Vide quae sit

This is the stable version, checked on 26 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vide quae sit
1910

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: 1910 p. 328

PIUS PP. X

EPISTOLA

VIDE QUAE SIT*

AD R. P. D. VALERIUM LASPRO, SALERNITANUM ARCHIEPISCOPUM, QUINQUAGESIMUM EPISCOPALIS MUNERIS ANNIVERSARIUM CELEBRANTEM, GRATULATIONIS ERGO



Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Vide quae sit Nostra in te benevolentia. Vix enim Nobis nuncium allatum est te integre naviterque gesti episcopalis muneris propediem celebraturum natalem quinquagesimum, nihil sane habuimus antiquius quam tibi per hasce litteras adesse, fausta felicia cuncta adprecaturi. Quin etiam alterum addimus pietatis argumentum. Neque enim ad te solum patere cupimus cor Nostram, sed et ad universos tecum una laetantes fideles; ut quos eadem sociat domestica laetitia, eadem omnes complectatur pontificia caritas. Tibi igitur die octava Maii, Sacrum ad aras, ut Nobis fertur, sollemniter iteraturo, facultatem concedimus Papalem Benedictionem cum Indulgentia Plenaria iis impertiendi adstantibus qui, admissis expiatis, Sancta de altari libaverint. Hanc demum paterni animi significationem pleniorem facimus apostolica benedictione, quam tibi, Venerabilis Frater, et tuae concredito vigilantiae Clero populoque peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die III Maii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. II (1910), n. 8, p. 328.