Vita (Bonifacius Moguntinus)

This is the stable version, checked on 23 Ianuarii 2022. 3 pending changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita
saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Vita (Bonifacius Moguntinus), J. P. Migne MABILLONII OBSERVATIONES PRAEVIAE. 1. Subjectam sancti Livini Vitam vulgavit Nicolaus Serarius post Epistolas sancti Bonifacii archiepiscopi Maguntini, quem ejusdem Vitae conditorem esse existimavit. Sed quominus ei assentiamur, prohibent argumenta nonnulla Bonifacius istius Vitae scriptor, gesta sancti Livini tribus discipulis ipsius retexentibus, Foillano, Helia et Kiliano, sibi comperta afirmat: quibus obnixe postulantibus huic scriptioni dederit operam. Sanctus Burchardus sedi He bipolensi a sancto Bonifacio Maguntino impositus ab Egilvualdo dicitur anno LXII post passionem sanctorum martyrum Kiliani ac sociorum ejus, quae incidit in annum Inc. Dominicae DCXCIX, et quidem in Germania; quo tempore sanctus Bonifacius vix fortasse in Anglia pueritiam agebat, qui anno DCCXIX legationem apostolicam in Germaniae partes a Bonifacio papa II adeptus, anno DCCLIV, aetate adhuc virenti martyrium subiit. Qui igitur fieri potuit, ut sancti Livini gesta a Kiliano et sociis didicerit? Adde sanctum Bonifacium in suis Epistolis bene multis nusquam peccatoris nomen praeferre; quod nomen sancti Livini encomiastes in Praefationis salutatione sibi usurpavit. Alius ergo est a sancto Bonifacio Maguntino, et quidem antiquior Bonifacius iste; episcopus an abbas, incentum: nam et abbates aliique post Gregorium M. se servos servorum Dei in Epistolarum inscriptionibus nonnunquam dicebant. Gotselinus monachus in Vita sancti Augustini Cantuariensis episcopi lib. I, cap. 28, quaedam ex ista sancti Livini Vita mutuatus est. 2. Livinus in solitudine aliquandiu degit cum Foillano, Helia et Kiliano. Praeceptorem ac institutorem habuit sanctum Augustinum cantuariae antistitem, a quo etiam sancti Benedicti normam discere potuit. Miramur cum Vuillelmo Malmesburiensi, venerabilem Bedam ne verbo quidem egisse de Livino, cujus nomen in sinceris Usuardi et Adonis martyrologiis desideratur. PROLOGUS AUCTORIS. (0327A)Bonifacius homo peccator, servus servorum Domini nostri Jesu Christi, universis sub auctoritate sanctae et individuae Trinitatis super firmam petram fundatis Ecclesiis in summa felicitate, gloriam jocunditatis aeternae. Beatissimi Patris et Deo dilecti pontificis Livini venerandus gloriosae passionis triumphus hodiernam solemnitatem gaudii nostri in magnae venerationis honore ceremonialiter nobis celebrandam et votivis adhibendam sancivit, tanti inclyta Patris, ad declaranda mundo meritorum praeconia, quibus hortamur affectualiter congratulari: excitante nos ad hujus devotionis gaudia ipso rotantis anni solemni tempore, quo triumphalis palma certaminis istam agonotheta victoriosissimus et martyr mirificandus ex praesentis saeculi conflictu indomabiliter pro sanctae (0327B)Trinitatis confessione belligerando, atque persequentium triumphando minitationes et atrocium poenarum agitationes laetus transmigravit, Regemque coeli adiit emeritae dignitatis laurea in confessione martyrum inthronisandus parilique honore glorificandus, (0328A)atque eorum contubernio fruiturus in beatitudine pacis perpetuae. Hujus denique tam excellentissimae sanctitatis Christi athletae magnarum virtutum insignia quae vestrae expandimus dilectioni, tribus discipulis suis retexentibus comperiebamus, Foillano, Helia et Kiliano, qui piae charitatis affectu (ut fatebantur) sua quaeque renuntiantes, ob spem vitae aeternae ejus conglutinaliter studuerunt adhaerere vestigiis, et instrui admonitionibus atque informari exemplis, manus nostras osculando provolutisque in terram genibus per aegra lacrymarum suspiria imprecati sunt a nobis scribi et memoriae in posteris conservanda. Quorum ergo multum renitentes voluntati, quoniam nostrae peritiunculae pertimescebamus tantillitatem; sed enim debiti amoris vis teneritudine (0328B)suae enervationis geminae quoque dilectionis geminifluis alis nostri transcendit arcana devoti pectoris, et tandem illa fraternae conglutinationis aspiratio ipsum animum nostrum suis viribus diffidentem, fragili in audaciam subeundae difficultatis (0329A)Spiritus sancti tentamine gratia cooperante reflexit, et charitati eorum satisfacere studuimus, et haec ad (0330A)laudem et gloriam pii Patris verbatim enodari dignum censuimus.

INCIPIT VITA. (0329) 2. (0329A)Livini patria et parentes. Tempore igitur quo Colomagnus, inclytus rex Scotorum, in Christianae religionis vir magnificus, polleret virtutibus, et sceptra regni et imperialis monarchiae columen superna providentia auspicabiliter gubernaret, erat quidam senator Scotigena nomine Theagnius, exspectabili stemmate nativae nobilitatis excellentissimus, ipsius (0329B)regis optimatum princeps, et prae cunctis aulicis suis primatibus archialiter apicem gerens, vir strenuus, regaliumque secretorum symmista industrius et summae prudentiae compositionibus longe lateque loquaci rumore perlatus. Habuit etiam conjugem Agalmiam nomine, venusta prosapia et meritis praecluem, filiam videlicet Ephigenii, Hibernensium regis clarissimi. Qui, Domino inspirante, pari confoederati spiritu, divinisque praecincti legibus, mirae virtutis fulsere insigniis; et quos Dominus sua perlustraverat gratia, tali dignatus est consolari gloria.

3. In utero matris columba coelitus designatur. Nocte quadam Dominica, dum in stratu suo regali libitu perornato pariter compositi repausarent, nec vigilantes, nec integerrime obdormientes, visa est columba lactei coloris coelitus descendisse inaestimabili claritate coelestis gloriae fulgorans, et requiescere (0329C)super capitale stratus eorum, et sereno vultu intueri in eos. Quae expandens alas suas obumbravit eos, et mellifluo ore tres lacteolas stillavit guttulas instar mundissimi lactis in beatis labiis Deo dilectae feminae, et coelo refusa subvolavit aethera. Mox vaporabilis splendor nimia odoriferae suavitatis fragrantia totum illud regale perlustravit palatium, usque mane reverberatis radiis protensus. Infans vero quem beata mater tunc forte gestabat in utero, jam vivifico flatu irradiatus, mobilibus subsistere coepit membris, et ut certe credatis, supernae visitationis congratulabatur respectibus. 4. Visio a Menalchio explicatur. Livino nato exsultant omnes. Tunc magnanimus dux Theagnius et venerabilis matrona Agalmia hujusmodi aromatis (0329D)[ id est visionis] raritate attoniti, jam aurora radiante venire ad se fecerunt dominum Menalchium, germanum ipsius ducis, qui tunc archipontificatus jura regebat, virum probabilem et sanctimoniae sublimitate egregium, eique tanti negotii res diligenter expandunt. Qui Spiritus sancti gratia inspiratus respondit altrinsecus: Haec visio divinitus manifestata non solum exsultationis nostrae materia est, verumetiam multarum nationum gentibus gaudium erit; quoniam puer Deo donante nascetur vobis, jam in utero matris sanctificatus et spiritali lacte refectus, summus pontifex, et lucerna patriae ac constantissimus propagator legis divinae populis Dei est futurus in viam salutis aeternae. Venerandus namque cum aderat dies quo clarissima genitrix et nomine digna (0330A)Agalmia superna visitatione perlustrata benedictum huic mundo protulit partum, omnes regionis illius incolas tanta mirae jocunditatis gaudia attigerant, et tam immensa serenitas clarissimis solibus usque ad exactum mensem inclaruerat, ut cuncti admirarentur: et tam magnorum gaudiorum, tantarumque serenitatum instantiam nec in vetustissimis legisse (0330B)codicibus, nec ab antiquorum dictis Patrum se audisse faterentur. 5. Ab Augustino et Menalchio baptizatur. Cur vocatus Livinus. Eodem tempore B. Augustinus, eximiae sanctitatis persona, qui a B. Gregorio Romanae sedis apostolico pontifice transmissus Angligenitarum primus antistes et splendidissima summae veritatis lucerna, sui causa negotii divina ut intelligatis providentia subministrante ad praefatum regem Colomagnum convenerat, et ipse tantae raritatis admirabatur gaudium. Nam cuncti primates regis universaque celsitudo regalis cum civibus patriae in mirum exsultationis conversi sunt gaudium, et praesago veritatis spiritu mutuisque collocutionibus congratulabundi altrinsecus certa pronuntiantes, hunc infantem Deo dilectum lumen populorum atque summum totius regionis patronum praedixerunt forte futurum. (0330C)Quem pius rex et devotissima regina cum venerandis pontificibus Augustino Anglorum episcopo et Menalchio archipraesule de sacro fonte beatae regenerationis susceperunt, indentes ei nomen Livinus ex nomine germani gloriosae genitricis suae Agalmiae Hibernensis Ecclesiae archiepiscopi, qui apud Humbranos pro nomine Christi palmam martyrii adeptus est. Qui mox ut de aqua levaverunt puerum, cum omnibus qui aderant manifesta visione cernebant descendisse columniferum splendorem radiis splendidi solis fulgidiorem, atque capiti benedicti pueri imminere et dexteram auro clarissimo rutilantiorem inde emicare, et ter ipsum infantulum signare sanctae crucis signamine, et coelitus taliter sonum intonasse: Dilectus a Deo et hominibus, cujus memoria in benedictione (0330D)est. Hoc versiculo finito, divina visio ad aetherea remeavit palatia. Talibus miraculorum coelestiumque mysteriorum excellentiis jocundati rex et regina, atque venerandae personae divini ministerii, summi videlicet pontifices Augustinus atque Menalchius, cum caeteris pari devotionis intentione Dominum Christum in excelsis collaudaverunt. 6. Coelestibus studiis vacat. Igitur electus Dei puer infantilem suam aetatulam rationabilibus suis continentiis excellens diatim specie tenus imagineae virtutis, quamvis tantilli deficientibus corporis viribus, tamen maturis machinabatur moribus a supernis se jam reposci civibus, ipsis contubernalis optatusque indesinenter gestiens fieri amicus; qui felicitati promerendae anhelans, temporalibus futurorum contemplatione (0331A)renuntiabat, et quia se fragilitate carnis a bene agendi statu dejici formidabat, spirituali subministratione corroboratus studio perfectionis ascendendo magnifice pollebat. 7. Energumenos duos liberat. Ecce jam memorandus adolescens, beatissimus scilicet Livinus, athleta Christi perspicabilis; divini fervoris pudicitia galeatus, constantia fidei loricatus, et undique coelestis militiae fastigio conflagratus, cum jam novem annorum excederet aetatem, perpetuis meritorum praeconandus virtutibus, summi regis signifer bellicosus, contra saevissimum hujus mundi tyrannum et ejus lethiferos aestus triumphaliter bellaturus, talibus glorificari mirificis in mundo orsus est insigniis. Sancto igitur die Pentecostes cum praefatus dux Theagnius cum venerando puero optimatumque suorum (0331B)circumfultus comitatu ad monasterium ab eo aedificatum ad honorem sanctae Mariae Virginis Dei Genitricis, divinis refici laudibus cupiens ac muniri sacramentis crederet, ecce incolae loci illius attraxere duos homines catenis ferreis colligatos, quos miserabiliter dementaverat serpens antiquus et humano consortio frustraverat; quorum etiam unus virum et duas mulieres interemit, alter quoque uxorem ipsius et duos filios in sua dementatione in mortem prostravit. Quos venerabilis puer Livinus cernens ait genitori suo et comitatui ejus: Una ergo mecum, charissimi, quaeso, omnipotentis Dei clementiam flagitate, quatinus nostris orationibus pro hujus negotii qualitate gloriae suae respectus aperiat. Et expansis (0331C)manibus pariterque subrectis in coelum luminibus oravit dicens: Deus Pater aeterne, immortale praesidium tibi fideliter supplicantium, exorabilis miserator tuis adesto famulis, et pio pectore nostris annue votis, et effloreat tuae benedictionis gratia super hanc fabricam tui proprii plasmatis tam dirae imbecillitatis gravedine obsqualentem, ut clarificetur nomen tuum in ea; et tantae tuae clementiae favor ruminetur in saecula. Et mox omnibus conclamantibus Amen, venerabilis puer, scilicet Livinus, supernae pietatis signifer processit impavidus, ac imponens manus suas super capita amborum dixit: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, cuncta diabolici phantasmatis incursio a vobis eradicetur, et mundemini in vas purissimum sanctae fidei, et efficiamini regnum (0331D)Spiritus sancti. Tunc cunctis intuentibus fumus teterrimus atro cruore permistus ex ore et naribus eorum ebullivit, interimque furvarum nigerrima conglomeratio muscarum effumavit, et stridenti confusoque sonitu aerem evolando disparuit. Quos mundatos coelestis medicus signamine sanctae crucis munivit et in sancta confessione confirmavit. Qui fidentiori animo perspicaciores effecti suis omnibus renuntiaverunt, beatique pueri Livini adhaerere coeperunt vestigiis, et reliquum vitae suae tempus in sancta conversatione secum perduxerunt; quorum unus vocabatur Helimas, alius Symphronius, qui in fide sanctae Trinitatis exemplo pii magistri experiuntur apud nos Deo digni et eximii confessores haberi et cohaeredes regni Jesu Christi.(0332A) 8. A Benigno presbytero eruditur. Talibus igitur omnipotens Deus, caeterisque divinis praeconandorum insigniis magnalium hunc dilectum famulum suum Livinum mundo manifestari voluit, et perspicabili ratione discretalis suae dispositionis sic venerabiliter electorum suorum quos ante mundi constitutionem in sempiternam sibi praeordinavit gloriam, quibus praeconibus veritatis suae lumen ostenderet, sacrosanctis contubernalium aggregari clementius decrevit meritorum virtutibus. Sed egregiae etiam indolis puer divinis muneribus foederatus, spiritu humilitatis perlucidus, incomparabiliter contemplatione futurae vitae suspensus, superna praeeunte gratia et benigna ejus subsequente voluntate, totius perfectionis desudando appetebat culmen possidere. Ecclesiasticae vero norma disciplinae vitam suam (0332B)contemplabiliter moderandam orditum elegerat apud B. Benignum presbyterum Scoticae generositatis, alti sanguinis virum, sed altiori sanctarum virtutum clarificatione prolatum, a quo denique spirituali districtione cum devotae mentis teneritudine appetens conformari, et Davidicis Psalmorum melodiis, et sanctorum Evangeliorum mellifluis lectionibus atque caeteris divinis exercitationibus perfectissime instrui, ut pote superni respectus pransione refectus, quasi in spatioso paradisiacae amoenitatis campo pedem jam transfigens, per gradus virtutum diatim efficacissime aeternitatis transiret in gloriam. Cujus etiam subtilis intelligentiae, mirique ingenii efficaciam quis expandat? Spiritus sancti gratia cooperante, (0332C)nullis divinorum lectionibus studiorum, nullisque bonorum moribus exemplorum aliqua difficultas percipiendarum rerum suam impedivit capacitatem. De talibus autem commemorat ille egregius praedicator cum dicit: Nulla ad discendum mora est, ubi Spiritus sanctus doctor adest. Dum in his Deo dilectus adolescens Livinus diligentissime floreret studiis, contigit magistrum suum Benignum dignae memoriae virum hac vita solvi et superna promereri, cujus exitum discipulus vigiliis et orationibus commendabat Domino quotidie mira pietate devotus. 9. Nutricem vitae restituit. Quaedam materfamilias Silvia nomine, nutrix venerabilis pueri Livini, ex assidua sua infirmitate per multos languescens dies ad fatalem jam propiaverat horam. Quae pondere (0332D)mortis aggravari coeperat, et jam quasi ignota facies illius exhaustis genis, nimiaque pallitudine opprimebatur, ac subrigidis luminibus imbeciliter circumadstantes intuebatur, nullum tamen agnoscens quoniam obnubilatio extremi visus impedivit eam. Unde ineluctabili moerentia non solummodo civium familiaris concio, atque contectalis devota contubernalitas contristabantur, verum et gloriosus praefatus dux et ejus palatinalis veneranda sublimitas tanto dolori affectuali cordis contritione tenerrime compatiebantur. Quae jam cum in ruinam mortis vergi videretur et prorsus conclamata desperaretur, interim accersitus advenit sanctus Livinus puer properus, gloriosis virtutibus magnificandus, inter medios moerentium coetus supernae illustrationis lumine fretus (0333A)ad grabatum properabat dilectae nutricis jam mori incipientis: et ubi humana intellexerat sopiri solatia, pia sollicitudine satagebat adhibere coelestia. Stabat autem prope exanimes artus adolescens Deo dilectus Livinus, coelestis medicinae arte peritus, oculis ac manibus in coelum suspensus, lacrymis faciem perfusus, et quod per creberrimos singultus aegri doloris effari nequivit, praecordialis ejus affectus clarescentibus meritis peroravit. Et jam finis erat orationi: tunc corpus defunctae recepto spiritu convalescens resedit, manusque sursum extendit, et Deo gratias egit et dixit, quia cum per ignota et aspera viarum loca et caliginosa a nigris spiritibus perducerer, et in atram foveam sulphure et igne ebullientem immergerer; advenit sanctus Michael (0333B)archangelus cum patriarchis Abraham, Isaac et Jacob, et sancto Petro apostolo coelesti claritate fulgorans, minacique conspectu dixit illis tetris spiritibus: Ne inferatis molestiam animae isti; sinite eam, quoniam per merita dilecti sui Livini Christus jubet in corpus suum reverti. Illi confusi disparuerunt. Tunc sanctus Michael archangelus et sancti Patriarchae et sanctus Petrus apostolus susceperunt animam meam et in corpus suum reposuerunt. 10. In solitudinem secedit cum tribus sociis. Haec et plura his similia simplici pronuntians ore, atque suscepta benedictione beati Patris, post haec per multa annorum tempora vixit incolumis. Dum vero talibus insigniis coelestis militiae egregius tiro magnificaretur in populo, expavescens ne favore elatus (0333C)humano a culmine perfectionis suae privaretur, et magnificae claritatis ejus speculo quaedam seducentium fomenta laudum commisceri pertimesceret, continuo solitudinem petens cum tribus discipulis suis Foillano, Helia et Kiliano, quos superius praelibavimus, per arbusta et frutecta latitabat, herbis silvestribusque pomis aquarumque turbidarum parca libatione (ut mos illi erat) contentus. 11. Libris scribendis vacat. Omnia autem quaecunque habuit, aut habere potuit, larga manu indigentibus distribuit. Nam scriptor peritus erat, et huic operi sedulo invigilabat, studens praecipue ut adquireret unde egentes recrearet: cujus virtutis favor velut arom tum suavissimus odor late fumigans praefati regis Colomagni perlustravit palatium et (0333D)Scoticarum regiones celebri rumore clarificavit, et gratanter perfuderat pectora omnium. Digna vero tanti praeconia viri pius rex admirabatur, atque his quae per eum gloriose fiebant congratulabatur. Et factum est ut cum honore eum sibi praesentari juberet et humiliter ei supplicaret dicens: O beatissime Pater, novimus te norma omnium virtutum florere, sicut bonorum tuorum perhibent gestorum exempla. Idcirco toto mentis affectu rogamus te, ut nobiscum manere digneris, nostrisque regalibus opibus uti, et nos saluberrimis tuis monitis, evangelicisque doctrinis a te mereamur perfrui. Hujusmodi quoque flagitationibus (0334A)idem gloriosus rex et optimates ejus et ipsi etiam cuncti subaulici inquietabant per singulos dies amicum Dei. Vir quoque Domini Livinus animum a coelesti non reflexit foedere, sed plus cogitans quae sunt Dei quam quae sunt mundi, veritus est si eorum voluntati satisfecisset, quod animi ejus intentio quavis occasione maligni insidiatoris titillante posset commaculari, suaeque sobrietatis statu dejici. 12. Angelo monente, ad Augustinum pergit. His sollicitudinibus aegre fluctuanti adstitit angelus Domini, eique intulit haec verba consolatoria, appellans eum proprio nomine et dicens: Ave, frater Livine; ne sis sollicitus, tempus est ut consolationem accipias. Recede hinc et vade ad B. Augustinum (0334B)episcopum, cujus doctrinis et piis informationibus, Domino cooperante, mirifice sublimaberis. His dictis angelica visio remota est. Beatus autem Livinus sciens erga se universa divinitus agi, permissione regis suscepta a palatio quantocius recessit, angelica satagens jussa adimplere. Inter quoque iter agendum dum appropiaret ad mare magnum per quod transnavigare habebat, obviam venit ei juvenis perlucidus aspectu, habilis in incessu, dulcique affamine sic sanctum Dei exorsus est compellare: Ne cuncteris, frater; ego sum quem Deus omnipotens custodem vitae tuae deputavit, et nunquam aberit tibi cura mei, sed defensor et dux adero in omnibus viis sive operibus tuis. Novi causam itineris tui, festinemus quo tendis, quia prosperum iter Deus dabit nobis.(0334C) 13. Mare, siccis pedibus, sulcat, angelo duce. Haec eo dicente et praecedente, sanctoque Livino cum tribus discipulis suis subsequente, pariter illud mare magnum, siccis pedibus, transierunt superna comitante clementia. Beatus vero Livinus et saepenominati discipuli sui, scilicet Foillanus, Helias et Kilianus, quandiu super aquas maris pedestri calle gradiebantur, tandiu visum est illis incedere per campum viridissimis graminibus et rosarum, liliorumque floribus albescentem, et omnium speciosarum generibus herbarum vernantem. Cum autem ad litus convenissent et in terra tutis gressibus consisterent, ductor eorum discessit ab eis, et videntibus illis cum magno splendore divinae claritatis circumfusus ascendit in coelum. Vir autem Dei humili pavore (0334D)attonitus, pariter quoque spe supernae consolationis animatus cum discipulis suis coelesti gratiae debitas referebat laudes. 14. Ab Augustino informatus, sacerdotio honoratur. His rite peractis citato cursu, secundoque itinere ad sanctum pervenit Augustinum episcopum. Cujus adventum beatus episcopus per revelationem sancti Spiritus evidenter agnoscens, dilectumque Dei ministrum sua divinitus intelligentia erudiendum comperiens benigne suscepit, miraeque charitatis devotione per quinque annos et tres menses nutrivit, litteris erudivit, et ad fastigium summae perfectionis (0335A)juxta angelicam promissionem suis Deo dignis meritis et exemplis conformavit, et ad honorem sancti sacerdotii sacrosancto ordine consecratum sublimavit, eique casulam purpuream auro gemmisque composite perornatam, et stolam cum orario gemmis pretiosis auroque fulgido pertextam in ipso die ordinationis suae pro foedere aeternae charitatis pius magister dilecto suo discipulo devoto amore contradidit. 15. In patriam regressus, Menalchio episcopo substituitur. Mira in ipsius ordinatione. Cum autem haec omnia gratia almi Spiritus cooperante digne complerentur, sacerdos Dei Livinus cum discipulis suis benedictione pii magistri suscepta, beati videlicet Augustini, superna comitante clementia in patriam (0335B)suam repedavit. In ejus quoque adventu principes regni, civesque patriae jocunditate magna sunt gavisi. Interim contigit Menalchium archipraesulem germanum gloriosi ducis Theagnii patris sacerdotis Christi Livini de hoc mundo migrasse; de cujus transitu luctus erat omnibus et moerentia indicibili confundebantur universi. Illo quoque defuncto praefatus rex Colomagnus et ejus palatinorum chorus cum subaulicis suis totiusque regionis illius confluentia pari cordis affectu conclamaverunt, sanctum sacerdotem Livinum in honorem hujus ordinis dignissime sublimandum fore. His rex omnibus devotior consentiens, ter quaterque virum beatum in cathedra archiepiscopatus debito honore, Domino jubente, collocavit. Eadem vero hora quando episcopalem (0335C)accepit benedictionem, ut consuetudo est pastores sanctae Dei Ecclesiae consecrari, caeterisque episcopis praesentibus et clero atque devoto populo, ad declaranda beati antistitis Livini mundo merita et ad confirmanda haec divina mysteria vox superne delata palam omnibus insonuit, ita dicens: Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo et inventus est justus. Necdum autem haec divina verba finierat vox sancta, cum subito apparuit super caput venerandi pontificis Livini corona rutilo auro, atque coruscantibus gemmis composita ac vernantibus floribus intexta, et interius atque exterius et desuper purpureis rosarum coloribus lucide perfusa, et astantes fragrantia suae suavitatis replevit. Haec etiam praefigurabat fore beatissimum illum antistitem (0335D)dignum Christi martyrem futurum in roseo sanguine sui martyrii fluidum, et diademate regni coelestis coronandum, et in confessione martyrii beata immortalitate in saecula fruiturum. 16. Gregem suum sollicite curat. Gloriosus igitur pontifex Livinus jura regiminis, Domino concedente, humili devotione suscipiens, spirituali amore succensus gregem sibi commissum discreta pietate vigilanter admonuit, docuit, correxit, atque perpetuae viriditatis pabulo indesinenter refecit. Coelestis namque medicus sicut animas suorum discipulorum medicari invigilabat, ita et aegra multorum corpora (0336A)incolumitatibus hujus vitae superna clementia praestante restituebat. Inter has etiam praeconandas meritorum suorum virtutes postquam pontificali honore sublimatus est, Domini gratia cooperatrice haec insignia operatus est miracula. 17. Paralyticum sanat. Quidam paterfamilias Scotigena, Abdias nomine, paralyticus pariter et leprosus, omnique membrorum suorum usu destitutus, sic praemortuus exsistens per novem annos infirmabatur, ut nec linguam ad loquendum movere, nec manus ad os porrigere, neque pedes contrahere ad se posset; sed totus in grabato rigidus jacebat, et nihil vitale in se nec mobile praeter oculos habebat, quorum nutibus sibi necessaria praestari vix innuebat. Cum autem egregius praesul Livinus hujus rei gratia (0336B)glorificandus ovilia ovium suarum eis aeternae vitae pabula administrando perageret, casu itineris sui domum illius languidi intravit, et ad introitum ejus mox infirmus ille caput erexit, loqui meruit, et quia sanitatem sentiebat in se vociferabatur dicens: O bene mihi, o bene mihi, quis ingreditur aut ipse Dominus Deus noster, aut angelus ejus visitat nos. Sanctus autem episcopus stabat admirans, ut forte nescius quid suis praecedentibus meritis ibi Dominus fieri disposuerit, dixitque languido illi: Quid sic clamitas, frater? Pax tibi, surge et porrige mihi modicum aquae ut bibam, quia valde lassus sum. Tunc ille sanus surrexit, et jussa viri Dei devotus implevit, et simul cum episcopo gratias Deo laetus pro sanitate sua celebravit, et deinceps vitae suae curricula (0336C)incolumis praeterivit. Hoc insigni et admirando miraculo gloriose per sanctum Dei sacerdotem Livinum perpetrato majus admirandum subsecutum est. 18. Tempestatem sedat. Dum quadam die per litus maris deambularet, ecce quidam nautae valida tempestate pervasi coeperunt vehementer periclitari, et cum omnibus mercimoniis suis pessumdari. Quibus videns vir Domini extrema jam imminere, consueto fretus Spiritus sancti fervore, tuto calle super mare gradiens usque ad eos festinus pervenit, signumque sanctae Crucis praetendit et ait: Habete fiduciam in Domino, fratres, quia non despicit in se fideliter confidentes. His verbis quievit illa tempestas, et facta est magna tranquillitas. Gubernatorem vero quem ex prora elapsum longe vi sua quantum est (0336D)missio arcus mare in se protraxit cernens venerabilis Pater mergi incipientem, super fluctus ad eum cucurrit, et dextera sua dexteram ejus apprehendens eum extraxit, et secum ad arida perduxit, aliis prospero navigio subsequentibus et Domino Deo omnipotenti jocundis vocibus laudem concinentibus, qui per sanctum suum pontificem Livinum salvare eos est dignatus. Quis hujus viri praeconia tacet, nisi qui mutus est? Quis meritorum ejus virtutes audire fastidit, nisi qui Christum negligit diligere? Non enim aliud fecisse eum novimus, nisi quod Christum docuisse legimus.(0337A) 19. Virtutum ipsius epilogus. Corporis forma. Erat quoque virtutis amator, humilitatis flos, lucerna justitiae, castitatis gemma, sobrietatis norma, in cunctis vero studiis suis insudabat, quo virtutum universarum exemplum fieret et dux. In orationibus frequens erat, vigiliis, jejuniisque intentus, inopes in eorum necessitatibus magnifice relevabat; hospitum et praesertim peregrinantium, monachorumque in susceptione piissimus invigilabat, propriisque manibus pedes eorum abluebat, aquam manibus devotissimus tribuebat, cibum potumque largissimus administrabat, ac vestimenta egentibus ditissime largitus est. Ipse etiam sub vestimentis pontificalibus purpuratis auro gemmisque decoratis semper indutus cilicio, pane subcinericio cineribusque commixto (0337B)atque parcissimo, aquae gustu per dies singulos victitabat: jugi quoque meditatione monasteria sive sancta loca orationibus, psalmodiis, missarumque celebrationibus vigilantissimus frequentabat. Quanti vero infirmi et debiles ex umbra corporis ejus et tactu vestimentorum illius sive tantum audientes vocem piae ejus admonitionis sani effecti fuerint quis explicet? plane namque beatorum apostolorum subparem credamus, quia puritate mentis et sobrietate mundi corporis aequali potitus est dignitate. Fuit etiam pauperibus humilis, subjectis mitis, potentibus affabilis, quatinus suorum mediocritate morum, sive jocunditate sermonum in viam omnes alliceret coelestium gaudiorum. Cognovit autem praelatos his mundialibus potentiis tumentia eorum colla (0337C)nullatenus ad Christianae religionis perfectionem valuisse reflecti, nisi per mansuetissimas verae pietatis admonitiones. Apostolica imbutus doctrina, omnibus omnia factus ut omnes lucrifaceret, altiores se honore praeveniebat, subjectos sibi paterno amore confovebat, ut familiaritate suae conversationis promptius verbo vitae omnium corda infunderet. Erat autem vir Dei vultu, actu, habitu, omnique corporali modo pari convenientia coaptabilis, productis scilicet membris et subtilibus, medriocri quoque proceritate eminens, capite grandi, capillis flavis et planis, commixtis canis et valde raris in fronte, aures latas habens et extensas, oculos pervigiles et laetos, hirta supercilia et cana et circa frontem et tempora; candidissimam cutem gerens, (0337D)genas ut pote ex crebro jejunio tenues, sed admodum rubeas miraeque jocundas; barbam canam, digitos ductiles et graciles, nullamque prorsus superfluitatem in membris gerebat. Quanto vero pulchrius corporali persona exterius resplendebat, tanto fulgidius habitatore Spiritu sancto interius coruscabat. 20. Omnes ad se concurrentes docet curatque. Elationem aversatur. Cumque succrescentibus meritorum (0338A)virtutibus in speculum totius sanctitatis excelleret, ita coeleste visus est culmen promereri, quatinus non solum Scotica gens, verum quoque Britanni et Hibernienses populi et circumquaque regionum finitimi cum suis principibus admirarentur ejus laudis praeconia, et undique mira frequentia confluebant ad eum, ut audirent verba vitae ex ore ejus. Quos omnes ut pius pater spirituali cibavit refectione, suaque confirmavit benedictione, et omnes infirmi et debilitati membris, variisque impediti languoribus qui ad eum convenerunt, ejus beneficentiis refrigerati et optatis vegetati viribus in sua redierunt laeti. Pro his autem animus ejus in elationis jactantiam non est subrectus, sed ultra quam admirari potest, verae humilitatis cautela in mansuetudinis, patientiae, (0338B)castitatis, temperantiae, justitiae, dilectionis Dei et proximi pignore aeternae charitatis fundamento erat fundatus. Favorabiles itaque rumigeri loquacitates vulgi tanquam os abhorruit flammivomi draconis. 21. Vicario suffecto discedit Christum alibi praedicaturus. In his autem semper sollicitus fuit quae Dei sunt, non quae sunt mundi, sciens quoniam mirificavit Dominus gratiam suam cum eo, et sanctae suae meditationis gravitate secum respiravit, culpamque in se reprehendens si talentum sibi creditum in unius regionis loco commorando lucraretur, cum sciret multas gentes caecitate sui erroris irretiri, quas oporteret Dominicae claritatis fulgore irradiari; visum est ei Christi lucernam sancti Spiritus lampade in se accensam dignius esse super candelabrum poni, ut (0338C)profusius ad salutem plurimorum claresceret et ad lucidissimas coelestis vitae mansiones perduceret. Cum talibus itaque curis fluctuaret, Domino providente, cuidam sanctae memoriae archidiacono Silvano nomine inculcabat jura regiminis, ne oves Christi sine rectore essent, quandiu ipse pastor pro alendis ovibus per exteras nationum diversarum regiones praedicando invigilaret. 22. In monasterio Gandavo excipitur. Cum vero plurima perlustrasset loca divini germinis semina spargendo, daemonia ab obsessis corporibus pellendo, et multorum aegrotantium corpora sanando, convenit cum discipulis suis ad quoddam coenobium avito vocabulo Gandavum nominatum, quod B. Amandus pontifex exstirpatis gentilium fanis fecit fundari, (0338D)quod et ipse dedicavit ad honorem sancti Petri apostoli et omnium apostolorum, congregatis ibidem cultoribus, quibus praeposuit abbatem nomine Florebertum sanctae religionis rectorem, dignis moribus compositum, et totius honestatis exemplis refertum: a quo etiam et a caeteris fratribus monasticae charitatis officio benigne susceptus est. Ibi quoque invenit magnificae sanctitatis virum et egregium Christi confessorem Bavonem recentiva morte in Domino (0339A)pausantem et in monasterio sancti Petri sanctorumque apostolorum a B. pontifice Amando et abbate Floreberto et devotis fratribus condigno honore humatum atque gloriosis miraculis eoruscantem. In eodem quoque loco per dies triginta commoratus est, et ad sepulcrum sancti Bavonis suas preces missarumque celebrationes Domino Deo pervigil immolabat. 23. In Brachentisiam tendit idolis addictam. His namque diebus adimpletis, fratres coenobii et devotum vulgus pagi pontificali jure benedixit et in via veritatis confirmavit. Et accipiens ab officio monasterii sumptus qui in itinere necessarii sunt, profectus est et in terram properavit, Deo disponente. Brachentisiam. Quo ingrediente venerando pontifice salutiferis (0339B)gressibus admirabatur amoenissimam terram spatiosam et nimis delectabilem, et benignitate Dei exuberantem, lacte et melle et diversarum frugum, arborumque fertilitate, omniumque affatim bonorum abundantia affluentem, incolas quoque personali forma corporum micantes, cultu vestimentorum compositos, loquela et morum gravitate honestos egregios viros, ac praeliatores idoneos et omni exercitatione studiorum suorum huic saeculo digniter confirmatos. Sed quia juxta psalmidicam (Psal. XXXI) vocem sicut equus et mulus quibus non est intellectus in chamo et freno Satanae constricti sunt, legem Dei praevaricabantur, adulteriis, rapinis, furtis, perjuriis, homicidiis foedati, pestifera rabie ut feroces canes invicem se mordentes, sua quoque alternatim dolo (0339C)fraudantes, mutua se caede prosternentes. Cernens itaque evangelicus vir illos de die in diem in actibus suis pejores fieri, vigiliis, lacrymis, orationibus pro eis laborabat, ne tam venerabiles personas insatiabilis tartarus voraci fauce absorberet, et in perditionem secum traheret, non cessans quotidie perlustrare oppida, vicos et castella, stillando verba vitae in auribus eorum: et divina gratia cooperante quamplurimi ejus eruditione laqueos maligni pervasoris evaserunt, et vitam aeternam acquisierunt. 24. Daemonem conquerentem ab energumeno ejicit. Et factum est dum circuiret diversa regionis illius loca, corrigendo, hortando ad viam vitae, populos ab errore gentilitatis revocando, ut intraret fundum qui (0339D)veteri vocabulo Holtem dicitur, ubi occurrit ei homo agitatus a daemone clamans et dicens: O serve Dei Livine, quid nobis et tibi? Ecce enim regnum meum invasisti, et militia mea me privasti. Quid ultra me persequeris? Scias etenim quia si me hinc expuleris, faciam te in illo loco multis affici injuriis. Sanctus autem veritatis minister in Spiritu sancto fretus protendit manum suam, et signum sanctae crucis ei opponens ait: Obmutesce, omnium bonorum persecutor, (0340A)et recede ab hac creatura Dei, et amodo ei nec ulli noceas homini. Nec mora ille malignus erroris spiritus abscessit, et videntibus cunctis qui aderant quasi fumus teterrimo commistus sanguine ex corpore hominis egressus est. Unde multum fatigatus homo jacebat diu quasi mortuus: et post spatium unius horae surrexit et cum beato viro Deo gratias egit, ac sanus in sua rediit, et indefessa voce confitebatur vulgo sancti Patris virtutem, cujus meritis merebatur liberationem. 25. Piae matronae filio lumen restituit. Audientes igitur inclyti archipraesulis famam summae dignitatis matronae, duae scilicet sorores, quarum una Berna et altera Chraphaildis vocabatur, eum in suum devote susceperunt hospitium, quatinus suis sacratissimis (0340B)fruerentur colloquiis, et ejus visitatione per Dei gratiam quam in eo fulgere conspiciebant consolarentur. Habebat autem domna Chraphaildis filium nomine Ingelbertum, qui ex turbatione vesicarum per tredecim annos et menses quinque oculos amiserat, et lumen coeli videre non poterat. Sed sancto Dei Livino signum crucis super oculos ejus faciente, cooperante divina gratia, illuminatus est. Interea hujus facti crescente opinione, innumerabilis turba illustrium virorum feminarumque conveniebat ad sacerdotem Dei Livinum, afferentes secum quos infirmos habebant, et animarum corporumque coelestem medicinam et salutem adepti sunt. 26. Incolis protervis Christum praedicat. Sed miserrimum est fari, quia paene cuncti cives circumquaque (0340C)adjacentium provinciarum belluino more indomabiles corde erant exasperantes, Deo rebelles, virtutes quas per servos Dei mundo fieri cernebant vanas esse dicebant, arroganterque legem Dei aspernabantur, sacerdotes ejus interficiebant, et qui eos in viam salutis introducere laborabant, aut illos exterminabant, aut intolerabiliter debacchando atroci morte opprimebant. Igitur athleta Christi constantissimus divinis legibus praecinctus, hos aggressus disputationi evangelicae praedicator insistebat: aemulator nostri Salvatoris effectus nullius personam accipiens, sed juxta qualitatem operum sollerti indagatione eos arguens, et ut fidelis operator fructum divini seminis triticea messe in horreum Domini congregare satagens. Credentes vero ut in bonis actibus perseverarent (0340D)admonuit, incredulos autem et perversos corde Spiritu sancto roboratus attentius increpavit. 27. Fustibus caesus lingua multatur. Tortores puniti. Denique cum divinus doctor piis eruditionibus quotidie insisteret, sempiterna gaudia pronuntians beatis, aeterna quoque supplicia miseris; fideles quique alacri corde salutaria ejus monita capaciter susceperunt, increduli autem contumaciter renitentes dixerunt: (0341A)Hunc evangelicum disputatorem fallacem et seductorem esse, non pro salute animarum invigilasse, sed amore terreni lucri regiones nationum circuisse, et eum dignius esse contumeliis affici, aut exsiliari, aut crudeliter necari quam ejus obtemperari doctrinis. In hoc malignitatis errore pertinaciter perseverantes, alii sanctum Dei martyrem cum plumbatis caestibus plagaverunt, alii fustibus, multisque injuriis debacchantes maceraverunt. Inter haec unus eorum Walbertus dictus, diaboli instinctu aestuans, ferream forcipem misit in os sancti et abscidit linguam ejus, et projecit in conspectu populi, et ait: Ecce lingua seductoris istius quae falsa loquendo gentem nostram avertit: nihil aliud meretur, nisi ut canibus ad devorandum projiciatur. Cum autem (0341B)praesumeret talia perversus facere, flamma ex ira Dei egrediebatur, quae ipsum facinorosum et cum eo sedecim viros conflagravit qui hoc scelus consiliabantur, ut nec cineres eorum reperirentur. 28. Livino divinitus lingua restituitur. Constantissimus autem praeco Christi non est derelictus a Deo, sed restituta lingua ampliori fiducia populo illi divina jura insinuabat. Nec ista attactus plaga malignantium coetus quievit tumultuare contra sanctum martyrem Christi, sed conclamabant dicentes eum maleficum esse et incantatorem et quae divinitus circa illum fieri viderunt falsa et inania fore [esse] dixerunt. Cum haec fierent, quidam ex eis Gerardus nomine, crudelior caeteris, protendit brachium suum ut pugno sanctum Christi martyrem proterviter percuteret: (0341C)sed justo Dei judicio impeditus per dies tres, ita extenso brachio rigidus et confusus permansit. Ad se autem reversus, ad pedes sancti martyris prostratus est et sospitati redditus est. Beatus igitur pontifex Livinus pro divinis virtutibus quibus quotidie gloriosus factus est, indefessas Deo laudes decantabat, et toto affectu studuit, quod ipsi hostia cum palma fieret martyrii, pro cujus amore mortem pati decreverat. 29. De martyrio instante fit certior. Fidelibus vale dicit. Cum autem hora remunerationis suae appropiaret, Dominica nocte quando solito more in orationibus vigilaret, apparuit ei Dominus Jesus Christus cum discipulis suis, magna luce circumfusus, dixitque illi: Gaude, dilecte mi, constanter operare, hodie (0341D)circa horam sextam recipiam te in regnum meum, et gaudebis mecum cum fratribus tuis in aeternum. Hac visione roboratus miles et amicus Dei, sciensque diem suae remunerationis imminere sibi, mane illucescente plebem fidelium qui per ejus doctrinam Christo crediderunt convocavit: quos ut in via veritatis persisterent admonuit et ea quae ad regnum Dei pertinent docuit. Et finito sermone benedixit eos, flectensque genua coram eis gratias impendit pro officio humanitatis quo eum devotissime susceperant. Dans autem oscula per singulos lacrymatus est, et omnes adstantes ad pias flexit lacrymas; et salutatis omnibus pie in Christo invitis eis abscessit, et coepit velle iter suum dirigere cum discipulis suis in vicum qui Esca vocatur, ut illis civibus adnuntiaret regnum (0342A)Dei, si forte vel ibi consequeretur promissionem Christi. 30. A furente multitudine appetitur. Pro inimicis ac cultoribus suis orat. Comperientes hoc duo fratres Walbertus et Meinzo ministri diaboli, quia amicus Dei dilectus discederet, arbitrati sunt eum fugam inire; et conglobatis commilitaneis suis feritate illis similibus fellino corde eructuabant haec feralia verba dicentes: Blasphemator ille legem nostram profanavit et populum seduxit; sciens nunc maleficiis suis non posse apud nos amplius proficere, clam nobis disposuit jam impunitus abscedere. Sed non ita emigrabit injuriatus: sequamur eum festinantius ut opprobrium nostrum vindicare valeamus. Complices autem eorum Deo odibiles, filii tenebrarum, patris (0342B)eorum Satanae angelis agitati, crudelius saevientes, majora convicia in sanctum Dei martyrem injuste locuti sunt: qui pari conspiramine ad effundendum sanguinem innocentem concurrerunt, de quibus patenter scriptum est: Sepulcrum patens est guttur eorum, etc. (Psal. XIII). Stabat quoque invictissimus Christi martyr Livinus in orationibus, oculis ac manibus in coelum affixis, et subito in agone posito Spiritus sanctus in specie columbae niveae apparuit, et suavissimo ore suo stillans guttulas tres roseas sanguinis super caput ejus dixit: Ne paveas, charissime, aperta est tibi janua vitae, hora est ut intres in gaudium Domini tui. His dictis, ter circumvolavit eum et lapsa est in coelum. Sanctus autem pontifex in orationibus vigilantius instabat; et ecce unus ex (0342C)discipulis suis nomine Foillanus, veniens ad eum, dixit: Pater, audio strepitum armorum, concursumque peditum appropiare. Necdum finierat dicta, et ecce filius iniquitatis Walbertus et frater ejus Meinzo rabidissimi canes cum suis satellitibus superveniebant, et minantibus oculis in sanctum Dei martyrem fremebant. Sed fortissimus athleta Christi progressus constanter dixit illis: Quid venitis, fratres? Si poenitet vos hucusque errasse et veniam quaeritis, propitius est Deus aperire januam misericordiae suae pie pulsantibus, sicut idem ait: Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis (Luc. XI, 9). Videns autem B. Livinus Christi martyr coelestia monita caecata mente illos non posse percipere, ait: Fratres, cognovi quia (0342D)quaeritis me interficere, sed securus de Dei misericordia sum, qui ait: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X). Et tunc quidem temporalem mortem irrogabitis mihi, sed nasci coelesti lumini incipiam, ut cum Christo in aeternum vivam. Et modo paululum, quaeso, sustinete donec orem. Et data spatio orandi, expansis in coelum manibus sublime a terra in aere libratus superna claritate perfusus oravit dicens: Deus qui me in utero matris meae sanctificasti, et splendore tuae gratiae ortum meum perlustrasti, et super mare mihi dux fuisti, exaudi me, Domine, famulum tuum, ut hi qui injuste persequuntur me pro tuo nomine, non deleantur de (0343A)libro vitae, sed cum sanguine meo satiati fuerint, et inspirati gratia miserationum tuarum poenituerint, recipias eos in numero electorum tuorum. Praesta, Domine, ut in loco quo praesentia reliquiarum mearum fuerit, vel memoria nominis mei, sit semper incolumitas et abundantia pacis, et omnium bonorum plenitudo florescat; et qui in mari, vel in aquis, sive in terra, sive in carcere aut infirmitate, sive in aliqua pressura angustiantur, et nominis mei recordati fuerint, exaudi eos, Domine, ut cognoscant vere quia fidelis es in electis tuis et sanctus in omnibus operibus tuis; et si in peccatis inciderint, et per me te invocaverint, tua clementia absoluti laudent nomen tuum in saecula; et maxime, Domine, qui hunc diem assumptionis meae cum devota retinuerint memoria, (0343B)habeant totum annum jugi praesentia gratiae tuae securum, nec eis dominetur infirmitas, nec molestiarum inquietas; sed sit eis tranquillitas pacis et sanitatis et sobrietatis, quae eos laetos perducat ad regnum gloriae tuae, praesta qui vivis et regnas una cum Filio tuo Domino Jesu Christo et cum Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Responderunt discipuli ejus cum astantibus fidelibus, Amen. Ecce vox divinitus emissa: Mi dilecte, inquit, super his omnibus quae benigne exorasti, scias te procul dubio exauditum. 31. Capite percutitur. Posthaec constantissimus martyr Christi et triumphator magnificus Livinus divino auxilio roboratus descendit ad eos, et dixit illis: Fratres mei charissimi, asto hostia regis aeterni vocantis (0343C)me, praestolor gloriam quam mihi praeparavit in coelis: adsunt et angeli ejus praestolantes me. Estote fortes, et si quid defuerit viribus, suppleat vestra crudelitas in passione mea. Isti comites mei oves Christi sunt; peto illis pacem, neminem unquam laeserunt, innocentes enim sunt. Et osculatus est eos et dixit: Deus omnipotens custodiat vos, charissimi, in vitam aeternam. Et suspiciens in coelum (0344A)dixit: In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine, Deus veritatis. Interea supradicti fratres Walbertus videlicet et Meinzo irruerunt in eum, et multis plagis irrogatis ad ultimum suae salutis doctorem decapitaverunt, et videntibus cunctis anima ejus ab angelis suscepta meruit scandere secreta coeli cum magna claritate coelestis gloriae. Passus est autem beatissimus pontifex et Christi martyr Livinus pridie Idus Novembris, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. 32. Chraphaildis cum filio similiter perimitur. Cognoscentes autem hoc factum illustres viri et feminae (0344B)qui per ejus doctrinam illuminati fuerant, venerunt gementes et plorantes ad beatum corpus. Inter quos erat praedicta matrona Chraphaildis quae venerabilem virum Dei in hospitium habebat, et suis eum opibus devotissime confovebat, secum ferens in manibus puerulum quem ipse sanctus martyr nuperrime de sacro fonte levavit, imponens ei nomen Brictius, adhuc in albis: quae ante omnes alios erupit in lacrymabilem vocem dicens: Beatum virum illuminatorem patriae innocentem esse et injuste tam crudelem mortem sustinere. Tunc satelles Satanae Walbertus, a diabolo inflammatus, insiliens in eam, bipennula sua caput ejus per medium secuit; quae statim expiravit. Infantulum autem per tres partes secuit, quas juxta corpus beati martyris projecit. (0344C)Certissimum enim creditur eos habere gloriam martyrii in sorte venerandi pontificis et martyris Livini. Discipuli vero tulerunt corpus pii magistri et partes de corpusculo infantuli, et posuerunt pariter in monumento novo sibi angelicis manibus divinitus praeparato. Beatam quoque Chraphaildem martyrem Christi seorsum sepelierunt prope sepulcrum beati martyris Livini.