Vita Burgundofarae

This is the stable version, checked on 25 Decembris 2021. 2 pending changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita Burgundofarae
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Vita Burgundofarae (Jonas Bobiensis), J. P. Migne

OBSERVATIONES PRAEVIAE.

1.

(1069B)Burgundofaram virginem non aliam esse a Fara abbatissa testatur Venerabilis Beda in lib. III Hist. Angl., cap. 3. « Cujus filia Ercongotha (scilicet Earconberti regis) ut condigna parenti soboles, magnarum fuit virgo virtutum, semper serviens Deo in monasterio, quod in regione Francorum constructum est ab abbatissa nobilissima vocabulo Fara, in loco qui dicitur Brige. » Et tamen in suo ipsius sincero Martyrologio, quale ab Henschenio vulgatum est, nullam sanctae Farae mentionem facit. In tractu Briegio duo tunc temporis virginum coenobia erant cum adjunctis monachorum claustris, Eboriacense nimirum et Jotrense, hoc ab Adone Dadonis seu Audoeni fratre constructum in saltu Jotrensi haud procul a Matrona fluvio et amne Mugra quem minorem dicunt [ le petit Morin ]; illud a Burgundofara seu Fara virgine erectum inter duos amnes Mugram, seu Mucram majorem [ le Morin ] et Albam, tribus admodum milliaribus a Jotrensi dissitum. Mugra amnis uterque (1069C)in Matronam influit: minor quidem paulo supra Meldas oppidum ad Firmitatem Ausculfi seu sub Jotro, vulgo la Ferté-sous-Jouarre; major vero, Mugra simpliciter dictus, paulo infra Meldas, Eboriacense monasterium quod nunc sanctae Farae [ Fare-Monstier ] dicitur, ab Aquilone fere attingens: cum Alba rivulus ab orientali monasterii parte in Mugram decurrat.

2.

Sancta Fara dicta est Burgundofara, seu Burgundiofara, uti et sanctus Faro Burgundofaro appellatus, licet uterque ex nobili Francorum familia apud Meldas ortus sit, eorumque pater Theodeberti Austrasiorum regis conviva et domesticus fuerit. Farones quippe dicti sunt nobili fara seu familia geniti apud Burgundos, prout ex Fredegarii Chronico constat; qui Fredegarius Burgundiae Farones, id est, optimates, cap. 41, 44 et 55, nominat. Et Paulus Diaconus, in lib. II de Gest. Langob., cap. 9, Langobardorum faras, hoc est, generationes, vel lineas, (1069D)vocat.

3.

Quae de sancta Burgundofara hic subjicimus, non Bedae, sed Jonae monachi Bobiensis calamo exarata esse constat. Jonas in Vita sancti Columbani, num. 50, sic de Burgundofara loquitur: « Benedixit ergo vir Dei domum ejus (Chagnerici) filiamque ejus nomine Burgundofaram quae infra infantiles annos erat, benedicens eam Domino vovit, de qua postea in subsequentibus narrabimus. » Et in Vita sancti Eustasii abb. Luxoviensis postquam Burgundofarae parentes Chagnericum et Leodegundam, ejusdemque curationem ac monasticam consecrationem descripsit, (1070B)de Eboriacensi monasterio subdit: « In quo videlicet monasterio quantae virtutes postmodum factae sint, si vita comes fuerit prosequemur. » Hinc est quod a capite suae scriptionis sequentis: « Meminisse, inquit, velim lectorem me superius narraturum fuisse pollicitum de coenobio supramemorato Burgundofarae quod Evoriacas dicitur. » Unde in apographo Compendiensi quo usi sumus, post Vitam sancti Columbani Vitamque sancti Attalae duobus libris distinctas, continenter sequitur liber tertius de iis quae in coenobio Evoriacas gesta sunt, duodecim capitulis praemissis prout ea praemittimus; ac de Vita sancti Bertulfi capitulis septem comprehensa. Cum vero Jonas in subjecto libro non tam Burgundofarae gesta quam res insolitas ac mirificas in Eboriacensi monasterio gestas tradat, suspicari licet Burgundofaram necdum cum haec scriberentur fuisse mortuam, ac proinde extremam istius libri partem, quae quidem in Compendiensi Exemplari deest, (1070C)adjecticiam esse, quemadmodum suo loco adnotabimus.

4.

Verum ne sanctae Burgundofarae historia manca et imperfecta videatur, hic supplenda sunt quae de ea referuntur in Vita sancti Eustasii ad ann. 625, ubi agitur de ipsius virginis curatione, consecratione, deque Eboriacensis coenobii conditu ac institutione, ac de Agrestii repulsa, qui Agrestius Burgundofaram adversus sancti Columbani Instituta commovere tentaverat.

5.

Monasterium Eboriacense seu sanctae Farae etiam nunc florentissimum ac celeberrimum est tum numero ac religione sanctimonialium quae sancti Patris Benedictini regulam districte servant, tum nomine ac opibus. Illic duplex quondam erat, sicut in Jotrensi Parthenone, monasterium, puellarum nempe ac virorum. Testis est Venerabilis Beda in lib. III Hist., cap. 8, dum agit de ipso monasterio quod Brigense vocat. « Multi, inquit, de fratribus ejusdem monasterii qui aliis erant in aedibus, etc. » (1070D)Et Jonas in eodem loco se versatum fuisse infra, cap. 2, testatur.

INCIPIT VITA.

CAPUT PRIMUM. De coenobio Evoriacas et de Sisetrudis obitu et cantu angelico.

1. Meminisse velim lectorem me superius (In Vita S. Columbani, num. 50, et in Vita S. Eustasii, c. 3) fuisse narraturum pollicitum de coenobio supramemorato (1071A)Burgundofarae, quod Evoriacas vocant, quod ex regula beati Columbani omni intentione et devotione construxerat, quanta et qualia inibi rerum Sator ob famularum suarum hortamina dignatus est demonstrare miracula. Cum jam duce Christo multarum puellarum secum adunatam sub regulari disciplina retineret cohortem, quodam in tempore una e subjectis, nomine Sisetrudis, celleraria monasterii, exitum vitae per revelationem cognovit, quadragintaque dierum spatio interjecto, quo iter pararet admonita, mores corrigeret, vitam emendaret, et se ut in omnibus paratam habeat imperat. Transierunt triginta et septem dies in omni religione peracti, jejunio et oratione cum fluenti lacrymarum vigiliarumque labore corpus attriverat, ut facilius venturi (1071B)itineris viam aperiret. Venerunt ergo duo juvenes candidi circumamicti stolis animam a corpore segregantes, vacuum ferentes per aerem, ac multis discussionibus inquisitam ad coelos deportantes, permistamque angelicis choris et candidatorum omnium insertam multitudini cohortantur laetos capere de saeculo triumphos. Cumque jam ovans uberi exsultatione inter aeterna gaudia haberetur secura, et virginum choris inserta excellenti gloria tripudians gauderet, et ante conspectum clementis Judicis astaret, jubetur denuo traduci in corpus, et tertio die denuo redire. Ad corpus rursum revehunt imperantes, ut se uberius paratam post triduum habeat, ut quadraginta dierum circulus impleatur. 2. Reversa itaque in corpore Matrem vocavit, (1071C)omnemque famularum Dei catervam precatur ut suis orationibus ei solamen ferant: tres adhuc dies sibi vitae metam concessam fuisse testatur. Adveniente igitur die tertia Matrem adesse postulat, suumque exitum ut omnes exspectent precatur. Astantibus itaque omnibus vitae exitum et corporis sospitatem pollicentibus, nec in propatulo habere dictum testantibus, illa conspicit duos juvenes superius visos ad se venire, et si jam abire vellet, sciscitantes. At illa ovans: Vadam, inquit, hinc, domini mei, vadam, nec amplius in hac vita aerumnis plena detinear, sed fulvae luci de qua redii reddar. Sciscitante ergo Matre Burgundofara quibus talia depromeret dicta: Non, inquit, cernis viros stola indutos astare, qui me nudiustertius ad coelos vexerant et nunc paratos (1071D)esse me eo itinere reducere? Miranti Matri et omnibus circumastantibus ultimum vale dicens, praesenti vita privata est. Intendentibus ergo in ejus exitum omnibus, choros angelicos omnes audiunt concinere et dulcia modulamina per aera deferre, metuque simul ac gaudio omnes procubuere; egressaeque foras cellulam qua excubiae tenebantur, quantum auris valuit humana pertingere, voces semper angelicas audierunt canentes. Hanc primam hujus coenobii exhortationem Dominus famulabus suis voluit demonstrare, ut caeterae quae superstites essent, omni intentione ad cultum religionis aspirarent.

CAPUT II. De conversatione Gibitrudis et vitae exitu.

3. Aliaque rursus posthaec oritur exhortatio. Quaedam (1072A)etenim virgo Gibitrudis nomine, genere et religione nobilis, supradictum coenobium conversa a saeculo petiit, quam velut munus gratum ovans monasterii Mater Burgundofara recepit. Erat enim ei consanguinitate proxima: quae tanti ardoris igne efferbuerat, ut in omnibus sancti Spiritus gratia in ea videretur flagrare. Nam cum adhuc paterna detineretur domo, et Spiritu sancto monente se cultui religionis dicare vellet, postulat patrem matremque, ut sibi oratorium quo suo Conditori exhiberet famulatum construerent. Sed cum aegre parentes ferrent, erant enim ambo ex genere Francorum nobiles, nec (1072B)prorsus eo itinere quod ad regna perducit coelorum nitebantur ingredi, sed fulciri magis saecularibus desiderabant phaleramentis, et ob hoc sobolem magis desiderabant e filia, quam sua coelo tradere pignora. Sed cum nullatenus puellae animum ab hac intentione immutare valerent, obtemperantes ejus votis, parvum admodum oraculum construunt. Quod cum die noctuque puella frequentaret, coepit contra eam callidi hostis versutia tela jacere, aggressusque est per bajulam impedimenta parare, ac ne ut oratorium frequentaret prohibere. Sed cum se angi puella cerneret, coepit Conditoris clementiam quaerere, et quae [ Forte, ne] sibi frequentiam orandi prohiberet, atque lumen animae vellet exstinguere, ipsa ab aeterno privaretur.(1072C) 4.Nec morata divina pietas: mox dolore oculorum perculsa necessario caruit lumine, geminavitque parentum metum Arbiter clemens, patremque ejus febribus corripuit. Qui quamvis nobilitate tumens, tamen ex filiae exemplo jam ad timorem divini cultus anhelabat, postulabatque filiam ut pro genitore Dominum oret, et si sospitati per ejus intercessionem reddatur, in omnibus se post ejus voluntati pariturum. Nec defuit fideliter poscenti salus diu dilata; amotoque igni febris, pristinae est mox genitor redditus sanitati, ac deinceps puella postulat ut ad supradictum coenobium venire queat. Quo cum vitam religiosam per multa annorum spatia peregisset, evenit ut quodam in tempore praefata Burgundofara (1072D)febribus corriperetur, ac praesentis vitae nexibus crederetur dissolvi. Quae Gibitrudis cernens Matrem monasterii in extremo positam esse, Dominum flebilibus postulat vocibus, ut antiquam reminiscens misericordiam Matrem mori non sinat, sed prius se recipiat ac sodales suas coelo recondat, sicque demum Matrem subsequi jubeat. Auditque vocem post lacrymas desuper dicentem: Vade, famula Christi, ut enim petisti obtinuisti. Illa etenim sospes superis adhuc jungetur, tu vero prius e carnis vinculis dissolveris. Nec morata diu febre corripitur, ac supremis functa horis animam reddidit. Cumque jam suscepta ab angelis super aethera veheretur, et (1073A)ante tribunal aeterni Judicis posita candidatorum (ut ipsa post referebat) catervas conspiceret, omnemque militiam coeli ante gloriam aeterni Judicis astare conspiceret, audit a throno vocem dicentem: Revertere, quia adplene saeculum non dereliquisti. Scriptum est enim: Date et dabitur vobis (Luc. VI, 38), et alibi in oratione: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Non enim dimisisti sodalibus totum, quia tibi illatas molestias retinuisti; reminiscere te adversum tres compares laesos portasse animos, nec omnino indulgentiae medicamine vulnus ex toto illatum sanasse. Corrige ergo mores, compone animos quos tepore vel negligentia maculasti. 5. Mirum dictu! rediens ac vitae pristinae reddita, (1073B)tristibus lamentis illatam deprompsit sententiam, reatumque suum confitetur, sodalesque vocat adversum quas motos animos deportarat, veniamque poscit ne de tanta dolositate damna incurrat vitae aeternae; sexque mensibus sanitati reddita post praesenti vixit in aevo, correptaque post febre diem exitus sui praedicit, horamque abeundi de mundo praenuntiat. Quae ita felicem exitum peregit, ut intra cellulam qua corpus jacebat exanime, balsama crederes desudare. Quod omnium qui eo tunc ibi fuimus tempore magnum paruit miraculum. Sed et tricesimo die cum ejus commemorationem ex more ecclesiastico facere conaremur, et missarum solemnia celebraremus, tanta fragrantia ecclesiam replevit, ut omnium unguentorum (1073C)ac pigmentorum odores crederes adesse. Merito etenim rerum Sator hic sibi dicatas animas suis muneribus facit effulgere, qui ob suum amorem nullatenus voluerunt saeculum diligere vel amare.

CAPUT III. De Herchantrudis vita et obitu.

6. Quaedam etenim puella intra infantiae annos detenta, Herchantrudis nomine, parentibus nobilibus, in supradictum monasterium conversa introivit. Quo cum per multos annos vitam religiosam ageret, evenit ut justus Arbiter per praesentis corporis poenas probare vellet; tantaque tenera aetas flagella sustinuit, ut exemplum in ea Job ex poenarum immanium multitudine crederes redundare. Sed mira in juvenili aetate patientia reperiebatur, mira virtus (1073D)humilitatis, mira mansuetudo, mira pietas, mira lenitas, mira charitas pollebat. Inter poenae incendia virtus animae manebat, inconcussa fides, immobilis bonitas, incomparabilis lacrymarum ubertas; in quantum corpus angebant poenae illatae, tantum animam laetificabat spes gaudiorum et exsultatio vitae aeternae. Tanta custodia Matris enutrita intra coenobii fuit septa, ut nullatenus inter sexuum noverit dijudicare naturam, aeque enim marem ut feminam putabat, aeque feminam ut marem. Exemplum enim erat omnibus illius conversatio, patientiae virtus, (1074A)pietatis cultus, lenitatis affectus. Cumque omnibus grata esset, evenit ut contra tenorem regulae aliquid ageret. Cumque objurgata a praefata Matre fuisset ut admissae noxae culpam lueret, et quoadusque poenitentiae interdictae normam implesset se a corpore Domini privaret. Cumque illa sacri corporis privatione interdictum audisset, gravibus ictuata vulneribus flere coepit. Erat enim in crastinum sacrata solemnitas beati antistitis Martini transitus. 7. Pervigilans ergo ea nocte, et ablutionem culpae exorans, ne tanti damni incurreret causam ut a corpore Christi sua culpa segregaretur, meruit tandem post lacrymas et uberes rugitus, ac crebra suspiria, veniabilem consolationem a Domino habere. Vade, inquit, et in hac die reconciliare Christo, quia (1074B)delictum pro quo postulasti dimissum est tibi, Matrique indicans patefacito quod dixi. Quod mane per confessionem humilem Matri patefecit, sacroque corpori reconciliata religiosam postmodum vitam peregit, ac post multorum circula temporum cum jam eam Creator omnium coelo condere voluit, ignis febris corripuit; cumque in extremis esset ait: Cito currentes unam e vobis mortuam segregate, atque a caeterarum consortio dejicite, non enim dignum est ut quae crucifixae mundo non sibi vivunt, mortuam et a vita segregatam inter se retineant. Cumque omnes inter se conquirerent, et quidnam dicere vellet sciscitarentur, una earum confusa ac terrore perculsa solo prosternitur, suamque noxam confitetur, (1074C)ac in omnibus se emendaturam pollicetur. Erat enim saeculo vacans et foris saecularem vitam desiderans, nec mortificationi omnino praebebat studium, sed tota vivebat saeculo. Posthaec Herchantrudis cum jam nox atra irruisset et pulsa luce orbem teneret, in cellula qua jacebat lumen ignis rogat exstinguere. Cumque caeterae sciscitarentur quid dicere vellet: Non videtis, inquit, quantus splendor adveniat et choros canentium non auditis? Quaerentes illae quae concinere audiret, illa ait: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus, vel caetera quae subsequuntur, haec omnia ora concinunt. Admirantibus ergo omnibus, tam Matri quam consodalibus ultimum vale dicens emisit spiritum, ac post felicem exitum coelo reddita, aeterna promeruit (1074D)gaudia possidere, et ex praesentibus poenis lucra capere vitae aeternae.

CAPUT IV. De obitu Aunofledis et cantu angelico

8. Alia quoque eo tempore Christi virgo nomine Aunofledis, cum extremos halitus dimitteret, et pro damno vitae praesentis lucra perciperet vitae aeternae, laetaque a carnis nexibus separaretur, similes meruit exiens de aevo habere cantus sui exitus. Nam aperte auribus hausit quae procul ab ejus excubiis voces prorumperent: Asperges me hyssopo, et mundabor; (1075A)lavabis me, et super nivem dealbabor. Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata.

CAPUT V. De Orechilde adolescentula et obitu ejus.

9. Cumque rerum Repertor majestatis suae ornamentum justas per animas ac munere innocentiae plenas per sanctorum voces accumulare non desinit, videlicet ut renovandi hortaminis religionis accrescat supplementum, evenit ut supradicto in coenobio quaedam adolescentula, nomine Demechildis [ In titulo, Orechildis], cum genitrice converteretur; multisque diebus supradicto in coenobio peractis, genitricem tentator aggressus est, ut coeptum carpendi iter ad coelestia regna praepediret. Sed quod genitrix (1075B)imbecillitate abacta fragilitatis obtemperabat, versa vice ob malorum coacervationem adolescentis filiae correptio dissiparet. Cumque jam per multa temporum curricula mens adolescentiae annis dedita uberes fructus redderet Conditori, quodam die vidit coelos apertos et aeternum rerum Satorem aspectibus contemplata aeque coelestis charitatis lumine intuita audire meruit: Veni ad nos, et corporis nexibus absoluta aeternam suscipe claritatem. Quod cum hae quae aderant mirarentur quid rei gestae veritas haberet, vel quod intendentes ad coelum oculi aspicerent, nec omnino palpebris moventibus quid oculi contemplarentur inspicerent, ait se sursum vocari, et a praesentis vitae nexibus absolvi, erat enim dies (1075C)Sabbati. 10. Illucescente ergo in crastinum die Dominico, febre correpta, adolescentula supremum exspectabat exitum. Videns anxia genitrix incumbentem unicae prolis exitum, inter singultus ac gemitus filiam poscit, ut si valeat impetrare, superis reddatur; aut si suae vitae metam suppleat, se cito de hac vita post se ducat, nec posse se post ejus vivere exitum. Ad haec illa: Carnalibus, inquit, haec crebro deposcens desideriis stimularis; ego tamen si valuero tuis obsecrationibus favens, post digna poenitentiae medicamenta, post me te, Christo favente, attraham. Nec mora, in extremis horis posita, monasterii Matrem postulat. Cumque festina Mater ad egressuram de mundo animam extremos honores dependere advenisset, (1075D)ut conspicit eam puella, ovans gratulatur, ac ei omnibusque valedicens genitricem commendat, inter quae postulat ut silentium habeant. Cumque omnes facto silentio exspectabant animae egressum, illa ait: Date locum, Creator meus ad me venit, Salvator meus ad me properat, imperatque Matri ut Dominicam orationem Symbolumque dicere juvaret, quia ipsa trementibus labiis immobili affamine exprimere verba nequiret. Quibus peractis nimia amoenitate ac illustratione cellula renitente animam ovans reddidit Creatori. Nec mora genitrix corripitur, quadragintaque dierum spatio corpore flagellatur, (1076A)ac impleto quadraginta dierum circulo primum terribilibus daemonum aspectibus territa est, deinde Largitoris ope consolata veniam se intercessu filiae meruisse fatetur, animamque deinceps carnis nexibus solutam coelo reddidit. Quippe datur intelligi ut quae suis meritis non valuit saeculi evadere ruinas, interventu filiae meruit poenitendo in parvo spatio per poenas illatas salvari.

CAPUT VI. De Domna et duabus adolescentulis et radio micante in ore viso.

11. Si ea quae ad perfectum vel augmentum facta sunt perfectorum, vel etiam ad emendationem delinquentium inserimus, nequaquam nos non necessarias res quispiam judicet compilare. Nulli quippe (1076B)dubium est quod aliorum damna plerosque monendo ad capienda lucra vigilantiores reddant. Quadam etenim die Dominico cum missarum solemnia saepefata Burgundofara cum famularum collegio exspectaret, et jam sacri corporis communione participarentur; quaedam ex iis nomine Domna, cum jam corpus Domini accepisset, ac sanguinem libasset, et sacro choro inserta cum comparibus caneret: Hoc sacrum corpus Domini et Salvatoris sanguinem sumite vobis in vitam aeternam; in ore ejus globus ignis candido fulgore rutilans micabat. Sed cum a nulla astante ignis illustratio perspiceretur, duae infantulae cominus astantes quas innocentia immaculatas reddebat, conspicantur radios ab ore supradictae (1076C)inter cantus modulamina eximio fulgore micare: nec prorsus silere scientes, dicere mirantes coeperunt: Aspicite, aspicite rutilantem globum ab ore Domnae micare. Quod cum Mater audiret, increpando imperat silere ne vanitatis noxa (sicut post actum est) ejus cor fuscaret, per cujus os affluens gratia lumen reddebat amoenum. Sed fragilitate corrupta coepit post Spiritus sancti lucra elationis vel superbiae stimulos amare, contumaciae crimen incurrere, arrogantiae supercilium praeferre, ita ut Matrem contemneret, sodales despiceret et omnium monita sperneret. Nec mora, febre correpta ac in extremum deducta, nec sic studuit emendare. Hae vero quae viderant, una earum nomine Ansitrudis, dolore capitis, alia febre correpta, atque ad extremum deductae (1076D)supremum exspectant exitum. Cumque jam adessent sodalium cohortes, et ad psallendi officium in eorum exitu se praepararent, coepit una earum inaudita auribus humanis ac dulcia modulamina pio ore canere, orare Conditorem miris sermonibus, inauditis precibus, ineffabilibus sacramentis, odorque simul cellulam replens mirae suavitatis. Eratque hera diei nona, qua odor cellulam repleverat. Balsami odor fragrabat e pectore, sicque per totam supervenientem noctem, sic per subsequentem diem usque ad aliam horam nonam, ut odoris suavitas et cantus modulamina perseverarent. Deinde Matrem canere (1077A)poscunt, seque abituras praedicant, amissoque deinde spiritu cum ejus amissione recessit et odor fragrantiae. Hoc nempe indubitanter credendum est, quod gloriam hanc boni exitus quae istae habere meruerunt, supradicta Domna habuisset, si per elationem arrogantiae vitium serendo non perdidisset.

CAPUT VII. De Wilsinda et prophetia ejus, et cantu angelico.

12. Aliaque deinceps hortamina hujus gloriae supradicto coenobio adorta sunt, ut per apparitionem pietatis divinae uberius amarentur lucra vitae aeternae. Quaedam etenim ex genere Saxonum Willesinda nomine, in eorum monasterio est conversa. Quo cum per multos annos vitam religiosam egisset, quadam die dum in hortum intra monasterii septa laboraret, cum sodalibus (1077B)locuta est: Cito a nobis quae in hac area excolimus una itura est; et ideo paratas esse debere, ne negligentiae tepiditatis pariant damna vitae aeternae. Cumque illae quererent quae esset, nequaquam promere voluit, nec morata diu corporis infirmitate correpta est. Quae cum diversis anxietatibus ageretur, coepit laeta ad coelum vultus referre, et ignotas sibi dudum Scripturarum paginas enarrare, exorsaque a principio libros Moysi per ordinem recitare, Evangeliique vitalia sacramenta ac apostolica post veterum documenta narrare, omnesque deinceps Scripturas ex ordine memorare, simulque dicere ne se quae superstites remaneant tristitiae subdant, cito ex eorum adversariis dominum ultionem daturum, sibique promissam esse hanc consolationem daturam. (1077C)Erat enim adversarius monasterii, Ega nomine, vir in saeculo sublimis, cui Dagobertus moriens filium Clodoveum cum regno commendaverat. Is ergo adversabatur supradicto coenobio, terminosque violabat, omnemque familiam ejus circummanentem quacunque poterat occasione persequebatur. Sed non diu coeptae pertinaciae potitus est voto; nam mox post promissam ultionem percussus interiit. Coepitque deinde orationes, ac deprecationes quaeque sacerdotum officia depromunt, dulci modulamine canere. Quae cum vehementer mirarentur quae astabant, unam ex astantibus allocuta est: Ejice, inquit, foras, ejice, jacta quisquilias. Cumque aliae conquirerent quid dicere vellet, ait: Non aspicis quantis sordibus mentem habeat occupatam et coenosam, nec omnino per (1077D)confessionem pectoris sui aream purgare studuit, quam in saeculo adhuc posita priusquam huc clauderetur, omni spurcitia maculavit? Perculsa metu, verecundia correpta, et a lumine Spiritus sancti deprehensa cui talia dicebantur, solo prosternitur, celataque vitia Matri per confessionem prodit, coepitque posthaec quae vitae exitum exspectabat rogare, ut spatio facto locum venientibus darent. Quod cum obtemperarent, hilari vultu, capiteque inclinato dicit: Benedicite, dominae meae, benedicite, dominae meae. Inquirentesque quae astabant quibus salutem praemitteret, respondit: Non cernitis sorores vestras quae (1078A)de vestro collegio migraverunt ad coelos? Quaerentesque illae si agnosceret, increpanti voce ad unam earum Ansitrudem nomine loquitur: Vel tu, inquit, non agnoscis sororem tuam Ansildem, quae dudum ad coelos migravit, candidatarum choris insertam? Haec ergo dicens anima a carne elapsa est; qua egressa, cantus angelicus mox est in aere auditus. Nam quaedam earum longius e cellula qua corpus jacebat exanime fuerant progressae, audiunt angelorum coetus per aera resultantes atque canentes; ex quo cantu compererunt Wilsindam carnis nexibus solutam; currentesque repererunt membra functa, atque sororum coetum exsequiarum officia implentem; agnoscuntque psallentium coetum quae per auras audierant concrepare, ejus supplementum fuisse (1078B)exsequiarum.

CAPUT VIII. De Leudeberta et visione Petri apostoli.

13. Post has rursum uberius Bonitas munerum suorum congerit supplementa, aliamque virginem Leudebertam nomine, monitis salubribus ac coelestis prosapiae documentis munire non distulit. Nam cum sanctam in eodem coenobio per aliqua temporum spatia vitam ageret, per soporem eam Deus admonere non distulit, ut ad vitae exitum paratiorem se efficeret: aiebatque ei vox cum sopor membra laxasset, ut se a supradictae Matris monitis nullatenus deviaret, quia cito a superis segregatura esset. Nec distulit diu promissi muneris Largitor benignus (1078C)donum accumulare, corripuitque aegritudine, ac in propatulo ad supremum exitum perduxit. Quo cum jam ad extremos tam Mater quam sodales rependere astarent honores, subito post longum silentium vocem promit ac dicit: Qua hora, gloriose apostolorum princeps Petre, vis ut eamus? Quod cum aliae quid ageret nosse vellent, illa inquit: Non videtis patronum vestrum apostolorum principem inter vos astare, et me de hac vita ducere velle? Vix haec dicere licuit, laetos omnes circumexspectant vultus, extremosque dimisit halitus, superasque linquens auras, ad aeterna gaudia est provecta. Nam ideo rerum Sator post longa silentia in hanc vocem flebilem promovere linguam permisit, ut alias ad ejus vitae exempla provocaret, et tantas munerum copias (1078D)superis demonstraret, quibus ab hac luce in suo timore vel amore migrantes ditare non desinit.

CAPUT IX. De delinquentium correptione et damnatione fugilivarum.

14. Efferbuerat contra hanc plebem Christi nequitia diabolicae fraudis; et dum pollere virtutibus cerneret, aggressus est tentationibus maculare quasdam ex his quas nova conversatio rudes reddebat, a caeterarum continentia nisus evellere, ac septa Monasterii violare tentare; praecipitavitque exitiabilem vitam saeculi desiderare, ac canino more relicta viscerum (1079A)putrimenta denuo sumere velle. Cumque jam per opacas umbras silentiaque fuscae noctis ad immane perficiendum consilium aspirarent, et septa monasterii per repagula scalae transilire conarentur, subito a medio dormitorii massa ignis in modum modii egressa totam domum perlustravit atque illuminavit, ac post in tres divisa globos per ostiorum meatus cum magno tonitrui fragore progressa est. Totidem etenim ostia domus habebat, per quos suos ignis globos proferret. Qui tonitrui fragor et dormientes excitavit, et egredientes monasterii septa correxit, et cum jam vallum pedes aliquae earum trajecissent, et tanto fragore perterritae intra septa vellent referre, velut plumbo aggravatos nequaquam valebant reducere, quia diabolus qua valebat arte (1079B)studebat aggravare, quas divina correptio nequaquam sinebat perire. Confusae ergo culpas agnoscunt, Matrique reversae per confessionem produnt. 15. Aggressus deinceps alias duas antiquus anguis, quas noviores ac multo imbecilliores conversatio reddebat, tentare compulit, primum ne confessionem veram nequaquam ab ore promerent. Erat enim consuetudinis monasterii, ut ter in die per confessionem unaquaeque earum mentem purgaret, et qualemcunque rugam mens fragilitate attraxisset, pia proditio ablueret. In hanc ergo labem mentes supradictarum puellarum diaboli jacula demerserant, ut nulla confessio vera ab ore prodiret, seu quae in hoc saeculo commiserant, seu quae quotidiana fragilitas attrahebat, vel in cogitatione, vel in sermone, vel in opere, (1079C)ne vera confessio per poenitentiae medicamenta rursus redderet sospitati. Cumque lethifer anguis paulatim corda obdurando virus infudisset, et sibi deceptas sua nequitia mentes parere comperisset, aggressus est ut quadam nocte extra septa monasterii progressae fugam arriperent, et ad propria remeare vellent. Cumque per densam noctem abirent, nec prorsus pro densitate caliginis viam tenere quivissent, astitit ad laevam diabolus, ac lumen in modum lucernae arte qua valuit assimilavit, monstravitque viam ad saeculi reducem ac tergiversationi vires advexit. Cumque ad locum pervenissent destinatum, subsequentibus inquisitoribus nullis obstantibus ad praefatum coenobium rugata fronte redeunt.(1079D) 16.Quo cum redissent, actoque scrutamine quae causa discedendi coegisset, respondent se fore telis stimulatas diaboli, et mentes nequaquam habere posse directas. Quae diu dum ab omni congregatione objurgarentur, et nequaquam cunctarum proficeret correptio, divina ultione ambae percussae meritas luere didicere poenas. Cumque anxia Mater monasterii saepepraefata quaereret, quae poenae occasio foret, et nullatenus veritatem exprimere valeret, hortatur iterato ut inter supremas horas per confessionem (1080A)facinus pandant. Cumque obdurato corde nihil remedii capere vellent, inter flagella clamare coeperunt: Sustinete paululum, sustinete, nec prorsus expectantes urgete. Cumque aliae inquirerent a quibus sustineri rogarent, aiunt: Non aspicitis turbas Aethiopum adventantium, quae nos rapere et abducere volunt? Cumque haec quae aderant terribile dictu mirarentur, audiunt fragorem supra cellulam et tegumenta personantia, ostiumque cellulae patefactum vi, ita ut nigrescentes umbras astare cernerent, et voces crebro eas clamantes per nomina audirent, ita ut vix quae aderant signo crucis armatae ad psallendi officium detentae valeant astare. Tanti doloris atque moeroris eventu Mater urget, ut per confessionem pandant vitia, et sacri corporis communione (1080B)roborentur. At illae audita sacri corporis mentione, garrire dentibus ac frendere coeperunt et stridentes dicere: Cras, cras; et interim supradictam vocem repetere: Exspectate, exspectate, sustinete paululum, sustinete. Inter quas voces extremum halitum dimiserunt. 17. Quas cum in collegio caeterarum nequaquam Mater monasterii sepelire ratum duceret, segregatim humandas in extremum sepeliendas foris jubet: supra quarum tumulos globus ignis in modum clypei intra triennium saepe apparuit, praesertim Quadragesimae diebus usque ad adventum sancti Paschae vel etiam vigilia Natalis Domini ferventior apparebat, simulque voces tumultuantis turbae multae personabant. Inter quas duae ulutantes erumpebant, (1080C)velut in tormentis resonare solent: Vae mihi! vae mihi! vae mihi! Cernens itaque Mater monasterii justam sententiam a justo Judice super injustas animas illatam, manifestius damnatarum sententiam est aggressa comperiri; accedensque ad tumulum, experimento quaerit si cadavera quamvis putredine corrupta in sepulcro maneant. Jamque mensis ex quo functa corpora condita erant praeterierat, et ecce reperit interius sepulcrum igne exustum, nec quidquam terrae residui superesse cadaveris praeter favillas vestium. Mansit itaque per triennium illatae sententiae severitas, ut terror damnatarum timorem praeberet sodalium remanentium, essetque correptio viventium poena illata mortuarum; et ex negligentia (1080D)vel tepore imo duritia mentis pereuntium, salus ex religione ac vigoris studio propinaretur superstitum.

CAPUT X. De obitu Landebergae et cantu angelico.

18. Interposito deinde temporum spatio rursus consolationis solamina prodierunt. Nam quaedam virgo, nomine Landeberga, cum jam extremas praesentis vitae exspectaret amittere horas, omnique anxietatum mole vallata, validis ictuata dolorum (1081A)stimulis tantummodo exitus vitae exspectabat solamen. Cumque jam adesset vocatio per silentem noctem, et omnes quae aegram excubare curabant sopore depressae somnum carpebant, una tantummodo aegritudine fessa nomine Gernomeda inibi inter sodales pervigil remanserat. Cumque ergo, ut diximus, extremos exspectaret exitus, nubes densa atque rutilo quodammodo fulgore permista stratum operuit, simulque voces canentium auditae atque exsultantium: Cantemus Domino, gloriose enim glorificatus est. Ut ergo audivit Gernomeda canentium personare voces, coepit anxia excitare sodales. Sed cum nullo modo quanquam excitare potuisset, attentius finem rei exspectavit, qua paulatim nubem ab strato sublevari, simulque animam a corpore abduci vidit. Cumque (1081B)jam in altum nubes elevata fuisset, et ejus aures canentium voces non audirent, tum demum aegra sodales excitare valuit, ac ut correptae debitos cantus persolverent monuit; ipsaque per septem deinceps dies gravibus febrium ictuata correptionibus, octavo die vitam finivit.

CAPUT XI. De affluentia olei et aquae commutatione.

19. Posthaec igitur bonitatis ac muneris institutor rursus pietatis suae munera largiri non distulit. Nam quaedam puella nomine Blithildis intra adolescentiae annos in supradicto coenobio est conversa. Quae cum diu regularis disciplinae habenis confecta immobili desiderio coelestia praemia desideraret, evenit ut justus Arbiter justam animam justitiae copia plenam (1081C)coelis condere vellet. Cumque jam in extremis posita lumen posceret noctium per successiones coram se accendi, et sacrae lectionis praeconia ante se legi, una earum quae assistebant vas quoddam oleo lymphaque replesset, omnes sopor oppressit: sicque noctis meta trajecta, absque sodalium solamine aegra noctem peregit. Ruenti ergo diei crepusculo cum matutinas laudes Domino cecinissent, intuita lucernam quam oleo lymphaque oppleverat in lacte commutatam, quaerit experimentum utrum hoc quispiam sodalium commutasset. Illae inquiunt: An nescis quia hic lac non fuerit? Tunc aegra ait: Nequaquam hoc lac oro vestram animam consumite, ac inquirere sinite. Cumque illae attentius cognoscere vellent, Matrem (1081D)vocant, reique causam indicant. Illa itaque ut diligentius cognosceret, oleum a lacte separare jubet. Cumque segregassent oleum a lacte et nihil super specie lactis remansisset, coepit oleum denuo crescere et uberius a vase manare. Tunc demum hae quae astabant Dei virtutem cognovere, quod studio omni collegerunt et de industria sacrario condiderunt. Testes sunt hujus rei Burgundofara, pontifexque Meldensis urbis, et Waldebertus abba Luxoviensis coenobii. Nam et aegrae quaedam quae de eodem oleo sunt attrectatae, pristinae sunt sanitati redditae; Blithildis vero omni jucunditate repleta felicem praestolabatur exitum. Quae cum coelo animam reddidisset, (1082A)tanta suavitas odoris cellulam replevit, acsi balsama inibi crederes desudare. Quid hoc fuerit ut hanc creaturam aquae in lactis speciem verteret, vel oleum fluendo multiplicare juberet, nisi quia miseratio divina aliis ostendere voluit qualiter supradicta nocte divina clementia aegram visitavit? Et dum illa sodalibus noluit indicare quid vidisset, virtutis suae omnipotens visitationis vestigium reliquit.

CAPUT XII. De bestia in transgressione cibi visa.

20. Dum magnarum rerum ob boni meriti religionisque studium collatarum miracula non omisimus tradere posteritati, simulque quae ad terrorem durae et ignavae menti profuisse comperimus intimare curamus. Quaedam etenim puella nobilis genere ad supradictum (1082B)pradictum coenobium regularis disciplinae colla submittere venit, sed bonae vitae intentam ac religionis formam aggressus anguis, denuo per transgressionis vitium de paradiso evellere excitavit. Gulae a viditatem ac esuriem furtivo cibo aggressa est satiare: quod facinus per spatia temporum non deprehensa patravit, nec prorsus alicui ex sodalibus patefactum est. Cumque ergo diu gulae aviditas animam macularet, dedit justus Arbiter justam sententiam super injustam animam, corripuit gravissimum facinus poena graviori, ac super fessos artus excitavit odium liciti cibi, nec valebat turbata mens aliud quidquam quam furfures frondesque et herbarum agrestium misturam edere. Cumque jam per dies multos haec ultio super animam (1082C)transgressione deceptam maneret, etsi hora refectionis supradictum cibum adduci postularet, vidit speciem apri magni secum comedere, et more coenosae suis cibos grunnio ventilare. At illa pavefacta interrogavit quae esset. Respondit bestia: An nescis quia ego sum? cibos quos usque modo per transgressionem comedisti, tecum ego comedi, et amodo scias per anni circulum hunc cibum habebis. Permansit ergo cibus per vertentis anni metam, nec prorsus aliud edebat quam furfures frondesque arborum aut herbarum agrestium, et faecis quae ex cervisiae reliquiis projicitur. Quid enim fuerit ut diaboli voce fragilis mens miserae transgressionis conscia objurgaretur, nisi quia praesentium poenarum immanitas non sineret animam postmodum cruciatibus damnari, et divina (1082D)pietas voluit per eum improperia consentientis depromere, per quem fuerat transgressio propagata; et hunc habere judicem, cujus suasionibus malis diu decepta obtemperaverat, ut post poenas illatas cognosceret non diabolo sed Creatori debere creaturam obedire.

CAPUT XIII. ( Quae sequuntur desumpta ex tomo II Bedae et Surio desunt, in ms. Codd. Compend., in quo superioribus continenter subjicitur Vita sancti Bertulfi abbatis Bobiensis. Certe Jonas ubique dum de Burgundofara loquitur eam uti viventem semper designare videtur: « Testes sunt, inquit cap. 11, hujus rei Burgundofara; » quo nomine simpliciter, nullo addito, nisi forte Matris, eam ubique appellat, ut verisimile videatur ea quae sequuntur subdititia esse. )

21. Similiter alia puella nomine Baractrudis cum (1083A)diu in supradicto coenobio conversaretur, et nequaquam regularis disciplinae omni conatu intenderet praecepta servare, misit diabolus in mentem transgressione correptam ut quaeque potuisset furto rapere, occulte comederet. Quae cum diu hac transgressione animam macularet, dedit justam ultionem de ea Arbiter justus. Corripitur enim repente ignis febribus, ac inter incendia clamare coepit: Vae mihi! vae mihi! Et post has voces ita sopita jacuit, ut mortua ab omnibus crederetur. Cumque post multum horarum spatium anhelaret, febris ab igne vexata clamare coepit: Veniat Mater! veniat Mater! Concito ergo gradu quae audierant Matrem monasterii beatam Burgundofaram vocant: quae cum venisset, aegra quae jacebat tota intentione cordis facinorum suorum conjecturam (1083B)per confessionem pandit. Omnes vero astantes cum jam finem vitae exspectarent, subito illa divina miseratione (1084A)convalescens melius habere coepit, et ita paulatim subtracta periculo mortis beatam vitam postea duxit.

CAPUT XIV.

22. Postquam enumeratae sanctimoniales feminae sub magisterio beatae Burgundofarae constitutae, diverso ac dispari, uti diximus, pro meritorum qualitate transitu vitam hanc corruptibilem exuerunt, ipsa quoque venerabilis Mater earum, coelesti vocatione digna, cum multis annis supramemorato monasterio Evoriacas decentissime praefuisset, corporis tandem infirmitate correpta, III Non. April. diem clausit extremum, coetibus aggregata virginum quae sequuntur Agnum quocunque ierit, coelestem videlicet Sponsum, Dominum nostrum Jesum Christum, qui (1084B)cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Am