PIUS PP. X
EPISTOLA
VENERABILEM FRATREM*
DILECTIS FILIIS ALOISIO SALVATORELLI ARCHIPRESBYTERO ET CANONICIS ECCLESIAE PERUSINAE, OB LIBENTER EXCEPTUM DELEGATUM APOSTOLICUM
Dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem. — Venerabilem Fratrem, quem istuc ad dioecesim procurandam misimus Delegatum Apostolicum, primo statim congressu et alloquio vestros et omnium de Clero animos sibi conciliasse, quod scribitis, non demiramur: novimus enim comitatem humanitatemque egregii viri. Sed tamen id Nos accipimus nempe perlibenter. Illud multo libentius, quod additis, summam vos observantiam reverentiamque ei praestituros, utpote qui gerat personam Nostrani; eique ita dicto audientes futuros, ut ipsius non solum imperata facere, sed etiam optatis obsequi velitis. Itaque, facilitate ac studio vestro exploratae prudentiae industriaeque nominis suffragante, confidere posse videmur, cursum muneris eius et expeditum et fructuosum fore. Quod autem incolumitatem prosperitatemque Nobis ominamini, ac praesertim earum aegritudinum, quas contumacia tot Aliorum Nobis parit, levationem a Deo exposcitis, vestram Nos pietatem grate amplectimur. Sane hoc summum est votorum Nostrorum, ut quotquot de sacro ordine sunt, mente et animo cum Vicario Iesu Christi perfecte consentiant. Huic vos voto semper pro virili parte cumulate satisfacturos, quemadmodum promittitis, pro certo habemus. Reliquum est, ut pro vestro fratrum amore detis operam, ut nemo in Clero istius dioecesis iam reperiatur, quin eidem, ut oportet, satisfaciat. Auspicem interea divinorum, quae vobis optamus, munerum, ac testem paternae benevolentiae Nostrae, vobis, dilecti filii, apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die X Ianuarii MCMX, Pontificatus, Nostri anno septimo.
PIUS PP. X
- AAS, vol. II (1910), n. 2, pp. 51-52.