Vita D. Haymonis

This is the stable version, checked on 11 Octobris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber contra Judaeos
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 116

Vita D. Haymonis

Vita D. Haymonis (Joannes Trithemius), J. P. Migne 116.0189C

Vita D. Haymonis

116.0189B| Haymo tertius episcopus Halberstatensis Ecclesiae in Saxonia, ex abbate Hirsfeldensis coenobii, ordinis sancti Benedicti, natione Teutonicus, Alcuini monachi quondam auditor, ad quem Rabanus, Fuldensis tunc abbas, XXII libros de Universo composuit; vir certe undecunque doctissimus, divinarum Scripturarum sagacissimus interpres, in declamandis homiliis ad populum excellentis ingenii fuit. Hic primo fuit monachus Fuldensis coenobii cum Rabano, postea factus est tertius abbas Hirsfeldensis, postremo tertius episcopus Halberstatensis consecratus. Eamdem Ecclesiam verbo et exemplo strenue gubernavit annis tredecim. Scripsit autem pene infinita opuscula, de quibus ista quae subjecimus, feruntur.

lib. 5. lib. 1. lib. 1. lib. 1. lib. 1. lib. 1. lib. 3. lib. 1. lib. 1. lib. 1. lib. 12. lib. 1. lib. 2. 116.0190B| lib. 1. lib. 7. lib. 1. lib. 3. lib. 1. lib. 1. lib. 1. lib. 1. lib. 1. lib. 1. lib. 1. lib. 1. 116.0190C| 116.0189C| In quinque libros Moysi In Judicum In Regum In Tobiam lib. 1. In Judith In Job

Alia quoque multa scripsisse dicitur epistolas, sermones et diversos tractatus, qui ad notitiam meam non venerunt. Moritur sub Ludovico imperatore filio Caroli Magni, anno Domini DCCCXXXIIII, indictione 12. Sepultus in ecclesia sancti Stephani Halberstatensi.

(no apparatus)