Migne Patrologia Latina Tomus 122
Versio Ambiguorum S. Maximi
Versio Ambiguorum S. Maximi (Joannes Scotus Erigena), J. P. Migne
122.1221A
PRAEFATIO.
122.1193|
122.1193C| Domino gloriosissimo piissimoque divina providente atque adjuvante gratia regi CAROLO JOANNES extremus servorum Vestrorum perpetuam in Christo salutem.
Hoc opus Maximi monachi atque abbatis, quod 122.1194C| sanctissimo atque beatissimo archiepiscopi Cyzici Joanne postulante, de quorundam in sermonibus beatissimi Gregorii Theologi Ambiguorum, hoc est intellectu difficilium, explanationibus composuit, de 122.1195A| Graeco in Latinum Vobis jubentibus edidi. Difficillimum prorsus, orthodoxissime Regum, servulo vestro, imbecilli valde etiam in Latinis, quanto magis in Graecis, laborem injunxistis. Insuper etiam accelerare veluti erudito utriusque linguae citoque perficere imperastis. Sed pro viribus ingenioli mei et acceleravi, et divina ducente ac largiente gratia ad finem usque perduxi. Fortassis autem qualicunque apologia defensus, non tam densas subierim caligines, nisi viderem, praefatum beatissimum Maximum saepissime in processu sui operis obscurissimas sanctissimi theologi Dionysii Areopagitae sententias, cujus symbolicos theologicosque sensus nuper Vobis similiter jubentibus transtuli, introduxisse, mirabilique modo dilucidasse, in tantum, 122.1195B| ut nullo modo dubitarem, divinam clementiam, quae illuminat abscondita tenebrarum, sua ineffabili providentia hoc disposuisse, ut ea quidem, quae nobis maxime obstrusa in praedictis beati Dionysii libris, aut vix pervia, sensusque nostros fugere videbantur, aperiret, sapientissimo praefato Maximo lucidissime explanante. Exempli gratia, ut pauca de pluribus dicam, quomodo causa omnium, quae Deus est, una sit simplex et multiplex: qualis sit processio, id est, multiplicatio divinae bonitatis per omnia, quae sunt, a summo usque deorsum, per generalem omnium essentiam primo, deinceps per genera generalissima, deinde per genera generaliora, inde per species specialiores usque ad species specialissimas per differentias proprietatesque descendens. Et iterum, ejusdem, 122.1195C| divinae videlicet, bonitatis qualis sit reversio, id est, congregatio per eosdem gradus ab infinita eorum, quae sunt, variaque multiplicatione usque ad simplicissimam omnium unitatem, quae in Deo est et Deus est; ita ut et Deus omnia sit, et omnia Deus sint. Et quomodo praedicta quidem divina in omnia processio ἀναλυτικὴ 122.1196A| dicitur, hoc est resolutio, reversio vero θέωσις, hoc est deificatio. Et qua ratione, quae sunt maxima multiplicatione, minima sunt virtute, quae vero minima multiplicatione, maxima virtute. Quid καταφατικὴν et ἀποφατικὴν dicam θεολογίαν, in quibus maxime praedicti beati Dionysii Areopagitae profundissima divinissimaque admiranda est disputatio? Quam clare pulchreque aperit, quomodo, cum inter se oppositae valdeque contrariae videantur, ad unum tamen consensum perveniunt, ut, dum una neget, altera confirmet, utrumque in utraque contineatur; ita fit, ut et καταφατικὴ non confirmet, quod ἀποφατικὴ abnegat, neque ἀποφατικὴ abneget, quod καταφατκὴ affirmat. Et non solum has duas maximas theologiae partes in Deo, sed etiam in omni creatura esse 122.1196B| manifestissimis declarat exemplis; per eas namque ordines caelestium essentiarum et discernuntur et ordinantur. Et qua ratione Deus dicitur movere et moveri, dum sit immutabilis. Et quod nec sensibilia per sensum Deus sentiat, nec intelligibilia per intellectum, nec sensibilia per intellectum, nec intelligibilia per sensum, sed omnia in aeternis suis rationibus contemplatur. De unitate quoque trium divinarum substantiarum, deque tribus substantiis divinae unitatis veluti mysticissimo mirabiliter disputat senario: et multa alia, quae studiosus praesentis operis lector inveniet. Εὐσεβέστατε igitur Regum, opus, quod ad communem catholicae fidei illuminationem jussistis fieri, altissimae auctoritatis Vestrae judicio non respuatis roborari, et inter 122.1196C| similia sanae doctrinae instrumenta recipi, cum ex praeclarissimis Graecorum fontibus non dubitetis derivari. In quibus si quid incognitae adhuc nobis doctrinae inveniatur, auctoribus ipsis est deputandum, quia nemo aliud in hoc opere recte mihi debet tribuere, nisi solummodo simpliciter transtulisse.
JOANNIS SCOTI VERSIO AMBIGUORUM S. MAXIMI. 122.1195D| Sanctissimo ac beatissimo archiepiscopo Cyzici Joanni Maximus humilis monachus.
Laudantur quidem, et fortassis juste, ab omnibus, qui bona propter studium doctrinae promptiores amant, et disciplinam, quae in eis est, sollicitiores cogitant, ad meliores et meliorum magistros accedentes; quia per interrogationem sapientum disciplinam reverenter accipientes, seipsos ab ignorantia et imperitia et earum opprobrio liberant. Vos autem quis digne laudarit sermo? Aut quis hominum, etsi intelligentiae experimentum accipiens, vestrae virtutis magnitudinem idoneus inveniet? Quia probabiles ovium rationabilium pastores dum sitis, et ad supernum ovile vocibus fistulae spiritualis eas ducere et introducere nostis, singularem, multis impossibilem, mysticae divinorum scientiae habitudinem 122.1196D| praeoccupastis, per quam Christi Ecclesiae digni fidelesque gubernacula, navis in modum, disciplinate dirigitis cum onere fidei, divinaeque conversationis decore ad portum divinae voluntatis, per mare seculi tentationibus illaesam. De his autem, quae vobis cognita sunt, quorum etiam magistros vos constituit Dominus, non solum sapientiores, si quis vestrum est omnino secundum scientiam superior, sed et nullo dignos, et penitus omnis imperitos doctrinae, fide inveniendi quid nobile etiam apud immundos, sicut soliti estis, indignum interrogare non ducitis. Ac per hoc accipiens et ego venerabilem vestram epistolam, scribere vobis jubentem de unoquoque dubiorum vobis Capitulorum in sancti theologi Gregorii sermonibus, de quibus studium habebam, quando cum convenientibus eram, redditam 122.1197A| tunc rationem scripturae commendo. Vos quidem merito virtutis miratus sum, et in ipsa claram atque excelsam Christo placentem vestram hospitalitatem laudavi, magis vero per omnem modum per vos et in vobis glorificatum Dominum, qui fecit vos ad hoc dignos fieri, donatamque ab ipso virtutem, qui suis servis per vestra opera veritatis aperte pulchritudinem manifestat, usque ad me parvum, et nullo dignum, et indoctum, et omni nudum omnino virtute et scientia. Ac per hoc humiliatos considerans, meipsum accipere vestrum praeceptum secundum virtutem compuleram, dum in nullo temerarius aestimabor multis vestri gratia faciens sermonem, sed et vos gratam et amabilem obaudientiae mercedem accipere expectanti vestras 122.1197B| videlicet orationes intentas consuete donabitis, ut Christus Dominus, qui est paratum timentium se adjutorium, veniat mihi sermonis adjutor; magis autem dicendo totum pie, ut Verbum largiatur verbum. Posco autem vos postulantes, ne ornatam quaeratis a me dictionem, qui ornantes auditum sermones non habeo, et curiosis bombis ambitus facere ignoro. Talium enim doctrinarum dum sim inscius, et curae, quae in eis est, magnitudinem non constituens, dilectissimum reor atque optabile, si sensum sancti hujus et magni magistri, etsi confusa explanatione, et hoc aliquantulum considerarim, non tamen multiplici versu expositionem honorificando. Theologus enim iste vir, sicut scitis, brevis sermonibus dum sit, et multus intellectu, necessitatem 122.1197C| dat explanare volenti ejus intentionem, etsi facundissimus et sapientissimus in multis sit, et magis mihi indocto. Si vero vos consuete Deo amabilis moverit zelus, dum ad breve simul ac planum ea, quae scripta sunt, deferimus, nos magis quam totum intellectum erigimus ad id, quod excelsius est, mercedem per se perfectam accipietis, deiferi illius scilicet ad Dominum omnium orationes, utpote non concedentes ejus divinos et supernaturales intellectus, spretis ac vilibus tractari contemplationibus. Consequenter autem vestrae epistolae per singula capita inquisitionem feci, et literis commendavi, bonos atque misericordes vos eorum, quae dicta sunt, judices fieri deprecans.
CAPITULUM I. EX SERMONE DE HOSPITALITATE. In hoc: Parco ut cooperatori, et non habeo quomodo fugiam superventum, aut quomodo non a Deo cadam, gravatus pueris deripientibus aut detinentibus in terram. 122.1197D| Non id ipsum deripi, quod est detineri, visum est beato huic viro; neque sic arbitreris, probatissime, si quid tibi intelligere ipsius magnanimitate dignum sollicitudini sit. Nam superfluus verbis, et intellectum sermones 122.1198A| supereminentem non habens manifestaretur, si non omni fere syllabae decentem inserens notitiam, ad pulcherrima et utilia sequentes ducendo, ullo modo disceptandi relinqueretur. Non sic haec habent se longe, sed et intellectui sermonem sapienter constituunt, et sermonem excelsum excelsus supereminet intellectus, ut excelsus excelso annuntietur, et veritatis aliquantulum ex ambobus interim multis, aut etiam omnibus, invia magnitudo ostendatur. Ut vero manifesta nobis sit omnis eorum, quae dicta sunt, obscuritas, ipsa, ut se habent, beati considerabimus verba. Parco, inquit, ut cooperatori, et non habeo quomodo fugiam superventum, aut quomodo non a Deo cadam, gravatus pueris deripientibus aut detinentibus in terram. Haec dicens, non 122.1198B| de se ipso omnino, sed per se ipsum de communi humanitate disputat, videns, quia omnis, qui salutem amat, aut actioni penitus aut contemplationi attendit. Absque enim virtute et scientia nullus ullo modo aliquando consequi salutem potuit. Si ergo per contemplationem, inquit, collocatorum Deo et beata pulchritudine fruentium unus constitutus sum, pacem habens in omnibus et sanctificationem, quippe meipsum applicans Deo inseparabili per cognitionem similitudine, irrationabiles virtutes animae cogitando decenter, et menti per rationem adducendo, et familiares faciendo, furorem dico et concupiscentiam, eam quidem in caritatem, cum vero in gaudium mutans, siquidem gaudii proprium est, exultare divinitus et laetari, sicut praeexultavit ex matre 122.1198C| Joannes, magnus veritatis praecursor et praedicator, aut sicut, dum quiescere fecit arcam Israel rex David. In matre enim, etsi difficilis ratio, quippe invia multis, sed tamen vera, et nos et Deus verbum sumus, qui universitatis est factor et Dominus, qui quidem in praesentis vitae statu occulte, veluti in matre, et vix sensibilis huic mundo apparet, et hoc his, qui sunt secundum Joannem in spiritu, homines vero veluti ex matre, materiali videlicet circumstantia, etsi tantisper in his, quae sunt, occultum perspiciunt verbum. Et in hoc fortassis sint, qui gaudiis Joannis laetantur. Ad ineffabilem namque futuri seculi gloriam, et claritatem, et vitae, quae in ipso est, proprietatem nil matris distat judicio laetantis comparata praesens vita, in qua propter nos infantes 122.1198D| sensibus Deus, qui est Verbum perfectum et plusquam perfectum, ut misericors, infans factus est. Si ergo, ut dictum est, talis quis sum, possibili hominibus secundum praesentem vitam transitoriam in divina summitate, neglexero vero deiformem habitum, meipsum ad corporis libens inclinans desiderium, dereptus sum gravatus pueris, id est curis, et a Deo cecidi, utpote de solo regno caelorum cogitationem 122.1199A| et inquisitionem, cui non licebat, terrenae dico vitae, attribuens, et sensibus conferendo, quam ad Deum ferendo animum dehonestans. Si vero adhuc per activam vitam bellator contra armatas passiones sum, nondum per eas accipere volentium inimicorum pure effugiens dolos, et dilexero indiscrete corpus, detentus sum ab eo, videlicet ad illud habitum a virtute separari praesumens. Deripitur itaque contemplativus, immoderatus jam per habitum adveniens corpori, divinarum negligens contemplationum, detinetur vero activus, corpori pugnans, datus ad ipsum luctationi, laborando pro virtute, quae est animae libertas, servus esse passionum eligens.
CAPITULUM II. EJUSDEM EX EODEM SERMONE. In hoc: Quae erga me sapientia, et quod magnum mysterium? An vult partem nos esse Dei, et desursum fluentes, ut non per dignitatem exaltati, et caelestia contemplantes despiciamus Creatorem, in luctatione ac pugna, quae contra corpus est, ad ipsum semper aspiciendum, et conjunctam infirmitatem nutrituram esse dignitatis. 122.1199B| Haec quidem consequentes verba, nullamque, ut oportet, pro labore inquirendae veritatis mercedem accipientes, ad id, quod facile est, et multas habet jam ex Graecorum doctrinis occasiones, confugiunt, dicentes, quandam extitisse, ut eis visum est, rationabilium unitatem, per quam cognati sumus Deo, mansionemque in ipso habebamus et collocationem. Adhuc vero et factum motum, ex quo dispersa sunt differenter rationalia, ad generationem 122.1199C| corporalis hujus mundi, Deumque noscens praeparatam gratiam, ligare ea corporibus in ultionem eorum, quae ante commissa sunt, et hoc per haec insinuasse verba arbitrantur magistrum. Sed ignorant, quomodo impossibilia sequuntur, et inopportuna considerantur, sicut procedens posthac consequensque ac vera approbabit ratio. Si enim Deus immutabilis est, utputa omnium plenitudo, omne autem, quod ex non existentibus esse accipit, movetur: merito ad quandam omnino fertur causam. Nondum vero, quod movetur, stat, jure extremo ad quietem virtutis motae, quae secundum desiderium est, nondum largito. Nihil enim aliud sistere, quod fertur secundum naturam, 122.1199D| consuevit, quam illud ostensum: nullum itaque motum stat, utpote novissimo nondum fortassis viso, quoniam neque illud alicubi apparens, eorum, quae circa se feruntur, motum stabilitavit. Si autem hoc aliquando fuisse ex praecepto jubent, et ex, in novissimo videlicet et permanenti dato, collocatione et mansione permotata rationabilia dispersionem acceperunt, ut non superflua dicam, qualis approbatio, eosdem in seipsis in infinitum habitum rationabilia lapsus ex necessitate juste sustinebunt. A nullo 122.1200A| enim per experimentum spernendi semel corroborantur, neque in aeternum corroboratum iri ulla prohibens erit ratio. Ferri vero sic rationabilia, et nullam habere vel sperando basim immobilem in bono fixurae, quid aliud fieret miserabilius? Si vero posse quidem dixerint, nolle vero, nisi per factum contrarii experimentum, et sic non per seipsum ut bonum, sed per contrarium, erit eis bonum ex necessitate amabile, quomodo non ex natura aut proprie, quod est amabile, est. Omne enim, quod non per seipsum bonum est et amabile, et omnem ad se non attrahens motum, non est proprie bonum. Ac per hoc neque attrahat juste delectantium se desiderium, sed et gratias restat confiteri eos malo, qui talem sequuntur sapientiam, merito per ipsum, 122.1200B| quod necesse est, discentes, in bono scilicet fixuram quoquomodo habere poenitentes, et generationem ab eo necessario dixerint, siquidem sibimet generationem astruere noverunt, natura ipsa utiliorem, jure dum sit proficua secundum eorum doctrinam et omnium pretiosior possessio. Ex caritate dico generationem, per quam naturaliter inest, omnia ex Deo facta in Deum congregari perpetuo atque inconversibiliter.
Et iterum. Eorum, quae ex Deo facta sunt, et intelligibilium et sensibilium generatio ante motum intelligitur. Non enim potest ante generationem motus esse. Eorum enim, quae facta sunt, est motus, sive intelligibilium intelligibilis, sive sensibilium sensibilis. Nullum enim eorum, quae facta sunt, est omnino eadem ratione immobile; neque 122.1200C| eorum anima carentium et sensibilium, sicut studiosioribus eorum, quae sunt, contemplatoribus visum est. Moveri enim omnia dixerunt aut per rectam lineam, aut per circulum, aut oblique. Omnis enim motus simplici et composito continetur modo. Si ergo intelligitur generatio ante motum eorum, quorum est, inspicitur profecto eorum, quorum est, motus per generationem, utpote dum sit post eam secundum notitiam. Talem autem motum virtutem vocant naturalem, ad suum finem festinantem, qui sacram divinorum nobis mysteriorum scientiam sacre introduxerunt, aut passionem, id est, motum ex altero venientem ad alterum, cujus finis est impassibilitas, aut operationem activam, cujus finis est per seipsum perfectio. Nullum vero 122.1200D| eorum, quae facta sunt, suimet finis est, quoniam neque sui causa est; alioquin et ingenitum, et carens principio, et incommutabile esset, merito ad nullum quoquomodo habens moveri; transcenderet enim eorum quae sunt naturam, utpote pro nullo esset; siquidem vera de ipso definitio, quamvis aliena, quae dicit, finis est, pro quo omnia, ipse vero pro nullo. Neque per se perfectio, alioquin non efficeretur jure plenum; et similiter et a 122.1201A| nullo esse haberet; per se enim perfectum, quemadmodum et incausale. Neque impassibilitas, alioqui et manens et infinitum et incircumscriptum esset. Non enim pati naturaliter inest, quod universaliter impassibile est, quod neque amatur ab alio aut movetur ad aliud quid per amorem. Nullum igitur eorum, quae generata sunt, motum stat, utpote primam et manentem causam, ex qua esse his, quae sunt, inest, nondum comprehendens, aut intra novissimum factum est datum, aut ex primogenita unitate rationabilium sparsor sibimet corporum generationem consequenter coaptans arbitratus est. Et testimonium perhibent Moyses et David et Paulus sancti, et eorum Dominus Christus. Moyses quidem. Ne gustet ex ligno, 122.1201B| vitae primum parentem describens; et alibi dicens: Non enim venistis usque nunc in quietem et in haereditatem, quam Dominus Deus vester dabit vobis. David vero: Satiabor clamans dum apparuerit mihi gloria tua, et sitivit anima mea ad Deum fortem viventem; quando veniam et apparebo vultui Dei? Paulus quoque Philippensibus quidem scribens: Si quomodo occurram in resurrectionem, quae est ex mortuis, non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim; expecto vero, si forte comprehendam, in quo et comprehensus sum ab Jesu Christo. Hebraeis item: Ipse enim intrans in requiem suam et ipse quievit ab operibus suis, veluti a propriis Deus. Et iterum in eadem epistola: Neminem pervenisse ad promissiones affirmat. Christus vero: Venite ad 122.1201C| me, omnes laborantes et onerati, et ego quiescere vos faciam. Nondum ergo ullo modo ullum eorum, quae facta sunt, naturalem virtutem ad finem motam stabilitavit, neque operationem quiescere fecit contendentem se suo fine, neque passionis, quae secundum motum est, fructum messuit, impassibilitatem dico et immutabilitatem. Solius enim Dei est, finis esse et perfectio et impassibilitas; eorum vero, quae facta sunt, ad finem principio carentem moveri, et a tanto perfecto fine quietam facere operationem, et pati, sed non esse, aut non fieri secundum essentiam non est delectabile. Omne enim factum et creatum non immensum profecto, fideliter autem passioni auscultandum. Non enim ea, quae secundum conversionem et corruptionem 122.1201D| virtutis est, hic declaratur passio, sed ea, quae per naturam subsistit in his, quae sunt; omnia enim, quaecunque facta sunt, patiuntur moveri, sicut ea quae non sunt, per se ipsum motus aut per se ipsam virtus sunt. Si ergo, quae genita sunt, rationabilia subsistunt, omnino etiam moventur, utpote ex principio secundum naturam per esse, ad finem secundum cognitionem per bene esse mota. Finis enim eorum, quae moventur, motus ipsum in 122.1202A| eo, quod semper est, bene esse est; sicut et principium est ipsum esse, quod quidem est Deus, qui et esse dat, et bene esse donat, jure principium et finis. Ex ipso enim et absolute moveri nos ut a principio, et quoquomodo moveri ad se, ut ad finem, est. Si autem movetur corrationabiliter sibimet intellectualiter intellectuale, omnino etiam intelligit; si autem intelligit, omnino amat quod intelligit; si amat, patitur omnino ad ipsum ut amabile excessum; si autem patitur, profecto etiam festinat; si festinat, omnino etiam intendit validum motum; si autem intendit validum motum, non stat quousque fiat totum in toto amato, et a toto comprehendatur, libenter totum secundum voluntatem salutarem accipiens circumscriptionem, ut totum 122.1202B| toto afficiatur circumscribente, ut nihil omnino restet velle ex seipso, seipsum totum cognoscere valendo circumscriptum, sed ex circumscribente, sicut aer per totum illuminatus lumine, et igne ferrum totum toto liquefactum, aut si quid aliud talium est. Ex quibus speculative futuram, sed non jam factam et incorruptam, dignis bonitatis participationem per similitudinem solummodo accipimus, quoniam et super omnia haec sunt, quae speranda sunt, merito dum sint summa visionis, sicut scriptum est, et auditus et intellectus. Et hoc utique est ipsa subjectio, qua divinus Apostolus ait Patri Filium subjecturum fore, voluntarie accepturi subjectos esse, post quam et per quam novissima inimica destruetur mors, utpote corruptionis potentia, per quam ad nos fecit introitum, 122.1202C| ipso in nobis, qui per se potens est, adjuvante secundum nos, voluntarie universaliter Deo implente et bene regnante quod regit, otium agendo, ne quid velit, praeter quod vult Deus; sicut alibi ait ipse in seipso formans, quod nostrum est, salvator ad Patrem: Verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu: et post eum divinus ac mirabilis Paulus, veluti seipsum negans, et propriam habere jam vitam nesciens: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Non conturbet vos, quod dictum est; non enim ablationem propriae potentiae fieri dico, sed positionem magis secundum naturam fixam et immutabilem, id est excessum intellectualem, ut unde nobis subsistit esse, et moveri accipere desideremus, velut imagine redeunte ad principale exemplum, 122.1202D| et signi instar per figuram bene compacti principali formae, et aliorsum ferri neque habente de cetero, neque valente, an apertius dicendum et verius, neque posse volente, merito divina accepta operatione, magis autem Deus per deificationem facta, et plus dilectata excessu ab his, quae naturaliter in ea sunt, et ab his, quae sunt et intelliguntur, per superantem se gratiam spiritus, et solummodo habentem operatorem Jesum et accipientem, ita ut sit una et sola per 122.1203A| omnia operatio Dei et dignorum Deo, magis autem solius Dei, utpote toto totos dignos bene ac pulchre ambiente. Omni enim necessitate per omnia circa aliud quid quiescent potestativo motu qui secundum desiderium est, novissimo apparente dato et participato, et corrationabiliter participantium virtuti incomprehensibiliter, ut ita dicam, capto; ad quod omnis festinat conversatio excelsi et intellectus, et in quod omnis stabilitatur appetitus, et supra quod nullo modo fertur; neque enim habet, et ad quod tendit omnis festinantis motus, et a quo venientibus omnis contemplationis requies, ut ait beatus iste magister. Neque erit quid extra Deum tunc manifestatum, aut Deo econtra imaginari visum, ut alicujus desiderium ad seipsum fluere erroris sit, omnibus ambitis ab ipso intelligibilibus 122.1203B| et sensibilibus secundum ineffabilem ipsius manifestationem et praesentiam; sicut neque in die siderea lumina et ipsa astra, sole apparente multo et incomparabili lumine, ex quo eis lumina esse, occultata, et neque, quia sunt, quantum sensui cognita. In Deo vero plus, quantum inter non creatum et creatum, infinita medietas est et differentia. Tunc enim per essentiam eorum, quae sunt, subsistentiam secundum quod, quid, et quomodo, et in quo esse, ut arbitror, scientes, ad quid appetitum adhuc per cognitionem non movebimus, uniuscujusque et in unoquoque eorum, quae post Deum sunt, cognitione nobis consummata, et infinita ac divina et incomprehensibili fructuose nobis proportionaliter proposita mansione et participatione. Et hoc est, quod valde 122.1203C| philosophatum est secundum deiferum hunc magistrum dicentem, cognoscituros nos quandoque quantum cogniti sumus, cum deiforme hoc et divinum, nostrum animum et rationem proprio admiscebimus, et imago revertetur ad principale exemplum, cujus nunc habet appetitum. De eo igitur, quod non sit dispertita unitas, et quomodo secundum notitiam ex possibilibus nunc nobis Scripturae intellectibus et disputationibus erit futurorum status, dictum est hactenus; de eo vero, quomodo, dum pars Dei simus, a Deo refluximus, Deo duce hinc sermonem faciam.
Quis enim ratione considerans et sapientia ea, quae sunt, ab eo, quod non est, a Deo in id, quod est, transducta, si per naturalem eorum, quae sunt, infinitam differentiam et varietatem prudenter animae 122.1203D| contemplativum adduceret, et inquisitiva condiscerneret ratione, per intelligentiam, secundum quam creata sunt causam, non multas cognosceret causas unam causam, eorum, quae facta sunt, inseparabiliter cumdiscretam differentiam per eorum et inter se invicem et seipsa inconfusam proprietatem; et iterum, unam multas, omnium ad eum relatione, per seipsum inconfuse subsistens, unum essentiale et unum substantiale Dei et Patris Deum Verbum, merito principium et causam omnium, in quo creata 122.1204A| sunt omnia, quae in caelis et quae in terra, sive visibilia sive invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates: omnia ex ipso et per ipsum et in ipso creata sunt. Causas enim eorum, quae facta sunt, habens ante secula praesubstitutas, voluntate bona secundum eas visibilem et invisibilem ex non existente substituit creaturam, ratione et sapientia omnia secundum opportunum tempus et fecit et facit, et quae universaliter sunt et quae per singula. Causam enim Angelorum creationis praeduxisse credimus causam uniuscujusque complentium mundum, qui super nos est, essentiarum et virtutum; rationem hominum rationem uniuscujusque ex Deo esse accipientium, ut non per singula dicam, siquidem ipse infinite per seipsum supereminentia, 122.1204B| dum sit ineffabilis et intelligibilis, et omnis summa creaturae, et existentis per seipsam et intellectae differentiae et discretionis, seipsum in omnibus, quae ex eo sunt, singulorum analogiam bene ac pulchre ostendens et multiplicans; et in seipsum omnia recapitulans, per quem et esse, et permanere, et ex quo, quae genita sunt, et ad quem genita sunt, et manentia et mota participant Deum. Omnia enim participant, eo quod ex Deo facta sunt, proportionaliter Deum, sive per intellectum, sive rationem, sive sensum, sive motum vitalem, sive essentialem, et habitum opportunitatem, ut magno et divino manifestatori Dionysio videtur Areopagitae. Unusquisque ergo intelligibilium et rationabilium angelorum et hominum per eam, qua creatus est, rationem, qua 122.1204C| in Deo est, et ad Deum est, pars est et dicitur Dei, per suam anteexistentem in Deo, sicut dictum est, causam. Itaque, si secundum ipsam moveretur, in Deo fieret, in quo essentiae suae ratio ante inest, ut in principio et causa, et nullius alicujus ante proprium principium desiderium accipere vellet, neque reflueret a Deo, sed magis per eam, quae ad eum est, intentionem Deus fieret, et pars Dei diceretur, participando connaturaliter Deum, utpote secundum naturam sapienter ac rationabiliter per pulchrum motum suum accepturus principium et causam, non habens aliorsum de cetero post suum principium ad rationem, per quam crearetur, ascensum et restitutionem movendi, aut quomodo moveretur, in divino 122.1204D| videlicet desiderio, motu suo ipsum finem accipiente divinam visionem, ut Basilius declarat in interpretatione in sanctum prophetam Isaiam, dicens sic: Sabbatha autem vera sunt reposita requies populo Dei, quae quidem eo, quod vera sunt, recipit Deus et manifestat summa Sabbatha quietis, ille cui mundus crucifixus est, discedens profecto a mundanis, et in proprium locum spiritualis quietis occurrens, in quo factus non jam movebitur a suo loco, dum sit silentium et pax circa illum statum. Omnium igitur locus dignorum tali beatitudine Deus est, secundum quod 122.1205A| scriptum est: Esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum salvandi me. Apud quem firmiter omnium rationes fixae sunt, per quas etiam cognoscere omnia ante generationem eorum dicitur, merito in ipso et apud ipsum existentibus per ipsam veritatem omnibus, etsi ea omnia, et quae sunt et quae futura sunt, non simul suis causis, ut cognita sunt a Deo, in essentiam adducta sunt, sed singula quaeque opportuno tempore secundum Creatoris sapientiam pulchre juxta eorum causas creata sunt, et per se esse operatione accipiunt; quoniam ipse quidem semper secundum operationem est creator, ea vero potentia quidem sunt, operatione autem nondum; quia neque possunt horum simul esse infinitum et finita, neque ulla ratio approbare manifestabitur, 122.1205B| horum simul esse valens essentiam et superessentiale, et in idipsum ducere menso immensum, et ei, quod in habitu est, quod caret habitudine, et quod nullam habet in se categoriae speciem affirmatam et per omnes eas categoriarum videlicet species constituto. Omnia enim, quae creata sunt, secundum essentiam et generationem omnino in omnibus affirmantur per formas, et existentibus eorum, quae extrinsecus sunt circa eam, rationibus continentur. Sublata itaque summa et abdicativa Verbi theologia, secundum quam neque dicitur neque intelligitur, neque est omnino quid alicui cognitorum, merito superessentiale, neque a quodam ullo modo in aliquo participatur; multae causae una causa est, et una multae. Nam secundum bonam ac pulchram in ea, 122.1205C| quae sunt, unius et factricem et continuatricem processionem multae una. Per vero in unum multorum conversoriam et manuductricem relationem et providentiam, velut in principium omnipotens, aut centrum rectarum ex eo linearum principia praeambiens, et sic omnes congregans, una multae. Pars igitur sumus et dicimur Dei, eo quod essentiae nostrae rationes in Deo praesubstitutae sint; fluentes vero desursum iterum dicimur, eo quod non secundum in Deo praesubsistentem causam, per quam facti sumus, moti fuimus.
Secundum alterum quoque modum facile est pie amare eorum, quae sunt, causam erudito de hoc rationem percurrere. Si enim essentiam unicuique virtutis unum subsistere Dei Verbum non dubitatur--nam essentia omnium virtutum ipse est Dominus 122.1205D| noster et Deus Jesus Christus, sicut scriptum est: Qui factus est nobis a Deo sapientia, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; profecto haec, quae dicta sunt, absolute in seipso habet jure, qui est per se sapientia et justitia et sanctitas, et non sicut in nobis cum definitione, verbi gratia, sicut sapiens homo aut justus homo--omnis profecto homo virtutem secundum habitum fixum participans, sine ambiguitate Deum participat essentiam virtutum, veluti naturalis semen boni fideliter per voluntatem colens, et id ipsum ostendens principio finem, et principium fini, magis vero id ipsum principium esse et finem, 122.1206A| quasi securus Deum constituens concionator; siquidem universae rei principium et finem qui in seipso videt, subsistere credit: principium quidem, quasi inde accipiens et essentiam per participationem naturale bonum; finem vero, veluti per cognitionem ipsius principii et appetitum, laudabilem, ad ipsum sine errore ducentem cum festinatione perficiens cursum, per quem fit Deus ex Deo, Deus esse accipiens; merito secundum imaginem naturali bono, voluntate, per virtutes addens similitudinem, per insitam ad proprium principium ascensionem et familiaritatem. Et impletur de cetero in ipso apostolicus sermo dicens: In ipso enim vivimus et movemur et sumus. Fit enim in Deo per excellentiam anteexistentem in Deo essentiae rationem non corrumpens, 122.1206B| et movetur in Deo secundum praecedentem in Deo bene esse rationem, per virtutes operans, et vivit in Deo secundum praecedentem in Deo semper esse rationem. Hic quidem jam secundum impassibilem valde habitum id ipsum sibimet et incommutabilis est: in futuro vero seculo secundum datam theosin praedictas in Deo antecedentes causas, magis autem Deum, in quo causae bonorum praefixae sunt, in caritate amans et salutaturus: et est pars Dei, ut est per essentiae suae in Deo rationem, et ut bonus per bene essendi in Deo rationem, et ut Deus per semper essendi rationem, merito eas honorans, et secundum eas operans, et per eas seipsum quidem Deo soli per totum inserens, Deum vero solum sibimet per totum et imaginans et formans, 122.1206C| ita ut et ipse sit gratia et vocetur Deus, et Deus sit condescensione, et vocetur per se homo, et mutuo in hoc affectu ostendatur virtus, quae et hominem Deo per divinum amorem deificat, et Deum homini per humanum amorem inhumanat, et facit per bonam conversionem Deum quidem hominem per hominis deificationem, et hominem Deum per Dei inhumanationem. Vult enim semper et in omnibus Dei Verbum et Deus sua incorporatione operari mysterium. Qui vero suum relinquens principium, pars Dei constitutus per existentem in ipso virtutis rationem secundum redditam causam, ad id, quod non est, irrationabiliter fertur, recte de sursum defluere dicitur, non ad suum principium et causam, a qua et in qua et per quam factus est, motus; et 122.1206D| est in meatu instabili et inordinatione fluxili animae et corporis a non errante et similiter habente causa, ad id, quod malum est, voluntario momento expulsionem suam peragens; ex quo et fluere proprie dicitur, eo quod in se motae ad Deum inseparabiliter animae gressus faciendo, valido potentiae, quod deterius est et quod non est, pro meliori volens mutavit.
Has autem, quas dixeram rationes, ipse quidem Areopagita sanctus Dionysius praedestinationes et divinas voluntates vocari a divina scriptura nos edocet. Similiterque et qui sint circa Pantaenum magni Clementis amicum, qui factus est magister 122.1207A| Stromatei, divinas voluntates a Scriptura vocari dicunt, inde interrogati a quibusdam superbis in eorum eruditione, quae extrinsecus sunt, quomodo cognoscere ea, quae sunt, Deum aestimant Christiani, suscipientibus illis, intellectualiter intelligibilia et sensualiter sensibilia eum cognoscere ea quae sunt. Respondemus, neque sensualiter sensibilia, neque intellectualiter intellectualia. Non enim esse possibile est, ut ostendit ratio, eum, qui est super ea, quae sunt, per ea, quae sunt, ea, quae sunt, accipere; sed sicut suas voluntates cognoscere eum dicimus ea quae sunt, addentes etiam ex causa ratiocinationem. Si enim voluntate omnia fecit, et nulla contradicit ratio, cognoscere autem suam voluntatem Deum, semper pium dicere et justum est, 122.1207B| unumquodque vero eorum, quae facta sunt, volens fecit; igitur ut suas voluntates Deus cognoscit ea quae sunt, quoniam et volens ea, quae sunt, fecit. Hinc et ego aspiciens censeo secundum has dixisse scripturam rationes hoc: Cognoscebam te super omnes ad Moysen, et de quibusdam hoc: Cognovit Dominus qui sunt sui, et iterum hoc ad quosdam: Non novi vos. Sic profecto unumquemque aut secundum voluntatem et rationem, aut contra voluntatem et rationem Dei voluntarius motus divinam audire vocem praeparavit.
Haec et hujusmodi deiferum hunc virum arbitror intelligentem dicere: cum deiforme hoc et divinum nostrum animum et rationem proprio admiscebimus, et imago revertetur ad principale exemplar, cujus nunc habet appetitum; ac per hoc similiter 122.1207C| per pauca haec verba quodcunque aliquando eorum, quae sunt, tetigisse mensuram arbitrantes aestimandum doctrinaliter retrahere, et rationem, quomodo pars Dei sumus, declarare, et futuram beatae quietis proprietatem insinuasse, et ad immobilem ipsius et quietem, et nullo modo cadentem fructum incitasse in ea, quae in hoc est, spe purgatos et festinantes. Oportebat enim, quemadmodum ad hoc habemus et in essentia et ratione notiones, per rationem et naturam recte quidem ingredi simplo ordine, et nos sine omni qualicunque quaestione, circa quam solam et peccare est et falli, deiformiter, quantum possibile est, omnia cognoscemus; non jam per ignorantiam ab eo, qui circa ea est, motu detenti, merito magno animo et rationi et spiritui nostrum 122.1207D| animum et rationem et spiritum, magis autem toti Deo totos nos ipsos, veluti principali exemplo imago, accedentes, sicut etiam in sermone, qui est de grandine, edocet sic dicens: Et nos quidem ineffabilis lux accipiet, et sanctae ac regalis contemplatio trinitatis illuminantis planius et purius et totius toti animo mixtae, quam etiam solam regnum caelorum ego pono, cum delectatione delectatur et laetatur, ut his, quae sunt ipsius, audax conjungam quae mea sunt, omnis creatura rationalis angelorum et 122.1208A| hominum, quicunque nullam secundum motum, qui ad finem est, naturaliter compactarum eis divinarum rationum ab ipso Creatore per negligentiam corruperunt, magis autem seipsos temperanter salvaverunt, totos inconversibiliter, utpote divinae organa naturae, et esse et futuros esse scientes, quos per totum totus circumspirans Deus in modum animae, veluti membra corporis compacta et optima Domino factos ad voluntatem tractat, et propria implet gloria et beatitudine, vitam dans et donans aeternam, atque ineffabilem, et omnibus modis universa liberam cognitione constitutae proprietatis praesentis, et per corruptionem constitutae vitae. Quam videlicet vitam aeternam non aer inspirans, neque sanguinis rivuli epate fluentes constituunt, sed Deus 122.1208B| totus totis participatus, et animae in modum ad corpus animae et per mediam animam ad corpus factus, sicut novit ipse, ut ea quidem inconversibilitatem accipiat, illud vero immortalitatem, et totus homo deificetur per inhumanati Dei gratiam deificantis; totus quidem homo manens secundum animam et corpus per naturam, et totus factus Deus secundum animam et corpus per gratiam, et convenientem sibi per totum divinam beatae gloriae claritatem, post quam nihil est ad intelligendum lucidius aut excelsius. Quid enim θεώσεως dignis amabilius, per quam Deus diis factis unitus, omnino universitatem suam facit per bonitatem? Ac per hoc delectationem et passionem et gaudium bene nominaverim talem statum, qui est per divinam notitiam, 122.1208C| et consequentem se laetitiae fructum: delectationem quidem merito, dum sit finis naturalium operationum, sic enim delectationem definiunt; passionem vero, veluti extendentem virtutem, et ad id, quod facit, id, quod patitur, inducentem, secundum redditam aëris ad lucem et ad ignem ferri paradigmaticam causam, et credibilem naturaliter ac vere, neque aliud quidesse praeter hoc, eorum, quae sunt, capitulum [hoc est consummationem], quam impassibilitas opportune sequitur; gaudium quoque jure, dum nihil habeat contrapositum, neque praeteritum neque futurum; gaudium enim dicunt neque tristitiam nosse praeteritam, neque ex timore satietatem acceptum iri spectandam, sicut delectatio. Unde etiam veluti demonstrativam appellationem futurae 122.1208D| veritatis subsistentem decreverunt ubique et a Deo inspirati sermones, et ex eis divina sapientes mysteria Patres nostri. Itaque quemadmodum in transitu apparet per me paululum, et naturaliter et per [scripturam] Patres ostensum est, quomodo nullum eorum, quae facta sunt, unquam sistis motu, neque in se secundum divinam speculationem accepit quietem, cum his quoque, quomodo impossibile est in Deo per mansionis dignorum reprehendi firmitatem. Quomodo enim est possibile, ut his, quae dicta sunt, parvum 122.1209A| quoddam ad confirmationem ex ratiocinationibus demus adjutorium, semel in Deo substantialiter factos ingratam per desiderium accepisse satietatem, dum omnis satietas secundum suam rationem et definitionem constituta desiderium extinguat, et secundum duos constituatur modos. Aut enim, quae subjecta sunt, veluti parva circumscribens desiderium extinguit, aut spernens veluti turpia ac deformia abominatur; ex his satietas fieri consuevit. Deus vero natura subsistens infinitus ac pretiosus, extendere magis fruentium se per participationem ad id, quod infinitum est, desiderium consuevit. Si autem hoc verum, sicut et est, non erat igitur illa, quae dicta est, unitas rationabilium, quae satietatem accipiens perseverantiae, quae in Deo, partita est, et ex propria discissione 122.1209B| mundi hujus generationem cointroduxit, ne optimum bonum circumscriptum faciamus et vile, veluti satietate quadam circumfinitum, et seditionis causam factam illis, quorum desiderium id, quod incommutabile est, tenere non potuit. Et ne vanitatem talem quidam de cetero adorent, ut mihi videtur, ea quae non sunt fingentes, et, quod eo gravius, beatum hunc Patrem, veluti talia sapientem, calumnientur, in quo non solum se ex priori specie vitae animas in corpora venire in ultionem eorum, quae ante perpetrata sunt, malorum dicentes consequenter possunt, sed et alios seducere sic habere, rationabiliter conando per personarum probitatem, neque bene neque sancte agentes, sed illos, qui sic habent, habere dimittentes, nos ipsi pie intellectum magistri cum his, quae dicta 122.1209C| sunt, etiam per alium contemplabimur modum.
Non arbitror igitur humanae eum generationis hic, sed ingenitae ei miseriae causam narrare voluisse. Lugens enim corporis nostri miseriam per hoc dicendo: O conjunctionem et separationem, quam, dum timeo, circumsequor, et quod amo dedi, et reliqua, et veluti apud semetipsum deliberans de causa eorum, quibus dehonestamur, malorum, et contra eam sapientissima prudentia disputans per hoc quod dicit: Quae erga me sapientia, et quod magnum mysterium? addidit, solutionem plane faciens, sic: An vult partem nos esse Dei, et desursum fluentes, ut non per dignitatem exaltati, et caelestia contemplantes; despiciamus Creatorem in luctatione ac pugna, quae contra corpus est, ad ipsum 122.1209D| semper aspiciendum, et conjunctam infirmitatem nutrituram esse dignitatis. Ac si sic diceret: quoniam quidem ex anima et corpore per bonitatem a Deo factus est homo, in hoc meditabitur, quod sibi rationalis et intellectualis data sit anima, quippe secundum imaginem facientis eam substituta, quae per desiderium quidem, et ex tota virtute universalem caritatem firmiter Deum cognitione possidet, et secundum similitudinem deificationem accipiet, secundum vero disciplinalem ad subjectum 122.1210A| providentiam, et de diligendo proximo sicut seipsam jubens mandatum, prudenter corpus recipit, per virtutes etiam illud famulari Deo efficit ut conservum, et per suam medietatem factorem faciet possessurum, et data immortalitate insolubili vinculo illud sibi conjuncturum, ut quod Deus animae, hoc anima corpori fiat, et unus ostendatur omnium Creator, proportionaliter per humanitatem omnia ingrediens quae sunt, et in unum veniant multo a se invicem secundum naturam distantia circa unam hominis naturam, sibi invicem convenientia, et fit omnia in omnibus ipse Deus, omnia comprehendens, et unum substituens sibimet, eo quod nullum amplius eorum, quae sunt, sinitur possidere motum, et ipsius expers praesentiae, 122.1210B| per quam et Dii et filii, et corpus et membra et pars Dei et horum similia et sumus et dicimur ea, quae ad finem est, relatione divinae speculationis.
Quoniam igitur et hoc et in hoc homo factus est, in primo vero patre eo, quod paratum est ad potentiam, abusus est ad malum, transferens ex eo, quod concessum est, ad id, quod prohibitum est, desiderium--etenim erat per se potens, et adhaerere Domino, et in spiritum fieri; adhaerere meretrici, et in corpus fieri seductus elegit, et divina et beata visione volens seipsum expulit, sic, dum esset Deus gratia, terra fieri per voluntatem praehonorans--sapienter simul et misericorditer et suae convenienter bonitati nostrae salutis dispensator Deus, irrationabili motui intellectualis virtutis, 122.1210C| quae in nobis est, consequentem opportune affixit vindictam, illud ipsum fortassis juxta rationem puniens morte, pro quo secundum animum soli Deo debitam caritatis projecimus virtutem, ut nihil amantes, per passionem quandoque poenitentiam agentes, ad id, quod est, iterum eandem reducere disceremus virtutem. Quod quidem procedens manifestius facit dicens: Sed mihi quidem per hoc videtur nihil hic bonorum esse fidele hominibus neque longaevitatem, at si quid aliud, et hoc bene artifici verbo, et omnem intellectum superante sapientia machinatum est, deludendo nos visibilibus, in aliudque aliter transmutatis et transmutantibus, et sursum et deorsum ferentibus, et titubantibus, et priusquam comprehendantur 122.1210D| abeuntibus et fugientibus, ut in his instabile et anomalum contemplantes, ad futuram transeamus. Quid enim faceremus in praesenti, dum nobis ad bene agendum non permaneat, tantum ei attribuimus, et sic nos erga ipsum delectatio et error habet servituti subjiciens, ita ut nihil melius neque excelsius praesentibus intelligere valeamus, et si haec audientes et credentes secundum imaginem Dei nos factos fuisse sursum attendentem et ad seipsam trahentem. Et iterum in sermone ad urbane viventes, dicens: Ut sciamus, nihil nos esse ad veram sapientiam et primam, 122.1211A| sed ad ipsum semper intendamus solummodo, et quaeramus qui inde sunt splendoribus coruscare, siquidem per inaequalitatem visibilium et titubantium transducit nos in ea quae stant et permanent. Non igitur, ut arbitror, ipsius, quae secundum generationem humanitatis est, causae in talibus, ut dictum est, Magister facit declarationem, sed ipse usque post generationem nostram aggravat vitam infelicitatis propter praevaricationem, quemadmodum curiosius atque studiosius divinas ipsius literas cogitantibus est manifestum. Istius enim causam unde, et per quid, et ex quo, et propter quid per haec nobis addidit verba, propter eam administratam nostram sapienter a Deo salutem declarans; illius vero, in quo facta est mysterio, insinuans virtutem, 122.1211B| altero verborum usus est modo, totam sui de hoc piam voluntatem faciens manifestam; sicut in eo, qui est in γενέθλια, id est nativitates, sermone manifestat dicens: Animus igitur jam et sensus, sic a se invicem discreti propriis definitionibus, intus steterunt, et creatoris Verbi magnitudinem in seipsis ferebant, silentes laudabant magnificentiam magnivoci praedicatores, nondum vero erat concretio ex utrisque, neque quaedam mixtura contrariorum sapientiae majoris et circa naturas multae perfectionis indicia, neque omnes thesauri bonitatis cogniti. Hoc autem volens artifex verbum ostendere, animal unum, ex invisibili dico et visibili natura, hominem creat, et ex materia quidem accipiens corpus jam ante substituta, a seipso vero vitam imponit; intellectualem 122.1211C| quoque animam et imaginem Dei novit verbum, veluti quendam mundum secundum, in parvo magnum, in terra statuit, angelum alium, adoratorem mixtum, et reliqua. In eo vero, qui est in φῶτα, hoc est baptismata, sermone: Quoniam sic haec, aut hoc. Oportebat vero non his, qui sursum sunt, solummodo adorationem circumscribi, sed esse quosdam et deorsum adoratores, ut implerentur omnia gloria Dei, quoniam et Dei; et propterea creatur homo manu Dei, honorificatus etiam imagine. Haec quidem sufficere suscipio, etsi parva constituant, non omnino contentiose discernenti, et solummodo pugnare gloriosum non judicanti, ad ostendendam totam Magistri de his, quae dicta sunt, intelligentiam. Si autem de hoc, quomodo Dei portionem Magister nos vocavit, 122.1211D| repugnatur, multipliciter quidem jam superius de hoc reddita est ratio. Ut autem fidelior fiat spiritualibus contendens verbis, sanctus et beatus Apostolus Paulus occultam in Deo ante secula laudans sapientiam, et omnem tenebrosam humanam vitam illuminans, et ignorantiae caliginem animabus abigens, de hoc satisfacit Ephesiis, dicens haec: Ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis, in cognitione ejus: illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis vos, quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, credentes secundum operationem potentis virtutis ejus, quam operatus 122.1212A| est in Christo, suscitans eum ex mortuis, et eum sedere faciens in dextra sua in caelestibus, super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem, et omne nomen nominatum non solum in seculo hoc, sed etiam in futuro. Et omnia dedit sub pedes ejus, et eum dedit caput super omnia Ecclesiae, quae est corpus ejus et plenitudo ejus, omnia in omnibus implentis. Et post aliquanta iterum: Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam vero Prophetas, quosdam Evangelistas, quosdam pastores et magistros, ad cognitionem Sanctorum in opus administrationis, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei, et cognitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi: ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur 122.1212B| omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad artem erroris: veridici autem in caritate, crescamus in eum per omnia, qui est caput Christus, ex quo omne corpus compaginatum et collocatum per omnem ab eo administrationem, secundum operationem unuscujusque membri, incrementum corporis facit in aedificationem suimet in dilectione.
Non aestimo de cetero alicujus indigere testimonii pie vivere cognoscentem ad manifestationem secundum Christianos vere creditae veritatis, aperte discentem per illud: Quia et membra et corpus et plenitudo sumus omnia in omnibus implentis Christi Dei secundum ante secula in Deo et Patre occultam voluntatem recapitulati in ipsum per Filium suum et Dominum Jesum Christum Dominum nostrum. 122.1212C| Mysterium enim occultum erat a seculis et a generationibus, nunc autem manifestatum per Filii Dei veram et perfectam inhumanationem, qui sibi adunavit secundum substantiam inseparabiliter et inconfuse nostram naturam, et nos per eam, quae ex nobis et nostra est, intellectualiter et rationaliter animatam sanctam suam carnem, veluti per primitias sibimet copulavit, et unum et idipsum sibimet esse per suam humanitatem dignatus est; sicut praedestinatum est ante secula in ipso esse veluti membra corporis sui, in modum animae ad corpus in spiritu compaginavit sibi et contulit, et in mensura induxit aetatis spiritualis secundum ipsum plenitudinis: ostendit etiam, nos in hoc factos fuisse, et ante secula erga nos optimam Dei voluntatem, non 122.1212D| accipiendam per aliquam novitatem, secundum propriam vero rationem, in plenitudinem venit per alium profecto introductum mirabiliorem modum. Oportebat enim Deum quidem, sibimet similes nos facientem, habentes bonitatis ipsius participaliter acuta insignia, et in se esse ante secula videntem, et in hunc omnino beatissimum finem ducentem, modum nobis per bonum usum naturalibus potentiis largientem, homine vero voluntarie hunc modum expellente per abusionem naturalibus potentiis, ut non longe a Deo fieret peregrinans homo, alium introducere priori mirabiliorem et diviniorem, quantum eo, quod est secundum naturam, quod super naturam est superius. Et hoc est secretissimae Dei 122.1213A| ad homines peregrinationis, quantum omnes credimus, mysterium; si enim, inquit divinus Apostolus, primum testamentum maneret incontaminatum, non quaereretur secundi locus. Etenim omnibus praeclarum est, quomodo in Christo factum in fine seculi mysterium, sine dubio in principio seculi in primo parente praevaricationis est approbatio et consummatio. Utiliter ergo dictum est a Magistro partis vox secundum redditos modos; et omnis ingenuus et animam et membrorum modum acceperit sic dictam vocem, nullam sibi cogitationum nequitiam afferens, sciens idipsum esse membrum et partem in talibus. Si enim portio corporis subsistit membrum, portio autem idipsum est et pars, id ipsum itaque membrum et pars est. Si autem id 122.1213B| ipsum membrum est et pars, membrorum vero cumulatio et compositio corpus facit organicum, corpus autem organicum animae unitum intellectuali hominem perfectum ostendit: igitur partem hominis qui dicit esse animam seu corpus seu membrum ejus, a veritate non aberrabit. Si autem intellectualis animae, utpote hominis, subsistit corpus organum, per totum vero corpus tota implens anima vivere ei et moveri dat, ut simpla per naturam et incorporalis, non condispertita aut conclusa in eo, sed toti et unicuique membrorum ejus, sic consuevit eam suscipere juxta naturaliter subjectam sibi acceptivam operationis animae virtutem, tota praesens differenter eam accipientia membra proportionaliter ad observationem unum fieri corpus adjungit; introductum 122.1213C| est in magnum et ineffabile Christianorum beatae spei mysterium, et parvis et secundum nos, magnas et supra nos non alienas accipiens similitudines, qui quietam et bene facilem de talibus adhuc intelligentiam creavit. Ac de hoc, quod animae ante corpora subsistant, irrationabilem opinionem reliquens, nobiscum credat Domino dicenti de his, qui in resurrectionem surgent, non posse mori propter ipsius videlicet purgatissimam jure novissimi dati manifestationem et participationem. Et iterum: Omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Quod quidem, si ante fieret aliquando, impossibile esset, ut ante datum est, per conversionem quandam qualemcunque recipere mortem. Et extra naturales non egrediatur rationes, per vanitatem 122.1213D| non existentem de anima opinionem divinitus admirans. Si enim hominis partes, sicut ante redditum est, corpus et anima constituuntur, partes autem necessario relationem ad aliquid accipiunt; totum enim habet omnino praedicamentum. Quae vero sic dicuntur ad aliquid, eorum sunt, quae simul ubique et semper secundum generationem sunt, quemadmodum partes speciem totam coitu perficiunt, sola intelligentia ad hoc dignoscendum, quid sit secundum essentiam unumquodque, a se invicem separata; animam igitur et corpus merito partes hominis inter se invicem ante subsistere temporaliter aut post subsistere, impossibile est, alioqui ratio illa, quae sic dicitur ad aliquid solvetur. Et iterum, si per se 122.1214A| species ante corpus est anima, aut corpus; speciem vero aliam horum utrumque secundum animae ad corpus compositionem, aut corporis ad animam perficit, aut patientia omnino hoc faciunt aut naturaliter existentia. Et si quidem patientia, patiuntur id, quod non erant, existere, et corrumpuntur; si vero naturaliter existentia, semper hoc eo, quod naturale est, profecto operabuntur, et nunquam quiescet anima coincorporari, neque coinanimari corpus. Sed non est, ut arbitror, passionis aut partium naturalis potentiae, secundum alterius coitum ad alteram, totius secundum speciem plenitudo, sed in ipsis simul secundum speciem totam generationis est. Nonne igitur possibile, sine corruptione ex specie in speciem transmittere qualemcunque speciem? Si autem, 122.1214B| quia post mortem et solutionem corporis est anima et subsistit, dicunt, etiam ante corpus esse eam posse et subsistere, inconsiderate, ut mihi videtur, ratio eorum procedit. Non enim eadem est generationis et essentiae ratio. Ea enim, quando, et ubi esse, et ad quid est: ea vero esse, et quid, et quomodo esse est, declarat. Si autem hoc, est quidem semper, postquam fit, per essentiam anima, enimvero non absoluta, per generationem, sed cum conjunctione temporis et loci, et ad aliquid. Non enim simpliciter dicitur anima post mortem corporis ipsa anima, sed hominis anima, et cujusdam hominis anima; habet enim et post corpus sic speciem suam totam secundum habitum veluti partis praedicatam humanam. Similiter autem et corpus, mortuum quidem per naturam, 122.1214C| non vero absolutum per generationem. Non enim simpliciter dicitur corpus post separationem ab anima corpus, sed hominis corpus, et cujusdam hominis corpus, etsi corrumpatur, et in ea, ex quibus est, resolvi elementa consuescat; habet enim et sic quasi speciem totam suam secundum habitum, veluti partis praedicatam humanam. In ambobus itaque habitus, anima dico et corpore, veluti totius formae humanae partes, inseparabiliter intellectus, demonstrat et simul eorum genesin, et secundum essentiam ad se invicem differentiam ostendit, nullo modo secundum essentiam in eis insitas offendens rationes. Igitur omnino impossibile corpus aut animam invenire aut dicere sine habitu, simul enim cum altero introducitur alicujus 122.1214D| esse alterum. Itaque si alterum subsistat ante alterum, quomodo ut alicujus auscultandum? Habitus enim immutabilis est. Hactenus de his. Et siquidem a veritate sermo non recessit, Deo gratias per vestras orationes ad bene intelligendum ducenti; si vero alicubi a veritate deficit, vos reformate rationis diligentiam, ex Deo talium inspirati scientiam.
CAPITULUM III. EX EODEM SERMONE. In hoc: Dum etiam a seipsa materies fert inordinatum veluti influxum. Arbitror quoque, praesentem sermonis intentionem prioris intellectum habere capituli. Quia enim praetermisit 122.1215A| plurima contra materiae amatores et corporis, haec addidit, ut hinc possent pie intentionem Sancti perscrutantes conjicere sic. Quoniam incorruptibilitatis et immortalitatis pulchritudine a Deo clarificatus factus est homo, materialis vero circa se naturae turpitudinem intellectuali pulchritudini praeponens, oblitus est decorae secundum animam dignitatis, magis autem Dei, animam deiformiter formantis, [ omne quod fecit ] sententia dignum, secundum divinum judicium nostram sapienter administrat salutem, colligitque fructum, non solum ipsam corporis corruptionem et mortem et ad omnem passionem promptissimum motum et opportunitatem, sed et extra et circa eum materialis essentiae instabile et anomalum et ad alienandum ferens et 122.1215B| facile, sive tunc ipsam [ videlicet animam ] Deo propter praevaricationem nostro corpori commiscente, et ad alienandum eam, sic corpore ad passionem et corruptionem et omnino solutionem, sicut mortalium in paradiso pellium declarat amictus, inserente potentiam, juxta quod scriptum est, quia et ipsa creatura subjecta est corruptioni nolens, sed propter subjicientem in spe; seu ex principio, per praescientiam sic eam creante, propter praevisam hominis praevaricationem, ita ut patiendo et vitiando per se in consensum ipsius et propriae dignitatis veniret, et inseparate reciperet ad corpus et seipsam iterum affectum. Concedit enim sapientissimus vitae nostrae provisor, naturaliter uti saepe rebus propriis motibus ad nostram temperantiam, interdum insane eas 122.1215C| tractantes, ex confusione et perturbatione circa eas et ex eis, ad id, quod amabile est secundum naturam, adducens interim nostrum irrationabilem ad ea quae praesentia sunt amorem. Tribus enim existentibus universalibus modis, per quos dicunt erudite nostras sanari passiones, per singulos modos sapienter inordinato materiae, ordinate secundum super nos et meliorem rationem, ad cognitam Deo bonam pulchramque perfectionem, gubernata malitiae passionum gravedine, medicamentum ponitur. Aut enim antecommissorum peccatorum poenam repetentes, quorum aeque neque vestigium memoria detinemus propter ignorantiam; fortassis vero recordantes, opportunam delictis restituere correctionem non sustinuimus, seu nolentes, seu non valentes 122.1215D| propter ingenitum malitiae habitum; seu infirmitatem purgamur, aut praesentem et distributam malitiam repellimus, et iterum ad habitum futurae vitae praediscimus aspicere; aut firma tolerantia et pia fortitudine mirabile exemplum aliis hominibus alius proponit homo, siquidem excelsus, aut intelligentia atque virtute gloriosus, et idoneus per seipsum imperterrita contra terrores copula manifestare interim occultam veritatem. Admonet itaque eos, qui nihil supra praesentem vitam intelligere possunt, 122.1216A| ne in sanitate corporis confidant, et distillando mobili rerum cursu per earum defectus exaltentur, dum praesens steterit vita, et in talem corruptionem circumvolvantur, circa quam conversio est et mutabilitas; dum sit hoc incertum, quid ex corpore et exterius rerum dissimilitudine ac perturbatione eis contingat. Hoc enim arbitror dicere eum per hoc, dum a seipsa materies fert inordinatum, pro eo quod est, dum sub corruptione et mutabilitate est hoc totum, et corpus humilitatis induamur, et aeque ex ipso per insitam infirmitatem multis modis malis subjicimur, ne ab invicem separemur per eam, quae circa nos est, inaequalitatem, sed magis prudenti cogitatione naturali collegio inaequalitatem plane faciamus, aliorum defectus nostris ipsis adimplentes 122.1216B| superabundantiis. Propter hoc fortassis praesens concessa est conversari anomalia, ut ostenderetur rationis, quae in nobis est, potentia, praehonorans omnibus virtutem. Omnium enim hominum eadem est corporis et eorum, quae extra sunt, conversio et mutabilitas, quae fert et fertur, et solummodo hoc stabile possidet ac firmum, quod instabile est ac volubile.
CAPITULUM IV. EJUSDEM EX SERMONE IN ATHANASIUM. In hoc: Non enim habet quid altius quam omnino habet. Videtur mihi per haec absolvisse ab omni comparativo et discretivo et quoquomodo aliter dicto habitu edoctum iste deifer Magister. Nam immensam 122.1216C| esse talem orationis speciem dicunt, qui in talibus sapientes sunt, et hanc posse incomparabiliter super omnia esse dicere, quippe virtutem habet supereminentis negationis.
CAPITULUM V. EJUSDEM EX EPITAPHIO IN SANCTUM ATHANASIUM. In hoc: Cui igitur licitum fuit, per rationem et contemplationem pertranseunti materiam et carnale hoc, sive nimbum oportet dicere, sive velamen, cum Deo fieri, et purissimo lumine teneri, quantum possibile est humanae naturae, beatus iste ascensione hinc, et illinc deificatione, de qua syncere philosophari donatur, et super materialem dualitatem fieri per intellectam in trinitate unitatem. Ego quidem non possum deficiens habere redditam de virtute sanctorum Magistri rationem, etsi quidam, ut scripsistis, hoc arbitrantur, per hoc, 122.1216D| ratione et contemplatione solummodo, sine actione, post Deum transeuntium ipsam dicere philosophiam; e contrario vero compactam actioni veram circa ea, quae sunt, eorum et judicationem et operationem, quam philosophiam solam vere plenissimam ego saltem audax definio, magis aperte introduxisse eam suscipio, ratione et contemplatione corrigi eam manifestans. Quippe rationi conjuncta omnino actione, et judicatione, quae in ipsa est, per contemplationem comprehensa. Siquidem rationis est, ordinare corporis 122.1217A| motum, veluti freno quodam recta ratiocinatione ab eo, qui est ad inconsequentiam, meatu disciplinaliter retentum, contemplationis vero, quae bene intellecta atque discreta sunt, prudenter extollere judicando, tanquam lucem clarissimam, per veram scientiam ipsam veritatem ostendens. His ambobus maxime creatur omnis sapiens virtus et custoditur, ab his etiam manifestatur per corpus non tota; non enim capitur corpore, dum sit character divinae potentiae, sed quaedam eorum, quae ipsius sunt, umbrae. Et hoc non propter seipsam, propter nudos vero ipsius gratia, ut in imitationem veniant deiformis Deum diligentium virorum conversationis; ut per participationem boni et ipsi malitiae turpitudinem deponentes, dignorum Deo 122.1217B| partes fiant, aut deprecantes adjutorium quoddam a potentibus consequi, ut occultum in profundo animae eximiorum affectum per corpus actione manifesta accipientes, omnia in omnibus factam, et per omnia omnibus praesentem Dei providentiam, et ipsos laudent; ut si nemo esset, qui bene agere deprecaretur, seu qui ad virtutem exemplo formari debeat, ipsum solum sufficere sibi omnino, quae secundum animam sunt, virtutum donis fruentem. Et sine earum per corpus ad manifestum approbatione non est incongruum dicere. Qui igitur pie per contemplationem intelligit, quomodo habent ea quae sunt, et per rationabile consilium considerate ac recte de ipsis rationem definit, et custodit sibimet judicium, magis vero seipsum judicio irreprehensibilem, 122.1217C| omnem simul comprehendens habet virtutem, ad nihil aliud post cognitam veritatem, adhuc motus, et omnia praeteriit festinanter, nullius omnino rationem faciens eorum, quaecunque carnis et mundi sunt et dicuntur, informatam habens jam ratione comprehensam sine pugna actionem; quippe omnes sibimet intellectualis nostri potentissimas impassibiles inferens rationes, per quas omnis virtus et scientia est et consistit, jure dum sint rationabilis animae potentiae, ut sint quidem omnino corpore non indigentes, ut vere manifestae sint propter causas praedictas, secundum tempus eo uti non vituperantur. Dicunt enim intellectualis esse specialiter notiones intelligibilium, virtutes, scientias, artium rationes, propositum, 122.1217D| consilium, generaliter vero judicia, comparationes, fugas, appetitus; et quaedam quidem esse solius secundum animum contemplationis, quaedam vero secundum rationem disciplinalis potentiae. Si autem talibus custoditam propriam vitam sancti conservaverunt, igitur comprehensim per rationem et contemplationem beatus iste vir omnes, quae sunt secundum virtutem et scientiam, introduxit rationes a sanctis comprehensas, per quas divinam notitiam per contemplationem scienter accipientes, prudenter secundum rationem per 122.1218A| virtutes divinam sibimet coaptavere formam omnino: non esse necessarium judicans per corpus nominare actionem, cognoscens non eam virtutis esse factricem, sed manifestatricem, et solummodo divinarum intelligentiarum et disputationum ministrum
Ut autem et per alium modum manifestum fiat quod dictum est: dicunt, qui nostrarum rerum diligenter rationes percurrunt, rationalis quidem esse contemplativum et activum. Et contemplativum quidem secundum intellectum; quippe habet ea quae sunt: activum vero secundum consilium, quod definit actionibus rectam rationem. Et vocant quidem contemplativum, intellectum; activum vero rationem; et illud quidem sapientiam, illud vero prudentiam. Si autem hoc verum, ex causa itaque 122.1218B| actionem, secundum quod consequens est, at non ex materia nominavit Magister rationem, nullam habentem oppositum habitudinem appellans; rationabiliter enim et scienter, at non per inimicitiam et contentionem, instat veris contemplativus, et praeter ipsa aliud quid videre propter eorum delectationem non recipit.
Si vero opus est et aliter hoc apertius facere, iterum, qui secundum virtutem perfectionis rationes exercent, dicunt, quosdam nondum ad materiam secundum habitum communione purgatos circa actiones effici, dum sit mixta adhuc eis circa ea, quae sunt, judicatio, et sunt conversibiles, nondum circa conversibilia habitum deponentes; quosdam vero per virtutis summitatem Deo secundum habitum approximantes, 122.1218C| et ipsius secundum intelligentiam beatitudine fruentes, ad seipsos solummodo et Deum conversos, rumpendo sincere materialis habitudinis vincula, actionibus quidem a materia perfecte alienantur, contemplatione vero et Deo familiares fiunt. Propterea, inquiunt, manent inconversibiles, non habentes adhuc ad materiam habitudinem, per quam cum materia naturaliter mobili contra naturam commoveri ex necessitate consuevit, qui materiae per habitudinem concretus est, et maximae videns indigere potentiae ad depositionem materialis passibilitatis, ab ea liberari volentem, ait Magister: Cui igitur licitum fuit per rationem et contemplationem pertranseunti materiam, et carnale hoc, sive nimbum oportet dicere sive velamen, cum Deo fieri cet.
CAPITULUM VI. QUOMODO EST NIMBUS ET VELAMEN CARO. 122.1218D| Cur autem nimbum esse et velamen carnem dicit Magister, videns quippe, quia omnis humanus animus errans, et a naturali motu retro aspiciens, circa passionem et sensum et sensibilia motum facit, non habens aliorsum moveri, ab eo motu, qui ad Deum naturaliter fert, deficiens, et divisit carnem in passionem et sensum, carnis enim animatae utrumque est, per nimbum et velamen haec declaravit. Nimbus enim est principali animae superobumbrans 122.1219A| carnalis passio, et velamen est error secundum sensum, superficiebus sensibilium ipsum vincens, et ad intelligibilia transitum muniens. Per haec oblivionem naturalium bonorum accipiens anima, circa sensibilia totam suam operationem convertit, furores et concupiscentias et delectationes per ea, quae dicta sunt, inhonestas invenit.
CAPITULUM VII. QUOMODO VOLUPTAS FIT. Omnis enim delectatio eorum, quae interdicuntur, ex passione per medium sensum ad aliquid sensibile omnino fieri consuevit. Neque enim aliud aliquid est delectatio, quam species sensus in sensivo per quoddam sensibile formati, vel modus sensivae operationis per irrationabilem concupiscentiam constitutus. 122.1219B| Concupiscentia enim sensui apposita in delectationem vertitur, addens ei speciem; et sensus per concupiscentiam motus delectationem operatur, quiddam sensibile accipiens. Cognoscentes igitur sancti, quia per mediam carnem ad materiam anima contra naturam mota, terrenam induitur formam, ipse magis per mediam animam secundum naturam ad Deum motam etiam carnem Deo decenter famulari intellexerunt, per institutionem virtutum acceptabiliter ipsam divinis ornantes intellectibus.
CAPITULUM VIII. QUOMODO ET QUANTI MOTUS SUNT ANIMAE. Tres enim universales motus habere animam in unum collectos, a caritate docuerunt; unum secundum 122.1219C| animam, alterum secundum rationem, tertium secundum sensum. Et unum quidem simplum et interpretatione carentem, per quem incognite circa Deum mota, nullo modo ex ullo eorum, quae sunt, ipsum per excellentiam cognoscit. Alterum vero secundum causam definitivam incogniti, per quem naturaliter mota, omnes naturales rationes per causam solummodo cogniti, dum sint in ea formatrices, sibi ipsi per operationem secundum scientiam imponit. Tertium autem compositum, per quem ea, quae extra sunt, tangens, veluti ex quibusdam signis visibilium rationes apud seipsam reformat, magnanimiter per hos secundum verum et immutabilem naturalis motus modum, praesens laborum seculum transcenderunt. Sensum quidem simpliciter spirituales solas 122.1219D| rationes sensibilium habentem, per mediam rationem ad animam referentes, rationem vero uniformiter per unam simplamque atque inseparabilem prudentiam eorum, quae sunt, habentem, rationes animo adunantes, ipsum autem animum circa omnia, quae sunt, motu pure absolutum, et ab ipsa secundum se naturali operatione quietum Deo offerentes, per eum universaliter ad Deum conscendentes, toti toto Deo contineri per spiritum digni facti sunt, totam caelestis, 122.1220A| quantum hominibus possibile est, imaginem ferentes, et tantum attrahentes divina notitia, si fas est hoc dicere, quantum ipsi attracti Deo inserti sunt. Dicunt enim, inter se invicem esse paradigmata Deum et hominem, et tantum homini Deum per misericordiam humanari, quantum homo seipsum Deo per caritatem confortatus consecravit, et tantum a Deo hominem secundum animum rapi ad incognitum, quantum homo invisibilem natura Deum per virtutes fecit manifestum.
Ab hac itaque per rationem et contemplationem constituta philosophia, per quam etiam corporis necessario nobilitatur natura, absque errore, divino sauciati sancti desiderio, per insitas eis naturales ad divina intelligentias digne ac pulchre ad 122.1220B| Deum pervenerunt, corpus et mundum militariter pertranseuntes, sibi invicem haec copulata contemplantes, mundum quidem naturae, corpus vero sensui, et alterum alteri succumbere per consequentiam alterius ad alterum qualicunque proprietate. Et nihil horum per seipsum ratione circumscriptionis subsistere liberum, et turpe ducentes mortalibus et circumscriptis corrumpi et circumscribi animae immortale et semper mobile, soli Deo immortali et omni infinitate superiori insolubiliter seipsos alligaverunt, nullo modo mundi atque carnis refluxionibus inditi. Haec est omnis virtutis et scientiae plenitudo. Aestimo vero, quia et finis. Sed si aliquando circa eorum, quae sunt, speculamina moti sunt sancti: non in hoc illa ipsa principaliter 122.1220C| contemplari et cognoscere, sicut nos, materialiter moti sunt, sed ut per omnia et in omnibus et existentem et apparentem Deum multiformiter laudarent, et multum sibimet admirationis colligerent virtutem et glorificationis causam. Animam namque a Deo accipientes, intellectum et rationem et sensum habentem, cum intelligibili et hanc sensibilem, sicut et rationem, quae est per enunciationem cum ea, quae inseparabiliter est, et intellectum cum intellectuali passibilem, quem etiam phantasiam vocant animalis, per quem et reliqua animalia et se invicem et nos et locos, quos peragravere, cognoscunt, circa quam phantasiam sensum constitui dicunt, qui talia sapiunt, organum ipsius dum sit, per quod recipit, quae per eam 122.1220D| imaginata sunt, opportunum esse arbitrati sunt horum operationes consequenter non sibimet, sed donanti Deo, per quem et ex quo haec sunt, referendo. Tres enim existentes universales modos, quantum hominibus est possibile, ex ipsa circa ea, quae sunt, diligenti consideratione eruditi, in quibus Deus omnia fecit; in hoc namque esse et bene esse et semper esse conditor nos substituit, et duos quidem extremos a solo Deo habitos ut a causa, 122.1221A| alium vero medium et nostro pendentem arbitrio et motu, et per seipsum extremis proprie dici praestantem, et eo absente abusive eis etiam appellatio constituitur, illud bene non habentibus conjunctum, non aliterque posse adesse eis et custodiri, quae in extremis est, veritatem, quam facere consuevit id quod est bene esse per medium extremis admixtum, quam ex ipso ad Deum semper motu intellexerunt, et deinceps naturali ratione hinc contemplativum animae extendentes, et modo quodam non oportere conversibiliter uti naturalibus operationibus propter superantem necessario corruptionem, eo modo, qui est per abusionem naturalibus potentiis, ipsa non utente ratione aperte audientes, ac plane per decentem naturae rationem ad ipsius causam ferri 122.1221B| didicerunt, ut, unde simpliciter eis est esse et vere esse, quandoque adjectum accipiant. Quid enim 122.1222A| fortassis lucri erit, ad seipsos aeque ratiocinantes, dicebant, non a seipso existenti causali ad seipsum, aut aliud quid praeter Deum moto, quando in rationem ipsius esse nihil sibimet a seipso, aut ab alio quodam praeter Deum acquirere poterit. Per hoc animum quidem circa solum Deum et virtutes ejus intelligi, et ineffabili gloriae beatitudinis ejus addici, rationem vero interpretem intelligibilium fieri, et laudatricem, et ad ea unificos recte disputare modos, sensum vero per rationem nobilitatum ipsas in universo differentes virtutes et operationes imaginantem in his, quae sunt, quantum possibile, est animae annunciare rationes docentes, et per animum et rationem veluti navim sapienter animam gubernantes, lubricam hanc et instabilem et in aliud 122.1222B| aliter ferentem et sensum agitantem vitae viam siccis pertransierunt vestigiis.
(no apparatus)