Venerabilem

This is the stable version, checked on 8 Maii 2020. Template changes await review.

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Venerabilem
1202
editio: incognita
fons: incognitus

LXII

Nobili viro duci Zaringiae

Venerabilem[1] fratrum nostrum Salzburgensem archiepiscopum, et dilectum filium abbatem de Salem et nobilem virum marchionem orientalem quorumdam principum nuntios ad sedem apostolicam destinatos benignae recepimus, et eis benevolam duximus audientiam indulgendam.

Litteras quoque quas per eos quidam nobiles principes destinarunt diligenter perlegi fecimus, et quae continebantur in eis notavimus universa. Inter caetera vero quae dicti principes per easdem nobis litteras intimarunt, hac praecipue objectione sunt usi, dicentes quod venerabilis Praenestinus episcopus, apostolicae sedis legatus, aut electoris in alienam messem miserat falcem suam, et electioni se ingerens, principum derogaverat dignitati; si cognitoris, absente altera partium videtur perperam processisse, cum citata non fuerit, et ideo non debuerit contumax iudicari.

Verum nos, qui secundum apostolicae servitutis officium sumus singulis in iustitia debitores, sicut iustitiam nostram ab aliis nolumus usurpari, sic ius principum nobis nolumus vindicare. Unde illis principibus ius et potestatem eligendi regem, in imperatorem postmodum promovendum, recognoscimus, ut debemus, ad quos de iure ac antiqua consuetudine noscitur pertinere; praesertim cum ad eos jus et potestas huiusmodi ab apostolica sede pervenerit, quae Romanum imperium in persona magnifici Caroli a Graecis transtulit in Germanos. Sed et principes recognoscere debent, et utique recognoscunt quod ius et auctoritas examinandi personam electam in regem et promovendam in imperium ad nos spectat, qui eam inungimus, consecramus et coronamus. Est enim regulariter et generaliter observatum, ut ad eum examinatio personae pertineat, ad quem impositio manus spectat. Nunquid enim si principes, non solum in discordia, sed etiam in concordia sacrilegum quemcunque vel excommunicatum in regem, tyrannum vel fatuum, haereticum eligerent aut paganum, non inungere, consecrare ac coronare hominem huiusmodi deberemus? Absit omnino!

Obiectioni ergo principum respondentes asserimus quod legatus noster episcopus Praenestinus nec electoris gessit personam, iuxta quod nobis per litteras suas quidam principum opponebant, utpote qui nec fecit aliquem eligi nec elegit, et sic electioni nequaquam se ingessit; nec cognitoris personam exhibuit, cum neutrius electionem, quoad factum eli- <1066> -gentium, confirmandam duxerit aut etiam infirmandam; et sic ius sibi principum nullatenus usurpavit, aut venit contra illud. Exercuit autem denuntiatoris officium; quia personam ducis eiusdem denuntiavit indignam, et personam regis ipsius denuntiavit idoneam quoad imperium obtinendum, non tam propter studia eligentium quam propter merita electorum; quamvis plures ex illis qui eligendi regem in imperatorem promovendum de iure ac consuetudine obtinent potestatem consensisse perhibeantur in ipsum regem Ottonem, et ex eo quod fautores Philippi, absentibus aliis et contemptis, ipsum eligere praesumpserunt, pateat eos perperam processisse; cum explorati sit iuris quod electioni plus contemptus unius quam contradictio multorum obsistat. Unde quia privilegium meruerunt amittere qui permissa sibi abusi sunt potestate, videri non immerito potest quod, iniuria huiusmodi nonobstante, caeteri uti uti potuerint iure suo. Et quoniam dux praedictus nec ubi debuit nec a quo debuit coronam et unctionem accepit, memoratus vero rex et ubi debuit, videlicet Aquisgrani, et a quo debuit, scilicet a venerabili fratre nostro Coloniensi archiepiscopo, recepit utrumque, nos utique non Philippum, sed Ottonem reputamus et nominamus regem, iustitia exigente. In reprobatione vero praefati Philippi ducis Sueviae, propter manifesta impedimenta personae, non accusatione sed condemnatione indigent manifesta. Quod autem, cum in electione vota principum dividuntur, post admonitionem et exspectationem alteri partium favere possimus, maxime postquam a nobis unctio, consecratio et coronatio postulantur, sicut utraque pars a nobis multoties postulavit, ex iure patet pariter et exemplo. Nunquid enim si principes admoniti et exspectati vel non poterint vel noluerint convenire, apostolica sedes advocato et defensore carebit, eorumque culpa ipsi redundabit in poenam? Sciunt autem principes, et tua nobilitas non ignorat quod cum Lotharius et Conradus in discordia fuissent electi, Romanus pontifex Lotharium coronavit, et imperium obtinuit coronatus, eodem Conrado tunc demum ad eius gratiam redeunte.

Nos ergo per nuntios principum memoratos eos duximus commonendos ut, sicut nos a iuris ipsorum cessamus iniuria, sic ipsi contra ius nostrum se nequaquam iniuriosos ostendant, sed a praefato duce iusto quidem a nobis iudicio reprobato recedant, et praefato regi Ottoni non abnuant adhaerere; nisi tunc demum contra personam vel factum legitimum quid ab eis obiectum fuerit et ostensum. Sunt enim notoria impedimenta ducis Sueviae, scilicet excommunicatio publica, perjurium manifestum, et persecutio divulgata, quam progenitores eius et ipse praesumpserunt in apostolicam sedem et alias Ecclesias exer- <1067> -cere.[2] Fuit enim a bonae memoriae Coelestino papa praedecessore nostro propter invasionem et devastationem patrimonii beati Petri, commonitione saepe praemissa, publice ac solemniter excommunicationis vinculo innodatus, cum in Tuscia moraretur: quod ipse postmodum recognovit, dum per nuntium suum ab ipso praedecessore nostro absolutionis beneficium postulavit, et postmodum a tunc Sutrino episcopo, quem cum abbate Sancti Anastasii pro liberatione venerabilis fratris nostri Salernitani archiepiscopi nos in Teutoniam miseramus, contra formam mandati nostri de facto solummodo, quia de iure non potuit, post suam electionem apud Warmatiam occulte se fecit absolvi. Unde patet quod fuerit excommunicatus electus, etc., ut supra in eumdem modum quo scriptum est principibus Alemanniae, usque sua temeritate venire. Utrum vero dictum iuramentum licitum fuerit an illicitum, et ideo servandum an non servandum exstiterit, nemo sane mentis ignorat ad nostrum iudicium pertinere. Quod autem Philippus de genere persecutorum existat, principes non credimus dubitare, cum Henricus, etc., in eumdem fere modum ut superius dictum est, usque vivos in mare submergi, ad tuam et aliorum principum credimus audientiam pervenisse.

Insuper, si supradictus dux, quod absit! imperium obtineret, libertas principum in electione periret, et imperii obtinendi de caetero caeteris fiducia tolleretur. Nam si prout olim Fredericus Conrado et Henricus postmodum Frederico, sic nunc vel Fredericus Philippo vel Philippus Henrico succederet, videretur imperium non ex electione sed ex successione deberi. Praeterea cum multi principum ex imperio aeque sint nobiles et potentes, in eorum praeiudicium redundaret, si nonnisi de domo ducum Sueviae videretur aliquis ad imperium assumendus. Cum ergo nos flecti a nostro proposito nulla penitus occasione possimus, sed in eo potius firmissime persistamus, et tu nobis saepe per litteras tuas duxeris suggerendum ut eidem duci nullatenus faveremus, nobilitatem tuam monemus et exhortamur in Domino et per apostolica scripta mandamus quatenus, sicut de gratia nostra confidis, et nos de tua devotione speramus, de caetero a praefato duce Philippo recedas omnino, nonobstante iuramento si quod ei ratione regni fecisti, cum eo quantum ad obtinendum imperium reprobato, iuramentum huiusmodi non debeat observari. Praedicto vero regi Ottoni, quem nos, concedente Domino, ad coronam imperii disponimus evocare, patenter adhaereas et potenter, ut cum ei ad commonitionem nostram adhaeseris, inter primos gratiam et benevolentiam eius obtinere praecipue merearis: ad quod nos pro tuae nobilitatis amore dabimus operam efficacem.

Datum Laterani.


  1. Cap. Venerabilem, De elect.
  2. Vide supra epist. 21.