Vita B. Antonii abbatis

This is the stable version, checked on 11 Februarii 2022. 3 pending changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita B. Antonii abbatis
Evagrius Antiochensis
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Vita B. Antonii abbatis (Athanasius Alexandrinus; Evagrius Antiochensis), J. P. Migne

Evagrii ad Innocentium prologus.

35 Presbyter Evagrius Innocentio charissimo filio in Domino salutem.

Ex alia in aliam linguam ad verbum expressa translatio, sensus operit, et veluti laetum gramen sata strangulat. Dum enim casibus et figuris servit oratio, quod brevi poterat indicari sermone, longo ambitu circumacta vix explicat. Hoc igitur ego vitans, vitam beati Antonii, te petente, ita transposui, ut nihil desit ex sensu, cum aliquid desit ex verbis. Alii syllabas aucupentur et litteras, tu quaere sententiam.

ATHANASII EPISCOPI ALEXANDRINI PRAEFATIO.

Athanasius episcopus ad peregrinos fratres.

Optimum, fratres, iniistis certamen; aut aequari Aegypti monachis, aut superare nitentes virtutis instantia. Etenim apud vos jam plurima sunt monasteria; monachorum quoque nomen est celebre; et hanc voluntatem vestram juste quisque mirabitur; orantibusque vobis optatum Deus tribuet effectum. Quoniam igitur exegistis a me ut vobis scriberem de conversatione beati Antonii, volentibus discere quemadmodum coeperit, quive fuerit ante sanctum propositum, qualem etiam habuerit terminum vitae, et si vera sint ea quae de ipso fama dispersit, ut ad ejus aemulationem atque exemplum vos instituere possitis, magna cum laetitia suscepi vestrae charitatis imperium. Etenim mihi ingens lucrum est atque utilitas hoc ipsum quod recordor Antonii (0127), et vos cum admiratione audientes, scio ejus propositum cupere sectari: perfecta est siquidem ad virtutem via, Antonium scire quis fuerit.

Ergo ut breviter dicam, et omnibus, quae de eo referentium sermo jactavit credite, et minima vos existimate audisse de maximis; quia non ambigo nec eos omnia potuisse 36 cognoscere, cum et ego rogatus a vobis, quantacunque per epistolam significavero, non aequalia sim ejus meritis narraturus. Sed et vos omnes hinc navigantes studiose percontamini, quo, singulis quae norunt referentibus, congrua dignaque tanti nominis relatio compleatur. Disponebam itaque post lectionem litterarum vestrarum aliquos ad me monachos invitare, et maxime eos qui crebro ad eum ire consueverant, ut plenius aliquid addiscens, munera vobis majora transmitterem. Sed quoniam et navigationis tempora labebantur, et litterarum portitor vehementissime festinabat, ideo ea quae et ipse noveram (frequenter enim eum visitavi) et quae ab eo didici, qui ad praebendam ei aquam non paululum temporis cum eo fecit, dilectioni vestrae indicare properavi: utrobique curam veritatis habens, ut neque plus aliquis audiens, miraculorum congestionem non credat, nec rursum meritis ejus inferiora cognoscens, non putet dignum esse miraculo pro tanti nominis viro.

VITA. (0127A)CAP. I.--Antonius nobilibus religiosisque parentibus natus, in Aegypto oriundus fuit, tanta suorum nutritus cura, ut nihil aliud praeter parentes domumque cognosceret. Et cum jam puer esset, non se litteris erudiri, non ineptis infantium jungi passus est fabulis; sed Dei desiderio flagrans, secundum quod scriptum est (Gen. XXV), innocenter habitabat domi. Ad ecclesiam quoque cum parentibus saepe conveniens, nec infantum lascivias, nec puerorum negligentiam sectabatur; sed tantum ea quae legebantur auscultans, utilitatem praeceptorum vitae institutione servabat; non suis, ut solet illa aetas, pro variis et delicatis cibis unquam taedio fuit; non escae mollioris blandimenta sectatus est; his solum quae dabantur contentus, nihil amplius (0127B)requisivit.

CAP. II.--Post mortem autem parentum, annorum circiter decem et octo seu viginti, cum sorore admodum parvula derelictus, et domus et sororis honestam curam gerebat. Necdum vero sex fluxerant menses, quibus ad ecclesiam (ut solebat) accurrens, recordabatur quomodo et apostoli, omnibus spretis, secuti fuissent Salvatorem (Matth. X): et multi, ut legitur in Actis apostolorum (Actor. IV), facultatibus suis venditis, pretia ad pedes eorum detulissent egentibus partienda, quaeve aut quanta spes iisdem reposita esset in coelis (Coloss. I). Talia secum volvens, intravit ecclesiam, et accidit ut tunc evangelium legeretur, in quo Dominus dicit ad divitem: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia tua quaecunque (0127C)habes, et da pauperibus, et veni, sequere me, et habebis thesaurum in coelo (Matth. XIX). Quo audito, quasi divinitus hujusmodi ante memoriam concepisset, et veluti propter se haec esset Scriptura recitata, ad se Dominicum traxit imperium; statimque regressus, possessiones quas habebat vendidit. Arurae autem erant ei trecentae uberes, et valde optimae, quas vicinis largitus est, ne in aliquo aut sibi aut sorori molestia gigneretur. Caetera vero, quae in mobilibus possidebat, universa vendidit; et aggregato non exiguo pretio, indigentibus dedit, paucis tamen (0128A)ob sororem reservatis, quae et sexu et aetate videbatur infirmior.

CAP. III.--Rursus autem ecclesiam ingressus, cum audisset Dominum in Evangelio dicentem: Nolite cogitare de crastino (Matth. VI), reliquam quoque portionem pauperibus distribuit; neque se versari passus est domi, sed sorore fidelibus ac notis virginibus commendata, ut earum nutriretur exemplo, ipse jam omnibus saeculi vinculis liber, asperum atque arduum arripuit institutum.

Necdum autem tam crebra erant in Aegypto monasteria, neque omnino quisquam aviam solitudinem noverat; sed quicunque in Christi servitute sibimetipsi prodesse cupiebat, non longe a sua villula separatus instituebatur. Erat igitur in agello vicino (0128B)senex quidam, vitam solitariam a prima sectatus aetate: hunc Antonius cum vidisset, aemulatus est ad bonum. Et primo quidem incipiens etiam ipse, in locis paululum a villa remotioribus manebat: exinde autem, si quem vigilantem in hoc studio compererat, procedens, quaerebat ut apis prudentissima; nec ad habitaculum suum ante remeabat, nisi ejus quem cupiebat frueretur aspectibus; et sic, tanquam munere mellis accepto, abibat ad sua. Tali ibidem institutus exordio, cum per dies singulos ita animum roboraret, ut nec opum paternarum, nec suorum meminisset affinium, omne etiam desiderium et sollicitudinem erga id quod coeperat exerceret, operabatur manibus suis, sciens scriptum esse: Qui non operatur, non manducet (II Thess. III). Mercedem tamen (0128C)operis sui, pretio panis excepto, egentibus largiebatur. 37 Orabat frequenter, quippe qui didicerat quod oporteret sine intermissione Dominum orare (I Thess. V).

Auditioni etiam Scripturarum ita studium commodabat, ut nihil ex ejus animo laberetur; sed universa Domini praecepta custodiens, memoriam pro libris haberet. Sic suam vitam instituens, ab universis fratribus puro diligebatur affectu; et omnibus, ad quos studio discendi pergebat, obediens, proprias singulorum gratias hauriebat: hujus continentiam, (0129A)jucunditatem illius sectabatur; istius lenitatem, illius vigilantiam, alterius legendi aemulabatur industriam; istum jejunantem, illum humi quiescentem mirabatur; alterius patientiam, alterius mansuetudinem praedicabat. Omnium quoque vicariam erga se retinens charitatem, atque universis virtutum partibus irrigatus, ad sedem propriam regrediebatur. Ibi secum universa pertractans, omnium in se bona nitebatur exprimere. Neque vero adversum coaevos aliquando movebatur, sed ea tantummodo flamma egregio viro crescebat in pectore, ne secundus cuiquam in praedictis operibus inveniretur. Et hoc ita faciebat, ut cum omnes gloria anteiret, omnibus tamen charus esset. Nam et vicini et monachi, ad quos saepe veniebat, Antonium videntes, Deicolam nuncupabant; (0129B)indultisque naturae vocabulis, quidam ut filium, alii ut fratrem diligebant.

CAP. IV.--Dum haec gereret Antonius, quibus omnium in seprovocaret affectum, inimicus nominis Christianidi abolus, impatienter ferens tantas in adolescente virtutes, veteranis eum aggressus est fraudibus. Et primo quidem tentans, si quo modo posset ab arrepto eum instituto detrahere, immittebat ei memoriam possessionum, sororis defensionem, generis nobilitatem, amorem rerum, fluxam saeculi gloriam, escae variam delectationem, et reliqua vitae remissioris blandimenta; postremo virtutis arduum finem, et maximum perveniendi laborem, necnon et corporis fragilitatem suggerebat, et aetatis spatia prolixa: prorsus maximam ei cogitationum caliginem suscitabat, (0129C)volens eum a recto proposito revocare.

Postquam autem diabolus orationibus ejus ad Deum, per passionis fidem se intellexit elidi, consueta adversum omnes adolescentes arma arripiens, nocturnis eum inquietabat illecebris. Et primum noctibus infesta multitudine et horribili metu sonitus eum exagitare conabatur. Per dies etiam tam apertis in eum telis irruebat, ut nullus ambigeret, quin Antonius contra diabolum dimicaret. Nam et ille cogitationes sordidas conabatur inserere, et hic eas oratu submovebat assiduo. Ille titillabat sensus naturali carnis ardore; hic fide, vigiliis et jejuniis corpus omne vallabat. Ille per noctes in pulchrae mulieris vertebatur ornatum, nulla omittens figmenta lasciviae; (0129D)hic ultrices gehennae flammas et dolorem vermium recordans, ingestae sibi libidini opponebat.

Ille lubricum adolescentiae iter, et ad ruinam facile proponebat; hic aeterna futuri judicii tormenta considerans, illaesam animae puritatem per tentamenta servabat. Ista autem omnia ad confusionem diaboli fiebant; qui enim similem se Deo fieri posse existimabat, nunc ab adolescente ut miserrimus deludebatur; et qui contra carnem et sanguinem saeviebat, ab homine, qui carnem portabat elisus est. Adjuvabat enim servum suum Dominus, qui nostri gratia carnem suscipiens, victoriam corpori contra diabolum largitus est, ut, singulis ita certantibus, apostolicum liceret proferre sermonem: Non (0130A)autem ego, sed gratia Dei, quae mecum est (I Cor. XV).

Postremo cum nec hoc argumento destruere posset Antonium draco teterrimus, et videret se semper ab ejus cogitationibus repelli, secundum quod scriptum est (Marc. IX), stridens dentibus et ejulans, qualis est, talis merito apparebat et vultu: puer horridus atque niger, ad ejus se genua provolvens, humana voce flebat, dicens: Multos seduxi, plurimos decepi; nunc autem ut a caeteris sanctis, ita et tuo sum labore superatus. Quem cum interrogaret Antonius quisnam esset, qui talia loqueretur, ait: Ego sum fornicationis amicus, ego multimoda adversum omnes adolescentes turpitudinis arma suscepi; hinc et spiritus fornicationis vocor. Quantos pudice vivere (0130B)disponentes fefelli! quot tenuiter incipientes, ad sordes pristinas redire persuasi! Ego sum, propter quem propheta lapsos increpat, dicens: Spiritu fornicationis seducti estis (Oseae IV), et revera per me et illi fuerant supplantati. Ego sum qui te ipsum saepe tentavi, et semper repulsus sum. Cum hoc Christi miles audisset, gratias agens Deo, et largiore adversus inimicum confortatus audacia, ait: Multum ergo despicabilis, multumque contemptibilis es; nam et obscuritas tua et aetas infirmarum signa sunt rerum. Nulla mihi jam de te cura est. Dominus mihi adjutor est, et ego exsultabo super inimicos meos (Psal. CXVII). Et statim, ad vocem cantantis, phantasma quod videbatur, evanuit.

CAP. V.--Haec autem Antonii contra diabolum (0130C)fuit prima victoria, imo virtus in Antonio Salvatoris: qui peccatum in carne condemnavit, 38 ut justificatio legis in nobis compleretur, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum (Rom. VIII). Sed neque Antonio securitatem dedit hic unus triumphus, nec diabolo semel fractae defecere vires. Nam et iste, ut leo rugiens (I Pet. V), quaerebat aditum per quem posset irrumpere; et ille Scripturarum doctus eloquio, multas esse daemonum captiones (Ephes. VI), solerti propositum labore servabat; considerans quia posset Satanas in carnis colluctatione superatus, novarum adversus se artium machinas acrius commovere. Idcirco magis ac magis subjugabat corpus suum, ne victor aliorum, in aliis vinceretur (I Cor. IX). Disponens igitur duriori se vitae (0130D)lege constringere, cum omnes infatigabilem adolescentis mirarentur instantiam, sanctum toleranter ferebat laborem, quia voluntariae servitutis longum in Dei opere studium, consuetudinem in naturam verterat.

CAP. VI.--Inediae autem et vigiliarum in tantum patiens erat, ut incredulitatem viribus vinceret. Pernoctabat in oratione saepissime, edebat semel in die post solis occasum, nonnunquam biduo triduoque sic permanens, quarta demum die reficiebatur. Sumebat vero panem et sal, potumque aquae perparvum. De carnibus vero et vino tacere melius puto quam quidquam dicere, quando nec apud plurimos quidem monachorum istiusmodi aliquid reperiatur. (0131A)Quieti autem membra concedens, junco contexto atque cilicio utebatur. Nonnunquam etiam super nudam humum jacebat, unguenta penitus repudians. Dicebat enim minime posse utentium, et praecipue juvenum corpora roborari, si olei essent lenitate mollita; oportere vero asperos carni labores imperari, secundum Apostoli praeceptum, dicentis: Quando infirmor, tunc fortior sum (II Cor. XII). Asserebatque sensum animi sic posse reviviscere, si corporis fuisset impetus fatigatus. Unde nec temporum longitudine laborum merita pensabat, sed amore et famulatu spontaneo semper, tanquam in principiis constitutus, ad profectum divini metus desiderium concitabat. Novisque cupiens augeri praeterita, supra memorati Doctoris sermonum recordabatur, qui ait: (0131B)Praeterita obliviscens, et in futurum convalescens (Philip. III). Meminerat quoque Eliae prophetae dicentis: Vivit Dominus, cui asto hodie ante ipsum (III Reg. XVIII); et disserebat cur hodie esset appositum, quia non computabat Elias praeteritum tempus, sed tanquam quotidie in certamine constitutus, talem se praebere cupiebat, qualem sciebat dignum Dei esse conspectibus, purum corde, et paratum obedire voluntati ejus.

CAP. VII.--Igitur sanctus Antonius secum reputans oportere Dei famulum ex instituto magni Eliae exemplum capere, et ad illud speculum vitam suam debere componere, ad sepulcra non longe a villa constituta secessit, uni de cognitis mandans ut statutis diebus sibi alimenta deferret. Et cum in una (0131C)memoria supra dictus frater eum clausisset, solus ibidem morabatur. Metuens ergo diabolus ne accessu temporis eremum quoque habitari faceret, ita eum aggregatis satellitibus suis, varia caede laceravit, ut doloris magnitudo et motum auferret et vocem. Nam et ipse postea saepe referebat, vulnera fuisse tam gravia, ut universa hominum tormenta superarent; sed Dei providentia, quae nunquam in se sperantibus deest, conservavit eum.

Alio die, is quem supra diximus frater advenit, cibos deferens assuetos; atque eum jacentem in terra semimortuum, fractis foribus, invenit. Quem impositum humeris, ad villulae domicilium reportavit. Quo audito, ingens vicinorum atque affinium multitudo concurrens, triste in medio positi funeris reddebat (0131D)officium. Et jam media noctis parte transgressa, gravis pervigiles omnium oculos vicerat sopor. Tum Antonius anima paululum redeunte suspirans, elevavit caput; caeteris vero alta quiete prostratis, eum, a quo delatus fuerat, vigilare conspexit; eumque nutu advocans, obsecravit ut, nullo penitus excitato, ad pristinum se referret habitaculum.

CAP. VIII.--Relatus ergo, juxta consuetudinem solus iterum permanebat; et stare quidem propter recentes plagas non poterat, orans vero prostratus, post orationem clara voce dicebat: Ecce hic sum ego Antonius, non fugio vestra certamina, etiamsi majora faciatis, nullus me separabit a charitate Christi (Rom. VIII). Psallebatque dicens: Si consistant (0132A)adversum me castra, non timebit cor meum (Psal. XXVI). Talia eo dicente, bonorum hostis diabolus, admiratus quod post tot verbera fuisset ausus reverti, congregatis canibus suis, et proprio se furore dilanians: Videtis, ait, quia nec spiritu fornicationis, nec corporis doloribus superatus, insuper audacter lacessit nos. Omnia arma corripite, acrius a nobis impugnandus est. Sentiat, sentiat. Debet scire quos provocet. Dixit, et ad hortantis vocem audientium turba consensit, quia innumeras diabolus habet artes nocendi. Sonitus igitur repentinus increpuit, ita ut loco funditus agitato, et parietibus patefactis, multifaria daemonum exinde turba se effunderet; nam et bestiarum et serpentium formas induentes, omnem protinus locum replevere phantasiis 39 leonum, (0132B)taurorum, luporum, aspidum, serpentium, scorpionum, necnon et pardorum atque ursorum. Et haec singula secundum suam fremebant naturam. Rugiebat leo, occidere volens; taurus mugitu et cornibus minabatur; serpens sibilo personabat; luporum impetus ingerebantur; pardus discoloriter auctoris sui calliditates varias indicabat. Truces omnium vultus, et vocis horridae dirus auditus. Antonius flagellatus atque confossus sentiebat quidem asperiores corporis dolores, sed imperterritus durabat mente pervigili. Et licet gemitum vulnera carnis exprimerent, sensu tamen idem permanens, quasi de inimicis luderet, loquebatur: Si virium aliquid haberetis, sufficeret unus ad praelium; sed quoniam Domino vos enervante frangimini, multitudine tentatis inferre (0132C)terrores, cum hoc ipsum infirmitatis indicium sit, quod irrationabilium induitis formas bestiarum. Rursumque confidens, aiebat: Si quid valetis, si vobis in me potestatem Dominus dedit, ecce praesto sum, devorate concessum. Si vero non potestis, cur frustra nitimini? Signum enim crucis et fides ad Dominum, inexpugnabilis nobis murus est. Multa contra sanctum Antonium minantes, fremebant dentibus suis, quod nullus eorum tentamenta consequeretur effectus, sed maxime e contrario gigneretur illusio.

CAP. IX.--Non oblitus Jesus colluctationis servi sui, eidem protector factus est. Denique cum elevaret oculos, vidit desuper culmen aperiri, et, deductis tenebris, radium ad se lucis influere. Post cujus splendoris adventum nec daemonum aliquis (0132D)apparuit, et corporis dolor extemplo deletus est. Aedificium quoque, quod paulo ante dissolutum fuerat, instauratum est. Illico praesentiam Domini intellexit Antonius, et ex intimo pectore trahens longa suspiria, ad lumen quod ei apparuerat loquebatur, dicens: Ubi eras, bone Jesu? ubi eras? Quare non a principio affuisti, ut sanares vulnera mea? Et vox ad eum facta est, dicens: Antoni, hic eram, sed expectabam videre certamen tuum. Nunc autem, quia dimicando viriliter non cessisti, semper auxiliabor tibi, et faciam te in omni orbe nominari. His auditis, exsurgens, in tantum roboratus, orabat ut intelligeret se plus recepisse tunc virium quam ante perdiderat. (0133A)Erat autem tunc Antonius annos natus triginta quinque.

CAP. X.--Exinde cum voluntate prompta per merita religiosa succresceret, vadens ad supradictum senem, precabatur ut in deserto habitarent pariter. Causante illo senile aevum et rei novitatem, solus contendit ad montem, et eremi adhuc monachis ignotae, vitae rupto metu, viam conatus est pandere. Sed nec tunc cessavit infatigabilis adversarius; nam impedire ejus propositum volens, argenteum discum in itinere projecit; quo viso, Antonius callidi artificis agnovit astutiam, stansque intrepidus, et discum torvis intuens oculis, doli auctorem in phantasmate objurgabat argenti, talia secum reputans: Unde hic in deserto discus? avium hoc iter est, nulla sunt (0133B)vestigia commeantium; lapsus de sarcina, prae magnitudine latere non potuit; sed et qui perdiderat reversus, ob solitudinem locorum, invenisset profecto quod ruerat. Hoc artificium, diabole, tuum est, non impedies voluntatem meam, argentum tuum tecum sit in perditionem. Haec illo dicente, discus ut fumus a facie ignis evanuit.

CAP. XI.--Dehinc non ut ante in phantasmate, sed ingentem auri massam jacentem in itinere conspexit. Verum hanc utrum diabolus simulaverit, an ad Antonium comprobandum, quia nec veris opibus inescaretur, virtus coelestis ostenderit, ignoratur. Hoc tamen agnovimus, quia quod visum est, aurum fuit. At ille magnitudinem admiratus radiantis metalli, rapido cursu, quasi quoddam vitaret incendium, (0133C)ad montem usque perrexit, ibique flumine transvadato, invenit castellum desertum, plenum (ob tempus et solitudinem) venenatorum animalium, in quo se constituens novus hospes habitavit. Statim ad ejus adventum ingens turba serpentium, quasi persecutorem passa, profugit. At ille obstructo lapidibus introitu, panes mensium sex, ut Thebaeis mos est, secum recondens (nam crebro per annum incorrupti durare solent) necnon et exiguum habens aquae, solitarius perdurabat; nusquam inde procedens, nunquam aliquem suscipiens, intantum ut cum bis in anno per tectum desuper panes acciperet, nullum cum deferentibus haberet alloquium.

CAP. XII.--Multis igitur, videndi eum desiderio et studio requirendi, ante ostium ejus pernoctantibus, (0133D)audiebantur ut vulgi voces adversum Antonium, tumultusque dicentium: Quid te nostris ingeris habitaculis? quid tibi et deserto? Abscede a finibus alienis, non potes hic habitare, non nostras insidias sustinere. Et primo quidem, qui foris erant existimabant aliquos homines scalis appositis introisse, ibique contendere. Postquam autem per cavernas introspicientes, nullum viderunt, daemones intellexerunt contra eum contendere; et nimio metu perterriti, Antonii auxilium flagitabant. At ille 40 ostio propinquans ad consolandos fratres, ne timerent, atque ut inde recederent, precabatur, trepidantibusque asserebat cunctis a daemonibus incuti metum: Signate vos, inquiens, et abite securi, ipsosque semetipsos (0134A)sinite deludere. Itaque illis revertentibus, hic remanebat illaesus, nec unquam in certamine lassabatur. Accedentium autem augmenta profectuum, vel debilitas repugnantium, maximum ejus contentioni levamen addiderant, et ejus animo constantiam suggerebant. Rursusque ad eremum venientibus turbis quae jam mortuum eum se existimaverant reperturos, ille psallebat intrinsecus: Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. Sicut deficit fumus, deficiant; ut liquescit cera a facie ignis, ita pereant peccatores a facie Dei (Psal. LXVII). Et iterum: Omnes gentes circumdederunt me, et in nomine Domini vindicavi in eis (Psal. CXVII).

CAP. XIII.--Sic Antonius annis viginti solitarie (0134B)transactis, atque ab hominum segregatus conspectibus perduravit. Cum ergo multorum et propositum imitari cupientium, et notorum multitudo ad eum concurreret, necnon et patientium infinita se caterva conglomeraret, tandem pene jam per vim foribus evulsis, quasi ex aliquo coelesti aditu consecratus apparuit. Obstupuerunt universi et oris gratiam et corporis dignitatem, quod nec per quietem intumuerat, nec jejuniis, daemonumque certamine faciem ejus pallor obsederat; sed e contrario, quasi nihil temporis exegisset, antiquus membrorum decor perseveravit. Pro quanto miraculo! quae in illo animi puritas fuit! Nunquam hilaritate nimia resolutus in risum est, nunquam recordatione peccati tristitia ora contraxit, non magnis stupentium se elatus est laudibus. (0134C)Nihil in illo indecens solitudo, nihil asperum quotidiana cum hostibus bella contulerant; sed temperata mens aequali ad cuncta ferebatur examine. Plurimos igitur ab immundis spiritibus et infirmitatibus variis Dei gratia per Antonium liberavit. Sermo ejus sale conditus consolabatur moestos, docebat inscios, concordabat iratos, omnibus suadens nihil amori Christi anteponendum. Proponebatque ante oculos bonorum magnitudinem futurorum, et Dei clementiam, et beneficia retexebat indulta, quod proprio Filio suo non pepercerit Deus, sed pro nostra omnium salute eum tradiderit (Rom. VIII). Nec mora, plura audientium corda ad humanarum rerum contemptum haec ejus suasit oratio, et habitandae eremi istud ejus exordium fuit.

(0134D)CAP. XIV.--Quid sane et in Arsinoitarum oppido gestum sit, non transibo silentio. Nam cum fratres vellet invisere, et rivulum fluminis Nili, qui crocodilis et multis saevis fluminis bestiis plenus erat, transvadare esset necesse, tam cum comitibus suis transivit illaesus, quam inde redibat incolumis. Rursusque in pristinis laboribus perseverans, multos magisterio suo fratres confirmavit, ita ut brevi tempore plurima fierent monasteria. Novos antiquosque monachos, pro aetate vel tempore, paterno moderabatur affectu.

CAP. XV.--Quadam autem die, cum sanctus Antonius a congregatis fratribus rogaretur ut eis institutoria largiretur praecepta, cum prophetica fiducia (0135A)exaltans vocem, aiebat ad omnem quidem mandatorum disciplinam Scripturas posse sufficere; sed et hoc optimum fore, si mutuis se invicem fratres sermonibus consolarentur. Et vos ergo, inquit, ut patri referte quae nostis, et ego quae per longam aetatem consecutus sum quasi filiis indicabo. Hoc sit autem primum cunctis in commune mandatum, nullum in arrepti propositi vigore lassescere, sed quasi incipientem augere semper debere quod coeperit, praesertim cum humanae vitae spatia, aeternitati comparata, brevissima sint ac parva. Ita exorsus, paululum siluit; et admiratus nimiam Dei largitatem, rursus adjecit, dicens: In praesenti hac vita aequalia sunt pro rerum commutatione commercia, nec majora recipit ab emente qui vendit. Promissio autem vitae (0135B)sempiternae vili pretio comparatur. Scriptum est enim: Dies vitae nostrae septuaginta anni; si autem multum, octoginta; quidquid reliquum est, labor et dolor est (Psal. LXXXIX). Quando ergo octoginta, aut centum, ut multum, annis laborantes, in Dei opere vixerimus, non pari tempore regnaturi sumus in futuro; sed pro annis praedictis, omnium nobis saeculorum regna tribuentur. Non terram haereditabimus, sed coelum; corpus quoque corruptum relinquentes, idipsum cum incorruptione recipiemus. Ergo, filioli, non vos aut taedium defatiget, aut vanae gloriae delectet ambitio: Non sunt enim condignae passiones hujus temporis, ad superventuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII).

Nemo, cum despexerit mundum, reliquisse se arbitretur (0135C)ingentia, quia omnis terra, ad infinitatem comparata coelorum, brevis ac parva est. Si ergo nec universo orbi renuntiantes, dignum aliquid habitaculis possumus compensare coelestibus, se unusquisque consideret, et statim intelliget, parvis aruris et parietibus, vel modica auri portione contempta, nec gloriari se debere, quasi magna dimiserit; nec taedere, quasi 41 parva sit recepturus. Ut enim contemnit aliquis unam aeream drachmam, ad drachmas centum aureas conquirendas; ita etiam, qui totius orbis dominium dereliquit, centuplum de melioribus praemiis in sublimi sede recipiet. Ad summum, illud perspicere debemus, quod etsi nostras velimus retentare divitias, lege mortis ab ipsis devellamur inviti, ut in libro Ecclesiastis (Eccl. II) scriptum est. Cur (0135D)ergo non facimus de necessitate virtutem? cur non ad lucranda regna coelestia ultro relinquimus quod lucis istius fine perdendum est? Nihil eorum curae sit Christianis, quae secum auferre non possunt; illud potius debemus expetere, quod nos ducat ad coelum, sapientiam scilicet, castitatem, justitiam, virtutem, sensum pervigilem, pauperum curam, fidem in Christo robustam, animum irae victorem, hospitalitatem. Haec sectantes, mansionem nobis in terra quietorum, secundum Evangelium (Joan. XIV), praeparabimus. Consideremus Domini esse nos famulos, et servitutem debere ei a quo creati sumus. Ut enim servus praeteriti gratia famulatus, praesens aut futurum non contemnit imperium, nec audet asserere (0136A)quod ex labore transacto instantis operis habere debeat libertatem, sed jugi studio (ut in Evangelio [Lucae XII] scriptum est) eamdem semper exhibet servitutem, ut et Domino placere possit, et ne metum lucretur et verbera; sic et nos divinis congruit parere praeceptis, scientes quod aequus ille retributor, in quo quemque invenerit, in eo sit judicaturus, quod prophetica per Ezechielem voce testatur (Ezech. XXXIII). Nam et infelix Judas propter unius noctis impietatem, omni praeteriti temporis labore privatus est. Idcirco tenendus est continuus instituti rigor, habentibus Deum auxiliatorem, sicut scriptum est: Quia omni proponenti bonum Deus cooperatur (Rom. VIII).

Ad inertiam autem calcandam, Apostoli praecepta (0136B)replicemus, quibus se mori quotidie testabatur (I Cor. XV): similiter et nos humanae conditionis vitam ancipitem retractantes, non peccabimus. Cum enim excitati a somno, ad vesperam nos pervenire dubitemus, et quieti corpora concedentes, de lucis non confidamus adventu, et ubique naturae ac vitae incertae memores, Dei nos intelligamus providentia gubernari; hoc modo non delinquemus, aut aliqua fragili cupiditate raptabimur; sed nec irascemur quidem adversus aliquem, nec terrenos congregare thesauros ambiemus: quin potius metu quotidiani recessus, et sejungendi corporis jugi meditatione, omnia caduca calcabimus. Cessabit mulierum amor, libidinis exstinguetur incendium, invicem nobis debita nostra donabimus, ante oculos semper habentes (0136C)ultimae retributionis adventum: quia major formido judicii et poenarum timor horridus, simul et lubricae carnis incentiva dissolvit, et ruentem animam quasi ex aliqua rupe sustentat. Ideoque precor ut ad finem propositi omni labore tendamus (Philip. III). Nemo post tergum respiciens Lot imitetur uxorem (Gen. XIX), praesertim cum Dominus dixerit nullum ponentem manum super aratrum et respicientem retrorsum, dignum esse regno coelorum (Lucae IX). Respicere autem retrorsum nihil aliud est quam in eo poenitere quod coeperis, et mundanis rursus desideriis obligari.

Nolite, quaeso, virtutis tanquam impossibile nomen pavere, nec peregrinum vobis aut procul positum videatur hoc studium, quod ex nostro pendet (0136D)arbitrio. Hujus operis homini inserta natura est, et ejusmodi res est, quae nostram tantummodo exspectat voluntatem. Graeci studia transmarina sectentur, et in alieno orbe constitutos, inanium litterarum quaerant magistros; nobis vero nulla proficiscendi, nulla transfretandi fluctus necessitas imminet, in omni sede terrarum constituta sunt regna coelorum. Unde et Dominus in Evangelio ait: Regnum Dei intra vos est (Lucae XVII); virtus quae in nobis est, mentem tantum requirit humanam. Cui enim dubium est quia naturalis animae puritas, si nulla fuerit extrinsecus sorde polluta, fons sit et origo omnium virtutum? Bonam eam necesse est creaverit bonus Creator. Quod si forte cunctabimur, (0137A)audiamus Jesum filium Nave populo dicentem: Rectum facite cor vestrum ad Dominum Deum Israel (Josue XXIV). Nec Joannes dissonam tulit de virtute sententiam. praedicans: Rectas facite semitas ejus (Lucae III). Siquidem hoc est rectam esse animam, cum ejus principalis integritas nulla vitiorum labe maculatur; si naturam mutaverit, perversa tunc dicitur; si bona conditio servetur, et virtus est. Animam nostram commendavit nobis Dominus, servemus depositum quale accepimus. Nemo causari potest extrinsecus situm, quod in se nascitur; facturam suam qui fecit agnoscat, opus suum inveniat ut creavit. Sufficit nobis naturalis ornatus; ne deturpes, homo, quod tibi largitio divina concessit. Opera Dei immutare velle, polluere est.

(0137B)Illud etiam sollicite providere debemus, ut tyrannicam irae superemus insaniam, quia scriptum est: Iracundia viri justitiam Dei non operatur (Jac. I). Et iterum: Desiderium concupiscens parit peccatum, quo perfecto, mors gignitur (Ibid.). Divinae vocis praeceptum est (Prov. IV), ut jugi custodia tueamur animam nostram, 42 quia exercitatos ad supplantandum habemus inimicos, daemones scilicet, contra quos nobis, secundum apostolicam contestationem, pugna sine intermissione est. At enim: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates hujus mundi, adversus spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Ingens eorum turba istum pervolat aerem, non procul a nobis hostium caterva discurrit. Et diversitatem (0137C)quidem eorum non est meae parvitatis exponere, sed hanc majoribus concedo rationem. Quod autem in promptu est, et ignorare non expedit, dolos scilicet eorum adversum nos compositos breviter indicabo.

Hoc primum debemus mentibus affigere, nihil Deum fecisse quod malum est, nec ab ejus institutione daemonum coepisse principia: perversitas ista, non naturae, sed voluntatis est vitium. Boni etenim, utpote a Deo conditi, ex proprio mentis arbitrio ad terras ruere de coelis; ibique in coeni sordibus volutati, gentilitatis impias constituere culturas; et nunc de nobis torquentur invidia, atque universa mala commovere non cessant, ne pristinis eorum sedibus succedamus.

(0137D)Diversa autem eorum et partita nequitia est. Quidam enim ad summum nocendi verticem pervenere, alii ex comparatione pejorum videntur esse leviores; atque omnes pro possibilitate virium, diversa contra singulas sumpsere certamina. Idcirco necessarium est donum spirituum discernendorum a Domino petere (I Cor. XII), ut possimus tam fraudes eorum quam studia pervidentes, adversus disparem pugnam unum Dominicae crucis elevare vexillum. Hoc munere Paulus accepto, docebat dicens: Non enim ejus ignoramus astutias (II Cor. II). Ad cujus exemplum etiam nos oportet ex his quae passi sumus, mutuis nos invicem instruere sermonibus.

Hostile illis contra omnes Christianos, maxime (0138A)vero contra monachos et virgines Christi, odium est. Eorum semitis laqueos praetendunt, eorum mentes impiis atque obscoenis cogitationibus nituntur evertere; sed nihil vobis in hoc terroris incutiant. Fidelium enim orationibus atque jejuniis ad Dominum statim corruunt; nec tamen si paululum cessaverint, prorsus plenam putetis esse victoriam. Solent etiam saucii gravius assurgere, et mutata arte pugnandi, cum in cogitatione nihil egerint, pavoribus terrent, assumentes nunc mulierum, nunc bestiarum, nunc serpentium formas, necnon et ingentia quaedam corpora, et usque ad tectum domus porrectum caput, infinitas species et militum catervas. Quae omnia ad primum quodque crucis signum evanescunt. His quoque agnitis fallaciarum modis, incipiunt praesagire, (0138B)et futurorum dierum eventus velle praedicere. Cumque et in his contempti fuerint, ipsum jam suae nequitiae principem ac totius mali summitatem, ad subsidium sui certaminis vocant.

CAP. XVI.--Crebro denique Antonius talem a se visum diabolum asserebat, qualem et beatus Job, Domino revelante, cognoverat (Job XLI). Oculi ejus ac si species Luciferi, ex ore ejus procedunt lampades incensae. Crines quoque incendiis sparguntur, et ex naribus ejus fumus egreditur, quasi fornacis aestuantis ardore carbonum. Anima ejus ut pruna, flamma vero ex ore ejus glomeratur. Cum hujusmodi terroribus visus est princeps daemonum, inquit Antonius, et ingentia saepe, ut dixi, promittens, impietatis suae defurit lingua magniloqua. De qua (0138C)Dominus triumphavit, ad Job dicens (Ibid.): Arbitratur enim ferrum ut paleas, aeramentum ut lignum putridum, maria ut terram, tartarum profundi tanquam captivum aestimavit, abyssum ut deambulatorium. Per prophetam quoque increpat, dicens: Persequens comprehendam (Exodi XV), et omnem orbem terrarum manu mea ut nidum obtinebo, et ut ova derelicta auferam (Isaiae X). Sic iniquus funereas evomens voces, bene viventium aliquos frequenter illaqueat, sed nos nec ejus pollicitationibus credere, nec minas formidare debemus; fallit enim frequenter, nihilque verum promittit. Nam si non mendacia cuncta loqueretur, quomodo talia et tam infinita promittens, hamo crucis ut draco aduncatus a Domino est, et capistro ligatus ut jumentum, (0138D)et quasi mancipium fugitivum vinctus circulo, et armilla labia perforatus (Job XL), nullum omnino fidelium devorare permittitur? Nunc miserabilis ut passer, ad ludum irretitus a Christo est, nunc comites suos quasi scorpiones et serpentes, calcaneo Christianorum substratos gemit. Ille qui universa maria a se deleta plaudebat, ille qui orbem terrarum manu sua teneri pollicebatur, ecce a vobis vincitur, ecce me adversum se prohibere non potest disputantem. Contemnenda est, filioli, penitus cum inanibus verbis superba jactantia; fulgor ille, qui lucere se simulat, non veri splendor est luminis, sed quibus arsurus est indicat flammas. Nam dicto citius recedens, suarum secum refert simulacra poenarum.

(0139A)Solent etiam cum modulatione nonnunquam apparentes psallere, proh nefas! ad haec et impuro ore sacra Scripturarum eloquia meditantur. Frequenter enim legentibus nobis, quasi Echo ad extrema verba 43 respondent. Dormientes quoque excitant ad orandum, ut totius noctis somnum eripiant; plerosque etiam, dum se in monachorum nobilium habitu transferunt, monachos coercent, et pristina, quibus conscii sunt, peccata imputant; sed spernendae sunt eorum increpationes, et admonitiones jejunandi, vigiliarum quoque fraudulenta suggestio. Ob id enim familiares nobis species assumunt, ut affinitate virtutum nocentes, facilius virus interserant, et innocentes quosque per speciem honestatis elidant. Impossibile postea durumque hoc studium praedicant, (0139B)ut dum onerosum esse videtur quod coeptum est, ex desperatione taedium, et ex taedio succedat ignavia. Idcirco propheta missus a Domino, luctuosa denuntians, sublimi voce dicebat: Vae qui potat proximum suum subversione turbida (Habac. II). Hujusmodi enim exhortamenta, depravatoria sunt itineris, quod ducit ad coelum. Idcirco cum venisset Dominus ad terras, et vera de eo daemones inviti praedicarent, (vere enim dicebant [Lucae IV]: Tu es Christus Filius Dei vivi), vociferantium ora claudebat, qui vinctas hominum linguas solvebat, ne cum praeconio veri perversitatis venena miscerent; et ut nos ejus exemplo, etiamsi profutura suaderent, in nullo his commodaremus assensum, quia profecto non congruit nos post libertatem a Domino concessam, et Scripturarum (0139C)praecepta vitalia, a diabolo vivendi capere consilia, qui suum deserens ordinem, sacrum Christi temeravit imperium. Propterea etiam Dominus eum de Scripturis loquentem jubebat tacere, quia peccatori dicit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX)? Omnia daemones simulant, colloquuntur saepe cum fratribus, saepe cum turba inconditos excitant sonitus, manus apprehendunt, sibilant, insipienter cachinnant, ut vel in puncto peccati Christianum pectus introeant. Cumque ab universis fuerint repulsi, ad extremum debilitatem suam lamentatione testantur. Et Dominus quidem quasi Deus, et suae conscius majestatis, obmutescere his imperabat; nos autem vestigiis sanctorum inhaerentes, eamdem gradiamur (0139D)viam, qui memoratas subtilius fallacias pervidentes, canebant: Cum consisteret adversum me peccator, obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII). Et iterum: Ego vero tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum; et factus sum ut homo non audiens (Psal. XXXVII). Christus silentium ut Dominus imperavit, nos diabolo nihil credamus, et vincemus. Si orare compellunt, si jejunia suadent, non ex eorum nos monitis, sed ex nostra consuetudine id agamus. Denique etiam si irruentes mortem nobis intentare videantur, ridendi potius sunt quam timendi, quia cum sint debiles, minantur cuncta, nec faciunt. Equidem de istis jam transitorie me dixisse memini, (0140A)tamen eadem nunc explicanda sunt latius, quia non mediocrem affert repetitio cautelam.

Adveniente Domino, destructus est inimicus, et omne penitus ejus robur elanguit. Propter quod pristinae virtutis memor, quasi tyrannus jam senescens, cum ruisse se videat, in perniciem grassatur humanam; nec tamen potest firmum Deo pectus cogitationum et caeterarum fraudum arte pervertere. Nam luce clarius est quoniam adversarii nostri, cum nec humana carne sint septi, ut causari valeant, idcirco nos a se non posse superari, quia, clauso ostio interiore, intrare non valeant. Et revera si fuissent hoc fragili corpore colligati, observato introitu, iisdem negaretur accessus. Cum autem (ut diximus) hoc impedimento sint liberi, et obstructa (0140B)penetrent, atque in omni licenter volitent aere, manifestum est ob enervationem eorum permanere ecclesiae corpus illaesum. Denique satellites impii cum principe suo diabolo, quem Salvator in Evangelio homicidam et patrem malitiae ab initio fuisse firmat (Joan. VIII), nobis adversum se dimicantibus fortiter, nullo modo cessissent, si potestas eorum non fuisset ablata. Nam si mentior, cur nobis, Satanas, parcis, qui ubique discurris? cur, qui nullo clauderis loco, adversum te bene viventium et disputantium non potes labefactare constantiam?

Sed fortasse nos diligis, quos quotidie conaris obruere; aut credibile est te esse bonitatis magistrum, et favere magis optimis quam nocere? Et quid tam charum tibi esse potest quam laedere, maxime eos (0140C)qui tuis sceleribus viriliter repugnant, secundum quod scriptum est: Quia abominatio est pietas peccatori (Eccli. I). Quis tam secundum ad malitiam possidet pectus? quis tam meditatas implere conatur insidias? Scimus te impurissimum cadaver; scimus quia idcirco vivimus Christiani, et contra te nobis est secura congressio, quia infirmatus es a Domino. Ideo de tuis confoderis jaculis, quia minationem tuam non sequitur effectus: quod si fallimur, cur cum terrore simulato, cur magnitudine corporum nostram aggrederis fidem? Si voluntatem sequitur possibilitas, tantum tibi velle sufficiat. Is enim potentiae mos est, non extranea fallaciae adjumenta conquirere, sed sua virtute implere quod cupiat. At nunc dum theatrali mutatione formarum, quasi rudem infantiam scenica 44 (0140D)niteris simulatione deludere, exhaustas vires manifestius probas. Nunquidnam verus ille angelus contra Assyrios missus a Domino (IV Reg. XIX), aut populorum eguit societate, aut sonitus quaesivit, aut plausus; et non potius tacitam exercens potestatem, centum octogintaquinque millia hostium, sermone velocius, juxta jubentis Domini prostravit imperium? Vos ergo cum fragiles sitis viribus, perpetuus vos consequitur interitus.

CAP. XVII.--At dicet aliquis: Cur diabolus egrediens, beati Job omnem in ruinam impulit domum (Job I)? cur ejus opibus penitus dissipatis, parietum quoque fundamenta subvertens, unum numerosae sobolis coacervavit sepulcrum (Ibid., II)? cur ipsum ad (0141A)extremum diri vulneris novitate percussit? Qui hoc opponit, audiat e diverso: non diabolum potuisse hoc, sed Dominum, a quo potestas adversum nos dupliciter datur, vel ad gloriam, si probamur, vel ad poenam, si delinquimus. Quin potius ex hoc animadvertat, ne contra unum quidem hominem diabolum quidquam potuisse, si non potestatem accepisset a Domino. Nullus enim quod suae ditionis est ab alio deprecatur. Sed quid Job memoro, quem nec expetitum potuit vincere? sed nec contra jumenta quidem ejus, nec contra oves suas, sine concessu Dei proprium robur exercuit. Sic etiam in Evangelio scriptum est: Daemones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum (Matth. VIII). Quomodo igitur qui porcorum expetunt mortes, imaginem (0141B)Dei hominem, et tam charum Conditori animal suo valebunt jure pervertere?

Magna, dilectissimi, adversum daemones arma sunt vita sincera et intemerata ad Deum fides. Credite mihi experto: pertimescit Satanas recte viventium vigilias, orationes, jejunia, mansuetudinem, voluntariam paupertatem, vanae gloriae contemptum, humilitatem, misericordiam, irae dominatum, et praecipue purum cor erga Christi amorem. Novit teterrimus coluber, ex praecepto Domini sub justorum se jacere vestigiis, qui ait: Ecce dedi vobis potestatem calcare super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Lucae X).

Si autem et divinationem se habere simulantes, venturos fratres nuntiaverint, et adfuerint quos venire (0141C)praedixerant, nec sic fides est commodanda mendacibus: ob id enim praecessere venientes, ut credulitas sibi paretur ex nuntio, et postea aditus ex credulitate fallaciae. Verum in hoc nullum Christiano debet esse miraculum, cum non tantum qui levitate naturae per cuncta discurrunt, valeant pervenire gradientes; sed homines quoque equorum velocitate praevecti, nuntiant adfuturos. Non enim ea quae nondum fieri coepta sunt referunt, quia Deus solus conscius est futurorum (Dan. XIII); sed quorum conspiciunt in actu initium, eorum sibi tanquam fures apud ignaros vendicant notionem. Nam quantos nunc putatis qui possint velocitate puerili istum coetum nostrosque contra se sermones, ante relatum alicujus hic positi, longe manentibus indicare? Hoc quod dico vobis, (0141D)perspicuum fieri potest exemplis. Si quis a Thebaide aut alicujus regionis oppido coeperit proficisci, et hunc daemones viderint in itinere ambulantem, pernicitate memorata possunt praedicere venientem. Ita et de Nili inundatione solemni, cum multas in Aethiopia viderint pluvias, e quibus fluvius intumescens, ultra alveum effluere consuevit, praecurrentes ad Aegyptum, nuntiant amnis adventum. Hoc autem et homines, si illis celeritatis esset tanta natura, facile nuntiarent. Ut enim speculator beati David ad verticem loci celsioris ascendens (II Reg. XVIII), prior quam hi qui in terra erant prospiciens venientes, non quaedam incerta de futuris, sed de his qui venire coeperant nuntiabat; sic et daemones cura pervigili omnia (0142A)considerantes, rapido cursu sibi invicem nuntiant. Sed si forte contigerit ut Dei nutu ad finem coepta non veniant, hoc est, si aut viator e media regrediatur via, aut suspensae nubibus aquae ad altum coeli cardinem deferantur, tunc decipientium una cum credentibus error aperitur. Haec gentilitatis fuere principia, his praesagitorum dolis apud delubra daemonum quondam credebantur oracula: quae adventu Domini nostri Jesu Christi, indicto sibi silentio, obmutuerunt, suosque perdidere captivos. Quis (rogo) aut medicum ex observatione morborum, cum animae aestuantis incendium de venarum pulsu levi digitorum scrutatur attactu, divinam arbitratur habere notitiam? Quis gubernatorem navigationis suae viam inter coeli sidera requirentem majestatis honore veneratur? Quis (0142B)agricolam de aridis aestatis fervoribus, aut de hiemali aquarum largitate vel frigore disputantem, non potius experientia laudat, quam dei consecrat nomine?

Verum, ut concedamus paulisper vera daemones nuntiare, respondete mihi, quis fructus est nosse venientia? Nunquid aut sciens haec aliquando laudatus, aut punitus est nesciens? In hoc unusquisque sibi praeparat, seu tormenta, seu gloriam, si vel negligat Scripturarum mandata, vel faciat. Nullus ob id nostrum hanc arripuit vitam, ut habeat praescientiam futurorum, sed ut praeceptis Domini 45 obediens, amicus esse incipiat de servo. Curandum est non praescire quae veniunt, sed implere quae jussa sunt; nec institutionibus bonis hanc flagitare mercedem, cum magis debeamus victoriam contra diabolum ab auxiliatore (0142C)Domino postulare. Sed si forte aliquis hoc libenter assumat, ut futura cognoscat, habeat purum cor; quia credo animam Deo servientem, si in ea perseveraverit integritate qua nata est, plus scire posse quam daemones. Talis erat anima Elisaei, quae aliis incognitas virtutes faciebat.

CAP. XVIII.--Nunc jam caeteras vobis daemonum explicabo fallacias. Solent nocte venientes, angelos Dei se fingere, laudare studium, mirari perseverantiam, futura praemia polliceri. Quos cum videritis, tam vos quam domos vestras crucis armate signaculo, et confestim solventur in nihilum: quia metuunt illud trophaeum in quo Salvator aereas exspolians potestates, eas fecit ostentui. Solent etiam variis simulationibus membra torquere, et nostris procaciter (0142D)offerre se visibus, ut mentem pavore, et corpus horrore concutiant. Sed et in hoc fides Deo tuta fugat eos quasi infirma ludibria.

Non est autem difficilis bonorum spirituum malorumque discretio, quae sic Deo tribuente panditur: Sanctorum angelorum amabilis et tranquillus aspectus est, quia non contendunt neque clamant, neque audiet aliquis vocem eorum; verum tacite leniterque properantes, gaudium, exsultationem, fiduciam pectoribus infundunt, siquidem cum illis est Dominus, qui est fons et origo laetitiae. Tunc mens nostra non turbida, sed lenis et placida angelorum luce radiatur; tunc anima coelestium praemiorum aviditate flagrans, effracto (si posset) humani (0143A)corporis domicilio, et membris exonerata mortalibus, cum his quos videt abire festinat ad coelum. Horum tanta benignitas est, ut si quis pro conditione fragilitatis humanae, miro fuerit eorum fulgore perterritus, omnem continuo ex corde auferant metum. Ita Gabriel cum Zachariae loqueretur in templo (Lucae XII); et angeli cum divinum Virginis partum pastoribus nuntiarent (Matth. XXVIII), et qui Dominici corporis agebant excubias, securis videntium se mentibus ostendentes, ne metuerent imperabant. Metus enim non tantum ex pavore animi, quantum ex magnarum rerum saepe incutitur aspectu. Pessimorum vero vultus truces, sonitus horridi, sordidi cogitatus, plausus motusque indisciplinatorum adolescentum vel latronum; e quibus confestim timor (0143B)animae, sensibus torpor incutitur; odium Christianorum, monachorum moeror et taedium, suorum recordatio, metus mortis, cupido nequitiae, lassitudo virtutis, cordis hebetatio. Si igitur post timorem horrore conceptum, successerit gaudium et ad Deum fiducia atque ineffabilis charitas, venisse sciamus auxilium, quia securitas animae praesentis majestatis indicium est. Sic namque et Abraham patriarcha videns Deum, gavisus est (Joan. VIII); et Joannes cum Mariam supervenisse sentiret, quae in sacri ventris hospitio universitatis gestabat parentem, exsultavit necdum natus in gaudium. (Lucae I). Si autem incussa formido permanserit, hostis est qui videtur: quoniam nec refovere novit, ut Gabriel paventem Virginem ne timeat jubet (Lucae I); et (0143C)sicuti pastores nuntio consolati sunt (Ibid.). Quinimo pavorem duplicat, et usque ad profundam impietatis foveam, ut sibi homines prosternantur impellit. Exinde misera gentilitas, dominicae interdictionis ignara, falso daemones deos opinata est. Christianorum autem populos his fallaciis irretiri non passus est Dominus, qui diabolum in Evangelio audacter sibi principatum omnium praesumentem repulit, dicens: Vade retro, Satana. Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV; Deut. VI et X). Horum verborum etiam nobis licentia est tributa; quia idcirco locutus est talia, ut similitudo tentamentorum auctoris nostri frangeretur eloquiis.

CAP. XIX--Illud quoque, mei charissimi, admoneo, (0143D)ut vitae magis sit vobis, quam signorum sollicitudo. Nullus ex vobis haec faciens, aut ipse superbia intumescat, aut despiciat eos qui facere non possunt. Conversationem magis scrutamini singulorum: in hac vita et imitari vos quae perfecta sunt convenit, et implere quae desunt. Nam signa facere non est nostrae parvitatis, sed Domini potestatis, qui ad discipulos gloriantes, in Evangelio ait: Ne gaudeatis quia daemones vobis subjecti sunt, sed quod nomina vestra scripta sunt in coelis (Lucae X). Nominum enim in libro vitae conscriptio, testimonium est virtutis et meriti; expulsio autem Satanae, largitio Salvatoris est. Unde his qui non in vitae laboribus, sed in prodigiis exsultabunt, dicentibus: Nonne in (0144A)nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus (Matth. VII)? respondebit Dominus: Amen dico vobis, non novi vos, discedite a me, operarii iniquitatis. Non enim novit Dominus vias impiorum. Hoc ergo magnopere postulemus, ut donum spirituum discernendorum mereamur accipere; quo, secundum sententiam Scripturarum, omni spiritui non credamus (I Joan. IV).

CAP. XX.--Volueram quidem jam finire sermonem, et silentio premere quaecunque meae acciderant 46 parvitati; sed ne putetis me frustra commemorasse quae evenire non possent, idcirco (licet insipiens fiam, tamen Dominus, qui secretae mentis est inspector, novit non me causa jactantiae, sed vestri gratia profectus hoc facere, pauca replicabo de (0144B)plurimis. Quoties me nimiis laudibus efferre conati sunt, cum a me in nomine Domini maledicta reciperent ! quoties augmenta Nili fluminis futura dixerunt, cum a me audirent: Et hoc ad vestram quid pertinet curam? quoties minitantes ut milites armati, scorpionibus, equis, belluis, et variis serpentibus circumdederunt me, et domum in qua eram repleverunt, cum ego e contra psallerem: Hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur (Psal. XIX). Et statim misericordia Christi fugabantur. Quodam autem tempore cum ingenti luce venientes, dixerunt: Venimus, Antoni, nostrum tibi praebere fulgorem. Et ego, clausis oculis, quia lucem diaboli dedignabar aspicere. orabam, et dicto citius impiorum lumen exstinguebatur. (0144C)Post menses autem paucos, cum coram me psallerent, et de Scripturis sibimet sermocinarentur, ego tanquam surdus non audiebam. Commoverunt aliquando monasterium meum, et ego mente immobili Dominum deprecabar. Saepe strepitus, saepe saltationes, saepe sibilos ingesserunt; et me psallente, sonus eorum in voces flebiles vertebatur

Creditisne, filioli, quod dicturus sum vobis? Vidi aliquando diabolum excelsum corpore, qui se Dei virtutem et providentiam ausus est dicere, et ait ad me: Quid vis, ut a me tibi donetur, Antoni? At ego sputaculum maximum in os ejus ingeminans, totum me in eum Christi nomine armatus, ingessi: et statim ille procerus aspectu inter medias manus (0144D)exolevit. Jejunanti etiam mihi visus est ut monachus; et panes offerens, his sermonibus suadebat ut vescerer, et huic aliquid indulgerem corpusculo: Et tu, inquit, homo es, et humana fragilitate circumdaris; labor paululum conquiescat, ne aegritudo subripiat. Illico luridam faciem serpentis agnovi; et cum ad consueta Christi munimenta confugerem, tanquam per fenestram fumus laberetur, evanuit. Auri quoque decipulam mihi in deserto frequenter tetendit; quod ideo offerebat, ut aut visu irretiret me aut tactu commacularet. Saepe quoque me a daemonibus non denego verberatum. Canebam autem sic: Nullus me separabit a charitate Christi (Rom. VIII). Ad cujus vocis auditum, in se invicem defurentes, non meo, (0145A)sed Domini fugabantur imperio, qui ait (Lucae X): Vidi Satanam quasi fulgur cadentem de coelo. Haec ergo, filioli, apostolici memor eloquii, in me transformavi, ut propositum vestrum nec daemonum terror, nec aliqua lassitudo dissolveret.

Sed quoniam ob vestram utilitatem multa memorando, insipiens factus sum, et hujus rei vobis impertiri cupio notionem, quam veram esse nullus ambigat audientium. Pulsavit aliquando daemon monasterii ostium: egrediens, video hominem enormi sublimitate, porrectum caput usque ad coelum. Cum ab hoc quisnam esset inquirerem, ait: Ego sum Satanas. Et ego: Quid, inquam, hic quaeris? Respondit: Cur mihi frustra imputant monachi? cur mihi omnes Christianorum populi maledicunt? Et (0145B)ego: Juste faciunt, tuis enim frequenter molestantur insidiis. At ille ait: Nihil ego facio, sed ipsi se invicem turbant. Nam ego miserabilis factus sum. Rogo, nonne legisti: Quia defecerunt inimici frameae in finem, et civitates eorum destruxisti (Psal. IX)? En nullum jam habeo locum, nullam possideo civitatem, jam mihi nulla sunt arma: per omnes nationes cunctasque provincias Christi personat nomen, solitudines quoque monachorum stipantur choris. Ipsi se, quaeso, tueantur, et me sine causa non lacerent. Tunc ego Dei gratiam cum alacritate miratus, sic ad eum locutus sum: Non tuae veritati, quae nulla est, tam novam et tam inauditam ascribo sententiam. Nam cum fallaciae caput sis, hoc sine mendacio coactus es confiteri. Vere enim Jesus tuas funditus (0145C)subruit vires, et honore nudatus angelico, volutaris in sordibus. Vix dum verba compleveram, et ille sublimis aspectu Salvatoris nominatione dejectus est.

Quae ergo jam, o filioli, poterit residere cunctatio? quae trepidatio manebit ulterius? Quis nos eorum turbo poterit convellere? Securae sint animae singulorum: non sibi fingat vana cogitatio vana discrimina; non aliquis timeat a diabolo sublatum ad praecipitia se posse deferri. Pellatur omnis anxietas; Dominus enim, qui nostros prostravit inimicos, manens, ut promisit, in nobis (Joan. XIV), a variis nos Satanae munivit incursibus. En ipse diabolus, qui hujusmodi cum suis satellitibus exercet astutias, nihil se posse contra Christianos fatetur.

Jam curae Christianorum et monachorum sit ne (0145D)per eorum inertiam vires daemonibus praebeantur. Nam quales nos et nostras repererint cogitationes, tales se nobis praestare consueverunt. Et si quod in pectoribus malae mentis et pavoris semen invenerint, quasi latrones, qui deserta obtinent loca, coeptos cumulant timores, et crudeliter imminentes, infelicem puniunt animam. 47 Si autem alacres fuerimus in Domino, et futurorum bonorum cupido nos succenderit; si semper omnia manibus Dei committamus, nullus daemonum ad expugnandum valebit accedere; magis enim, cum munita in Christo corda conspexerint, confusi revertentur. Ita et Job firmatum in Domino diabolus refugit; et infelicissimum Judam exspoliatum fide, vinculis captivitatis innexuit. (0146A)Una est ergo ratio vincendi inimicum, laetitia spiritualis, et animae Dominum semper cogitantis jugis recordatio: quae daemonum ludos quasi fumum expellens, persequetur adversarios potius quam timebit. Non est enim nescius Satanas ignium futurorum, et aestuantis gehennae copiosa novit incendia.

Sed ut mea jam claudatur oratio, illud in finem commemoro: Cum aliqua se vobis obtulerit visio, audacter requirite, quis sit ille, et unde venerit; ac sine mora, si sanctorum fuerit revelatio, angelica consolatione timor vertetur in gaudium. Si vero diaboli fuerit oblata tentatio, fidelis animae percunctationibus evanescet; quia maximum est securitatis indicium, interrogare quisnam est et unde. Sic et (0146B)Nave filius auxiliatorem suum interrogando cognovit (Josue V); nec Danielem percontantem latere potuit inimicus (Dan. X).

Postquam Antonius dicendi finem fecit, laetantibus cunctis, in aliis virtutis cupido exardescebat, in aliis infirma refovebatur fides, ex aliorum mentibus falsae opiniones pellebantur, ex aliorum sensibus inanium terrorum pellebatur accensio: simulque universi, cum jam daemonum insidias contemnerent, mirabantur in Antonio tantam gratiam spirituum discernendorum, quam Domino tribuente perceperat.

CAP. XXI.--Erant igitur in monte monasteria tanquam tabernacula, plena divinis choris psallentium, legentium, orantium: tantumque jejunandi et vigiliarum ardorem cunctorum mentibus sermo (0146C)ejus afflaverat, ut futurae spei aviditate, ad charitatem mutuam et misericordias indigentibus exhibendas jugi studio laborarent, qui infinitam regionem quamdam, et oppidum a mundana conversatione sejunctum, plenum pietatis et justitiae videbantur incolere. Quis tantum monachorum agmen aspiciens, quis virilem illum concordiae coetum cernens, in quo nullus nocens, nulla detractio susurronis, sed multitudo abstinentium et certamen officiorum erat, non in hanc statim erumperet vocem: Quam bonae domus tuae, Jacob! tabernacula tua, Israel, tanquam nemora obumbrantia, tanquam paradisus super fluvios, tanquam tabernacula quae fixa sunt a Domino, tanquam cedri circa aquas (Num. XXIV)!

CAP. XXII.--Dum haec ita geruntur, quibus in (0146D)dies beatae vitae studium cresceret, Antonius mansionum in coelo positarum recordans, et praesentis vitae despiciens inanitatem, quasi parva essent quaecunque jam gesserat, separatus a fratribus instituebatur. Cumque eum sive cibum sive somnum indulgere corpusculo, aut alias naturae necessitates, cogeret humana conditio, miro afficiebatur pudore, quod tantam animae libertatem modici carnis termini coercerent. Nam frequenter cum fratribus sedens, a cibo cui fuerat appositus, memoria escae spiritualis, abstrahebatur. Edebat tamen, utpote homo, saepe solus, saepe cum fratribus. Et cum haec mira (ut praedixi) ageret, cum confusione animae adhibendam magnopere corpori diligentiam persuadebat (0147A)dicens, nec corpus esse penitus enecandum, ne operatio contra voluntatem Creatoris dissolveretur; et nec ob id omne studium animae conferendum, ne vitiis superata corporeis, ad aeternas inferni tenebras truderetur; quinimo indultum sibi in carne imperium vindicans, domicilium suum, ut apostolus Paulus (II Cor. XII), ad tertium coelum sublevaret. Asserebatque hoc a Salvatore praeceptum, in quo ait: Nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis aut quid bibatis, nec corpori quid vestiamini, quia haec gentes quaerunt; vester autem Pater novit quod indigetis his omnibus. Quaerite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI).

CAP. XXIII.--His rebus transactis, cum persecutio (0147B)impiissima Maximiani furore vesano vastaret Ecclesiam, sanctis quoque martyribus Alexandriam perductis, relicto et ipse monasterio secutus est futuras Christi victimas, dicens: Pergamus ad gloriosos fratrum triumphos, aut ipsi congrediamur, aut spectemus alios praeliantes. Et amore quidem jam martyr erat, sed cum tradere se ultro non valeret, et sociari confessoribus in metallis vel in carceribus constitutis, magna cum libertate et cura ingrediens ad judicem, exhortabatur, ne terrore impiorum subacti, Dominum negarent. Jamque sententia coronatos exsultans, quasi ipse vicisset, usque ad locum felicis sanguinis prosequebatur. Quamobrem motus judex, ob Antonii sociorumque ejus constantiam, praecepit nullum penitus monachorum aut observare judicium, (0147C)aut in civitate versari. Et caeteris quidem omnibus in illa die placuit abscondi; Antonius autem impavidus, neglecto persecutoris imperio, lavit ependyten suum. Et alia die, stans in quodam eminenti loco, 48 candente praecinctus veste, procedentem judicem suo provocabat aspectu, flagrans cupiditate martyrii; ostendebatque nobis, contemptorem poenarum et mortis in Christianis animum perseverare debere, intantum, ut contristaretur quia volenti pati pro Dei nomine martyrium non dabatur. Sed Dominus qui suo gregi parcebat, magistrum servavit Antonium, ut institutum (sicuti factum est) monachorum non solum oratione ejus, sed et conspectibus firmaretur. Nunquam tamen a sanctorum confessorum vestigiis separatus est, quin, anxia circa eos (0147D)cura et charitatis vinculis colligatus, magis carcerem patiebatur exclusus. Postquam autem persecutionis turbo defluxerat, et beato episcopo Petro jam ob martyrii gloriam coronato, ad pristinum monasterium regressus, quotidianum fidei ac conscientiae martyrium merebatur, acrioribus se jejuniis vigiliisque conficiens, vestimento cilicino intrinsecus, desuper pellicio utebatur, nunquam corpus lavans, nunquam pedibus sordes abluens, nisi cum per aquas transire necessitas compulisset. Nullus denique Antonii corpus nudum, antequam moreretur, unquam vidit.

CAP. XXIV.--Quodam autem tempore, cum ab omnium se amovisset oculis, et clauso monasterio neminem omnino susciperet, Martinianus militum (0148A)praepositus, cujus filia immundi spiritus infestationibus quatiebatur, pulsans ostium obsecrabat, ut suo pignori subveniret, et exiens, Deum pro filia precaretur. Tum ille aperire quidem minime voluit: prospiciens vero desuper, ait: O homo, quid meum poscis auxilium? mortalis et ego sum, et tuae socius fragilitatis; si autem credis in Christum, cui deservio, vade, et secundum fidem tuam ora Deum, et sanabitur filia tua. Confestim ille credens abiit; et invocato Jesu, filiam reduxit incolumem. Multa et alia mirabilia per illum Dominus operatus est, et merito; qui enim promisit in Evangelio, Petite, et dabitur vobis (Matth. VII), invento qui ejus gratiam mereretur accipere, suam potentiam non negavit. Nam plures vexatorum ante monasterium ejus, clauso (0148B)introitu, dormientes, fidelibus per eum ad Christum precibus curabantur. Haec illi multitudo venientium, desideratam solitudinem auferens, taedio fuit.

Metuens itaque ne signorum copiosa concessio aut suos animos extolleret, aut alios plus de se quam videbant in ipso cogeret aestimare, ad superiorem Thebaidem pergere cogitavit, ubi nullus eum agnosceret. Et a fratribus acceptis panibus, sedebat super fluminis ripam, transitum navis observans. Illo talia cogitante, vox ad eum desuper facta est, dicens: Antoni, quo pergis, et quare? At ille intrepide, quasi consuetam vocem loquentis agnosceret respondit: Quoniam non sinunt me quiescere populi, idcirco ad superiorem Thebaidem ire optimum duxi; praecipue, quia ea exigor quae virtutem meae pusillanimitatis (0148C)excedunt. Et vox ad illum ait: Si ad Thebaidem vadas, et ad pastoralia, ut cogitas, pergas, majorem ac duplicem sustinebis laborem. Si autem vere quiescere cupis, vade nunc ad interius desertum. Cumque Antonius diceret: Quis mihi locum avium poterit ostendere, ignarus enim sum locorum? confestim ei qui loquebatur Saracenos indicavit, qui mercandi gratia ad Aegyptum venire consueverant. His appropinquans Antonius, rogavit ut se pariter abducerent in desertum. Nullus obnisus est, sed tanquam a Deo missum comitem suscipientes, amplexi sunt ejus societatem.

Tribus autem diebus et noctibus itinere confecto, invenit montem valde excelsum, ad cujus radices fons aquae dulcis labebatur, et campus haud magnus (0148D)totum ambiens montem, qui palmis perpaucis, et his neglectis, consitus erat. Hunc Antonius locum, quasi a Deo sibi offerretur, amplexus est. Is enim erat quem sibi ad fluminis ripam sedenti qui loquebatur ostenderat. Et primo quidem accipiens a comitibus panes, solus remansit in monte, nullo alio cum eodem conversante. Quasi propriam enim domum agnoscens, habebat locum illum. Saraceni quoque videntes ejus fiduciam, optato per eum transitu, panes eidem cum laetitia deferebant; necnon palmarum, licet mediocri, attamen aliquanto solatio refovebatur.

CAP. XXV.--Exinde cum fratres, agnito loco, tanquam ad patrem filii, sollicite alimenta transmitterent, videns Antonius quod ob suum refrigerium (0149A)multis onerosus labor indiceretur, et parcens etiam in hoc monachis, rogavit unum de advenientibus, ut sarculum sibi, bis acutum cum frumento deferret. Quibus allatis circumiens montem, haud grandem culturae aptum reperit locum, ad quem derivata aqua desuper poterat influere; ibique seminavit; atque exinde annuum sibi panem laborans, gaudebat, quod sine cujusquam molestia ex propriis manibus viveret in deserto. Sed cum rursus etiam illuc quidam venire coepissent, misertus est lassitudini eorum, et olus in parvo terrae cespite coluit, ut post asperum iter aliquo venientes solatio refoverentur. Hoc fratrum refrigerium et parvulam messem bestiae, propter aquas illuc convenientes, depastae 49 sunt: e quibus unam apprehendens dixit omnibus: Cur me laeditis, nihil (0149B)a me laesae? abite, et in nomine Domini ne huc appropietis ulterius. Quis non credat, post hanc denuntiationem, quasi timentes, nunquam illuc bestias appropinquasse? Sic Antonio impenetrabilia montium et deserti interiora captanti, orationibus etiam dedito, introeuntes fratres magnis vix precibus extorserunt, ut olivas et legumen et oleum, quod post menses aliquot ministrabant, dignaretur accipere, et senili modicum laxaret aetati

Proh nefas! quantas ibi conversans expertus est luctas. Vere, secundum quod scriptum est, non illi adversus carnem et sanguinem fuisse colluctationem, sed adversus principatus et potestates (Ephes. VI); ab his qui ad eum ingrediebantur agnovimus. Illi enim tumultus et voces populi, armorumque sonitus, (0149C)prorsus plenum montem daemonum multitudine sevidisse referebant: ipsum etiam quasi contra inimicos palam resistentem et fortiter colluctantem. Qui tamen et advenientes suo refovebat hortatu, et flexis genibus, armis quoque orationum omnem Satanae prosternebat exercitum. Admiratione plane dignum est, in tam immani solitudine, unum hominem nec daemonum quotidianas expavisse congressiones, nec tantarum bestiarum, quadrupedum sive reptilium, diversae cessisse feritati. Juste David cecinit: Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion non commovebitur in aeternum (Psal. CXXIV). Immobilem et tranquillam retinens animi firmitatem, et daemones fugabat, et feras, sicut scriptum est (Job. V), secum pacificabat. Sed et diabolus, ut supra dictus propheta (0149D)ait (Psal. LXIII), observans eum, frendebat dentibus suis; et ille Salvatoris auxilio, ab universis tutus perseverabat insidiis. Quadam ergo nocte cum pervigil Antonius obsecraret Dominum, tantos in monasterium ejus bestiarum greges coacervavit, ut omnes eremi belluas circum se aspiceret. Quae cum rictu oris morsum corpori minitarentur, intellexit hostis astutias, dixitque: Si a Domino in me vobis est tributa licentia, devorate concessum; si autem daemonum huc venistis impulsu, quantocius abite, quia Christi famulus sum. Ita factum est, et cum jubentis voce omnis bestiarum multitudo, quasi majestatis verbere caederetur, aufugit.

CAP. XXVI.--Non multi post haec fluxerant dies, (0150A)et alia oritur cum eodem hoste certatio. Operante illo (nam semper, ut venientibus pro his quae sibi detulerant, aliquod munusculum rependeret, laborabat) traxit quidam sportellae, quam texebat, tricinam sive funiculum. Ad cujus motum exsurgens, vidit bestiam pubetenus humanam faciem praeferentem quae exinde in asinum finiebatur. Post cujus aspectum, vexillum crucis in fronte sua pingens, hoc tantum ait: Christi servus sum, si ad me missa es, non fugio. Nullum in medio spatium, et statim informe prodigium dicto ocius cum satellitum turba fugit, et in medio cursu ruens exstinctum est. Ista autem explosi mors atque enecati prodigii, daemonum erat communis interitus; qui omni studio laborantes, Antonium a deserto deducere non valuerunt. Mirandis (0150B)plus miranda succedunt.

CAP. XXVII.--Non grande post ista tempus excesserat, et tantarum victoriarum homo fratrum precibus vincitur. A monachis enim rogatus, ut eos dignaretur invisere, una cum his profectus est, impositis camelo aqua et panibus, quia nusquam, praeter monasterii locum ex quo hauserant, potabilis aqua per arentem viam reperiebatur. Verum in medio itinere bibendi subsidia defecerunt. Ardor nimius, aestus intolerabilis, mortem cuncta minitantur. Circumeunt, et quaerunt saltem collectam pluviis lacunam, nihil prorsus remedii, nihil occurrit penitus ad salutem. Camelus quasi periturus et ipse aestuans dimittitur, aestuantis pectus exuritur, et sitis desperatione fervescit. Movit senem fratrum secum commune (0150C)discrimen, et vehementissime contristatus ingemuit. Dehinc ad solita precum auxilia confugiens, paululum ab eis secessit; ibique, genibus fixis, supplices manus tetendit ad Dominum. Nec mora, et ad primas rogantis lacrymas, in orationis loco fons ebulliens erupit, ibique exstincta sitis, et arentia membra refecta sunt, et plenis utribus inventum potant camelum. Ita enim casu evenerat, ut camelus errans per eremum, dum funiculum trahit, in quodam lapide ejusdem alligatione funiculi teneretur. Tandem confecto itinere ad monachos qui invitaverant pervenit. Tunc vero quasi patri omnes obviam occurrerunt et honorifico salutatu in oscula ejus et amplexus certatim ruunt. Proposito ferventi gaudet Antonius; et laetantibus de adventu suo cunctis, quasi xenia (0150D)de monte portans, spiritualia impartitur alimenta. Laudat veterum studia, hortator novorum. Sororem quoque jam vetulam virginem videns, et aliarum puellarum magistram, mira exsultatione sustollitur. Exinde, quasi diu abesset ab eremo, rursum festinavit ad montem.

CAP. XXVIII.--Plurimis jam ad illum venientibus, cum etiam vexati a daemonibus, malo necessitatis coacti, auderent deserta penetrare; quos ille consolans, et monachis in commune praecipiens, aiebat: Credite in Jesum fideliter: 50 mentem a malis cogitationibus, carnem ab immunditiis servate puram, et juxta eloquia divina, ne seducamini in saturitate ventris (Prov. XXIV), odite vanam gloriam, orate (0151A)saepissime, psallite vespere, et mane, et meridie, et mandata Scripturarum revolvite. Recordamini gestorum, quae sancti quique fecerunt, ut exempli memoria animam incitet ad virtutem, refrenet a vitiis. Suadebat etiam jugi meditatione retinendum Apostoli sermonem, quo ait: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV). Non tantum autem super iracundiam solem occidere non debere interpretabatur, sed et super omnia delicta hominum, ne peccatorum unquam nostrorum aut in nocte luna, aut in die sol, testes abscederent. Illius quoque admonebat praecepti memores esse, quod dicit de his: Dijudicate vosmetipsos, et probate (II Cor. XIII); ut rationem diei noctisque facientes, si in se delictum deprehendissent, peccare desisterent; sin autem (0151B)nullus error decepisset, perseverantes instarent potius incepto, quam arrogantia tumidi aut alios contemnerent, aut sibi justitiam vendicarent, juxta supradicti Doctoris eloquium dicentis: Nolite judicare ante tempus (I Cor. IV); magis debere eos Christi, cui soli occulta patent, reservare judicio (Rom. II). Multas esse (ut scriptum est) vias quae videntur hominibus justae, sed fines earum ad profundum respicere inferni (Prov. XIV et XVI); saepe nostra non posse nos intelligere peccata, saepe falli in ratione gestorum; aliud esse Dei cuncta cernentis judicium, qui non ex superficie corporum, sed ex mentium judicat arcanis. Aequum autem esse nos nobis compati, et invicem onera nostra portare (Gal. VI), ut concesso examine Salvatori, proprias conscientias nosmetipsos judicantes intueremur.

(0151C)Necnon dicebat magnam esse ad virtutem viam, si singuli vel observarent quod gererent, vel universas mentium cogitationes fratribus referrent. Non enim posse aliquem peccare, cum relaturus esset ad alium quaecunque peccasset, et subire pudorem in publicum turpia proferendi. Denique nullum peccantem coram alio audere peccare; etiamsi peccet, tamen testem vitare peccati, mentiri magis et negare, et vetus delictum novo inficiandi augere delicto. Igitur quasi sub oculis, aiebat, nostris, et cogitatu confundimur et actu, si omnia referenda faciamus, multo autem magis, si peccata nostra fideliter describentes digeramus in ordinem. Tunc vero annotatio delictorum fratrum videbitur oculis. Si timebimus peccati ceras (0151D)conscias, ipsi nos arguent apices. Et quomodo meretricibus membra miscentes, confunduntur ad praesentiam caeterorum, ita et nos erubescemus ad litteras, si haec agamus. Hanc virtutis gradiamur viam, et corpora mentibus subjugantes, perniciosas diaboli conteramus insidias. Talibus sermonibus hortamentisque et venientes ad se monachos incitabat ad studium, et patientibus condolebat, pluresque eorum Dominus per Antonium liberavit. Nunquam tamen aut de incolumitate curatorum est inflatus ad gloriam, aut contristatus de obsessis adhuc corporibus murmuravit; magis autem eodem semper animo et vultu manens, gratias Deo referebat, suadens occupatis ut correptionem qua vexabantur, patientius (0152A)ferrent. Non enim Antonii aut cujusquam hominum omnino hanc esse medicinam, sed Dei solius, qui et quibus vellet, et quo vellet tempore daret sanitatem. Ita consolatione sua et vexatos aequanimiter ferre tentationem, et jam liberatos, non sibi, sed Deo gratias referre docebat.

CAP. XXIX.--Fronto autem quidam, vir ex Palaestinis, qui infestissimo daemonio vexabatur (nam et linguam ejus laniabat dentibus, et oculorum nitebatur lumen exstinguere), perrexit ad montem, rogabatque beatum senem ut pro se Dominum rogaret. Oravit Antonius, dixitque ad eum: Vade, et curaberis. Illi incredulo sibi, et violenter ibidem contra praeceptum remoranti, eadem geminabat Antonius, dicens: Hic curari non poteris: egredere, et calcata (0152B)Aegypto, statim te misericordia Christi consequetur. Tandem credidit, et profectus est; ac visa Aegypto, secundum professionem senis, quam ei Dominus oranti revelaverat, infestatio cessavit inimici.

CAP. XXX.--Virgo vero quaedam, quae de Busiris Tripolitanae regionis civitate ibidem erat, inauditis ac flebilibus morbis laborabat. Etenim narium purgamenta, oculorum lacrymae, aurium putridus humor in terram cadens confestim in vermes vertebantur. Augebat calamitatem corpus paralysi dissolutum, oculos quoque perversos contra naturam habens. Hanc parentes ejus deferentes, cum ad Autonium monachos ire didicissent; credentes in Domino, qui pertinacem sanguinis fluxum in Evangelio tactu fimbriae stare praeceperat (Matth. IX) rogaverunt ut miserabilem filiae comitatum susciperent. (0152C)Illis renitentibus eam usque ad Antonium perducere, remansere parentes ejus foris cum filia debili apud beatum confessorem et monachum Paphnutium, qui effossis pro Christo oculis sub Maximiano persecutore, tali dehonestamento corporis plurimum gloriabatur. Pervenerunt igitur ad Antonium monachi. Cumque de morbo puellae referre 51 disponerent, relationem eorum senis sermo praevenit; et omnem debilitatis et itineris usque ad sanctum Paphnutium causam, quasi ipse interfuisset, exposuit. Rogantibus autem eum monachis, ut parentibus cum filia permitteretur ingressus, non concessit, sed ait: Ite, et invenietis puellam, si non est mortua, curatam. Et adjecit: Nullus debet ad meam humilitatem (0152D)venire, quia largitio curationum non est humanae miseriae, sed Jesu Christi misericordiae, qui ubique in se credentibus praestare consuevit auxilium. Quamobrem et illa, pro qua petitis, suis precibus liberata est; et cum ad Dominum orarem ego, mihi praescientia sanitatis ejus indulta est. Dixit, et verba ejus puellae incolumitas secuta est. Nam exeuntes foras ad beatum Paphnutium, et filiam sospitem, et parentes laetos repererunt.

CAP. XXXI.--Non multos autem post ista dies, cum duobus fratribus euntibus ad Antonium aqua in itinere defecisset, et uno siti mortuo, alter jaceret in terra mortem exspectans, Antonius sedens in monte, celeriter ad se duos monachos vocavit, qui forte ibidem (0153A)sunt reperti; et festinato praecepit ut lagenam aquae assumentes, invaderent iter quod ducit ad Aegyptum, dixitque: unus e fratribus huc advenientibus modo migravit ad Dominum; alter, si non succurreritis addetur; hoc enim mihi nunc oranti revelatum est. Sic ait; et juxta praeceptum ejus monachi festinantes, exstinctum corpus inveniunt, terraque id operientes, alterum refocillatum suo junxerunt comitatui. Erat autem spatium itineris unius diei. Fortasse aliquis quaerat: cur non antequam moreretur, Antonius dixerit? Incongruo prorsus Christianis argumento, quia non Antonii, sed Dei judicium fuit, qui et de recedente, quam voluit, sententiam tulit, et de sitiente revelare dignatus est. Hoc tantum in Antonio mirabile est, quod in monte remotissimo sedens, (0153B)corde pervigili cuncta procul posita, Domino indicante, cognosceret.

CAP. XXXII.--Alio rursus in tempore cum sederet in monte, et oculos subito tetendisset in coelum, vidit nescio quam animam, laetantibus in ejus occursum angelis, ad coelum pergere. Cujus spectaculi novitate stupefactus, beatum dixit sanctorum chorum, oravitque ut sibi rei praesentis agnitio panderetur. Et statim vox ad eum facta est, inquiens istam esse Ammonis monachi animam qui Nitriae morabatur. Erat autem Ammon vir grandaevus, qui perseveranter a pueritia usque ad senectutem in sanctitate vixerat (Ruffin., l. II, c. 28; Pallad., c. 7, 8). Itinere quoque dierum tredecim, a Nitria, locus in quo sedebat Antonius, dividebatur. Videntes autem eum (0153C)monachi admirantem, qui venerant, deprecati sunt ut causam hilaritatis ediceret. Quibus ait modo Ammonem quievisse quem propter frequentem ejus ad Antonium commeatum, et propter celebritatem indultorum ei a Domino signorum optime noverant.

De quibus etiam hoc unum dicendum est: Necesse ei fuit aliquando flumen nomine Lycum subitis aquis inundatum transvadare (Ruffin. et Pallad., supra); rogavitque Theodorum, qui cum ipso erat, ut paululum a suo separaretur aspectu, ne nuditatem corporis invicem uterque conspicerent. Recessit Theodorus, nihilominus ille seipsum cum nudare vellet, erubuit. Cogitantem autem eum in alteram ripam virtus divina transposuit. Rursusque Theodorus, vir et ipse Deo devotus, transiens ad senem mirari coepit, (0153D)quod tam velociter fluvium transvadasset. Cumque nihil humoris in pedibus, nulla in vestibus ejus aquae signa conspiceret, rogavit eum ut tam incredibilem translationem quasi filio pater exponeret. Nolente illo dicere quae acciderant, amplexus est pedes ejus, juravitque non se dimissurum, priusquam sibi id quod celabat referret. Videns ergo senex contentiose vincere volentem fratrem, exegit vicissim ab eo ut nulli hoc ante suam mortem indicaret; atque ita confessus est se subito in alteram ripam fuisse transpositum, neque omnino undis impressisse vestigia; Dominici corporis hoc tantummodo privilegium asserens, et eorum quibus ipse, ut apostolo Petro, donaverit ut aquarum levitati humanum corpus insisteret (0154A)(Matth. XIV). Haec autem Theodorus, promisso tempore non dixit, post ejus mortem retulit.

Monachi vero, quibus dixerat Antonius de morte Ammonis, notaverunt diem: et venientibus de Nitria fratribus post dies triginta, sciscitantes repererunt illo die illaque hora dormisse Ammonem, qua animam ejus ferri senex viderat; utrique igitur puritatem mentis in Antonio mirati sunt, quomodo rei tam longe gestae statim ad eum fuisset perlata cognitio.

CAP. XXXIII.--Archelaus quoque comes, cum eum invenisset in exteriori monte, rogavit ut oraret pro Polycratia, quae in Laodicea erat, admirabili et Christo dedita virgine. Patiebatur enim pessimos stomachi et lateris dolores, quos jejuniis nimiis vigiliisque contraxerat, et erat penitus toto debilis (0154B)corpore. Oravitque Antonius, et diem quo oratio fuerat facta annotavit Archelaus. Redit Laodiceam, et invenit virginem incolumem. Percontatus diem sanitatis, reperit tempus medelae cum annotatione congruere 52. Et omnes admirati sunt, agnoscentes eo tempore illam a Domino fuisse a doloribus liberatam, quo orans Antonius pro ipsa bonitatem Salvatoris invocaverat.

CAP. XXXIV.--Saepe etiam ad se venientium turbarum, ante dies et menses, et causas praedixit et tempora. Nam quosdam videndi eum tantum desiderium, alios imbecillitas, nonnullos obsessa a daemonibus corpora pertrahebant: nemo tamen unquam vexationem aut detrimentum laboriosi itineris conquestus est, regrediebantur omnes spiritali cibo pleni. (0154C)At ille praecipiebat, non suae laudi hanc admirationem ab eis applicari debere; sed Domini, qui sui notionem hominibus pro capacitate mortalitatis indulserit.

CAP. XXXV.--Quodam autem tempore, cum exisset ad exteriora monasteria, et rogatus esset a fratribus ut in navi quadam cum monachis proficiscentibus oraret, ascendit, et solus ex omnibus odorem sensit teterrimum. Asserebant cuncti, piscium salsorum et tarichorum in navi positorum hunc esse putorem. At ille alterius rei fetorem se sentire affirmavit. Adhuc loquente illo, adolescens quidam possessus a daemone, qui procidens juxta carinam se navis absconderat, repente exclamavit. Quo statim per Antonium in nomine Domini nostri Jesu Christi (0154D)curato, intellexere universi, diaboli illum fuisse putorem.

CAP. XXXVI.--Alius quoque ad eum vir, inter suos nobilis, daemoniosus adducitur, tanta oppressus insania, ut non sciret se esse apud Antonium, necnon et corporis sui superflua comederet. Quamobrem rogatus senex ab his qui eum adduxerant ut pro illo Dominum oraret, intantum juvenis miseriae condoluit, ut tota nocte pervigilans cum eo, adversus patientis insaniam laboraret. Sed cum jam lucesceret, et obsessus, impetu in Antonium facto, vehementer eum impulisset, irasci coeperunt qui eum adduxerant, cur seni fecisset injuriam. Quibus Antonius ait: Nolite alienam culpam juveni misero ascribere: furor iste (0155A)obsidentis est, non obsessi. Idcirco autem in hanc proruit dolens hostis audaciam, quia Dominus ad aridam regionem ire eum jussit; et expulsi Satanae indicium iste adversum me impetus fuit. Nulla post verba mora, adolescens recepto sensu, et gratias agens Deo, et locum ubi esset, agnovit, et toto Antonium complexans deosculatus est affectu.

CAP. XXXVII.--Innumera et alia istiusmodi signa sunt, quae monachorum concordi saepe relatione cognovimus. Verum non tantum his adhibendus est stupor, quia multo plus quae sequuntur conditionem nostrae fragilitatis excedunt. Hora circiter nona, cum ante cibum orare coepisset, raptum se sensit in spiritu, et ab angelis in sublime deferri: prohibentibus transitum aeris daemonibus, coeperunt angeli (0155B)contradicentes requirere quae esset causa retinendi, nullis existentibus in Antonio criminibus. Illis vero ab exordio nativitatis replicare peccata nitentibus, calumniosa angeli ora clauserunt, dicentes non debere eos a nativitate ejus delicta narrare, quae jam Christi essent bonitate sopita; si qua autem scirent ex eo tempore quo factus esset monachus, et Deo se consecrasset, licere proferri. Accusabant daemones multa procaciter mentientes; et cum deessent probamenta fallacibus, liber Antonio conscensus aperitur. Et statim rediens in se, in eo loco in quo stare coeperat, hoc se rursum vidit esse quod fuerat. Tunc vero oblitus escae, ex illa hora noctem gemitu ac lamentatione transegit, reputans secum humanorum hostium multitudinem, et colluctationem tanti (0155C)exercitus, et laboriosum per aerem iter ad coelum, et hoc Apostoli dictum, quo ait: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principem potestatis hujus aeris (Ephes. VI). Qui sciens aereas potestates ob id semper tentare, luctari et contendere, ne nobis liber transitus esset ad coelum, hortabatur monens: Assumite arma Dei, ut possitis resistere in die mala (Ibidem); ut nihil mali habens quod de vobis dicere possit inimicus (Tit. II), confundatur. Nos autem apostolici sermonis recordemur, dicentis: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit (II Cor. XII). Et Paulus quidem usque ad tertium coelum raptus est, ibique auditis verbis ineffabilibus, descendit; Antonius autem usque ad aereum sublatus, post colluctationem liber apparuit.

(0155D)CAP. XXXVIII.--Habebat etiam istiusmodi donum: si cujus rei sedens in monte ignarus fuisset, et ejus secum inquireret notionem, oranti ei a Domino revelabatur; et erat, secundum quod scriptum est, a Deo doctus (Joan. VI; Isa. LIV). Denique cum a fratribus haberetur iste tractatus, et ab eo sedule sciscitarentur quemadmodum se post corporis sarcinam anima gereret, quive ei locus post exitum concederetur; proxima nocte vox desuper nomen ejus inclamitans, ait: Antoni, exsurge, exi et vide. Qui exsurgens, egressus est; sciebat enim quibus respondere deberet. Et elevatis ad coelum oculis, vidit quemdam longum atque terribilem, caput usque (0156A)ad nubes attollentem; vidit etiam pennatos quosdam se elevare cupientes ad coelum (Pallad., c. 27; Pasch., c. 19, n. 4), atque illum extensis manibus prohibere transgressum; e quibus alios apprehensos elidebat ad terram 53 alios frustra retinere contendens, dolebat super se ad coelestia transvolare, et maximum gaudium mixtum moerore victi victoresque tribuebant. Statimque ad eum vox facta est dicens: Animadverte quod vides. Et tunc coepit illuminato corde intelligere animarum esse conscensum, et diabolum prohibentem; qui et sibi retineret obnoxios, et in sanctorum, quos decipere non poterat, cruciaretur volatu. His visionum exemplis incitatus, quotidie ad meliora crescebat

CAP. XXXIX.--Neque vero id, quod sibi revelatum (0156B)fuerat, causa jactantiae fratribus indicabat; sed cum orans jugiter Dei laudaret auxilium, interrogantibus compellebatur edicere; nec spirituales filios pura in Christo anima occultare quidquam volebat, praesertim cum hujusmodi signorum relatio et amorem ministraret proposito, et fructum laboris ostenderet. Nunquam ille aut ira subita concitatus patientiam rupit, aut humilitatem erexit in gloriam. Nam omnes clericos usque ad ultimum gradum ante se orare compellens, episcopis quoque atque presbyteris, quasi humilitatis discipulus, ad benedicendum se caput submittebat. Diacones vero, qui ad eum utilitatis causa veniebant, cum pro adjutorio eorum ejus praesentibus disputaret, ad orandum Dominum sibi praeponebat, non erubescens, et ipse discere. (0156C)Nam et interrogabat frequenter eos cum quibus erat; et si aliquid ab eis necessarium audierat, se fatebatur adjutum.

CAP. XL.--Habebat autem et in vultu magnam gratiam, et admirabile a Salvatore etiam hoc munus acceperat. Si quis enim ignarus ejus, inter multitudinem monachorum eum videre desiderasset, nullo indicante, caeteris praetermissis, ad Antonium currebat, et animae puritatem agnoscebat ex vultu, et per speculum corporis gratiam sanctae mentis intuebatur. Nam semper hilarem faciem gerens, liquido ostendebat se de coelestibus cogitare, sicut Scriptura ait: Corde laetante vultus floret, et in moerore constitutus tristatur (Prov. XVII). Ita et Jacob agnovit Laban socerum suum insidias sibi machinantem, (0156D)dicens ad filias ejus: Non est facies patris vestri sicut heri et nudiustertius (Gen. XXXI). Sic Samuel agnovit David: Laetificatos enim habebat oculos, et dentes sicut lac candidos (I Reg. XVI). Similiter agnoscebatur Antonius, quia semper eamdem faciem inter prospera et adversa retinens, nec secundis extollebatur, nec frangebatur adversis. Erat enim et in vultu amabilis, et in fidei puritate mirabilis.

CAP. XLI.--Nunquam schismaticorum se miscuit communioni, antiquam eorum sciens pravitatem atque transgressionem. Nunquam Manichaeis aut aliis haereticis saltem amicabilia verba largitus est, nisi tantum ea quae eos possent ab iniquitatis errore (0157A)revocare, denuntians talium amicitias atque sermones perditionem esse animae. Sic etiam Arianos detestabatur, ut omnibus diceret nec juxta eos quidem esse accedendum. Nam cum venissent quidam Ariomanitae, reperta eorum post examinationem infidelissima secta, effugavit eos de monte, dicens multo serpentibus deteriores horum esse sermones. Mentientibus autem Arianis aliquando Antonium ita ut se credere, admiratus eorum audaciam, et justi doloris ira commotus, rogatusque ab episcopis atque universis fratribus, Alexandriam descendit; ibique Ariomanitas publico sermone condemnavit, ultimam hanc esse haeresim et praecursorem Antichristi affirmans; praedicavitque in populo Filium Dei, non facturam, non ex nullis exstantibus, sed proprium, (0157B)unius cum Patre substantiae, ne creatura potius, aut adoptio, aut appellatio videretur, impium esse dicens vel mente concipere: Erat quando non erat, cum Verbum Dei Deus, qui est semper, Patri sit coaeternus, quia ex eo natus est Patre, qui semper est. Unde aiebat: Cum Arianis vobis nulla sit conjunctio. Quae enim societas luci ad tenebras? Vos fideliter credentes, Christiani estis; illi Verbum, id est Filium, qui ex Deo Patre est, creaturam docentes, nullo intervallo a gentibus separantur, qui serviunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula (Rom. I). Ipsa, mihi credite, irascuntur elementa, et omnis contra Arianum furorem, secundum Apostoli dictum, ingemiscit creatura (Rom. VIII), quod sibi Dominum suum, per quem (0157C)omnia, et in quo omnia facta sunt (Rom. XI), videat aggregari

CAP. XLII.--Haec tanti viri praedicatio exprimi non potest quantum ad fidem populos roboraverit. Laetabantur quippe hostilem et Christo mimicam haeresim anathematizari ab Ecclesiae columna. Nulla tunc aetas, nullus sexus domi remansit. Taceo de Christianis: pagani quoque et ipsi idolorum sacerdotes ad dominicum imperium convolabant, dicentes: Precamur ut videamus hominem Dei, quia hoc apud universos conspicuum erat nomen Antonii. Ambiebant quoque saltem fimbriam vestimenti ejus attingere, multum sibi et tactum prodesse credentes. Quot tunc diabolica obsidione et variis infirmitatibus liberati! quot simulacris erepta sunt spolia! quanti (0157D)etiam ab errore gentilium retracti, nostro juncti sunt gregi! Tanti certe, ut paucorum dierum spatio ex idolorum 54 superstitione conversio omnem per annum credentium vinceret turbam. Praeterea cum irruentem multitudinem comites repellerent, aestimantes taedio illi conventum populi fore, ille tranquillo animo dicebat: Nunquid hic coetus daemonum major est turbis? nunquid obsequentium multitudo colluctatorum in monte nostrorum catervis est numerosior?

CAP. XLIII.--Accidit etiam ut cum eum redeuntem circa portam prosequeremur, a tergo quaedam mulier clamitaret, dicens: Exspecta, homo Dei, filia mea atrocissimo vexatur daemonio; exspecta, obsecro; exspecta (0158A)ne et ego corruens inteream. Hoc audito, mirabilis senex a nobis admonitus, volens tamen et ipse, paululum substitit. Cumque appropinquante muliere, puella jaceret explosa, oravit tacitus Dominum Jesum, et ad comminationem ejus statim spiritus impurus egressus est. Puella incolumis, populus in laudibus Dei, mater in gaudio fuit. Ipse autem laetabatur, quia ad desideratam solitudinem repedabat. Erat autem valde sapiens, et hoc in se mirabile habebat, quia cum litteras non didicisset, ingeniosissimus et prudentissimus erat.

CAP. XLIV.--Aliquando etenim philosophi duo gentiles venerunt ad eum, putantes Antonium se posse decipere. Erat vero in superiori monte. Quos cum vidisset, paganos intellexit ex vultu; et (0158B)procedens ad eos, per interpretem ita coepit loqui: Quare tam longe ad stultum hominem sapientes se vexare voluerunt? Illis dicentibus, non esse illum stultum, sed et nimium sapientem, vigilanter respondit: Si ad stultum venistis, superfluus est labor vester; si autem putatis me sapientem esse, et sapientiam habere, bonum est ut imitemini quod probatis, quia bona convenit imitari. Si ego ad vos venissem, vos imitarer; sed quia vos ad me quasi ad sapientem venistis, estote, sicut ego sum, Christiani. Abscesserunt philosophi, utrumque mirantes, et acumen ingenii, et daemonum expulsiones.

CAP. XLV.--Alios quoque similiter mundi sapientes, qui eum irridere cupiebant, quia litteras ignoraret, tali disputatione colligavit, dicens: Respondete (0158C)mihi, quid prius, sensus an litterae? et quid cujus exordium? Sensus ex litteris, an litterae oriuntur ex sensu? Illis asserentibus quia sensus esset auctor atque inventor litterarum, ait: Igitur si cui sensus incolumis est, hic litteras non requirit. Quis praesentium post hanc colluctationem non exclama verit, cum obstupuerint et ipsi qui victi sunt, tantam in imperito litterarum sagacitatem animi admirantes? Neque enim, ut in solitudine et montibus versatus, atque omnem ibidem exigens vitam, agrestis et rigidus erat, sed jucundus atque affabilis, sermonem, secundum Apostoli praeceptum, divino conditum sale (Coloss. IV) proferebat, ita ut invidia careret, et amore omnium potiretur.

CAP. XLVI.--Inter haec, quasi parum esset bis (0158D)gentilitatem fuisse separatam, et tertio venerunt viri ad eum omnis secularis prudentiae nube caecati, atque universis philosophiae studiis artium suarum aestimatione doctissimi. Hi cum rationem ab eo exigerent fidei, quam in Christo habemus, et niterentur arguta sophismatum interrogatione de divina cruce eum illudere, in silentium paululum voce compressa, primum eorum miseratus errorem est; deinde per interpretem, qui ejus verba diligentissime in Graecum solebat exprimere sermonem, ita exorsus est, dicens: Quid pulchrius est, quidve honestius, crucem colere, an adulteria, parricidium, vel incestum his assignare quos colitis; cum in altero sit contemptus mortis insigne virtutum, in altero turpis religio (0159A)obscenitatis magistra? Quid melius est dicere quod Dei Verbum, manens ut erat, ob salutem nostram humanum corpus assumpserit, ut societate mortalitatis nos eveheret ad coelum, participesque naturae coelestis efficeret; an, ut ipsi asseritis, divinae mentis haustum, ad terrena veneranda caput submittere, et pecudum atque serpentum formis coeleste nomen includere? Quo ore Christianorum credulitatem audetis irridere, dicentium Christum Filium Dei sine sui detrimento, et coepisse esse quod non erat, et mansisse quod fuerat; cum ipsi animam de coelestibus detrahentes, non tantum hominum sed et serpentium et pecudum soleatis sepelire corporibus? Christiana credulitas pro salute mundi Deum suum venisse testatur; vos vero innatam (0159B)animam praedicantes, ultro citroque transfertis. Christiana fides, quae omnipotentiam Dei clementiamque veneratur, consequenter incarnationem dicit Deo fuisse possibilem, ita tamen, ut non evacuaverit dignatio dignitatem; vos qui animam ex splendidissimo Dei fonte manentem turpiter decidisse jactatis, qui mutabilem et convertibilem eam post sui diminutionem audetis asserere, jam illam quoque naturam dominam saeculorum per animae contumelias impia lingua temeratis. Imago enim, quae secundum vos naturalem similitudinem sui retinet auctoris, cui una est ex quo defluxit eademque substantia, humilitates proprias et injurias consequenter ad suam originem remittit. Igitur animadvertite, contumelias animarum, ad patrem (ut appellatis) 55 carum per vestram blasphemiam redundare.

(0159C)Crux Christi Domini Dei nostri hic nobis ingeritur. Rogo, quae haec est religionis obscenitas? nonne potius est crucem aut alicujus generis mortem, ab iniquis hominibus illatam patienter sustinere, quam Isidis plangere post Osirim vagos incertosque discursus? Pudeat, quaeso, vos insidiarum Typhonis; pudeat Saturni fugae et devorationis crudelissimae liberorum. Erubescite parricidium Jovis et incestum, erubescite raptum ejus et coitum mulierum atque puerorum. Ille, sicut vestri fingunt poetae, ad explendum immanissimae libidinis furorem, molles dedit in amore vagitus; ille in Danaes fluxit sinus, ipse amator et pretium; ille modulatus ales Ledaeos petivit amplexus; (0159D)ille in proprium saeviens sexum, regium puerum ministris avibus polluit. Haec vos creditis, haec colitis, haec sunt vestrorum ornamenta templorum. Aequo, deprecor, pro vestra salute, nostra dicta pensate judicio. Cuncta, an nihil credendum in libris Christianis est? Si nihil, nec crucis quoque, cui detrahitis, nomen agnoscitis. Si universa credenda sunt, cur, cum in iisdem libris cruci resurrectio copuletur, passionem divinam stolido laceratis eloquio, et non statim jungitis caecorum visum, surdorum auditum, claudorum gressum, leprae emundationem, serviens ambulanti Deo suo mare, daemonum fugas, resurrectionem mortuorum et defunctorum ab inferis reditus? Haec omnia Scripturis divinis, quas interpolatis, (0160A)inserta sunt, et iisdem voluminibus continentur praeconia majestatis et mortis dedecora. Quamobrem odio, quo imbuti estis, abjecto, invenietis illico, et Deum verum esse Jesum, et salutis humanae gratia fragilem assumpsisse naturam.

CAP. XLVII.--Vestram tamen nobis, si non pudet, narrate religionem. Sed quas error infelix poterit referre culturas de tanta rerum foeditate atque vecordia? nisi forte (ut audio) fabulas asseratis deorum vestrorum, et obscenitates, et crudelitates, et vanitates, et mortes, tegentes eas allegoricis velaminibus ; Liberae raptum, terram; semiclaudum Vulcanum et debilem, ignem; Junonem, aerem ; Apollinem, solem; Dianam, lunam ; Neptunum, maria; et libidinum principem (0160B)Jovem, aetherem interpretantes. Nec post hanc excusationis procacitatem Deum, sed creaturas, contempto Creatore, suscipitis. Quod si pulchritudo vos elementorum ad suam traxit venerationem, modum fas erat custodire; et oportebat mirari tantum, nec colere, ne facturae veneratio Creatoris esset injuria. Nam secundum istiusmodi, quam vos sequimini, rationem praeposteram, et architecti honor migravit ad domum; et medici scientia ad remedia conferetur, omnium quoque artificum merita vel laudes ad opera transferentur. Quid ad haec dicitis, ut agnoscamus quae sit crucis ridiculae vobis ignominiosa confessio?

CAP. XLVIII.--Hac disputatione convertentibus inter se philosophis oculos, simulque mussitantibus, subridens Antonius rursum per interpretem ait: Praedurum (0160C)namque cuncto videtur operi, quoties justo universae rei tenore calcato, laboris merita factis magis quam factoribus astruuntur. Elementa quidem, ut memoravi, ex ipso conspectu suam comprobant servitutem. Sed quoniam vos observatione dialectica necessaria, ut putatis, quaeque colligitis, hoc quoque artificio etiam nos nostram religionem compellitis affirmare. Respondete mihi: Cognitio Dei quemadmodum manifestius approbatur, per collectionem verborum, an per operationem fidei? Et quid antiquius est, operatio fidei, an disputatio per argumenta procedens? Illis respondentibus firmiorem sermonibus operationem esse, et hanc liquidam de Deo cognitionem, bene eos et ipse dixisse consensit, quia operationem, quae ex fide descendit, animi generat affectus, (0160D)dialectica vero disputatione ex artificio componentium sumpsit oppositionis exordium. Cum ergo, ait, operationem fidei animo sitam quis habuerit, superflua erit verborum compositio, per quam conceptam sensu nostro credulitatem tentatis evellere, et tamen saepe nostras explicare intelligentias non valetis. Ita solidiora sunt mentis opera, quam sophismatum fraudulenta conclusio.

CAP. XLIX.--Nos Christiani mysterium vitae nostrae non in sapientia mundi habemus repositum, sed in virtute fidei, quae nobis a Deo tributa per Christum est. Hanc orationis meae veritatem, rerum, quae quotidie geruntur, ordo commendat; nobis imperitis et litterarum vestrarum ignaris ad Dei cognitionem (0161A)ejus solum verba sufficiunt. Ecce nos tot gentilitatis gregibus abstracti, in universum orbem quotidie propagamur; vobis vero post adventum Domini, nodosae sophismatum defecerunt versutiae. Ecce nos, simplicem Christi fidem docentes, idololatriam debellavimus, et per praedicationem ignominiosae crucis aurata templa ceciderunt. Vos, si potestis, ostendite quibus contextione verborum gentilitatem Christo praeponere suaseritis. Per omnes jam terras verus Dei Filius Christus est agnitus. Nihil eloquentia sophismatum, nihil disputatio philosophiae multitudini 56 potest obesse credentium. Crucifixum nominamus, et universi daemones, quos vos ut deos colitis, rugiunt, atque ex obsessis corporibus ad primum dominicae crucis signum fugantur. Ubi sunt illa fabulosa oracula? ubi (0161B)Aegyptiorum incantationes? quo magorum profecere carmina? Certe tunc vastata sunt omnia, cum de sua Cruce mundo Christus intonuit. Nihilominus vos, praetermissis debilitatorum catervis, gloriosam Jesu mortem irridere conamini.

Illud autem quale est, quod numquam infestatione regali concussa gentilitas, imo saeculo chara et hominum praesidiis fulta, jam corruit. Nos famuli Christi quo plus premimur, eo magis assurgimus et floremus. Vestra simulacra ornatis quondam septa parietibus, jam vetustate collapsa sunt. Christi vero doctrina, quae vobis stultitia videtur et ludus, licet tyrannica persequentium principum tentamenta pertulerit, licet variis sit incursata terroribus, nullo tamen terrarum orbe concluditur, nullo gentium barbararum (0161C)fine prohibetur. Quando enim divinae scientiae tantus splendor illuxit? quando tot simul in se convenere virtutes? Continentia in matrimonio, virginitas in Ecclesia. Floret martyrum pro Domino suo gloriosa constantia, quorum omnium crux Christi principium est.

Cum interim vos inter tantos virtutum choros syllogismorum retia tenditis, et veram rerum lucem tenebrosis conamini argumentationibus obvolvere, ecce nos, ut dixit Doctor noster, non in gentili persuasione (I, Cor. II), sed in fide apertissima suademus, quae verborum affirmationem praevenire consuevit. Adsunt quippe patientes a daemonibus vexati. Quos cum in medium produxisset, verba repetivit, dicens: Nunc vos collectionibus vestris, et quo vultis malefico (0161D)carmine deos vestros, quos putatis, expellite; sin autem non potestis, victas submittite manus, et ad Christi trophaea confugite, et statim Crucifixi credulitatem majestatis potentia prosequetur. Dixit, et invocato nomine Jesu, cum vitale signum in sacro numero Trinitatis pressisset in frontibus, una cum expulsis daemonibus vana praesentium philosophorum confutata sapientia est. Expaverunt enim stupentes hominem, cui post tantum ingenium afflueret signorum divina largitio. At ille universa Christo, qui curat, ascribens, usus est affatu reciproco, et ait: Nolite me putare his sanitatem dedisse, Christus per servos suos facit ista miracula. Credite et vos, et videbitis quia devota Deo fides, non eloquentiae vanus (0162A)tumor talia signa mereatur. Confugite ad Crucifixi legem, nosque ejus imitamini famulos; et hoc scientiae fine contenti, nulla deinceps saecularis imprudentiae argumenta quaeratis. Hactenus Antonio dicente, miro philosophi stupore perculsi, cum honorifico salutatu ab eo recedentes, multum ejus sibi fatebantur profuisse conspectum.

CAP. L.--Hoc in eo vero mirabile est, ut hominem in extremo mundi limite conditum, et favor principum, et omnis celebraret aula regalis. Nam et Constantinus Augustus, et ejus liberi Constans atque Constantius, talia cognoscentes, crebro ad eum, quasi ad patrem, missis litteris, obsecrabant ut reciprocis eos scriptis hilararet. At ille ejusmodi manens, qualis et antequam litterae ad eum venirent (0162B)fuerat, nec salutatione principum movebatur, et tanquam non acceptis litteris, convocatis monachis aiebat: Reges saeculi epistolas ad nos miserunt, quae hic Christianis adhibenda miratio est? Licet enim diversa sit dignitas, attamen eadem nascendi moriendique conditio est. Ista sunt veneratione omni percolenda, illa toto animi affectu retinenda sunt, quod hominibus Deus legem scripserit, quod per Filium suum propriis Ecclesias ditaverit eloquiis. Quae monachis est ratio cum epistolis regum? cur accipiam litteras, quibus consueta nesciam reddere salutationis obsequia? Igitur rogatus ab universis fratribus ut Christianos reges suis litteris refrigeraret, ne scilicet per silentium ejus exasperarentur, ad susceptas epistolas convenientia rescripsit. Laudavit primum, quod (0162C)Christum colerent, deinde salutaria persuasit, ne magnam putarent regiam potestatem, ne praesentis carnis imperio tumentes, et se homines esse nescirent, et judicandos a Christo obliviscerentur; ad postremum, clementiae circa subjectos et justitiae, curae quoque inopum admonuit, atque unum sempiternum esse Regem omnium saeculorum Jesum Christum epistolis testatus est. His principes susceptis vehementissime laetabantur. Sancta quoque apud cunctos Antonii flagrabat opinio, ita ut ejus se filios cuperent nominari. Magna etenim cum advenientibus affabilitas omnium in se studium converterat.

CAP. LI.--Postquam ergo gentiles confutati, reges admoniti, fratres ab eo sunt consolatione relevati, ad interiorem montem et ad rigorem solitum regressus (0162D)est, ibique saepe cum introeuntibus deambulans ac residens stupebat, sicuti in Daniele scriptum est (Dan. VIII); et interjectis horarum spatiis, consequentia respondebat, ut intelligeretur aliqua revelationis vidisse secreta. Nam et in monte positus, ea quae in Aegypto longe gerebantur, 57 praevidens, episcopo Serapioni ibi constituto narravit.

Lamentabilis sequitur visio, et omni lacrymarum fonte plangenda. Cum enim fratribus circa se sedentibus operaretur, intente fixit oculos in coelum, gemens atque suspirans; et post aliquantum spatium revelationis incoeptae nimio dolore contremuit; et statim fixis genibus ante Dei vultum provolutus oravit, ut clementia sua futurum scelus averteret. (0163A)Succedunt orationi lacrymae, metus ingens invadit praesentes, obsecrant, ut tantae calamitatis exponeret visionem. Singultus occupant vocem, lingua fletibus praepeditur, et in medio conatu sermo gemitu interrumpitur. Vix tamen cum vociferatione luctuosa ait: Melius erat, o filioli, impendens piaculum cita morte lucrari. Sic incipiens rursum lacrymis vincitur, et inter aegra suspiria tandem pectori commodans vocem: Magnum, inquit, quoddam et universis saeculis inauditum imminet nefas. Magno fides catholica turbine subvertetur, et homines jumentis similes Christi sancta diripient. Vidi enim altare Domini mulorum circumdatum multitudine, qui crebris calcium ictibus omnia dissipabant. Haec est causa gemituum meorum, quos audistis. Et facta est vox Domini dicens: (0163B)Abominabitur altarium meum. Nec mora, visionem sequitur effectus; nam post annos duos saeva Arianorum irrupit insania. Tunc ecclesiarum fuerunt rapinae, tunc divinorum temeratio vasorum, tunc pollutis ethnicorum manibus sacra polluta sunt ministeria, tunc paganorum opificum praesidia adversus Christum comparata cum assumptione palmarum (quod idololatriae apud Alexandriam insigne est), ad ecclesiam pergere compellebantur Christiani, ut Arianorum populi crederentur. Proh scelus! horret animus replicare quae gesta sunt: virginum matronarumque ereptus pudor: sanguis ovium Christi in Christi templo effusus veneranda respersit altaria; baptisterium pro voluntate gentilium pollutum est. Nihil defuit visionis veritati, ut monstravit effectus, (0163C)quod calcitrantium multorum indisciplinatio Arianorum esset impietas.

Sed istam tristitiam consequentis revelationis prosperitate solatus est, et ait: Nolite, filioli, moerori vos penitus dare; ut enim iratus est Dominus, sic rursum miserebitur, et suum cito Ecclesia recuperabit ornatum; eosque, qui in persecutionibus fidem Domini servaverint, solito videbitis fulgore relucentes. Revertentur ad foveas suas serpentes, et religio longius propagabitur; tantum videte, ne fidei vestrae sinceritas Ariana labe sordescat. Non apostolorum, sed daemonum et patris eorum diaboli ista doctrina est; ob id per insipientiam jumentorum similis pecudum eorum expressus est animus.

CAP. LII.--Hucusque Antonius. Sed nos minime (0163D)convenit diffidere, tam grande miraculum per hominem potuisse portendi. Salvatoris enim promissio est, ita dicentis: Si habueritis fidem ut granum sinapis, dicetis huic monti, Transfer te, et transferetur, et nihil impossibile erit vobis (Matth. XVII). Et iterum: Amen amen dico vobis, omne quod petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Petite et accipietis (Joan. XVI). Ipse enim suis discipulis et universo credentium gregi nunc subjectionem daemoniorum, nunc variarum infirmitatum pollicens curationem, aiebat: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X). Nunquid suae virtutis imperio curabat Antonius? Nunquid suae possibilitatis arbitrabatur esse quod fecerat? Orationibus, non praeceptis daemones morbique (0164A)cesserunt, et ad Christi Dei nostri nominationem semper universa perfecta sunt. Nemo sapientum sanitatum admirationem ascribat Antonio, sed Domino Jesu, qui solitam erga creaturas suas exhibens benevolentiam, nunc quoque per electum famulum suum indulgenter exercuit. Antonius tantum orabat, et ob vitae ejus merita cuncta Dominus largiebatur.

CAP. LIII.--Saepe autem, et contra voluntatem, ad exteriorem montem a fratribus perducebatur. Et cum judices, qui ad interius archisterium propter asperitatem itineris, et ob sequentium multitudinem, et horridam solitudinem ire non poterant, pervenirent, et quaererent ut ejus fruerentur aspectibus, nec impetrare possent, quia molestissime ferebat vexationem discursuum, ipsos catenatos, (0164B)quos aut noxietas, aut vigor publicus constrinxerat, ad eum destinabant, scientes tales ab Antonio non posse contemni; quorum fletibus superatus pertrahebatur ad exteriorem montem, agnoscens laborem suum utilem miseris fore; suadebatque judicibus, qui eum invitaverant, ut in sententia proferenda, et odio et gratiae, Dei timorem anteponerent; nec ignorare eos debere quod scriptum est: Quocunque judicio judicaveritis, in eo judicabitur de vobis (Matth. VII); attamen inter medios sermones charae sibi solitudinis recordabatur. Post coactam itaque praesentiam, quam ducis preces, et, quod verius est, miserorum fletus extorserat, post salutaria monita, post reorum commendationem, quorumdam etiam absolutionem, postulanti duci, ut paulo largius eidem (0164C)suam praesentiam indulgeret, ait non posse se diutius 58 ibidem morari, grato usus exemplo, quod sicuti pisces ab aqua extracti, mox in arenti terra morerentur (Pelag., l. II, n. 5), ita et monachos cum saecularibus retardantes, humanis statim resolvi confabulationibus. Ob id ergo, inquit, convenit ut pisces ad mare, ita nos ad montem festinemus, ne tardantibus nobis aliqua propositi succedat oblivio. Pro tanta hominis sapientia dux miratus, justam de eo tulit veramque sententiam, dicens: Vere justum esse Dei famulum, nec in rustico homine potuisse tantam aliquando inesse sapientiam, nisi divino amore regeretur.

CAP. LIV.--Praeterea cum Balacius, qui sub Nestorio praefecto Alexandriae dux Aegypti fuit, (0164D)homo Arianae iniquitatis studiosissimus fautor, ita Christi Ecclesiam persequeretur, ut animo vesano virgines monachosque nudatos verberaret in publico, ad eum Antonius litteras misit, quarum ista sententia est: Video iram Dei venientem super te, desine persequi Christianos, ne te ira occupet, quae proximum jam tibi minatur interitum. Legit infelix epistolam, et irrisit, atque in eam exspuens, projecit in terram; portitores quoque multis afficiens injuriis, Antonio talia renuntiari praecepit: Quoniam cura tibi tantopere monachorum est, etiam ad te mei vigoris transibit disciplina. Sed confestim minatorem oppressit supplicium, et post quinque dies os effrenatum ultio divina compescuit. Egreditur enim ad primam (0165A)mansionem Alexandriae, quae appellatur Chaereum, cum supradicto Aegypti praefecto Nestorio. Vehuntur equis, quos inter omnes Balacius, cujus erant, mansuetissimos nutrierat. Cum ergo pariter solito sibimet equi alluderent, mitior, quo Nestorius vehebatur, morsu repentino Balacium decussit in terram, et sic in eum inhians, femora ejus laceravit atque corrosit, ut statim relatus ad civitatem post tertium diem moreretur; universique agnoscerent minarum ab Antonio praedictarum effectum quantocius consecutum, digno persecutoris fine completo.

CAP. LV.--Caeteros ad se venientes mira cum modestia Antonius admonebat, ut, oblita saeculi dignitate, remotioris vitae beatitudinem appeterent. Si qui autem majori potestate premebantur, nec poterant (0165B)obtinere justitiam, ita eos obnixe defendebat, ut ipse pro illis pati videretur injuriam. Multis utilis fuit praeclari senis oratio; multi, magnis divitiis et altiori gradu militiae derelicto, ejus haerere curriculis cupiebant. Et ut infinita brevi sermone comprehendam, bonum Aegypto medicum Christus indulserat. Quis non tristitiam apud Antonium mutavit in gaudium? quis non iram vertit in pacem? quis orbitatis luctum non ad ejus temperavit aspectum? quis non moerore paupertatis, quo premebatur, abjecto, statim et divitum despexit opulentias, et in sua laetatus est paupertate? quis post lassitudinem monachus non ejus vegetatus est hortamentis? quis adolescens succensus ardoribus, non ex ejus admonitu pudicitiae amator fuit? quis vexatus a diabolo, sine medela rediit? (0165C)Quis inimici cogitationibus distractus, non caeca tempestate sopita, sereno regressus est animo? Sciebat enim quo quisque laboraret incommodo, et ex vitae meritis discretionem spirituum agnoscens, adhibebat morborum, prout erant vulnera, sanitatem. Unde effectum est ut post ejus doctrinam omnes diaboli panderentur insidiae. Multae quoque desponsatae puellae, ad ejus conspectum ab ipso pene thalamo recedentes, in Ecclesiae matris gremio consederunt. Quid plura? Totius orbis homines ad eum confluebant, et universarum gentium varietas bellicosissimum contra daemones virum conspicere gestiebant. Nullus se frustra illuc venisse conquestus est, omnibus delectabile atque jucundum laboris commercium fuit. Fatigatio enim itineris emolumentum viatici reportabat, (0165D)sicut rei probavit effectus. Nam post resolutionem ejus, quasi communi vulnere orbitatis excepto, proprium singuli parentem luxerunt.

CAP. LVI.--Quis autem finis vitae ejus fuerit, dignum est et me commemorare, et vos cum desiderio audire, quia et hoc in eo imitabile cunctis fuit. Juxta consuetudinem ad visendos fratres qui in exteriori monte erant, venit, ibique a divina providentia de sua morte condiscens, ita exorsus est: Ultimam, filioli, patris audite sententiam, non enim arbitror quod in hoc saeculo iterum vos visuri simus. Cogit conditio naturae, ut post centenarium numerum, quem annis quinque supergredior, jam resolvar. Ita locutus, audientium pectora contristavit: gemitus (0166A)lacrymaeque dicta moerentia consecutae sunt. Amplexabantur eum universi, quasi jam de saeculo recessurum. At ille, tanquam aliena deserens, ad propriam patriam profecturus, magna cum laetitia praecipiebat, desidiam instituto non debere subrepere, sed tanquam quotidie morituros, ut ante praedixerat, a sordidis cogitationibus animam custodire, et omnem aemulationem ad sanctos quoque convertere, ad schismaticos vero ne prope quidem accedere. Scitis enim, aiebat, eorum antiquam perversitatem; neque cum Arianis communione jungamini, quia impietas eorum jam omnibus manifesta est. His etiam illud addebat, nullum debere 59 Christianum, cum saeculi viderit potestates pro Arianorum et Meletianorum pugnare nequitia, a Christi territum discedere (0166B)veritate; mortalium illam esse defensionem, nec diu fallacem permanere posse phantasiam. Quapropter, aiebat, custodienda est pia fides in Christo, et patrum religiosa traditio, quam ex Scripturarum lectione et crebro meae parvitatis didicistis admonitu.

CAP. LXVII.--Finito sermone, fratres eum vehementissime retardabant, glorioso Patris cupientes termino decorari. Sed multas ob causas, quas et silentio demonstrabat, praecipue tamen ob praesumptam Aegypti consuetudinem contradixit. Mos etenim Aegyptiis est, nobilium et praecipue beatorum martyrum corpora linteamine quidem obvolvere, et studium funeri solitum non negare; terra vero non abscondere, sed super lectulos domi posita reservare. Hunc honorem quiescentibus reddi, (0166C)inveteratae consuetudinis vanitas tradidit. De hoc Antonius saepe et episcopos deprecatus est, ut populos ecclesiastica contestatione corrigerent; et laicos viros ac mulieres rigidius ipse convenit, dicens, nec licitum hoc esse, nec Deo placitum; quippe cum patriarcharum et prophetarum sepulcra, quae ad nos usque perdurant, haec facta convincerent. Dominici quoque corporis exemplum oportere intueri jubebat, quod in sepulcro positum, lapide usque ad resurrectionis diem tertium clausum fuerit (Joan. XVI; Matth. XXVII). Atque his modis vitium circa defunctos Aegypti, etiamsi sancta essent corpora, coarguebat, dicens: Quid majus aut sanctius corpore potest esse Dominico, quod juxta consuetudinem gentium caeterarum humo conditum esse scimus? (0166D)Haec justa persuasio multorum insitum evellit errorem, et repositis in terra cadaveribus, Domino gratias pro bono magisterio retulerunt. Metuens ergo consuetudinem supradictam, ne eodem etiam circa se laberentur errore, celeriter valedicens monachis, qui confluxerant, ad amicum virtutis habitaculum repedavit.

CAP. LVIII.--Post menses autem paucos, cum non mediocre incommodum senilia membra turbasset, vocatis ad se duobus fratribus, quos ibidem ante quindecim annos modico intervallo sejunctos instituerat, quique etiam ei jam seni coeperant ministrare, ait: Ego quidem, filioli, secundum eloquia Scripturarum (Josue XXIII; III Reg. II), patrum gradior (0167A)viam; jam enim Dominus me invitat, jam cupio videre coelestia. Sed vos, o viscera mea, admoneo, ne tanti temporis laborem repente perdatis. Hodie vos religiosum studium arripuisse arbitremini, et quasi coeptae voluntatis fortitudo succrescet. Varias daemonum nostis insidias, vidistis eorum et impetus feroces, et vires effeminatas. Jesum suspirate, et credulitatem nominis ejus vestris figite mentibus, et a certa fide universi daemones fugabuntur. Mementote etiam admonitionum mearum et incertae conditionis, vitam quotidie ancipitem retractate, et coeleste vobis praemium sine cunctamine tribuetur. Schismaticorum quoque et haereticorum venena vitate, meumque circa eos odium sectamini, quia Christi sunt inimici. Scitis ipsi quod nullus mihi nec pacificus quidem sermo cum eis aliquando fuerit, (0167B)propter pravam eorum voluntatem, et pertinax contra Christum bellum. In hoc autem magis estote solliciti, ut Domini praecepta servetis, ut post mortem vestram sancti quique, quasi amicos et notos, in aeterna vos recipiant tabernacula (Lucae XVI). Haec cogitate, haec sapite, haec retexite; et si qua mei vobis cura, si qua patris memoria est, si mihi vicarium repraestatis affectum, nullus ad Aegyptum meas perferat reliquias, ne vano corpus honore servetur, ne vituperati, ut nostis, a me ritus etiam circa me serventur obsequia. Hujus enim rei gratia maxime huc sum regressus. Vos igitur humo tegite, vos patris operite corpusculum, et illud quoque senis vestri custodite mandatum, ut nemo praeter vestram dilectionem locum tumuli mei noverit. Confido in (0167C)Domino, quia necessario resurrectionis tempore hoc corpusculum resurget incorruptum. Vestimentorum autem meorum sit ista divisio: Melotem et pallium tritum, cui superjaceo, Athanasio episcopo date, quod mihi novum ipse detulerat. Serapion episcopus aliam accipiat melotem; vos cilicinum habetote vestimentum, et valete, viscera mea; Antonius enim migrat, et jam non erit in praesenti saeculo vobiscum.

CAP. LIX.--Verba finierat, et osculantibus se discipulis, extendens paululum pedes, mortem laetus aspexit; ita ut ex hilaritate vultus ejus, angelorum sanctorum, qui ad perferendam animam ejus descenderant, praesentia nosceretur. Hos intuens, tanquam amicos videret, animam exhalavit, et additus (0167D)est patribus secundum ordinem Scripturarum. Servaverunt mandata discipuli, involutum (ut praeceperat) corpus humo operientes; et nemo interim usque ad hanc diem, praeter eos, ubi sit conditum, novit. Legatarius autem Antonii benedicti, qui tritum pallium cum melote imperio ejus meruerat (0168A)accipere, Antonium in Antonii muneribus amplectitur; et tanquam magna haereditate ditatus, laetanter per 60 vestimentum recordatur imaginem sanctitatis .

CAP. LX.--Hic Antonio vitae terminus fuit, ista principia meritorum: quae licet parciori, ut praedixi, sermone narraverim, tamen ex his potestis advertere qualiter homo Dei a pueritia ad senectam usque pervenerit; et quod omni semper dubitatione calcata, nec languori, nec longaevae quidquam aetati aliquando concesserit. Magis autem aequalitatem propositi tenens, nec vestimentum mutavit, nec pedes lavit, nec escam sectatus est molliorem; oculorum quoque aciem, et numerum dentium, licet paululum ob aetatem viderentur attriti, necnon et pedum incessum, (0168B)totius etiam corporis firmitatem, ita contra jura naturae meritorum gratia custodivit, ut lautorum corporum, quae balneis atque deliciis confoventur, hilarior ejus caro videretur.

CAP. LXI.--Hoc etiam, fratres, quod per omnes provincias amor ejus famaque volitavit, quem nec librorum disseminatorum oratio luculenta, nec mundanae sapientiae disputatio, nec nobilitas generis, nec opum infinita congestio commendavit, cui omnium ore est ascribendum, nisi Christo, cujus hoc donum est? qui devotos ejus animos erga suam praevidens majestatem, hominem alio pene orbe celatum, et inter tantas positum solitudines, Africae, Hispaniae, Galliae, Italiae, Illyrico, ipsi etiam, quae urbium caput est, Romae, ut in exordio promiserat, demonstravit. Creatoris est ista benignitas, (0168C)qui famulos suos, licet nolentes, nobilitare consuevit, ut virtus possibilis nec extra humanam esse naturam sanctorum doceatur exemplis, et ad beatae vitae imitationem, ex fructu laboris optimus quisque impellatur.

CAP. LXII.--Hunc itaque fratribus librum magnopere perlegere curate, ut, agnita fideli vita sublimium Christianorum et monachorum, sciant quod Salvator noster Jesus Christus glorificantes se glorificat, et servientibus sibimet, non tantum regna coelorum, sed etiam hic in ipsis montium secretis latere cupientibus, famae tribuit nobilitatem; scilicet, ut et ipsi fruantur laude meritorum, et caeteri eorum provocentur exemplis. Si autem necessarium fuerit, et gentibus legite, ut vel sic agnoscant quia Dominus (0168D)noster Jesus Christus non solum est Deus, Dei Filius, sed etiam his qui eum sollicite colunt, et in eum fideliter credunt, hanc dedit potestatem, ut daemones, quos illi deos esse arbitrantur, conculcent atque ejiciant, deceptores scilicet hominum, et totius corruptionis artifices.

EPILOGUS EVAGRII INTERPRETIS. (0167) Itaque prudentes, qui legere voluerint hanc scripturam, obsecramus ut dent veniam, si Graeci sermonis vim exprimere non potuimus, transferentes eum in Latinam linguam, licet contra nostrum propositum haec fecerimus. Sed non quasi invidentes nolebamus facere, sed sufficienter sciens quantam infirmitatem sustinet Graecus sermo translatus in Latinitatem; tamen maluimus Graecum sermonem hoc sustinere, quam fraudem (0169)pati eos lucri deifici, qui quomodocunque interpretatum Graecum sermonem legere possint. Deus autem omnipotens, qui tanto viro cooperatus est ad facienda talia, et nobis cooperetur ad imitandum ipsum, vel ex parte, ut in omnibus clarificetur nomen ejus per magistrum, et hortatorem, et redemptorem, et Salvatorem nostrum Jesum Dominum cum Spiritu sancto, cui est claritas et perpetua potestas in saecula saeculorum.

(no ap