Vetus Romanum martyrologium

This is the stable version, checked on 5 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vetus Romanum martyrologium
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 123



Vetus Romanum martyrologium

Vetus Romanum martyrologium (Auctores varii), J. P. Migne 123.0177

ADO PECCATOR LECTORI SALUTEM.

123.0143C| Ne putes me in hoc opere in vacuum laborasse, et rem non necessariam exsecutum fuisse, breviter tibi causam facti aperiam. Primum fuit imperium ac jussio sanctorum virorum, ut supplerentur dies, qui absque nominibus martyrum in Martyrologio (quod 123.0143D| venerabilis Flori studio in labore domini Bedae accreverat) tantum notati erant. Deinde collecti undecunque passionum codices animum in tantum suscitaverunt, ut non solum praeteritas dierum festivitates, verum et aliorum, qui per totum annum ibi notatim positi erant, latius et paulo apertius describerem, infirmioribus fratribus, et minus legere valentibus serviens, ad laudem omnipotentis Dei; ut in memoriis martyrum haberent compendiosam lectionem, atque in parvo codicillo, quod multo labore alii per plures codices exquirunt.

123.0144C| Huic operi, ut dies martyrum verissime notarentur, qui confusi in Kalendis satis inveniri solent, adjuvit venerabile et perantiquum Martyrologium ab urbe Roma Aquileiam cuidam sancto episcopo a pontifice Romano directum, et mihi postmodum a 123.0144D| quodam religioso fratre aliquot diebus praestitum. Quod ego diligenti cura transcriptum, positus apud Ravennam, in capite hujus operis ponendum putavi.

Passiones autem sanctorum paulo longius, maxime circa finem, Martyrologio huic insertas non mireris, cum tibi ratio superius reddita, cum factum sit, suffecerit. Ora tantum (impensissime obsecro) ut meritis illorum consocier, quorum triumphos, etsi minus quam debui, excolere optavi. Salutatus in Christo vale.

MENSIS JANUARIUS HABET DIES XXX; LUNA, XXX. 123.0145|

8. I H VI Id. Neapoli, Severini confess. Victorini fratris.
2. II B IV Non. Beati Macarii.
1. AA Kalend. Janu. Octava Domini et Circumcisio. Romae, sancti Almachii decollati sub Alippio urbis praefecto. Et S. Martinae virginis. Et apud Spoletum, sancti Concordii martyris. Et in Ruspensi Ecclesia, sancti Fulgentii episcopi.
123.0146A| . Et Tomis, martyrum Argei, Narcissi et Marcellini.
3. III BC III Non. Romae, Anteros papae et martyris
4. IV D II Non. Apud Cretam, Titi apostolorum discipuli. Romae, martyrum Prisci presbyteri, et Priscilliani, et Benedictae. Et Dafrosae.
5. V CE Nonae. Romae, sancti Telesphori papae et martyris. Apud Antiochiam, sancti Simeonis monachi.
6. VI F VIII Id. Sanctae Macrae virginis sub Rictiovaro praeside. Epiphania Domini, id est manifestatio vel apparitio Domini.
7. VII DG VII Id. Relatio pueri Jesu ex Aegypto Et sancti Luciani martyris Antiocheni. Et Cleri martyris.
123.0146B| .
9. II EI V Id. In Mauritania Caesariensi, Macrae. [ Ado Martianae,] virginis et martyris. Et sancti Juliani et Basilissae uxoris ejus, et Celsi et Martionillae ac viginti militum.
123.0147|
22. I B XI Kal. Sancti Vicentii diaconi et mart. in Spaniis Ad aquas Silvias.
10. III K IV Id. In Thebaida, sancti Pauli eremitae. Et in Cypro, Nicanoris de septem diaconibus.
11. IV FL III Id. Alexandriae, confessorum Petri, Severi, Lucii. In Africa, Salvii martyris.
12. V M II Id. Antiochiae [ Ado, apud Achaiam], Satyri martyris. Arcadii martyris.
13. VI GN Idus. Romae via Lavicana, militum quadraginta sub Gallieno imperatore. Pictavis, sancti Hilarii.
14. VII O XIX Kal. Feb. Nolae, Felicis presbyteri, in Pincis sepulti.
15. I HP XVIII Kal. Abacuc et Michaeae prophetarum. Et Macarii abbatis, Antonii discipuli.
16. II Q XVII Kal. Et Isidori
17. III IR XVI Kal. Romae, via Salaria in coemeterio Priscillae, sancti Marcelli papae. Apud Thebaidem, Antonii monachi.
18. IV S XV Kal. Cathedra sancti Petri, qua primum Romae sedit. Et S. Priscae martyris.
19. V KT XIV Kal. In Smyrna, sancti Germanici martyris ad bestias damnati. Et Spoleti, sancti Pontiani martyris decimo nono Kal. passi, decimo quinto sepulti, decimo sexto in sepulcro mutati, quando celebrior dies ejus agitur.
20. VI V XIII Kal. Romae, Fabiani papae et martyris. Et Marii, Marthae, Audifax, Abacuc. Et Sebastiani in vestigiis apostolorum sepulti
21. VII LA XII Kal. Sanctae Agnetis virginis. Athenis, sancti Publii episcopi cui Militenus a Paulo episcopus ordinatus.
123.0147| [ Ado, Salvias], sancti Anastasii monachi.
23. II MC X Kal. Romae, sanctae Emerentianes virginis. In Mauritanea Neocaesareae, Severiani et Aquilae. Philippis, Parmenae diaconi de septem
24. III D IX Kal. Ephesi, Timothei apostoli. Antiochiae, S. Babylae episcopi.
25. IV NE VIII Kal. Conversio sancti Pauli apostoli. Apud Damascum, S. Ananiae, qui ipsum Paulum baptizavit.
26. V F VII Kal. S. Polycarpi, discipuli S. Joannis apostoli, apud Smyrnam passi. Et Theogenis cum aliis triginta sex.
27. VI OG VI Kal. Constantinopoli, Joannis Chrysostomi. Et dormitio S. Paulae.
28. VII H V Kal. S. Agnetis secundo. In civitate Apollonia, Leucii, Thyrsi, mart.
29. I AI IV Kal. Romae, Papiae et Mauri militum sub Diocletiano imp.
30. II K III Kal. Antiochiae, passio sancti Hippolyti. Hierosolymis, Matthiae episcopi, qui octavus fuit post Jacobum. B. Alexandri Deciana persecutione passi.
31. III BL II Kal. Alexandriae, sancti Mettani martyris. Trientinae, sancti Vigilii episcopi et martyris.
MENSIS FEBRUARIUS HABET DIES XXVIII.
123.0147|
1. IV CM Kal. Antiochiae, Ignatii episcopi et martyris. Smyrnae, Pionii martyris et aliorum quindecim.
123.0149|
2. V N IV Non. Hypapante Domini. Caesareae, Cornelii centurionis, ipsius urbis episcopi. Et Aproniani martyris Romae
3. VI DO III Non. B. Celerini diaconi, et Celerinae aviae ejus, et Laurentini, et Ignatii
4. VII P II Non. In civitate Aegypti Thmuis, beati Phileae ejusdem urbis episcopi, et Philoromi tribuni, et innumerabilium martyrum.
5. I EQ Nonae. S. Agathae virginis, apud civitatem Catanensium.
6. II R VIII Id. Apud Caesaream Cappadociae, S. Dorotheae virginis, et Theophili scholastici.
7. III FS VII Id. Sancti Moysetis, qui, petente Mauvia Sarracenorum regina, episcopus gentis illius factus est.
8. IV T VI Id. SS. Dionysii, Aemiliani, et Sebastiani. Alexandriae, S. Cointae martyris.
9. V GV V Id. Alexandriae, Apolloniae virginis.
10. VI A IV Id. Romae, Zotici, Irenaei, Hyacinthi et Amantii. Et Soteris virginis. Via Lavicana, militum decem.
11. VII HB III Id. Alexandriae, S. Euphrasiae virginis.
12. I C II Id. Barcinonae, Eulaliae virginis et martyris. Alexandriae, Molesti et Ammonii.
13. II ID Idus. Agabi prophetae in Novo Testamento, apud Antiochiam. In Militana Armeniae. S. Polyeucti mart.
14. III E XVI K. Mar. Romae, Valentini presbyteri. Et sancti Valentini Interamnensis episcopi.
15. IV KF XV Kal. Romae, sancti Bratonis martyris. Apud Sebasten, passio S. Blavii [ al., Blasii] episcopi.
16. V G XIV Kal. Sancti Onesimi apostoli. Et in Cumis, S. Julianae virginis.
17. VI LH XIII Kal. In Perside, B. Polychronii episc. et mart.
18. VII I XII Kal. Hierosolymis, Simeonis episcopi et mart. Et Romae, martyrum Claudii, Praepedignae, Alexandri, et Cutiae, et Maximi.
19. I MK XI Kal. Romae, Gabinii presbyteri et martyris.
20. II L X Kal. Apud Tyrum, martyrum quorum numerum Dei scientia sola colligit, quos Veturius magister militiae, jubente Diocletiano, diversis tormentis occidit.
21. III NM IX Kal. In Sicilia, martyrum septuaginta novem sub Diocletiano diversis tormentis passorum.
22. IV N VIII Kal. Apud Antiochiam, Cathedra sancti Petri. Alexandriae, Abilii episcopi.
23. V OO VII Kal. Apud Sirmium, Sinerii [ Ado, Syreny] monachi. Et quadraginta duo [ Ado, sexaginta duo] martyrum. Romae, Polycarpi presbyteri.
24. VI P VI Kal. S. Matthiae apostoli. Et Inventio capitis praecursoris. Apud Caesaream Cappadociae, Sergii mart.
25. VII Q V Kal. Apud Aegyptum, Victorini, Victoris, Nicophori, Claudiani, Diosc. Serapionis et Papiae.
26. I R IV Kal. Apud Pergen Pamphiliae, beati Nestoris episcopi. Alexandriae, Alexandri gloriosi senis episc.
27. II S III Kal. Alexandriae, Juliani martyris, et Euni, qui cum ipso sene in confessione perduravit.
28.
MENSIS MARTIUS HABET DIES XXXI: LUNA XXX.
123.0151|
25.
VII E VIII Kal. Annuntiatio Dominica, et crucifixio. Romae, Cyrini martyris.
1. IV A Kal. Mart. Sanctorum martyrum ducentorum sexaginta temporibus Claudii, qui via Salaria arenam fodientes damnati fuerant.
2. V B VI Non. Romae, Jovini et Basilei. Et plurimorum martyrum sub Alexandro capitali sententia damnatorum.
3. VI C V Non. SS. Hemitherii et Cheledonii apud Calogurrim martyrio coronatorum. Caesareae, Marini militis, et Asterii senatoris.
4. VII D IV Non. Lucii papae et martyris. Et martyrum nongentorum qui sunt positi in coemeterio ad sanctam Ceciliam.
5. I E III Non. Antiochiae, S. Phocae martyris. Et sancti Eusebii Palatini, et aliorum octo [ Ado, novem] mart.
6. II F II Non. Nicomediae, Victoris et Victorini, qui in carcere cursum vitae impleverunt.
7. III G Nonae. In Mauritania civitate Tuburbitanorum, SS. martyrum Perpetuae et Felicitatis.
8. IV H VIII Id. Apud Carthaginem, sancti Pontiani diaconi, B. Cypriani, qui Dominum semper in passionibus suis glorificans, coronam vitae promeruit.
9. V I VII Id. In Nyssena civitate, sancti Gregorii episcopi fratris Basilii Barcinonae, Paciani episcopi.
10. VI K VI Id. Apamiae, Alexandri et Caii de Eumenia In Perside, martyrum numero quadraginta duorum.
11. VII L V Id. Apud Sebastem Armeniae minoris, quadraginta militum, tempore Licinii regis.
12. I M IV Id. SS. pontificum Gregorii et Innocentii. Nicomediae, Petri martyris, Dorothei et Gorgonii martyrum sodalis.
13. II N III Id. Nicomediae, Macedonii presbyteri, Patritiae uxoris, et filiae Medestae.
14. III O II Id. Romae, martyrum quadraginta et octo qui baptizati sunt a beato Petro apostolo, cum teneretur in custodia; qui omnes Neroniano gladio consumpti sunt.
15. IV P Idus. Thessalonicae, Matronae ancillae et martyris.
16. V Q XVII K. Apr. Romae, Cyriaci martyris, Largi, et Smaragdi, et Crescentiani martyris, et aliorum viginti.
17. VI R XVI Kal. S. Patritii episcopi, qui primus apud Scotos praedicavit.
18. VII S XV Kal. Sancti Alexandri episcopi, qui cum Narcisso Hierosolymitanae Ecclesiae gubernaculum suscepit.
19. I T XIV Kal. In Penarense civitate, B. Joannis, magnae sanctitatis viri. Apud Surrentum, Quinti, Quintillae, Quartillae, Martiae [ Ado, Marci], cum aliis octo [ Ado, novem].
20. II V XIII Kal. Archippi, commilitonis Pauli apostoli.
21. III A XII Kal. In Cassino castro, Benedicti abbatis. Et Serapionis anachoretae.
22. IV B XI Kal. Narbonae, sancti Pauli episcopi, discipuli apostolorum.
23. V C X Kal. In Africa, martyrum Victoriani, Frumentii, item et Frumentii, et duorum germanorum Vandalica persecutione sub Hunnerico rege passorum.
24. VI D IX Kal. Romae, Pigmenii presbyteri et martyris, sepulti in coemeterio Pontiani.
123.0153|
Nicomediae, Dulae martyris. Apud Sirmium, Irenaei episcopi et martyris.
26. I F VII Kal. Romae, sancti Castuli Zaetarii palatii. Apud Pentapolim Lybiae, Theodori episcopi.
27. II G VI Kal. Apud Aegyptum, Joannis Eremitae, prophetici spiritus viri.
28. III H V Kal. Apud Caesaream Palaestinae, martyrum Prisci, Malchi, et Alexandri, qui persecutione Valeriani bestiis traditi sunt.
29. IV I IV Kal. Apud Africam, confessorum Armogastis, Archinimi, et Satyri, tempore Vandalicae persecutionis
30. V K III Kal. Romae, Quirini tribuni et martyris, patris sanctae Balbinae.
31. VI L II Kal. Romae, S. Balbinae virginis, sepultae in coemeterio Praetextati juxta patrem Quirinum.
MENSIS APRILIS HABET DIES XXX, LUNA XXIX.
123.0153|
30. I B II Kal. Martyrum Mariani et Jacobi, in Lambesitana urbe cum aliis multis decollatorum. Quirini martyris.
25. III Q VII Kal. Alexandriae, Marci evangelistae. Erminonis confessoris.
20. V L XII Kal. Inventio sanctarum reliquiarum multarum instabe.
1. VII M Kal. Apr. Romae, Theodotae sororis martyris Hermetis, quae sub Aureliano martyrizavit, sepulta via Salaria.
2. I N IV Non. Apud Caesaream Cappadociae S. Theodosiae virginis et martyris capitis caesae.
3. II O III Non. Thessalonicae, virginum Agapes et Chioniae. Tomis, Evagrii et Benigni. Apud Tauromenium, sancti Pancratii.
4. III P II Non. Mediolani, B. Ambrosii episcopi et confessoris.
5. IV Q Nonae. Thessalonicae, S. Irenes virginis. Apud Aegyptum, Martianae, Nicanoris, Apollonii
6. V R VIII Id. Xysti papae et martyris, temporibus Adriani passi.
7. VI S VII Id. Hegesippi, qui vicinus apostolicorum temporum exstitit.
8. VII T VI Id. Turonis, Perpetui episcopi.
9. I V V Id. Antiochiae, Prochori diaconi, qui unus est de septem. Apud Sirmium, VII virginum, quae in unum coronatae sunt.
10. II A IV Id. Ezechielis Prophetae. Romae, Martyrum plurimorum, qui ab Alexandro papa baptizati sunt.
11. III B III Id. Gortinae, Philippi episcopi, qui claruit Antonini Veri et Lucii temporibus.
12. IV C II Id. Via Aurelia, Julii papae et confessoris sub Constantio ariano.
13. V D Idus. Apud Perganum Asiae, Carpi episcopi et Papyrii, Agathonicae et aliarum multarum.
14. VI E XVIII K. Mai. Romae in coemeterio Praetextati, martyrum Tiburtii, Valeriani et Maximi.
15. VII F XVII Kal. Cordulae, Olympiadis et Maximi In Italia, Maronis, Eutychetis, et Victorini.
16. I G XVI Kal. Apud Corinthum, Callisti et Carisii, cum aliis VII, in mare mersorum.
17. II H XV Kal. Apud Africam, sancti Mappalici. Antiochiae, Petri diaconi et Hermogenis.
18. III I XIV Kal. Apud Mesanam Apuliae, Eleutherii episcopi, et Anthiae matris ejus. Romae, Apollonii senatoris.
19. IV K XIII Kal. Apud Corinthum, Timonis diaconi de septem. In Militana, Hermogeni, Caii, Expediti, Aristonici, Rufi Galatae.
123.0153| . 123.0155| Romae, Victoris episcopi et martyris. Sulpitii et Serviliani.
21. VI M XI Kal. In Perside, S. Simeonis episcopi et cum aliis centum, et Ustazadis et Abdellae, et Ananiae, et Pusicii.
22. VII N X Kal. Romae in coemeterio Calisti, Caii papae. In Perside, Martyrum plurimorum sub Sapore Persarum rege. Cordulae, Parmenii, Helimenae et Chrysoteli presbyterorum; et Lucae et Mucii, diaconorum.
23. I O IX Kal. In Perside civitate Diospoli, Georgii mart.
24. II P VIII Kal
123.0155| Et Romae, Litania major ad S. Petrum.
26. IV R VI Kal. Romae, Anacleti papae et martyris. Et Marcellini, papae et martyris.
27. V S V Kal. Sancti Anastasii Papae. Nicomediae, Anthimi episcopi cum innumera multitudine martyrum.
28. VI T IV Kal. Ravennae, sancti Vitalis martyris, patris SS. Gervasii et Protasii. Alexandriae, Theodorae virginis, et Didymi.
29. VII A III Kal. Apud Paphum, Tychici apostolorum discipuli. Apud Cirthensem coloniam, Agapii et Secundini.
123.0156| . Et Vigilia apostolorum.
MENSIS MAIUS HABET DIES XXXI, LUNA XXX.
123.0157|
1. II C Kal. Mai. Jeremiae Prophetae. Et Apostolorum Philippi, et Jacobi fratris Domini.
2. III D VI Non. Athanasii Alexandrinae urbis episcopi. Et Saturnini et Neopolis, qui in carcere requieverunt.
3. IV E V Non. Hierosolymis, Inventio sanctae Crucis. Romae via Numentana, Alexandri Papae, et Eventii et Theoduli presbyterorum.
4. V F IV Non. In civitate Gaza, Silvani Episcopi cum plurimis clericorum suorum coronati.
5. VI G III Non. Alexandriae, sancti Euthymii diaconi in carcere quiescentis. Thessalonicae, Irenaei et Peregrini
6. VII H II Non. B. Evodii Episcopi, qui primus ab apostolis Antiochiae ordinatus est. Et S. Lucii Cyrenensis, qui Cyrenae ab apostolis episcopus ordinatus est. Et S. Joannis apostoli quando ante portam Latinam in ferventis olei dolium missus est.
7. I I Nonae. Juvenalis martyris. Et Flaviae Domitillae. Nicomediae, Augusti et Augustini.
8. II K VIII Id. Mediolani, S. Victoris martyris.
9. III L VII Id. In Perside, martyrum CCCX. Apud Nazianzi oppidum, Gregorii episcopi theolog.
10. IV M VI Id. Job prophetae. Via Latina, Gordiani et Epimachi. Et Calepodii senis presbyteri.
11. V N V Id. Romae via Salaria, S. Anthimi.
12. VI O IV Id. In coemeterio Praetextati, Nerei, et Achillei fratrum. Via Aurelia, sancti Pancratii martyris. Et Dionysii.
13. VII P III Id. Servatii Episcopi. S. Mariae ad martyres dedicationis dies agitur, à Bonifacio Papa sta tutus.
14. I Q II Id. In Syria, Victoris et Coronae martyrum.
15. II R Idus. Torquati, Ctesiphontis, Secundi, Indalecii Caecilii, Esicii, Euphrasii, qui Romae ab apostolis ordinati sunt.
16. III S XVII K. Jun. In Isauria, Aquilini et Victoriani.
17. IV T XVI Kal. In Tuscia, Torpetis martyris sub Nerone.
18. V V XV Kal. Apud Aegyptum, Dioscori lectoris.
19. VI A XIV Kal. Romae, Potentianae virginis. Et Prudentis, discipuli Pauli. Et Caloceri et Partheni Eunuchorum.
20. VII B XIII Kal. Via Salaria, S. Basiliae viginis et martyris.
21. I C XII Kal. In Mauritania Caesariensi, Thimothei, Polii.
22. II D XI Kal. In Africa, Casti et Aemilii.
23. III E X Kal.
24. IV F IX Kal. S. Vincentii martyris. In Istria, Zoelli, Silvani.
25. V G VIII Kal. In coemeterio Praetextati, S. Urbani episcopi et martyris.
26. VI H VII Kal. Apud Athenas, Quadrati discipuli apostolorum.
27. VII I VI Kal. In Maesia civitate Dorostorensi, Julii martyris.
28. I K V Kal. Joannis Papae. In Sardinia, Aemilii, Felicis.
123.0159|
29. II L IV Kal. Via Aurelia, Restituti, Via Tiburtina, Septem germanorum. Treveris, S. Maximini episcopi confessoris.
30. III M III Kal. Via Aurelia in coemeterio, Felicis papae. Turribus Sardiniae, Crispuli et Gabinii.
31. IV N II Kal. Romae, Petronillae virginis. Aquileiae, Cantii, Cantiani, Cantianillae.
MENSIS JUNIUS BET DIES XXX, LUNA XXIX.
123.0159|
11. I D III Id. Et Sosthenis apud Corinthum, discipuli Pauli.
10. VII C IV Id. Romae via Aurelia, Basilidis, Tripodis, et Mandalis, et aliorum XX. Et Getulii martyris, et Cerealis. Barnabae apostoli.
1. V O Kal. Junii. Dedicatio sancti Nicomedis martyris. Et sancti Pamphili martyris.
2. VI P IV Non. Romae, Marcellini presbyteri, et Petri exorcistae.
3. VII Q III Non. Apud Aretium Tusciae, martyrum Pergentini et Laurentini. In Campania, Erasmi episcopi et martyris.
4. I R II Non. Apud Illiricum civitate Siscia, sancti Quirini episcopi et martyris.
5. II S Nonae. Bonifacii martyris apud Tharsum XIV, die mensis Maii passi, Romae Nonis Junii sepulti.
6. III T VIII Id. Philippi diaconi de VII apud Caesaream. Romae, Artemii, Candidae, et filiae eorum Paulinae. Apud Tharsum, XX martyrum.
7. IV V VII Id. Apud Constantinopolim, Pauli episcopi. In Cappadocia, Luciani martyris.
8. V A VI Id.
9. VI B V Id. Romae in Caelio monte, Primi et Feliciani martyrum.
123.0159| . 123.0160| . Aquileiae, Felicis et Fortunati.
12. II E II Id. Mediolani, Nazarii et Celsi, quorum inventio II. Id. Junii, martyrium V. Kal. Augusti.
13. III F Idus. Romae S. Feliculae virginis martyris.
14. IV G XVIII K. Julii. Elisaei prophetae. In Cappadocia, sancti Basilii fratris Gregorii et Petri.
123.0161|
22. V P X Kal. Albani martyris.
19. II M XIII Kal. Mediolani, Gervasii et Protasii. + Et Commemoratio Nazarii et Celsi.
15. V H XVII Kal. In Sicilia, Modesti, Viti, et Crescentiae martyrum Dorostori, Esychii militaris.
16. VI I XVI Kal. Antiochiae Cyrici et Julittae matris ejus, et aliorum CCCCI
17. VII K XV Kal. Romae, Martyrum CCLXII.
18. I L XIV Kal. Romae via Ardeatina, martyrum Marci et Marcelliani.
123.0161| . Ravennae, Ursini martyris.
20. III N XII Kal. Romae, Novuti, fratris Timothaei presbyteri, qui ab apostolis eruditi sunt.
21. IV O XI Kal. Syracusis, martyrum Rufini et Martiae. Romae, Demetriae virginis.
123.0162| . Nolae Campaniae, Paulini episcop.
23. VI Q IX Kal. Sancti Joannis presbyteri, via Salaria vetere sepulti.
24. VII R VIII Kal. Nativitas Praecursoris Domini.
25. I S VII Kal. Apud Pyrriberoeam, Sosipatris discipuli Pauli. Alexandriae, Gallicani martyris. Romae, Luciae virginis cum aliis XII.
26. II T VI Kal. Romae, Joannis et Pauli fratrum.
27. III A V Kal. Apud Galatiam, Crescentis discipuli Pauli apostoli. Apud Tiburtinem Italiae, Symphorosae cum VII filiis.
28. IV B IV Kal. Romae, Leonis papae. Alexandriae, Plutarchi, Sereni Heraclidis, Herois, Potamioenae, Marcellae et aliorum.
29. V C III Kal. Romae, apostolorum Petri et Pauli.
30. VI D II Kal. Natalis Lucinae, discipulae Apostolorum.
MENSIS JULIUS HABET DIES XXXI, LUNA XXX.
123.0161|
6.
V K II Non. Isaiae et Joel prophetarum.
1. VII E Kal. Julii. In monte Hor, Aaron, sacerdotis prim n ege.
2. I F VI Non. In coemeterio Damasi, Processi et Martiniani, ab apostolis Petro et Paulo baptizatorum. Et trium militum, qui cum Paulo apostolo passi sunt. Et martyrum Aristonis, Crescentiani, Eutychiani, Urbani, et aliorum.
3. II G V Non. Translatio Thomae apostoli. Apud Constantinopolim, Eulogii. Laodiciae, Anatolii episcopi. Et Gregorii martyris.
4. III H IV Non. Oseae et Aggaei. Jocundiniani martyris. Apud Sirmium, Innocentii, Sabbatii, cum aliis XXX.
5. IV I III Non. In Syria, sancti Domitii martyris. Romae, Natale Zoae, uxoris Nicostrati.
123.0163|
28. VI M V Kal. Nicomediae, sancti Pantaleonis martyris.
Et octavae Apostolorum. Et primus ingressus apostoli Pauli in urbem Romam. Et Tranquillini martyris. Et natalis sancti Goaris confessoris.
7. VI L Nonae. Alexandriae, sancti Pantaeni. Romae, martyris Nicostrati primiscrinii. Claudii, Castorii, Victorini, Symphroniani.
8. VII M VIII Id. In Asia minori, Aquilae et Priscillae uxoris ejus. In Palaestina, Procopii martyris. + Maralana civitate, Brictii episcopi.
9. I N VII Id. Romae ad Guttam jugiter manantem, Zenonis et aliorum X. M. CCIII. In civitate Tyriae, Anatoliae et Audacis Cyrilli episcopi et martyris.
10. II O VI Id. Romae, Septem fratrum. In Africa, Januarii Marini, Naboris et Felicis. Romae, Rufinae et Secundae.
11. III P V Id. In Armenia minore, martyris Januarii.
12. IV Q IV Id. Aquileiae, Hermagorae episcopi, discipuli sancti Marci. Apud Cyprum, Nasonis, antiqui Christi discipuli.
13. V R III Id. Esdrae et Joel prophetarum. Et SS. Confessorum Eugenii episcopi, universi cleri Ecclesiae.
14. VI S II Id. Apud Pontum, Phocae episcopi civitatis Synopis.
15. VII T Idus. Nisibi, Jacobi episcopi. Romae in Portu, Eutropii, Zozimae et Bonosae sororum.
16. I V XVII K. Aug. In Ostia, sancti Hilarini martyris. Apud Antiochiam Syriae, Eustachii episcopi.
17. II A XVI Kal. Carthagine, martyrum Scillitanorum, Sperati, Narthali, Cythini, Bethurii, Felicis, et aliorum VII.
18. III B XV Kal. Carthagine, S. Guddenes virginis martyris.
19. IV C XIV Kal. Hispali, SS. Justae et Rufinae.
20. V D XIII Kal. Joseph, qui cognominatus est Justus, qui a Judaeis pro Christo multa perpessus, victor in Judaea quievit.
21. VI E XII Kal. Danielis prophetae. Romae, Praxedis virginis. Massiliae, Victoris martyris.
22. VII F XI Kal. S. Mariae Magdalenes. Et Syntyches, quae Philippis dormit. Ancyrae, Platonis martyris.
23. I G X Kal. Ravennae Apollinaris, episcopi et martyris.
24. II H IX Kal. Romae via Tiburtina, Vincentii. Apud Emeritam Hispaniae, victoris militaris. Circa lacum Vulsinum in Italia, Christinae virginis.
25. III I VIII Kal. Jacobi Zebedaei apostoli. Civitate Samo, Christophori martyris.
26. IV K VII Kal. Romae in Portu, S. Hyacinthi martyris.
27. V L VI Kal. In Sicilia, Simeonis monachi. Nicomediae, Harmolai presbyteri.
123.0163| . 123.0165|
29. VII N IV Kal. Romae, Felicis papae et martyris sub Constantio. Et Simplicii, Faustini et Beatricis.
30. I O III Kal. Romae, Abdon et Sennis. Tuburbo Lucernariae, Maximae, Donatillae et Secundae virginum.
31. II P II Kal. Caesareae, Fabii martyris.
MENSIS AUGUSTUS HABET DIES XXXI, LUNA XXIX.
123.0165|
20.
I P XIII Kal. Samuelis prophetae.
1. III Q Kal. Aug. Romae, ad S. Petrum ad Vincula. Antiochiae, SS. Machabaeorum. Philadelphiae, martyrum Cyrilli, Aquilae, Petri et aliorum Vercellis, Eusebii episcopi.
2. IV R IV Non. Romae, Stephani papae et martyris. In Bithynia, Theodotae cum tribus filiis.
3. V S III Non. Hierosolymis, Inventio corporis beati Stephani, Gamalielis, Nicodemi, Abibon Constantinopoli, Hermelli martyris.
4. VI T II Non. Aristarchi discipuli apostolorum. In crypta Arenaria, Tertullini martyris Romae.
5. VII V Nonae. In civitate Augusta in Rhaetia, sanctae Afrae martyris.
6. I A VIII Id. Romae via Appia, Xisti papae et martyris Felicissimi et Agapiti diaconorum in coemeterio Praetextati
7. II B VII Id. Apud Aretium, Donati episcopi et martyris. Romae, Petri, Julianae, cum aliis XVIII. Mediolani, Fausti martyris.
8. III C VI Id. Romae via Ostiensi, Cyriaci martyris cum aliis XXI quando VIII die mensis Augusti reconditi sunt.
9. IV D V Id. Romae, Romani militis. Vigilia sancti Laurentii.
10. V E IV Id. Romae, Laurentii archidiacon martyris. Et militum CLXV.
11. VI F III Id. Romae inter duas lauros, Tiburtii martyris Et Susannae virginis martyris
12. VII G II Id. Catanae, Eupli diaconi et martyris. In Syria, Macarii et Juliani.
13. I II Idus. Romae, Hippolyti martyris cum familia sua, et S. Concordiae, nutricis ejus In foro Syllae, Cassiani.
14. II I XIX K. Sept. Romae, Eusebii presbyteri et confessoris, sub Constantio Ariano, sepulti in coemeterio Callisti.
15. III K XVIII Kal. Sanctae MARIAE dormitio. Sancti Tharsitii acolythi et martyris.
16. IV L XVII Kal. In Nicea Bithyniae, Ursatii confessoris sub Licinio. Romae, Serenae, uxoris Diocletiani Augusti.
17. V M XVI Kal. In Africa, martyrum Liberati Abbatis, Bonifacii diaconi, Servii et Rustici, et aliorum sub Wandalica persecutione. Caesareae, Mammetis martyris.
18. VI N XV Kal. In Praenestina civitate, Agapiti martyris. Romae, Joannis et Crispi presbyterorum.
19. VII O XIV Kal. Sancti Magni seu Andreae martyris, cum sociis duobus millibus DXCVII. Romae, Julii senatoris et martyris.
123.0167|
Et Porphyrii hominis Dei.
21. II Q XII Kal. Salonae, Anastasii martyris.
22. III R XI Kal. Romae via Ostiensi, Timothaei martyris. Et Antonii martyris. Et peregrinorum martyrum Martialis, Epicteti. Saturnini cum sociis eorum.
23. IV S X Kal. Romae, Hippolyti, Quiriaci et Archillai. Zachaei episcopi. Theonae episcopi.
24. V T IX Kal. Bartholomaei apostoli et martyris. Massae Candidae, Carthagini.
25. VI A VIII Kal. Romae, Genesii martyris, mimi. Thymelicae artis magister fuit. Et sancti Genesii Arelatensis. Romae, quatuor martyrum Eusebii, Pontiani, Peregrini et Vincentii.
26. VII B VII Kal. Zephyrini papae. Irenaei, Abundii. Bergamis, Alexandri. Apud Victimilium, Secundi martyris.
27. I C VI Kal. Capuae, Rufi martyris, Apollinaris discipuli. Tomis, Marcellini et Manneae.
28. II D V Kal. Romae, Hermetis martyris. In Africa, Augustini episcopi. Constantinopoli, sancti Alexandri episcopi.
29. III E IV Kal. Romae ad Arcum Faustini, Sabinae martyris. Eo die veneratur decollatio S. Joannis Baptistae.
30. IV F III Kal. Via Ostiensi, Felicis et + Audacti martyrum.
31. V G II Kal. Apud Athenas, Aristidis, qui Adriano Principi de religione Christiana libros obtulit.
MENSIS SEPTEMBRIS HABET DIES XXX, LUNA XXX.
123.0167|
123.0167|
1.
VI H Kal. Sept. Jesu Nave et Gedeon prophetarum. Capuae, Prisci martyris, de illis antiquis Christi discipulis. Apud Caesaream Cappadociae, Longini militis et martyris, qui latus Domini in cruce aperuit.
2. VII I IV Non. Apud Apamiam, Antonini martyris
3. I K III Non. Romae, Seraphiae virginis, IV Kal. Augusti passae, II. Kal. sepultae III Non. Septembris memoria passionis ejus celebrior.
4. II L II Non. Moysis prophetae. Ancyrae, martyrum trium puerorum, Rufini, Silvani, Vitalicae.
5. III M Nonae. Romae, Victorini martyris, fratris Severini, qui post miram poenitudinem Amiternae urbis episcopus et martyr factus est. Romae, Herconi.
6. IV N VIII d. Zachariae prophetae. Et Onesiphori Pauli discipuli. Et confessorum Donatiani et caeterorum.
7. V O VII Id. Joannis martyris, qui Nicomediae sub Diocletiano librum iniquae legis minutatim discerpsit.
8. VI P VI Id. Nativitas Dei Genitricis MARIAE Et Adriani martyris cum XXIII martyribus. Et Nataliae.
9. VII Q V Id. Nicomediae, Dorothei et Gorgonii martyrum quorum unus, Gorgonius, Romam transfertur. In Sabinis, Hyacinthi, Alexandri Tiburtii.
123.0169|
10. I R IV Id. In Africa, episcoporum Nemesiani, Felicis, et aliorum VII. Apud Chalcedonam, Sosthenis et Victoris.
11. II S III Id. Romae, Hyacinthi et Proti eunuchorum.
12. III T II Id. Ticini, confessoris Syri, et Eventii, discipulorum Hermagorae, Aquileiensis primi episcopi.
13. IV V Idus. In Alexandria, Philippi episcopi et martyris, qui primum praefectus fuit.
14. V A XVIII K. Octob. Romae, Cornelii episcopi et martyris. Carthagine, Cypriani episcopi et martyris. Exaltatio sanctae Crucis, ab Heraclio imperatore a Persis Hierosolymam reportatae, quando et Romae lignum salutiferum Crucis a Sergio papa inventum ab omni populo veneratur.
15. VI B XVII Kal. Romae, Nicomedis martyris.
16. VII C XVI Kal. Chalcedone, Euphemiae virginis. Romae, Luciae et Germiniani martyrum.
17. I D XV Kal. Romae, Justini presbyteri, ad quem B. Laurentius in vico Patricii nocte venit. Item Narcissi et Crescentiani.
18. II E XIV Kal. Methodii, Olympi Lyciae, et postea Tyri episcopi, qui sub Diocletiano martyrio coronatus est.
19. III F XIII Kal. Neapoli, Januarii, Socii, Festi, Desiderii, Proculi, Eutychetis, Acuti. Et Pelei, et Nili.
20. IV G XII Kal. In Cyzico, Faustae virginis, et Evilasii.
21. V II XI Kal. Matthaei apostoli.
22. VI I X Kal. Mauritii cum sociis, qui Thebaei fuisse referuntur, sub Maximiano passi.
23. VII K IX Kal. Mesenathae, Sosii diaconi, annorum XXX martyris. Et Theclae virginis, Seleuciae quiescentis.
24. I L VIII Kal. Conceptio Joannis Baptistae.
25. II M VII Kal. Cleophae, cui Dominus post resurrectionem in via apparuit.
26. III N VI Kal. Romae, Cypriani episcopi Antiochiae passi, et cum martyre Justina Romam translati.
27. IV O V Kal. In Aegaea civitate, Cosmae et Damiani, Anthimi, Leontii et Euprepii.
28. V P IV Kal. Cordubae Fausti, Januarii et Martialis martyrum.
29. VI Q III Kal. In monte Cargano venerabilis memoria archangeli Michaelis. Et Romae, dedicatio ecclesiae ejusdem archangeli, a B. Bonifacio papa constructae in Circo, qui locus Internubes dicitur.
30. VII R II Kal. Bethleem, Hieronymi presbyteri.
MENSIS OCTOBER HABET DIES XXXI, LUNA XXX.
123.0169|
3. III V V Non. Athenis, Dionysii Areopagitae.
123.0169|
1.
I S Kal. Octob. Tomis civitate, Prisci, Crescentii et Evagrii. Et Remis civitate, sancti Remigii episcopi.
2. II T VI Non. Nicomediae, Eleuterii martyris sub Diocletiano, et innumerabilium aliorum, quos iratus Diocletianus pro incenso palatio, diversis tormentis odio Christiani nominis occidit.
123.0169| , sub Adriano diversis tormentis passi, ut Aristides testis est in opere, quod de Christiana religione composuit: hoc opus apud Athenienses inter antiquorum memorias clarissimum tenetur. 123.0171|
24. III A IX Kal. Venusiae, Felicis episcopi Tubzocensis, et Audactis et Januarii presbyterorum, et Fortunaciani et Septimi lectorum.
20. VI R XIII Kal..
4. IV A IV Non. Apud Corinthum Crispi et Caii. Apud Aegyptum, Marci et Martiani fratrum, cumque eis innumerae mulitudinis.
5. V B III Non. Eumeniae, Thraseae episcopi, apud Smyrnam coronati, qui unus fuit ex antiquis.
6. VI C II Non. Sagaris episcopi Laodicensis, de antiquis Pauli apostoli discipulis.
7. VII D Nonae. Romae, Marci papae. Et Juliae, Sergii, et Bacchi. Marcelli, et Apuleii, qui primo adhaeserunt Simoni Mago, deinde apostolo Petro: sub Aureliano consulari viro, martyrio coronati.
8. I E VIII Id. Gortinae, Philippi episcopi. Thessalonicae, Demetrii martyris.
9. II F VII Id. Abrahae patriarchae. Parisiis, Dionysii episcopi cum sociis suis a Fescennino gladio animadversi.
10. III G VI Id. Loth prophetae. In Creta, Pyniti inter episcopos nobilissimi.
11. IV H V Id. Apud Tharsum, martyrum Tharaci, Probi, et Andronici.
12. V I IV Id. Ravennae, Hedistii. Apud Africam, sanctorum confessorum quatuor millium DCCCC LXXVI, sub persecutione Wandalica passorum.
13. VI K III Id. Troade, Carpi, apostoli Pauli discipuli. Antiochiae, Theophili episcopi, qui sextus ab apostolis fuit.
14. VII L II Id. Romae Callisti papae et martyris, et Privati militis.
15. I M Idus.
16. II N XVII K. Non. Sanctorum martyrum Martiani et Satyriani, cum duobus fratribus eorum et aliorum CCLXX, pariter coronatorum Wandalica persecutione.
17. III O XVI Kal. Marthae sororis Lazari. Et Aristionis, qui fuit unus de LXX Christi discipulis.
18. IV P XV Kal. Lucae evangelistae. Et Asclepiadis, Antiocheni episcopi. Romae, Triphoniae, uxoris quondam Decii Caesaris.
19. V Q XIV Kal. Antiochiae, Beronici, Pelagiae et aliorum XLIX. Et Ptolomaei, qui a quodam centurione Urbicio Judici traditur, et Lucii ac Tertii simul decollatorum, qui Alexandriae sepulti sunt.
123.0171|
21. VII S XII Kal. Nicomediae, Dasii, Zotici, Caii, cum XII militibus. Et sancti Hilarionis monachi.
22. I T XI Kal. Hierosolymis, Marci, qui primus ex gentibus episcopus ibi factus est. Et Salomae, quae in Evangelio legitur.
23. II V X Kal. Antiochiae, Theodoreti presbyteri. In Hispaniis, Servandi et Germani.
123.0171| .
25. IV B VIII Kal. Romae via Salaria, XLVI militum, qui baptizati a Dionysio papa jubente Claudio decollati sunt.
26. V C VII Kal. In Africa, Rogatiani presbyteri, et Felicissimi martyris.
27. VI D VI Kal. Abela civitate, Vincentii, Sabinae et Christetes martyrum.
28. VII E V Kal. Simonis et Thadaei apostolorum. Romae, Cyrillae, filiae Decii Caesaris.
123.0173|
29. I F IV Kal. Narcissi Hierosolymorum episcopi, viri sanctitate, et patientia, ac fide laudabilis. Sidonae, Zenobii presbyteri et martyris.
30. II G III Kal. Tingitanae, Marcelli centurionis et martyris. In Africa, martyrum CCXX.
31. III H II Kal. Nemesii, diaconi, et Lucillae filiae ejus, VIII Kal. Septembrium passi, sed pridie Kal. Novembrium a Sixto papa sepulti.
MENSIS NOVEMBER HABET DIES XXX, LUNA XXX.
123.0173|
17. VI E XV Kal. Dedicatio sancti Petri ad Mal m dar.
1. IV I Kal. Nov. Festivitas Sanctorum, quae celebris et generalis agitur Romae. Caesarii diaconi et martyris, et Juliani presbyteri. Et Severini monachi, de Tiburtina civitate.
2. V K IV Non. Laodiceae, Theodoti episcopi, qui arte medicus fuit.
3. VI L III Non. Quarti discipuli apostolorum. In Cappadocia, martyrum Germani, Theophili, Caesarii, Vitalis, sub Deciana persecutione.
4. VII M II Non. Alexandriae, Hierii presbyteri, vita purissimi, in Scripturis nobiliter eruditi.
5. I N Nonae. Zachariae prophetae, patris Joannis Baptistae. Terracinae, Felicis presbyteri, et Eusebii monachi.
6. II O VIII Id. Toniza Africae, sancti Felicis martyris. Civitate Theopoli, XL martyrum.
7. III P VII Id. Alexandriae, Achilleae episcopi. Apud Perusinam, Herculani episcopi et martyris.
8. IV Q VI Id. Romae, martyrum Claudii, Nicostrati, Symphroniani, Castorii, Simplicii, artificum insignissimorum. Et ipso die, IV Coronatorum Severi, Severiani, Carpophori, Victorini, quorum festivitatem statuit Melchiades papa sub nominibus quinque martyrum celebrari, quia nomina eorum non reperiebantur; sed intercurrentibus annis cuidam sancto viro revelata sunt.
9. V R V Id. Euchaitae, sancti Theodori martyris.
10. VI S IV Id. Chersona Lyciae, Martini papae, qui ob Catholicam fidem ibi relegatus vitam finivit.
11. VII T III Id. Turonis, Martini episcopi, miraculorum patratoris. In Scythia, Mennae martyris, Constantinopolim translati.
12. I V II Id. In Africa, Archadii, Paschasii, Probi, et Eutychiani, Vandalorum persecutione martyrum.
13. II A Idus. Ravennae, Valentini, Solutoris, Victoris martyrum.
14. III B XVIII K. Dec. Alexandriae, Serapionis, qui sub Decio praecipitatus martyr efficitur.
15. IV C XVII Kal. Felicis episcopi, qui a quintodecimo anno miraculorum gloria insignis fuit, et sub Martiano cum XXX martyrium complevit, in Nolensi ecclesia sepultus.
16.
123.0173| . 123.0175| Alexandriae, Dionysii episcopi, in multis saepe confessionibus clari, Valeriani et Gallieni temporibus.
18. VII F XIV Kal. Antiochiae, Romani monachi et martyris. Et sancti Esychii Palatini et martyris.
19. I G XIII Kal. Romae, Maximi presbyteri et martyris. Et Fausti diaconi, et Eusebii collegae ejus, martyrum visitatorum.
20. II H XII Kal. Romae, Pontiani papae et martyris. Messanae, Ampeli et Caii.
21. III I XI Kal. Rufi, quem Apostolus ad Romanos scribens salutat.
22. IV K X Kal. Romae, Caeciliae virginis et martyris.
23. V L IX Kal. Sancti Clementis episcopi. Et Felicitatis, matris VII filiorum.
24. VI M VIII Kal. Romae, Chrysogoni martyris, et Zoili.
25. VII N VII Kal. Sancti Petri Alexandri episcopi cum aliis DCLX.
26. I O VI Kal. Romae Lini papae. Et B. Alexandri episcopi et martyris, passi XI Kal Octobr. a papa Damaso VI Kal. Decemb. translati, quando festivitatem ei dicavit.
27. II P V Kal. Bononiae, Vitalis et Agricolae martyrum.
28. III Q IV Kal. Sosthenis discipuli apostolorum. Et sancti Rufi martyris cum omni domo sua per Chrysogonum lucrati. In Africa, Papinii et Mansueti episcoporum.
29. IV R III Kal. Romae, Saturnini martyris, et Sennis, et Sisinnii diaconorum.
30. V S II Kal. Andreae apostoli.
MENSIS DECEMBER HABET DIES XXXI; LUNA, XXIX.
123.0175|
1. VI T Kal. Dec. Romae, Chrysanti et Dariae martyrum, et Diodori et Mariniani, cum infinita multitudine martyrum.
2. VII V IV Non. Romae, Vivianae [ al., Bibianae] martyris. Fausti martyris et Dafrosae filiae.
3. I A III Non. Romae, Claudii tribuni, et Hilariae uxoris ejus, et Jasonis et Mauri, LXX militum sub Numeriano.
4. II B II Non. Romae, Simphronii et Olympii, Exsuperiae et Theodoli die VII Kalendarum Augusti passorum; a beato Xysto via Latina II Nonas Decembris translatorum, quando eorum festus dies celebrior agitur.
5. III C Nonae. Crispinae martyris. Et Dalmatii martyris.
6. IV D VIII Id. Nicolai episcopi Myrorum Lyciae. In Africa, Dionysiae, Dativae, Leontis, et Emiliani medici, et aliorum.
7. V E VII Id. Alexandriae, Agathonis martyris et militis sub Decio.
8. VI. F VI Id. Romae, Eutychiani papae et martyris, qui CCCXLII martyres sua manu sepelivit. Alexandriae, Macarii martyris, genere Lybici.
123.0177|
9. VII G V Id. Leocadiae virginis.
10. I H IV Id. Eulaliae virginis et martyris. Spoleti, Carpophori presbyteri, et Abundii diaconi.
11. II I III Id. Danielis prophetae. Romae, Damasi papae. Et martyrum Pontiani, Praetextati, et Thrasonis qui martyribus de facultatibus suis ministravit.
12. III K II Id. Alexandriae, Epimachii et Alexandri. Et sanctarum quatuor mulierum, Ammonariae, Mercuriae, Dionysiae, et Ammonariae.
13. IV L Idus. Syracusis, Luciae virginis et martyris.
14. V M XIX Kal. Jan. Antiochiae, Drusi, Zosimi, et Theodori. Alexandriae, Heronis, Arsenii, et Isidori, et Dioscori. In Cypro, Spiridionis episcopi.
15. VI N XVIII Kal. In Africa, Valeriani episcopi et confessoris, Vandalica persecutione.
16. VII O XVII Kal. Martyrium sanctorum Ananiae, Azariae, Misaelis. In Tuscia, Barbarae virginis et martyris.
17. I P XVI Kal. Translatio Ignatii episcopi et martyris Antiochiae. Et Lazari, quem Christus resuscitavit, et Marthae sororis ejus in Bethania.
18. II Q XV Kal. Rufi et Zosimi de primis discipulis Christi, per quos Ecclesia de Judaeis et Graecis primitiva fundata est.
19. III R XIV Kal. Apud Aegyptum, Nemesii martyris, qui per calumniam quasi latro, judici delatus est.
20. IV S XIII Kal. Alexandriae, Ammonis, Zenonis, Ptolomaei, Ingenui, Theophili.
21. V T XII Kal. Thomae apostoli. In Tuscia, Joannis et Festi.
22. VI V XI Kal. Romae, XXX martyrum sub Diocletiano, via Lavicana inter duas lauros sepultorum. Alexandriae, Ischirionis martyris. Et aliorum quamplurimorum, inter quos senex Chaeremon.
23. VII A X Kal. Romae, Victoriae martyris. Nicomediae, martyrum XX. Romae, Servuli aegritudine dissoluti, in ecclesia beati Clementis sepulti, ubi Dominus per illum mira operari dignatur.
24. I B IX Kal. Vigilia Natalis Domini. Apud Spoletum, Gregorii presbyteri et martyris.
25. II C VIII Kal. NATIVITAS DOMINI secundum carnem. Romae, Anastasiae. Et Eugeniae.
26. III D VII Kal. Stephani protomartyris.
27. IV E VI Kal. Joannis apostoli et evangelistae, apud Ephesum.
28. V F V Kal. Bethleem, sanctorum Innocentium.
29. VI G IV Kal. David regis. Et Trophimi episcopi, discipuli apostolorum.
30. VII H III Kal. Apud Spoletum, Sabini episcopi, Exsuperantii, et Marcelli, et Venustiani cum uxore et filiis: qui passi VII Idus Decembris, festivitatem sepulturae habent III Kalend. Januarii.
31. I I II Kal. Romae, Sylvestri papae et confessoris. Et sanctae Columbae virginis.

(no apparatus)