Migne Patrologia Latina Tomus 99
Versus (Josephus discipulus Alcuini), J. P. Migne
Initio Epitomes.
(0821B)
Isaiae brevibus, lector mysteria verbis
Pandere quis poterit tractans et cuncta volutans?
Sanctus Hieronymus longis tractatibus usus,
Exposuit sapiens magnis ambagibus illum.
Cujus ab immensis tentabo excerpere libris,
Quae breviter valeant sensum nudare prophetae.
Sic placet Albino talem nos ferre laborem.
In fine ejusdem Epitomes.
Hieronymus monuit postremi in fronte libelli,
Ut cuicunque foret verborum longior ipse
Textus in Isaiam, libros excerperet omnes,
Et brevibus vastos verbis constringere sensus.
Sic idcirco tuis parens, charissime, jussis,
Haec, Albine, tibi strictim collecta dicavi.
(0821C)Haec utinam nostri memorem te saepe rependant.
Haec, Pater alme, legens, pro nobis sedulus ores,
Saepius ac dicas: Dominus conservet Ioseph.
Haec quoque verba tibi toto de corde rependam.
Chare magister, ave; Dominus te salvet ubique.
( Deinde sic pergit Josephus prosaico sermone ):
Haec brevi, prout potui, sermone in Isaiam de lacinioso Hieronymi tractatu, sicut, dilectissime magister (0822B)Albine, jussisti, devotus excerpsi. Ita enim mihi praecipiebas, ut in cunctis pernecessarium tantum sensum et Hebraicae veritatis tramitem sequens, tanquam aliorum interpretum et tractatuum incerta et confusa declinarem vestigia. Duabus autem causis, ut reor, haec ita fieri voluisti, ut vel fastidiosis tepidisque lectoribus longos libros legendi labor levaretur; vel ingeniosis et ardentis animi hominibus promptior breviorque quaerendae veritatis via redderetur. Si quis autem quasi breviora, et ob id obscuriora, despiciat (saepius enim brevitatem comitatur obscuritas), ad fontem unde haec hausimus erecta cervice currat; et cui rivulus iste non sufficit, desuper ripis suis inundante flumine [satiari] potest. Tu autem, dilecte magister, in nostri laboris vicem (0822C)tuae nobis benedictionis et orationis gratiam communices: ut nostri Redemptoris clementiam pulsantes, pro ejus multa in multos misericordia in nobis quoque opus manuum suarum respiciens non despiciat; sed superatis saeculi hujus tentationum fluctibus ruptisque nostrorum [peccatorum] retiaculis, nos ad imperturbatae vitae portum perducat clemens Dominus Jesus.