wistremiri, Toletanae sedis episcopi, in eamdem sedem ab omnibus comprovincialibus 115.0713B| et confinitimis episcopis electus et dignus est habitus, et pro relatu omnium comprobatus. Sed dispositio divina, quae eum sibi ad martyrium reservabat, quibusdam repagulis obviavit. Cumque jam ipsa communis electio eum sibi consecrare in episcopio acclamaret, rerum obviantium adversitate impediti, alium sibi eo vivente interdixerunt eligere. Qui licet argute frustraretur ab ordine, tamen non est privatus ejusdem ordinis munere. Siquidem episcopatum coelestem adeptus est, dum per martyrii gloriam Christo conjunctus est. Omnes namque sancti episcopi, non tamen omnes episcopi sancti. Ille vero sanctitatem per cruoris fusionem inveniens, episcopii ordine fungitur, dum coelotenus receptus, aeternis promissionibus muneratur. 115.0713C|
- 11.
Cumque his virtutibus et dogmatibus insigniretur, et omnibus quasi lucerna super candelabrum posita, ac veluti civitas in montis sita cacumine procul altius emicaret, et ut doctus scriba de thesauro domini sui nova et vetera universis familiis praevideret, in sacerdotibus primus, in confessoribus summus, in judicibus residens non extremus: tandem voti compos effectus, divina sibi cooperante clementia inopinato judicio, sed deliberativo studio evectus est ad superna. Et ea quae a martyribus fusis postulaverat lacrymis, et per tota sua opuscula more sparserat precis, obtinere meruit operibus sanctitatis. Quod verius poterit noscere, qui ipsa ejus egregia opera curaverit legere. Et quoniam 115.0713D| expedit, et dignum nobis visum est pro utilitate legentium, et (8) pro annuo festivitatis suae recursu, passionem ejus breviter explicare, ideo sequestratim, pure et sinceriter agonis sui pulcherrimum induximus finem. CAPUT IV. Nova in Christianos sub rege Mahomete persecutio. S. Leocritia ab Eulogio ejusque sorore instructa et adjuta.
- 12.
Tempore igitur quo saeva dominatio Arabum calliditatis astu omnes fines Hispaniae misere devastabat, quo (1) rex Mahomad incredibili rabie et effrenata sententia Christicolum genus delere funditus cogitabat, multi terrore cruentissimi regis metuentes, ejusque insaniam modificare nitentes, per trucem voluntatis iniquae officium diversis et exquisitis occasionibus gregem Christi impetere tentaverunt. Plerique Christum negando se praecipitio commiserunt: alii duris tormentis agitati, commoti sunt. Porro alii florenti virtute stabiliti sunt et fundati. 115.0714B| In cujus, ut diximus, tempore martyrium fidelium coruscando resplenduit, et error negantium fluctuavit. Nonnulli enim, qui fidem Christi tantum mentibus retinebant, instinctu Dei quod celaverant, luminositer et patule proferebant, nullo disquirente ad martyrium prosilientes, et coronam sibi ex tortoribus rapientes. Ex quibus (2) Arabs genere beatus Christophorus exstitit, cujus passionis ordinem alibi digerere cogitamus. Sed ex eorum numero beatus Aurelius et sanctus exstitit Felix, qui cum uxoribus ad passionis gloriam post multa et prolixa latibula prodierunt. Ex ipsis etiam florens virtutibus Flora virgo beata, quae contemnens saecularem labilem pompam, aeternam meruit sine fine coronam. Quorum hic noster sanctissimus doctor agonem singillatim 115.0714C| exposuit, et actus vitasque corusco sermone explicavit.
- 13.
Hoc tempore puella nomine Leocritia quaedam, genere nobilis, mente nobilior, (3) ex gentilium faece progenita, et ex luporum visceribus prodita, dudum per quamdam sibi genere proximam (4) Christo dicatam (5) nomine Litiosam, aquis salutaribus tincta, et occulte fide Christi induta enituit, odoremque nectareum notitiae suae cunctis adsparsit. Etenim cum ad jam dictam religiosam in annis infantiae more propinquitatis recurreret, eamque quibus illa sermonibus poterat, quotidie instrueret, tandem respectione coelesti fidem Christi mente suscepit, et ardore amoris susceptam pectore conservavit. Quae dum ad annos sapientiae veniret et scientiae contingeret 115.0714D| lumina, fidem illam, quam tenerrimis institutis occulte didicerat, quotidie fomentis spiritualibus auctam, in amplius crescentem alebat, primum occulte, deinceps patule et aperte. Quam parentes sedule admonentes, et nihil omnino proficientes, conati sunt eam flagellis et verberibus impetere, ut quam per blandimenta amovere non poterant, saltem 115.0715A| terroribus coercerent. Sed ignis ille, quem Christus in corda fidelium misit, nullis minis cedere novit. In hoc conflictu dum diebus vapularet et noctibus, seque acerrimis impetiendam ultionibus et duris vinculis praepeditam videret, metuens ne non propalata publice fide, cauterio ureretur perfidiae; per internuntios beatissimo Eulogio, opinatissimo jam multis talibus operibus viro (6) vel sorori ejus Anuloni, virgini Deo dicatae, causam suam innotuit: et quia ad tutiora loca fidelium in quibus fidem suam posset interrita propalare, ire vellet, exposuit. Illico beatus Eulogius solitum officium recognovit; et ut erat fautor anhelantissimus martyrum, hanc exire clam per eosdem internuntios ordinavit. Illa concite artem fingens, et parentibus quasi 115.0715B| consentiens, nostramque fidem verbis impetens, et data opera omnia selecta ornamenta induens, seque more illorum quasi placitura et nuptura saeculo ostendens, nisa est eorum inflectere animos, et sibi exosos (7) comere gressus. Cumque sibi omnia jam tuta inesse prospiceret, ad nuptias quorumdam propinquorum suorum, quae ipsis agebantur diebus, fingens, ut eidem officio congruit, ornate procedere, celeri cursu se beatissimo Eulogio, vel sorori ejus Anuloni tutandam exhibuit. Quam mox grato animo suscipientes, occulendam prolatissimis tradiderunt amicis. At ubi pater ejus et mater exspectantes filiam non viderunt, delusos se ingemiscentes, rabie inaudita et dolore inviso se ipsos cruciantes, cuncta disturbant, universa contaminant, currentes per 115.0715C| ignotos et cognitos, et potestative, ac jussione praesidis, quoscunque impetendos putabant, carceribus et vinculis onerabant; viros, mulieres, confessores, sacerdotes, devotas, vel quos poterant flagellis et carceribus affligebant, si quo modo possent filiam suam per haec et ampliora recipere. Ille vero sanctus immobilis ei loca diversa mutabat, et ne traderetur ovis luporum in manibus, omni intentione curabat. Illa tamen jejuniis et vigiliis insistens, et cilicio membra tegens, vel pulvere cubans, severe membra corporis elimabat. Sed et vir beatissimus (8) cum reverentia nominandus Eulogius nocturnas vigilias adpetens, et in basilicam sancti Zoyli terratenus prostratus orans, noctes insomnes ducebat, auxilium Domini et fortitudinem virgini imprecans, et 115.0715D| se per haec exercitia Domino consecrans.
- 14.
Inter haec virgo serenissima beati Eulogii germanam, quam ardenti desiderio diligebat, videre voluit, et ad eorum habitacula nocte devenit, revelatione Domini provocata, et aviditate consolationis perducta, ut uno die tantummodo cum eis moraretur, et iterum ad solita latibula repedaret. Quibus et retunt, 115.0716A| sibi una et alia vice oranti liquore mellis os repletum fuisse, quod se non ausu temerario exspuisse, sed inglutiisse, crassi elementi admirando speciem referebat. Cui ille sanctus hoc esse praesagium regni coelestis dulcedinem perfruendam, disseruit.
CAPUT V. Martyrium S. Eulogii et Leocritiae. Corporum sepultura.
- 15.
Verum dum alio die redire virgo disponeret, actum est ut comes itineris non hora sueta, sed illucescente aurora veniret. Nec potuit aditum exeundi habere, quippe quae nocturno tempore pro evitandis insidiis solebat incedere. Provisum est ut eadem die usque dum sol metam sui luminis terrae subduceret, 115.0716B| et nocturnae tenebrae quietudinem optatam indulgerent, virgo Dei eo quo manebat loco persisteret. Humano quidem consilio, sed divino retinebatur judicio: ut et suam sibi coronam et beato Eulogio imponeret gloriae diadema. Nam eo die, nescio cujus instinctu, quorumve insidiis et proditione locus praesidi latibuli indicatur, et a militibus ad hoc missis ex improviso omnis illa eorum habitatio circumdatur. Actumque est ut electus et praedestinatus martyr praesentialiter adfuisset. In cujus praesentia jam dictam virginem educentes, eumque una pariter comprehendentes, verberantes multisque contumeliis affligentes, iniquo praesidi et scelerato judici praesentarunt. Quem mox judex per flagella occidere cogitans, truculento vultu et impatienti animo vehementi 115.0716C| furore accensus, furiosis verbis interrogat, virginemque cur domo retinuerit, minitando disquirit. Cui libentissime et patientissime more locutionis suae splendide rei veritatem hoc ordine pandit: « Praeses, ordo nobis praedicationis injunctus est, et nostrae hoc fidei convenit, ut disquirentibus a nobis lumen fidei porrigamus, nullique ad vitae itinera properanti, quae sancta sunt, denegemus. Hoc sacerdotibus competit, hoc religio vera deposcit, hoc etiam Christus Dominus noster nos docuit: ut quisquis sitiens fidei haurire flumina voluerit, in duplo potum inveniat, potius quam quaesivit. Et quoniam haec virgo fidei sanctae regulam a nobis inquirere visa est, necessarium exstitit, ut illi nostra eo se libentius applicaret intentio quo ejus in amplius incenderetur 115.0716D| affectio. Nec decuit talia desiderantem rejicere, praesertim illi, qui ad hoc Christi electus est munere. Unde et ut posse mihi exstitit, illustravi et docui: et fidem Christi viam regni esse coelestis exposui. Quomodo et tibi, si me disquirendum putasses, libentissime facerem. » Tunc praeses turbido vultu virgas inducere jussit, eum minitans flagellis 115.0717A| perimere. Cui sanctus dixit: « Quid istis virgis exercere cupis? Animam, inquit, tuam per has educere volo. Gladium, ait, acue et compone, pro quo animam a vinculo corporis expeditam ei reddas qui dedit. Nam flagellis membra dissecare non aestimes. » Et mox clara invectione et sufficienti eloquio falsitatem vatis sui et legis improperans, et praedicationis verbum ingeminans, sub omni velocitate palatium ducitur, et ad regis consiliarios usque pertrahitur. Ubi unus ex ipsis, illi familiarissime notus, compatiendo insiluit. « Si stulti, inquit, et idiotae in hanc mortis deflendam ruinam devecti sunt, tu sapientiae decore praecinctus, et vitae moribus illustratus, quae te dementia huic mortifero casui, oblitterato naturali vitae amore, committere compulit? Audi me, obsecro, 115.0717B| et ne praecipiti casu corruas rogo. Dic tantum verbo in hora hujus tuae necessitatis, et postea tua, ubi potueris, utere fide. Promittimus te nuspiam inquirendum. » (1) Cui beatissimus martyr subridens: « O, inquit, si scire potuisses, quanta fidei nostrae cultoribus maneant reposita! Aut si possem quod meo retineo, tuo committere pectori; tunc jam non me a proposito revocare conareris, sed libentius te ab hoc mundiali honore amovere cogitares. » Et coepit eis Evangelii aeterni verbum porrigere, et praedicationem regni constanti libertate infundere. Qui illico eum nolentes audire, gladio jubent transfigi. Cumque duceretur, unus ex eunuchis regis alapa eum percussit. Cui ille alteram faciem praeparans, « Obsecro, inquit, ut hanc iterum verberando 115.0717C| priori coaeques. » Quam cum secundo feriret, ille patiens et mitis iterum priorem paravit. Sed impetu militum ad locum occisionis deducitur, ubi genua in oratione curvans, et manus ad coelos extendens, signoque crucis totum se muniens, paucis verbis intra se orans, cervicem mucroni tetendit, et celeri ictu mundum contemnens, vitam invenit (2). Complevit martyrium suum quinto Idus Martii, die sabbato, hora nona. Et o felicem et admirabilem nostro saeculo virum, qui et praemisit in multis sui operis fructum, et reliquit in virgine se sequendum! Secum victoriae vexillum manibus elevans, et manipulum laboris sui pro se Domino libans, oblationem puram, et pacificas hostias offerens, et in se, quae alios docuerat, Christo rerum Domino repraesentans. Mox 115.0717D| vero ut projectum est cadaver e loco eminentiori in ductum alvei, columba miro candore nivescens, videntibus omnibus, secans aera pennis, super corpus martyris aligerans sedit. Quam omnes missibilibus petris hinc inde abigere conantes, et nihilominus consistentem repellere non valentes, manibus voluerunt cominus effugare. Sed illa in circuitu corporis non volans, sed saliens, super turrem corpori imminentem propius resedit, et ad corpus beatissimi viri 115.0718A| vultum convertit. Nec silendum est miraculum quod ad laudem sui nominis Christus est super corpus martyris operatus. Etenim unus Astigitanae civitatis incola, dum inter caeteros palatinum (3) lunatim mansionis servitium ageret, ibique cursum suum vigiliis expediret; nocte aquam potare desiderans, surrexit (4), et ad prominentem canalis ductum, qui super illa loca producitur, pervenit, ubi vidit desuper super corpus ejus, quod deorsum jacebat, sacerdotes miro candore niventes, luminaria coruscantia retinentes, et psallentium more psalmos gnaviter recitantes. Qua visione perterritus, ad mansionis locum, magis fugiens quam rediens, repedavit. Et socio omnia renuntians, cum eo iterum ad locum revertere voluit: sed jam secundo cernere illud non 115.0718B| valuit. Cujus beatissimi caput alio die curiositas Christianorum redemit, corporis vero reliquias tertio die collegit, et sub umbra beatissimi martyris Zoyli tumulavit.
- 16.
Beatissima vero virgo Leocritia multis oblectationibus delinita, multisque promissionibus impulsata, tandem divino munere soliditate fidei roborata, quarta post ejus martyrii die exstitit decollata, ac in flumine Baethis projecta. Sed aquis nec submergi potuit, nec celari, erecto enim corpore pergens, mirum omnibus visum praebuit. Et sic a Christianis educta, (5) in basilica sancti Genesi martyris, quae sita est ad locum Tertios, exstitit tumulata. Hic fuit beatissimi doctoris Eulogii finis, iste admirabilis exitus, hujusmodi plenus opere 115.0718C| transitus. CAPUT VI. Alvari scriptoris erga S. Eulogium affectus et invocatio.
- 17.
Nunc restat, in fine voluminis, Regi omnium saeculorum gratias agere, qui ab initio fidei suam ornans martyribus Ecclesiam, dat lassis virtutem, et de se nihil praesumentes perducit ad gloriam sempiternam. Ipsi Deo nostro gloria et imperium per infinita semper saecula saeculorum. Amen.
- 18.
At nunc quia sermone pedestri et inculta oratione agonem doctoris nostri et martyris explevimus, restat ut ad eumdem amicissimum nobis patronum, quasi ad audientem, et precibus nostris praesentem, sermonem vertamus, et familiaritatem 115.0718D| nostram ei cognitam referamus. Certe potens est audire rogantes, et patrocinari miseris et afflictis, si merita nos adjuvaverint propria, si delicta non obviaverint dura, si affectio hoc postulaverit pura. Ergo, martyr Dei excelse (1), dulcis nomine Eulogi, Alvarum tuum clamantem intende: et quem hic tenuisti charitate animi fixum, illic tibi associa servum. Non aliorum quam tuis te interveniam verbis. Certe ego sum ille, quem tecum unitum esse dicebas, 115.0719A| ad quem et pro quo hoc modo locutus es: (2) « Ut non sit, inquis, alter Alvarus quam Eulogius, nec alibi quam penes intima Alvari totus sit conlocatus amor Eulogii. » Valeat, valeat, Christe Domine, haec suavis fidelisque inter utrosque dilectio. Valeat perenni culmine sanctitatis, et quasi lux splendens procedat, et crescat usque ad perfectum diem. Ecce, Domine, testimonium tuum prae manibus habeo, litteris aureis et sententiarum gemmis depictum, sed desiderio patrocinii tui complementum. Jam enim quod in terris positus oratione, ut valeret, indesinenti orabas, in coelis translatus, poteris in me suffragio, quod in te impletum est, obtinere. Servat namque amor verus, ut ipse dixisti, in absentem fideliter charitatem, et quod sibi poterat, 115.0719B| hoc exhibet in amantem. Ergo, martyr egregie et amice charissime, dum licet et adhuc misericordiae imminet tempus, intercessionis tuum amico porrige munus, ut sit hic mihi concessa remelioratio morum, sint crebra munera lacrymarum, sit affectio labili menti illata virtutum, sit affectiva compunctio jugis, sit purus poenitendi affectus, sit locus optabilis rite concessus, sit opportunus aditus nullis obicibus disrumpendus. Solvantur perplexionum omnium vincula, resiliant impeditionum cunctarum molimina, retinaculorumque obstacula, immutatione dexterae Excelsi in obsequentum mutentur auxilia. Aperiantur januae cordis ad suscipiendum regnum Dei altissimi; inclinetur cervix superba, et colla subdantur ad ferendum jugum suavissimum Christi. 115.0719C| Vellem adhuc poscere majora, sed temeritatis vereor incurrere notam. Sed tu, o serve Dei excelse, qui vultu Dominico satiaris, ejusque dono perpetuo jucundaris, illud adscisce misero interventibus dignis, quo nosti millena delicta purgari. Vitam quoque aeternam desidero, et regni coelestis requiem sitio. Quocunque ergo tormento, aut flagello, cura remedium impendere servo, et eo ardoris igne dilectum purgare desidera, quo hic nobiscum videbaris nexus in terra: ut dilectio illa clariori luce nunc emicet, quando et ampliori lumine lucet, et potiori suffragio prorogare quaesita valet.
- 19.
(3) Ego autem, mi dulcis Eulogi, memoriam nominis tui, quantum potui illustravi, vitam digessi, doctrinam expressi, agonemque pulcherrimum 115.0719D| explicavi: et ut nominis tui delectabilis semper in mundo memoria floreat, et perenni splendore, sicut in coelo vita, ita hic mentio rutilet, et si non enucleatissimis sermonibus, tamen evidentissimis, quibus valui, nisibus dedicavi (4). Construxi enim aere perennius monumentum gloriae tuae, quod nec nimbosus turbo, grandoque lapidea destruat, nec rogus flammarum quocunque igne liquescat. Aedificavi 115.0720A| nomini tuo memoriam ex auro obryzo et lapidibus omnigenis pretiosis, quam nullus violentissimus valebit diruere praedonis more tyrannus. Composui fabricam culminis tui, et in sublime turrem habitationis tuae erexi, ut sis speciosa pharus cunctis viantibus hinc inde relucens. Ornavi titulum decoris tui unionibus miro candore niventibus, et topazione fulgenti, ut universis emicet finibus terrae. Adsparsi cineres sanctos nectareis flosculis, nullo aestu fatiscentibus, nec indito cedentibus igne. Unxi pretiosum corpus nardi pistico pretioso, ac diverso thymiamatum genere; amomo, balsamo (5) bisamoque commiscens, ut flagrans sanctitatis tuae suavissimus odor diffusus, per omnia refertus saecula nullo fine tepescat. Implevi amicitiae vinculum, 115.0720B| et charitatis tuae nolui nudum saeculo dimittere nomen, ut sicut coelo vita resplendes et opere, ita mundo lingua clarescas et nomine. Ut generatio subsequens te laudatum inveniat, imitandum respiciat; et quantus fueris doctrina, nostro tenui ingenio recognoscat (6). Neque priscorum studio corporalibus beneficiis, speciebus et floribus constipatum te aetas secutura mirabitur, quae solite consumuntur temporum vetustate; sed spiritalibus donis decoratum, et immortalibus sublimatum titulis venerabitur.
- 20.
Tu ergo, venerabilis Domine, aequiparando nobis redde mercedem, ut quia servitio nostro tuae decorantur reliquiae et ornantur exsequiae, illustremur deinceps respectione felici, visitemur dono coelesti: ut ego ille, qui per prona hactenus et abrupta 115.0720C| non liquide fluens, ab iniquitate mea defeci, et tabibus hucusque in malis meis manens, a vultu Dei mei recessi, maligno adhaerens hosti, praeveniente gratia illustratus et gratuita misericordia quocunque vitae termino consummatus, merear ita coelestia indisrupta communiter tecum possidere gaudia, sicut hic pari fletu et gemitu terrena maceratus angustia, traxi diuturna et longa suspiria. Ut etsi non aequali datum est mihi fulgere gloria, saltem vel delictorum meorum mihi illata sit venia. Quatenus non poenali doleam barathro mersus, sed in coelesti gaudeam requie tibi, vel caeteris dominis meis sociis tuis condonatus. Amen.
(1) HYMNUS IN DIEM S. EULOGII. V IDUS MARTII.
115.0720D|
Almi nunc redeunt festa polifera
Nostri Eulogii martyris inclyti:
Solvamus Domino carmina principi
Concentu fidei coelico munere.
(2) Laudamus varia musico carmine,
Quae non sunt Domini praedita lumine:
115.0721A| Hic nunc sat melius res pia panditur,
Cum Christum resonant chordulae metricae.
Hic nunc est animus magna revolvere:
Splendenter anhelat balsama fulgide
Gliscens egregia clangere libere,
Ut dulcis reboet musica flamine.
Bellator Domini verbo potentior,
Doctrina et pariter fine celebrior,
Christi sic igitur gloria cingitur,
Ut florens vigeat hic et in aethere.
(3) Rector dum populos docte reficeret,
(4) Gypsum, cum diceret, fragmine prodite:
Turbam multiplici germine lauream
Coelesti rutilus agmine provehit.
(5) Ustus sic Domini zelo, fidelium
115.0721B| Convertens fluidos mores rebellium,
Adsciscens opibus munere nobili,
Abstractos barathro sublimat aethere.
Sed jam cum meritis digna rependere
Christus cunctipotens vellet, Leocritiam
Recte mox lepidam virginem extulit,
Quae clarum famulum axe reconderet.
Tunc celsus solitum rite solatium
Praestans, et placidum compte remedium
Cultum tunc, fidei dogmate et ingerit,
Adversans populis justa rebellio.
Extemplo praeconans praedo peranxius
Conturbat patriam, jussuve plebium
Per cunctas plateas longe revolvitur,
Quod princeps rabidus excitus imperat.
115.0721C| Regnantem tumidum respuit inclyta
Coelestis famuli mens Deo praedita:
Tandem praecipiti ductu notabili
Comprehensus, sonuit mox quoque libere.
Dicens: O proceres, temnite impium,
Christum aethereum credite principem,
Vatem impudicum recte repellite,
Qui tantos populos igne recondidit.
Gaudens haec resonat culmine gnaviter
Necnon et alia conquerens fortia,
Hunc mandant gladio vertice tundere,
Ne sancta valeat turba recipere.
Adest intrepidus belliger annuens,
Tundunt, quem alapis, red rogat horridum,
Extendens faciem, verbere alteram
115.0721D| Alternans, gemina palma relidere.
Tunc signo fidei pectora servulus
Armat deificae aurea, roseo
115.0722A| Colla lactentia sanguine praedita,
Incurvat Domino, instat et obsecrat.
Sic ictu gladii sidere conditur,
Sic verbo fidei clare revolvitur.
Adesto miseris, quaesumus, affatim
Perplexos precibus solvere concite.
Adsiste gemitis poscimus excitis,
Inflectens famulis nunc quoque numinis
Auditum placidum, quove serenius
Mentem ut precibus sancte refocilet.
Ut rector deleat regna ferocia,
Conculcet validus dogmata impia,
Adspiret fidei comptae refulsio,
Qua coeli reseret culmina fulgida.
Ut torquens haeresis longe resiliat,
115.0722B| Ut cultus Domini altius emicet:
Rectores patriae flore redoleant,
Adversos cuneos libere ventilent.
Sit vita populis, sit quoque provida
Sanctis religio per juge tempora,
Sit Trino Domino gloria sedula
Aeternum dominans inclyte saecula. Amen.
Post haec superiora in altero exemplari sequentia erant continuata.
(6) TRANSLATIO CORPORIS S. EULOGII.
Translatio facta est sancti Eulogii martyris et doctoris in basilica sancti Zoyli titulo principali, Kalendas Junias aera DCCCXCVII. Celebratur autem dies natalis ejus in supradicto (7) coto, eo quod 115.0722C| omni tempore in diebus Quadragesimae occurrit illius solemnitas.
EPITAPHIUM SANCTI EULOGII.
Hic recubat lepidus martyr, doctorque refulgens
Eulogius, lumen, dulce per saecula nomen.
Qui zelo fidei rutilans, virtute priorum
Accensit animos magno fulgore virorum.
Hic macte celeber libris praeconatus et hymnis:
Et vita vigidus, et sine sole coruscus.
Qui temnens fluida, conscendit lucida coeli.
Nec morte periit, sed vivit sede perenni.
Credite quaeso, mihi, vivit, per saecula vivit,
Quisquis coelesti laetatur gloria regni.
ORATIO ALVARI.
115.0722D|
Nunc te rogo, sancte, recolas ut nomen amici,
Quem tua hic tenuit dulcis amicitia fixum,
115.0723A| Alvari extremi, qui multa clade reati
Infectus vitiis pergit per devia mundi.
Prex tua hunc revehat lapsum ad pascua vitae,
115.0724A| Ut solite sancto digno nectatur amore,
Quo tibi conjunctus mansit per saecula charus,
Praesta, Deus deorum regnans per saeculis. Amen.