Vita Bedae
(0041C)Inter catholicos sacrae Scripturae expositores qui secundo post apostolos loco refulserunt mundi luminaria, sacrae eruditionis presbyter ac imitabilis vitae monachus Beda nomen honoris excellentis tenet et locum. Nec immerito eum intra numerum doctorum sancta admittit Ecclesia; quorum in sacris Scripturis studium, diligentiam, intentionem imitans, dum meditando ac scribendo prosequitur, in munimen et decorem domus Dei magnam muneris sacri portionem verus Israelita obtulit. Edidit namque non pauca in explanationem divinorum eloquiorum apostolico sale condita volumina; quae super inviolabilis fidei petram solidata, portarum infernalium nullo poterunt impulsu labefactari. Cujus viri ante mortem quidem, utpote extra orbem degentis in insula Oceani, (0041D)nomen in obscuro latuit: post mortem vero Deo, ut Scriptura ait, educente nubes ab extremo terrae, quocunque pervenit apostolorum sonus, ipse libris tuis in memoria fidelium vivit, et lucerna supra candelabrum (0042C)Ecclesiae posita omnibus qui in domo Dei sunt lucet, ut matrem Ecclesiam quae se in Christo Jesu regenerans illuminaverat, ipse cooperante Dei gratia scriptis illuminaret. Cum ergo tam sublimiter merito doctrinae cum principibus Ecclesiarum sedeat, et inter eos solium gloriae teneat, ubique gentium cum iis clamans, et quasi tuba vocem Evangelii exaltans; tanta tam illustris viri claritudo quodam videtur obscurari dejectionis nubilo, si unde vel quis quaeve illius vita aut qualis ejus vitae fuerit terminus, aures Ecclesiae silentio praetereat, quasi videlicet inutile quippiam vel etiam indignum, quod nesciri potius expediat. Procul sit contagium hujusce suspicionis de illo vase electionis et organo sancti Spiritus, cujus, sicut doctrina fides roboratur, sic et (0042D)exemplo vitae dummodo innotescat, nihilominus fidei ardentius amor inflammatur. Ab ipsis siquidem cunabulis in domo Domini plantatus, gratia provehente ut palma excrescens justitiae flores emisit, jugiter (0043A)annuntians misericordiam Dei et veritatem in psalterio decem chordarum, cum cantico verborum jungens citharam operum bonorum. Quippe inter sanctos et a sanctis sub monasterialibus disciplinis enutritus, et litteris liberaliter institutus, sanctus cum sanctis et innocens cum innocentibus peragens cursum aetatis insistebat conamine toto immaculatum se custodire ab hoc saeculo. Cujus rei fidem factura indubiam, tam sua de se quam aliorum scripta quia de diversis collegimus, quasi collectis in unam corporis compagem hinc inde membrorum particulis, perfectum in Christo virum describendo compinximus. Scriptorum namque series, quae per volumina diversorum sparsim interrupta memorabilis viri notitiam legenti praeciderat, continuata sicut gestorum (0043B)ordo expetit, ejus agnitionem digestae lectionis efficacia expressius informat. Et certe hujus negotii difficultas quam quidem peritorum strenua sedulitas facile admittit, nostras qui nec verbo nec scientia aliquid digne valemus, vires transcendit. Verum quia omnia possibilia credenti, non deficiemus verbo qui credimus in verbum, Christum dico Dei virtutem et Dei sapientiam; quem ut nostri operis et sermonis principium habere mereamur et finem, ejus misericordia quidquid vel dicturi sumus vel facturi, et aspirando praevenire, et adjuvando prosequi dignetur.
Incipit vita Venerabilis Bedae presbyteri et Girwensis monachi. Humanae salutis auctore Christo Jesu in messem (0043C)crediturae multitudinis mittente operarios sanctae praedicationis, jamque per mundum universum omni creaturae coruscante Evangelii gratia, provincia quoque Northanhumbrorum quanquam extremo pene situ ab orbe seclusa divinae agnitionis particeps, in frigida plaga Aquilonis sacro incanduit igne Salvatoris. Ignem namque sancti Spiritus venit Dominus mittere in terram; et quia non est qui se abscondat a calore ejus, etiam extrema nationum penetrans, flammas suae dilectionis operatur in cordibus humanis, ut a vetustate vitae discedentes, nova in Christo fiant creatura. Denique percepta fide, ex infidelibus qui juxta Scripturam sunt latera illius apostatici Aquilonis, fundatur ibi civitas magni Regis, quae in (0043D)laudem sui fundatoris gratulabunda cum exsultatione universae terrae proclamat: Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri. Ut enim a summis inceperim, ipsi etiam ipsius provinciae reges agnito Creatore eo verius regnabant, quo regi saeculorum Christo devotius servire gaudebant, civesque futuri coelestis Jerusalem publicae administrationis tolerando sarcinas in sola angaria servierunt Babyloniae. Testatur hoc fervens in Edwino rege et pia in religionem devotio; testatur hoc et inexpugnabilis in Oswaldo fidei constantia, qui cum non gloriaretur nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, in cruce de sanctae crucis inimicis victor triumphavit, opibusque regni in subsidia pauperum distributis, duplici misericordiae videlicet et martyrii glorificandus (0044A)corona coelos intravit. In cujus fratre Oswio zelus domus Dei exardescens, quidquid zizaniorum per erroneos et schismaticos super bonum semen Evangelii inimicus superseminaverat, catholicae veritatis falce praecisum, de regno suo funditus eradicatum propulit. Taceo filii ejus Egfridi industriam; praetereo consilium et favorem construendis per loca regni sui monasteriis impensum. Piissimum eum ac Deo dilectum scripta fide digna testantur. Ut alia praetermittam, hoc vel maximum ejus laudes occumulat quod virum virtutis et angelicum conversatione beatum Cuthbertum promoveri in episcopatum fecerat
Felicem et non immerito beatum dixerim illius per id tempus provinciae statum, cui sacerdotum (0044B)quoque in Christo et Ecclesia sublimium vita et doctrina magno ornamento fuere ac munimini. Nam praetermissis his quos ante vel post regio ipsa eximiae sanctitatis habuerat praesules, magnificos suae illuminationis et salutis patres, Wilfridum dico, Eatam, Cuthbertum, Joannem, excoluit contemporaneos, praeclaros utique et incomparabilis meriti pontifices. Sub his geminis reipublicae et Ecclesiae rectoribus cum sacrosanctae religionis in dies ferveret studium, ecclesiae ubique licenter construebantur et monasteria, in quibus adunati cives futuri sanctorum et domestici Dei, ut spiritualiter in carne viverent, sua pariter et seipsos abnegantes crucem Salvatoris sua conversatione portarunt, totosque sese per superni amoris ignem in holocaustum suavissimi (0044C)odoris Domino concremarunt.
Inter istos in militiam Christi conjuratos contra mundum et mundi principem dimicantes, conspicuis valde in Christo actibus eminebat abbas Benedictus, eam nimirum quam indicio praetenderat nominis, consecutus a Domino gratiam benedictionis. Ut enim quandoque in gaudium Domini sui intraturus credita sibi talenta multiplicaret, duo quidem monasteria quae tamen indissolubili pacis et charitatis vinculo unum essent condidit; quorum alterum ad ostium Wiri fluminis in beati principis apostolorum Petri, alterum in Girvum in honorem doctoris gentium Pauli, fecit ordinari. Quid plura? Beati patriarchae Abraham exemplo, exeuntes de terra et de cognatione veteris et mundialis vitae filii Dei qui erant (0044D)dispersi, plures ibidem congregantur in unum, et evangelicae perfectionis turrim vita sua aedificaturi, renuntiatis omnibus, voluntarii pauperes pauperem secuti sunt Christum. Ita frequens et nobile monachorum examen brevi utrobique coaluit, ubi jucundam illius beatae societatis dulcedinem quam psalmus pronuntiat, experimento didicit, scilicet quam bonum sit et quam jucundum habitare fratres in unum.
Religiosa etiam parentum cura bonae spei suas soboles Deo nutriendas commendavit Benedicto, ut sacrosanctis institutionibus informatae obliviscerentur populi sui et domus patris sui: sicque cum in tenero hostia viva, sancta, Deo placens, exhiberentur, (0045A)ante spiritui servire inciperent, quam ea quae sunt carnis et sanguinis scire potuissent. Horum unus imo prae aliis solus bonae indolis infantulus Beda jam septennis memorato sanctitatis viro, ut ministerio solius Divinitatis adaptetur, a parentibus in monasterium traditur. Erat autem territorii Girwensis haud grandi oriundus viculo, quem non longe inde lapsurus in Oceanum perpete profundo amnis Tina praeterfluit.
Nativitatis vero ipsius annus, ut chronica supputatione colligitur, incarnati Verbi sexcentesimus septuagesimus septimus invenitur; qui imperii regis Transhumbranae gentis Egfridi habetur septimus, a praedicto autem incepto beati Petri monasterio quartus. Et in hoc quidem primum, postmodum vero in (0045B)monasterio apostoli Pauli aetas infantilis sub disciplinae frenis educatur, atque exemplo beati quondam Samuelis accommodatus Domino, in templo Dei puer conversatur ut in aure cordis sibi revelata quandoque populis sermonum Dei manifestet arcana. Verum ut hoc aetatis processu posset, ne studii liberalis cui deditus erat, parva vel nulla in puero esset efficacia, etiam in illam aetatem ex vi naturalis ingenii magna Deo auctore scintillavit intelligentia. Postquam vero adepta liberalium artium scientia, usu exercitii altioribus capiendis ingenium expolierat, etiam profunda sanctarum Scripturarum penetranda ingredi contendit, hisque intelligendis quidquid virium habuerat insumit, desiderio ac labore preces adjungens Psalmistae precibus, Revela, inquit, (0045C)oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Et quoniam postulavit in fide, nihil haesitans, datur ei a patre luminum datum optimum et donum perfectum sapientiae, non autem sapientiae hujus saeculi quae destruitur, sed quam Apostolus praedicat Dei sapientiam in mysteriis absconditam. Accepit namque in studium continuae in lege Domini meditationis, vigilantem oculum perspicacissimi sensus; cui cum sacrorum voluminum copia, magistrorum quoque accessit probata in litteris ecclesiasticis sedula et frequens diligentia. Ita illis in spem boni fructus plantantibus atque rigantibus memorabilis viri adolescentia excolitur. Deo autem incrementum dante oliva fructifera in domo Dei, id est Ecclesia, praeparatur.
(0045D)Sed ista forsan aliquis non facile credens aegre admittit, quoniam, ut etiam auctor eloquentiae saecularis testatur, quae quisque sibi factu facilia putat, aequo animo accipit: supra ea veluti ficta pro falsis ducit. Quis enim non obstupescat, vel etiam supra fidem esse arguat, tanta in extremo mundi angulo donorum spiritualium exuberare charismata; ut ibi sacrae Scripturae non modo legerentur, verum etiam earum mysteria per mundi latitudinem inde diffundenda explanarentur? Ubi etsi nomen Christi auditum non fuisset, profecto mirandum non esset, quo, ut poetice loquar, Boreas penna deficiente venit. Sed hinc dubitanti satisfecerit pietas fidei, quae spiritus omnipotentis majestatem nullis spatiis localibus distentam, nullis angustiis inclusam, sed omnibus (0046A)ubique praesentem affirmat, cujus omnipotentia ubi voluerit suae inspirationis gratiam praestat: Quo, inquit, ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam?
Dixerim ergo breviter, quorum ministerio in haec extrema Oceani littora suae bonitatis divitias sancti Spiritus afflaverit aura: ut ubi nihil aliud quam barbarum frendere noverant, ibi mirabilia testimonia Domini perscrutantes, in labiis suis omnia judicia oris Dei pronuntiarent. Vir vitae venerabilis, de quo supra dictum est gratia Benedictus et nomine, cum ecclesiae suae impiger provisor crebro recurreret Romam; quinquies enim illuc pro monasterii utilitate peregrinatus est; inter plurima quae in decorem domus Dei ornamenta attulerat, etiam librorum innumerabilem, (0046B)ut legitur, omnis generis copiam domum comportavit. Quidquid enim utilitatis ecclesiasticae ac decoris Anglia sibi minus praestitit, id Gallia vel Roma aut sponte ab amicis dandum, aut placito pretio comparandum pio negotiatori obtulit. Siquidem et gloriosorum apostolicae sedes pontificum Vitaliani et postea Agathonis non minimam in monasterii quod exstruxerat munimentum et magnificos ecclesiae cultus expertus est munificentiam. Qui etiam, jubente papa Vitaliano, Theodorum archiepiscopum et ejus collegam Hadrianum abbatem Britannias perduxit, viros certe apostolicos valdeque idoneos verbi Dei ministros, utpote utriusque, saecularis scilicet et ecclesiasticae philosophiae scientia sufficienter instructos et hoc in utraque lingua, Graeca videlicet et Latina. Qui, peragrata insula tota (0046C)quaquaversum Anglorum gentes morabantur, congregantes discipulorum catervas, scientiae salutaris quotidie flumina irrigandis eorum cordibus emanabant, ita ut etiam metricae artis, astronomiae et arithmeticae ecclesiasticae disciplinam inter sacrorum apicum volumina suis auditoribus contraderent. Et quicunque lectionibus sacris erudiri cuperent, haberent in promptu magistros qui docerent. Indicio est quod post illos multi diu supererant de eorum discipulis, qui Latinam Graecamque linguam aeque ut propriam in qua nati sunt noverant. Haec paucis dicta sint, ne per extremas mundi latebras in nostro theologo Beda incredibilis videatur Scripturarum scientia, cui instituendo coelestis magisterii providentia et librorum sacrorum contraxerat sufficientiam, et insignium in (0046D)omni scientia magistrorum industriam. Per id quippe temporis quo praedictis doctoribus et eorum post illos discipulis Anglorum ecclesias perlustrantibus, utriusque litteraturae floruerant studia, docibilis adolescens in amorem transfusus scientiarum, acriter eisdem studiis insudans exercebatur. Cumque Latinae aeque ut vernaculae linguae in qua natus est percepisset notitiam, Graecae quoque non parva ex parte attigit scientiam. Praeterea et archicantatorem sanctae Romanae Ecclesiae Joannem abbatem, tam ille quam ecclesia apostolorum in qua conversatus est legendi et modulandi praeceptorem habuit, ad hoc ipsum ab Agathone papa impetrante Benedicto ac ducente illuc directum. Sed et monachum quemdam sub magisterio antistitis Ceaddae, viri revera sancti (0047A)et sacris Scripturis sufficienter instructi educatum, vocabulo Tunbertum, suum in sacris paginis ipse testatur eruditorem. Habuit et alios complures in calle Scripturarum praevios, quippe qui inter sexcentos sanctae monachilis militiae commilitones degens (hunc enim numerum fratrum legitur habuisse supradictum apostolorum Petri et Pauli monasterium), in singulis aemulabatur charismata meliora; ut quod quisque illorum spiritualis scientia accepisset, ille totum ex singulis perdiscendo combiberet, quatenus inebriaretur ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis suae potaret eum Dominus. Sicque prudentissima Ecclesiae apes gratae Deo dulcedinis avida, agri pleni quem benedixit Dominus hinc et inde flosculos collegit, quibus artificio sapientiae (0047B)quasi mellificans, eloquia super mel et favum dulcia componeret. In haec sacrosanctae philosophiae studia flagranti, cum incremento annorum crevit et gratia spiritualium donorum, ut cum spiritu sapientiae et intellectus acciperet etiam spiritum timoris Domini, quo castigans corpus suum et in servitutem redigens, sciret secundum Apostolum vas suum possidere in sanctificatione et honore.
Unde nonum decimum aetatis adhuc agens annum, quasi de caeteris tribubus electus in ministeria sacrorum sacer assumitur levites; ut ministrans altari Domini, Dominum meum cum veris veri sanctuarii levitis sortem haberet et partem haereditatis, quam cum Psalmista desiderando suspirans et suspirando clamans; Dominus, inquit, pars haereditatis meae, (0047C)spes mea et portio mea in terra viventium. Itaque diaconus solenniter Evangelium legebat; atque ut evangelicae lectioni congrueret, evangelicis institutis vitam informabat, succinctus lumbos mentis et calceatus pedes in praeparatione Evangelii pacis. Jam vero tricenarius efficaciter theoriae studiis vir beatus insistebat, cum ecce gradu altiori sacris altaribus admovetur, ubi cum sacrificio spiritus contribulati et cordis contriti Filius Patri hostia placationis quotidie et reconciliationis immolatur. A quo videlicet suscepti presbyteratus tempore in Scripturarum sacrarum explanationem ingenui sui laxat acumina; pluresque catholicae libros eruditionis conficiens, quidquid eatenus discendo, legendo et meditando mundum scilicet animal ruminaverat, totum in divinos usus (0047D)scribendo ac docendo eructuat. Crescit quotidie in mysticos intellectus proficiens, in tantum ut et ipsos quos in Scripturarum semitas habuerat duces, plerosque in intelligentiae altioris abyssum, gratia magistrante, duceret ipse peritior. Ita patefactis mysteriorum penetralibus, mundi cordis oculo speculatur sancta sanctorum, illo nimirum in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi incerta et occulta sapientiae suae ei manifestante; ut videlicet quod in tenebris didicerat, diceret in lumine, et quod in aure audierat, praedicaret per tecta ecclesiae. Cujus secundum Psalmistam ignitum eloquium vehementer quia sublimiter intelligere appetit, quasi ad montem igneum in quo lex digito Dei scripta est accedit, (0048A)ubi dum sacramentorum occulta rimatur, cum Moyse quodammodo in nubem et caliginem ingreditur. Ejus scilicet Moysis vultus claritatem, quam in intellectu legis Israel carnalis respicere non potuit, noster spiritualis Israelita, ablato quod super infidelium cor positum est, velamine ignorantiae, intellectuali oculo libere attendit. Ubi enim spiritus Domini, ibi libertas intelligentiae. Quam cum in lege perfectae libertatis perspexit, sermo ejus et doctrina secundum Apostolum erat non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in verbis fidei spiritualibus spiritualia comparans, ut abyssus Veteris Testamenti abyssum invocet evangelicam in voce cataractarum, id est in voce prophetarum et apostolorum.
Cum igitur tam sublimiter Dei in eo gratia emineret, (0048B)nomen viri celebris circumquaque fama ferebat, quae illius in Scripturis excellentiam Ecclesiae auribus infundebat. Videres illico reginae Sabae multis inesse studium, quae venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, quia veri Salomonis, id est nostri pacifici qui fecit utraque unum, per interpretem suum audituri sapientiam plurimi etiam de longinquo confluxerunt. Hi individua ei cohabitatione adhaerentes, authenticum observant magistrum; alii qui praesentes esse nequibant, directis epistolis quaestiones super capitula Scripturarum nodosas enodari, et obscuras sibi expostulant dilucidari. Integros etiam quosdam divinae auctoritatis libros nonnullis petentibus Patrum persequens vestigia dum planius tractando disseruit, a vertice, ut aiunt, usque ad extremum unguem exposuit. (0048C)Unde et inter alia et in Evangelium Lucae sex explanationis libros luculenter edidit, postulatus a reverendissimo Hagulstadensi episcopo Acca, cujus exhortatoria in hoc opus ad eum epistola ita incipit: « Saepe quidem tuae sanctae fraternitati et absens scribendo et praesens colloquendo suggessi, ut post Expositionem Actuum apostolorum, in Evangelium quoque Lucae scribere digneris. Quod ipse hactenus verecunda excusatione differre quam facere maluisti. » Et in processu epistolae: « Beatum Lucam luculento sermone expone. Et quia sanctus Ambrosius quaedam indiscussa praeteriit, quae illa quasi summae eruditionis viro plana nec quaesitu digna videbantur, haec quoque perspectis aliorum Patrum opusculis, diligentius tuis vel eorum dictis explanare (0048D)curato. Credo etiam tuo vigilantissimo studio, qui in lege Domini meditando dies noctesque ducis pervigiles, nonnullis in locis quae ab eis intermissa sunt quid sentiri debeat auctor lucis aperiat. Justum namque satis est, et supernae pietatis atque aequitatis moderamini conveniens, ut qui, neglectis ad integrum mundi negotiis, aeternum verumque sapientiae lumen indefessa mente persequeris, et hic fractum intelligentiae purioris assequaris, et in futuro ipsum in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, regem in decore suo mundo corde contempleris. » His verbis vir sanctus ut sanctitatem nobis venerandi doctoris innueret, eum et a mundi occupationibus liberum, et in contemplatione verae aeternaeque (0049A)sapientiae negotiosis semper otiis indicat deditum.
Denique, ut et ipse de se Beda scribit, cunctum tempus vitae in saepe dicti beatorum apostolorum Petri et Pauli monasterii habitatione peragens, omnem, ut jam superiora demonstrant, meditandis Scripturis operam dedit, atque inter observantiam disciplinae regularis et quotidianam cantandi in ecclesiae curam, semper aut discere, aut docere aut scribere dulce habuit. Summo itaque studio libris suis irreprehensibili per viginti novem annos opere confectis, sanctae conversationis et pii in Ecclesia laboris praemio donandus, ingemiscit gravatus in corpore mortis hujus, cupiens ut, domo suae terrenae inhabitationis dissoluta, aedificationem ex Deo domum non manufactam (0049B)aeternam mereretur habere in coelis. Unde in aeternam sui memoriam praenotatis omnibus suorum quos confecerat nominibus librorum, cum jam depositio tabernaculi sui immineret, incredibilis ardore desiderii anhelans ad fontem aquae salientis in vitam aeternam, hanc oratiunculam subegit.
« Te, » inquit, « deprecor, bone Jesu, ut cui propitius donasti verba tuae scientiae dulciter haurire, dones etiam benignus aliquando ad te fontem omnis scientiae pervenire, et parere semper ante faciem tuam. »
INCIPIT LIBELLUS SECUNDUS. Ita venerabilis viri Deum suspirans anima, sancti amoris igne liquefacta concupivit, et defecit in atria Domini, ut videns Deum deorum in Sion, evacuato (0049C)quod ex parte est, id quod perfectum est apprehendat, quodque hic per speculum in aenigmata viderat, ibi facie ad faciem videat. Aderat propitia Divinitas votis et vocibus supplicis servi, eumque in misericordia et in miserationibus coronandum, ne macula in illo vel ruga resideret peccati, disciplinis piae castigationis voluit expurgari, ut camino diutinae infirmitatis auro purior purissimo in coelestis Jerusalem quae aedificatur ut civitas rutilus coruscaret ornamento.
Denique repente corripitur angusti pectoris gravi incommodo, ut difficili arteriarum meatu vox ei admodum tenuis spiritu coarctaretur anhelo. Qua pene intercepti anhelitus molestia multis, id est quinquaginta fere tribus diebus, laboravit; sed ut virtus in infirmitate perficeretur, libenter cum Apostolo in infirmitatibus (0049D)gloriabatur. Nam nisi quando lassitudo paulisper in somnum compulit, eum nec sol per diem nec luna per noctem a Dei laudibus cessantem vidit, ut et tum super lectum doloris in voces erumperet exsultationis et confessionis: Confitebor tibi, Domine, ait, in directione cordis mei, qui castigans castigas me ut morti non tradas me, ut ingressus portas justitiae cum beatis qui habitant in domo tua in saecula saeculorum merear laudare te. Salutaris quoque doctrina videlicet fluminis impetus qui laetificare civitatem Dei, hoc est sanctam Ecclesiam, consuevit, nec tunc tametsi langueret ab illius ore scilicet aquae vivae fistula profluere destitit.
Testatur hoc scribens ad condiscipulum Cuthwinum Cuthbertus, qui magistro aegrotanti et morienti cum (0050A)aliis sedulus aderat: « Quotidie, » inquit, « nobis discipulis suis Scripturas sacras legebat, et earum mysticos sensus pandebat. Post lectionem autem quantum diurni temporis superfuit, psallens spiritu psallens et mente transegit. Beati quippe David magisterio edoctus laudans invocabat Dominum, ut ab inimicis suis salvus fieret, quia prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate, ut voluntatem timentium se faciat, et deprecationem eorum exaudiat, et salvos faciat illos. Jam multo ante sua opuscula grandi studio emendaverat; nunc quoque lasso licet anhelitu indeficienter deficeret quaedam quidem minima quae majorum fuerant occupatione neglecta saepius emendando eadem repetebat, ut cum amodo requiescens a laboribus suis in pace factus fuerit locus ejus, et (0050B)in Sion habitatio illius, ejus non solum non sententia ecclesiasticum lectorem offendat, sed nec oratio aut hiulca vocalibus, aut aspera consonantibus docibilem grammaticum moveat. Quamvis enim, ut ait quidam, elegans sit exercitatumque ingenium, et longo usu trita currat oratio, tamen nisi auctoris manu curata fuerit et expolita, redolet sordes negligentiae.
Inter haec doctor memorabilis vehementioribus suspiriis concutitur; jamque beate post mortem victurus, in debitum mortis spiritu coarctante acriter urgetur, lethali quodam tumore inferiora corporis jam occupante. Qui utique palmes in vite Christo manens licet jam fructificasset suavitatem odoris, tamen hunc ut salutiferi fructus plus afferat, acrius (0050C)flagellando Deus agricola expurgat. Ne vero contra voluntatem Domini sui murmurando in faciem Deo benedicat, ex propitiatorio divini sermonis sententias consulit in argumentum spei et exsultationis, ut illam: « Fili, noli esse pusillanimis in disciplina Dei, neque deficies correptus ab illo. Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat omnem filium quem recipit. Nullus est enim, » inquit Apostolus, « filius, qui cum peccaverit, non flagelletur a patre. » Et iterum de ipsis in regnum Dei praedestinatis: « Qui proprio, » inquit, « filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non et cum illo omnia nobis donabit? » Cum haec, ait, promissio complebitur, quid erimus, quales erimus, quae bona in illo regno accepturi sumus, quandoquidem Christo (0050D)moriente pro nobis tale jam pignus accepimus. At contra nihil reputabat infelicius felicitate peccantium qui ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt, qui in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellantur, ut in aeternum cum daemonibus puniantur. Nimirum tales divina severitas quia alto justoque judicio reprobat, in desideria cordis illorum sine obstaculo laxat. In quos in personam perditae ac desperatae Jerusalem illa metuenda a Deo deserente profertur sententia: Jam non irascat tibi, zelus meus recessit a te. Quos autem praedestinavit vasa misericordiae, visitat in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum, quibus praedestinatae haereditatis conferet bonum, cum dederit, ut ait Scriptura, dilectis suis somnum. Illud (0051A)quoque beati Ambrosii dictum: « Non sic, » inquit, « vixi, ut me pudeat inter vos vixisse, sed nec mori timeo. » Brevis quidem laus, sed viro perfectae conversationis sufficiens. Nec arrogantiae debet ascribi, quod imitabile omnibus de se ut glorificarent Patrem nostrum qui in coelis est, audientium protulit utilitati. Et hoc sub extremi pene spiritus articulo, quando et laus virtutis cor laudati in superbiam non extollit, et audientes ad virtutis studium eo vehementius accendit, quo carnis conditio ipsam mortis necessitatem oculis opponit. Unde et Apostolus (qui ante dixerat: Ego sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei) dum tempus suae resolutionis instaret, se quidem sed in Domino laudans, ut qui gloriatur in (0051B)Domino glorietur, bonum, inquit, certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de caetero reposita est mihi corona justitiae.
His et horum similibus Scripturarum testimoniis, sese in infirmitatibus quodammodo effecerat alienum doloris, quippe lacrymis totius amoris inspirans magnam illam multitudinem tuae, Domine, dulcedinis, quam abscondisti timentibus te, perfecisti autem eis qui sperant in te. Coepit interea annuus ordo temporum diem revolvere Ecclesiae festivum, quo Dei Filius in alta coelorum potenter ascendens captivitatem nostram sua duxit virtute captivam: diem, inquam, Bedae exoptabilem, qui ei transeuntis diei terminum, et permanentis in saeculum saeculi praeberet initium. Unde ille ut videbatur, praescius horae sui (0051C)exitus, pridie quam transiret, discipulos prope adesse mandat, ut quidquid dubii adhuc animis resedisset, haud segniter ab illo perquirant, et perquisita ne oblivio deleat, litteris tradant. Fit itaque mixta fletibus interrogatio discentium, imo praepediuntur singultibus voces discere cupientium. Dumque sese dolor immoderatus nec lacrymis satiat, in ipso meatu faucium progredi spiritum coarctat. Nec immerito; talis enim magistri amissio, erit eis paris magisterii aeterna destitutio.
Prope autem deinde ad exitum devota fratrum circumstat corona, quos hortatur ut, eorum quae retro obliti, et in ea quae sunt priora se extendentes, palmam supernae vocationis Dei assequantur: meminerintque exemplo Joseph Aegyptiae dominae, videlicet (0051D)mundiali concupiscentiae pallium, id est retinacula rerum saecularium relinquenda; ut, cum ejus obscenos amplexus fugiendo vincant, redacta in servitutem carne peccati, regnum Aegypti, hoc est vitiorum, sibi subjaciant. Docet eos non posse aliter dare experimentum Christi in se habitantis, nisi per spiritum sanctae ac individuae charitatis. Ut qui communione coelestis panis unum Christi corpus efficiuntur, ab unitate ipsius corporis spiritu dissensionis non separentur. Et, « Oh! » inquit, « charissimi, quoniam tempus est persolvendi debitum conditioni, rogo vos, rogate Patrem Domini nostri Jesu Christi, Patrem misericordiarum, ut per eum in quo princeps mundi hujus nihil invenit, in occursum salutis mihi dirigat (0052A)angelum pacis, cujus circumseptus tutela non confundar cum loquar inimicis meis in porta. Plane cupio dissolvi et esse cum Christo, cujus morte perempta, de morte ad vitam me transiturum confido. Si quid autem vobis laboravi, si quantulumcunque Ecclesiae frucificavi, id beneficii quaeso mihi rependatis, ut ibi post mortem mei memineritis, ubi quotidie Christus est sacerdos et sacrificium placationis. » Non se poterat ulterius cohibere a lacrymis pietas mota fraterni pectoris, quas quidem hinc gaudii, illinc magnitudo elicuit moeroris. Gaudebant namque quod hunc jam coelis inferendum enutrierant: dolebant quod in illo lumen Ecclesiae amissuri erant. Sed quia fides non aliquando sentit quamcunque jacturam, illius non est plangenda amissio, sed cum Deo cui (0052B)omnia vivunt congaudenda cohabitatio.
Interea cum horam mortis imo ingressum vitae perennis laetus exspectaret, quiddam de Scripturis restabat, super quo discipulis magistri sententiam audire necesse fuerat. Qua percepta ab illo atque descripta, dicente scriptore Consummatum est, ille hilarior verbo consummationis aggaudens, « Bene, » ait, « ac vere dixisti; consummatum est. » Nec mora, jubet sese in pavimentum casulae, qua scribere, dictare, legere ac docere consueverat, deponi, ubi erecto paululum capite manibus suorum supinatur, ut e regione oratorii quo solitus fuerat secretius orare, cujus etiam nunc intuitu delectabatur, adoraret ad templum sanctum tuum, et confiteretur nomini tuo, Domine. Taliter se praeparans ad iter coeleste atque (0052C)ad Deum fontem vivum sitiens pervenire: « Tibi, » inquit, « Domine, dixit cor meum, quaesivi vultum tuum, Domine, requiram, ne avertas faciem tuam a me, in quam concupiscunt angeli prospicere. »
Jam instabat dies memoratae solemnitatis festivus, quo scilicet in coelum ut illuc suorum membra fidelium sequerentur, caput nostrum principiumque praecessit; cum vir beatus Jesum quasi jam ascendentem intueretur totus sequi suspirat, jam spiritu in manibus anhelante, expansis manibus in laudem ascensionis ejusdem Jesu Christi mox et ipse ascensurus exclamat: « O rex gloriae, Domine virtutum, qui triumphator hodie super omnes coelos ascendisti; ne derelinquas nos orphanos, sed mitte promissum Patris in nos, Spiritum veritatis. Alleluia. » Adjunctaque (0052D)laude sanctae et individuae Trinitatis, gloria Patri et Filio et Spiritui sancto cum nominatione sancti Spiritus ejus spiritus carne solvitur, moxque beatifico spirituum sanctorum comitatu coelis invehitur; ubi Jerusalem coelesti hymnidicos admiscens concentus, Regem saeculorum Deum sabaoth unum substantialiter trinum personaliter perpetuo collaudat beatus.
Taliter Ecclesiae columna et doctore Venerabili Beda viam Patrum ingresso, pietas fratrum devota fletu miserata casum conditionis, gaudium testata spe resurrectionis, resonantibus hinc inde psalmis exsequias rite celebravit, suique alumni pariter et doctoris corpus solemniter sepulturae contradidit. Cujus in aeterna pace dormitio exstitit regnante Ceolwulfo (0053A)anno incarnationis dominicae septingentesimo tricesimo quinto, aetatis vero suae quinquagesimo nono, qui est annus centesimus primus ex quo perclarissimos et sanctissimos regem et pontificem, Oswaldum dico et Aidanum in provincia Berniciorum primum (0054A)fundata est Ecclesia Christi et instituta: quae hodieque in fide catholica vivit et exsultat, auctore ac gubernatore Deo Dei Filio Domino Jesu Christo, quem cum Patre et Spiritu sancto viventem et regnantem per saecula omnis spiritus laudat et adorat Dominum.
(no apparatus