Migne Patrologia Latina Tomus 73
Verba seniorum (Auctor incertus; Paschasius diaconus), J. P. Migne
CAPUT PRIMUM. Contra gastrimargiam devincendam et desideria gulae.
1. Quidam frater, quemadmodum in cella propria (1025A)degere deberet, abbatem Sisoium requisivit (Ruff., l. III, n. 44). Cui respondit abbas Sisoi: Comede, inquit, panem tuum, et salem, et non sit tibi necessitas aliquid excoquendi, aut longius evagandi. Alteri quoque idem requirenti, respondit Daniel propheta, cum dixit: Panem desideriorum non comedi (Dan. X).
2. Dixit unus senex ad alterum senem habentem (1026A)charitatem, et suscipientem tam monachos multos quam saeculares: Lucerna quidem multis lucet, rostrum tamen proprium incendit (Append. Pallad., c. 20, n. 9).
3. Dixit unus ex Patribus: Quia invenitur homo multum comedens, et adhuc esuriens, continens se; alter autem comedit parum, et satiatur (Ruff., l. III, n. 48; Pelag., libell. X, n. 99). Qui autem multum comedit, et adhuc esuriens continet se, majorem mercedem habet, quam ille qui parum comedit, et satiatur.(1027A)
4. Dixit quidam senex: Ne quod desideraveris, aliquando manduces: comede autem quod transmissum tibi fuerit a Domino, et gratias age (Ruff., l. III, n. 49).
5. Quidam frater impugnabatur a spiritu blasphemiae, et erubescebat dicere; et quoscunque audisset magnos senes, pergebat ad eos ut illis declararet; et mox ut pervenit, erubescebat dicere (Ruff., l. III, n. 57). Cum tamen frequenter ad abbatem Pimenium veniret, vidit eum senex habentem cogitationes, et dixit ei: Ecce frequenter venis ad me habens cogitationes, et sic iterum remeas tristis, tecum illas portans: dic ergo, fili mi, quid est quod habes? At ille dixit: In blasphemia impugnat me diabolus, et erubesco dicere. Et mox ut aperuit causam, levior (1027B)ejus impugnatio apparuit. Et dixit ei senex: Ne contristeris, fili; quando enim haec cogitatio advenit, dic: Ego hac causa opus non habeo: blasphemia tua super te sit, Satanas. Hanc enim causam anima non vult: quamcunque causam anima noluerit, non diu permanebit. Et ita frater ille discessit.
6. Dixit abbas Moyses: Per has quatuor res pollutionis passio gignitur: per abundantiam escae et potus, et satietatem somni, per otium et jocum, et ornatis vestibus incedendo (Ruff., l. III, n. 58).
7. Idem dixit: Corporeae multae sunt passiones. Et dicit ei frater: Et quae sunt, abba? At ille respondit: Quia Paulus apostolus dicit: Fornicatio et immunditia, vel omnis cupiditas nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos (Ephes. V); visus quoque et (1027C)fiducia frequenter ad praelium veniunt.
8. Abbas Macarius referebat quod cum maneret in illa solitudine ubi solus residebat (Ruff., lib. III, n. 61; Pelag., libell. XVIII, num. 9), inferius autem fuit altera solitudo, quae plena erat multis fratribus, sero per viam circumspiciens, vidit daemonem venientem in figura hominis vestitum linea tunica perforata; et per singula foramina vasa parva pendebant, et dixit ei senex: Quo vadis, maligne? Et respondit ei: Vado commonere fratres qui sunt inferius. Ait senex: Et propter quid tot vascula tecum fers? At ille dixit: Gustum fero fratribus; et ideo tanta fero, ut si unum non placuerit, porrigam aliud; quod si et illud displicuerit, ostendam aliud; et sic fieri non potest, nisi unum aliquid ex illis placeat (1027D)eis. Et haec dicens, discessit. Permansit autem senex in eodem loco, iterum per viam circumspiciens, usquequo daemon rediret et cognosceret quae indicaret. Et cum rediret, dixit ei: Salvus sis. At ille respondit: Quid mihi istud verbum, quia omnes mihi contrarii facti sunt, et nullus consilis meis acquiescit? Dixit ei senex: Ergo neminem ibi habes amicum? At ille respondit: unum habeo amicum, ipse mihi consentit. Et quoties viderit me huc atque illuc, cito convertitur ad me velut ventus. Cumque nomen ejus ab eo requisivit, dixit: Quia Theopistus [ Ruffin,, Theopemptus; Pelag., Theoctistus] dicitur. Et mox evanuit. Exsurgens itaque confestim abbas Macarius, descendit ad inferiorem eremum. (1028A)Quem cum vidissent fratres a longe, egressi sunt obviam ei; et unusquisque sperans quod apud se maneret, praeparabat se. At ille requirens cellam Theopisti, ad eum profectus est. Cumque cum gaudio illum suscepisset, et essent uterque soli, dicit ei abbas Macarius: Quemadmodum tecum est, frater? At ille respondit: Interim orationibus tuis bene est. Et senex ait: Non te impugnant 666 cogitationes? At ille ait: Interea bene sum. Erubescebat enim dicere. Et dicit ei senex; Ecce quot annis sum in solitudine, et ab omnibus honoror; et in hac aetate, cum sim senex, molestae sunt mihi cogitationes. Respondit Theopistus, et ait: Crede, abba, quoniam et mihi. Tunc senex singulas cogitationes quasi se impugnantes fingebat, usquequo confiteretur illi totum (1028B)Theopistus. Post haec dixit senex: Quemadmodum jejunas? At ille dixit: usque ad nonam. Dicit ei senex: Jejuna usque ad vesperam, et de Evangelio vel de aliis Scripturis, sine cessatione semper aliquid meditare: et quoties tibi aliqua cogitatio supervenerit, nunquam deorsum aspicias, sed sursum oculos cordis intende, et mox Dominus adjutor tibi erit. Et ita discessit ad propriam solitudinem. Et dum insisteret orationi, circumspiciens viam, iterum vidit daemonem eumdem, et requirit eum: Quo vadis? At illi simili modo, fratres commonere, respondit. Cum autem reverteretur, interrogavit eum senex: Quemadmodum nunc se habent fratres? At ille dixit: Male, quoniam omnes agrestes effecti sunt, et quod de omnibus pejus est, unum quem habui amicum (1028C)obedientem mihi, et ipse nescio unde conversus, omnibus asperior est; et juravi me non calcaturum illum locum, nisi post multum tempus. Et haec dicens, discessit. 9. Interrogavit quidam frater super cogitationes suas abbatem Pimenium. Et respondit senex: Monachus si ventrem, et luxuriam, et linguam renuerit, et vagationem non fuerit sectatus, confido quia non morietur, sed vivet in perpetuum (Ruff., l. III, n. 63, Pelag., libell. V, n. 9)
10. Duo fratres ad abbatem Eliam venerunt, impugnati a cogitationibus (Ruff. l. III, n. 64). Et videns eos senex, quod corpulenti essent, tanquam ad discipulum suum subridens, dixit: Vere, frater, ego erubesco pro te, quia sic in sagina nutristi corpus (1028D)tuum: quia esca vermium sumus, cum profitearis te esse monachum; pallor enim cum humilitate, et macies, decus est monachi. Item dixit: Quia monachus edens multum, et operans multum, non confidat; qui autem parum edit, etiam si parum operetur, confidat et agat viriliter.
CAPUT II. Contra philargyriam, et de perfecta abrenuntiatione.
1. Quidam juvenis volebat abrenuntiare mundo (Ruff. l. III, n. 67; Pelag., libell. XIV, n. 4), et frequenter eum egressum de domo sua revocabant cogitationes involventes plurimis negotiis; erat enim dives valde. Uno die egresso eo, hostes immundi circumdederunt eum, et multum pulverem excitaverunt (1029A)ante illum. Ille vero confestim exspolians se, et jactans vestimenta sua, currebat nudus ad monasterium. Declaravit autem Deus uni seni, dicens: Surge, et suscipe athletam meum. Surgens ergo senex, obviavit illi nudo; et cognoscens causam, admiratus est, et dedit illi habitum monachalem. Quando autem aliqui veniebant ad senem requirere de cogitationibus variis, instruebat eos de abrenuntiatione mundana, et dicebat. Illum fratrem requirite, qui nec indumenta sui corporis servavit, quia ego ad mensuram renuntiationis istius necdum perveni. 2. Dicebat autem Paulus abbas Galata: Si aliquas res voluerit monachus in cella sua habere praeter eas sine quibus non potest vivere, frequenter cogitur (1029B)e cella egredi, et ita a daemonibus praevaricatur ac decipitur (Ruff., l. III, n. 72). Hic autem ipse Paulus in una quadragesima cum sextario lentis et parvo vasculo aquae perduravit, et unam mattulam faciens, eamdem texebat et retexebat, ne tantummodo foras exiret. 3. Quidam frater requisivit senem, dicens: Fac, abba, charitatem, et dic mihi sermonem, quid debeam in juventute congregare, ut habeam illud in senectute. Respondit senex: Aut Christum adipiscere, et cogita de te; aut certe pecuniam, ne mendices; ergo tuum est eligere aut Dominum Deum, aut mammonam. 4. Frequenter abbas Agathon suum discipulum commonebat, dicens: Ne aliquando tale aliquid tibi (1029C)acquiras, quod fratri te petenti dare pigeat, et per hoc inveniaris mandata Dei transgrediens. Qui petit, da ei; et volenti a te mutuari, ne avertaris (Lucae VI).
CAPUT III. Nihil dolendum monacho, si quid perdiderit aut amiserit.
1. Abbas Macarius dum esset in Aegypto, et egressus fuisset de cella sua, regressus invenit quemdam latronem furantem id quod in cella sua haberet (Ruff., l. III, num. 73; Pelag., libell. XVI, n. 6). Stetit ergo et ipse tanquam peregrinus, et carricavit animal cum illo; et cum magna patientia deduxit eum, dicens: Nil intulimus in hunc mundum (I Tim. VI): Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut illi placuit, ita factum est, benedictus Dominus in omnibus.(1029D) 2. Quidam frater vicinus cujusdam magni senis, occulte ingrediebatur cellam ejus; et quidquid habebat senex, furabatur (Ruff., l. III, n. 74; Pelag., libell. XVI, n. 19). Cum autem videret senex, non illum arguebat, sed amplius operabatur, dicens: Puto, 667 frater ille necessarius est. Habebat ergo senex grandem tribulationem ex penuria panis. Cum autem moriturus esset, et circumdedissent eum alii fratres, ille cum vidisset illum fratrem qui solebat illi furari, dicit ei: Accede huc ad me, frater. Et apprehendens manus ejus, osculatus est eas, dicens: Gratias ago manibus istius fratris, quia propter eum arbitror me iturum in regnum coelorum. Ille autem (1030A)compunctus, et agens poenitentiam, factus est et ipse strenuus monachus, ex actibus suis quos vidit.
CAPUT IV. Quod tolerantia paupertatis in requiem ducit.
1. Dicebat unus ex senibus: Nihil invenimus scriptum de Lazaro illo paupere quod aliquam virtutem fecisset; nisi hoc tantum, quia nunquam adversus divitem murmuravit, quamvis illi nullam misericordiam faceret; sed cum gratiarum actione portavit laborem paupertatis suae, ideoque in sinum Abrahae susceptus est. 2. Item dixit: Quia non oportet quemquam cogitare, nisi de timore Dei. Nam etsi coactus fuerit de corporali necessitate esse sollicitus, nunquam cogitet de ea ante tempus.
CAPUT V. De reprimenda avaritia.
1. Abbas Silvanus dum modicum discessit a cella, (1030B)discipulus suus Zacharias cum aliis fratribus sepem horti amovit, et fecit hortum majorem. Quod postquam regressus senex agnovit, tulit melotem suam ut discederet. At illi projicientes se ad pedes ejus, propter quid hoc faceret, ut indicaret, postulabant. Tunc senex ait: Non ingredior, inquit, in cellam hanc, nisi sepes fuerit in locum suum revocata. Quo mox facto, ita regressus est. 2. Quidam frater requisivit senem, dicens: Si mihi debet paucos nummos frater, jubes ut repetam eos (Ruff., l. III, n. 170)? Cui senex: Semel tantummodo illi dic cum humilitate. At ille dixit: (1030C)Quod si semel dixero, et nihil mihi dederit, quid faciam? Tunc senex ait: Ulterius ei nihil dicas. At ille iterum ait: Et quid faciam, quia non possum vincere cogitationem meam, nisi fuero illi importunus? Dicit ei senex: Dimitte cogitationes tuas, tantummodo fratrem tuum ne contristeris, quia monachus es. 3. Abbas Agathon volentibus emere opera manuum suarum, cum requie vendebat: pretium autem erat, cribri quidem nummi centum; sportellae vero, ducenti quinquaginta; et volentibus comparare dicebat pretium, et quidquid illi dedissent, suscipiebat tacens, nec aliquando dinumerans. Dicebat enim: Quid mihi prodest concertare cum illis, ut illi peccent forsitan jurantes, et quando superfuerint nummi, erogem (1030D)illos fratribus? Sed quia Deus non vult hujuscemodi eleemosynam a me, neque illi placet ut aliquem permittam in sacrificando peccare. Et dum illi frater diceret: Et panis in cellam unde venturus est? dixit ei: Quid enim panis hominum in cella?
CAPUT VI. Contra iram, et de origine irae.
1. Dixit quidam ex sanctis Patribus (Ruff., l. III, n. 76): Ira per hos quatuor actus exsurgit, propter cupiditatem avaritiae dandi et accipiendi, resque alienas rapiendi, et si quis propriam sententiam amans defendit; et si quis se vult honoribus esse dignum; et si quis doctorem se esse vult, plus omnibus sapientem se esse sperans. Ira etiam per haec quatuor (1031A)humanos sensus obscurat, si odio habuerit homo proximum suum, aut si pro nihilo habuerit, aut si inviderit illi, aut si detractaverit de eo. Ad hoc sanctum Joannem evangelistam ostendam auctorem: Qui odit, inquit, fratrem suum, in tenebris est, et nescit quo eat, et manet in morte (I Joan. II). Passionis autem hujus retributio quatuor modos habet: primum ex corde, secundum ex facie, tertium ex lingua, quartum ex facto. Si quis ergo potuerit ita portare malum, ut non ingrediatur in corde, non pervenit usque ad faciem. Si autem venerit in faciem, custodiat linguam suam, ne loquatur illud. Quod si locutus fuerit, vel hoc custodiat, ne reddat in facto, sed mox abscidat a corde. Tres enim gradus sunt hominum in passione irae. Nam qui nulli voluntarie (1031B)nocet, et resistentibus non injuriatur, et parcit proximo suo, hic secundum Christi naturam est. Qui autem nec alium laedit, neque se laedi vult, hic secundum Adam est. Qui vero aliis nocet, aut injuriatur, aut calumnias ingerit, aut usuras exigit, hic secundum diabolum est. 2. Quidam fratres venientes ad abbatem Antonium, postulabant ab eo audire sermonem per quem salvarentur (Joan., libel. IV, n. 11). Quibus ille ait: Scripturas audivistis, et scitis quae vobis a Christo sufficiant. At illi, ut ipse quoque aliquid eis dicere dignaretur, instabant. Tunc dicit eis: Evangelium dicit: Si quis te percusserit in maxillam dexteram, praebe illi et alteram (Matth. V). At illi se facere hoc non posse dixerunt. Respondit senex: Praebere alteram (1031C)non potestis? vel in illam iterum, si voluerit, 668 ferire sustinete. Sed cum neque hoc se posse facere testarentur, dicit eis senex: Ergo si hoc non potestis, ne reddatis malum pro eo quod accepistis. Et cum idem verbum, quod superius dixerant, repeterent, dixit abbas Antonius discipulo suo: Vade, fac illis escas, ut comedant, vides enim quod valde infirmi sunt. Et ait ad illos: Si enim hoc non potestis, et alterum non vultis, quid a me requiritis? ut video, necessaria est vobis oratio, per quam infirmitas vestra sanetur.
CAPUT VII. De retribuendo bonum pro malo.
1. Quidam ex fratribus ab alio passus injuriam, venit ad abbatem Sisoim; et contumeliae genus exponens, (1031D)addebat: Cupio me vindicare (Ruff., l. III, n. 77; Pelag., libell. XVI, n. 10). Senex autem rogabat eum, ut relinqueret Deo vindictam. At ille iterum, Non desistam, inquit, nisi fortiter me vindicavero. Cui abbas Sisois ait: Quia semel hoc in animo posuisti, saltem oremus. Et exsurgens senex his verbis coepit orare: Deus, jam non es nobis necessarius, ut pro nobis sollicitus sis, quia nos ipsi, sicut iste frater dicit, et volumus et possumus vindicare. Quod cum ille frater audisset, ante pedes senis prostratus, veniam precabatur, promittens se cum illo cui irascebatur nunquam deinceps esse certaturum. 2. Quidam frater cum ab altero injuriaretur, venit et annuntiavit seni (Ruff., lib. III, n. 78). Cui senex (1032A)respondit: Satisfac cogitationi tuae, quoniam frater non vult te injuriari, sed peccata tua submittunt illum. Nam in omni tentatione quae tibi contigerit, per omnia ne arguas eum; nisi tantummodo dic: Quia propter peccata mea contingunt mihi haec. 3. Dicebat frequenter abbas Pimenius: Malitia nunquam exsuperat malitiam: sed si quis malefecerit tibi, tu illi bonum redde, ut per bonitatem vincas malitiam (Ruff., lib. III, n. 79; Pelag., libell. X, n. 53). 4. Quidam frater erat (Ruff., lib. III, n. 80; Pelag., libell. XVI, num. 12), qui quanto plus eum aliquis injuriabatur aut incitabat, tanto magis ad eum recurrebat, dicens: Isti sunt qui nobis occasionem praebent ad perfectionem nostram; qui autem beatificant nos, decipiunt nos, et semitam pedum nostrorum (1032B)subvertunt (Isa., III). 5. Alius erat senex, si quis detraxisset ei, ille festinabat, si vicinus ei erat, per seipsum bene remunerare illum; quod si longius manebat, transmittebat ei munera (Ruff., l. III, n. 11).
CAPUT VIII. De non retribuendo inimicis
1. Quidam frater interrogavit abbatem Sisoi (Ruff., l. III, n. 82), dicens: Si latrones aut barbari super me irruerint, occidere me volentes, et ego si praevaluero, jubes ut occidam? Cui ille respondit: Ne facias istud, ne nomineris homicida, sed totum Deo contrade; et quidquid tibi contigerit adversi, profitere hoc tibi propter peccata tua venire; si quid vero boni fueris consecutus, divinae dispensationi totum (1032C)debes ascribere. 2. Erat eremita quidam magnus in monte qui dicitur Athabeos [ Ruffin. Athlibeus], et venerunt super eum latrones (Ruff., l. III, n. 83). Cum autem ille vocem dedisset, de vicinis locis fratres alii confluentes comprehenderunt eos. Quos transmissos in civitatem judex misit in carcerem. Fratres vero illi contristati sunt nimis, quia propter eos latrones traditi essent ad poenam; et venientes ad abbatem Pimenionem, narraverunt ei factum. Qui scripsit ad eremitam, dicens: Reminiscere primam proditionem, unde facta est, et tunc videbis secundam proditionem. Nisi enim proditus fuisses ab interioribus tuis, secundam publicationem nunquam perpetrasses. Cumque ille talem audisset sermonem, compunctus (1032D)est; et cum esset in illa regione nominatus, et per multum tempus de cella sua non exiens, exsurgens tamen in civitatem, et expellens latrones de carcere, liberavit eos publice
CAPUT IX. De perfecta patientia. 1. Quidam videns laboriose portantem in lecto mortuum (Pelag., libell. XVI, n. 11), dicit ei: Mortuos portas? si vis melius facere, vivos porta, quia pacifici filii Dei vocabuntur (Matth. V). 2. Interrogantibus quibusdam fratribus abbatem Moysen sermonem, ille hortatus est discipulum suum Zachariam, ut eis aliquid diceret. Tunc ille pallium suum deposuit sub pedibus, et conculcavit illud, et (1033A)dixit: Nisi quis sic fuerit conculcatus, monachus esse non potest (Ruff., l. II, n. 86; Pelag., libel. XV, n. 17). 3. Abbati Ammoni prophetavit beatus Antonius, dicens: Multum habes in timore Dei proficere. Et educens eum de cella, ostendit ei lapidem, et dicit ei: Vade et injuriare lapidem hunc, et indesinenter caede illum. Quod cum fecisset, interrogavit eum sanctus Antonius, si ei aliquid lapis respondisset. At ille dixit: Non. Cui abbas Antonius ait: Ita et tu ad hanc mensuram perventurus es, ut nullam tibi fieri arbitreris injuriam.
- CAPUT X. Quod oportet pro pace, quamvis bona sint opera, dimittere.
1. Abbas Motois aedificavit sibi monasterium in (1033B)loco qui dicitur Heracleona (Ruff., l. III, n. 94). Et dum ibi a multis molestaretur, 669 in alterum locum transgressus est, et similiter ibi construxit monasterium. Sed per invidiam diaboli quidam frater ibi inventus est, qui semper iram cum eo habebat: propter haec surrexit inde, et ad proprium reversus est vicum; et fecit illic monasterium, et reclusit semetipsum. Post tempus autem aliquantum congregati sunt senes de illo loco unde regressus est, deducentes secum illum fratrem, cum quo habuerat litem, quatenus rogarent eum, ut reducerent in monasterium suum. Postquam autem in vicina loca venerunt, tam melotes suas quam illum fratrem ibidem dereliquerunt, ipsique profecti sunt ad senem. Et pulsantibus illis, aperta fenestra respexit, et cognovit eos. (1033C)Post orationem factam dicit eis abbas: Motois, ubi sunt melotes vestrae? At illi responderunt: Ecce in vicino sunt una cum fratre, qui tecum iram habebat. Postquam hoc senex audivit, et nomen illius et adventum cognovit, prae gaudio ostium per quod ingressus fuerat, cum securi confregit; et egressus, cucurrit ad locum ubi erat ille frater, et prior ipse coepit agere poenitentiam apud eum: et amplectens eum, introduxit in cellam suam, et per tres dies convivatus est cum eis, qui nunquam habebat consuetudinem ut jejunium solveret; et surrexit, profectusque est cum illis. 2. Quidam frater requisivit abbatem Eliam, dicens: Si contristavero aliquem, quemadmodum rogem? Respondit senex: Ex profundo cordis tui, cum dolore (1033D)age poenitentiam apud, eum; et videns Deus propositum tuum, satisfaciet ei.
- CAPUT XI. Contra spiritum tristitiae, qui desperationem facit.
1. Abbas Arsenius dixit: Non coctus laterculus, si missus in fundamentum fuerit prope fluvium, neque uno die sufferre poterit; si autem bene fuerit coctus, permanet tanquam lapis (Pelag., libell. XV, n. 51, nomine Orsisii). Sic et homo non coctus neque inflammatus, secundum quod de Joseph dictum est, Eloquium Domini inflammavit eum (Psal. CIV), mox in principio carnalis cogitationis dissolvitur. 2. Idem requisitus ab altero fratre dicente: Si peccavero, etiam in quocunque minuto peccato, et consumit (1034A)me cogitatio mea, et arguit me, dicens: Quare peccasti? quid faciam? Respondit senex: Quacunque hora ceciderit homo in culpam, et dixerit ex corde: Domine Deus, peccavi, indulge mihi; mox cessabit cogitationis vel tristitiae illa consumptio. 3. Dicebat autem abbas Pimenius de abbate Isidoro, quia solus ille se cognovisset (Ruff., lib. III, n. 101). Nam quoties illi dicebat cogitatio sua: Quia magnus es, tunc et ipse respondebat sibi: Nunquid talis qualis Antonius, aut certe abbas Piamon, vel reliqui Patres qui Deo placuerunt? Quoties ergo haec cogitabat, requiescebat. Quando vero inimicus, conturbans eum, suggerebat ei desperationem et poenam, dicens: Quoniam post haec omnia iturus es ad tormenta, dixit ipse: Quia quamvis ego in tormenta (1034B)mittar, tamen vos subtus me invenio. 4. Abbati Moysi frequenter apparuerunt spiritus maligni (Ruff., l. III, n. 102), dicentes: Vicisti nos, et nihil tibi possumus facere; quoniam quoties per desperationem humiliare te volumus, exaltaris; quoties te exaltare, ita te humilias, ut nullus de nobis accedat ad te. 5. Cum quidam ad abbatem Sisoium frequenter talem sermonem requireret (Ruff., l. III, n. 103), Quid faciam, Pater, quoniam cecidi? Ille respondit: Surge. Et surrexit. Et iterum se cecidisse professus est. Ait senex: Et iterum surge. Cum autem frater frequenter se cecidisse narraret, eodem senex utebatur sermone, exclamans: Non cesses surgendo, fili. Cui frater: Usquequo possum surgere, Pater, (1034C)explana. Ait senex: Quousque aut in bono opere, aut in malo deprehensus, occumbas. In quo enim opere deprehensus fuerit homo, judicabitur. 6. Item dixit: Qui laborat, et arbitratus se fuerit aliquid facere, recipit hic mercedem suam.
- CAPUT XII. Contra spiritum vanae gloriae.
1. Quidam frater requisivit abbatem Pimenium: Si melius esset, remotius, an cum aliis manere (Ruff., l. III, n. 110)? Respondit senex: Homo si semetipsum reprehenderit, ubique potest persistere; si autem se magnificat, nusquam stat, sicut scriptum est: Qui se existimat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit (Galat. VI). Quidquid enim homini fecerit homo, ne exsultet in eo quia mox perdet illud.(1034D) 2. Abbatem Macarium si quis cum timore velut sanctum virum voluisset audire, suspectus nullum penitus a sene excipiebat responsum. Si quis vero, velut contemnens eum, talibus verbis compellaret: Abba Macari, quando eras camelarius et nitrum furabaris, nunquid non vapulabas a magistris, deprehensus in furto? libenter ei, quidquid requisisset, cum gaudio respondebat. 3. Abbas Nesteron, dum cum aliis ambularet fratribus in deserto, viderunt draconem, et fugerunt (Pelag., libell. VIII, n. 12). Dicit ei unus ex eis: Et tu times, abba? Cui senex: Non timeo, fili, sed 670 oportuit me fugere: quia nisi fugissem, cogitationem vanae gloriae non vitassem.(1035A) 4. Venit aliquando ad abbatem Zenonem in Syria aliquis frater Aegyptius, et coepit cogitationes proprias accusare, praesente sene (Ruff., l. III, n. 111). Ille autem audiens hoc, admiratus dixit: Aegyptii quas habent virtutes celant, et vitia quae non habent manifestant; Syri autem et Graeci virtutes quas non habent praedicant, et vitia quae habent abscondunt. 5. Quidam senex, cum venisset ad alium senem, dixit: Ego mortuus sum huic saeculo (Ruff., l. II, n. 116; Pelag., libell. XI, n. 38). Cui ille alter: Ne confidas in te, donec egrediaris de corpore hoc. Nam etsi dicis tu, Quia mortuus sum; diabolus tamen necdum mortuus est, cujus innumerabiles sunt malae artes. 6. Abbas Sisois, cum sedens, praesente fratre altero, (1035B)factus esset in exstasi, et altero audiente nesciens suspirasset, coepit poenitere, ac dicere: Indulge mihi, frater, exposco; necdum enim me cognosco esse monachum, quia audiente altero suspiravi. Quoties autem in oratione senex idem stans manus suas erexit ad coelum, cito deponebat manus, propterea, si alter praesens esset, ne hoc ipsum illi pro laude constaret. 7. Quidam senex habitabat in inferioribus partibus Aegypti, et sedebat quiescens (Ruff., lib. III, n. 118; Joannes, libell. IV, n. 35). Unus autem saecularis religiosus ministrabat ei. Contigit autem ut filius saecularis infirmaretur. Multis ergo precibus postulabat senem, ut veniret ad domum suam, et faceret orationem pro infante. Exsurgens vero senex, ambulabat (1035C)cum eo. Ille autem praecessit, et ingressus in domum suam, dixit: Venite in occursum anachoretae. Quos cum senex vidisset a longe egressos cum lampadibus, sensit quod ad se venirent; et statim despolians se vestimenta sua misit in fluvium, et coepit lavare stans nudus. Ille autem qui ministrabat ei, videns haec erubuit. Et rogabat homines, dicens: Revertimini, senex enim noster sensum perdidit. Et veniens ad eum, ait illi: Abba, quid est hoc quod fecisti? Omnes enim qui te viderunt dixerunt: Quia daemonium habet senex. Cui ille: Ego vero volebam hoc audire. 8. Item alia vice volebat eum aliquis videre ex judicibus, et praecesserunt clerici, dicentes ei: Abba, praepara te, quoniam judex audiens opera tua veniet (1035D)ad te, benedici cupiens a te (Pelag., libell. VIII, n. 18, nomine Simonis). Ille autem dixit: Ita faciam, ego praeparabo me. Vestitus ergo lebetone suo, et tollens panem et caseum in manibus, adscendit in portam, et divaricatis pedibus sedens, coepit manducare. Veniens autem cum officio suo judex, et videns eum, dixit: Iste est anachoreta de quo talia audiebamus? Et contemnens eum, ita discessit.
- CAPUT XIII. Contra spiritum superbiae.
1. Quidam senex dixit: Qui ab hominibus amplius honoratur aut laudatur, non parvum damnum patitur; qui autem ab hominibus non honoratur, desuper (1036A)gloriam accipit (Ruff., l. XIII, n. 112; Pelag., libell. XV num. 56). 2. Item dixit: Fieri non potest ut simul herba nascatur et semen; ita impossibile est ut laudem et gloriam habentes saecularium, simul et fructum faciamus coelestem (Ruff., l. III, n. 113; Pelag., libell. VIII, n. 20, nomine Syncleticae). 3. Item dixit (Ruff., l. III, n. 115; Pelag., libell. XV, n. 54): Quando cogitatio superbiae, vel certe vanae gloriae te impugnat, perscrutare teipsum, si omnia mandata Dei servasti, si inimicos diligis, si gaudes de gloria inimici tui, et contristaris in dejectione ejus; si apud te habes, quoniam servus inutilis es, et quod plus omnibus hominibus sis peccator; et neque tunc tam grande aliquid sapias, tanquam aliquid (1036B)boni feceris, sciens quod elata cogitatio illa omnia bona dissolvit 4. Dixit senex cuidam (Pelag., libell. XV, num. 55): Non apponas cor tuum adversus fratrem tuum, dicens: Quomodo tu amplius sobrius es quam ille, et continentior? sed subditus esto gratiae Dei in spiritu paupertatis, et per charitatem non fictam, ne spiritu exaltationis perdas laborem tuum. 5. Item dixit senex: Quantumcunque enim se deposuerit homo in humilitate, tantum quoque proficit in altum (Ruff., lib. III, n. 171; Pelag., libell. XV, n. 77). Sicut enim superbia, si ascenderit in coelum, usque ad infernum deducitur; ita et humilitas, si descenderit ad infernum, tunc exaltabitur usque ad coelum.(1036C) 6. Abbas Macarius, dum diluculo palmarum folia portans ad cellam suam reverteretur, occurrit ei diabolus cum falce praeacuta, volens eum percutere, et non valebat (Ruff., l. II, n. 124; Pelag., libell. XV, n. 26). Qui exclamans, ait: Magnam vim a te patior, Macari, qui cum te cupio nocere, non valeo; dum quaecunque tu facis, ego magis exsuperem. Tu ergo interdum jejunas, ego nunquam ullo cibo reficior. Tu saepe vigilas, me vero nunquam sopor oppressit, sed una re me vincis ipse, fateor. Cumque ab eo rem ipsam Macarius requisisset, ait: Humilitas tua sola me vincit. Haec dicente inimico, et extendente beato Macario manus suas ad orationem, spiritus immundus inter auras evanuit. 7. Quidam ex Patribus dicebat: Omnis labor sine (1036D)humilitate vanus est (Ruff., l. III, n. 126). Humilitas enim praecursor est charitatis. Sicut Joannes praecursor erat Jesu, omnes trahens 671 ad eum: ita et humilitas attrahit ad charitatem, id est, ad ipsum Deum, quia Deus charitas est. 8. Quidam frater requisivit a sene: Quid est humilitas? Cui senex: Arbor est vitae, in altum excrescens (Pelag., libell. XV, nomine Hyperichii). 9. Item dixit: Terra, in qua Deus dixit sibi sacrificium offerre, humilitas est (Pelag., libell. XV, n. 37 nomine Pastoris). 10. Iterum requisitus senex quidam: Quomodo potest anima humilitatem adipisci? Respondit: Si sua tantummodo mala homo consideret. Dicebat autem, (1037A)Quia perfectio hominis est humilitas (Ruff., n. l. III, 171; Append. Mart., n. 58). 11. Dixit abbas Motois: Humilitas nec ipsa irascitur, nec alios irasci permittit. 12. Item dixit: Humilitas est, si quando peccaverit in te frater tuus, antequam poeniteat, indulseris ei (Pelag., libell. XV, n. 60)
- CAPUT XIV. Quod perfecti viri, quamvis possint, nolunt miracula facere, ne extollantur.
1. Abbas Joseph, dum cum aliis fratribus ad abbatem Pimenium veniret (Ruff., l. III, n. 168; Joan., libell. II, n. 10), quidam ex parentibus praedicti senis Pimenii attulit infantem, cujus facies per arreptionem diaboli fuerat depravata; et sedens pater ejus cum (1037B)eo foris monasterium, plorabat. Cum autem unus senex ad vocem flentis egressus esset, et interrogaret eum cur ploraret, ille respondit: Parens sum istius Pimenii, et ob hoc veni, ut videret infantem hunc. Vides, domine, quae huic infanti per Satanam contigerit tentatio. Timuimus enim usque nunc illum huc offerre, quia non vult nos videre. Et nunc si cognoverit quod hic ego sum, cum confusione ejiciet me. Ego autem vos videns, Patres, qui modo ad eum venistis, praesumpsi venire huc. Quomodo ergo vis, vade et miserere mei, abba; et tolle infantem istum, et defer intus tecum, ut oret pro me. Quem cum senex tulisset, et ingressus fuisset in cellam, sapienti consilio usus, non illum obtulit primo abbati Pimenio, sed minoribus Patribus, et dicebat: Signate infantem, (1037C)fratres, facientes orationem, rogans per singulos senes. Et post omnes detulit illum Pimenio, At ille nolebat eum nec aspicere. Cum autem rogarent eum ut sicut omnes, sic et ipse oraret, ingemuit, et surgens oravit, dicens: Deus, sana facturam tuam, ne dominetur ei inimicus. Et signavit infantem, et mox sanus est patri redditus. 2. Cum quidam saecularis in ecclesiam veniens ab immundo spiritu teneretur, et omnes orationem fecissent, nullatenus spiritus immundus egrediebatur ab eo (Ruff., l, II, n. 121; Joan., libell. II, n. 4). Dicunt ergo inter se fratres: Quid possumus huic spiritui facere? nemo illum potest excutere, nisi abbas Besarion; sed si hoc dixerimus, ille nec ad ecclesiam acquiescit venire. Sed faciamus taliter: quando ad (1037D)ecclesiam ante omnes solet venire, hunc qui patitur faciamus sedere, et postea dicamus: Abba, abba, suscita hunc dormientem. Fecerunt ergo ita. Et veniente abbate Besarione, steterunt omnes in oratione, et dicunt ei: Abba, suscita istum qui dormit. Ille autem dixit: Surge, et egredere foras. Et mox egressus est ab eo spiritus immundus, et sanus factus est ex illa hora.
- CAPUT XV. Quod utiliter aliquoties in sordidis cogitationibus relinquimur, ne extollamur.
1. Saepe dicebat beatus Antonius: Nisi pistor velaret oculos animalis, mercedem suam recipiens, ipse consumeret (Ruffin., l. III, n. 128; Pelag., libell. XV, (1038A)n. 80). Ita et nos per Dei dispensationem tegimen accipimus, ut ea quae operamur bona, non valeamus intendere, ne nos ipsi beatificantes, possimus extollere, et mercedem propriam amittamus. Nam et ob hoc quando relinquimur in sordidis cogitationibus, necesse est ut hoc tantummodo praevideamus, ut nos ipsos et nostram sententiam condemnemus; et ea quae sunt in nobis sordida, illud parvum bonum opus nostrum in nobis obscurent. Nunquam enim homo bonus est, etiam si bonus esse desideret, nisi Deus habitaverit in ipso, quia nemo bonus nisi solus Deus (Luc. XVIII). Oportet autem ut nos ipsos semper veraciter incusemus. Quando enim se quisque non reprehendit, mercedem propriam amittit. 2. Idem beatus Antonius, dum in cella propria (1038B)oraret, venit ad eum vox, dicens: Antoni, necdum pervenisti ad mensuram coriarii, qui est in Alexandria (Ruff., l, III, n. 130). Quo audito, senex consurgens mane, arrepto baculo in civitatem festinus pervenit. Cumque ad designatum hominem pervenisset, et ingressus fuisset, ille viso tanto viro obstupuit. Cui dixit senex: Refer mihi opera tua, quia propter te, relicto deserto, huc veni. Qui respondens, ait: Nescio me aliquando aliquid boni perpetrasse, unde ex cubili proprio mane consurgens, antequam in opere meo resideam, dico quod omnis haec civitas a minore usque ad majorem, ingreditur in regnum Dei propter justitias suas, ego autem solus propter peccata mea poenam sempiternam ingrediar. Quod verbum mane, et antequam quiescam sero, ex cordis (1038C)mei sentio veritate. Quod audiens beatus Antonius, respondit: In veritate, fili, sicut bonus artifex sedens in domo tua, 672 cum requie regnum Dei adeptus es: ego autem velut sine discretione omne tempus meum in solitudine conversatus, necdum verbi tui assumpsi mensuram. 3. Quidam frater requisivit abbatem Pimenium, dicens (Ruff., lib. III, n. 131): Quid est, Pater, quod Apostolus dicit: Omnia munda mundis? At ille dixit: Si quis ad hunc sermonem pervenire potuerit, ut eum intelligat, videbit se minorem esse totius creaturae. Cui frater: Et quomodo me possum videre minorem ab eo qui homicida est? Respondit senex: Si potuerit homo ad sermonem hunc Apostoli pervenire, et viderit hominem qui forte alium occiderit, (1038D)dicit in semetipso: Ille quidem hoc solum peccatum fecit, ego autem omni hora homicidium committo, meipsum interficiens. Et cum frater requireret quomodo hoc posset fieri, respondit senex: Haec sola hominis justitia est, ut semper semetipsum reprehendat; et tunc justificabitur, cum sua peccata condemnat. 4. Quidam frater dixit ad senem: Cogitatio mea dicit mihi, Bonus sum. Respondit ei senex: Qui non videt peccata sua, semper ille in bonis esse se credit; qui autem videt illa, cogitationes illi suadere non possunt quod in bonis sit; scit enim quod videt. Opus ergo est laborare multum, ut se quisque consideret; nam negligentia, ignaviaque, et relaxatio ex caecant oculos cordis nostri.(1039A) 5. Quidam frater dixit abbati Pimenio: Cogitationes meae non permittunt me peccata mea respicere, sed Patres mei cogunt me cogitare peccata. Respondit abbas Pimenion, de abbate Isidoro referens, et dicens: Dum plangeret abbas Isidorus in cella sua, et discipulus ejus in alia cella sederet, contigit ut illa hora idem discipulus ad illum veniret, qua ille plangebat, et requisivit eum, dicens: Quid plangis, Pater? At ille respondit: Peccata mea plango, fili. Iterum dicit ei: Non habes peccata, abba. Dicit ei senex: O fili, si peccata mea Deus manifestaret hominibus nec tres, nec quatuor sufficerent, sed nec plures.
- CAPUT XVI. Quomodo vitetur detractio.
1. Quidam frater requisivit abbatem Pimenium, (1039B)dicens: Quomodo potest homo vitare, ne loquatur male proximo suo (Ruff., l. III, n. 133)? Respondit senex: Ego et proximus meus duae imagines sumus. Cum ergo meam imaginem reprehendero, invenitur imago fratris mei apud me venerabilis; quando autem meam laudavero, tunc fratris mei imaginem pravam respicio. Tunc ergo alii non detraho, si semper meipsum reprehendo; quia magnum virum despicit, qui seipsum non considerat. 2. Dicebat quidam Patrum: Quidquid habes odio, alii ne facias (Ruff., l. III, n. 153; Pelag., libell. I, num. 21). Si odis qui tibi male loquitur, neque tu male loquaris de alio. Si odio habes qui tibi facit calumniam, neque calumniam tu alicui facias. Si odio habes qui te in contemptu ducit, aut injuriis appetit, (1039C)aut aufert quod tuum est, aut aliquid tale facit, nihil horum facias alicui. Qui autem hoc verbum custodire potest, sufficit ei ad salutem. 3. Unus ex sanctis Patribus videns alium negligentem, flevit amare, dicens: Vae mihi, quia quomodo hodie iste peccat, sic et ego crastino. Et monebat discipulum suum, dicens: Quamvis aliquis graviter praesente te peccaverit, ne condemnes eum; sed sic apud te sit, tanquam tu plus eo pecces, quamvis ille saecularis sit, nisi forte Deum blasphemaverit, quod est haereticorum. 4. Quidam nomine Timotheus anachoreta, negligentem quemdam fratrem audiens, interroganti abbati quid illi fratri faceret, dedit consilium ut eum expelleret (Ruff., l. II, n. 140). Cum ergo ille expulsus (1039D)esset, tentatio venit super Timotheum. Et cum imploraret in conspectu Dei, et diceret: Peccavi, miserere mei; venit ad eum vox, dicens: Timothee, ideo tibi hoc evenit, quia fratrem tuum in tempore tentationis suae despexisti.
- CAPUT XVII. De voluntate proximi facienda.
1. Frater quidam requisivit abbatem Pimenion, dicens: Quid est fides? Cui senex: In charitate et humilitate semper vivere et facere bonum proximo suo. 2. Abbas Theodorus cum de opere manuum animaeque loqueretur, dicit ad eum frater: Explana nobis (1040A)opus animae, abba, et opera manuum. Cui senex: Omnia quaecunque pro mandato Dei facimus, in operibus animae reputanda sunt; quae vero pro nostra agimus utilitate vel commodo, haec omnia opera manuum esse noscuntur. 3. Abbas Apollo, si quis de fratribus eum in suo requisisset opere et labore, mox pergebat cum omni laetitia, dicens: Ego cum rege meo Christo vado hodie operari pro anima mea. Haec est enim merces, quae animae reputatur.
- CAPUT XVIII. De refutatione propriae voluntatis.
1. Quidam anachoreta sedebat juxta coenobium, multas virtutes faciens (Ruff., l. III, n. 150; Pelag., libell. XIII, n. 8). Et cum venissent ad illum aliqui (1040B)monachi de coenobio, compulerunt eum non consueta 673 hora manducare. Et post hoc dixerunt ei fratres: Contristatus es, abba, aliquid, quia hodie contra consuetudinem fecisti? Quibus ille respondit: Tunc est mihi tribulatio, quando propriam fecero voluntatem. 2. Quidam frater veniens in Scythi, ut videret abbatem Arsenium postulabat. Cumque alii fratres ei, ut paululum requiesceret, suaderent, respondit: Non manduco panem, nisi illum videre meruero. Tunc unus ex fratribus ipsum duxit ad abbatem Arsenium, pulsatoque ostio cellulae, introduxit eum. Deinde suscepti, et oratione facta, consederunt. Cum autem beatus taceret Arsenius, ille, qui fratrem adduxerat, ait: Ego discedo. Sed et is qui ex magno (1040C)desiderio venerat, videns quia nihil ei locutus fuisset abbas Arsenius, prae verecundia tacitus sedens, dixit: Et ego quoque tecum, frater, abscedo. Ac sic uterque discesserunt. Postulabat autem ut etiam ad abbatem Moysen, qui ex latronibus conversus fuerat, deduceretur. A quo susceptus, facta charitate dimissus est. Frater autem qui ad utrosque ipsum duxerat, dixit illi: Ecce utrosque quos postulabas vidistiquis tibi plus ex ambobus placet? At ille ait: Mihi interea hic melior videtur, qui nos utrosque et bene suscepit, et bene pavit. Quo sermone comperto, unus ex Patribus ad Dominum oravit, dicens: Domine, hanc mihi rem precor ostende, quia unus propter nomen tuum omnes homines videre aut appellare refugit, alter vero omnibus propter nomen tuum (1040D)communis est. Et ecce, in exstasi duae illi naves per fluvium ostensae sunt: et in una quidem vidit Spiritum sanctum cum silentio et requie, una cum abbate Arsenio navigantem; in altera vero navi vidit abbatem Moysen et angelos Dei, mel et favum in os et in dentes ejus inserentes.
- CAPUT XIX. De obsequiis infirmantium, vel infirmitate ipsa.
1. Quidam frater requisivit senes, dicens (Pelag., libell. XVII, num. 18): Si duo fratres in una sunt cella, et ille quidem unus sex diebus integris jejunat, ille autem alter infirmitati facit obsequium; cujus ergo opus majus est apud Deum? Respondit senex: (1041A)Si ille qui jejunat sex dies, per nares se suspenderit, non erit similis illi alteri in conspectu Dei. 2. Joannes minor Thebaens, discipulus abbatis Ammonis, duodecim annis ipsi seni infirmanti fecit obsequium; senex tamen cum vidisset eum laborantem, nunquam illi sermonem blandum aut placitum locutus est (Ruff., lib. III, n. 155; Pelag., libell. XVI, n. 4). Cum autem de hoc mundo transiret, sedentibus aliis senibus, tenuit manus ejus, et dixit ei tertio: Salveris, salveris, salveris. Et tradidit illum senibus, dicens: Ille non homo, sed angelus est, qui tot annis mihi infirmanti serviens, nec bonum sermonem audiens, fecit tamen obsequium cum magna patientia. 3. Plures igitur diversis laborantes necessitatibus (1041B)convenerunt fratres ad sanctum Antonium (Pallad., c. 26), inter quos et Eulogius quidam monachus Alexandrinus, cum alioqui elephantiaco morbo cruciabatur, quos illuc propter hujuscemodi causam venisse memorabant. Hic Eulogius scholasticus erat, saecularibus litteris eruditus. Qui immortalitatis desiderio captus, huic mundo renuntiaverat: divisisque rebus suis omnibus atque dispersis, parum aliquid pecuniarum reliquerat sibi; quibus quia per se operari non poterat, uteretur. Cum igitur eum quaedam animi defectio fatigaret, et neque cum multis in monasterio degere, neque solitariam vitam posset ferre patienter, reperit quemdam publice in platea jacentem, ita invalitudine illa, quam superius dixi, impletum, ut sine pedibus et manibus videretur: cui (1041C)lingua tantummodo immunis a tantis cruciatibus erat, qua magis posset ab intuentibus malorum suorum remedium promereri. Cumque eum assistens vidisset Eulogius, oratione facta ad Deum, et facta quadam cum Domino pactione, his allocutus est verbis: Domine, inquit, Deus, in tuo nomine suscipio istum tam immani valetudine praepeditum, ut propter istum possim et ipse salvari. Adsis ergo mihi, Jesu Christe, atque patientiam in tali ministerio largiaris. Moxque ad jacentem illum ait: Vis frater, suscipio te in domo mea, et quacunque potero ratione, sustento? Cumque haec ille libenter amplecti, si dignaretur, se diceret: Vadam ergo, inquit, et asinum quo veharis adducam. Cui vehementer exsultans consensit aegrotus. Idque mox fecit Eulogius, et memoratum ad hospitium (1041D)suum sine dilatione transvexit. Per quindecim igitur annos jugi curatione et perpetua ei sollicitudine serviebat: per quem omne tempus et ille, cui tantum deferebatur obsequium, cum gratiarum actione cuncta tolerabat, et Eulogii manibus et medicamentis, cibisque et balneis, prout competebat valetudini, curabatur. Post quindecim vero annos instinctu daemonis, supradictus aegrotus immemor tot laborum Eulogii, tantorumque meritorum coepit ab eo velle discedere, multisque injuriis atque opprobriis increpare eum, dicens: Fugitive, qui propriam domum devorasti, furatusque es alienam 674 substantiam, in me occasionem salutis tuae reperisse te credis? Eulogius autem rogabat eum, et satisfaciens (1042A)animo ejus, dicebat: Noli, mi domine, talia loqui, sed dic potius quid te contristaverim, et emendo. Elephantiosus autem cum furore dicebat: Vade, nolo istas adulationes tuas; projice me in publicum, refrigeratione tua non egeo. Eulogius autem, Obsecro te, inquit, placare: aut quid te, inquit, contristaverim, venerande senex, edicito. Elephantiosus autem asperior in furore, dicebat ad eum: Jam fraudulentas irrisiones tuas non fero, adulationes et subsannationes tuas non tolero. Nec mihi haec arida parcaque vita jucunda est, volo carnibus saturari. Cumque ei exhibitae a viro patientissimo Eulogio carnes fuissent, coepit iterum proclamare: Non potes, inquit, meae satisfacere voluntati, neque tecum solitarius habitare praevaleo: populum videre, (1042B)ad publicum ire desidero. Dicit ei Eulogius: Ego adduco tibi multitudinem fratrum. Rursus ferocior ac pene blasphemus aegrotus: Nec, inquit, faciem tuam videre volo, et adducis mihi similes tuos, solius panis devoratores; concutiensque semetipsum, inquieta voce clamat, dicens: Hic esse nolo, ad publicum ire desidero. O violentia! In eum locum me projice unde me sustulisti. Tanta ergo erat ejus insania, adeoque sensus ejus infirmi, quodammodo et mores [ forte, humores] perverterat daemon, ut et laqueo se forte suspendisset, si manus, per quas hoc facere posset habuisset. Ad monachos itaque vicinos pergit Eulogius, ita dicens eis: Quid faciam, quia elephantiosus iste penitus desperare me fecit? Dicunt ei: Quam ob causam? Respondit eis: Quia dura sunt quae mihi (1042C)conatur imponere, et quid agam ignoro: projiciamne eum? Sed aliter Deo dexteras dedi, de hoc satis vereor. Non projiciam eum; sed tot ac tanta iterum dierum ac noctium mala ferre non possum; quid de ipso igitur a me fiat, ignoro. Ad quem illi his verbis loquuntur: Dum adhuc vivit et superest Magnus ille, sic enim vocabatur, Antonius, ascende ad eum, aegrumque navi impositum, in monasterium ejus defer, exspectans ibi donec speluncam suam egressus adveniat. Quem cum videris, referes ista quae pateris, atque ab eo consilium postulabis; quidquid tibi super hoc dixerit, facies, et ejus monitionibus acquiesces, sciens a Deo juberi tibi quod ille praeceperit. Mox igitur sermonibus fratrum libenter instructus, supradictum aegrum blandis precibus superans, (1042D)littorali naviculae imposuit; sustulitque de civitate per noctem, et ad discipulorum sancti Antonii habitaculum duxit. Evenit autem ut alio die vespertinis horis superveniret illuc beatus Antonius, referente mihi Cronio quod chlamyde ex pellibus facta indutus advenerit. Solebat autem veniens ad monasterium fratrum vocare ex ipsis Macarium, eumque his verbis interrogare: Venerunt adhuc aliqui fratres? Et ille venisse dicebat. De Aegypto, inquit, sunt, an de Jerosolyma? Hoc autem signum ab his jusserat dari, ut quoties aliqui non satis digni colloquio ipsius venirent, advenisse Aegyptii dicerentur; quoties autem sancti quidam et spirituales viderentur viri, venisse de Jerosolyma nuntiarentur. Tunc ergo veniens juxta (1043A)consuetudinem suam, cum interrogaret utrum Jerosolymitae illic fratres essent, an Aegyptii, respondit Macarius, dicens: Ex utroque illic quosdam genere vidisse se. Cum autem dixisset illi sanctus Antonius: Fac illis laetitiam, et sumant cibum, et una cum eis, oratione completa, jubebantur discedere: ac vero cum Jerosolymitas venisse didicisset, per totam noctem cum eis sedens, ea illis quae saluti eorum proficerent loquebatur. Memorata igitur nocte eum consedisse referebant, et unumquemque ad se de his qui convenerant, evocasse. Cumque a nullo quis illic Eulogius vocaretur, audisset, ipse in tenebris propria voce sua illum ter nomine vocavit. Cui cum supradictus scholasticus non responderet, putans quod alter aliquis Eulogius vocaretur, dicit ei rursus: Te (1043B)voco, Eulogi, qui ab Alexandria civitate venisti. Dicit ei Eulogius: Quid, quaeso, jubes? Et Antonius, Quid, inquit, huc venisti? Respondit Eulogius, dicens: Qui tibi nomen meum revelare dignatus est, ipse etiam et adventus mei causam procul dubio revelavit. Tunc ille: Quare, inquit, veneris scio, sed ante omnes hos fratres, ut omnes audiant, refer. Jussus igitur a magno Antonio servus Christi Eulogius, retulit ante omnes: Istum elephantiosum in platea publica reperi projectum, cujus curam nullus hominum gerebat; et promisi Deo ut deservirem aegritudini ejus quomodo possem, et ego per illum, et ille per me salvaretur. Ex quo autem pariter sumus, quintus decimus annus est, sicut et vestrae sanctitati credo omnia revelata. Quia igitur post plurimos (1043C)annos cum a me nihil mali pertulerit, variis me procellis ac tempestatibus vexat, ob quod et ego ipsum a me projicere cogitavi, propterea ad sanctitatem tuam veni, ut quid ex hoc faciam digneris me tuis edocere consiliis, et orationibus adjuvare. Pessimis enim motibus totus fatigor et crucior. 675 Cui haec tunc Antonius severa atque iracunda voce respondit: Tu illum a te projicis, Eulogi? sed ille eum non projicit, qui eum a se factum esse cognoscit. Projicis eum? meliorem te inveniet, et eliget Deus qui colligat destitutum. Cumque perterritus ad haec Eulogius verba tacuisset, relicto rursus sanctus Antonius Eulogio, coepit aegrotum propriis sermonibus verberare, et haec ad eum cum clamore maximo loqui: Elephantiose, coeno et luto horride, nec terra (1043D)digne nec coelo, non desinis injuriam Dei vociferari? Nescis quod qui ministrat tibi Christus est? Quemadmodum ausus es contra Christum talia loqui? Nam propter Christum se iste servitio tali et obsequiis subjugavit, quem et ipsum mordaci sermone laceratum reliquit. Conversisque verbis ad alios fratres, ad unumquemque ita, ut ratio singulorum exigebat, locutus, rursus ad Eulogium et ad aegrotum redit, dicitque eis: Ne quis vestrum, o filii, quoquam se vertat, neuter ab altero separetur, sed ad cellam vestram, in qua per tantum tempus vixistis, rodite in pace, omnem tristitiam deponentes. Jam nunc enim ad vos Dominus Deus mittet; nam tentatio (1044A)ista idcirco accidit vobis, quia ad finem vitae ambo venistis, etiam uterque vestrum merebitur coronari. Nihil ergo aliter feceritis, ne si forte angelus veniens, vos in eo quem dixi loco invenire non possit, utrique coronis fraudemini. Qui cum ad cellam suam velociter redeundo redintegrata pace venissent, intra quadraginta dies Eulogius prior obiit, et post aliquot dies supradictus defecit aegrotus, animo vehementer incolumis. Cronius autem cum plurimum temporis in Thebaidis fuisset locis, ad monasteria Alexandrina descendit; evenitque ut ad illum occurreret diem, qui unius quidem quadragesimus, alterius autem tertius celebratus tunc a fratribus dicebatur. Cum igitur Cronius hoc audisset, obstupuit; sumptoque Evangelio sancto, atque in medio fratrum (1044B)posito, cum sacramento ipsis per ordinem cuncta exposuit, dicens: Horum omnium quae commemoravi, interpres ipse fui sermonum, eo quod Graece loqui sanctus Antonius nesciebat. Ego autem utramque linguam noveram, atque inter ipsos loquebar, illis quidem Graeco, isti autem Aegyptio ore respondens. 4. Hoc quoque Cronius ipse nobis referebat, quod ei sanctus Antonius, in illa ipsa nocte qua beatum Eulogium dimisit, dixisset quia per totum annum deprecatus fuisset, ut ostenderentur ei per revelationem loca peccatorum atque justorum. Et se vidisse dicebat procerum quemdam usque ad nubes gigantem, tetri coloris, extensas habentem ad coelum manus, atque infra pedes ipsius lacum ad speciem maris fusum, ubi tanquam aves inquietas animas volantes (1044C)vidit Antonius: et illae quidem quaecunque supra ipsius manus caputque volabant conservabantur; quaecunque autem sub manibus ipsius repertae fuissent, mergebantur in lacum. Vocem autem tunc talem sibi venisse referebat: Has omnes animas, quas volantes vides, scias animas esse justorum, quae in paradisi habitatione requiescunt; illae autem animae aliae ad inferna mittuntur, quod patiuntur quicunque carnali obedierint voluntati, et quicunque iracundiam retinentes, reddere malis paria tentaverint. 5. Referebant autem nobis tam Cronius quam sanctus Hierax, atque alii plures vicini fratrum, ista quae dicam. Quidam senex dixit: Quia si scit monachus esse aliquem, apud quem proficere posset, sed necessaria (1044D)corporis cum labore habet, et propterea non vadit ad eum, hujusmodi monachus non credit esse Deum. 6. Dixit quidam senex: Qui vult eremum habitare, debet esse doctor, non qui doctrina egeat, ne detrimentum sustinere videatur (Pelag., libell. X, num. 90).
- CAPUT XX. Quod infirmitas corporis prosit animae.
1. Magnus quidam senex infirmanti discipulo suo dixit: Ne contristeris, fili, ex infirmitate vel plaga corporis tui (Ruff., lib. III, n. 157; Pelag., libell. VII, n. 16, nomine Syncleticae). Summa enim religio est (1045A)ut in infirmitate quis gratias agat Deo. Si ferrum es, per ignem amittis aeruginem; si vero aurum es, per ignem probatus, a magnis ad majora procedis. Ne anxieris ergo, frater; si enim te Deus vult in corpore torqueri, tu quis es qui ejus voluntati resistas aut moleste feras? Sustine ergo, et roga Deum, ut quae ipse vult, illa concedat. 2. Quidam senex cum frequenter infirmaretur corpore et langueret, contigit ut uno anno nulla eum aegritudo contingeret; et propterea flebat et graviter ferebat, dicens: Reliquisti me, Domine, et noluisti me praesenti hoc anno visitare (Ruff., lib. III, num. 158; Pelag., libell. VII, num. 41).
- CAPUT XXI. De timore Dei.
1. (1045B)Abbas Piemon requisitus a fratre quemadmodum anima resisteret, et timere Deum non vult. Et respondit senex: Anima quidem vult timere Deum, sed 676 necdum tempus est. Timor enim Domini, magna perfectio est.
2. Quidam frater a sene requisivit, dicens: Quomodo timor Dei venit in animam? Et ait senex: Si quis prius humilitatem possederit, ut neminem judicet vel condemnet, vel largitor sit elcemosynarum, et ut nihil habeat, tunc venit timor Dei in animam (Pelag., libell. I, num. 19). 3. Dixit senex: Timor, et humilitas, et egestas victualium maneant in te (Pelag., libell. I, num. 20). 4. Frater quidam interrogavit senem, dicens: Unde est, abba, cor meum durum, et non timet Deum (1045C)(Pelag., libell. III, n. 22; Append. Mart., n. 22) ? Dixit ei senex: Puto quod si homo teneat increpationem in corde suo, possideat timorem Domini. Dixit ei frater: Quid est increpatio? Ait senex: ut in omni re increpet homo animam suam, dicendo ei: Memor esto, quoniam oportet te Deo occurrere. Dicit autem et hic: Quid ego volui cum homine? Existimo autem quia si quis in his permanet, veniet ei timor Dei.
- CAPUT XXII. De Poenitentia.
1. Requisivit quidam frater abbatem Pimenium, dicens: Quid est poenitentia? Cui senex respondit: Poenitentia peccatorum est, ulterius non peccare. Haec enim vox ad hominem semper clamat usque ad (1045D)ultimam respirationem: Hodie convertimini, ne vobis repentina mors tanquam fur superveniat. 2. Abbas Pimenius dixit cum gemitu: Omnes virtutes ingressae sunt in cellam meam, praeter unam virtutem, et ex ejus labore stat homo (Append., Mart., n. 59). Interrogaverunt eum fratres: Quae est ista virtus, abba? Respondit senex: ut semper seipsum reprehendat homo.
- CAPUT XXIII. Quod per poenitentiam uno die potest homo reconciliari Deo.
1. Quidam ex Patribus de aliquo referebat episcopo, eo quod audisset duos ex plebe sua viros esse nimiae impuritatis, et adulteros (Ruff., lib. III, n. 166; (1046A)Joan., libell. I, n. 16). Rogavit ergo Deum, ut si ita esset, agnosceret. Cum ergo post oblationem consecratam unusquisque ad communionem accederet, per singulorum facies intelligebat et animos. Peccatorum enim facies nigras inspiciebat ut carbones, et oculos sanguine repletos; alios vero vidit clara facie, et vestibus albis indutos. Cum autem corpus Domini suscepissent, in quorumdam vultibus lumen, in quorumdam vero flamma videbatur. Ut autem agnosceret de illis, quorum crimen audierat, communionem illis porrexit: et vidit unum ex illis clara facie et honorabili, albisque vestibus circumdatum; alterum vero nigrum, et norribili vultu. Et postquam divini mysterii gratiam susceperunt, unum lux quaedam illuminavit, alterum autem quasi flamma succendit. Oravit (1046B)ergo episcopus Deum de singulis quae ostensa fuerant se edoceri. Astans autem angelus Domini, dixit ad eum: Omnia quae de istis audisti, vera sunt. Sed ille unus in sordibus suis adhuc permanet, et in voluntate peccandi, ideo illum nigra facie et flamma succendi vidisti. Ille autem alter similis illi quidem erat, sicut audieras; sed ideo illum clara facie illustrari vidisti, quia recordatus corum quae prius fecerat, et abrenuntians illis malis operibus, cum lacrymis et gemitibus Dei misericordiam postulabat, promittens ut si praeterita illi fuissent dimissa peccata, ulterius ad eadem non rediret; et ideo prioribus criminibus deletis, ad hanc gratiam, quam vidisti, pervenit. Cum autem episcopus de gratia Dei miraretur, eo quod non solum de tormentis tam turpis vitae hominem (1046C)liberum statuerit, sed et tanto honore decoraverit, respondit angelus: Bene miraris, homo enim es. Nam Dominus noster ac vester, naturaliter bonus et humanus est cessantibus a peccatis, et poenitentibus in confessione: quia non solum tormenta dimittit, sed et honore efficit dignos. Sic enim Deus dilexit homines, ut Unigenitum suum daret pro peccatoribus, et pro ipsis ad mortem destinaret (Joan. III). Qui ergo, cum inimici ejus essent, mori pro ipsis elegit, quanto magis miseretur eorum cum illius proprii sint? Hoc ergo scias, quod nulla peccata hominum Dei bonitatem vincunt, si tantummodo per poenitentiam unusquisque quae prius fecerat aboleverit mala. Misericors enim est Deus, et infirmitatem generis humani scit, et passionum fortitudinem, et (1046D)diaboli virtutem vel malitiam, et cadentibus quidem hominibus in peccatum, tanquam filiis indulgens, exspectat emendationem; poenitentibus vero tanquam languidis compatitur et miseretur: et mox solvens peccata eorum, justorum illis etiam praemia tribuit. Audiens autem episcopus, miratus est nimis, et glorificavit Deum, manifestans omnibus quae facta sunt 2. Abbas Paulus Simplex habebat hanc gratiam, ut ingredientes in ecclesiam sedens aspiciens, ex ipsa facie eorum uniuscujusque cogitationes, sive malae, sive bonae essent, sentiret (Ruff., lib. III, n. 167; Pelag., libell. XVIII, num. 20). Cum ergo aliquando venissent ad ecclesiam, vidit eos clara facie et (1047A)677 laeto animo ingredi, et angelos eorum cum gaudio pariter cum ipsis. Unum autem vidit nigrum et nebulosum habentem corpus, et daemones hinc atque inde trahentes eum ad se, misso freno in naribus ejus, et angelum sanctum ejus de longe sequentem, tristem. Beatus ergo Paulus coepit flere amarissime et pectus suum tundere, sedens ante ecclesiam, propter eum quem talem aspexerat. Omnes autem alii senes videntes eum sic flentem, coeperunt rogare ut si quid in illis vidisset, manifestaret, aut cum illis ingrederetur in congregationem. Ille autem noluit ingredi, sed semper flebat propter eum quem sic viderat. Post paululum autem, cum absoluta congregatione discederent, iterum omnium vultum circumspiciebat, si tales egrederentur quales ingressi (1047B)sunt. Et vidit illum quem ante viderat nigrum et nebulosum, egressum clara facie et candido corpore, daemones de longe sequentes eum; sanctum autem angelum ejus prope eum, hilarem et gaudentem super eum nimis. Tunc sanctus Paulus exsurgens, cum gaudio vociferabatur, benedicens Dominum, ac dicens: O quanta misericordia et benignitas Dei est, quanta ejus miseratio est! Et ascendens in altiorem locum, voce magna dicebat: Venite, et videte opera Dei: venite, et videte quemadmodum omnes homines salvos vult fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II). Venite, adoremus eum, dicentes: Quia tu solus potes peccata dimittere. Cum autem omnes convenissent, exposuit eis Paulus quae vidisset antequam ingrederetur in ecclesiam, et quae postea; et (1047C)petebat illum fratrem quem sic viderat, ut ei manifestaret cogitationes et actus suos, vel quemadmodum tantam commutationem illi Deus donasset. Ille vero ante omnes coepit referre, dicens: Ego homo sum peccator, et multis temporibus semper fornicationi fui deditus: ingressus autem nunc in ecclesiam Dei, audivi verba quae locutus est Dominus per prophetam Isaiam, dicens (Isai. I): Mundi estote, et tollite malitias de animabus vestris ante conspectum oculorum meorum. Discite benefacere, quaerite judicium. Et si fuerint peccata vestra ut coccinum, ut nix dealbabuntur. Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Ego vero fornicator compunctus in hoc sermone prophetae, et ingemiscens intra pectus meum, dixi ad Dominum: Domine, tu es qui venisti (1047D)salvare peccatores: haec ergo quae nunc per prophetam promisisti opere comple in me indigno et peccatore. Ecce enim amodo profiteor tibi, et promitto ex toto corde, quia ulterius hoc malum non faciam, sed renuntio omni injustitiae, et amodo tibi servio in conscientia munda. Ab hodie ergo, Domine, et ab hac hora suscipe me poenitentem, et adorantem te, et abrenuntiantem omnibus peccatis. Juravi et statui apud me, servare omnes justificationes tuas (Psal. CXVIII). Sub hac sponsione egressus sum de ecclesia, statuens apud me nihil de prioribus peccatis ulterius facere. Quod cum audissent omnes, clamaverunt una voce ad Dominum, dicentes: Quam magnifica sunt (1048A)opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII)
- CAPUT XXIV. Quod et in proposito poenitentiae si transeat homo, tamen suscipiatur.
1. Venit quidam frater ad abbatem Pimenium, dicens, quod grandem tribulationem passus esset. Dicit ei senex: Fuge de loco illo, quantum tribus diebus et tribus noctibus ambulare potes; et fac annum integrum, jejunans usque ad noctem. Cui ille: Si mortuus fuero antequam unus annus transeat, quid de me fiet? Dixit abbas Pimenius: Confido in Deum quia si tu cum tali proposito a me fueris egressus, ut hoc facias, etiam si mox mortuus fueris, cum desiderio bono suscipietur poenitentia tua apud Deum.(1048B) 2. Quidam frater sedebat in cella sua in Aegypto, in magna humilitate praecipuus, et habebat sororem in civitate meretricem, quae multis animabus perditio fuerat (Ruff., l. III, n. 217). Frequenter autem insultabant senes fratri illi, et vix potuerunt persuadere illi, ut veniret ad illam, quatenus per admonitionem ejus posset peccatum quod per eam fiebat evincere. Cum ergo venisset ad locum, quidam ex notis ejus videns eum, praecessit et nuntiavit illi, dicens: Ecce frater tuus venit ad te. Illa autem prae gaudio relictis amatoribus suis, quibus ministrabat, capite discooperto ad occurrendum fratri egressa est. Dum ergo tentaret eum amplecti, dixit ei: Soror mea charissima, parce animae tuae, quoniam propter te multi pereunt, et quemadmodum poteris sufferre (1048C)amara illa et aeterna tormenta? Illa autem contremiscens, dixit ad eum: Scis, frater, quia est mihi salus vel amodo? Cui ille: Si volueris, est salus. Illa autem jactans se ad pedes fratris, petebat ut eam secum duceret in desertum. Cui frater: Vade, cooperi caput tuum, et sequere me. Cui illa: Eamus. Oportet me enim deformari inter homines nudo capite deambulantem, quam in officinam peccati mei iterum ingredi. Dum vero pariter ambularent, monebat eam ad poenitentiam. Videns autem quia quidam 678 obviarent sibi, dixit ei: Quoniam non omnes sciunt quod soror mea es, parum de via secede, donec transeant. Et post, transgressis illis, vocavit eam, et dixit: Eamus, soror, viam nostram. Illa autem non respondente, perquirens invenit eam mortuam, et (1048D)vestigia pedum ejus sanguine plena, erat enim discalceata. Cum autem senibus renuntiasset factum, contendebant inter se de salute ejus. Manifestavit autem Deus uni seni de ipsa, eo quod nulla cura fuit illi in itinere de corporali usu, sed vulnus proprium neglexit, et suspiravit in tam grandi perditione, ideo pro devotione cordis ejus suscepit Deus poenitentiam ejus.
- CAPUT XXV. De impugnatione daemonum.
1. Quidam frater requisivit a sene, dicens: Cur, abba, a daemonibus impugnamur? Respondit senex: Quoniam arma nostra abjecimus, id est, poenitentiam, (1049A)humilitatem, obedientiam, et penuriam (Ruff., lib. III, n. 173; Pelag., lib. XV, num. 58) 2. Frater quidam abbatem Sisoium requisivit, dicens: Putas, abba, sic modo persequitur nos diabolus, sicut antiquos (Ruff., lib. III, n. 174; Pelag., libell. XV, num. 45)? Respondit: Magis modo homines nostrae aetatis persequitur, quia appropinquant genera poenarum, ubi ille cum legionibus suis angustatur, dum scit stagnum, ubi in igne et sulphure arsurus erit: ideo hominibus infestatur. Nec tamen infirmos quosque dignatur appetere, quos, ubi voluerit, cito subvertit; sed fortes magis ac magnos supplantare per diversa praecipitia aggreditur. 3. Abbas Pimenius requisivit abbatem Abraham: Quemadmodum nos daemones impugnant (Pelag., (1049B)libell. X, num. 62)? Ait senex: Daemones nobiscum non pugnant, quia voluntates eorum facimus; sed nostrae nobis voluntates daemones facti sunt, et tribulant nos. Unde Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, ut non quaecunque vultis, illa faciatis (Galat. V). Nam vis scire cum quibus daemones pugnaverunt? cum abbate Moyse, et similibus ejus; nos autem voluntates cordis nostri impugnant 4. Quidam frater requisivit abbatem Achillem [ Al. Achilleum]: Quemadmodum adversum nos possunt daemones? Respondit senex: Per voluntates nostras. Et adjecit, dicens: Ligna Libani dixerunt: Quam grandia sumus et alta, et parvissimo ferramento incidimur. Nihil ergo ei demus ex nobis, et nos non (1049C)poterit incidere. Venerunt ergo homines, et fecerunt in securi manubrium ex ipsis lignis, et ita inciderunt. Ligna ergo sunt animae; securis, diabolus; manubrium, voluntas nostra est. Per malas ergo voluntates nostras incidimur.
- CAPUT XXVI. Qualiter homo in se mortificare vitia potest.
1. Quidam frater requisivit abbatem Moysen, dicens: Quomodo potest se homo mortificare? Dixit ei senex: Nisi quis arbitratus fuerit se habere jam triennium in sepulcro, ad hunc sermonem pervenire non potest (Pelag., libell. X, n. 63). 2. Abbas Pimenius dixit: Ille monachus potest tanquam mortuus huic saeculo esse, qui duas res horruerit, id est, earnis suae requiem et vanam gloriam.(1049D) 3. Senex quidam dixit: Tunc erit monachus liber ab omnibus, cum in opere tantum intentus est bono (Ruff., lib. III, n. 179). Quando enim bona opera exercet, veniens diabolus locum non invenit, et discedit: si autem malum opus exercet, veniens frequenter, et impugnat eum, et in deteriora subvertit. 4. Beatus Antonius monebat discipulum suum, dicens: Horre ventrem tuum, et necessitates hujus saeculi, et concupiscentiam malam, et honorem tanquam absens de hoc saeculo; et requiem possidebis.
- CAPUT XXVII. De perseverantia.
1. Abbas Antonius dixit: Monachus si paucis diebus (1050A)laborat, et iterum relaxatur; et rursus laborat, et inde negligit; hic nihil agit, nec patientiae perseverantiam possidebit. 2. Dixit senex: Quid est opus incipere artificium, si non discat perficere illud? Nihil est ergo quod incipitur, et non perficitur (Append. Mart., n. 102).
- CAPUT XXVIII. De labore sanctorum.
1. Quidam senex dixit: Usque tunc laboret nomo, usquequo possideat Christum (Ruff., lib. III, n. 180). Qui autem semel illum adeptus fuerit, jam non periclitatur. Permittitur tamen laborare, ut rememorans tribulationem laboris, undique semetipsum custodiat, timens ne tantos labores amittat. Nam et filios Israel ideo Deus per desertum quadraginta annis circumduxit, (1050B)ut rememorantes viae tribulationem, nollent redire retrorsum. 2. Quidam frater requisivit senem: Quemadmodum laborant postulantes de remissione peccatorum? Respondit senex: Antequam perveniat in eos gratia quae 679 operetur pro labore ipsorum, ipsi pallidi et in labore sunt; super quos vero ex priori patientia jam gratia Christi pervenit, isti florent, et exsultant animae eorum, et facies eorum clara est sicut sol, cum nubes non habet, et lucet; quando vero sol nube cooperitur, pallescit; sic et anima, quando passiones eam et tentationes obscurant. Quae autem per gratiam Dei mundata est, ita fulget sicut scriptum est: Magna est gloria ejus in salutari tuo (Psal. XX). 3. Item dixit: Quamvis laborent hic sancti viri, (1050C)tamen et aliquam requiem possident, quoniam liberi sunt a cogitationibus hujus mundi. 4. Quidam frater requisivit a sene, dicens: Quemadmodum nunc laborantes in conversationibus viri, non accipiunt gratiam sicut antiqui (Ruff., lib. III, n. 181; Pelag., libell. XVII, num. 19)? Ait enim senex: Tunc erat charitas, et unusquisque proximum suum sursum trahebat; nunc vero postquam charitas refriguit, singuli proximos suos ad inferiora deducunt; et ideo gratiam Dei non merentur.
- CAPUT XXIX. De exhortatione doctrinae.
1. Interroganti cuidam abbatem Pimenionem de duritia cordis, respondit senex, dicens: Natura aquae mollis est, et lapidis dura; si autem frequenter aqua (1050D)stillat super lapidem, stillando perforat illum. Sic et verbum Dei dulce et molle est, nostrum autem cor durum. Homo ergo audiens frequenter aut meditans verbum Dei, dat locum timori Dei ingredi in eum.
- CAPUT XXX. De curiositate vitanda.
1. Senex quidam dixit: Non oportet monachum requirere qualiter sit ille, aut quemadmodum ille: quia per interrogationem hujusmodi abstrahitur ab oratione, et defluit in detractiones et verbositates. Unde nihil est melius quam tacere. 2. Frater quidam requisivit a sene, dicens: Si venerit frater aliquis, sermones mihi deforis inferens (1051A)alienos, jubes ut dicam illi quatenus mihi illos non afferat? Ait senex: Nihil dicas, quia nec nos potuimus observare. Cavendum est ergo, ne forte dicentes proximo, Hoc ne facias, nos idem vel pejora postea faciamus. Cui frater: Quid ergo oportet facere? Et senex: Si voluerimus, inquit, tacere, exemplum solum sufficit proximo.
- CAPUT XXXI. De contentione vitanda.
1. Quidam senex dixit: (Ruff., lib. III, n. 185): Si quis tecum aut de Scripturis, aut de quacunque causa locutus fuerit, ne contendas cum eo; sed si quidem bene dicit, consenti ei; si vero male, dic illi: Tu scis quomodo loquaris. Ait Apostolus: Noli contendere verbis (II Tim. II). Haec observans, et (1051B)humilitatem possidebis, et odium vitabis. Nam si persistas contendens, et vis defendere sermonem tuum, nascitur inde scandalum. Frequenter ergo dum laudas alterum, fit etiam ex justificatione contentio. De quacunque autem re, si graviter contenderis, non parvam noxietatem senties, et nullo modo requiem possidebis. Magis stude custodire silentium, et de nullo esse sollicitus. Attende meditationi tuae, cum timore Dei exsurgens tam mane quam vespere, et impetum inimicorum non timebis.
- CAPUT XXXII. De silentio.
1. Beatus Antonius discipulo suo solebat dicere: Si affectaveris silentium, ne arbitreris te exercere virtutem, sed indignum te proloqui confitere.(1051C) 2. Cum quidam frater abbati Sisoi dixisset: Volo animam meam salvare, respondit: Qua ratione possumus animam nostram salvare, cum lingua nostra aperto ostio saepe prosiliat (Pelag., libell. XI, n. 27). 3. Quidam frater interrogavit senem, dicens: Usquequo servandum est silentium, Pater? Respondit senex: Usquequo interrogeris. In omni enim loco si taciturnus fueris, requiem possidebis (Ruff., lib. III, n. 186). 4. Dixit senex: Peregrinatio est tacere (Pelag., libell. IV, num. 44, nomine Sisois) 5. Dixit quidam senex: Peregrinatio quae propter Deum fit, bona est, si babuerit et silentium: nam fiducia non est peregrinatio (Append. Mart., n. 72).(1051D) 6. Abbas Arsenius solebat dicere: Peregrinus monachus in aliena terra nullius causae mediator accedat, et quietem poterit adipisci. 7. Abbas Ampo dicebat: Sicut apis quocunque vadit, mel operatur; ita et monachus quocunque pergit, si propter opus Dei perrexerit, dulcedinem bonorum actuum potest afferre (Ruff., lib. III, n. 189).
- CAPUT XXXIII. De fugiendo clericatus honorem.
1. Abbas Theodorus, cum esset in Scythi diaconus ordinatus, nullatenus permanere acquiescebat, sed multis locis fugiebat. Et iterum senes reducebant eum, dicentes: Ne derelinquas locum tuum. Quibus ille ait: Permittite me deprecari Deum, si me jubet (1052A)ministrare loco meo. Et oravit sic: Domine, si voluntas tua est, ut in ordinatione mea persistam, ostende mihi. Et 680 ostensa est illi columna ignea, a terra usque ad coelum pertingens, et vox ad eum: Theodore, si potes fieri sicut columna ista, vade et ministra. Sufficit quod levitis et sacerdotibus per Moysen dictum est, ut mundo corde et corpore, innoxiis manibus et vestimento mundissimo, pro filiis Israel offerrent sacrificia. Quod ille audiens, ultra nullatenus acquievit. Sed cum venisset in ecclesiam, deprecabantur eum, ut si non ministraret, vel calicem teneret. Qui non acquievit, dicens: Si mihi de hac re amplius verbum feceritis, discedo hinc; et sic eum dimiserunt. 2. Abbas Isaac audiens, quia presbyterum eum (1052B)Patres volebant facere in Scythi, fugit in Aegyptum; et ingressus in agrum, latuit inter herbas (Ruff., lib. III, num. 22). Contigit autem ut Patres, qui sequebantur eum, in eodem agro requiescerent, quia jam nox erat, et dimiserunt asinum, ut pasceretur. Ille autem pervenit pascendo ad locum ubi latebat abbas Isaac. Et mane facto, quaerentes asinum, invenerunt et senem; et mirati sunt. Cum autem vellent eum ligare, dicit eis: Jam non fugio, quia scio ex jussione Dei esse; et quocunque fugero, ad hoc perventurus sum. 3. Abbas Motois venit aliquando de loco qui vocatur Ragita, in partibus Gehilonis (Ruff., lib. III, n. 188; Pelag., libell. XV, num. 27). Erat autem cum eo etiam discipulus ejus. Videns autem illum episcopus (1052C)loci illius, teneus eum, invitum presbyterum fecit. Et dum pariter comederent, dicit ei episcopus: Indulge mihi, abba; scio enim quia hunc honorem nolebas, sed ego a te benedici desiderans, hoc facere praesumpsi. Cui senex pro humilitate ait: Et mea cogitatio parum volebat, sed in hoc laboro, quia dividi habeo a fratre qui mecum est, et solus non sufficio orationes meas implere. Dixitque ei episcopus: Si scis eum dignum, ordinabo et ego illum. Respondit abbas Motois: Si quidem dignus sit, nescio; unum tamen scio, quia melior est me. Ordinavit autem et illum. Uterque tamen ita permanserunt usque ad finem suum, ut ad altare, quantum ad oblationem sacrandam, nunquam accederent. Unde dicebat senex: Confido in Deum meum quia non habeo grande (1052D)judicium propter ordinationem hanc, quia oblationem offerre non praesumpsi; nam ordinatio illorum est qui sine culpa sunt, justi et immaculati; ego autem me bene cognosco.
- CAPUT XXXIV. De eremo; et quare fugerunt in solitudinem.
1. Abbas Arsenius ab abbate Marco requisitus est aliquando cur fugeret homines (Pelag., l. XVII, n. 5). At ille respondit: Scit Deus quia diligo homines, sed cum Deo pariter et hominibus esse non possum. Supernae enim multitudines ac virtutes unius sunt voluntatis homines vero et multas habent voluntates, et varias; et ob hoc Deum relinquere, et cum hominibus esse non possum.(1053A) 2. Quidam fratres dum linum ex Thebaida pergerent comparare, dixerunt: Per occasionem beatum Arsenium videamus (Ruff., lib. III, num. 192). Quod cum Daniel discipulus ejus ei nuntiasset, praecepit ut pro qua causa illic advenissent de Alexandria ab eis inquireret. Cum ergo nuntiasset quod propter linum pergerent comparandum, respondit Arsenius: Ergo faciem meam non videbunt, quia non propter me, sed propter suum opus advenerunt. Vade itaque, et susceptis eis fac obsequium, ac dimitte eos, dicens: Quia senex non potest vobis occurrere 3. Abbas Besarion dum deambularet cum discipulo suo per eremum, venerunt ad quamdam speluncam (Ruff., lib. III, n. 194; Joann., lib. III, num. 1). Et ingressi ibi, invenerunt fratrem sedentem, et funiculum (1053B)operantem, qui neque respexit in eos, neque salutavit eos, neque aliud locutus est eis. Dixit ergo abbas Besarion ad discipulum suum: Eamus hinc, quia non vult hic senex loqui nobiscum. Et profecti sunt ad Joannem abbatem. Cum autem reverterentur, venerunt ad eamdem speluncam, et dixit abbas Besarion - Ingrediamur iterum ad hunc fratrem, si forte vel modo persuadeat illi Deus, ut loquatur nobiscum. Et cum ingressi fuissent, invenerunt eum mortuum. Et dixit discipulo suo: Veni, frater, componamus illum, quia propter eum Deus huc transmisit nos. Cum autem sepelirent eum, invenerunt quia mulier esset: et admirati sunt, et dixerunt: Quia magna misericordia Domini est, quia et mulieres colluctantur, et vincunt daemonia. Et glorificantes Deum qui (1053C)est protector omnium, ad propria redierunt, narrantes quae viderant.
- CAPUT XXXV. Quae sit observantia eremitae.
1. Abbas Moyses ad solitarios solebat proferre sermonem, dicens: Quatuor sunt principalia observantiae regularis, id est, tacendi, servandi mandata Dei, humiliandi semetipsum, et angustia paupertatis (Ruff., lib. III, n. 196). Tres autem has virtutes homo difficile possidet, ut semper lugeat, et semper suorum memor sit peccatorum, et omni hora ponat sibi prae oculis mortem. 2. Beatus Antonius solebat dicere: Patres antiqui egressi sunt in desertum, et ipsi 681 sani effecti, facti sunt medici: et reversi, alios sanaverunt; ex (1053D)nobis autem si quem egredi contigerit in desertum, antequam ipsi sanemur, curam aliis adhibemus; et revertitur ad nos infirmitas nostra, et flunt ultima nostra pejora prioribus, propter quod dicitur nobis: O medice, prius tibi curam impende (Lucae IV).
- CAPUT XXXVI. Qui sint similes unius meriti fratres.
1. Quidam frater interrogavit Pimenionem abbatem dicens: Qui sunt unius meriti fratres (Pelag., libell. X, num. 52)? Respondit senex: Si fuerint tres simul, unus quidem in omni verbo vel opere quiescens, alter autem infirmans et gratias agens, tertius vero cum munda conscientia illis obsequium faciens: hi tres unius meriti sunt.(1054A) 2. Dixit senex: Injuriari, aut mentiri, aut perjurare, alienum a Christo est. Per has quatuor res anima maculatur, id est, si amicitiam quis cum potentibus habuerit, concupiscentiis carnalibus studens; vel si de proximo suo detractaverit; aut si per civitatem ambulans, oculos suos non custodierit; et si quamcunque notitiam cum muliere habuerit. 3. Beatus Arsenius referebat quod cum in propria cella resideret, vocem sibi audiret dicentem ut egrederetur foras propter opera manuum contemplanda (Ruff., lib. II, num 38; Pelag., libell. XVIII, num. 2). Et egressus, vidit hominem quemdam aquam de puteo haurientem, atque in vas perforatum mittentem, et aqua egrediens, refundebatur in puteum. Et iterum parum progressus, vidit Aethiopem ex lignis a se (1054B)concisis sarcinam facientem. Quam cum tentasset, et importabilem sensisset, alia iterum ligna super ea congessit. Similiterque tentans, cum nec movere potuisset, tamen alia addere ligna non destitit. Et iterum progressus Arsenius, vidit ante portam civitatis duos juvenes sedentes in equis: qui lignum transversum portantes, ingredi non poterant civitatem. Lignum enim, quod ab eis portabatur, non eos permittebat intrare, et sequi vel humiliare alteri alter non volebat, et ita foris civitatem uterque remanserunt. Ille vero, qui hoc sancto Arsenio in spiritu ostendebat, dixit ei: Hic, quem prius vidisti aquam de puteo haurire, et de vase perforato rursum in puteum fundere, similitudo est hominis facientis eleemosynam, qui bonum opus imitatur efficere: sed quia in aliis (1054C)operibus saepe committit iniquitatem, propter haec mala illud parum boni se coinquinans, perdit. Ille autem, quem vidisti ligna concidere, et gravem sarcinam addidisse, facereque graviorem, homo est in peccatis plurimis constitutus, qui post poenitentiam aliud super peccatis suis onus augmentat. Hi vero quos, transverso ligno renitente, civitatem non posse ingredi conspexisti, sunt qui jugum miserabile videntur ferre superbiam, et alteri se humiliare notuerunt, ut per hoc emendati, viam Christi humilem sequerentur; atque ideo extra regnum Dei tam hi quam illi remanserunt. 4. Interrogavit frater abbatem Sisoium, dicens: Dimissa est mihi haereditas a parentibus meis; quid faciam de illa? Respondit senex: Si dixero, Da illam in ecclesiam clericis, illi epulantur ex ipsa. Si dixero, (1054D)Da illam consanguineis tuis, nullam habebis mercedem. Si ergo vis implere mandatum divinum, da hanc pauperibus et egenis, et perfectus eris (Pelag., libell. X, n. 56, nomine Pastoris; Append Mart., n. 7).
- CAPUT XXXVII. Temporalis profectus derelinquendus est propter amorem charitatis.
1. Abbas Sisoius dixit: Cum fuissem aliquando in mercato, et sportellas meas fratri venderem, videns quia iracundia approximabat mihi, dimisi vascula mea fugiens (Append. Mart., n. 11) 2. Dixit abbas Joannes: Ascenderam aliquando per viam eremi in Scythi, texens plectam; et audivi camelarium (1055A)loquentem sermones vanos, et ne forte irascerer, dimisi plectam meam, et fugi (Append. Mart., n. 12). 3. Interrogavit frater abbatem Pimenium, dicens? Quid est quod Dominus dixit: Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan., XV)? quomodo hoc facit? Respondit senex: Si quis audit verbum malum a proximo suo, et dum possit similia respondere, pugnat tamen in corde suo portare laborem, et vim sibi facit, ne respondeat malum, ut contristet illum; iste talis animam suam ponit pro amico suo (Ruff., lib. III, n. 201. Pelag., libell. XVII, num. 10; Append. Mart., n. 14). 4. Abbas Macarius dixit: Si reminiscimur malorum quae ab hominibus patimur, perdimus memoriae (1055B)virtutem. Item dixit: Si autem recolimus malorum quae nobis a daemonibus mittuntur, sine perturbatione erimus, scientes quod ab initio bona Deus creavit, diabolus vero mala superseminavit. En sunt perditiones innumerae (Pelag., libell. X, num. 34; Append. Mart., n. 15). Et addidit, dicens: Culpa est monachi, si laesus a fratribus, primus in charitate purgato corde non occurrit (Joan., libell. I, n. 7; Append. Mart., n. 16). Nam Sunamitis non meruisset recipere Elisaeum prophetam in domum suam, nisi quia cum nullo alio habuit causam. Sunamitis enim in persona est animae, Elisaeus vero in persona Spiritus sancti 682 figuratus; quia nisi pura sit anima, non meretur suscipere Spiritum Dei. Ita ira inveterata excaecat oculos cordis, et animam excludit ab oratione.
- CAPUT XXXVIII. Quid lamentatio vel paupertas, quae fit propter Deum, operetur.
1. Sanctum Antonium requisivit frater, dicens: (1055C)Quid faciam pro peccatis meis? Respondit: Qui vult liberari a peccatis, fletu et planctu liberabitur ab eis; et qui vult aedificari in virtutibus, per fletum lacrymarum aedificatur. Ipsa laudatio psalmorum planctus est. Memento exemplum Ezechiae regis Judae, sicut scriptum est per Isaiam prophetam (Isai. XXXVIII), qui flendo non solum sanitatem recepit, sed etiam per quindecim annos augmentum vitae promeruit, et supervenientem hostis exercitum, videlicet centum et octoginta quinque millium, per lacrymarum ejus rigationem, virtus Domini in mortem prostravit. (1055D)Sanctus Petrus apostolus flendo recepit quod in Christum negando commiserat. Maria. quia cum lacrymis rigavit pedes Domini, meruit audire se optimam partem elegisse. Ipse timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi. 2. Beatus Macarius dixit: In veritate, si facta est monacho despectio quasi laus, paupertas sicut divitiae, inopia sicut epulae, nunquam moritur (Append. Mart., n. 23). Impossibile est bene credentem, et pie colentem Deum, cadere in passionem immundam et in errorem daemonum
- CAPUT XXXIX. In hac vita homo requiem invenire non potest.
1. Abbatem Sisoium requisivit frater: Post quantum (1056A)tempus debet homo a se abscindere passiones (Append. Mart., n. 26)? Respondit: Scriptum est in Evangelio: Quia peccatores Deus non audit; sed qui cultor Dei est, et voluntatem ejus facit (Joan. IX). Ideo cum venerit impugnatio, abscide illam, quia fragilis est anima; ante armetur quam a peccatis inquinetur. 2. Abbatem Pimenium interrogavit frater: Quid faciam, quia conturbant me cogitationes sedentem in cella? Respondit: Neminem despicias, nullum dijudices, de nullo male loquaris; et Deus dabit tibi requiem, et statuet sessionem tuam sine conturbatione (Ruff., lib. III n. 100; Pelag., libell. IX, n. 8; Append. Mart., n. 39). Custodiam enim seniorum, et quietem ipsorum considera. Meditare in divinis (1056B)officiis, et scias horas canonicas die ac nocte. Timor Domini non discedat a corde tuo: et non glorieris, neque te aestimes cum justis; et ex omni virtute tua custodi, ut non facias propriam voluntatem. 3. Idem dixit: Sicut ad succensam ollam muscae non appropinquant; si vero tepida fuerit, insidunt in eam, et faciunt vermes; ita et monachum succensum igne divini Spiritus, daemones tugiunt; tepidum vero illudunt et insequuntur (Ruff., lib. III, n. 204; Append. Mart., n. 42).
- CAPUT XL. Unde vitia oriuntur.
1. Sanctum Antonium requisivit frater: Quomodo Deus repromittit bona animae per assiduitatem Scripturarum, et non vult anima in bonis permanere, sed (1056C)declinat ad transitoria, caduca, et immunda? Respondit: Ad hoc jungitur quod Psalmista ait: Iniquitatem si conspexi in corde meo, non exaudiet Deus (Psal. LXV). Ignoras quod cum venter plenus fuerit esca, statim ebulliunt magna vitia, quae Salvator noster per Evangelium praedixit: Non coinquinat, quod in os intrat, animam hominis; sed de corde exeunt, quae in interitum demergunt hominem (Matth. XV). Vide quid dixerit primum: Cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, et blasphemiae. Quia qui necdum gustavit dulcedinem coelestium, ut ex toto corde exquirat Deum, ideo ad immunda revertitur. Quis poterit recte dicere? Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Psal. LXXII).
- CAPUT XLI. Qualiter virtutes obtinere oportet.
1. Quemdam senem requisivit frater, dicens: Doce (1056D)me, Pater (Append. Mart., n. 46). Et dixit ei: Vade, ama tibi ipse vim facere. Evagina gladium tuum, et exi in bellum. Dixit ei frater: Non me permittunt cogitationes. Respondit senex: Scriptum est: Invoca me in die tribulationis tuae: eripiam te, et glorificabis me. Invoca ergo Deum, et eripiet te (Psal. LXXX). 2. Perrexerunt duo fratres ad unum senem sanctum in Scythi sedentem singularem; dixitque unus ex illis: Abba, omne Vetus et Novum Testamentum memoriter didici (Pelag., libell. X, n. 94). Dicit ei senex: Implesti aerem verbis. Et alter dixit: Ego et (1057A)Vetus et Novum Testamentum totum scripsi, et penes me habeo. Et huic respondit: Et tu implesti fenestras tuas chartis. An ignoratis qui dixit: Regnum Dei non est in sermone, sed in virtute (I Cor. IV)? Et iterum: Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II). Inquirebant ergo ab eo viam salutis. Ille autem dixit eis: Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX), et humilitas cum patientia. Omnibus his insertis utentibus, pauca sufficiunt.
- CAPUT XLII. Quomodo in caenobiis vivendum sit.
683 1. Cum quidam adolescens frater abbatem Agathonem requireret, dicens: Volo permanere cum fratribus; dic mihi quomodo habitem cum ipsis? (1057B)Respondit ei senex: Observa prae omnibus hoc, ut qualis primo die ingrederis apud ipsos, talis reliquum peragas tempus, et cum quiete adimplebis peregrinationem tuam (Ruff., lib. III, n. 198; Pelag., libell. X, num. 8). Custodi enim, ne quando fiduciam loquendi assumas, dicente Apostolo: Nemo militans Christo, implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II). 2. Item dixit Agathon: Si habitas cum proximo, esto sicut columna lapidea, quae si injuriatur, non irascitur; si glorificatur, non extollitur (Append. Mart., num. 10). 3. Abbas Pimenius abbatem Nesteronem sedentem in coenobio requisivit, dicens: Unde adeptus es hanc virtutem, frater, ut quotiescunque tribulatio (1057C)contigit in coenobio, neque loquaris, neque mediator accedas (Pelag., libell. XV, num. 30)? Et cum nollet dicere, postea compulsus a sene, dixit: Indulge mihi, abba, quia in principio quando ingressus sum, dixi cogitationi meae: Ecce tu et hic asinus estis pares. Sicut enim hic asinus vapulat, et non loquitur; injuriatur, et nihil respondet; ita ergo esto et tu, nam sic dicit et psalmus: Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Psal. LXXII) 4. Cum aliquando gens Mazicorum in Scythi superveniens, multos ex Patribus occidisset, abbas Pimenius una cum alio Patre seniore, nomine Anub, et cum aliis quinque Patribus fugiens inde, venit ad locum qui dicitur Terenuthi; et invenerunt ibi templum antiquum desertum, et manserunt in eo hi septem (1057D)pariter, donec cognoscerent ubi unusquisque in Aegypto mansurus esset. Decreverunt autem inter se, dicentes: Septimana hac unusquisque requiescat apud se, et alter ad alterum non loquatur. Cum autem id facerent, erat in templo illo statua cujusdam idoli. Abbas ergo Anub exsurgens, mane lapidabat eam in facie; et vespere veniens, dicebat ad eam: Peccavi, indulge mihi. Et sic fecit per totam hebdomadam. Die autem Sabbati, cum venissent pariter, dixit ei abbas Pimenius: Quid voluisti hac tota hebdomada facere, ut homo fidelis diceres idolo, Indulge mihi. Dixit ei senex Anub: Hoc ego propter vos feci; dicite mihi, nunquid quando hoc idolum (1058A)lapidabam, locutum est aut iratum? aut quando indulgentiam petebam, nunquid exaltavit se aut gloriatum est? Cui abbas Pimenius respondit: Non utique. Tunc dixit senex: Fratres ecce septem sumus, si vultis ergo pariter manere, ut lucrum animae faciamus, sit idolum nobis istud in exemplum, ne quando injuriatur aliquis, irascatur; ne quando ab eo venia petitur, glorietur, aut extollatur si autem ita non vultis, unusquisque vadat quo vult. At illi projicientes se in terram, spoponderunt se ita facturos: et sic permanserunt per multos annos, cum magna humilitate et abstinentia, unum ex ipsis facientes dispensatorem. Et erat eis perfectio, et unum desiderium; et quidquid positum esset in mensa, reficiebantur, nullo dicente: Affer nobis illud: aut, (1058B)Istud nolo comedere. Quatuor siquidem horas dormiebant in nocte, et quatuor psallebant, et quatuor operabantur. In die vero per intervalla horarum officiis divinis insistebant, operantes et legentes, et fundentes folia palmarum, usque ad horam nonam. Post hoc vero victum sibi praeparabant, colligentes quasdam herbas terrae.
- CAPUT XLIII. Quae sit observantia spiritualis disciplinae.
1. Quidam frater (Append. Mart., n. 106) requisivit sanctum Serapionem abbatem, habentem sub regimine suo decem millia monachorum, dicens: Alii fratres de coenobio elegerunt me, ut ego illis praecipiam; ostende mihi quomodo jubes? Respondit Serapion: (1058C)Durum est meum fortasse imperium. Nam Dominus noster Jesus Christus per Evangelium suum instruit, dicens: Si diligitis me, mandata mea servate (Joan. XIV). Et cum discipuli de primatu inter se disceptarent, quis eorum esset senior, ait ad eos: Si quis voluerit inter vos major fieri, erit vester minister, et quicunque voluerit in vobis prior esse, erit omnium servus (Marc. X). Petrus apostolus, in epistola sua, monet pastores: Pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes, non coacte, sed voluntarie secundum Deum; nec turpis lucri gratia, sed forma estote gregis; et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam (I Pet. V). Ita facito prius quod praecipis, ut non tantum illis praecepta, sed formulam praebeas, ut tua imitentur (1058D)exempla. Ne sis mercenarius, sed pastor ovium, quia Salvator noster beatum dixit, quem constituit super familiam suam, ut det illis cibum in tempore (Matth. XXIV). 2. Interrogavit abbas Moyses abbatem Silvanum, dicens: Potest homo per singulos dies apprehendere conversationis initium? Respondit: Oportet enim apprehendere unumquemque aliquid ex omnibus (Append. Mart., n. 108). Surgens mane, sumat initium sapientiae: in omni virtute, et in omni mandato Dei, in 684 magna patientia, et longanimitate, et charitate Dei, cum humilitate animae et corporis, in multa sustentatione et commoratione cellae, in oratione (1059A)et deprecatione, cum gemitu, cum puritate cordis et oculorum, et custodia linguae ac sermonum, in abrenuntiatione rerum materialium, desideriorum carnis, cruciationem habentes in certamine, in continentia spiritali et agone pugnae, in poenitentia et luctu, in simplicitate animae et taciturnitate, in jejuniis et vigiliis nocturnis, in operatione manuum, secundum quod dicit apostolus Paulus, operantes manibus vestris, in fame et siti, in frigore et nuditate, in laboribus et angustiis et persecutionibus, in foveis et speluncis et cavernis (II Cor. XI). Esto factor verbi, et non auditor tantum (Jac. I), operans talentum in duplum, habens vestem nuptialem, firmatus supra firmam petram. Eleemosyna et fides non te derelinquant. Cogitans (1059B)esto, omni die mortem vicinam esse: et quasi jam clausus in monumento, nihil de hoc saeculo cures, quia sollicitudo saeculi et cupiditas divitiarum, haec sunt spinae, quas Dominus cavere dixit in Evangelio, quae bonum semen suffocant (Luc. VIII). Inedia escarum, humilitas et luctus non recedant a te, quia Dominus dissipat ossa hominum sibi placentium. Timor omni hora permaneat in te, sicut scriptum est: Propter timorem tuum, Domine, in utero concepimus, et doluimus, et peperimus spiritum salutis (Isaiae XXVI). Haec ergo, et si qua alia virtus est, in his prospice; et ne te mensures cum magnis, aut justum te aestimes; sed te crede inferiorem esse totius creaturae, id est, viliorem quovis homine peccatore. Qui se existimat aliquid esse, cum nihil sit, (1059C)ipse se seducit (Galat. VI). Non dijudices proximum, neque despicias aliena delinquentium, sed tua plange peccata, et de nullius hominis actu sollicitus sis. Esto mansuetus spiritu, et non iracundus. Nihil in corde tuo, neque odium, neque contra inimicum aliquid sine causa habeas; neque despicias eum in tribulatione ejus, neque reddas malum pro malo, sed esto pacificus cum omnibus: hoc est vinculum perfectionis. Non te credas malum facienti, neque congaudeas ei qui fecit proximo suo malum. Non detrahas aliis quia Deus judex et testis est in omnibus. Ne oderis aliquem propter peccatum ejus, quia scriptum est: Nolite judicare, ut non judicemini (Matth. VII). Dum alium arguis, vide ne pejora committas. Non despicias peccantem, sed ora pro illo, ut Deus illi (1059D)det conversionem ad poenitentiam; et si audieris de aliquo quod agat, iniqua, responde dicens: Nunquid ego horum sum judex? homo sum peccator, mortuus sub peccatis meis. Mortuus enim causam non habet curare pro aliquo. Qui haec omnia procurat et cogitat, operarius est omnis justitiae, dum de Christo redemptore nostro propheta denuntiet, dicens: Ego autem sum vermis, et non homo (Psal. XXI). Et alius propheta Habacuc dicit: Lapis de pariete clamavit, et scarabeus de ligno loquitur (Habac. II); nos vero dum in multis extollimur, in multis supplantamur. Qui vero haec custodit, vivit sub gratia et virtute Domini nostri Jesu Christi.
- CAPUT XLIV. De meditationibus duodecim anachoretarum.
(1060A) Anachoretae aliquando sapientes, sancti et spiritales, duodecim numero, congregati in idipsum, ex petierunt a semetipsis, dicere unumquemque quae emendaverit in cella sua, et quam meditationem meditatus sit spiritaliter.
1. Et dixit primus, qui et senior eorum: Ego, fratres, ex quo coepi quiescere, totum crucifixi meipsum his quae extrinsecus sunt actionibus, reminiscens quod scriptum est: Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum (Psal. II). Et velut murum faciens inter animum et corporales actus, dixi in mente mea: Quemadmodum is qui intra murum est, stantem foris non videt; sic (1060B)nec tu velis exteriores actus aspicere, sed teipsum intuere, sustinens quotidie spem Dei. Sic autem habeto malignas cogitationes aut malas concupiscentias, sicut serpentis et scorpionum prolem. Si quando autem eas in corde meo nasci sensero, attendens illas cum comminatione et ira arefacio eas; nec unquam cesso, irascens corpori et menti meae, ne quid pravum faciat. 2. Secundus ait: Ego dixi, ex quo renuntiavi terrae: Hodie renatus es, hodie coepisti servire Deo, hodie hic inhabitare coepisti: sic esto quotidie peregrinus, et crastino liberandus. Hoc mihi quotidie consulebam. 3. Tertius dixit: Ego diluculo ascendo ad Deum meum; et adorans illum, jacto me in faciem meam, (1060C)confitendo culpas meas; et sic descendens, adoro angelos Dei, rogans illos supplicare Deo pro me, et omnem creaturam. Et cum ista adimplevero, vado ad abyssum; et quid Judaei faciunt, Jerosolymis euntes, concidentes se, et lacrymantes ac lugentes casum patrum suorum, hoc ego circuiens et exspectans, propria membra tormentis subdo, et cum plorantibus ploro. 4. Quartus ait: Ego sic sum, ac si in monte Olivarum sedens cum Domino et discipulis 685 ejus. Et dixi mihi: Nullum agnoscas secundum carnem, sed cum his esto semper coelestis conversationis imitator, sicut bona Maria Magdalena ad pedes Jesu sedens, et verba ejus audiens. Efficiamini sancti et perfecti sicut et Pater vester qui in coelis est (Matth. (1060D)V). Et, Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). 5. Quintus ait: Ego angelos aspicio, ascendentes et descendentes ad vocationem animarum, et semper finem meum opperior, dicens: Paratum cor meum Deus, paratum cor meum (Psal. CVII). 6. Dixit sextus: Ego per dies singulos statui verba mea audiri a Domino, putans mihi dici: Laborate propter me, et ego quiescere faciam vos. Adhuc modicum decertate, et videbitis salutare meum et gloriam meam. Si diligitis me, si filii mei estis, ad Patrem rogantes revertimini. Si fratres mei estis, erubescite pro me, quemadmodum propter vos multa (1061A)perpessus sum. Si oves meae estis, Dominicam passionem sequimini. 7. Septimus ait: Ego ista assidue meditor, et sine intermissione colloquor mihi, fidem, spem et charitatem; ut spe quidem gaudeam, dilectione vero neminem aliquando contristem, et fide corroborem. 8. Octavus ait: Ego volentem diabolum exspecto, quaerentem quem devoret. Et ubicunque ferit, exspecto illum interioribus oculis meis, et Dominum Deum adversus illum interpello, ut sine effectu maneat, et in nullo praevaleat, maxime in timentibus Deum. 9. Nonus ait: Ego quotidie ecclesiam intellectualium virtutum exspecto, Dominum gloriae in medio earum video super omnes splendentem. Quando (1061B)autem abscedam ab eo, ascendo in coelum, exspectans admirandas pulchritudines angelorum, et quos emittunt hymnos incessabiliter Deo, et dulces eorum cantilenas; differorque sonis ac vocibus et suavitate, ut libeat reminisci quod scriptum est: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiant firmamentum (Psal. XVIII). Et omnia quae super terram sunt, sicut cinerem et stercora opinor. 10. Decimus ait: Ego angelum meum assistentem mihi juxta me exspecto; et custodio memetipsum, quod scriptum est reminiscens: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear (Psal. XV). Timeo igitur eum, ut custodientem vias meas, et quotidie ascendentem ad Deum, et insinuantem actus meos et (1061C)verba. 11. Undecimus ait: Ego personam imponens virtutibus, veluti si abstinentiae, castitati, benignitati, dilectioni, in meipsum steti: et circumdans mihi illas, et ubicunque iero, dico mihi ipsi: ubi sunt sequaces tuae? Ne pusillanimis sis, ne deficias, habens juxta te ea semper. Quaecunque libent, loquere de virtute, ut post mortem testificentur de te coram Deo, quia invenerunt requiem in te.(1062A) 12. Duodecimus ait: Vos quidem, Patres, coelestem habentes conversationem, coelestem et sapientiam possidetis. Nihil mirum. Elevatos vos operibus video, et superiora sectantes. Quid dicam? Virtute enim etiam transpositi estis terram, vosmetipsos ex toto alienantes ab ea. Quid dicam? Vos terrenos angelos et coelestes homines dicens, non peccaverim. Ego vero me his indignum judicans, video quod peccata mea, ubicunque iero, praecedunt me semper ad dexteram et ad sinistram: in infernum vero adjudicavi meipsum, dicens: Esto cum his quibus dignus es, istis post modicum annumeraberis. Video igitur ibi pares gemitus et incessabiles lacrymas, quae a nullo referri queunt. Aspicio quosdam stridentes dentibus, et salientes toto corpore, et trementes (1062B)a capite usque ad pedes. Et jactans me super terram, et amplectens cinerem, deprecor Deum, nunquam casuum me illorum experimenta accipere. Video et mare ignis bullientis immensibile, et circumflentes et mugientes, ut putent aliqui usque ad coelos attingere fluctus ignis, et in tremendo illo mari innumerabiles homines dejectos ab agrestibus: et una voce omnes illos clamantes et ululantes simul, quales nemo super terram ululatus et voces unquam audierat, et sicut arentia omnis virgulti cremare, misericordia autem Dei avertente se ab illis propter injustitias eorum. Et tunc lamento genus hominum, quod audeat loqui vel cuilibet attendere, tantis mundo repositis malis. Et in his teneo mentem meam, luctum meditans, quod ait Dominus, indignum me (1062C)coelo et terra judicans, reputansque quod scriptum est: Factae sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI). Haec sapientium et spiritualium responsa Patrum. Et veniat et in nos digna memoria, ut narrationem conversationis opere ostendere possimus, ut facti invituperabiles, et perfecti, et irreprehensibiles, placeamus Salvatori nostro. Cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
(no app