There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita Constantini Cantemiri Cognomento Senis Moldaviae Principis
1720

editio: ex Operele Principelui Demetriu Cantemiru vol. VII, Societatea Academică Română, Bucurescĭ, 1883
fons: librum vide

Constantinus Cantemyr natus est, anno 1612 a mundi salute, mense Novembri 8-va, Theodoro Cantemyr, et Maria parentibus, in paterno pago Silistenii dicto, in districtu Falcziensi, super fluvium Ilan sito. Fuit autem parens ejus Theodorus ex veteri Cantemyriorum prosapia oriundus, filius Nestoris, nepos Basilii, pronepos Ibanis ex prædecessoribus Gregorio et Theodoro Cantemyr novo cognomine Silistanul, qui primus ex Cantemyriorum Crimensium, ad Christi vexillum sub Principe Stephano cognomento Magno, anno mundi 6951, se convertit. Parens Constantini principis Theodorus Cantemyr duos habuit filios, Constantinum, et Nestorium, Nestorium ex altera uxore (mater enim Constantini post sex menses partus Constantini, est mortua) et filiam unam Constantini natu majorem; quæ virginitatem Christo vovens schema monachicum accepit et Macrina fuit appellata. Mortua est hæc senectute confecta anno Domini 1677 et in monasterio paterno Urlaczii dicto, a Constantino et Nestorio fratre honorifice est sepulta in majorum suorum cœmeterio. Nestorius ex altera matre Constantini frater, quinque annis natu minor, a Demetrio Cantacuzeno Moldaviæ Principe ob fratris Constantini in Valachiam fugam, integrum annum in carceribus vinctus, ex diutina incarceratione tabem contrahens ætatis anno 48, est mortuus, et in Ecclesia pagi Czacariorum est sepultus anno Domini 1627. Ingruentibus Crimensibus et Budzikiensibus Tartaris, commissum sibi Codri gubernium strenue defendens, a Scythis graviter fuit vulneratus, ex quo vulnere paucis post diebus est mortuus. Constantinus Princeps cum esset annorum quindecim, post patris obitum, possessionumque suarum extremam depopulationem, relicta patria, in Poloniam ad Regem Cazimirum se contulit. Sub hoc tempus continuum inter Polonos Suecosque erat bellum, et assiduis conflictationibus, in quibus Constantinus licet adhuc juvenis sed non spernenda Polonis virtutis, et strenuitatis ostendit specimina. Quo factum est ut maximam apud Regem, et supremum ducem, Sobieskium inveniret, nec multo post chiliarcha tum levis armaturæ militi (quæ ex Moldavis constabat) munus obtinuit. In hoc officio Regi Poloniæ per integros septendecim annos fideliter, et claro nomine servivit. Quondam cum Poloni castra haberent prope urbem Torunam, et de hostium intentione usque nunc nullam possent habere notitiam. Dux Moldavis militibus jubet, ut selecta militum manu, suburbium infestent, si forte possent aliquem capere, ex quo res hostium explorare possint. Seliguntur Moldavi 60, inter quos fuit et Constantinus Cantemyr, tunc vexillifer. Qui cum ad urbem propinquassent, custodes de ipsorum adventu Commendati notitiam dant, Commendans statim duo regimina equestris ordinis adversus Moldavos ex urbe mittit. Moldavi fugam simulant, Sueci superbe persequuntur, duo Suecorum officiales equos velocissimos habentes, fugientes Moldavos insequuntur, Constantinus Cantemyr cum videret Suecos a suis longe processisse, equum vertit, et unus duobus insistit, illi sclopetis explosis intentu frustantur, Constantinus stricto gladio unum decapitat, alterum in fugam vertit, persequitur, et captum ad suos adducit. Officialis Suecus ad Ducem adductus, Dux supra modum lætatur, non solum quia linguam optimam ceperint, sed etiam quia vivus Suecus nondum in Polonorum manus venerat. Deinde Duce, a quo Moldavo fuerit Suecus Capitaneus, (quia ordin capitaneu fuerat) captus, relatus est, a Constantino Cantemyrio, tunc dux Constantinum officio chiliarchæ honorat. Altera vice in acie quasi ad monomachiam ab officiali quodam Sueco, provocatus astantibus regiminibus, Suecum de equo projicit et captum ad Ducem ducit, officialis ille fuit ex familia Piperorum, qui postquam fuit ad Ducem adductus, die secunda ad verbum liber est demissus, cum ipse vellet valedicere Duci, inter cœtera rogat, ne apud suos divulgaret, quod tali casu captus fuerit, præterea se maxime dolere, quod cum ipse esset veteranus miles, et tot prœliis clarus, captus fuerit a Scyta quodam ignobili homine, (nesciebant Sueci in castris Polonorum esse Moldavos, illos Tartaros Lipianienses putantes) Ducem illi respondisse, «minime, putes» inquit, «te a homine ignobili et ignoto captum, sed a strenuissimo, et multis bellicis facinoribus claro, regiminis Moldavorum Chiliarcha.» Jubetque adesse Cantemyrium. Dum autem ille Suecus gratias agit Deo et fortunæ suæ, quod a tali viro fuerit captus, cujus captivum esse, inter milites non esset inhonestum Sunt et alia quam plurima Cantemyrii in his Polonicis Suecicisque pugnis præclara et heroica acta, per 17, ut diximus anns continue renovata, et laudata, quæ brevitatis causa omittimus. Pacatis tandem inter Polonos Suecosque rebus, solitisque gregariis militibus, Constantinus quoque a Rege et Duce in patriam redeundi facultatem obtinuit, acceptisque a Rege passualibus, et recomendatoriis suæ fidelitatis, et virtutum exprimentibus literis, anno 1644 in patriam revertitur, sed cum videt patriam adhuc a Tartaricis Turcicisque tyrannidibus inquietam, ad Valachiæ Principem Gregorium Gicam transit. Cum prevenisset, Bucurestium, contigit ut principem extra urbem in venatu recreantem inveniret. Sed antequam in principis præsentiam veniret, aut quis ei unde esset, illi referet, inter cœteros venantes miscentur, casu autem lepus excitatus, et ante principem fugiens, cum nullus adesset persequeus canis, Constantinus Cantemyr fugientem leporem sagitta coram ipso principe ferit occiditque, Principe quis ille tam bonus esset sagittarius interrogante, referunt, hominem esse peregrinum Moldavum, eatenus nomine et fama in Polonia celeberrimum. Hoc a Principe audito, jubet illum ad se vocari, de adventu et statu ejus humaniter interrogat, Constantinus de rebus suis quædam breviter Principi exponit, adjicitque se a milita Regis Poloniæ dimissum, audivisse suam celsitudinem officialis militesque congregare, ideoque si placebit ad servitium venisse. Statim a Principe honorifice excipitur, et hospitium, aliaque ad victum necessaria Ordinanda magno suo Spathario, (qui Deus est apud Valachos) jubet. Tertia die a Principe in Palatium vocatur, et in officio Czauss Spataresk, (quod est apud illos quasi vice gerens Ducis) recipitur. Fuit in hoc officio usque ad annum….. in expeditione ad Stabam, ubi Gregorius Princeps a Turcis deficiens Cæsarianis arma junxerat, munus suum egregie exercuit, et in prima acie fortiter persistens, a Turca ictus est sagitta a dextro latere umbilici, quo vulnere locum minime deseruit, sed per tres horas, fracta in ipso ventre sagitta, præstitit tandem ad castra receptus a chirurgo extracta sagitta magno cum vitæ periculo, et diurna debilitate internorum viscerum, tamen convaluit. Princeps Gregorius eum in sua intentione haberet a Turcis deficere et ad Germanos adhærere, volebat explorare, quot millia Tartarorum illa expeditione esset castra Turcarum secutura; cum autem certam non poterat accipere ex aliorum relatione notitiam, Constantinum consulit, an possibile esset, ex ipso Budziak aliquem Tartarorum capere, a quo res melius explorare possint. Cantemyr cum esset linguæ Tartaricæ peritissimus, principi pollicet, se illi Tartarum ex medio Budziak capturum, negat Princeps illum ad tale periculum et rem quasi impossibilem destinari, permittit tandem hoc experimentum Princeps. Cantemyr acceptis secum duobus servis, nemine alio præter Principem sciente, usque ad confinia venit Moldaviæ, ibi servis quoque manere, et post quartam diem reditum illius ad eundem locum expectare jubet. Inde noctu in Moldaviam Siret fluvium transfretans, usque sol elucescat ad paternam domum ad Pagum Silesteni pervenit. Ubi invenit sororem Macrinam et fratrem Nestorium, sed illi vix cognoscunt, et vix ab ilis cognoscitur. Fratres dum vident tam insperatum hospitem, (illius iter quorsus tenderet inscientes) maximo cum gaudio, quæ ad convivium spectant paranda accinguntur. Sed Constantinus illis prohibet, ne cuiquam in pago de adventu illius aperiant, et convivium ad alteram diem differant, se enim habere aliud negotium illo die videre. Latuit itaque tota illa die in domo sua nemini nisi fratribus cognitus; post solis occasum ascenso equo Prut fluvium natando transit, et inde citato cursu Budziak regionem intrat, et recta ad Pagum unius Mirzæ tendit, ubi ad Pagum ante mediam noctem pervenit, fingit se ex Crimea a Chano missum, et Mirzæ se habere ex Chani mandato referre; exit ex tugurio suo Mirza, et Cantemirium quid mandatum esset interrogat, ille «cinge» inquit «gladium, et sume arma et equum quem habueris meliorem ascende, et sequere me, usque ad ulteriorem pagum, ubi eum Begmirze convenientes que ad vos spectant, mandata dabo». Tartarus nihil contrarii suspicatus, equum ascendit, et solus (sic enim illi Cantemyr jusserat) cum Cantemyrio versus pagum Begmirze (fuit hic quoque ex Cantemyriorum familia, Budziak ensium Myrzarum amplissima familia;) tendunt. Dum extra pagum ad mille passus exeunt, Constantinus improvise Tartarum eum clava ita ferit ut debilitetur quidem, sed non moriatur. Post de equo detrusum stricte ligat, et super suum equum ascendere facit; inde veloci cursu ante diluculum, ad Pagum suum Silisteni pervenit, et ligatum Tartarum in anteriori conclavi concludit. Fratribus jubet, ut clausis portis nemini ingressum in domum dent, dicantque per famulos, se domi non esse. Rem extraneam mirantur, et metuunt fratres, sed ad jussa Constantini omnia faciunt. Veniente nocte fratribus valedicit, et accepto secum ligato Mirza usque ad mane Siret fluvium remeat, ubi inventis suis famulis ligatum Tartarum post se ducendum tradit, itaque mirabili modo quod principi pollicitus fuerat executus est.

Anno 1646, ætatis 34, a Principe coactus primam ducit uxorem Anastasiam nepotem ex Patruele ipsius principis, quæ quadragesimo conjugii die pestilenti morbo extinguitur. Princeps Gregorius post Rabense prœlium, ad Germanos deficiens acceptis magnis quos possidebat thesauris, cum per Moldaviam in Poloniam et inde Viennam vellet petere, octo equos aurea moneta onustos cuidam veteri et fideli suo Capitaneo vehendos commiserat, qui ex fideli in perfidum mutatus, prope urbem Soczaviam, de mane transeuntes, nebula densissima super illos cadit. Capitaneus primum dominum per nebulam perdit, deinde malo genio et avaritia ductus, deserit, et eum suis quindecim militibus pecuniam deprædandam, et in Moldavia ignoti remanere consilium ineunt. Sublata circa prandium nebula Princeps Gregorius cognoscit, suum fidelem Capitaneum cum octo illis equis thesauro onustis deesse, illum, ut res erat, per nebulam aberrasse putat, et Constantinum Cantemyrium ad exquirendum capitaneum per sylvas camposque illo parum gradum sistente, mittit. Circa meridiem non longe ab urbe Soczava præfatum Capitaneum in nemore cum suis latentem invenit, quid starent interrogat, principem illum exquirere et in tali loco exspectare dicit. Capitaneus primum dicit se per nebulam, dominum perdidisse, postea perfidæ verba commiscens, et suis Constantinum capiendum et ligandum jubet. Constantinus a tam fideli principis servo nihil tale prius suspicatus, equum cuidam ex militibus tenendum dederat. Cum autem vidisset perfidi illius intentionem, ad evitandum mortis periculum; fingit se illorum societatem libentissime amplexurum, et simul cum illis, quorsum sors tulerit iturum. Credit ille nefarius, et jure jurando societatem confirmant. Jurat quoque Cantemyr, non tamen perfido sed justo corde. De dividenda pecunia Capitaneus proponit, differt Cantemyr, ut prius longius inde procedant, ne a missis a principe invenirentur, capianturque, (sciebat enim Cantemyr, Principem non plus quam unam alteramve horam posse illos expectare, metuebat enim, ne persequeretur ab insequentibus Valachis) ita illi equos ascendunt. Postquam parumper versus urbem progressi sunt, Cantemyr cum esset e manu sortis, et equum haberet multo illorum velociorem, Capitaneo inquit: «perfide Dominum deseruisti, et pecuniam illius ut pessimus latro, et alter Iuda concupisti, manebit te Dei vindicta, neque manus meas evades, quousque Dominus cognoscat, me non tuum socium (putas enim omnino ille nunc me tuam societatem suscepisse) sed osorem fuisse. Igitur nefande ego jam scio Dominum nostrum plus nos expectare non potuisse, sed diris nobis apprecationibus datis iter suum suscepisse, neque enim tutum erit illi, antequam Prut et Tyratem fluvios in Poloniam transiverit. Quando quidem tale nefandum facinus cogitasti et perfecisti, volo ut me usque ad urbem Soczavam, quæ jam ob oculos apparet, sequaris, ibique Commendanti Principis pecuniam, ut post ad Principem pertinentem, illæsam intactamque tradere, et me hoc crimine coram hominibus Deoque purgare; quod si negaveris facere, scito, te non posse manum meam vivum evadere, et morieris tu et socii tui a Moldaviæ Principe suspensi». His auditis pertimuit nequissimus latro, et volens nolens Cantemyrium usque ad urbem sequitur. Postquam intrant urbem ad commendantem (moldavice Pircalab dictum) Cantemyr rem illi exponit, fatentur latrones perfidi, catenis vinciuntur, et una cum Cantemyrio ad Dabizem Principem Iassios mittuntur Dabiza acceptis thesauris, in quolibet bisacco, sena millia aureorum invenit, latrones ad fodinas damnat, Cantemyrium maximi honoris et ob fidelitatem in Dominum suum laudit (sic) habet, satis amplis muneribus donat, et postulat, ut vellet in servitiis illius manere; pollicetque quidem Cantemir grato animo in servitiis tanti Principis manere hac tamen conditione, quousque audiverit, ubi terrarum Dominus suus pedem fixerit, quo audito, se debere ad Dominum suum ire, et de concepta suspicatione se purgare. Ita Cantemyr apud Dabizam Principem manet, paucis autem post diebus, audit Principem Gregorium in Poloniam evasisse, et Leopoli sex tantum diebus quieti indulsisse, et inde versus Varsaviam, et inde in Germaniam iter suscepisse. Itaque cum intelligeret, difficillimum esse per tot regna et imperia Dominum suum invenire, quiescit quosque Dei providentia faciliorem patefaceret viam. A principe Dabiza primum præfectura Codri ornatur, ubi et majores suos semper præfecturam tenuisse, et possessiones paternas habere sciebat. Princeps Gregorius dum per duas horas Cantemyrum in loco, ubi steterat, expectasset, et neque Cantemyrium, neque fidelem suum Capitaneum amplius apparere non videt, «fidem» inquit «fregerunt nequissimi, quos omnium fidelissimos sperabam, Deus illis retribuat secundum cos(?) suum.» Itaque fugam continuavit, utque quo Tyratem transiret, in transitu supervenerant persequentes Valachi, sed Gregorius strenue se defendens, abjectis aliquot curribus ipse cum reliquis suis thesauris Tyratem transit, et per Poloniam Silesiamque in Germaniam ad Cæsarem se contulit, ibi circiter duos annos moratus, a Turcico Sultano, per amicum suum Panajotem Aulæ interpretem veniam impetrat et Constantinopolin per Italiam et Veneltas redux venit. Iterum Valachiæ Principatus illi restituitur, et capitaneum perfidum ibi invenit capitque. Quem Cantacuzeni (qui Gregorii capitalis ob necem patris sui Constantini Cantacuzeni inimici erant,) nescio quomodo infidum illum Capitaneum a fodinis Moldavie liberaverant, et in gratia apud illos habebat. Cantemyr dum audit Dominum suum jam in Valachiam rediisse, et principatum illi restitutum fuisse, a Principe Dabiza facultatem ad Dominum suum eundi, et de concepto crimine purgari rogat. Princeps Dabiza juxta promissum illi nonsolum adeundi facultatem dat, sed et ad Gregorium Principem scribit, et fidelitatem Cantemyri testificatur; ipsi autem Cantemyrio dicit, quod si vellet iterum in patriam suam reverti, illum officium quod tenebat, alteri non daturum, et apud illum semper convenientem illi gratiam habiturum. Cantemyr sive ob Patriæ amore, sive ob infinitis, quas in peregrinationibus perpessus fuerat curis, pollicetur principi, si facultatem in patriam redeundi a pristino suo Domino impetraverit, et passuales literasque fidelitatem suam recommendantes obtinuerit ad servitium illius se reversurum. Ita Cantemyr in Valachiam ad Principem Gregorium adit, publicum petit et rogat judicium. Capitaneus perfidus coram sistitur, a Cantemyrio accusatus facti perfidiæ, fatetur ille, testificantur literæ Moldaviæ Principis, datur sententia, ut perfidus Capitaneus suspenderetur. Cantemyr fidelitatem et justitiam suam probat, et testificantes a Principe Gregorio literas obtinet, quæ adhuc apud filios suos servantur. Cæterum tertia die cum Capitaneus ex carceribus ad furcas educendus erat, ipsum mortuum inveniunt, quo ad Principem relato, Gregorium respondisse, mortuus est ut homo, sed ut perfidus desertor, debet etiam mortuus suspendi, itaque mortuum non ad sepulchrum, sed ad patibulum ductum suspenderunt. Constantinus autem Cantemyr acceptis, ut dictum est, testificatoriis a Principe Gregorio literis, et in patriam redeundi facultate, ad servitium Principis Moldaviæ ad possessiones, et gentem suam est reversus. Princeps Dabiza illi post reversum ex Valachia non solum Codri præfecturam committit, sed insuper Vornicziam Barladi adjicit; vixit sub principatu hujus principis, tum in aula, cum intra barones honoratissime, omnibus dilectus et gratus. Quælibet sive publica sive principis privata negotia prompte prudenterque exequebatur, et præcipue in comitiis cum Tartaris (Ilim iis dicitur) totum negotiorum pondus in unico illo incumbebat. Tartaris enim non minus quam Moldavis justus rerum negotiorumque arbiter habebatur. Anno.... ex nobili Ganestiorum familia, quæ unica totius familiæ remanserat virginem Roxanem uxorem ducit, ex qua omnes illius familiæ possessiones et satis magnum subditorum numerum ad suos adjunxit; vixit illa tres tantum annos, ex qua nata est primogenita Roxanes ejus filia. Anno.... Dabiza Princepes mortuo sufficitu Duca, qui Cantemyrium in eadem Codri præfectura et illorum districtuum tributa colligenda, et confinia a novis venientibus Nogaiensibus Tartaris defendenda committit. Sed Duca non plus quam sex mensibus principatum exercuit a porta depositus, in Principatum missus est Elias ex veteri Alexandri Principis cognomento Lapusznenus stirpe, sed diuturno tempore illa familia Constantinopoli habitans, usum quoque Moldaviæ linguæ perdiderat, ita ut ex Moldava in Græcam transformata videretur. Sed et Elias post octodecim menses depositus, iterum Duca in Moldaviam mittitur, anno...... Tertiam ducit uxorem Annam ex veteri Moldavorum stirpe Bantassiorum, neptem ex matre Anastasiæ uxoris Principis Ducæ, ex qua anno sequenti natus est illi Antiochus primogenitus filius, mense Decembri 4. Secundo illius principatus anno, Moldavi qui trans Prut fluvium habitant, contra principem, excepto Cantemyrio, rebellionem excitant, ad octo millia rebellium congregantur improvisi Iassios adoriuntur, et principem in arce cingunt. Aula defendenda Cantemyrio Duca demandat, infestantes rebelles fortiter repellit, tandem Princeps Duca rebelles quid vellet, mediante Cantemyro, interrogat, respondent illi, se nihil aliud velle præter illius abdicationem. Facile hoc concedit Princeps, seque principatu abdicasse publicat, liberum passum versus Constantinopolin petit, concedunt rebelles, Duca Jassis exiens pervenit Galatium, (est oppidum ad ripam Danubii situm) inde Sultanum de rebellibus Moldavis certiorem facit, Sultanus jubet illum a via reverti, et cum ordinatis Tartaris, rebelles dissipare, atque omnes ad unum trucidare. Usus fuit Duca non solum consiliis sed et manu Cantemyrii contra hostes suos; nam rebelles accepta de reversu Duce et Tartarorum adventu notitia, plures congregantur in campo Orheense. Se aut morituros, aut Ducam in Principatu non excepturos jurant. Cum aliqua parte Tartarorum, a Duca mittitur Cantemyr, congregatos rebelles repellit, dissipat, et ad subjectionem principis suscipiendam cogit; redux Duca, Cantemyrio magnas grates habet, et officio magni Cluczerii (annonæ præfecti) honorat. Anno sequenti Sultan Mehemmed copias contra Polonos adque expugnandum Camenicum ducit. Duca Cantemyrium calauz, (ductorem exercitus) apud Imperatorem ordinat, (linguæ enim Turcicæ erat peritissimus) a Danubio usque Cammenium in hoc tam difficili, et duro officio optime se gerit, ad Sultani lubitum omnia prompta et parata habebat. In castris Turcicis assignata erat illi mansio apud Cozazogli Ram Kapidzilar Kiehajasi. Sultanus quæ de partibus regionum, de fluminibus, deque vicinorum Polonorum moribus, atque militiis, ad placitum Sultani omnia exponebat, ut pote qui per tot annos in Polonia vixerat. Haec fuit prima causa, qua Cantemyr in aula quoque Sultanea nomen dedit. Sub Camenico deposito Duca Petreczeico sufficitur, at Cantemyr in eodem penes Sultanum officio, etiam a Petreczeico ordinatur, post Camenici expugnationem, cum Sultanus vellet ad interiora Poloniae copias ducere, Charem, hoc est, mulieres concubinas, novasque selectissimas Polonas captivas quas Chanus aliique Paszae (qui usque Leopolim Podoliam depopulati erant), dono miserant, trans Danubium remittere vellet, suum Chaznadar baszi Iusuf aga, tunc secundus post Kizlar aga ordinat, et jubet ut Cantemyrium cum aliquot centenis Moldavis Charemum concomitandum custodiendumque accipiat. Moldaviae Princeps ad Sultani mandatum quinque centum milites Moldavos ordinat, Chaznados baszi, non plus quam centum Turcas (nihil de Polonorum copiis meditantes) et hos aulicos suosque famulos acceperat. Ita Sultan Mehemmed Camenico versus Leopolim castra movens, Chaznadar baszi cum Charemo et Cantemyrio, ad Tyratem transeundum revertuntur, transacto Tyrate septem millia Polonorum cis Tyratem, a Duce Saliciskio missi erant, ut si possent, linguam ex postremis Turcarum castris arripere possent. Qui improvise, in Charemum Sultani, in ipsa fluminis ripa incidunt. Eunuchus tota spe perdita, quid factu opus esset, attonitus ignorat. Cantemyrium vocat, «ecce», inquit, «inimici multi sunt, non paucissimi, quid faciendum», Cantemyr consilium dat, ut «aliquem hominem quam primum ad Sultano notificandum et auxilium petendum mittat; se autem cum suis militibus, currus in circuitu positurum, et usque ad extremum vitae prœliaturum, neque illos antequam moriatur in hostium manus traditurum»; quod et fecit, nam contractis in circuitu curribus, solutisque equis, pedestres impetum Polonorum reprimebant, pugnavit per octo horas, quousque e regione veniens auxilium a Polonis visum est, quamvis ab ipsis videri non poterat. Poloni videntes venientes Turcas, et per omnes campos palantes, re infecta aufugiunt. Itaque virtute Cantemyrii mulieres Sultani sunt liberatae, in auxilium venientibus, Eunuchus virtutem, strenuitatem et invictum Cantemyri animum narrat, salutem suam et mulierum Sultani ab ipso cognoscere fatetur; inde concomitantibus aliis quoque Turcis, usque Galatium Charemum perduxit. Galatiis Eunuchus ad supremum Vezirium de fideli Cantemyrii servitio, dat, quibus ad Vesirium reversus, Vezirius dicit, «si antequam novum Principem constituerem, de tua virtute, atque fidelitate notitiam habuissem, tu fuisses princeps creandus; sed cum jam nimis recenter sit Princeps constitutus, impossibile est Sultanum mutare sententiam. Sed manebit te eadem fortuna, si talia semper præstiteris servitia, et fideliter aulæ Otomanicæ servaveris.» Hinc factum est, ut deinceps Cantemyr apud omnes principes suspicionis haberetur, quamvis ille nunquam principatum ambiret, et omnibus principibus semper fideliter et immaculate serviverit. Anno sequenti ex sperata pace, majus belli incendium contra Polonos conflatur, Sultan enim Muhammed cum audivisset, Rempublicam Polonam, pacta, quæ cum Turcis Rex fecerat, sprevisse, et promisum tribulum dare negasse, magnis viribus contra Polonos movet; sed sub Chotino a Polonis fœde vincuntur Turcæ funganturque, quo in prœlio Petreczeico quoque Moldaviæ Princeps arma sua ad Polona jungens. maximam Turcis intulit cladem, sed postea Petreczeico Moldaviæ Princeps cum non posset in Moldaviæ Principatu cum Polonorum protectione pedem figere, coactus est in Poloniam secedere. Aula Turcica cum videret Principem Moldaviæ in ipso prœlii ardore ad hostes defecisse, et a deficientibus Moldavis Valachisque cladis initium inchoasse consultius judicat, imposterum nunquam hominem Moldavum Principem creare, sed Græcum qui habeat domum familiamque suam Constantinopoli, præter ea imbellem, et rerum bellicorum ignarum. Itaque Demetrium, (qui diminutivo nomine vulgo Demetrasco) Cantacuzenum, in Moldaviam mittunt. Qui cum prævenisset Galatium brumali tempore Moldaviam populatoribus Cozacis, a Turcis ad Moscowitas deficientibus invenit, omnes illas regiones confusione et latrociniis plenas videt, ulterius pedem movere, harum rerum insuetus princeps timet, Barones novum hominem abhorrent, sed ne contra Sultanem mandatum quicquam moliri videantur, ac si præ timore devastantium Cozacorum Tartarorumque ad montana se retraxerint, ad principemque novum salutandum differunt. Demetrius rerum ignarus omni consilio destitutus Galatii hæret. Erat autem penes illum Græcus quidam rerum Moldavorum peritus, qui Principi referret «Quod si primum apud se Cantemyrium et Gavrilicium (erat hic illo tempore dux Moldaviæ) blandis et honorificis literis atque pollicitationibus non prætraxerit, nullum baronem apud illum accessurum; omnes enim reliqui horum duorum motus, atque facta imitari solent.» Cujus consilio Demetrius ad Gavrilitium et Cantemyrium aureos montes promittentes mittit literas. Gavrilitio quidem Ducatus confirmationem, Cantemyrio autem Serdaratum juvans, (est autem Serdaratus gubernium totius Regionis Moldaviæ quæ trans fluvium Prut est, et equestres ordines illarum partium, usque Chotinum Benderam et Budziak, in confiniis ordinati, illi parent). His literis hi duo alectati ad Principem Galatium venit, ubi jam quartum mensem agebat. Promissis princeps stal, Gavrilitium Ducem quidem creat, sed apud se retinet, cujus regimine et consilio uti vellet ad reliquos quoque Barones reducendos. Cantemyrium Serdar facit, et Moldavum militem, qui illum sequutus erat, adjunctis Turcis Tartarisque aliquot, ad expellendos depopulatores et ubique in regno latrocinia facientes Cozacos, aliisque congregarios diversarum nationum vastatores. Sub hoc tempus natus erat Cantemyrio secundus filius Demetrius, mense Octobri 26. Quem Demetrius Princeps quo fortius animum Constantini Cantemyrii sibi devinciret, neonatum filium ex sacro lavacro accipit, et ex nomine suo Demetrium appellat, amplissima possessione, ex Principatus Pagis, Vale Ilei dicta donat. His ita Galatii ordinatis, Cantemyr acceptis licet non magnis copiis, undique grassatores adoritur, alios capit, alios expellit, et intra mensis spatium omnia tuta et tranquilla reddit. Demetrius Princeps occupata Jassiorum sede, Barones ultra omnes eum salutatum conveniunt. Attamen Princeps cum notum haberet, Cantemyrii nomen et virtutem non solum inter suos, sed etiam in aula Turcica claram et famosam esse, juramenti et recentium fidelitate plenorum servitiorum oblitus, ex invidia odium concipit, et Cantemyrium de medio tollere mille technis curat, sed sine justa cansa manum injicere neque audet, neque potest, eo quod cognosceret, quod si aliquid vellet in illum tyrannice tentare, omnes Moldavos ab illo deficere, et Cantemyrio adhærere. Hujus concepti odit Cantemyr, licet per suos amicos gnarus esset, simulat tamen nihil tale a principe suspicari, et ad omnia mandata prompto animo paret. Virtus prout semper, et in quibuslibet egregiis viris vitiosis fuit odiosa, illa in hoc nostro Cantemyrio a quibusdam συμπατριόταις semper convitiis aliisque injustis calumniis fuit persecuta et præcipue mendaciorum ut putabat immotam anchoram ejeciebant, quod Cantemyr apud Magnates Turcas et Chanum plus æstimaretur quam alii, imo ipso Principe, et quod olim sub Camenico Cara Mustafa principatum promisisset, eumque verisimile esse, illam promissionem non solum expectare, sed etiam affectare. Unde principibus cavendum, ne nimis illi in rebus præsertim ad aulam spectantibus credant, alioquin fore aliquando ut quemcunque principem de solio detrudere vellet, posse. His et hujusmodi variis oblatrationibus persuasus Demetrius, vilam Cantemyrii indefesse insidiabatur. Sed Deo protegente nunquam occasionem fuit nactus, aut in illo justam aliquam causam invenire potuit; quamvis negotia, et mandata aliis impossibilia continue manndaret. Demetrius tamen non diu in principatum fuit firmus, nam post sexdecim menses depositus, alter Græcus Antonius Rossetus, cognomento Draco, fuit in Moldaviam missus. Sub quo Cantemyr togam capiti traxit, et sine officio domi suæ per biennium circiter mansit. Anno... post quintum connubii annum nata est filia Safta, sive titulari nomine Elisabetha, ex quo partu mortua est et Anna uxor Cantemyria, mulier inter mulieres illius seculi inprimis recensenda, literis optimis instructa, rei œconomicæ peritissima et prudentissima, (et ea quæ in virtute prædita mulieri (sic) laudari debent adjicienda) nec multo post, e vivis decessit, et soror Cantemyrii Macrina Monacha. Deposito Antonio Rosseto, Sultanus ex Valachia in Moldaviam tertio mittit Ducam (constitute in Valachia Serbano Gantacuzeno). Dum Duca in Moldaviam venit, quieti et tranquillitati, longe ab aula Principum Cantemyrium deditum, iterum ad Serdari officium revocat. Sed non ut honore dignum hominem honoret, sed ut in illo aliquam causam inveniret, qua possit illum de medio tollere, cum esset, enim ille adhuc depositus Constantinopoli vitam agens, quam celebre esset nomen Cantemyrii in aula Sultani, perfecte didicerat, unde facile hariolari poterat, tandem ad principatum quoque venturum; cautus tamen Cantemyr in suis rebus atque officio, nunquam ansam sibi aliquid contrarii eveniendi præbuit. Contigit autem tertio Dominii Duce anno, ut nonnulli baronum contra Ducam conspirarent, quorum præcipui erant tres, Genga Protovestiarius, Bogdanus Zikniczarius, et Lupul Soldziar. Hi quamvis non sine occulto aliorum quoque Baronum rem incipissent, (intollerabilem enim Duce tyrannidem sentiebant) tamen minus prudenter, rem gerentes, illorum factiones detegantur. Capiuntur, rei convincuntur, et ex sententia decapitantur. Bogdani filius Lupul desponsatus erat filie Cantemyri Roxane, et jam nuptias celebraturus, Bogdani manifestata fuit re~bellio, et conspiratio. Decapitato Bogdano æmuli Cantemyrii quidam, ansam optimam cepisse rati, principi referunt, Bogdanum filium suum desponsasse cum filia Cantemyri, et cum esset inter illos et pagorum vicinitas, et collegatio matrimonialis, impossibile esse, ut Cantemyrium quoque sui consilii participem non fecerit, præcipue hominem, quem tota regio Moldavie transprutanam, ut supremum cognovit, et per tot tempus sibi se divinctos scirent. Placuerunt mendacia, principi ad interitum, necemque justi hominis parato. Sed cum hoc aperte fieri non poterat, neque a reis quicquam contra Cantemyrium vel verbo vel scripto dictum erat; alio procedit modo, primum iuvenem Lupulum filium Bogdani (tam decimum et septimum annum agentem) incarcerat. Fingit thesauri communis pecuniam apud patrem secum remansisse, exigit ab illo 10000 talerorum, clam autem per cruciatuum terrores sciscitatur, an ipse a patre suo audiverit Cantemyrium quoque fuisse in ejus consensu. Iuvenis dicit se neque datris sui conspirationem sensisse, nedum Cantemyrii. Patremque si hoc facinus tentaverit, juste ponam luisse, se autem ab patris consilii alienum, eorumque ignarum fuisse. Ita nihil Duca proficiens, promittit juveni, illum a summa pecuniæ soluturum, et aulico aliguo officio ornaturum, si scripto dederit, socrum suum Caniemyrum, socium conspirationis coram tribunali, dixerit. Generosus et magnanimus juvenis, malle se mori dicit, quam justum hominem injuste criminari. Desperato eventu Duca, pecuniam totam ab juvene per diversas incarcerationes, alque cruciatuum terricula tyrannice, et injuste exigit, promittit juvenis Lupul se daturum, dummodo a vinculis bonis obsidibus solveretur, ut possit nimirum suas possessiones vendere, quorum pretio, desiderium principis expleret. Datur ili facultas sub bonis obsidibus e carceribus exeundi, sed occultum mandatum dat, ne aliquis baronum se vadem, aut obsidem pro illo ponat; rogat juvenis omnes suos cognatos, barones, aliosque paternos, quos putabat amicos; omnes hoc se præstare posse negant, excusantque se, ne pro illo obsides facti, in principis suspitionem incidant. Cantemyr cum videt, generum suum tam tyrannice vexari, et sine ulla misericordia a satellitibus molestari, (satellitibus enim ordinata erat illa pecunia) supremo Bulukbaszi dicit, ut generum solvant, se autem intra decem dies illam pecuniam soluturum, et dato chirographo, generum e carceribus liberat. Hoc audito Duca, magis furore incenditur, et accersito Cantemyrio, «Quare,» inquit, «vadem te posuisti pro filio hominis, qui nudius tertius in caput meum conspiraverat, et justo judicio debitam luit pœnam, nimius tuus iste erga illum amor plus est quam sponse deberetur; poteras enim tu tibi alium sponsum invenire, cujus patres non essent tali macula aspersi. Quis enim filium suum, tu filiæ desponsare» (sic). Respondet Cantemyr «quod Bogdanus juste, et publico judicio decapitatus fuit omnes novimus. Quod autem filius ejus, quem secundum ecclesiasticas institutiones sponsum filie mes sumpseram, fuerit in eodem cum parente crimine, non audivimus, neque justum esse putavi Domine Princeps, quocunque modo, mortuo patre, innocentis juvenis desponsationem spernere, in quo conculcarentur Ecclesiastica instituta et dati verbi honos. Quoad pecunie solutionem non plus genero meo, quam militi tuo me beneficium prestitisse arbitror. Huic quidem vinculorum solutionem, illis autem penuriam ademi, et sex mensium expectationem explevi. Ceterum si tua inquit, celsitudo jusserit, ego pecuniam militi non numerabo, et nuptias illius differam, quousque Tuæ celsitudini placebit.» Justus judex respondit: «Quandoquidem pecuniam militi solvendam pro debito juvenis te chirographo obligasti, omnino ad præscriptum tempus cillam summam solvere debes, filium autem in caput meum conspirantis Patris, filie tue maritum esse neque volo neque concedo; aliter si feceris, argumento erit, te potius mortuis meis inimicis favere quam mihi vivo, et Domino.» Cantemyr ex ungue leonem, Principis malignam de se conceptionem optime intelligit, tacitus tamen genero suo omnem suam mobilem, immobilemque substantiam, (excepti, ædificiis, possessionibus, et subditis) mercatoribus vendere jubet, ejusque pretio principi pecuniam solvat, «se autem in Deum sperare occasionem nacturum, qua plura illi reddat, quamque ipse vendiderit.» Fecit ita juvenis, omnia bona sua magnanimiter vendebat, Cantemyr autem sub aliena manu omnia quæ suo genero emebat. Quæ postea majori cum emolumento illi restituit. Princeps autem Duca, cum videret molimina sua omnia vana esse, et quo crimine manus in Cantemyrium injiciat, non posset, aliud stratagema excogitat, ut illum Constantinopolim ad aulam Sultaneum Capukiehaja (Residentem) mittat, et si quæ mandata Sultani acciderint, aut pro aliqua pecuniæ quantitate mittenda, aut aliquod grave in aula negotium exequendum, illud opus, et mandatum silentio premendum, et ad aulam illam pecuniam, aut illud apud Capukiehaje Cantemyrio perficiendum et mandasse, et modum quo perfici deberet, indicasse atque ordinasse; quod si ille non fecerit, illius et non reliquorum Moldavie subditorum esse culpam relaturum. Itaque in Sultani indignationem illum injiciendum. Quod et præstitit, nam expedito ad aulam Cantemyrio, diversis literis ad Vesirium scribit, post tres menses venturum, bairam pisekieszi, (donaria Paschatica) quorum summa 120 bursis constat, per Cantemyrium completo numero misisse, et tribus ante bajrami pecuniam totam Galatii esse collectam, quam inde secum accipiens ad portam ducat, et ex catalogo omnibus ut decet distribuat. Cantemyr Iassiis proficiscitur, Galatii neque tertiam pecuniæ partem collectam invenit, nec non a quibusdam amicis certior fit, hoc per principis mandatum neglectum fuisse. Galatii ad principem de pecuniæ deficientia binas trinasque literas scribit, responsum nullum obtinet, præter hoc, ut nulla interposita mora quam Tocyus Constanlinopolin perveniat, ne urgentia in aula negotia a rectore et exemtore destituantur, cetera omnia tum secutura. Canitemyr undique anxius, necessitate tamen ductus Danubium transire cogitur, et ad Portam prædefinito a Principe die pervenit. Instabat jam bajrami dies, at pecuniæ neque nomen venturæ audiebatur, quorsum negotium tenderet providet, (hujus enim pecuniæ solutio, nullam temporis dilationem in aula patitur) Vesirii Kiehaja, ex Principis literis, totam pecuniæ summam apud Canlemyrium paratam esse, eamque tempore consueto sine dubio soluturum sciebat, unde non leve Cantemyrio imminebat periculum. Galatii non plus quam 20000 talerorum secum acceperat, itaque de ventura a Principe peCunia desperans, ad suos quos non paucos habebat recurrit amicos, qui in Moldavia mercaturam exercent Tureas, a quibus totam pecuniæ summam proprio chirographo accipit, præstitutoque die Bajrampiszkiesz omnibus complete distribuit, neque apud Principem super hac re plus conqueritur, nisi quod secundum mandatum, quod ad pecuniæ collectores Jassiis acceperat, pecuniam Galatii non invenisse, neque postea usque ad diem bajrammi post se venisse, unde arbitrari se, quod sua Celsitudo aliis gravioribus distracta publicis negotiis hoc omisisse, aut eos, quibus mandatum erat segnius fecisse; unde rogare suam Celsitudinem, residuam pecuniam, quam ab amicis suo chirographo mutuo accepit, et (ne Vesirius ob pecuniæ deficientia in Principem irascatur) suis locis complete distribuit, dignaretur quantocius mittere, ne coram mercatoribus, ad propositum solvendæ pecuniæ diem; mendax elt inconstans appareat. Per literas Princeps promittit quidem pecuniam missurum, re autem omnino negligit, imo neque debitorem esse Cantemyrium meminit aut curat. Jamque annus circulum faciebat, et nulla pecunia mittebatur; mercatores a Cantemyrio suam pecuniam anxie repetentes, Cantemyr illis scansiales ad domus suæ præfectum dat, qui in Moldaviam venientes, singuli per suos chirographos, boves, oves, mel, butyrum, et alia quæ mercatoribus conducunt, a præfecto domus accipiunt, et chirographa reddunt. Princeps cum audivisset Cantemyrium de suo totam pecuniæ summam creditoribus solvisse, novum destinat Constantinopolim Kapukiehaja, et Cantemyrium ad se venire jubet, equidem eo prætextu, quod cum a Sultano mandatum haberet, ut ad expeditionem contra Germanos se præparet, eo vellet ad militum conscriptionem, aliasque res, ad militiam spectantes uti, de debita autem pecunia nulla fit mentio. Cantemyr mandato Principis paret, res aula venienti Kapukiehaja commendat, ipse in Moldaviam revertitur, in præsentia a Principe honorifice excipitur, ob fidele et egregium servitium regratificatur, et pecuniam ex provinciam solvi pollicetur. Sed hæc omnia ficta, et interno odio tecta; nam neque pecuniam solvi. impostorum jussit, neque ceteris promissis stetit, invictus tamen hæc omnia sustinuit Cantemyr, nec multo post, anno....[1] ineunte æstate Princeps ad Viennensem expeditionem proficiscitur. Cantemyrium, ex officio Serdari deponit, et castra sequi jubet. Cum autem Tartari per Moldaviam Valachiamique cum Turcicis castris sub Beligrado unituri, transirent, Moldaviam ac si inimicam terram (exceptis hominibus) vastabant, multorum baronum villas domos igne comburebant, greges pecorum, jumentorumque prædabantur, inter quos etiam Cantemyrii equorum greges plusquam 800 deprædati fuerant. Duca jam in Transylvaniam penetraverat, dum principatus a Tartaris devastationem audit. Sed unusquisque de suis perditis desperans, (impossibile enim sciebant a Tartaris abrepta inveniri aut recipi posse), nihil curabant; Cantemyr autem, cum sciret Chani, omniumque Mirzarum magnam favorem, a Principe facultatem petit, ut ad Chanum discederet, resque suas a Tartaris abreptas exquireret; re autem ipsa, intendebat, ut perfecto suo cum Chano negotio, in Patriam rediret, et reducem Principem in Moldavia non expectaret. Non potuit illi Princeps negare petitionem, et accepta redeundi facultate, Chanum sub Temurcapi consequitur. Statim rigorosa illi ad omnes mirzas dat jarlyk (sic Tartari vocant sua mandata) et aliquot officiales ordinat, ut per tota Tartarorum castra exquirerent, sicubi Cantemyrii jumenta vel quicquid aliud a Tartaris abreptum illi fuerit, recipiant, et Tartaros illos vincatis ad Chanum mittant. Ita Cantemyr omnia sua jumenta et pecora a Tartaris (exceptis 40 hinnulis) nec non multorum baronorum nomine suo recuperavit, de domus autem villarum combustione mandatum impetravit, ut omnes Mirze, posita pecuniæ summa, pretium combustarum aularum solvant, inde ad possessiones suas reversus, Princeps cum videret Cantemyrum castra non seculum, sed ad sua reversum audivisset, ad locum tenentes suos Jassios mandatum dat, ut Cantemyrium raptum in vinculis ad reditum suum tenerent. Sed Cantemyr per amicos accepta hujusce modi mandati notitia, totum suum famulitium in pago Czeucanii, (apud fluviam Tutova situm) congregat, et dato cum mullis aliis baronibus {iter quos præcipuus erat Gavrilice supremus Yornik) verbo obedientiam recusant, et filiæ suæ nuptias cum filio defuncti Bogdani per septem dies splendide celebrat. Nuptiis finitis, Locumtenentes, (qui Turcico vocabulo Caimacam quoque vocari solent) ducentum milites équites et pedestres ad capiendum in suo pago Cantemyrium expediunt, sed tres ante dies accepta illorum adventus notitia, suos famulos et servos ad defendendum se parant, Cun milite missus erat præfectus Stolnicorum, Joannes Chrysoberges homo natione Græcus. Qui cum ad Cantemyrii pagum propinquasset, inscius quod Cantemyr illius adventus haberet notitiam, in sylva militem in insidiis relinquit, ipse, ac si alio negotio ordinatus, fingit se per citos equos, ad Faksanium transiturum, et cum 15 tantum hominibus ad Cantemyrii pagum venit, quem Cantemyr statim captum, vinci jubet, reliqui audita præfecti illorum captivitate, palantes sparguntur fugiuntque. Cantemyr data ceteris consentientibus notitia, sub Barlad oppido omnes congregantur, et inde acceptis suis (quæ accipi poterant pecoris et jumentis, et occultatis aliis domesticis suppellectilibus), in Valachiam iter dirigunt. Ex Barlato proficiscentes, Chrysobergem vinculis solvunt, qui ne videatur, ad mandatum segniter processisse, illos cum aliquot militibus usque ad flumen Siret sequitur, sed nihil tentare audet. Ita Cantemyr cum reliquis multis Baronibus. tyrannidem Duce in Valachiam effugerunt. Inter Valachiæ, principem Serbanum, et Moldavi:e Ducam, sub hoc tempus ob aliquas occultiores causas, (quorum hic locus nom est) inextinguibile inimicitiæ incendium excitatum erat, multamque pecuniam utrique in Aula Cara Mustafe pasze consumserant, utrique tamen fortes, et donariis pares, nihil sibi nisi bursis suis nocere potuerunt, at Serbanus cum audivisset, Cantemyrium cum multis aliis baronibus in Valachiam, illus protectionem optantes a Duca defecisse, admodum lætatus, suis locumtenentibus per expressos jubet, ut Moldavi Barones honorifice excipiantur, et loca illis, et pagi juxta suas conditiones, ad contentationem distribuantur. Post autem Viennensem cladem Principes a Mustafa Pasza ad principatus suos redeundi facultatem accipiunt, at Serbanus quidem Valachiæ ex Hungariz limitibus recta in Valachiam breviori et securiori itinere revertitur, Duca autem ob conceptas inter illos inimicitias, per Valachiam transire, sibi neque tutum, neque securum ratus, longis itineribus Beligrado per Hungariam et Transylvaniam sub initio Decembris vix ad Moldaviæ fines pervenit. Sed cum Rex Poloniæ Duce Konieky reliquas Cozacicas, et Polonicas, nec non Moldavicas, (quas Petreczeico Princeps colligere poterat) copias in Budziak per Moldaviam expedierat, Petreezeico jam IJassios occupaverat et Budzakienzibus Tartaris Cozaci magnas clades intulerant horum, velitationibus impeditus Duca Iassios intrare non est ausus (nondum enim copie 6x Budziak reverse erant) sed prope Fakszani oppidum in pago Domnesti dicto illius expeditionis finem expectandum fuit coactus. Petreczeico Princeps postquam Jassios pervenerat, literas ad Cantemyrium scribit, ut quantocyus ad se veniret, se enim illum exercitus ducem constituere decrevisse. At Cantemyr, cum titubantes videret res Petreczeiki neque stabilem illius Principatum sub tutela Polonorum cognosceret, socios relinquere, et antequam Principem Serbanum conveniret, hoc facere non posse rescripsit. Insuper se scire Principem Ducam, in confinia Moldaviæ fuisse ingressum, et penes illum adhuc nonnullos Barones remansisse, ideo non tutum habere se in Moldaviam, vivente aut principatum tenente Duca reverti. Genero tamen suo Lupulo ad Petreczeico eundi facultatem dedit, qui ad exitum usque Petreczeici ex Moldavia cum aliis Moldavis penes ipsum fuit. Serbano Principe ad sedem suam Bucurestum reverso omnes profugos Moldavos ad se vocat, protectionem illis, et auxilium in aula ad deponendum Ducam ob inveterata inter illos odia, facile promittit, hac tamen conditione si omnium consensu ab aula per supplices literas sibi principem postularent. Hujus conditionis antea inscius Cantemyr, cum ad Serbanum ommes veniunt, Cantemyrum fratris, ceteros proprio nomine compellat. Miratur Cantemyr honorem incongruum, ita ut rem sibi, aliisque mentis Serbani ignaris, ridiculum, ac quasi delusoriam putarent. Sed Serbanus «non, inquit, frater, meam compellationem sinistre interpreteris, Deo enim coadjuvante id omnino debet fieri, et ego te ut Moldaviæ principem meumque fratrem agnosco; in cujus confirmationis pignore filiam meam natu secundam alterutri filio tuo desponsatam esse volo.» At Petreczeico ex Budziak redeunte, licet magna cum suorum jactura, ex Soczavia Bajuskium sum nepotem, Lupuli Bogdani patruelem, cum selecta militum manu, ad opprimendum in Domnesti Dueam expedit. Qui Decembris 25 ipsa die nativitatis Domini in prandio cum suis consiliariis epulantem improvise circumdat. Duce deerat miles, omnes illum deseruerant, paucissimi Barones, qui cæcam quandam fidelitatem illi:profitebantur, aut quia reliquos Barones ob iniqua sua consilia pertimescebant, aut quia sanguinitate aliqua ex parte uxoris conjuncti erant, penes illum perseverabant. Ita Duca a Bajuskio Chiliarcha oppressus, cum suis asseclis (excepto Buhuk Hetman uxoris fratre qui arrepto equo evasit) capitur, et ad regem Sobieskium Varsaviam ducitur. Barones in Valachia auditis Ducæ fatis, hiemem licet mediam, in ver, et aeris sævitiam in tranquillitatem mutatam esse Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/23 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/24 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/25 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/26 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/27 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/28 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/29 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/30 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/31 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/32 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/33 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/34 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/35 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/36 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/37 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/38 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/39 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/40 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/41 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/42 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/43 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/44 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/45 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/46 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/47 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/48 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/49 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/50 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/51 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/52 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/53 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/54 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/55 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/56 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/57 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/58 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/59 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/60 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/61 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/62 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/63 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/64 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/65 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/66 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/67 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/68 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/69 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/70 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/71 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/72 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/73 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/74 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/75 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/76 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/77 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/78 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/79 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/80 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/81 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/82 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/83 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/84 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/85 Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/86

  1. Annus sine dubio 1682.