Verba seniorum (Ioannes subdiaconus)

This is the stable version, checked on 9 Decembris 2021. 1 pending change awaits review.

AuInJoS.VerSen3 73 Auctor incertus; Joannes subdiaconus Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin LIBELLUS PRIMUS. De praevidentia seu contemplatione. Abiit aliquando Zacharias ad abbatem suum Silvanum, et invenit eum in excessu mentis, et erant manus ejus extensae in coelum. Et cum vidisset ita, clausit ostium, et exiit; et intrans circa horam sextam atque nonam, invenit eum eodem modo; circa decimam vero horam pulsavit, et ingressus, invenit eum quiescentem, et dicit ei: Quid habuisti hodie, Pater? Qui dixit ei: Infirmatus sum hodie, fili. Ille vero tenens pedes ejus, dicebat: Non te dimittam, nisi mihi indicaveris quid vidisti. Respondit ei senex: Ego in coelum raptus sum, et vidi 645 gloriam Dei, et illic steti usque modo, et nunc dimissus sum.

2. Dixit sancta Syncletica: Efficiamur prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae, ut astute intelligamus laqueos diaboli; nam prudentes fieri sicut serpentes dictum est, ut non ignoremus impetus diaboli et artes ejus. Etenim simile aliquid ex alio simili superatur, nam et simplicitas columbae demonstratur. 3. Dicebat quidam Patrum: Quia dum sederent aliquando seniores et loquerentur de aedificationibus, erat inter eos unus praevidens; et vidit angelos manus agitantes et lavantes eos (Ruff., l. III, n. 35). Ut autem venisset locutio saecularis, discedebant angeli, et volutabantur porci in medio pleni fetoribus, et polluebant eos; cum autem rursus loquerentur de aedificatione, veniebant iterum et lavabant eos angeli. 4. Dixit quidam senex: Hoc est quod scriptum est: Super duobus et tribus peccatis Tyri avertam me, super quatuor autem non avertam (Amos I); cogitare malum, et consentire cogitatui, et loqui; quartum vero est perficere opus. In hoc ergo non avertitur ira Domini. 5. Dicebant de quodam sene magno in Scythi: Quotiescunque fratres aedificabant cellulam, egrediebatur cum gaudio, et ponens fundamentum non discedebat donec commoraretur; aliquando autem exiens ad fabricandam cellam contristabatur valde. Et dicunt fratres: Quare tristis ac moestus es, abba? Qui dixit eis: Desolandus est locus iste, filii. Ego enim vidi quoniam accensus est ignis in Scythi, et accipientes fratres palmas caedentes extinxerunt eum; et iterum accensus est; et accipientes fratres rursus palmas caedentes exstinxerunt eum; tertio accensus est et implevit totam Scythim, et jam non potuit exstingui. Ideo ego contristor ac moestus sum. 6. Dixit quidam senex: Scriptum est; Justus ut palma florebit. Significat autem hic sermo bonorum actuum fructum altum et rectum ac dulcem: est vero in palma unum incarduum, et ipsum candidum omnem habens operationem in se; simile autem et super justo reperitur; unum enim ei et simplex est cor, ad Deum tantum respiciens. Est autem et album, habens illuminationem fidei, et omnis operatio justi in corde ipsius est; nam et acumen stimulorum ejus, adversus diabolum est propugnaculum. 7. Dixit aliquando alter senex: Sunamitis Elisaeum suscepit, eo quod non haberet affectum cum aliquo homine (Pasch., c. 37, n. 4, nomine Macarii; Append. Mart., n. 16). Dicitur Sunamites personam habere animae, Elisaeus vero personam Spiritus sancti. Quacunque ergo hora recedit anima a saeculari confusione et perturbatione, adveniet ei Spiritus Dei, et tunc poterit parere cum sit sterilis. 8. Alius quidam Patrum dixit: Quia oculi porci naturale habent figmentum, ita ut necessitate semper intendant in terra, nec aliquando possint respicere ad coelum. Sic ergo et anima ejus qui in dulcedine delectatur voluptatum, semel delapsa in luxuriae coenum, difficile potest respicere ad Deum, aut sapere aliquid dignum Deo. 9. Fuit quidam magnus inter praevidentes; hic affirmabat dicens: Quia virtutem, quam vidi stare super baptisma, vidi etiam super vestimentum monachi, quando accipit habitum spiritualem. 10. Cuidam seni data est gratia videndi quae fiebant, et dicebat: Quia vidi in coenobio aliquando meditantem in cella fratrem, et ecce daemon veniens stabat foris cellam. Et dum frater ille meditaretur, non praevalebat ingredi; cum autem cessasset meditando, tunc ingrediebatur ille daemon. 11. Dicebant de quodam sene, quia deprecatus est Deum, ut videret daemones. Et revelatum est ei: Non opus habes videre eos. Senex autem rogabat dicens: Quia, Domine, potes me protegere gratia tua. At vero Deus revelavit oculos ejus, et vidit eos, quia tanquam apes sic circumdant hominem, stridentes dentibus suis super eum; Angeli vero Dei increpabant eos. 12. Dixit quidam senex: Quia duo fratres erant ei vicini, unus peregrinus, et unus inchoris: erat autem peregrinus ille modicum negligentior; ille vero inchoris studiosus valde. Contigit autem ut dormiret ille peregrinus in pace. At ille senex vicinus eorum cum esset praevidens, vidit multitudinem angelorum deducentem animam ejus; et cum perveniret ad coelum ut intraret, facta est quaestio de illo. Et venit vox de super dicens: Manifestum est quia modicum negligentior fuit, sed propter peregrinationem ejus aperite ei. Et post haec dormivit et ille inchoris, et venit omnis cognatio ejus ad eum. Cernens vero ille senex non venire angelos ad deducendam animam ejus, miratus est; et cadens in faciem suam in conspectu Dei, dixit: Quomodo peregrinus ille cum negligentior fuerit talem gloriam habuit, et hic cum studiosus esset nihil hujusmodi meruit? Et venit ei vox dicens: Hic studiosus cum venit ut dormiret. aperuit oculos suos, et vidit parentes suos flentes, et consolata est anima ejus. Peregrinus vero 646 ille, licet negligentior fuerit, nullum suorum vidit; et flevit, et Deus consolatus est eum 13. Narravit alter quidam Patrum, quia erat aliquis solitarius in eremo Nilopoleos, et ministrabat ei quidam saecularis, sed fidelis. Erat autem et in eadem civitate homo, qui erat dives, et impius. Contigit autem ut moreretur ille dives, et ducebat eum tota civitas simul et episcopus cum lampadibus. Egressus est autem et ille qui ministrabat illi solitario, secundum consuetudinem portans illi panes; et invenit, quia comederat eum bellua, et cecidit in faciem suam in conspectu Domini, dicens: Non surgam hinc, donec demonstretur mihi a Deo quae sunt haec; quia ille quidem impius talem apparatum habuit in deducendo; hic vero, qui servivit tibi die noctuque, ista pertulit. Et ecce angelus Domini veniens dixit ei: Ille impius habuit parvum opus bonum in hoc saeculo, et recepit illud hic, ut illic nullam requiem inveniat: iste autem solitarius, quia homo erat ornatus ad omnem virtutem, habebat vero et ipse, ut homo, modicum aliquid culpae, et recepit illud hic, ut ibi inveniatur purus coram Deo. Et ita consolatus in his verbis, abiit glorificans Deum super judicia ejus, quia vera sunt. 14. Sancti Patres de Scythi prophetaverunt de ultima generatione, dicentes: Quid operati sumus nos (Ruff., l. III, n. 197)? Et respondens unus ex illis vir magnae vitae, nomine Cyrion [ Al., Squirion, vel Isquirion, vel Histirion] dixit: Non mandata Dei custodimus. At illi respondentes dixerunt: Hi vero qui fuerint post nos, quid erunt facturi? Qui dixit eis: Dimidium operis nostri operaturi sunt. Et dixerunt ei: Hi autem, qui post ipsos fuerint, quid facient? Qui respondit: Omnino non habebit operationem generatio illa ventura. Esse autem illis video tentationes, et qui reperti fuerint probati in tempore illo, meliores super nos et Patres nostros erunt. 15. Narravit quidam senex, dicens: Quia erat quaedam virgo provecta aetate valde, quae profecerat in timore Dei. Et interrogata a me, quae res eam ad hanc adduxerit conversationem; illa ingemiscens coepit dicere: Mihi quidem, o mirabilis vir, cum adhuc essem parvula, erat pater modestus ac mansuetus moribus, debilis vero et infirmus corpore: qui ita vixit curam sui agens, ut vix aliquando videretur ab his qui in eodem habitabant vico: terram autem suam assidue operabatur, et ibidem semper occupabat vitam suam. Si quando fortasse sanus fuisset, fructus culturae suae domi portabat; plurimum autem temporis in lecto et languoribus detinebatur, tantaque ei erat taciturnitas, ut ignorantibus eum sine voce crederetur esse. Mater vero mihi erat e contrario curiosa absque modo, et quae ultra omnes quae erant in regione hac turpior esset; sermones vero ejus ita ad universos movebantur, ut putaretur omne corpus ipsius lingua esse: lites frequentius commovebantur ad omnes ab ipsa; in ebrietate autem vini, cum viris luxuriosis demorabatur. Dispensabat autem et ea quae intus domi erant tanquam meretrix pessima, ut etiam substantia multa valde non potuerit nobis sufficere; nam huic a Patre meo delegata erat dispensatio domus: corpore autem suo ita in turpitudine abutebatur, ut pauci de vico ipso potuerint effugere libidinem ejus. Nunquam corpori ejus morbus occurrit, nec dolorem aliquem sensit vel aliquantulum, sed a nativitate sua usque ad ultimum diem integrum sanumque corpus suum possedit. Inter haec contigit ut pater meus longa aegritudine fatigatus moreretur, et continuo aer commotus est, et pluvia et coruscationes atque tonitrua aerem conturbabant, et neque nocte neque die imber cessando triduo super lectum sine sepultura fecit eum manere, ita ut homines vici illius moventes capita admirarentur quod tam malum universos lateret, dicentes: Sic enim Dei erat inimicus, ut nec terra eum recipiat ad sepulturam. Sed tamen ne intra domum dissoluta membra ejus ingressum prohiberent habitantibus, imminente adhuc aere turbido et pluvia descendente, vix aliquo modo eum sepulturae tradidimus. At vero mater mea post haec licentia plurima accepta, cum improbitate maxima corporis sui libidine abutebatur, et prostibulum deinceps faciens domum nostram in multa luxuria vixit atque deliciis. Et dum adhuc parvula essem, et deficeret nobis substantia nostra, vix aliquando cum timore, sicut mihi videtur, morte illius adveniente tantam meruit funeris prosperitatem, ut etiam putaretur aer simul in exsequiis deducere funus ejus. Ego vero post obitum ejus puellarem egressa aetatem, et desideria titillationesque jam corporis cum me permoverent, in quadam die ad vesperam, ut fieri solet, cogitare coepi atque considerare cujus vitam eligerem imitandam; utrum patris, qui modeste, et mansuete, et sobrie vixit; sed rursum recogitabam illud, quia nihil in vita sua consecutus est boni, sed per omne tempus in infirmitate et tribulatione consumptus esset, ita finem vitae accipiens, ut nec sepulturam ejus terra reciperet. Si igitur bona esset hujusmodi conversatio apud Deum, quare 647 ergo tantum malorum consecutus est pater meus, qui sic vivere elegit? Sed sicut mater, inquit cogitatus meus, bonum est vivere, tradere voluptati, luxuriae ac libidini corpus; etenim illa nullum opus turpe praetermisit; in ebrietate autem omne tempus incolumis atque prospere degens, ita vitam suam explevit. Quid ergo? Sic oportet me vivere, sicut mater vixit; melius est enim propriis oculis credere his quae manifeste cognita sunt, et nihil praetermittere. Et cum placuisset mihi miserae eidem me constituere vitae, supervenit nox, et sopor continuo mihi accessit. Post hos sermones astitit mihi quidam grandi quidem corpore, aspectu autem horribilis; deinde intuendo me perterrens, iracunda visione et aspera voce interrogabant me: Dic mihi, inquit ille, quae sunt cogitationes cordis tui? Ego autem ab aspectu ejus et habitu tremefacta, neque aspicere in eum audebam. Majore vero voce usus, iterum jussit ut ea quae mihi placuerant pronuntiarem. Ego autem prae timore dissoluta, et omnes oblita cogitatus, nihil esse dicebam. Ille vero negante me revocabat universa ad memoriam, quae in corde meo meditata eram. Ego autem convicta et ad precem conversa, supplicabam veniam consequi, et causam ei narrabam hujusmodi cogitatus. Qui ait mihi: Veni et vide utrosque, patrem et matrem, et quam volueris vitam deinde elige tibi; et apprehendens mihi manum, trahebat. Ducens autem me in quemdam campum magnum, habentem paradisos multos et diversos fructus, et varias arbores, et pulchritudinem inenarrabilem, introduxit me intus illic. Occurrens autem mihi pater meus, amplexatus est me, et osculabatur, filiam me vocans. Ego vero circumplexa eum, rogabam ut manerem cum ipso. At ille, Nunc, inquit, non potes hic esse; si vero mea sequi vestigia volueris, venies huc non post multum tempus. Cum autem adhuc ego deprecarer manere cum ipso, trahens me rursum manu, qui me ibi duxerat: Veni, ait, ostendam tibi et matrem tuam, quae igne exuritur, ut scias ad quem horum debeas declinare vitam tuam. Statuens autem me in domo tenebrosa atque obscura, omni stridore perturbationeque repleta, ostendit mihi fornacem ignis ardentem et picem ferventem, et quosdam illic terribiles aspectu stantes super fornacem. Ego autem inspiciens deorsum video matrem meam in fornace usque ad collum demersam, stridentem dentibus et igne ardentem, et vermium multum fetorem fieri. Videns autem me illa, cum ululatu clamabat, filiam me vocans: Heu me, filia, de propriis operibus haec patior; quia quasi deliramenta mihi videbantur universa quae de sobrietate erant: opera autem fornicationis et adulterii non mihi credebam esse tormenta; ebrietatem vero et luxuriam non arbitrabar esse poenas; et ecce propter parvam libidinem, quantam recipio gehennam et sustineo poenas; ecce propter exiguas delicias quanta exsolvo tormenta; ecce pro contemptu Dei, quales recipio mercedes; apprehenderunt enim me universa immobilia mala. Nunc est tempus auxilii, o filia; nunc recordare nutrimentorum quae a me consecuta es; nunc retribue beneficium si quid boni aliquando accepisti. Miserere, inquit, mei quae ardeo igni et ab ipso consumor; miserere mei quae in hujusmodi cruciatibus exanimor; miserere mei, filia, et porrigens manum tuam educ me de hoc loco. Me autem recusante hoc facere propter eos qui ibi astabant, rursus cum lacrymis clamabat: Filia mea, adjuva me, et noli despicere fletum propriae matris tuae: memento doloris mei in die parturientis te, et ne me despicias quae gehennae igne depereo. Ego autem a voce ejus lacrymis commota, humanum aliquid patiebar, et coepi cum clamore condolens ei ingemiscere. Exsurgentes vero hi qui erant in domo mea, et accendentes ignem, causam mugitus mei interrogabant me: ego autem narravi eis quae videram. Et sic etiam unum hoc deliberavi, ut patris mei sequerer vitam, certa facta per ineffabilem misericordiam Dei, quae poenae repositae sunt his qui maligne vivere volunt. Siquidem illa beata virgo ex ipsa visione cognoscens, multam esse et bonorum retributionem operum, et malorum actuum turpis vitae maximas esse poenas renuntiabat; ideoque efficiamur melioris consilii nobismetipsis, ut possimus beati fieri. 16. Narravit iterum senex et de quodam episcopo, ut maxime ex eo fiduciam accipientes diligentiam nostram in Deo habeamus ad salutem (Ruff., l. III, n. 166; Pasch., c. 23, n, 1). Nuntiabatur a quibusdam episcopo, qui apud nos consistebat, sicut haec ipse episcopus referebat, quasdam saecularium matronarum duas esse mulieres fideles, quae quasi impudice viverent. Episcopus autem ex his qui ei haec nuntiaverant commotus est, et suspicatus ne forte et aliae hujusmodi essent, ad deprecandum Deum se convertit, inde certus effici rogans, quod et meruit. Post divinam enim illam atque terribilem consecrationem, dum accederent singuli ad participanda sancta mysteria, per vultus eorum cernebat animas, quibus unaquaeque subjaceret peccatis. Et peccatorum 648 quidem hominum videbat facies nigras, quosdam vero ipsorum tanquam ab aestu exustas facies habentes, oculos autem rubeos ac sanguineos; alios autem eorum claros quidem facie, candidos vero amictu. Et alii quidem, dum acciperent corpus Domini, exurebat eos et incendebat; aliis autem sicut lumen efficiebatur in se, et per os ingressum, omne corpus eorum illuminabat. Erant autem inter ipsos etiam qui solitariam vitam elegerant, et hi qui in conjugiis erant, qui et ipsi ita esse videbantur. Deinde convertit se, et coepit etiam ipse mulieribus distribuere, ut cognosceret quales et ipsarum essent animae; et vidit simili modo fieri nigras atque rubeas facies earum, sanguineas quoque et albas. Inter ipsas autem advenerunt et illae duae mulieres, quae accusatae erant illi episcopo, propter quas maxime ad hanc precem et praevidentiam venerat: cernit etiam ipsas, dum accedunt ad sanctum mysterium, clarum habentes vultum et honorificum, candida vero stola circumamictas. Deinde cum et ipsae participatae fuissent mysterio Christi, factae sunt sicut a lumine illustratae. Rursum episcopus ad solitam precem convertebatur, supplicans Deo, et discere cupiens modum revelationum, quae ei demonstratae fuerant. Astitit autem angelus Domini, et de singulis interrogare praecipiebat. Sanctus vero episcopus continuo de illis duabus sciscitabatur mulieribus, si vera esset illa prima accusatio, an falsa; at vero angelus affirmabat vera esse omnia quae dicta de eis fuerant. Episcopus quoque ait ad angelum: Et quomodo in perceptione corporis Christi splendidae erant facies earum, albam autem stolam habebant, lumine quoque fulgebant non parvo? Ait autem angelus: Eo quod resipuerunt de actibus suis, et discedentes ab his lacrymis et gemitibus atque eleemosynis pauperum, per confessionem divinum meruerunt numerum: de caetero in his malis nunquam ambulare promittentes se, si quidem de prioribus delictis veniam mereantur. Propter hoc ergo meruerunt divinam immutationem, et a criminibus absolutae sunt, et vivent deinceps sobrie ac pie, et juste. Episcopus autem mirari se dicebat, non tantum de immutatione illarum mulierum (hoc enim contigit multis fieri), sed Dei donum, qui non solum eas tormentis minime subjecit, sed etiam tantam eis dignatus est donare gratiam. Ait autem angelus ad eum: Admiraris hoc juste, quasi homo; Dominus autem ac Deus noster et vester cum naturaliter sit bonus ac misericors his qui discedunt a propriis delictis, et per confessionem accedunt ad eum non tantum in tormenta eos ire non sinit, sed etiam furorem suum mitigat ab eis, et honore dignos facit; etenim sic dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret pro eo (Joan. III). Qui igitur cum inimici essent homines, mori pro ipsis elegit (Rom. V); non multo magis domesticos effectos eos, et poenitentiam super his quae gesserant agentes, absolvit a poeuis? His vero, quae ab ipso praeparata sunt, bona praestabit fruenda; hoc ergo scito, quia nulla delicta hominum vincunt clementiam Dei: tantum per poenitentiam ea quae pridem quis mala gesserat abluat actibus bonis. Cum enim sit misericors Deus, scit infirmitatem generis vestri, et passionum fortitudinem, et diaboli potentiam atque astutiam, et incidentibus quidem hominibus in peccatis, quasi filiis ignoscit, et exspectat correctionem eorum, patientiam habens in eis. Convertentibus vero atque ejus exorantibus bonitatem, tanquam infirmis compatitur, et absolvit confestim tormenta eorum, et donat eis bona quae praeparata sunt justis. Ait autem episcopus ad angelum: Obsecro te, dic mihi etiam vultuum differentias, in quibus peccatis unusquisque eorum subjaceat; ut etiam et de his agnocens, ab omni liberer ignorantia. Angelus autem dixit ad eum: Hi quidem, qui splendido atque hilari vultu sunt, in sobrietate, et castitate, et justitia vivunt, modesti quoque et condolentes ac misericordes sunt. Hi vero qui nigras habent facies, fornicationis et libidinis operarii sunt, caeterisque sceleribus et delictis dediti. Hi vero qui apparuerunt sanguinei ac ruber, in malignitate et injustitia viventes sunt, amantes detractiones, blasphemi, dolosi, et homicidae sunt. Rursum dicit ei angelus: Adjuva eos, si quidem salutem ipsorum desideras; propterea etiam meruisti orationum tuarum effectum, ut videndo discas discipulorum tuorum peccata et per admonitiones atque obsecrationes, meliores per poenitentiam eos facias ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit a mortuis, Jesu Christo Domino nostro. Quantacunque igitur tibi virtus est et studium ac dilectio circa Dominum tuum Chritum, omnem eorum gere providentiam, ut convertantur a propriis peccatis ad Deum, suadens eis manifeste quibus peccatis subjaceant, ne propriam desperent salutem ex hoc. Poenitentibus quidem illis et convertentibus ad Deum animabus eorum salus erit et opulatio futurorum bonorum; tibi vero erit plurima merces, imitando 649 Dominum tuum, qui coelos quidem reliquit, in terris autem demoratus propter salutem hominum est. 17. Referebat quidam Patrum: Quia tres res sunt honorabiles apud monachos, quibus oportet nos cum timore, et tremore, et gaudio spirituali accedere: communicatio sanctorum sacramentorum, et mensa fratrum, et pelvis in qua fratrum pedes lavantur. Proferebatque exemplum tale, dicens: Erat quidam magnus senex praevidens, et contigit ei ut gustaret cum pluribus fratribus. Et comedentibus illis videbat in spiritu idem senex sedens ad mensam quosdam edentes mel, alios autem panem, alios vero stercus. Et admirabatur intra semetipsum, et deprecabatur Deum, dicens: Domine, revera mihi mysterium hoc, quia idem cibus omnibus appositus est super mensam; in manducando autem ita immutatus videtur; et quidam edunt mei, quidam vero panem, alii autem stercus. Et venit ei vox desuper, dicens: Quia illi qui manducant mel, hi sunt qui cum timore, et tremore, et gratiarum actione edunt ad mensam, et incessanter orant; et oratio eorum sicut incensum ascendit ante Deum, ideoque et mel comedunt. Qui autem panem manducant, hi sunt qui gratias agentes percipiunt ea quae a Deo donata sunt. Illi vero qui stercus manducant, hi sunt qui murmurant et dicunt: Hoc bonum est, illud malum est (I Cor. X). Haec autem talia non oportet cogitare, sed magis glorificare Deum, atque laudes ei offerre, ut et in nobis impleatur illud quod dictum est: Sive manducatis, sive bibitis, sive quid aliud facitis, omnia in gloria Dei facite (I Cor. 10). LIBELLUS SECUNDUS. De sanctis senioribus qui signa faciebant. Dixit abbas Dulas discipulus abbatis Besarionis: Quia ambulantibus nobis secus littus maris, sitivi; et dixi abbati Besariom: Abba, sitio valde (Ruff, lib. III. n. 215). Et cum fecisset senex orationem, dixit mihi: Bibe de mari. Et dulcis facta est aqua, et bibi; ego autem hausi modicam in vase, ne forte iterum sitirem. Quod cum vidisset senex, dixit mihi: ut quid vas implesti aqua? Dixi ei: Ignosce mihi, ne forte iterum sitiam. Et ait senex: Deus qui hic est, et ubique est.

2. Alio quoque tempore, cum necessarium ei esset, fecit orationem, et transivit Chrysoroan fluvium pedibus; ego autem admiratus satisfeci ei, dicens: Quomodo sentiebas pedes tuos, dum ambulares in aqua? Et ait senex: usque ad talum sentiebam aquam, reliqua autem erat solida sub pedibus meis. 3. Rursus euntibus nobis ad alium senem, venit sol ad occasum. Et oravit senex, dicens: Obsecro, Domine, stet sol, donec perveniam ad servum tuum. Et factum est sic. 4. Venit aliquando quidam daemonium habens in Scythi, et facta est pro eo oratio in ecclesia, et non egrediebatur daemon ab eo, quia durus erat (Ruff., lib. III, n. 121; Pasch., c. 14, num. 2). Dicunt autem ad invicem clerici loci illius: Quid faciemus huic daemoni? Nemo potest eum ejicere, nisi abbas Besarion; et si rogaverimus eum pro ipso, neque in ecclesiam veniet. Hoc ergo faciamus: ecce venturus est mane ante omnes in ecclesiam, faciamus eum qui vexatur sedere in loco ipsius, et cum ingredietur, stemus ad orationem, et dicamus ei: Exeita fratrem istum, abba. Fecerunt autem sic. Veniente autem mane sene illo, steterunt ad orationem, et dicunt ei: Excita fratrem istum, abba. Et dixit senex illi patienti: Surge, egredere foras. Et confestim exivit ab eo daemon, et sanus factus est ex illa hora. 5. Dicebant seniores aliquando abbati Eliae in Aegypto de abbate Agathone: Quia bonus frater est. Et dicit eis senex: Secundum generationem suam bonus est. Qui dixerunt ei: Secundum autem antiquos quid? At ille respondens ait: Jam dixi vobis, quia bonus est secundum generationem suam; secundum antiquos vero, vidi hominem in Scythi, qui poterat facere ut sol staret iu coelo, sicut fecit Jesus filius Nave. Et haec audientes obstupuerunt, et glorificaverunt Deum. 6. Dicebant de abbate Macario illo majore, quia ascendens de Scythi, portabat sportas, et fatigatus resedit et oravit, dicens: Deus, tu scis, quia jam non praevaleo. Et mox elevatus, inventus est super flumen (Ruff., lib. III, n. 213). 7. Habebat quidam filium paralyticum in Aegypto, et adduxit eum ad cellam beati Macarii, et relicto eo ad ostium flente, recessit longe (Ruff., lib. III, n. 122). Respiciens ergo senex, vidit puerum plorantem, et dixit ei: Quis te adduxit huc? Qui dixit: Pater meus projecit me hic, et abiit. Et dicit ei senex: Surge, et apprehende eum. Qui statim sanus factus est, et surgens apprehendit patrem suum, et sic abierunt in domum suam. 8. Dicebat abbas Sisois: Quando eram in Scythi cum abbate Macario, ascendimus metere cum eo septem nomina. Et ecce una vidua colligebat spicas de post nos, et non cessabat plorans. Vocavit ergo senex dominum agri illius, et dixit ei: Quid est aniculae huic, quod semper plorat? Qui 650 dixit ei: Quia vir ejus habuit depositum cujusdam, et mortuus est non loquens, et non dixit ubi posuit illud, et vult dominus depositi accipere eam et filios ejus in servitutem. Et ait senex: Dic illi ut veniat ad nos ubi requiescimus in caumate. Et cum venisset, dicit ei senex: Ut quid semper ploras? Quae ait: Vir meus defunctus est, accipiens commendatum alicujus, et non dixit moriens ubi posuit illud. Et dixit ei senex: Veni, et ostende nobis sepulcrum viri tui. Et assumptis secum fratribus abiit cum ea. Et cum venissent ad locum ubi positus erat, dixit ad illam senex: Recede hinc in domum tuam. Et orantibus illis vocavit senex illum qui mortuus fuerat, dicens illi: Ubi posuisti alienum depositum? Qui respondens dixit ei: In domo mea absconditum est sub pede lectuli. Et ait illi senex: Dormi iterum usque in diem resurrectionis. Videntes autem fratres ceciderunt ad pedes ejus; quibus dixit senex: Non propter me factum est hoc, nihil enim sum; sed propter illam viduam et orphanos ipsius fecit Deus hanc rem: hoc enim est magnum, quia sine peccato vult Deus esse animam, et si quid petierit, accipit. Veniens autem nuntiavit viduae illi ubi erat illud commendatum. At illa sumens illud, reddidit domino suo, et liberavit filios suos. Et qui audierunt hoc, glorificaverunt Deum. 9. Transiens aliquando abbas Emilis per quemdam locum, vidit quemdam monachum detentum a quibusdam tanquam homicidam. Accedens autem senex, atque interrogans fratrem illum, et comperto quia calumniabantur ei, dixit ad eos qui eum tenebant: Ubi est ille qui occisus est? et ostenderunt ei. Tunc approximans ipsi defuncto, dicit omnibus: Orate. Ipso vero expandente manus ad Deum, surrexit is qui defunctus erat. Et dixit ei coram omnibus: Dic nobis, quis est qui te interfecit? At ille dixit: Ingressus in ecclesiam commendavi pecunias presbytero, ipse surgens interfecit me, et portans projecit me in monasterium abbatis hujus; sed rogo vos ut tollantur ipsae pecuniae ab eo, et dentur filiis meis. Tunc ait ad eum senex: Vade, dormi, donec veniat Dominus et resuscitet te. Et confestim obdormivit. 10. Venerunt aliquando plures fratres ad abbatem Pastorem (Ruff., l. III, n. 168); et ecce quidam de cognatis ipsius habebat filium, et erat facies ejus per operationem diaboli conversa retrorsum. Videns autem pater ejus multitudinem Patrum, accipiens puerum sedebat foris plorans. Contigit autem ut unus seniorum egrederetur foras. Quem cum videsset, ait: Quid ploras, homo? Qui dixit ei: Cognatus sum abbatis Pastoris, et ecce contigit puero huic tentatio ista; et volens eum huic seni offerre, ut eum curaret, timui; non enim vult nos videre: et nunc si cognoverit quia hic sum, mittit persequens, et minat me hinc. Ego vero videns praesentiam vestram praesumpsi venire hic. Ergo quomodo vis, abba, miserere mei, et introduc intus puerum hunc, et ora pro ipso. Et accipiens eum senex, intravit, et usus est prudenter, et non eum statim obtulit abbati Pastori, sed incipiens a minoribus fratribus dicebat: Consignate puerum istum. Cum autem fecisset omnes per ordinem consignare eum, ad ultimum obtulit eum abbati Pastori, qui nolebat tangere eum. At illi rogabant eum, dicentes: Ut omnes, ita et tu, Pater, fac. Et ingemiscens surrexit et oravit, dicens: Deus, salva plasma tuum, ut non dominetur illi inimicus. Et consignans, curavit eum, et reddidit patri sanum. 11. Narravit quidam Patrum de aliquo abbate Paulo, qui erat in inferiores partes Aegypti, habitans juxta Thebaidam. Hic ergo Paulus tenebat manibus eos, qui dicuntur cornutae, aspides et serpentes atque scorpiones, et scindebat eos per medium. Videntes autem haec fratres, satisfacientes ei, interrogabant eum, dicentes: Dic nobis quid operatus es, ut acciperes gratiam istam? Qui ait eis: Ignoscite mihi, fratres, si quis possederit puritatem, omnia subjiciuntur ei, sicut Adae quando erat in paradiso ante praevaricationem divini mandati. 12. Temporibus Juliani apostate, cum descenderet in Perside, missus est daemon ab eodem Juliano, ut velocius vadens in Occidentem, afferret ei responsum aliquod inde. Cum autem pervenisset ille daemon in quemdam locum, ubi quidam monachus habitabat, stetit ibidem per dies decem immobilis, eo quod non poterat ultra progredi, quia monachus ille non cessabat orando, neque nocte neque die. Et regressus est sine effectu ad eum qui miserat illum. Dixit autem ei Julianus: Quare tardasti? Respondit ei daemon et dixit: Et moram feci, et sine actione reversus sum; sustinui enim decem dies Publium monachum, si forte cessasset ab oratione ut transirem, et non cessavit, et prohibitus sum transire, et redii nihil agens. Tunc impiissimus Julianus indignatus dixit: Cum regressus fuero, faciam in eum vindictam. Et intra paucos dies interemptus est a providentia Dei. Et continuo unus ex praefectis qui cum eo erant, vadens vendidit omnia quae habebat, et dedit pauperibus, et veniens ad senem illum, 651 factus est monachus magnus, et sic quievit in Domino. 13. Venit aliquando quidam saecularis ad abbatem Sosoi in montem abbatis Antonii, habens filium suum secum (Ruff., lib. III. n. 120); et in itinere mortuus est filius ejus, et non est conturbatus, sed cum fide tulit eum ad illum senem, et procidit cum filio suo tanquam poenitentiam faciens, ut benediceretur ab eodem sene. Et surgens pater pueri reliquit filium suum ante pedes ipsius senis, et egressus est foras cellam. Porro senex putans, quia poenitentiam ageret ante pedes ipsius puer ille, dixit ei: Surge, vade foras. Non enim sciebat quia mortuus erat. Et statim surgens egressus est. Et videns eum pater ejus, expavit, et intrans, adoravit senem, et dixit ei causam. Audiens autem hoc senex, contristatus est, non enim volebat hoc fieri. Praecipit itaque ei discipulus senis ut nemini nuntiaret haec usque ad obitum ipsius senis. 14. Tentatus est aliquando Abraham discipulus ejusdem abbatis Sisoi a daemonio; et videns eum idem senex, quia cecidit, surrexit et expandit manus suas ad Deum, dicens: Deus. vis non vis, non dimitto nisi curaveris eum. Et curatus est frater ille. 15. Senex quidam erat solitarius juxta Jordanem fluvium, et ingressus propter cauma in speluncam, invenit ibi leonem, et coepit leo fremere dentibus suis ac rugire. Dixit autem ei senex: Quid angustiaris? est locus qui capiat et me et te. Si vero non vis, surgens egredere hinc. Leo autem non ferens, egressus est inde foras 16. Ascendit quidam senex aliquando in Teremuthim de Scythi, et ibi divertit, videntes laborem abstinentiae ejus, obtulerunt ei modicum vini. Alii autem audientes de ipso adduxerunt ad eum hominem quemdam, daemonium habentem. Coepit autem daemon ille maledicere senem illum, dicens: Ad istum potatorem vini me adduxistis? Et senex quidem propter humilitatem nolebat eum ejicere; propter vero improperium ejus dixit: Credo in Christo, quia prius quam finem faciam, bibens calicem istum, egredieris ab eo. Et cum coepisset senex bibere, clamavit daemon, dicens: Incendis me. Et antequam consummaret bibens, exivit ab eo daemon per gratiam Christi. 17. Misit quidam Patrum discipulum suum haurire aquam: erat autem putens procul valde a cella ipsorum, et oblitus est portare funem secum (Ruff., lib. III, n. 28). Dum vero venisset frater ille ad puteum, et cognovisset quia non portaverat funem, fecit orationem et clamans, dixit: O putee, putee, abbas meus dixit ut implerem lagenam istam aqua. Et continuo ascendit aqua usque ad summum putei, et implevit frater ille lagenam suam, et restituta est iterum in locum suum. LIBELLUS TERTIUS. De conversatione optima diversorum sanctorum. 1. Retulit abbas Dulas, dicens: Ambulantes aliquando in eremo ego et abbas meus Besarion (Ruff., lib. III, n. 194; Pasch., c. 34, num. 3), venimus secus quamdam speluncam: in quam ingressi, invenimus ibi quemdam fratrem sedentem et operantem plectam de palmis: qui noluit respicere ad nos, neque salutare, nec omnino loqui voluit nobiscum. Dixit autem mihi senex: Eamus hinc, forsitan non est animus fratris istius loqui nobiscum. Egressi quoque inde, illico ambulavimus videre abbatem Joannem. Redeuntes vero venimus iterum per speluncam illam, ubi fratrem illum videramus. Et dixit mihi senex: Ingrediamur ad fratrem istum, si forte revelaverit ei Deus loqui nobiscum. Intrantes autem invenimus eum, quia dormierat in pace. At vero senex ait mihi: Veni, frater, colligamus corpus ejus; in hoc ipsum enim misit nos Deus ad recondendum eum. Cum autem colligeremus eum, invenimus quia natura mulier erat. Et admiratus est senex, dicens: Ecce quomodo et mulieres colluctantur adversus diabolum in eremo, et nos in civitatibus dehonestamur. Glorificantes ergo Deum qui protegit diligentes se, recessimus inde. 2. Dicebat Abbas Vindemius, quia narravit abbas Macarius, dicens: Sedente me aliquando in Scythi, descenderunt duo adolescentes peregrini (Ruff., lib. III, n. 195). Unus quidem ipsorum incipiebat mittere barbam, alius vero non adhuc. Venerunt autem ad me, dicentes: Ubi est cella abbatis Macarii? Ego autem dixi eis: Quid eum vultis? Responderunt: Audientes de eo, in Scythi venimus videre eum. Dico eis: Ego sum. Qui poenitentiam agentes, dixerunt: Hic volumus manere. Ego autem cum vidissem eos delicatos, et quasi a divitiis, dixi eis: Non potestis hic sedere. Dixit ille major: Et si non possumus hic sedere, pergemus alibi. Dixi ergo apud animum meum: Ut quid eos persequor, et scandalizantur? Labor ipse faciet eos ut a semet fugiant. Tunc dixi eis: Venite, facite vobis cellulam, si potestis. Dicunt et illi: Ostende nobis tantummodo, et faciemus. Dedi autem eis securim et sportam plenam panibus, et salem; ostendi etiam illis duram petram, dicens: Excidite hic, et adducite 652 vobis ligna de palude; et cum imposueritis tectum, sedete in eodem loco. Ego autem putabam quod fugerent propter laborem. At illi interrogaverunt me: Quid operabimur hic? Dico eis: Plectam de palmis; et sumens folia palmarum de palude, ostendi eis initium plectae, et quomodo consuere deberent. Quibus etiam dixi: Facite sportas, et date custodibus ecclesiae, et ipsi afferent vobis panes. Post haec ergo recessi ab eis: ipsi autem patienter omnia quaecunque dixi eis fecerunt, et non venerunt ad me per tres annos. Sustinui autem et ego luctando cum animo meo, dicens: Putas, quae est horum operatio, quia non venerunt interrogare me de cogitationibus suis? Qui enim de longinquo sunt, veniunt ad me; isti autem de proximo mihi non venerunt ad me: nam nec ad alium abierunt, nisi solum ad ecclesiam cum silentio accipere oblationem. Igitur oravi ego Deum jejunans una septimana, ut demonstraret mihi operationem istorum. Surgens autem post illam septimanam abii ad eos videre quomodo sederent. Et cum pulsassem, aperuerunt mihi, et salutaverunt me tacentes; faciensque orationem, sedi. Innuens autem ille major minori, ut egrederetur, ipse sedit facere plectam, nihil loquens. Et circa horam nonam significavit percutiens, et venit ille minor, et fecit modicam cocturam pulmenti. Apposuit vero et mensam, innuente ei illo majore, et posuit super eam tres paximates, et stetit tacens. Ego autem dixi: Surgite, manducemus. Et exsurgentes manducavimus; attulit vero lagunculam, et bibimus. Cum autem factum esset vespere, dicunt mihi: Vadis hinc? Respondi ego: Non, sed hic dormiam. Posuerunt autem mihi mattam in parte, et sibi in alium angulum a parte: tulerunt etiam cingulos suos, et semicinctia sua, et posuerunt se dormire simul super mattam ante me. Cumque se reclinassent, oravi ad Deum ut mihi revelaret operationem ipsorum. Et apertum est tectum cellae, et facta est lux magna sicut per diem, ipsi vero non conspiciebant lumen illud. Cum vero putarent quia ego dormirem, tetigit ille major minorem in latus. Et surrexerunt atque cinxerunt se, expandentes quoque manus in coelum steterunt cum silentio. Et ego quidem videbam eos, ipsi vero me non videbant. Videbam ergo daemones sicut muscas venientes super illum minorem fratrem, et alii quidem veniebant ut sederent super os ejus, alii vero super oculos. Et vidi angelum Dei habentem gladium ignis circumvallantem eum, atque insectantem ab eo daemones. Illi autem majori non poterant appropinquare. Circa mane vero reclinaverunt se. Et ego feci meipsum quasi evigilantem, et ipsi fecerunt similiter. Dixit autem ille major hunc sermonem tantum: Vis dicimus duodecim psalmos? Dixi: Etiam. Et psallebat ille minor quinque psalmos, senos versus et unum alleluia; et per unumquodque verbum exibat lampas ignis de ore ipsius, et ascendebat in coelum. Similiter autem et ille major cum aperiebat os suum psillens, tanquam fumus ignis egrediebatur de ore ejus, et pertingebat in coelum. Et ego dixi modicum ex animo, sicut et illi, opus Dei. Exiens autem dixi: Orate pro me. Ipsi autem satisfecerunt mihi tacentes. Et cognovi quia ille major perfectus est, illum autem minorem impugnabat adhuc inimicus. Post paucos autem dies dormivit ille major frater, et tertio die ille minor. Et cum aliqui Patrum advenirent abbati Macario, ducebat eos in cellam ipsorum, dicens: Venite videre martyrium horum minorum peregrinorum. 2. Duo quidam Patrum rogabant Deum ut ostenderet eis in quam pervenerint mensuram. Et venit eis vox, dicens: Quia in villa illa quae est in Aegypto est saecularis quidam, Eucharistius nomine, et uxor ejus vocatur Maria; nondum adhuc pervenistis ad mensuram ipsorum. Exsurgentes autem illi duo senes, venerunt in vicum illum. Qui percontantes invenerunt cellulam ipsius, et uxorem ejus. Et dicunt ad illam: Ubi est vir tuus? At illa dicit eis: Pastor est ovium, et illas pascit. Et introduxit eos in domum suam. Cum autem sero factum esset, venit ipse Eucharistius cum ovibus; et videns illos senes, paravit illis mensam, misitque aquam in pelvim, ut lavaret pedes eorum. Qui dixerunt ei: Non gustabimus quidquam, nisi indicaveris nobis operationem tuam. Tunc ille Eucharistius cum humilitate dixit eis: Ego pastor sum ovium, et haec uxor mea est. Cum vero perseverassent illi duo senes, rogantes eum ut omnia denuntiaret eis, ipse nolebat dicere. Tunc dixerunt ei: Dominus nos misit ad te. Audiens autem hoc verbum, timuit, dixitque eis: Ecce istas oves habemus a parentibus nostris, et quidquid ex cis donaverit mihi Deus, facimus illud tres partes: partem unam pauperibus, et unam partem in susceptione peregrinorum, et tertiam partem ad usum nostrum. Ex quo autem accepi uxorem, neque ego pollutus sum, neque illa, sed virgo est, singuli autem remoti a nobis dormimus; et noctu quidem induimus saccos, in die vero vestimenta nostra. Et usque nunc nemo hominum haec cognovit. Cumque haec audissent illi 653 patres admirati sunt, et recesserunt glorificantes Deum. 4. Venit aliquando abbas Macarius ille Aegyptius de Scythi in montem Nitriae in die oblationis, ad monasterium abbatis Pambo, et dixerunt ei seniores loci illius: Dic fratribus verbum aedificationis, Pater. Qui dixit eis: Ego nondum factus sum monachus, sed vidi monachos. Et dixit: Sedente enim me aliquando in cella in Scythi, perurgebant me cogitationes meae, dicentes: Surgens, vade usque in desertum, et considera quod illic vides. Et permansit reluctando hujusmodi animus meus per quinque annos, dicens: Ne forte a daemonibus sit haec suggestio. Cum ergo perseverasset cogitatio ista in me, abii in eremo, et reperi ibidem stagnum aquarum, et insulam in medio ejus. Veniebant quoque diversa animalia eremi, et bibebant ex eo: inter quae vidi duos homines nudos, et contremuit corpus meum; putabam enim quia spiritus sunt. Cumque vidissent illi me trepidantem, locuti sunt ad me, dicentes: Noli timere, et nos enim homines sumus. Dixi itaque illis: Unde estis, et quomodo in hanc eremum venistis? Qui dixerunt: De coenobio fuimus, et factus est nobis consensus, et egressi sumus huc; ecce quadraginta anni sunt. Erat autem unus ex ipsis Aegyptius, alius vero Libycus. Interrogaverunt autem me et ipsi dicentes: Quomodo est mundus, et si ascendit aqua secundum tempus suum, si etiam habet mundus abundantiam suam? Respondi eis: Etiam. Quos et ego interrogavit: Quomodo possum fieri monachus? Dicunt mihi: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae in mundo sunt, non potest fieri monachus. Quibus dixi: Ego infirmus sum, et non possum sicut vos. Responderunt mihi: Si non potes sicut nos, sede in cella tua, et plange peccata tua. Interrogavi ergo eos, dicens: In hieme non sentitis frigus, aut in aestate non incenditur corpus vestrum in caumate? At illi dixerunt: Deus fecit nobis hanc dispensationem, ut neque in hieme frigus, neque aestate ardorem sentiamus. Ideoque dixi vobis quia ego nondum factus sum monachus, ignoscite mihi, fratres. 5. Sedebat aliquando abbas Sisois solus in monte abbatis Antonii: moram autem faciente ministro ejus venire ad eum, per menses decem non vidit hominem. Ambulans autem per montem, invenit quemdam Pharanitem capientem animalia agrestia. Cui senex dixit: Unde venis, aut quantum tempus habes hic? At ille dixit: Vere, abba, habeo undecim menses in monte isto, et non vidi hominem nisi te. Audiens autem haec senex, intravit in cellam suam, et percutiebat seipsum, dicens: Ecce, Sisoi, existimabas te aliquid fecisse, et neque, ut saecularis hic, ita fecisti. 6. Item ipse abbas Sisois sedens in cella, semper claudebat ostium suum (Ruff., lib. III, n. 162). Dicebatur autem de ipso quoniam in die dormitionis suae, cum sederent circa eum Patres, resplenduit tanquam sol facies ejus, et dixit ad eos: Ecce abbas Antonius venit. Et post pusillum rursum dicit eis: Ecce chorus prophetarum venit. Et iterum amplius facies ejus resplenduit, et dixit: Ecce chorus apostolorum venit. Et dupliciter refulsit adhuc facies ejus; et ecce ipse quasi cum aliquibus loquebatur. Deprecati sunt autem senes illum, dicentes: Cum quo loqueris, Pater? Qui dixit eis: Ecce angeli venerunt accipere me, et rogo ut dimittar poenitere modicum. Dicunt ei seniores: Non indiges poenitentia, Pater. Dixit autem illis: Vere nescio meipsum vel initium poenitentiae arripuisse. Et cognoverunt omnes quia perfectus esset. Et rursum subito facta est facies ejus sicut sol, et timuerunt omnes. Dixit autem eis: Videte, ecce Dominus venit, dicens: Afferte mihi vas electionis eremi. Et continuo reddidit spiritum. Et factus est sicut fulgur, et repletus est totus locus ille odore suavitatis. 7. Dicebant de abbate Hor: Quia neque mentitus est unquam, neque juravit, neque maledixit hominem, neque si necesse non fuit, locutus est alicui. 8. Idem abbas Hor dicebat discipulo suo: Vide ne aliquando alienum verbum adducas in cellam istam. 9. Duo quidam magni senes ambulabant in eremo quae est juxta Scythim: et audientes murmur cujusdam vocis de terra, quaesierunt introitum speluncae, in quam ingressi repererunt ibidem quamdam aniculam, virginem sanctam, jacentem infirmam, et dicunt ei: Quando huc advenisti, anus; aut quis est qui tibi ministrat? Nihil enim invenerunt in ipsa spelunca, nisi solam ipsam jacentem infirmam. At illa dixit: Trigesimum octavum annum habeo in spelunca hac eremi cum tanta sufficientia serviens Christo, et non vidi hominem nisi hodie; misit enim vos Deus, ut sepeliatis corpus meum. Cumque hoc dixisset, quievit in pace. Patres vero illi glorificaverunt Deum, et recondito corpusculo ejus, recesserunt in locum suum. 10. Narraverunt de quodam solitario quia exiit in eremum vestitus lineo sacco tantum. Cumque perambulasset tres dies, ascendit supra petram, et vidit sub ipsa viridem 654 herbam, et hominem pascentem tanquam bestiam. Descendens autem occulte, tenuit eum; senex vero ille cum esset nudus, nec ferre posset odorem hominum, angustiatus vix potuit evadere de manibus ejus, et fugiebat. Ille quoque frater exiit, post ipsum currens et clamans: Exspecta me, quia propter Deum te sequor. At ille conversus, dixit ei: Et ego propter Deum fugio abs te. Frater autem ille post haec projecit levitionem, qua erat indutus, et sequebatur eum. Quem cum vidisset senex, quia jactaverat indumentum suum, sustinuit eum. Et cum appropinquasset ei, dixit ad illum senex: Quando projecisti materiam mundi abs te et, et ego te exspectavi. Rogabat autem frater ille, dicens: Pater, dic mihi verbum quo salvus efficiar. Qui dixit ei: Fuge homines, et tace, et salvus eris. 11. Narrabat quidam solitarius fratribus, qui erant in Raythum ubi sunt septuaginta arbores palmarum , in locum, ubi applicuit Moyses cum populo, quando egressus est de terra Aegypti (Exod. XV), sic dicens: Cogitavi aliquando debere me ingredi in interiorem eremum, si forte invenirem aliquem interius me habitantem in eremo, et servientem Domino nostro Jesu Christo. Ambulans autem quatuor dies ac noctes inveni speluncam; et cum appropinquassem, respexi intus, et vidi sedentem hominem, et pulsavi secundum consuetudinem monachorum, ut egredientem salutarem eum. At ille non movebatur; requieverat enim in pace. Ego autem nihil dubitans introivi: et cum tenuissem scapulam ipsius, confestim dissolutus est, et factus est pulvis. Deinde aspiciens, vidi colobium pendens; cum vero et hoc tenuissem, dissolutum est, et in nihilum redactum est. Cum autem de hoc haesitarem, egressus sum inde, et perambulabam in desertum, in quo rursus aliam reperi speluncam, et vestigia hominis ibidem. Factus sum autem alacrior. Appropinquans autem ad ipsam speluncam, ut iterum pulsavi, et nemo mihi obaudivit, ingressus nullum inveni: stans autem foras speluncam, dicebam intra meipsum: Quia hic oportet venire hunc servum Dei, ubicunque fuerit. Cum vero jam praeterisset dies, vidi bubalos venientes, et illum servum Dei venientem cum eis nudum, de capillis cooperientem quae inhonesta erant corporis sui. Qui appropinquans mihi, existimabat me spiritum esse, et stetit ad orationem. Nam multum tentatus fuerat a spiritibus, sicut ipse postea dicebat. Ego autem haec intelligens, dicebam ei: Serve Dei, et ego homo sum; vide vestigia mea et contrecta me, quia caro et sanguis sum. Cum vero post orationem dicto Amen, respexisset me et consolatus fuisset, introduxit me in speluncam, et interrogabat me, dicens: Quomodo huc advenisti? Cui ego dixi: Requirendi gratia servos Dei veni in hanc solitudinem, et non me fraudavit Deus a desiderio meo.

Ego autem interrogavi eum rursus, dicens: Quomodo et tu huc venisti, et quantum tempus habes, aut quod est alimentum tuum, vel quomodo cum sis nudus, non indiges vestimento? Qui dixit mihi: Ego in coenobio eram Thebeae [ Al., Thebaidae ], et opus meum erat lini textura: subintravit autem in animum meum cogitatus, ut inde exiens singulariter sederem: et poteris, inquit, quietus esse, et suscipere peregrinos, et pluriorem mercedem habere ex eo, quod acquisieris de opere tuo. Ut autem consensi cogitationi huic, et opere perfeci eam, exiens aedificavi mihi monasterium, ibique veniebant qui mihi injungebant opus. Cumque jam multum esset quod congregaveram, festinabam pauperibus ac peregrinis illud distribuere. Sed adversarius noster diabolus invidens mihi, sicut et semper et tunc, futuram in me fieri retributionem machinabatur auferre, eo quod festinabam labores meos Deo offerre. Videns enim unam virginem sacram injungentem mihi species, et eas me perficientem atque reddentem, immisit ei ut rursus mihi alias demandaret species. At vero ubi jam consuetudo facta est ac fiducia major, postremo etiam tactus manuum et risus, ac simul convescere, ad ultimum concepimus dolorem, et peperimus iniquitatem. Cum autem mansissem in eadem ruina sex mensibus, postea cogitavi, dicens: Quia aut hodie, aut crastino, aut post multos annos morti addictus, aeternum habebo supplicium. Si enim quis uxorem hominis violaverit, poenis aeternis legitime subjacebit; quantis tormentis dignus est, qui Christi stupraverit sponsam? Et sic occulte in hanc eremum cucurri, omnia relinquens illi mulieri, veniensque huc inveni hanc speluncam, atque fontem hunc, et istam palmam afferentem mihi botryones duodecim dactylorum: per singulos menses affert mihi unum botryonem, qui mihi sufficit triginta diebus, et post hunc maturatur alter. Post tempus autem multum creverunt capilli mei, et cum jam disrumperentur vestimenta mea, de ipsis, quam decet, partem operui corporis mei.

Dum autem rursum eum interrogarem, si in primordiis difficultatem habuisset ibidem, ait mihi: In initiis afflictus sum valde 655 dolore jecoris, ita ut humi jacens non possem stans psalmum dicere, sed prostratus in terra, clamabam ad Altissimum. Cum autem in spelunca essem in dolore valido atque defectione, ut etiam nec egredi jam possem, vidi virum intrantem et juxta stantem ac dicentem mihi: Quid pateris? Ego autem confortatus ab eo modicum, dixi ei: Hepar doleo. Qui dixit mihi: Ubi doles? Cum vero ostendissem ei, digitos manus suae in directum conjungens, divisit locum illum tanquam per gladium, et avellens jecur, ostendit mihi vulnera, et raso jecore manu sua in pannum ipsas scabies misit, atque rursum ipsum jecur imponens manibus suis, locum ipsum reclusit. Et ait mihi: Ecce sanus factus es, servi Domino nostro Jesu Christo sicut oportet. Et ex tunc factus sum sanus, et sine labore jam sum hic. Ego autem multum illum rogavi ut manerem in interiorem eremum. Et ait mihi: Non potes sufferre daemonum impetus. Et ego hoc ipsum considerans, rogabam ut orans pro me dimitteret me. Qui cum orasset, dimisit me. Haec vobis narravi aedificationis gratia.

12. Dicebat rursus alius senex: Qui etiam dignus effectus est episcopus civitatis Oxyrynchi, tanquam ab alio haec audisset, sed ipse erat qui hoc fecerat. Visum est, inquit, mihi aliquando intrare in interiorem eremum, quae est circa Oasa, ubi genus est Mazicorum, ut viderem, si forte invenirem aliquem Christo servientem. Sumens itaque paucos paximates, et quasi dierum quatuor aquam in vase, iter meum faciebam. Transactis vero quatuor diebus, consumptisque cibis, exspectabam quid agerem. Et confidens dedi meipsum ad pergendum. Ambulavi quoque alios quatuor dies sine cibo perdurans. Cumque jejunium et laborem itineris ferre non posset corpus meum, in pusillanimitatem veni, ac sic jacebam in terra. Veniens autem quidam, digito suo tetigit labia mea, tanquam si medicus de sputo oculum percurrat; statim vero confortatus sum, ita ut putarem me neque ambulasse, neque famem pertulisse. Cum ergo vidissem venientem in me virtutem hanc, surgens perambulabam desertum. Praeteritis itaque aliis quatuor diebus, rursum fatigatus defeci. Cumque extendissem manus meas in coelum, ecce vir ille, qui pridem me confortaverat, iterum digito suo quasi liniens labia mea, confortavit me. Peracti sunt autem dies decem et septem, et post haec invenio tugurium, et arborem palmae, et virum stantem, cujus capilli capitis erant pro indumento ipsius; qui capilli canitie ejus erant candidi per totum. Erat autem et terribilis aspectu. Cumque vidisset me, stetit ad orationem. Et expleto Amen, cognovit me esse hominem, tenensque mihi manum interrogabat me, dicens: Quomodo huc advenisti, et si adhuc constant omnia quae sunt in mundo, si adhuc etiam sunt persecutiones? Ego autem dixi ei: Vestri gratia, qui in veritate Domino Jesu Christo servitis, hanc perambulo eremum; persecutio vero cessavit per potentiam Christi. Edissere mihi nunc, obsecro te, et tu quomodo huc advenisti? At ille cum lamentatione plorans, coepit dicere mihi: Ego episcopus eram, et persecutione facta, multis mihi illatis suppliciis, cum jam ferre non possem tormenta, postea sacrificavi. In me ipsum autem deinde reversus, agnovi iniquitatem meam, et dedi meipsum ad moriendum in hanc eremum; et sum degens hic annis quadraginta novem in confessione et obsecratione ad Deum, si forte dimittatur mihi peccatum meum. Et victum quidem praestitit mihi Dominus ex hac palma, consolationis vero indulgentiam non accepi, usque ad quadraginta octo annos: in hoc autem anno consolatus sum. Hoc autem dicens, repente surrexit; et currens exiit foras, et stetit in oratione diu. Cum autem complesset orans, venit ad me. Intuens autem ego faciem ejus, exterritus trepidavi, factus enim erat ipse tanquam ignis. Dixit ergo mihi: Noli timere. Deus enim te misit, ut funeri tradas corpus meum, atque sepulturae. Dum autem consummasset haec dicens, statim extendens manus pedesque, finem vitae fecit. Dissuta ergo tunica mea, ego dimidiam mihi tenui, et dimidia involutum sanctuni corpusculum abscondi in terra. Recondito ergo illo, continuo palma illa aruit, et tugurium illud cecidit. Ego autem multum flevi, obsecrans Deum, si quomodo mihi praestaret palmam illam, ut perseverarem in loco illo residuum tempus meum. Ut autem non est hoc factum, dixi apud me: Non est voluntas Dei. Orans ergo tendebam iterum ad saeculum, et ecce homo qui linivit labia mea veniens apparuit mihi, atque confortavit me, et ita convalui pervenire ad fratres, et narravi eis haec, rogans eos ne desperarent semetipsos, sed per poenitentiam invenirent Deum. 13. Frater quidam interrogavit senem, dicens: Nomen est quod salvat, aut opus? Respondit ei senex: Opus. Et ait senex: Scio enim fratrem orantem aliquando, et statim audiebatur oratio ejus. Subintravit autem in animo ejus cogitatus, velle videre animam peccatoris et justi, quomodo abstrahitur 656 a corpore. Et nolens Deus contristare eum in desideriis ejus, dum sederet in cella sua, ingressus est lupus ad eum, et tenens ore suo vestimenta ipsius fratris, trahebat eum foras. Surgens autem frater sequebatur eum: lupus autem duxit eum usque ad aliquam civitatem, et dimittens fratrem illum, recessit. Cum vero sederet foras civitatem in monasterio, in quo erat quidam habitans, qui habebat nomen quasi magni solitarii, ipse vero solitarius infirmus erat, exspectans horam mortis suae. Frater ille qui ibidem venerat, videbat multam praeparationem fieri cereorum et lampadarum propter solitarium illum, tanquam per ipsum Deus panem et aquam inhabitantibus civitatem illam praestaret atque salvaret eos, et dicebant: Si hic finierit, simul omnes moriemur. Facta autem exitus ejus hora, vidit frater ille tartaricum inferni descendentem super solitarium illum, nabentem tridentem igneum, et audivit vocem dicentem: Sicut anima ista non me fecit quiescere, neque una hora in se, sic neque tu miserearis ejus evellens eam. Deponens igitur tartaricus ille quem tenebat tridentem igneum in cor solatarii illius, per multas horas torquens eum, abstraxit animam ejus. Posthaec autem ingressus frater ille in civitatem, invenit hominem peregrinum jacentem in platea aegrotum, non habentem qui ei curam adhiberet; et mansit cum eo die una. Et cum venisset hora dormitionis ejus, conspicit frater ille Michaelem et Gabrielem descendentes propter animam ejus. Et sedens unus a dextris et alius a sinistris ejus, rogabant animam ejus, ut egrederetur foras; et non exibat, quasi nolens relinquere corpus suum. Dixit autem Gabriel ad Michaelem: Assume jam animam istam ut eamus. Cui Michael respondit: Jussi sumus a Domino, ut sine dolore ejiciatur, ideoque non possumus cum vi evellere eam. Exclamavit ergo Michael voce magna dicens: Domine, quid vis de anima hac, quia non acquiescet nobis, ut egrediatur? Venit autem ei vox: Ecce mitto David cum cithara, et omnes Deo psallentes in Jerusalem, ut audiens psalmum ad vocem ipsorum egrediatur. Cumque descendissent omnes in circuitu animae illius cantantes hymnos, sic exiens anima illa sedit in manibus Michael, et assumpta est cum gaudio. 14. Dixit iterum qui supra, de quodam sene, quia venit aliquando in civitatem, ut venundaret vasa quae operatus fuerat. Et cum explicuisset ea, contigit eum sedere ante januam cujusdam divitis, qui jam moriebatur. Sedens ergo senex ille, vidit equos nigros, et ascensores eorum nigros et terribiles, habentes singulos baculum igneum in manu sua. Cum ergo jam pervenissent ad januam illam, statuerunt equos suos foras, et intravit unusquisque cum festinatione. Infirmus autem ille videns eos, clamavit voce magna, dicens: Domine, adjuva me. At illi dixerunt ei: Nunc memor factus es Dei, quando tibi sol obscuratus est? quare usque in hodiernum diem non exquisisti eum, dum adhuc tibi splendor erat diei? Nunc autem in hac hora non est tibi portio spei neque consolationis. 15. Dixerunt Patres, fuisse quemdam Macarium, qui Scythi primus monasterium fecit (Ruff. lib. I, cap. 29). Est enim locus ipse eremi longe a Nitria, habens intervallum itineris die noctuque. Est autem et grande periculum euntibus ibidem; si enim modicum quis erraverit, vagatur periclitans per eremum. Sunt autem illic omnes perfecti viri, nec aliquis imperfectus potest in eodem loco tam feroci perdurare, quia omnino aridus est, absque ulla consolatione eorum quae necessaria sunt. Hic igitur praedictus vir Macarius, cum esset homo de civitate, conjunctus est aliquando illi Macario majori. Et cum venissent ad transfretandum Nilum fluvium, contigit eos ingredi in navi majore, in qua tribuni duo quidam cum multa intraverant extollentia, habentes intus rhedam totam aeream, et equos quibus freni aurei erant, et obsecundantes quosdam milites, et pueros torques utentes, atque aliquos aureos habentes cingulos. Videntes ergo tribuni illi hos duos monachos veteres pannos indutos, et in angulo sedentes, beatificabant exiguitatem ipsorum. Unus vero ex tribunis illis ait ad eos: Beati estis vos, qui mundo huic illusistis. Respondens autem ille urbanus Macarius, dixit ad eos: Nos quidem mundo isti illusimus, vobis autem mundus hic illusit. Scito tamen quia non volens hoc dixisti; utrique enim beati dicimur, id est Macarii. At ille tribunus compunctus in verbo ejus, regressus domum, exspoliavit se vestimenta sua, et coepit esse monachus, faciens eleemosynas multas. 16. Dicebant de eodem abbate Macario majore, quia dum ambularet aliquando in eremum, invenit caput hominis mortui in terra jacens (Ruff. l. III, num. 172, paulo aliter narrat); quod cum moveret de virga palmae, quam in manu habebat, locutum est caput illud ad eum. Cui dixit senex: Quis es tu? Respondit caput illud ad senem: Ego eram sacerdos gentilium qui commanebant in loco hoc, tu vero es abbas Macarius, qui habes Spiritum sanctum Dei. Quacunque ergo hora misertus 657 fueris eorum qui sunt in tormentis, et oraveris pro eis, tunc consolantur pusillum. Dicit ei senex: Et quae est ipsa consolatio? Respondit illud caput: Quantum distat coelum a terra, tantum est ignis sub pedibus nostris, et super caput nostrum. Stantibus ergo nobis in medio ignis, non est ut quis facie ad faciem videat proximum suum. Ait ergo senex cum fletu: Vae illi diei, in qua natus est homo, si haec est consolatio supplicii. Rursum dixit senex: Est pejus tormentum ab his? Respondit caput illud: Major poena subtus nos est. Dixit ei senex: Et qui sunt in ipsa? Dicit ei caput illud: Nos qui ignoravimus Deum, vel ad modicum habemus aliquid misericordiae; hi vero qui cognoverunt Deum, et negaverunt eum, nec fecerunt voluntatem ejus, hi sunt subtus nos. Et post haec sumens senex caput illud sepelivit. 17. Orante aliquando eodem abbate Macario in cella sua (Ruff., lib. III, n. 97), venit ei vox, dicens: Macari, nondum pervenisti ad mensuram illarum duarum mulierum illius civitatis. Surgens ergo mane senex, accepit virgam suam palmeam, et coepit pergere in civitatem. Cum ergo pervenisset, reperto loco pulsavit ad januam. Egressa autem una, suscepit eum in domum suam. Et cum sedisset, vocavit eas: quae cum venissent, sederunt cum eo. Ait autem ad eas senex: Propter vos laborem tantum pertuli; dicite mihi nunc operationem vestram, quae vel quomodo est. At illae dixerunt: Crede nobis, quia hac nocte non fuimus sine viris nostris. Quam ergo operationem possumus habere? At vero senex cum satisfactione rogabat eas, ut manifestarent ei actum suum. Tunc dixerunt ei: Nos quidem secundum saeculum extraneae nobis sumus; placuit autem nobis nubere duobus fratribus secundum carnem. Quindecim annis nos hodie duae habitamus in una domo, et nescimus si aliquando litigavimus ad invicem, aut vel sermonem turpem dixit una ex nobis ad alteram, sed in pace et concordia peregimus totum tempus hoc. Subintravit autem nobis in animum ingredi in monasterium virginum, et rogati viri nostri, non nobis consenserunt in hoc. Cum vero minime valuissemus obtinere hujusmodi consillum, disposuimus testamentum inter nos et Deum, ut usque ad mortem per os nostrum non egrediatur sermo saecularis. Audiens autem hoc abbas Macarius, dixit: In veritate dico, quia neque virgo, neque sub marito agens, neque monachus, neque saecularis, sed secundum uniuscujusque propositum. Deus omnibus praestat Spiritum sanctum. 18. Dicebant Patres de aliquo sene magno, quia cum ambularet in eremo, vidit duos angelos comitantes secum, unum a dextris, et alium a sinistris suis. Dum vero ambularent, invenerunt cadaver in via jacens. Et cooperuit ille senex nares suas propter fetorem: fecerunt autem et angeli similiter. Et profecti pusillum, dixit senex: Et vos hoc odorastis? Qui dixerunt ei: Nequaquam, sed propter te cooperuimus et nos; nam immunditiam mundi hujus non odoramus nos, neque appropiat nobis; sed animas, quae fetorem peccatorum habent, ipsarum odorem nos odoramus. LIBELLUS QUARTUS. Septem capitula verborum quae misit abbas Moyses abbati Poemenio. Et qui custodierit ea, liberabitur a poena. 1. Dixit senex Moyses: Quia debet homo quasi mortuus esse socio suo, hoc est mori amico suo, ut non dijudicet eum in aliqua causa (Append. Mart., n. 109). 2. Dixit iterum: Quia debet homo mortificare seipsum ab omni re mala, priusquam egrediatur de corpore, ut non laedat ullum hominem. 3. Dixit iterum: Nisi habuerit homo in corde suo quia peccator est, Deus non exaudit eum. Dixit ei frater: Quid est in corde habere quia peccator est? Et dixit senex: Si quis portat peccata sua, non videt peccata proximi sui. 4. Dixit iterum senex: Nisi convenerit actus orationi, in vanum laborat homo (Ruff., lib. III, n. 202; Append. Mart., n. 35, nomine Moysis). Et dixit frater: Quid est consensus actus cum oratione? Respondit senex: Ut pro quibus oramus, jam non illa faciamus. Quando enim homo dimiserit voluntatem suam, tunc ei reconciliatur Deus, et suscipit orationes ejus. Interrogavit frater: In omni labore hominis quid est quod eum juvat? Dicit ei senex: Deus est qui adjuvat. Scriptum est enim: Deus noster refugium et virtus, adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis (Psal. XLV). 5. Dixit frater: Jejunia et vigiliae, quas facit homo, quid efficiunt? Dixit ei senex: Quoniam ipsa sunt quae faciunt humiliari animam. Scriptum est enim: Vide humilitatem meam, et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea (Psal. XXIV). Si ergo fecerit anima labores istos, miserebitur super eam Deus propter eos. 6. Interrogavit frater senem, dicens: Quid faciet homo in omni tentatione veniente super se, aut in omni cogitatione inimici? Ait illi senex: Flere debet in conspectu bonitatis Dei, ut adjuvet eum; et requiescet velociter, si rogat in scientia. Scriptum est enim: 658 Dominus mihi adjutor, et non timebo quid faciat mihi homo (Psal. CXVII). 7. Interrogavit eum iterum frater, dicens: Ecce homo caedit servum suum propter peccatum quod egit, quid dicet servus ille (Append. Mart., n. 37)? Dicit ei senex: Si bonus servus est, dicet: Peccavi, miserere mei. Dicit ei frater: Nihil aliud? Dicit ei senex: Non. Ex quo enim culpam super se posuerit, et dixerit: Peccavi, statim miseretur ei dominus suus; finis autem horum est non judicare proximum suum. Quando enim manus Domini occidit primogenita in terra Aegypti, non erat domus, in qua non esset mortuus (Exod. XII). Dicit ei frater: Quid est hoc verbum? Respondit ei senex: Quia si conspexerimus peccata nostra, non videbimus peccata proximi. Stultitia est enim homini habenti mortuum suum, relicto eo ire et flere mortuum proximi sui. Mori autem proximo tuo, hoc est portare peccata tua, et sine cogitatu esse ab omni homine, quia iste bonus est, et ille malus est, et ne facias malum ulli homini, neque cogites malum in aliquem, neque spreveris aliquem facientem malum, neque acquiescas facienti malum proximo tuo, et noli gaudere cum eo qui facit malum proximo suo; et hoc est mori proximo tuo. Et noli obloqui de aliquo, sed dicito: Quia Deus cognoscit unumquemque. Noli ergo obedire detrahenti, neque congaudeas ei in detractione ipsius. Noli obedire obloquenti proximum suum; et hoc est: Nolite judicare, et non judicabimini (Matth. VII). Non habeas inimicitias cum quocunque homine, neque retineas inimicitias in corde tuo, neque odio habeas eum qui inimicatur proximo suo, et non consentias inimicitiis ipsius. Noli despicere eum qui inimicitias habet cum proximo suo, et haec est pax. In his temetipsum consolare: modicum tempus est labor, et sempiterna requies, gratia Dei Verbi. Amen. 8. Dixit alius senex: Propter te homo Salvator est natus; propter hoc venit Filius Dei, ut tu salvareris. Factus est homo, manens Deus; factus est puer; factus est lector, accipiens librum legit in synagoga, dicens: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me; evangelizare pauperibus misit me (Lucae IV). Factus est subdiaconus; faciens namque de fune flagellum omnes ejecit de templo oves et boves, et caetera (Joan. II). Factus est diaconus; praecingens namque se linteo, lavit pedes discipulorum suorum, praecipiens eis fratrum pedes lavare (Joan. XIII). Factus est presbyter, et resedit in medio magistrorum docens (Lucae XIII). Factus est episcopus, et accipiens panem benedixit ac fregit, et dedit discipulis suis (Matth. XXVI), et caetera. Flagellatus est propter te, crucifixus et mortuus est; et tertia die resurrexit, et assumptus est. Omnia propter te suscepit in se, omnia juxta dispensationem, omnia ordine, omnia consequenter est operatus, ut nos salvaret; et tu propter eum non toleras? Simus sobrii, vigilemus, vacemus orationibus, ut quae placita sunt ei facientes, salvari possimus. Joseph nonne in Aegypto est venditus, in terra aliena? Tres pueri in Babylone captivi, nunquid cujusquam habuerunt notitiam? Tamen Deus patrocinatus est eis, suscepit et glorificavit eos, quia timebant eum. Qui dat animam suam Deo, non habet propriam voluntatem, sed exspectans Dei arbitrium non laborat. Nam si tuam vis facere voluntatem, non cooperante Deo, nimium fatigaris. 9. Interrogavit frater abbatem Pastorem: Quid est quod scriptum est: Nolite cogitare de crastino (Matth. VI)? Dicit ei senex: Ad hominem respicit hoc, qui in tentatione est constitutus, et deficit, ut non cogitet quantum temporis in ea facturus sit, sed potius quod hodiernum est et quotidianum, futurum libenter suscipiat. 10. Interrogavit frater abbatem Joannem, dicens: Quomodo anima habens propria vulnera, non erubescit detrahere proximo suo? Cui respondit senex per parabolam: Erat quidam homo pauper habens uxorem: qui cum vidisset aliam mulierem pulchriorem, et ipsam quoque sortitus est in conjugium. Erant autem utraeque nudae. Sed cum essent in quodam loco nundinae, rogaverunt eum ambae, dicentes: Tecum venire desideramus. Quas mittens nudas in dolium, cum navicula transfretavit, venitque ad locum. Facta autem meridie, cum una earum populo recedente vidisset silentium, exilivit in quemdam locum dolio vicinum velociter, et veteres atque conscissos pannos reperiens se praecinxit, et dehinc fiducialiter visa est ambulare. Altera vero nuda sedens intrinsecus, dicebat marito: Ecce meretrix ista nuda est, nec confunditur. Cui maritus cum dolore ait: O miraculum; haec utcunque confusionem suam cooperuit, tu vero undique nuda non erubescis culpare vel ex parte vestitam? Ita est omnis detractor, qui propria mala non videns, aliena semper accusat. 11. Dixerunt quidam fratres abbati Antonio: Volumus a te audire verbum, quo salvari possimus. Tunc senex ait: Ecce Scripturas audistis, sufficiat vobis. Qui dixerunt: Et a te volumus audire, Pater. Respondit eis senex: Audistis Dominum dicentem: Si quis te percusserit in maxilla sinistra, praebe ei et alteram (Matth. V). Dicunt ei: Hoc implere non 659 possumus. Dicit eis: Si ergo praebere ei et alteram non potestis, saltem de una ferte patienter. Responderunt ei: Nec hoc possumus. Dicit eis: Si neque hoc potestis, ne velitis percutere magis quam percuti. Dicunt ei: Nec hoc possumus. Tunc senior ait discipulo suo: Succos praepara fratribus istis, quia nimis infirmati sunt. Deinde dixit eis: Si nec hoc nec illud potestis, quid faciam vobis? ergo sola oratio necessaria est pro vobis. 12. Dicebat abbas Joannes quibusdam fratribus: Quia fuerunt tres philosophi amici, quorum unus moriens alteri reliquit filium suum commendatum (Ruff., lib. III, n. 84); qui in aetate juvenili provectus, nutritoris sui adulteravit uxorem. Quo scelere cognito missus est foras. Deinde cum plurimum poeniteret, non ei concessit regressum, sed ait illi: Vade, et esto tribus annis inter damnatos qui metalla in flumine deponunt, et sic indulgeo tibi culpam tuam. Quo post triennium redeunte, rursus ait: Vade alios tres annos, da mercedes ut injurias patiaris. Ille vero fecit sic alios tres annos. Qui dixit ei: Veni ergo nunc ad civitatem Atheniensium, ut philosophiam discas. Erat autem ad portam civitatis quidam senex philosophus sedens, atque intrantes contumeliis afficiebat; injuriavit ergo et juvenem illum. At ille injuriatus risit. Cui senior ait: Quid est hoc, quod tibi ego injurias facio, et tu rides? Dicit ei juvenis: Non vis ut rideam, qui tribus annis, ut injurias paterer, dedi mercedes, et hodie gratis eas patior? Prorsus ob hoc ego risi. Dixitque ei senex: Ascende et ingredere civitatem. Cumque hoc retulisset abbas Joannes, dixit: Haec porta Domini, et Patres nostri per multas injurias in ea gratulantes ingressi sunt. 13. Dicebat abbas Joannes de anima, quae desiderat poenitere: Quaedam pulcherrima meretrix fuit in quadam civitate, quae habuit plurimos amatores. Quidam autem vir de ducibus veniens ad eam dixit: Promitte mihi castitatem tuam, et ego te accipiam in uxorem. Illa igitur promittente, accipiens eam introduxit in domum suam. Cumque a suis amatoribus quaereretur, agnito quod ille tam magnus vir sortitus eam fuisset uxorem, dixerunt: Si accesserimus ad januam hominis tam potentis, cognoveritque desideria requirentium, procul dubio puniemur; sed venite post dorsum domus, utamur solito sibilo; cumque illa sibilantium sonum audierit, descendet ad nos, et inveniemur innoxii. Quae cum audisset, signavit aures suas, et exsiliens in interiora domus ingressa est, atque clausit. Haec ita locutus senior, dicebat meretricem esse animam, amatores ei esse vitia, ducem vero vel principem dicebat esse Christum, domumque ejus coelorum perpetuam mansionem, sibilatores autem daemones sunt maligni. Haec ergo si casta fuerit et fidelis, semper currit ad Deum. 14. Dixit abbas Pastor: Scriptum est in Evangelio: Qui habet tunicam, vendat eam, et emat sibi gladium (Lucae XXII). Hoc intelligitur: Qui habet requiem, dimittat eam, et teneat pugnam; pugnam vero dicebat adversus diabolum. 15. Dicebat qui supra: Quia senior quidam in partes Aegypti sedebat in cella, cui frater aliquis et virgo quaedam ministrabant. Accidit autem una die, ut uterque sibi ad senem venientes occurrerent. Cum ergo facto jam sero ad sua remeare non possent, posuit mattam senior inter utrosque ut dormirent. Frater vero ille carnis suae pugnam non sufferens, miserandam virginem stupravit et perdidit, consummatoque peccato mane discessit. Senex autem cum cognovisset, futura prospiciens, tacuit in praesenti. Redeuntes itaque prosequente eos sene, neque aliquam tribulationem demonstrante, ubi recessit ab eis, ita ad invicem loquebantur: Putasne intellexit hic senex facinus nostrum, an non? Reversique ad eum poenitentia ducti dixerunt: Sancte Pater, intellexisti quemadmodum nos seduxit inimicus atque prostravit, an non? Qui respondit: Intellexi, fili. Dicunt ei: Et ubi fuit in illa hora mortis nostrae cogitatio tua? Dixitque eis: Mea cogitatio illic erat illa hora, ubi crucifixus est Christus; stabam et flebam tam pro me, quam pro vobis. Sed quia poenitentiam vestram Dominus repromisit, admoneo ut, curando vulneri quod per superbiam pertulistis, diligentius insistatis. Accepta igitur regula poenitentiae ab eo, recesserunt jam fortiter unusquisque certantes, donec vasa electa fieri potuissent. 16. Philosophus quidam interrogavit sanctum Antonium: Quomodo, inquit, contentus es, Pater, qui Codicum consolatione fraudaris? Ille respondit: Meus Codex, philosophe, natura rerum est creatarum, quae mihi, quoties verba Dei legere cupio, adesse consuevit. 17. Cum quidam venisset ad abbatem Macarium, meridiano aestu nimia siti accensus, et aquam quaereret ad bibendum, Sufficit, inquit, tibi haec umbra, qua multi viatores aut navigantes nunc indigent, nec fruuntur. 18. Apud eumdem senem cum verba de continentiae exercitio haberem, Age, inquit, 660 fiducialiter, o fili; nam et ego per viginti annos continuos non pane, non aqua, non somno satiatus sum. Panem quidem pensatum accipiens, aquam vero ad mensuram, somnum autem parietibus me duntaxat inclinans subripere paululum festinabam. 19. Quidam frater interrogavit senem, utrum cum fratribus ad eos proficiscens manducare deberet. Cui senex respondit: Cum muliere, inquit, non manducabis. 20. Interrogavit quidam frater abbatem Isidorum Scythinsem de cogitatu fornicationis. Respondit ei senex: Quod quidem veniat cogitatio fornicationis, animum conturbans et occupans, sed actum implere non praevalens, neque proficiens, sed tantum impedit ad virtutem; sobrius autem vir a se eam discutiens, ad orationem statim convertitur. 21. Idem de eodem cogitatu respondit senex: Si cogitationes non habemus, feris similes sumus. Sed sicut inimicus, quod suum est, exigit; nos quoque, quod nostrum est. implere debemus. Insistamus orationi, et inimicus fugatur. Vaca meditationi Dei, et vinces. Perseverantia boni victoria est. Certa, et coronaberis. 22. Dixit senex: Homo habens mortem prae oculis, omni hora vincit pusillanimitatem. 23. Dixit abbatissa Syncletica: Adversarius noster facilius a nihil possidentibus superatur. Non enim habet quo laedat eos, quia plerique memores angustiae atque tentationum a Deo separantium, in ablatis pecuniis caeterisque facultatibus feriri consueverunt. 24. Rursus quae supra: Qui visibiles, inquit, divitias ex multis laboribus atque marinis periculis colligunt, dum plura lucrantur, plurima concupiscunt, et praesentia quidem tanquam nihil existimant. Nos vero necessaria pro timore Dei renuimus possidere. 25. Dixit senex: Qui in anima sua memoriam malitiae ligat, similis est ignem inter paleas occultanti. 26. Dixit quidam senex: Si de vita aeterna sermonem cuiquam facis, dic verbum audienti cum compunctione et lacrymis; alioquin non dicas, ne inveniaris inutilis, alienis verbis alios salvare festinans. Peccatori namque dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX)? Dic ergo: Canis sum, imo canis melior est me, propter quod et amat dominum suum, et ad judicium non est venturus. 27. Interrogavit quidam frater seniorem, dicens: Quomodo anima diligit immunditiam? Dicit ei senior: Anima quidem corporales plerumque desiderat passiones, sed spiritus Dei est, qui eam retinet. Flere ergo debemus, et immunditias nostras attendere diligenter. Vidisti Mariam, quemadmodum, cum se ad sepulcrum Domini inclinasset, et fleret, vocavit eam Dominus; sic erit et animae. 28. Interrogavit frater seniorem: Quid sunt peccata? Dicit ei senex: Peccata sunt cum homo sua delicta velut nihil despiciens, alios docere conatur. Propterea dicit Dominus: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Matth. VII). 29. Interrogavit frater seniorem: Quid agam, quod animus meus in parvo labore me vulnerat? Dicit ei senex: Non miramur Joseph, cum esset puer in Aegypto, in terra colentium idola: quemadmodum tentationes viriliter pertulit, et Deus glorificavit eum usque in finem. Videamus et Job quod se usque in finem non relaxaverit timens Deum, unde eum nullus a spe Dei movere praevaluit. 30. Interrogatus est senior a quodam militante: Si Deus recipit poenitentem. Qui cum eum pluribus aedificasset sermonibus, postremo ait ad eum: Dic mihi, dilectissime, si chlamys tua conscissa sit, projicis eam? Qui respondens ait: Non, sed resarciens utor ea. Dicit ad eum senior: Si ergo tu parcis proprio vestimento. Deus sui imagini non indulget? 31. Erat quidam frater in cella, qui post expletas sacras missas, cum presbyter dimitteret ecclesiam, exspectabat donec omnes egrederentur, ut aliquis eum teneret ad manducandum. Una ergo dierum expleto conventu, ante omnes egressus est, et currebat ad cellam suam: quem intuens presbyter currentem miratus est. Cumque transacta septimana venisset frater ille in collectam ecclesiae, dicit ei presbyter: Dic mihi, frater, quod verum est, quae causa fuit circa te, qui per omnes quidem conventus ecclesiae remanebas ultimus omnium, in collectione autem praeterita ante omnes egressus es? Cui frater ille respondit: Quia abstinebam ne mihi coquerem, et ideo exspectabam ut aliquis me teneret ad manducandum. Illa vero collecta, priusquam venirem in ecclesiam, coxi mihi pusillum lenticulae, ideoque consummato sacro mysterio ante omnes exivi. Audiens autem haec presbyter, dedit mandatum in ecclesia, dicens: Fratres, antequam veniatis ad ecclesiae collectam, coquite vobis pusillum cocturae, ut 661 propter illud cum alacritate festinetis recurrere in cellis vestris. 32. Venit aliquando judex regionis alicujus in provincia abbatis Pastoris. Venientes autem habitatores loci illius rogaverunt abbatem, ut veniens rogaret eum. Qui dixit eis: Sinite me tres dies, et tunc venio. Oravit ergo senex ad Dominum, dicens: Domine, noli mihi dare hanc gratiam; alioquin non me permittent homines sedere in loco isto. Veniens ergo senex rogabat judicem. At ille dixit: Pro latrone rogas, abba? Gavisus est autem senex, quia non obtinuit apud judicem gratiam, quam postulavit, et sic rediit in cellam suam. 33. Dicebant seniores: Quia quando intrabat Moyses in nube, cum Deo loquebatur; quando autem exibat de nube, cum populo: sic et monachus, quando in cella sua est, cum Deo loquitur; egrediens autem de cella, cum daemonibus est. 34. Venit quidam adolescens ad abbatem Macarium, ut sanaretur a daemonio. Et dum esset foris stans, ecce advenit quidam frater de alio monasterio, et concubuit in peccatum cum adolescente illo. Egressus autem senex cernit fratrem illum peccantem cum parvulo illo, et non eum increpavit, dicens: Si Deus, qui plasmavit eos, videns, patientiam in illis habuit, qui si vellet, incenderet eos, ego quis sum, qui arguam eos? 35. Dicebant de aliquo sene, quia in inferiores partes Aegypti sedebat quietus, et unus saecularis fidelis ministrabat ei. Contigit autem ut filius illius saecularis infirmaretur: qui multum rogabat senem, ut veniens oraret pro puero. Surgens quoque senex abiit cum ipso. Praecurrens autem ille, securus introivit in domum suam, dicens: Venite in obviam solitario illi. Videns autem eos senex a longe exeuntes cum lampadibus, cognovit quia sibi venirent in occursum; et exuens vestimenta sua, misit illa in flumine, et coepit lavare ea, stans nudus. Minister autem ejus ille laicus erubuit, videns eum nudum; et rogavit homines illos, dicens: Revertimini, quia senex iste mente excessit; veniensque ad senem, dixit ei: Quid hoc fecisti? Omnes enim dicebant: Quia daemonium habet senex iste. Qui dixit: Et ego volebam hoc audire. 36. Interrogaverunt quidam seniores abbatem Pastorem, dicentes: Si viderimus aliquem fratrem peccantem, arguemus eum? Respondit eis abbas Pastor: Ego interim si necesse est transire per inde, et videro cum peccantem, praetereo, et non arguo eum: sed quia scriptum est: Quae viderunt oculi tui, his testimonium perhibe (Prov. XXV); ideo ego dico vobis, quia si non palpaveritis manibus vestris, nolite testificari. Aliquando enim quidam frater seductus est in hujuscemodi re, et apparuit ei quasi quod frater quidam cum muliere peccaret. Qui cum multum impugnaretur a cogitationibus, existimans simul eos coire, abiit et pulsavit eos pede suo, dicens: Cessate jam. Et ecce erant manipuli messis tritici. Ideoque dixi vobis, nisi et manibus vestris palpaveritis, nolite testificari. 37. Dicebant de quodam fratre, quia sedebat in eremo, et seducebatur a daemonibus per annos plurimos, ipse vero existimabat, quia angeli essent. Egrediebatur autem pater ejus secundum carnem per tempus, et visitabat eum. Una autem dierum tulit bipennem secum, dicens: Quia revertens afferam mihi pauca ligna. Et praeveniens unus daemonum, dixit ad filium ejus: Ecce diabolus venit ad te in similitudinem patris tui, habens bipennem in sporta sua, ut impugnet te: tu ergo praeveniens, tolle bipennem ab eo, et repugna illum. Igitur pater ejus venit secundum consuetudinem, et accipiens filius ipsius bipennem ab ipso, percussit eum, et occidit. Et continuo adhaesit ei spiritus malignus, et offocavit eum.