IX.
INCERTI
VERBA ACHILLIS IN PARTHENONE,
QUUM TUBAM DIOMEDIS AUDIISSET.
VANA velut cautae surgens formido parenti [1]
Femineos juvenem jussit me sumere cultus[2],
Et celare virum falso per tegmina sexu[3];
Unde ego lanificas tentavi inglorius artes,
5 Virgineisque toris carpenda ad vellera inhaesi[4]:
Nunc autem proprium servans natura vigorem
Compellit fluxos humeris depellere[5] amictus ;
Dum nos bella vocant [6]rauco clangore tubarum,
Mens quatitur, saevusque fovet praecordia Mavors[7].
10 Rumpe moras omnes[8], fervens in praelia virtus,
Nec fuerit latuisse meum : si classica temno,
Dilexi latebras[9], neque ulla est culpa parentis.
Nam quum respicio, quo sim de semine cretus,
Semiferique animis recolo praecepta magistri[10],
15Nec puerum decuit muliebri pectora peplo
Induere, et teneram gressu simulare puellam[11].
Nunc igitur crescens annis sapientior aetas
Devovit Marti, tenuit quae corda Cupido ,
Belligerumque Deum quum mens tum membra sequuntur[12].
20Stamina linquentes currant ad spicula palmae,
Terrificumque caput praefixa casside mitram[13]
Pellat, et in gracili decorentur[14] tempora ferro :
Arma tegant nostrum potius, quam suppara[15], corpus,
A telis ad tela decet[16] transire juventam ,
25Atque hostes gladio quam lanas fundere fuso[17]:
Tenuia loricae cedant multicia forti[18],
Splendeat et raptus projecto pectine[19] mucro ;
Contemptis radiis onerentur brachia pilis;
Clausa diu thalamo reddamus pectora campo.
30Praesumit certam virtus sibi conscia palmam,
Haec dubios gaudet[20] perferre interrita casus:
Nil metuat[21], qui magna cupit : constantia mentis
Fata domat; nec jam potis est[22] fortuna nocere
Securo mortis[23], cui non sunt bella timori.
35Fortibus una viris parilisque per omnia sors est,
Aut palmae[24] aut leti pugnando adquirere laudem.
Cemere jam videor, quanta mercede[25] cruoris
Constabit raptus Paridi crimenque jacenti;
Obvia cristatus quum sparserit agmina[26] vertex,
40Et solo adspectu claudentur Pergama nostro :
Quum novus[27] effusos bellator fudero Teucros,
Multa trahet Xanthi[28] Trojana cadavera gurges,
Majoremque feret cultorum sanguine[29] cursum.
Sed mihi quis referat, quae tu praesaga creatrix[30]
45Subducens fatis alieni schemate sexus[31],
Ad Lycomedeos fecit transire penates,
Depositumque suum maluit committere[32] blandis
Virginibus, ne te rapiat[33] sic Martius ardor,
Orbatam ut crucies[34] non viso pignore matrem.
50Vadis in arma ferox, thalamum natumque relinquens,
Nec venit in mentem, quantum mereatur amore[35] ,
Quae te prima virum collato pectore[36] fecit.
Is ad bella libens, ubi quaeritur alea mortis,
Nec spondet certam tristis Bellona salutem ;
55Sed Danais comes esse placet[37], sociumque pericli
Pro famae titulis[38] meliori adjungere caussae :
Scilicet ut conjux viduo reddatur Atridi[39],
Procumbat vilis Teucrorum[40] victima Achilles!
Aufer, iners monitor, turpis fomenta medelae[41],
60Meque sine proprio[42] sectari praelia sensu.
Non ita me genitor praeclarus nomine Peleus,
Aut dilecta Jovi fudit Thetis alma sub auras,
Degener ut lateam primaevo flore juventae,
Major et ignavo tantum mihi torpeat[43] aetas ,
65Abstrudamque toris[44] jam debita pectora castris,
Quum manus Argivum victricia ludat in arma[45].
Denique quum promptum ruat in certamina vulgus[46],
Solus ego in cunctis[47], infami carcere clausus,
Subducar pugnae? quanto tolerabo pudore[48]
70Me non ferre pedem, quo fert Thersites[49], in omni
Parte miser, forma brevior, menteque fugaci[50].
Absit ab ingenio, et viribus AEcidarum,
Ut vitem pro laude mori[51], metuamque supremum,
Quem das, Parca[52], diem: mihi nam lux amplior illa est,
75Quae virtute fluit[53], quae nescit claustra sepulcri.
Namque hominis semper, meritorum lege perenni,
Quam breviat fatum[54], propagat gloria vitam.
Ergo animus fidens in Dardana saeviat arma[55],
Nec mihi jam gemini dilectus pignoris obstet :
80Deidamiam, Pyrrhumque meos nunc Scyros habebit,
Visuros nostrum reditum, celeremque triumphum :
Me pudor hortatur rapere in certamina gressus[56].
Ferre potest quaecumque labans successibus aetas[57],
Exegi : observans[58] matris praecepta verendae,
85Induxi molles habitus, velut edita virgo[59],
Lusimus et tactis modulantes[60] carmina chordis.
Virtuti adsurgat[61], fuerat quaecumque voluptas;
Succedat ferrum citharae; quod nutrit amores
Depensum est Veneri[62], reddamus caetera Marti.