Migne Patrologia Latina Tomus 11
AucVar.VeFrDeD 11 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
333 ANNO DOMINI CCCXL. XXXIX. LEO PAPA I. AD EPISCOPOS MAURITANIAE CAESARIENSIS.( Ex epistola prima ).
Maximinum quoque ex laico reprehensibiliter ordinatum, tamen si Donatista jam non est, et a spiritu schismaticae pravitatis alienus, ab episcopali, quam quoquo modo adeptus est, non repellimus, dignitate: ita ut et ipse libello ad nos edito, Catholicum se esse manifestet.
XL. FASTIDIOSUS ARIANUS.( Apud Fulgentium; Ep. IX.)
Donatistis etiam praedicantibus communione malorum bonos pollui. Et postea. Donatiana quippe vanitas non attendit ad hoc collatum hominibus baptismi beneficium, ut qui originaliter alienis gravantur erroribus, gratiae medentis auxilio relevati, propria deinceps tantummodo bajularent, nec communio sacramenti, sed consensus damnaret unumquemque peccati.
XLI. SANCTUS PETRUS CHRYSOLOGUS. ARCHIEPISCOPUS RAVENNATIS.( Serm. 13.)
Consiliis suis se diabolus prodit. Mitte te deorsum. Lapsus quaerit, praecipitia imperat, et tali consilio per Africam martyres facit, sine clamore dicendo: Si vis martyr esse, mitte te deorsum, ut eos impellat de alto ad mortem, non de humili tollat et elevet ad coronam.
XLII. CASSIODORUS.( In Psal. LX.) Audiant Donatistae a finibus terrae Ecclesiam clamare, et ipsi eam localem dicere protinus conquiescant. Contra vocem mundi quis possit audiri? Impudentissimum est adversum trium testimonium loqui, et contra generalem sententiam non erubescunt impudenter armari. Cur novis inventionibus animas fatigant? Accipiant certe quod credant, non quod sua iniquitate pervertant. Orat fidelis populus a finibus terrae quia factus est Dominus spes ejus, posteaque se auditum hymnidica 334 exultatione gratulatur: quoniam in conspectu Domini jugiter apparebit: quid jam satisfaciat, si hoc non satiat? Videmus quotidie fieri quod promisit: videmus mundum ad fidei Christianae regulas convenire: Et proh dolor! Falsitas nititur abscondere quod decrevit veritas indicare.
ANNO DOMINI DII. XLIII. GREGORIUS MAGNUS.( Lib. I, Epist., Indict. IX, Ep. LXXII.)
Gregorius Gennadio patricio et exarcho Africae.
Sicut excellentiam vestram, hostilibus bellis, in hac vita Dominus victoriarum fecit luce fulgere; ita oportet etiam inimicis Ecclesiae ejus omni vivacitate mentis et corporis obviare: quatenus ejus et utroque triumpho magis ac magis enitescat opinio: cum et forensibus bellis adversariis catholicae Ecclesiae vehementer obsistere et Ecclesiastica praelia sicut bellatores Domini fortiter dimicatis. Notum est enim haereticae religionis viros, si eis, quod absit, suppetit nocendi licentia, contra catholicam fidem vehementer insurgere, quatenus haereseos suae venena ad tabefacienda se valuerint Christiani corporis membra transfundant. Cognovimus enim eos contra Ecclesiam catholicam Domino eis adversante colla subrigere, et fidem velle Christiani nominis inclinare. Sed eminentia vestra conatus eorum comprimat, et superbas eorum cervices jugo rectitudinis premat.
XLIV. Idem eodem in Lib. Ep. LXXV.
Gregorius universis episcopis Numidiae.
Petiistis etenim per Hilarium chartularium nostrum a B. memoriae praedecessore nostro ut omnes vobis retro temporum consuetudines servarentur, quas a beati Petri apostolorum principis ordinationum initiis hactenus vetustas longa servavit. Et nos quidem juxta seriem relationis vestrae consuetudinem, quae tamen contra fidem Catholicam nihil usurpare dignoscitur immotam permanere concedimus, sive de primatibus constituendis caeterisque capitulis, exceptis his qui ex Donatistis ad episcopatum perveniunt, quos provehi ad primatus dignitatem, etiam cum ordo clericorum eos ad locum eumdem deferat, modis omnibus prohibemus. Sufficiat autem illis commissae sibi plebis tantummodo curam gerere, non autem etiam illos antistites quos catholica fides Ecclesiae sinu et edocuit et genuit ad obtinendum culmen primatus anteire.
ANNO DOMINI DXCII. XLV. IDEM Lib. II, Ep. XXXIII.
Gregorius Columbo episcopo Numidiae.
Notum est, charissime in Christo Frater, quod antiquus hostis qui primum hominem de Paradisi deliciis in hanc aerumnosam vitam callida persuasione deposuit, et in eo jam tunc humano generi poenam mortalitatis inflixit; eadem nunc calliditate ovium dominicarum pastores, quo facilius gregem capiat, transfusis conetur venenis inficere, et jure jam potestati propriae vindicare. Sed nos qui licet immeriti sedem apostolicam vice Petri apostolorum principis suscepimus gubernandam, ipso pontificatus officio cogimur generali hosti quibus valemus nisibus obviare. Porrecta igitur petitione insinuaverunt nobis praesentium latores Constantius et Mustellus, et asserunt Ecclesiae Pudentianae diacones in Numidia provincia constitutae Maximianum ejusdem ecclesiae antistitem, in loco quo degit, corruptum praemio Donatistarum episcopum nova licentia fieri permisisse; cum etsi hoc anterior usus permitteret, manere atque persistere fides catholica prohiberet. Ob hoc ergo fraternitatem tuam scriptis praesentibus necessario duximus adhortandam ut veniente ad te Hilario chartulario nostro, adunato episcoporum universali concilio, habito prae oculis terrore venturi judicis causa eadem subtili ac solerti debeat indagatione perquiri. Et si capitulum hoc a praesentium latoribus praedicto episcopo documentis idoneis fuerit approbatum, a dignitate officioque quo fungitur, omnibus modis degradetur: ut et ille ad poenitentiae lucra per agnitionem delicti redeat, et caeteri tentare talia non 335 praesumant. Aequum est enim ut qui Jesum Christum Dominum nostrum haeretico accepta pecunia venundedit, ut fertur, ab ejus videlicet sacrosancti corporis et sanguinis tractandis mysteriis submoveatur. Si qua autem inter eos extra crimen hoc damnorum quorumdam vel privatorum negotiorum, sicuti petitio diaconorum ipsorum continet, versatur intentio, hanc tua fraternitas cum praedicto chartulario nostro privata cognitione perquirat, et inter utramque partem justitia procedente definiat. Porro autem praesentium latorum insinuatione didicimus Donatistarum haeresim pro peccatis nostris quotidie dilatari, et valde plures, data per venalitatem licentia, post catholicum baptisma a Donatistis denuo baptizari. Quod quam grave sit, Frater, oportet nos tota mentis intentione perpendere. Ecce lupus Dominicum gregem non jam in nocte latenter sed in aperta luce dilaniat, et nos eum grassari in ovium nece cernimus, et nulla ei sollicitudine, nullis verborum jaculis obviamus. Quos ergo fructus Domino multiplicati gregis ostendemus, si et ipsum quem pascendum suscepimus otiosa mente cernimus a bestia devorari . . . . Vigilemus ergo ne quid pereat, et si forte quid captum fuerit, vocibus divinorum eloquiorum ad gregem Dominicum reducamus, ut ille qui pastor pastorum est vigilasse nos circa gregem suum suo misericors dignetur judicio comprobare. Hoc quoque vos necesse est solerter intendere, ut si qua contra latores praesentium ejusdem episcopi recta fuerit petitio subtili debeat indagatione perquiri: et si fortasse ipsi pro sua culpa jure feriendi sunt, nequaquam censemus esse parcendum.
ANNO DOMINI DXCIV. XLVI. IDEM Lib. III, Ep. XXXII.
Gregorius Pantaleoni praefecto Africae.
Haereticorum nefandissimam pravitatem, qualiter lex persequatur instantius excellentiae vestrae non habetur incognitum. Hi igitur quos et fidei nostrae integritas et legum damnat districtio mundanarum, non leve peccatum est, si vestris inveniant temporibus licentiam reserpendi. In illis igitur partibus quantum didicimus, ita Donatistarum crevit audacia, ut non solum de suis ecclesiis auctoritate pestifera ejiciant fidei catholicae sacerdotes: sed hos quos vera confessione aqua regenerationis abluerat, rebaptizare non metuant, valdeque miramur, si tamen ita est, ut vobis illic positis liceat hujuscemodi hominibus pravis excedere. Primum siquidem quale de vobis judicium hominibus relinquatis attendite: si hi qui aliorum temporibus justa ratione compressi sunt vobis administrantibus viam sui excessus inveniant. Deinde perditorum animas Deum nostrum de manu vestra scitote requirere si tantum nefas in quantum possibilitas exigit emendare negligitis.
XLVII. IDEM, Ibid., Ep. XXXV.
Gregorius Victori et Columbo episcopis Africae.
Comperimus Donatistarum stimulos sic in illis partibus gregem turbasse Dominicum, ac si nullius pastoris moderamine regeretur, nuntialumque nobis est quod dicere sine gravi dolore non possumus. quod plurimi eorum venenatis jam sint dentibus laniati. Denique sacerdotes canonicos pravissima de suis ecclesiis temeritate repellere, et multos insuper quibus salutem regenerationis aqua praebuerat rebaptizantes, pravitate nefandissima necavisse dicuntur. Quae res animos nostros valde moestificant quod vobis illic positis damnatae praesumptioni tantum scelus perpetrare licuerit, qua de re fraternitatem vestram scriptis decurrentibus adhortamur, ut habito tractatu initoque concilio, ita nascenti huic adhuc morbo inhianter ac tota virtute debeatis obsistere, dummodo nec vires ex neglectu percipiat, nec in commisso vobis grege pestilentiae damna concutiat.
ANNO DOMINI DXCVI. XLVIII. IDEM, Lib. V, Ep. XXXVI.
Gregorius Columbo episcopo Numidiae.
Praeterea res ad nos omnino dura et rectae fidei inimica pervenit, quia quod dici nefas est catholici homines et religiosi, quod est deterius, filios mancipiaque sua vel alios quos in potestate habent, in Donatistarum haeresi baptizari consentiunt. Et ideo si verum est fraternitas vestra hoc summopere studeat emendare: quatenus sinceritas fidei vestrae sollicitudine intemerata consistat, et innocentes animae quae catholico baptismate salvari poterant, haereticorum infectione non pereant. Quisquis ergo de his personis quas superius memoravimus, quemquam suorum apud Donatistas passus est baptizari, ad catholicam eos fidem omni virtute omnique instantia studeat revocare. Si quis vero talium de caetero hoc fieri de suis qualibet excusatione pertulerit, a clero sit omnibus modis alienus.
336 XLIX. IDEM, ibid., Ep. LXIII.
Gregorius Maurico Augusto.
Inter armorum curas et innumeras sollicitudines quas indefesso studio pro christianae reipublicae regimine sustinetis, magna mihi cum universo mundo laetitiae causa est, quod pietas vestra custodiae fidei, qua dominorum fulget imperium, praecipua sollicitudine semper invigilat. Unde omnino confido, quia sicut vos Dei causam religiosae mentis amore tuemini, ita Deus vestras majestatis suae gratia tuetur et adjuvat. Qualiter autem pietatis vestrae serenitas contra Donatistarum flagitiosissimam pravitatem consideratione justitiae et sincerissimae religionis zelo commota sit directarum lucidissime tenor insinuat jussionum. Sed venientes viri reverendissimi ex Africana provincia episcopi asserunt ita esse incauta dissimulatione postpositas, ut nec Dei illic judicium haberetur in metu, nec principales hactenus jussiotes sortirentur effectum: hoc etiam subjungentes quod in praefata provincia Donatistarum praemiis praevalentibus fides catholica publice venundetur. At contra gloriosus vir Gennadius de uno eorum mihi similia questus est qui talia querebatur, cui etiam duo alii certi in eadem re testimonium ferebant. Sed quia causa ipsa judicis saecularis intererat, eosdem episcopos ad pietatis vestrae existimavi esse vestigia dirigendos, ut per semetipsos serenissimis auribus suggerant quae se fatentur pro fide catholica pertulisse. Ea propter obsecro ut dominorum Christianitas pro salute animae et vita piissimae sobolis suae, eos quos tales esse cognoscit, districta ulcisci jussione praecipiat, et ruinam pereuntium ereptionis manu suspendat, atque insanis mentibus correptionis medicinam adhibeat, et errorum ab eis morbos expellat: quatenus dum piae provisionis vestrae remedio, pestiferae pravitatis fuerit caligo depulsa, et vera illic fides radios suae serenitatis asperserit, coelestis vos ante Redemptoris nostri oculos triumphus exspectet: quia quos exterius ab hoste defenditis, etiam interius a diabolicae fraudis veneno, quod est gloriosius, liberatis.