Vita Amandi

This is the stable version, checked on 13 Februarii 2022. 2 pending changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita Amandi
Saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Vita Amandi (Auctor incertus), J. P. Migne

Vita Amandi

1. (1267C)Beatus Amandus in pago Herbatilico non longe a littore oceani Galliae, ab inclytis et catholicis parentibus traxit originem: cujus pater Serenus nomine dictus est, mater vero Amantia nuncupata est. Hic ab infantia litteris eruditus, inspirante sibi divina gratia, relictis parentibus et patria, vitam coenobitarum eligens, navigavit insulam nomine Oyem, quae distat a littore Galliae 40 milliaribus: ibique in quodam monasterio religionis habitum assumens, cum gaudio est susceptus. Quadam vero die dum per insulam ambularet, vidit quemdam serpentem seu colubrum mirae magnitudinis. Quo viso territus puer sanctus Amandus, in oratione prostratus, signum crucis contra serpentem opposuit, et ad latebram suam, ut inde nunquam exiret, fugere compulit, nec ex tunc apparuit. Et sic habitatores illius insulae a serpentino periculo liberavit. Parentes vero ejus voluerunt eum ad propria reducere, quibus minime acquievit.

(1267D) 2. Post haec Amandus licentiam et benedictionem a Patre monasterii, quod erat prope mare, postulans, causa peregrinationis solus in terra Burgundiorum in civitate Bethoricas multis diebus, annis videlicet 15, peregrinavit, et a sancto Austrigisilio illius civitatis episcopo benigne susceptus est. Ubi constructa cellula juxta ecclesiam, cilicio indutus, et pane hordeaceo et sicera sustentatus, vitam austeram duxit. Dum autem quadam die ad quemdam orationis locum ire desideraret, hora diei quasi sexta radio clarissimo (1268C)perfusus, per momentum horae totus orbis terrarum quasi sibi apparuit.

3. Deinde assumpto uno comite, asello sedens, per devia Alpium Italiam penetrans, ad visitanda sanctorum apostolorum ac martyrum limina et patrocinia, ad urbem Romam pervenit. Ubi deambulans per loca sanctorum diebus, ad ecclesiam Sancti Petri noctibus revertebatur. Sedente autem eo in gradibus ecclesiae in exstasi mentis, sanctus Petrus apparuit ei sereno vultu, et blando sermone dixit ut causa praedicationis reverteretur. Gaudensque de visione, cognovit invenisse gratiam Dei quam quaesivit.

4. Post haec Amandus in Gallias remeavit, praedicans Evangelium regni Dei. Erat autem vultu serenus, corpore castus, vigiliis et orationibus deditus, sermone cautus. Sic inter gentes anachoretarum gerebat vitam. Hic vero pueros transmarinos comparavit plurimos, et per baptismi lavacrum emundavit.(1268D)

5. Rursum cum officio clericorum ad urbem Romam perrexit, et ab apostolico honorifice est susceptus. Pueros vero, quos duxit, per loca sanctorum donavit, Codices divinos utriusque Testamenti et tractatus, rediens Galliam, secum tulit. Cum autem pelago Sardiniae navigasset, nautis de pace et charitate praedicavit. Illis vero bibentibus et manducantibus apparuit piscis ingens, qui arte piscatoria captus est, unde nautae gavisi sunt. Orta autem magna (1269A)tempestate, de vita desperantes, omnia quae habebant jactabant in mare. Tunc omnes servum Dei Amandum deprecabantur, ut per orationem ejus Deus illos de mortis periculo liberaret. At ille consolans eos, verbum Dei intrepidus praedicabat. Beatus vero apostolus viro Dei Amando apparuit, dicens: Noli timere; non enim peribis tu et qui tecum sunt. Facto autem mane reddita est tranquillitas magna, et omnes ad portum incolumes pervenerunt.

6. Transacto autem aliquanto tempore, audivit sanctus Amandus esse in confinibus Francorum et gentilium unum pagellum, cujus vocabulum est Gaudens, juxta Sotaldis fluenta: qui propter ferocitatem gentis et terrae infecunditatem, praedonibus derelictus est, sed profanus et idololatriae deditus. Propterea Amandus exposuit se periculo, ut habitatores loci illius a laqueo diaboli liberaret, et Deo duce illuc perrexit, ubi multas tribulationes pro nomine Christi perpessus est, et sociis suis propter inopiam victus (1269B)et vestimenti ad propria remeantibus, solus remansit: et propria manu molam vertebat, et panem cinere mistum, quem edebat, faciebat. Saepe etiam dum fana destruebat, a feminis virisque percussus in flumine jactus. Captivos tamen nihilominus de servitute redimens, ad baptismi gratiam perduxit.

7. Dum autem quadam die ad Francorum curiam cultor Dei Amandus adveniens, ut Francis in unum venientibus Evangelium praedicaret, adduxerunt illi comites unum vinctum semivivum, gravissimis vulneribus percussum. Deprecatus est vir Dei pro ipso, ut religiosam vitam haberet, si de illis vulneribus evadere potuisset: nihilque potuit cum illo principe obtinere; jussitque comes illum hominem in ligno suspendi. Igitur suspenderunt eum, mortuumque relinquentes, domum sunt reversi. Servus autem Dei Amandus ad stipitem cucurrit, et corpus ejus ad suam cellulam portari praecepit, ubi more solito solus soli Deo pro se et omni populo preces fundere solebat. Jussitque fratres quiescere, et cellulae ostia (1269C)claudere. Totamque noctem in vigiliis, lacrymis et orationibus deducens, facto signo ad matutinas, aquam portari jussit, quam fratres more humano ad illum hominem sepeliendum putabant necessariam. Cumque cellulam fuissent ingressi, invenerunt hominem illum, quem mortuum dimiserant, sedentem atque loquentem, super quo plurimum admirari coeperunt. Amandus vero manibus suis plagas illas oleo fovit, et carnem ad alteram conjunxit, et cum coelesti medicina sanum et vivum ad domum suam ire permisit.

8. Audito autem tanto ac tali facto, ad baptismi gratiam et poenitentiae lamenta populus utriusque sexus currere coepit, et idola atque fana ipsorum igne concremavit, et in illis locis ubi inimicus humani generis habitabat, S. Amandus monasteria construxit, ecclesias fundavit, et ad cultum Christi populum induxit, et animas errore caecas luce veritatis illuminavit.(1269D)

9. Deinde trans Danubium, ad terras ubi Christus non nominabatur, praedicare perrexit, ad martyrii palmam animo praeparatus, ubi libera voce Evangelium salutis praedicans aliquos ad baptismi gratiam adduxit; sed adhuc peccatis exigentibus alii verbum Dei audire noluerunt.

10. His itaque gestis, contigit ut Trajectensium episcopus moreretur. Tunc vir Dei Amandus a rege coactus, et a sacerdotibus jussus, et a populo electus, Trajectensium Ecclesiam regendam suscepit. Castra, vicos, villas circumiens, praedicando, arguendo, obsecrando, per triennium viam Dei populo demonstrabat, multique ad viam poenitentiae sunt conversi. Sacerdotes vero et levitae vocabulo, non officii merito, virum Dei praedicantem, et eis viam salutis demonstrantem, audire contempserunt. Sanctus vero Amandus excusso pulvere a pedibus suis, in testimonium illis in solitudinem perrexit, ibique in parva insula aliquanto tempore habitavit. Ingens autem plaga divinitus (1270A)illos verbi Dei contemptores subsecuta est. Unde per biennium inopinata pestilentia castra deserta sunt, vacuae domus, agri in solitudinem redacti sunt. Per illam omnem regionem, ubi praedicare ipse voluit, pene ullus remansit qui ejus praedicationi contrarius fuit.

11. Post spatium vero temporis, visitatis fratribus quibus per diversas provincias monasteria et ecclesias regendas commendaverat, audivit esse quamdam gentem ferocissimam errore deceptam, quae nunc Vasconia appellatur. Quae gens per saltus Pyrenaeos, per aspera et invia diffusa est loca: quae crebris eruptionibus, pugnandi agilitate, Francorum fines longe lateque vastando contrivit. Illuc itaque causa praedicationis accessit, ut eos ab idololatria et rapinis et a fallacia hujus mundi eriperet. Cum quadam autem die praedicaret, surgens unus ex eis, verbis risui aptis, Evangelium Christi et servum Dei Amandum detrahendo irrisit, et populum post se illa (1270B)vana laetitia attraxit. Eadem hora, divina ultione, angelus Satanae miserum invasit, statimque omnia membra ejus contraxit, et inter poenas confitens quod ideo patiebatur, quia servum Dei Amandum irriserat, miserabiliter exspiravit.

12. De finibus autem Vasconum egrediens, dum ad civitatem quamdam venisset, episcopus illius illum suscepit, et pro reverentia hospitalitatis, aquam ad lavandum manus sancto Amando detulit, jussitque ministro ut ipsam aquam servaret. Erat autem illic homo, qui lumen amiserat oculorum: cui episcopus ille ait: Si habes fidem, crede et lava oculos tuos in illa aqua in qua Amandus lavit manus suas, et lumen recipies. Cumque lavisset oculos, aperti sunt oculi ut videret clare.

13. Venerabilis autem senior Amandus, Christo duce revertens, in extremas Francorum regiones se direxit, egitque ibidem praedicationem apertam propter Christi nomen, et per diversas provincias (1270C)multas perpessus est injurias. Construxitque coenobium, et sicut pastor filios in Christo quotidie verbis divinis instruens, quosdam docebat verbo, alios proprio erudiebat exemplo.

14. Quadam die Dominica dum sanctus Amandus Palatinis proceribus praedicasset, rogatus ab episcopis et a rege Dagoberto missarum solemnia celebravit: finita vero oratione, privatim colloquium a rege secretius expetiit, ipsumque regem de capitalibus criminibus arguere coepit. Rex vero typho superbiae elatus, verba viri Dei audire noluit, sed iratus de finibus ejus exire jussit. Cumque servus Dei Amandus gaudio repletus a conspectu regis . . . ad locum maritimum navem invenire volens perrexit, et mare Britannicum transire voluit ad gentes Saxonum, ut eis Evangelium praedicaret, et in peregrinatione cunctis diebus vitae suae permanere volebat.

15. Post haec rex correptus febribus, culpam quam in virum Dei Amandum commiserat recognoscens, misit celeriter pro eodem ut ad se rediret: rogans (1270D)humiliter, ut sibi indulgeret, et filium Sigebertum, qui ei natus erat, baptizaret. Sanctus vero Amandus benigne regi offensam remisit, sed timens saecularibus negotiis implicari, puerum baptizare primitus renuit, sed tandem per sanctum Eligium et sanctum Audoenum, qui tunc in curia regis morabantur, precibus et instantia flagitatus, puerum filium regis baptizavit. Finitis vero collectis et orationibus catechismi et baptismi, cunctis tacentibus, infans ille regis filius 40 diebus clara voce respondit Amen. Quod pater audiens, repletus est gaudio, et compatrem suum cunctis diebus vitae suae habuit in magna reverentia et favore.

16. Sanctus autem Amandus impetravit a rege Sigeberto locum unum in Gallia qui dicitur Vaurum, et ibi coenobium aedificavit. Sed episcopus proximae civitatis hoc moleste gerens, jussit famulis suis ut inde eum ejicerent aut certe occiderent. Beatus vero Amandus eorum malitiam, Deo revelante, cognoscens, (1271A)ivit cum eis ad cacumen montis, ubi eum occidere cupiebant, nec suis sociis hoc revelavit, quia martyrium affectabat; sed subito orta tempestate, pluviae et grandines ita montem obtexerunt, quod maligni qui eum volebant occidere nihil viderent. Tunc sanctus Amandus tandiu oravit, donec reddita (1272A)serenitate et visu recepto ad propria redierunt. Multa quidem et alia miracula fecit Deus meritis sancti Amandi quae hic scripta non sunt. Hic quoque plenus dierum et operibus bonis migravit ad Dominum.