Variarum libri XII/Liber X

This is the stable version, checked on 3 Maii 2020. Template changes await review.


Flavii Aurelii Cassiodori

Variarum libri XII

L i b e r d e c i m u s

____________________________


I. IUSTINIANO IMPERATORI AMALASUINTHA REGINA.

[1] Adeo vobis, clementissime principum, distulimus hactenus indicare filii nostri gloriosae recordationis occasum, ne amantis laederemus animum per tristia nuntiorum: sed nunc iuvante deo, qui consuevit casus asperos in prospera commutare, illa magis elegimus in vestram deferre notitiam, de quibus nobiscum possitis participata exultatione gaudere: iuvat enim divina munera diligentibus confiteri. [2] Perduximus ad sceptra virum fraterna nobis proximitate coniunctum, qui regiam dignitatem communi nobiscum consilii robore sustineret, ut et ille avorum suorum purpureo decore fulgeret et animos nostros solacium prudentis erigeret. iungite nunc vota felicia, ut, sicut nos in imperio pietatis vestrae omnia fieri prospera desideranter expetimus, ita nobis favere vestram benivolentiam comprobemus. peracto itaque nuntio, quod vobis pro ingenita clementia credimus esse votivum, addimus etiam gratissimae legationis officium, ut pacem, quam mente semper geritis et iam mihi specialiter retinetis esse collatam, adiectione quoque meorum proteletis. nam licet concordia principum semper deceat, vestra tamen absolute me nobilitat, quando ille redditur amplius excelsus, qui vestrae gloriae fuerit unanimitate coniunctus. [3] Sed quoniam epistularum brevitate universa sufficienter nequeunt expediri, salutantes reverentia competenti quaedam legatis nostris verbo vobis insinuanda commisimus, quae consuetudine vestrae serenitatis libenter accipite, ut ab omnibus evidenter possit agnosci quod iuste nobis probamus de vestra mansuetudine polliceri. convenit enim de vobis indubitanter praesumi, quando et nos pro desiderio vestro in his quos commendastis talia facimus, qualia vos sperasse cognovimus.

II. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX.

[1] Novis regibus mos est per diversas gentes provectus sui gaudia nuntiare, ut adquirant affectum principis externi de ipsa communione regnandi. quod facienti mihi, piissime imperator, multo melius divina tribuerunt, quando vestram gratiam securus expeto, quam praecellentissimam domnam sororem meam vobiscum, pepigisse cognosco. [2] Ab eius enim iudicio me nullatenus deviare certissimum est, quae tanta sapientiae luce resplendet, ut et propria regna mirabili dispositione componat et promissam cunctis gratiam robusta firmitate custodiat. ideo enim me curarum suarum fecit esse socium, quatenus et ego illos desiderem habere reverendos, quos sibi ipsa fecit esse pacificos, prudentiae suae more diiudicans, ut talium amicitias eligeret, qui in toto orbe simile nil haberent. [3] Neque enim nova est ista dilectio: nam si decessorum vestrorum facta recolatis, agnoscitis quandam esse consuetudinis legem cum illo imperio amicitiam Hamalos semper habuisse. quae tantum certior quantum vetustior, quia facile mutari non potest quod per longa saecula custoditur. suscipite itaque affectiosis mentibus et nostra primordia et domnae sororis nostrae, cui singulariter studetis, favete iudicio. nam si me similiter diligitis, regem quodammodo pariter efficitis. [4] Sed quoniam nos amplius loqui desideria novitatis exposcunt et litterarius sermo narrare plura non patitur, ideo tantis meritis, sicut dignum est, salutationis honore completo, harum portitoribus legatis nostris aliqua pietati vestrae delegavimus intimanda, quia nemo utilius tractat quam qui vestrae mansuetudini committere sua vota deliberat.

III. SENATUI URBIS ROMAE AMALASUINTHA REGINA.

[1] Post flebilem filii nostri divae recordationis occasum vicit animum piae matris generalitatis affectio, ut non maeroris sui causas, sed vestra potius augmenta cogitaret. quaesivimus regales curas quo solacio fulciremus. sed auctor ille castitatis et misericordiae singularis, qui nobis primaevum subtracturus erat filium, maturi fratris reservavit affectum. [2] Elegimus deo auspice consortem regni nostri felicissimum Theodahadum, ut quae hactenus rei publicae molem solitaria cogitatione pertulimus, nunc utilitates omnium iunctis consiliis exequamur, quatenus in tractatibus duo, in sententiis unus esse videamur. Astra ipsa caeli mutuo reguntur auxilio et vicario labore participata mundum suis luminibus amministrant. ipsi quoque homini duplices manus, socias aures, oculos geminos divina tribuerunt, ut robustius perageretur officium quod duorum fuerat societate complendum. [3] Exultate, patres conscripti, et factum nostrum supernis commendate virtutibus. nihil reprehensibile desideravimus agere, quae cum alterius consilio cuncta delegimus ordinare. communio siquidem regni mores asserit, quando placabilis esse iuste creditur, qui potestatis suae habere participem comprobatur. reseravimus itaque deo iuvante palatia viro nostri generis claritate conspicuo, qui Hamalorum stirpe progenitus regalem habeat in actibus dignitatem: patiens in adversis, moderatus in prosperis et, quod difficillimum potestatis genus est, olim rector sui. [4] Accessit his bonis desiderabilis eruditio litterarum, quae naturam laudabilem eximie reddit ornatam. ibi prudens invenit, unde sapientior fiat: ibi bellator reperit, unde animi virtute roboretur: inde princeps accipit, quemadmodum populos sub aequalitate componat: nec aliqua in mundo potest esse fortuna, quam litterarum non augeat gloriosa notitia. [5] Accipite, quid maius generalitatis vota meruerunt. princeps vester etiam ecclesiasticis est litteris eruditus: a quibus semper quicquid est pro homine, commonemur: iudicare recte, bonum sapere, divina venerari, futura cogitare iudicia. necesse est enim, ut sequatur iustitiae vestigium, qui de sua sententia causam se credit esse dicturum. viderim quae lectio acuat ingenium: divina semper efficere nititur pium. [6] Veniamus ad illam privatae vitae largissimam frugalitatem, quae tantam procurabat donis abundantiam, conviviis copiam, ut considerato eius antiquo studio nihil novi habere videatur in regno. in hospitalitate promptus, in miseratione piissimus: sic cum multa expenderet, census eius caelesti remuneratione crescebat. talem universitas debuit optare, qualem nos probamur elegisse, qui rationabiliter disponens propria non appetat aliena: tollitur enim necessitas principibus excedendi, quotiens assueverint propria moderari. [7] Laudata est nimirum sententia, quae rerum praecipit modum, quia nimium non placet etiam quod bonum putatur. gaudete nunc, patres conscripti, et supernae gratiae pro nobis vota persolvite, quando talem mecum constitui principem, qui et de nostra aequitate bona faciat et propria suae pietatis ostendat. hunc enim et maiorum suorum commonet virtus et avunculus efficaciter excitat Theodericus.

IIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX.

[1] Divina vobis beneficia, patres conscripti, provenisse feliciter nuntiamus, dominam rerum toto orbe gloriosam consortem me regni sui larga pietate fecisse, ut nec illi deesset fidele solacium et nobis avitum congrue praestaretur imperium. suscipiatur gratissime quod generalitatem constat optasse: reserentur nunc sine metu vota cunctorum: ut unde periculum pertuli, inde me universitas cognoscat ornari. praesumpsistis enim me inconscio susurrare, quod palam non poteratis assumere. quantum vobis debeam, hinc datur intellegi, ut illud mihi festinaretis divinitus evenire, quod meus animus non audebat appetere. [2] Hoc nobis est potius novum quam vobis incognitum. magna ergo gratia completum debet accipi, quod velociter quam oportebat videbatur aperiri. sed si quid de vobis meremur, cum tamen plurimum apud vos valere nostram gratiam confidamus, domnae et sororis nostrae gloriosas laudes iugiter personate: quae magnitudinem imperii sui nostra voluit participatione roborari, ut tamquam in duobus luminibus unus esset aspectus et concordem sensum nemo crederet segregatum. [3] Sic sunt enim, simul quos et gratia iungit et parentela conciliat. arduum sibi hoc forsitan aestiment impares mores. difficile est illos aliter vivere, qui sibi possunt bonarum cogitationum similitudine convenire. consilium quippe imitari detrectat inprovidus: sapientiam vero ille quaerit in altero, penes quem est scientiae magnitudo. [4] Sed inter diversa munera, quae nobis cum regia maiestate divina tribuerunt, illud amplius permulcet animum nostrum, quod nos sapientissima domina trutina magnae disceptationis elegit: cuius prius ideo iustitiam pertuli, ut prius ad eius provectionis gratiam pervenirem. causas enim, ut scitis, iure communi nos fecit dicere cum privatis. o animi nobilitas singularis! en aequitas mirabilis, quam mundus loquatur. non dubitavit parentem prius iuri publico subdere, quem paulo post voluit ipsis quoque legibus anteferre. exploravit conscientiam, cui erat regni traditura censuram, ut et illa domina cognosceretur esse cunctorum et me probatum perducere dignaretur ad regnum. [5] Quando his muneribus, quando solvamus tantae gratiae quae debemus, ut quae cum parvulo filio imperavit sola, nunc mecum delegerit regnare sociata? in ipsa est enim decus regnorum omnium, in ipsa nostrae originis flos bonorum. quicquid fulgemus, ab eius claritate suscipimus, quando non solum parentibus laudem contulit, sed ipsum quoque genus humanitatis ornavit. quis possit sufficienter edicere, quanta pietate, quanto morum pondere decoretur? discerent profecto nova philosophi, si viderent et minora libris suis faterentur condita quam huic cognoscerent attributa. [6] In tractatibus acuta, sed ad loquendum summa moderatione gravissima. haec est regalis procul dubio virtus celerius necessaria sentire et tardius in verba prorumpere. nescit enim paenitenda loqui, qui proferenda prius suo tradit examini. hinc est quod eius doctrina mirabilis per multiplices linguas magna ubertate diffunditur, cuius ingenium ita paratum reperitur ad subitum, ut non putetur esse terrenum. in libris regum regina austri venisse legitur ad discendam sapientiam Salomonis: hic principes audiant quod sub ammiratione cognoscant. paucis verbis sensus clauditur infinitus et summa facilitate componitur, quod ab aliis nec sub longa deliberatione formatur. [7] Beata res publica quae tantae dominae gubernatione gloriatur. minus fuit, ut generalitas sub libertate serviret: additum est tantis meritis, ut ei subderetur et reverentia principalis: hoc enim obsequio dignissime dominamur. nam cum tantae prudentiae pareo, cunctis virtutibus obsecundo. sub tali siquidem monitore regni pondere non gravamur, dum si quid sit pro novitate incognitum, fiet nobis eius instructione certissimum. [8] Ad bonum publicum veritatem non pudet confiteri. agnoscite, principes viri, sapientissimae esse dominae, quod in nobis potuerit plus placere. illam enim aut interrogando melius sentimus aut eius imitatione proficimus. vivite nunc felices, vivite deo auxiliante concordes et aemulamini gratiam, quam regiam cognoscitis tenere concordiam.

V. THEODOSIO HOMINI SUO THEODAHADUS REX.

[1] Potestatis nostrae censuram rerum volumus esse modestiam, ut, quantum divina beneficia percepimus, tantum aequabilia plus amemus. privata siquidem studia a nostro animo probantur exclusa, quia generalis dominus custos factus sum deo auxiliante cunctorum. et ideo praesenti iussione praecipimus, ut quicumque ad domum nostram noscitur pertinere et curae tuae probatur esse commissus, nullis praesumptionibus insolescat, quia solus dicendus est ille meus, qui legibus potuerit esse tranquillus. augete famam nostram per patientiam vestram. [2] Si quis habuerit cum altero forte negotium, ad communia iura descendite: fora vos tueantur, non iniqua praesumptio. a domesticis inchoare volumus disciplinam, ut reliquos pudeat errare, quando nostris cognoscimur excedendi licentiam non praebere. mutavimus cum dignitate propositum et si ante iusta districte defendimus, nunc clementer omnia mitigamus, quia domum exceptam non habet princeps, sed quicquid divino auxilio regimus, nostrum proprie confitemur. [3] Estote ergo circa eos, qui iuri nostro ante fuere subiecti, omnino solliciti: nullum contra legem aliquid permittatis excedere. laus ad me vestra potius perveniat quam aliqua querella procedat, quia bona conscientia tunc vere imperat, cum generaliter praestare festinat.

VI. PATRICIO V. I. QUAESTORI THEODAHADUS REX.

[1] Necessarium probatur esse rei publicae personas dignitatibus aptas eligere, ut cui iustitia committitur, malis moribus non gravetur. alioquin inefficax est ab homine exigere quod agnoscitur non habere: contra confidenter quaeritur, quod inesse sentitur. [2] Et ideo primum nobis placuit tuos mores inspicere, sine quibus possunt quaelibet optima displicere. ornamentum enim bonorum omnium est sincera benignitas, quae non est sola, quia de virtutibus cognoscitur esse generata. ordinem serva nostri iudicii, ut, sicut haec prima quaesivimus, ita te custodire iustitiam prae omnibus sentiamus. [3] Secunda nobis cura fuit eloquentiae tuae fluenta perquirere, quam licet singulariter diligamus, moribus tamen iuste postponimus. in illis enim vita cognoscitur, hic tantum lingua laudatur. sed in te valde decorum, quia utrumque nosceris habere sociatum. aequaliter enim splendes actionis merito et dictionis eloquio, ut iuste possit intellegi per te voluntas principis expediri. nam inter ceteras artes oratoriam sic diligimus, ut eam ornamentum litterarum omnium esse fateamur. [4] Quicquid enim in qualibet disciplina concipitur, ab ista sub decore profertur. reperiat quamvis magna philosophus: quid proderit sentire, si laudabiliter non possit excolere? naturale est invenire, sed facundi decenter adserere. quale est enim cunctis desiderantibus loqui et res communes ita diserte dicere, quas etiam prudentes se mirentur audisse? in hac te cognovimus arte praevalidum, ut et suadere possis suaviter et suggestionibus tuis nescias maligna miscere. [5] Atque ideo quaesturae tibi fasces per tertiam decimam indictionem propitia divinitate concedimus, ut saties generalitatis votum iuridicorum sequendo iudicium. totum te legibus, totum responsis trade prudentium. sic nobis optime famularis, si priscorum servias constitutis. considera in verbis tuis laudem positam principalem: fama nostra est quod loqueris, conscientia sine dubitatione quod sentis. [6] Intellege quantum sit, quod a te exigatur, cui opinio nostra committitur. haec subiectos nostros amplectitur: haec per gentes exteras pervagatur: per hanc ubi non videmur, agnoscimur. decreta nostra tradunt civitatibus provinciisque sermones: iudicare de nobis possunt etiam qui nostris iussionibus obsequuntur. summo ergo studio constat esse servandum, quod de nobis potest ferre iudicium.

VII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX.

[1] Post primordia nostri imperii vobis feliciter nuntiata congrua nobis contigit, patres conscripti, causa sermonis ut iudicem nos cognoscatis elegisse, cuius nos lingua possit ornare. quaestor enim eloquens rei publicae decus est, qui et vota nostra optime videatur edicere et antiquorum iura firmo consilio custodire. [2] Hic est enim Patricius suis iam vocabulis honoratus: nam perpetua fruitur laude, cui est honor in nomine: cuius affluentem facundiam studia Romana genuerunt: ostentans merito de loci dignitate peritiam. nam qui illic potuit imbui, meruit ubique laudari: ibi defaecatus sermo Latinus est: ibi discuntur verba toto nitore lucentia. aliae regiones viva balsama et olentia tura transmittant: Roma tradit eloquium, quo suavius nil sit auditum. sic bonis artibus eruditus mox est forensibus aptatus excubiis, ut oratores, quos longa meditatione perceperat, consimili declamatione monstraret. [3] Notum est etiam quanta cum collegis suis moderatione contendit. certaminibus eius modestia semper affuit: dicendi calore raptatus studuit laudabilibus inventis, non, quod plerique faciunt, vacavit iniuriis: qui sic peroravit causas sub tranquillitate, ut mores proprios semper assereret. contendisse siquidem, non litigasse repertus est. alienam enim causam faciebat suam gloriam. nam sic cognitus est vincere, ut probaretur contrarii animum non laesisse. [4] Talem itaque virum non decuit diutius iustitiam petere, sed docere: quia iudiciaria virtus est linguae bonis abundare et mentis temperantiam custodire. cognoscite, patres conscripti, quid fieri velimus, quando in iudicibus primum mores elegimus, in ea praesertim dignitate quae iura consuevit edicere. non enim temporibus nostris potestate regia est armata quaestura, sed legibus probatur esse composita. [5] Velle nostrum antiquorum principum est voluntas, quos in tantum desideramus imitari, quantum illi iustitiam sunt secuti. illa est enim reverenda priorum auctoritas, quae a recto tramite non declinat. sequendi enim necessitatem relinquit posteris, qui iustitiam suis miscuerit constitutis. et ideo, patres conscripti, per tertiam decimam indictionem illustri Patricio quaesturae contulimus dignitatem, ut qui est clarus nomine, magnificus etiam sit honore. fovete in eum nostra iudicia: ut quod nos praestitimus, vobis placitum nihilominus sentiatur.

VIII. IUSTINIANO AUGUSTO AMALASUINTHA REGINA.

[1] Ita nos gratia vestrae pietatis oblectat, ut quicquid ad decorem nostrum potest proficere, libenter a vestris velimus partibus postulare: quia talia vobis divina tribuerunt, ut et vos eius affluenter muneribus abundetis et sperantibus benigno animo quae sunt necessaria concedatis. [2] Et ideo mansuetudinem vestram reverenter salutans harum portitorem illum ad excellentiae vestrae beneficia destinavi, ut marmora vel alia necessaria quae quondam Calogenitum comparare feceramus, per praesentium portitorem ad nos pervenire domino favente iubeatis, ut cognoscamus nos a pietate vestra re vera diligi, quorum facitis vota compleri. vestra enim gloria est noster ornatus, quando vos praestitisse cognoscitur quod nostris laudibus adplicatur. decet enim ut et orbis iste Romanus iuvamine vestro resplendeat, quem amor vestrae serenitatis illustrat.

VIIII. IUSTINIANO AUGUSTO THEODAHADUS REX.

[1] Aequum est, sapientissime imperator, ut illa nobis libenti animo faciatis impendi, ad quae si essemus desides, a vestra potius clementia deberemur hortari. vobis enim gratum esse non dubium est, quicquid per nos ad Italiae decorem contigerit expediri, quia laudibus vestris iure proficit, quando videtur crescere quod ad nostrae rei publicae potest gloriam pertinere. [2] Quapropter exhibens principatui vestro reverentissimum salutationis affectum harum portitorem ad illa direximus exhibenda, ad quae quondam Calogenitus fuerat destinatus, ut, etsi persona rebus humanis subtracta est, beneficia tamen vestra ad nos, domino iuvante perveniant, ne cassetur desiderium quod convenienter est de nostra praesumptione securum.

X. THEODORAE AUGUSTAE AMALASUINTHA REGINA.

[1] Cum propositi nostri sit illa quaerere quae probantur ad gloriam pii principis pertinere, dignum est vos sermone venerari, quos bonis omnibus constat semper augeri. concordia non est sola praesentium: quin immo illi se melius respiciunt, qui animi caritate se coniungunt. atque ideo reddens Augustae reverentiae salutationis affectum spero, ut redeuntibus legatis nostris, quos ad clementissimum et gloriosissimum principem destinavimus, de vestra nos faciatis sospitate gaudere, quia prospera vestra ita nobis grata videntur ut propria et necesse est sospitatem desideranter suscipere, quam nos iugiter constat optare.

XI. MAXIMO V. I. DOMESTICO THEODAHADUS REX.

[1] Si gloria est bonorum principum incognitas honoribus clarificare personas, dum quicquid a subiectis proficitur regnantum laudibus applicatur, quanto nobis praestantius est nobilissimae familiae reddere, quod eam cognoscimus etiam nascendi sorte meruisse! sic enim iustitiam sequimur, si bonis heredibus parentum praemia non negemus. decet enim etiam priores suos vincere, qui ad nostra meruerunt tempora pervenire. [2] Anicios quidem paene principibus pares aetas prisca progenuit: quorum nominis dignitas ad te sanguinis fonte perducta collectis viribus hilarior instaurata rutilavit. quis ergo relinqueret in posteris minus honoros, quos tamdiu constat fuisse praecipuos? accusarentur saecula, si talis potuisset latere familia. atque utinam nobis Marios vel Corvinos annosior vita servasset! vix satiaretur principis votum, si nos contingeret personas illas talium possidere meritorum. quemadmodum nunc profecto neglegamus inventa, qui desideramus habere praeterita? [3] Atque ideo, quod feliciter dictum sit, primiceriatus, qui et domesticatus nominatur, ab indictione quarta decima tibi conferimus dignitatem. usurus es omnibus titulis qui ad eius pertinent actionem. hic honor quamvis tantis natalibus videatur inferior, cunctis tamen fascibus tuis videtur esse felicior: cuius tempore meruisti coniugem regiae stirpis accipere, quam in tuis curulibus nec praesumpsisses optare. [4] Age nunc, ut sicut tibi est votivus, ita nobis reddatur acceptus. considera quid merueris et dignum te nostra affinitate tractabis. nam qui familiae regnantis adiungitur, in laudum gremio collocatur. nunc maior opera mansuetudini detur: nunc omnibus communio benigna praebeatur, ut talem probemur elegisse, quem nulla possit prosperitas immutare. humilis age rem gloriae, quia de modestia laus sumitur, de elatione odium concitatur. provectibus quidem proxima est indubitanter invidia, sed tolerantia melius vincitur, quae contentione semper augetur. [5] Supra ceteras virtutes amicam sapientibus ama patientiam: erectus ex nobis sustinendo potius quam vindicando laudaberis. iram vince: benigna dilige: cave, ne maior videatur esse felicitas moribus tuis, sed qui nostro iungeris generi, proximus gloriosis actionibus comproberis. laudati sunt quidem hactenus parentes tui, sed tanta non sunt coniunctione decorati. nobilitas tua non est ultra quo crescat. quicquid praeconialiter egeris, proprio matrimonio dignissimus aestimaris.

XII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX.

[1] Ne quis nos, patres conscripti, in honoribus dandis non aestimet habuisse rationem, quod post insignia consulatus minora magis posterius conferamus. quin immo suaserunt nobis merita candidati, ne iam maturus nulla videretur sumere, qui primaevus emerita cognoscitur accepisse. avari quippe principis erat in uno honore spatia vitae tam magna concludere et ideo magis nihil praestare, quia prius cognoscitur summa meruisse. quin potius omnia miscue concedamus: nulla dignitas minor est, cum bene geritur, quando reverentiam plerumque actio videtur accipere de claritate personae. haec autem tunc sunt gradibus distincta, cum diversis fuerint attributa. nam honorem suum semper aequaliter retinet quicquid probe gesserit consularis. sic minorum fluminum vocabula maior amnis absorbet et quamvis plurima fluenta Tiberis vester excipiat, tamen a proprio nomine non declinat. [2] Et ideo, quod feliciter dictum sit, illustri viro atque magnifico patricio Maximo primiceriatus, qui et domesticatus nominatur, a quarta decima indictione gerendam tribuimus dignitatem, ut mediocritas honoris merito cresceret praesidentis. neque enim fas est humile dici quod gerit Anicius: familia toto orbe praedicata, quae vere dicitur nobilis, quando ab ea actionis probitas non recedit. [3] Sed his bonis addimus, patres conscripti, ut nostrae affinitati praecelsae clara familiae vestrae gratia misceatur. verum hanc gloriam non sibi tantum potest unus assumere, quam nos probamur Romano nomini contulisse. reddite affectui meo plenissimam caritatem. plus est amandus a domino, qui parentis nomen dignatus est praestare subiecto. [4] Sed aequum est, patres conscripti, ut carus existat, per quem vobis tam felicia contigerunt. exultate generaliter et has nuptias laetitia profusa celebrate. unde profecit nomen omnium, vota debent esse cunctorum. quae preces a me exigere potuerunt, quod meus animus spontanea deliberatione concessit, ut vestri ordinis viros parentes vere appellare possimus, qui nobis affinitatis claritate iungendi sunt?

XIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX.

[1] Postquam venerabiles viros episcopos agnita legatione remisimus nec petitionibus vestris, quamvis essent quaedam reprehensibilia, noster animus obviasset, venientes ad nos aliqui retulerunt civitatem Romanam adhuc inepta sollicitudine laborare et id agere, ut, nisi nostrae mansuetudinis interesset, pericula sibi potius certa ex dubiis suspicionibus concitaret. unde aestimate, cui debeat populorum inanis levitas imputari nisi vestro ordini, a quo decuerant cuncta componi. [2] Per vestram siquidem sapientiam ammoneri provincias oportuit universas, ut talia probarentur assumere, quae principis primordia viderentur ornare. verum quae civitas non fiat excusabilis, si Roma deliquerit? res minor ad potioris currit exemplum et alieni facti iure invidiam sustinet, quae peccatis praestat exemplum. sed gratias divinitati referimus, quae dona sua vestris potius ornavit excessibus. [3] Ecce prius culpas ignoscimus quam devotiones aliquas sentiamus. nil debemus et solvimus: ante benefici sumus, ut postea gratissimos invenire possimus. sed licet in hac parte nostrae modestiae gravitas asseratur, nolumus tamen nos tantum praedicari, nisi ut et devotionis Romanae benignitas possit ostendi. plus enim vestra opinione pascimur, quam si de nostra semper tranquillitate laudemur. [4] Amovete suspiciones ab ordine vestro semper extraneas. non decet senatum corrigi, qui debet alios paterna exhortatione moderari. nam ex quibus habebunt genium mores, si parentes publicos minores contigerit inveniri? sufficiunt haec nobilibus, sufficiunt ista verecundis, ut ad studium perfectae devotionis incitemus quos paululum de prava suspicione culpavimus. nos enim quod praesentiam vestram expetivimus, non vexationis iniuriam, sed utilitatis vestrae causas profunda cogitatione tractavimus, ut illud magis debuissetis efficere, quod vobis cognovimus expedire. [5] Certe munus est videre principem. hoc a vobis pro rei publicae utilitate volumus fieri, quod praemiis solebat optari. sed ne ipsa remedia in aliqua parte viderentur austera, cum res poposcerit aliquos ad nos praecipimus evocari, ut nec Roma suis civibus enudetur et nostra consilia viris prudentibus adiuventur. [6] Redite ergo in pristinam devotionem, et sollicitudines meae, quas pro generalitate sustineo, vestro potius adiuventur ingenio, quia hoc vobis semper insitum fuit principibus vestris votum puritatis offerre nec parere necessitate terroris, sed potius amore dominantis. reliqua per harum portitorem illum verbo dicenda commisimus, ut summotis cogitationibus ambiguis nostris ammonitionibus credere debeatis.

XIIII. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX.

[1] Licet vobis sit insitum dominos vestros pura mente diligere et obsequiis id agere, ut regnantis animum possitis habere placabilem, hoc tamen maiorum vestrorum semper proprium fuit, ut tamquam membra capiti, ita suis principibus viderentur adiungi. quam enim vicissitudinem reddat qui maximo labore defenditur, cuius per dies singulos civilitas custoditur, nisi ut illos diligat supra omnia, per quos habere probatur universa? [2] Absit enim a temporibus nostris, ut in vobis aliquid tale reperiamus, quod nostris indignationibus esse possit idoneum. fides vestra, quae vos hactenus asseruit, modo potius evidenter ostendat. non varium, non dolosum, nec seditionibus plenum populum decet esse Romanum. mali mores vestro nomini probantur adversi. sed hoc quoque mirabile est, quod gravitatem vestram cogimur ammonere, quam constat semper sponte sapuisse. nullae vos ineptae suspiciones, nulla timoris umbra deterreat. habetis principem, qui pietatis studio optet in vobis invenire quod diligat. hostibus vestris, non defensoribus obvietis. invitare, non excludere debuistis auxilium. [3] Sed sensus iste fortassis eorum est, qui minus probantur intellegere quae generaliter poterant expedire: ad vestrum potius redite consilium. numquid vos nova gentis facies ulla deterruit? cur expavistis, quos parentes hactenus nominastis? qui relictis familiis ad vos venire properabant, de vestra erant potius securitate solliciti. quando, rogo, talis ab illo vicissitudo recepta est, cui salutis praemia debebantur? [4] Illud enim, quod ad nos attinet, scire debuistis, quia die noctuque incessanter optemus, ut quod parentum nostrorum temporibus constat enutritum, sub nobis potius divinis auxiliis augeatur. ubi enim fama regnantis erit, si vos, quod absit, patiamur imminui? nolite talia cogitare, qualia nos minime videtis assumere. immo magis, si quis aliqua iniquitate depressus est, spem de bona conscientia non amittat, quando sublevare cupimus quos studere probis moribus invenimus. [5] Aliqua etiam vobis per illum verbo dicenda commisimus, ut nostrum circa vos in omni parte animum propitium sentientes, iugibus, sicut oportet, obsequiis et oratione sincera devoti esse debeatis.

XV. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX.

[1] Constat desiderium nostrae voluntatis expleri, quotiens ad pietatem vestram salutiferos apices contigerit destinari, quia semper felici gaudio repletur, qui vobiscum sincera mente colloquitur. et ideo salutans clementiam vestram honorificentia competenti harum portitorem pro negotio Ravennatis ecclesiae venientem gratissima vobis petitione commendo: quando talis offertur causa praestandi, ubi merces videatur adquiri, quam vos facere semper exoptant qui serenitatem vestram florere desiderant. non est enim dubium meliora recipere, quos contingit iusta praestare.

XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX.

[1] Imperiosa nimium res est, patres conscripti, pietas nostra, quando propria voluntate vincimur, qui alienis condicionibus non tenemur. nam cum deo praestante possimus omnia, sola nobis credimus licere laudanda. cognoscitis, prudentes viri, verba quae loquimur: vel nunc clementiam, quam nobis ante promittere debuistis, agnoscite. ecce nec sollicitos patimur, quibus infensi esse putabamur. sic est a principe gravis vincenda suspicio: sic curare debuit, qui noxius esse non voluit. postulata siquidem sacramenta vobis ab illo atque illo praestari nostra decrevit auctoritas, quod bene imperaturo non est difficile persuasum, quia sic vobis securitatem dedimus, ut nihil nostro proposito addere videremur. [2] Talia siquidem qualia promittimus eramus acturi, quia deo debemus ista, non homini. nam qui per lectiones sacras antiqua regna cucurrimus, quid aliud optare possumus, nisi quod divinitati in aliis placuisse sentimus? ipse enim remunerator est bonorum omnium deus: nam quicquid in subiectos pietatis efficimus, illum nobis repensare sine dubio iudicamus. quapropter conscientiam fidelem adepta securitate monstrate, quia post talia redditur clementiae nostrae potius quam offertur affectus.

XVII. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX.

[1] Cognoscite, Quirites, quali vos princeps vester firmitate dilexerit, ut temptatus asperis rebus non vos pateretur esse sollicitos, nec voluimus amplius vota vestra differri, quos semper optamus in summa rei publicae celebritate laetari. vestra enim securitas noster ornatus est et hoc vere gratanter accipimus, cum gaudia vos habere sentimus. quapropter, flexi petitionibus vestris, per illum atque illum praestari vobis sacramenta censuimus, ut regis vestri animum non habeatis incognitum: nec liceat falsis suspicionibus errare, dum manifeste teneatur quod credatis in principe. [2] Aestimate quid vobis benignitatis videatur impendi, quando ille iurat, qui non potest cogi. scimus enim pro remedio nos datos esse cunctorum: non despicimus sanare subiectos: et ideo, licet culmini nostro videretur incongruum, libenter adquievimus facere, quod generalitatem probamus optasse. intellegite, quantum nobis imponere vester videatur affectus: fide vobis constringimur, qui vel solo verbo promissa servare sacris lectionibus ammonemur. ostendite nunc devotionem vestram: supernae maiestati iugiter supplicate, ut tranquilla tempora, quae vos habere cupimus, caelesti munere concedantur.

XVIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX.

[1] Remedium, quod pro vobis, patres conscripti, pia mente tractavimus, non sinimus vobis fieri acerba suspicione contrarium, quia laesionis instar est occulte consulere et aliud velle monstrare. cognoscite itaque arma nostra pro salute vestra potius destinata, ut qui vos temptaverit appetere, divino auxilio Gothorum manus ei debeat obviare. nam si insidias gregis strenuus pastor excludit, si pater familias diligens decipientibus locum subreptionis intercipit, qua nos convenit cautela Romam defendere, quam constat in mundo simile nihil habere? summa non mittuntur in casu, quia probatur minus diligere, qui neglegit adversa tractare. [2] Sed ne in aliquo vobis gravis existeret vel ipsa defensio, exercitui destinato ordinante illo annonas fecimus secundum forum rerum venalium comparari, ut et illis tolleretur necessitas excedendi et vobis auferretur causa dispendii. his etiam praefecimus maiorem domus nostrae Vuaccenem, qui pro suarum qualitate virtutum bellatoribus esset iure reverendus, cuius exemplo et excessus vitarent et fortitudinis instrumenta perquirerent. [3] Quos tamen locis aptis praecepimus immorari, ut foris sit armata defensio, intus vobis tranquilla civilitas. intellegite quid excogitaverit consolatorium principis pro vobis ingenium: defensio vos obsidet, ne manus inimica circumdet et a periculis excipimus quos nostrorum sanguine vindicamus. absit enim ut nostris temporibus urbs illa muris videatur protegi, quam constat gentibus vel sola opinione fuisse terrori. ita enim de divino speramus auxilio, ut quae semper fuit libera, nullius inclusionis decoloretur iniuria.

XVIIII. IUSTINIANO AUGUSTO THEODAHADUS REX.

[1] Gratias divinitati referimus, cui est regum semper accepta tranquillitas, quod provectum nostrum clementiae vestrae gratissimum esse declarastis. constat enim amare vos posse, quem gaudetis ad regni culmina pervenisse. sic decuit suscipi qui se per vos praesumpsit augeri. praestate igitur mundo vestrae benignitatis exemplum, ut detur intellegi quantum promoveat, qui se pura vobis affectione commendat. [2] Non enim rixas viles per regna requiritis: non vos iniusta certamina, quae sunt bonis moribus inimica, delectant, quia nihil aliud vos constat appetere, nisi quod opinionem vestram possit ornare. quemadmodum enim pacem exorati poteritis abicere, quam pro ingenita pietate et iracundis gentibus consuestis inponere? bona quidem vestrae concordiae non tacemus. totum creditur eximium, quicquid vobis fuerit praedicabili caritate sociatum. [3] Sed et vobis, gloriosi principes, cum sitis absolute mirabiles, aliquid tamen additur, cum vos omnia regna venerantur. nam commune est cunctis in suis imperiis praedicari, sed illud est omnimodis singulare in extranea gente laudes proprias invenire, quia ibi sunt vera iudicia, ubi neminem comprimit ulla timiditas. diligeris quidem, piissime imperator, in propriis regnis: sed quanto praestantius est, ut in Italiae partibus plus ameris, unde nomen Romanum per orbem terrarum constat esse diffusum! oportet ergo vestram pacem servari, quae vobis contulit exordia gloriosa vocabuli. [4] Sed ut sacris affatibus ordine respondere videamur, reverentissima salutatione decursa piis sensibus indicamus beatissimum papam urbis Romae vel amplissimum senatum nostra praeceptione commonitos, ut vir eloquentissimus Petrus legatus serenitatis vestrae et doctrina summus et conscientiae claritate praecipuus sine aliqua dilatione competentia responsa reciperet nec contra vestram voluntatem moras incongruas sustineret, quia totum illud desideramus efficere, quod vestro nequeat iudicio displicere: quando et pietatem vestram hoc studere cognoscimus, quod nobis per omnia prodesse sentimus. [5] Cui virum venerabilem illum legatum nostrum adiungendum esse credidimus, ut non per occasionem legationis vestrae, sed propria potius destinatione nostra possitis vota cognoscere.

XX. THEODORAE AUGUSTAE THEODAHADUS REX.

[1] Litteras pietatis vestrae gratia, qua desiderata semper sumuntur, accepi et colloquia oris vestri muneribus omnibus celsiora reverentissima gratulatione promerui, cuncta mihi de tam sereno animo promittens, quando quicquid optare potui, in tam benigna collocutione suscepi. [2] Hortamini enim ut quicquid expetendum a triumphali principe domno iugali vestro credimus, vestris ante sensibus ingeramus. quis iam dubitet ad effectum pervenire, quod talis potestas dignabitur allegare? ante quidem de causarum nostrarum aequitate praesumpsimus, sed nunc amplius de vestra promissione laetamur. non enim poterunt vota nostra differri, quando interest, quae meretur audiri. nunc implete promissa, ut rem tenere faciatis, cui spem certissimam contulistis. [3] Additum est etiam gaudio meo, quod talem virum vestra serenitas destinavit, qualem et tanta gloria debuit mittere et vestra decet obsequia retinere. dubium enim non est illam mores deligere, cui observatur assidue, dum constat defaecari animum bonis praeceptionibus institutum. hinc est quod vestra reverentia commoniti duximus ordinandum, ut sive beatissimus papa sive senatus amplissimus sine aliqua dilatione respondeant, quod ab eis expetendum esse iudicastis, ne gloria vestra minus reverenda putetur, cui studium dilationis opponitur, sed potius de celeritate facti votiva gratia possit augeri. [4] Nam et de illa persona, de qua ad nos aliquid verbo titillante pervenit, hoc ordinatum esse cognoscite, quod vestris credidimus animis convenire. desiderium enim nostrum tale est, ut interveniente gratia non minus in regno nostro quam in vestro iubeatis imperio. significamus itaque supra dictum ante nos a venerabili viro papa egredi fecisse, quam vester legatus harum portitor de urbe Roma potuisset exire, ne aliquid accederet quod vestris animis obviaret. [5] Quapropter salutans veneratione, quae tantis debet meritis exhiberi, virum venerabilem illum et moribus et doctrina pollentem sanctitatis etiam honore reverendum ad vestram clementiam legationis officio peculiariter curavimus destinandum, quia gratas vobis illas credimus esse personas, quas divinis mysteriis iudicamus acceptas.

XXI. THEODORAE AUGUSTAE GUDELIVA REGINA.

[1] Aestimare te convenit, Augustarum prudentissima, quantis cupiam nisibus gratiam vestram quaerere, quam etiam domnus iugalis meus magno studio desiderat optinere. nam licet hoc illi sit omnimodis carum, mihi tamen cognoscitur esse praecipuum, quando me tantae dominae ita potest amor erigere, ut supra regnum cognoscar maius aliquod invenire. quid enim gratius quam si gloriae vestrae videar caritatis participatione sociari, ut quia vos abunde fulgetis, nobis libenter de proprio splendore mutuemini, cum damnum non est lumini alteri de sua claritate largiri? fovete desideria nostra, quae cognoscitis sinceritate praecipua. gratia vestra per omnia nos regna commendet. debetis enim nos claros reddere, qui de vestra volumus luce fulgere. [2] Quapropter serenitati vestrae reverentiam salutationis inpertiens affectuosa me animis vestris praesumptione commendo, sperans, ut sic omnia mirabilis prudentia vestra componat, quatenus fiducia, quae nobis de animo vestro data est, uberius augeatur. nam cum nullam inter Romana regna deceat esse discordiam, emersit tamen et qualitas rei, quae nos efficere cariores vestrae debeat aequitati.

XXII. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX.

[1] Retinetis, sapientissimi principum, et per legatos nostros et per virum disertissimum Petrum, quem nuper ad nos vestra pietas destinavit, quo studio concordiam Augustae serenitatis optemus. et nunc iterum per illum virum sanctissimum eadem credidimus esse repetenda, ut vera atque affectuosa iudicetis quae frequenter expetita cognoscitis. pacem siquidem sub omni sinceritate petimus, qui causas certaminis non habemus. talis ergo ad nos veniat, sic composita, sic decora, ut eam tantis votis merito quaesisse videamur. absit autem ut quod nobis committitur debeat ingravare. [2] Pro nobis potius tractate quod convenit. trahitur enim ad benivola, cui causa creditur rationabiliter ordinanda, nec potest utilitatem propriam anteferre, cui magis decorum est credenti profutura praestare. considerate etiam, principes docti, et Ablabi vestri historica monimenta recolite, quantum decessores vestri studuerint de suo iure relinquere, ut eis parentum nostrorum foedera provenirent. aestimate, qua gratia debent oblata suscipi, quae consuerant postulari. non arroganter loquimur, qui veritatem fatemur. gloriae vestrae potius proficit quod demonstrare contendimus, quando nunc illi vestram gratiam ultro quaerunt, qui suis parentibus meliores se esse cognoscunt. associentur amicitia gratuita vestris animis quos prius vobis largitatis studio iungebatis, ne bona tantum illorum temporum fuisse credantur, quae vos et copiosa benignitate vincitis et affluenti munere superatis. [3] Atque ideo salutationis honorificentiam praelocuti illum virum venerabilem sacerdotio clarum, doctrinae laude conspicuum legationis nostrae ad pietatem vestram fecimus vota deferre. confidimus enim in virtute divina, quod et suis meritis vobis abunde placeat et desideria probae petitionis optineat, sperantes ut eum cum effectu rerum celerius recipere debeamus. sed quia epistularis series continere non poterat universa, aliqua sacris sensibus verbo insinuanda commisimus, ne fastidium vobis faceret lectio prolixa chartarum.

XXIII. THEODORAE AUGUSTAE THEODAHADUS REX.

[1] Suscipientes legatum vestrum virum eloquentissimum Petrum et, quod est ipsis dignitatibus honorabilius, vestris obsequiis inhaerentem, optata nobis Augustae gratiae monimenta fulserunt, ut per eum disceremus acceptum vobis esse, quod in hac re publica constat evenisse. ostendistis vos diligere quicquid ad iustitiam cognoscitur pertinere, quando per divinam providentiam omni suspicione detersa desiderabilis potest unanimitas permanere. nunc est potius quod regna coniungat promissio fixa et votiva concordia. [2] Et ideo illum virum venerabilem vestris conspectibus vere dignissimum legatum nostrum ad vos specialiter credidimus esse dirigendum, ut, vobis annitentibus, serenissimi iugalis vestri pacis gratia solidetur, quatenus generalitas evidenter agnoscat merito venisse nos ad suavitatem foederis per tale vinculum caritatis. [3] Et quia semel bene inita nulla debent contraria occasione suspendi, si quid est quod difficultate sui nobis non oportet imponi, sapientiae vestrae moderatione mitigetur, ut affectum, quem circa regnum vestrum habere coepimus, iugibus studiis augeamus. [4] Quapropter erigite vestrae sapientiae firmitatem et hanc vobis palmam concordiae specialiter vindicate, ut, sicut clementissimi imperatoris fama in proeliis inclita dicitur, ita in pacis studio opinio vestra cunctorum ammiratione laudetur. familiariter vos et frequenter videat harum portitor quem direxi, quatinus effectum possit celerem promereri, qui ad praesumptam gratiam visus est destinari. speramus enim iusta non gravia, cum tamen nihil videatur inpossibile, quod per talem gloriam cognoscimus allegare.

XXIIII. THEODORAE AUGUSTAE GUDELIVA REGINA.

[1] Veniente viro sapientissimo Petro ita nos amor vestrae serenitatis explevit, ut vidisse nos aestimemus, cuius colloquia benigna suscepimus. quis enim tanta affabilitate suscepta non reddat venerationis eximia, cui ante dignationis eloquium iure ab omnibus commendationis suae debetur officium? [2] Et ideo per illum virum venerabilem legatum domni iugalis nostri ad vos specialiter directum salutiferos apices curavimus destinandos, ut recurrens vestrae serenitatis affatus et de optata incolumitate laetificet et de firmissimae gratiae nos faciat exultatione gaudere. tali enim compendio et causarum bene disponitur ordo et vestrae tranquillitatis geminata crescit affectio. suscipiamus ergo vestri animi bona, quia hoc est vere regale propositum gloriose vivere amore cunctorum. [3] Quaedam vobis per harum portitorem verbo suggerenda commisimus, quae pro ingenita mansuetudine et libenter accipite et efficaciter deo auxiliante praestate.

XXV. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX.

[1] Per venerabilem virum Heracleanum presbyterum Augusta nobis pagina vestrae serenitatis illuxit, gratiam sermonis benigne tribuens et apte munera salutationis inpertiens, ut re vera magnum sit beneficium tam suave principis meruisse colloquium. cui reddimus quanta valemus caritate responsum, optantes ut et sospitatem vestram saepius nos audire contingat et regni vestri felicitas semper accrescat, quia tale votum nos decet habere, quod gloriam salutemque vestram iugiter possit extendere. [2] Significamus etiam pro vestro voto ad papam urbis Romae nos litteras destinasse, ut praesentium gerulo litterarum sine aliqua dilatione respondeat, quatenus qui a vobis dirigi meruit, celeritatis gratiam consequatur. nostri enim voti est causas emergere, in quibus possimus vestris desideriis oboedire, quia sic vos ad reddendam dilectionem efficaciter commonemus, si vobis in aliqua parte pareamus.

XXVI. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX.

[1] Intellegimus serenitatis vestrae gratiam muneribus omnibus ditiorem, quando illa nos hortamini facere, quae ad mercedem nostram possint omnimodis pertinere. tale siquidem votum semper amantis est, ut causas nos misericordiae velitis agere, quae nos divinae possint commendare potentiae. [2] Et ideo significamus gloriae vestrae monasterium famularum dei, quod vobis insinuatum est tributorum gravi sorte laborare, eo quod ager eius nimia inundatione perfusus sterilitatis vitia de inimica humectatione contraxerit: ad virum eminentissimum Senatorem praefectum praetorio dedisse nos nihilominus iussionem, ut eius ordinatione provida ad praedium, de quo querella est, diligens inspector accedat et, rebus moderata inquisitione trutinatis, quicquid gravaminis potest habere possessio, rationabiliter abrogetur, ita ut competens atque sufficiens dominis remanere possit utilitas, quia vere nobis lucrum pretiosissimum iudicamus, quod pro mansuetudinis vestrae voluntate concedimus. [3] De Ranildae quoque causa, unde vestra serenitas me commonere dignata est, quamvis ante longum tempus sub parentum nostrorum regno contigerit, tamen necesse nobis fuit negotium de propria largitate componere, ut tali facto eam non paeniteret mutata religio. [4] Earum siquidem rerum iudicium non praesumimus, unde mandatum specialiter non habemus. nam cum divinitas patiatur diversas religiones esse, nos unam non audemus imponere. retinemus enim legisse nos voluntarie sacrificandum esse domino, non cuiusquam cogentis imperio: quod qui aliter facere temptaverit, evidenter caelestibus iussionibus obviavit. merito ergo pietas vestra invitat nos ad talia quae nobis praecipiunt divina mandata.

XXVII. SENATORI PPO THEODAHADUS REX.

[1] Non dare, sed reddere videtur expensas, quisquis tributariis aliquo remedio subvenire festinat. quid enim iustius est quam petenti conferre quod intellegitur ipse laborasse? ad misericordiam forsitan pascantur otiosi: cultor agri ad futuram famem deseritur, nisi ei, cum necesse fuerit, subvenitur. [2] Quapropter industriosae Liguriae devotisque Venetiis copia subtracta dicitur esse de campis: sed nunc nascatur in horreis, quia nimis impium est plenissimis cellis vacuos esurire cultores. atque ideo illustris magnitudo vestra, quorum dignitas ad hoc legitur instituta, ut de repositis copiis populum saturare possetis, Liguribus, quos tamen indigere cognoscitis, tertiam portionem ex horreis Ticinensibus atque Dertonensibus per solidum viginti quinque modios distrahi censitote. [3] Venetis autem ex Tarvisiano atque Tridentino horreis ad definitam superius quantitatem idem dari facite tertiam portionem, ut miserata divinitas copiam largiri possit, quam homines in se exercuisse cognoscit. et ideo tales viros his distributionibus adhibete, ut indulgentia nostra maxime ad illos perveniat qui suis viribus pasci minime potuerunt.

XXVIII. SENATORI PPO THEODAHADUS REX.

[1] Decet regiam iustitiam custodire quod a iudicibus bene agentibus fuerit ordinatum, maxime quorum conscientia sic nota est, ut nihil incaute, nihil venalitatis studio fecisse videantur. et ideo arcarios prorogatores tritici, vini et casei, macellarios, vinarios, capitularios horreariorum et tabernariorum, fenerarios et cellaritas, qui ad urbem Romam vel ad mansionem pertinent Ravennatem, sed et eos, qui ripam Ticinensem et Placentinam sive per alia loca quicumque publicos titulos administrare noscuntur, quos a vobis conperimus ordinatos, cuius iudicia sic libenter amplectimur, sic servari desideramus, tamquam a nobis facta esse credantur, nec sinimus contra illos cuiusquam praevalere malitiam, qui vestro iudicio amministrationes publicas susceperunt. [2] Quapropter in designatis titulis ambitio, inimica semper iustitiae, conquiescat: consuetudinarium bene agentibus locum protinus tollamus invidiae: non liceat cuiquam intra quinquennium praedictis velle succedere, si tamen vestra inquisitione eos nulla culpa respuerit. sint ergo intrepidi, qui vestra voluntate vel sunt vel fuerint ordinati: procurent sibi necessaria securi: non timeat intra hoc quinquennium expelli, quem commendaverit probitas actionis. [3] Propter sterilitatem quoque praesentis temporis de singulis speciebus, prout eminentiae vestrae rationabiliter visum fuerit, pretia facite temperari, ut hi, quibus commissum est exercere singulos apparatus, de iniusto gravamine non querantur. sed quoniam humana ambitio nisi per metum damni non potest inhiberi, si qui a vobis titulis ordinatis, sive suffragiis sive patronorum precibus nisus, visus fuerit cuique succedere, statim triginta librarum auri multa feriatur, a vobis nihilominus exigenda. [4] Quod si ad hoc damnum idoneus non potuerit inveniri, corporali supplicio poenam luat qui non potuerit in supra dicta perculsione sufficere et frustretur ausibus suis, poena etiam inurendus infamiae, qui contra interdicta nostra aliqua tergiversatione venire temptaverit. nihil enim securum, nihil poterit stabile reperiri, si semper invidentium vota ad illicitas accedere permittantur insidias. quod magnitudo vestra in omnium faciat pervenire notitiam, ne quis per ignorantiam se existimet excusandum, quod non intellexerit fuisse prohibitum.

XXVIIII. VVISIBADO COMITI THEODAHADUS REX.

[1] Cum generis tui honoranda nobilitas et magnae fidei documenta suasissent, ut tibi urbem Ticinum, quam per bella defenderas, gubernandam pace crederemus, limosae podagrae subita inundatione completus, aquas Bormias potius siccativas, salutares huic specialiter passioni, velle te expetere postulasti. desiderium tuum remediali iussione sanamus, ut sospitatem, quam merito in te quaerimus, iussionis beneficio compleamus. [2] Absit enim, ut bellicosissimum virum tyrannis gravissimae calamitatis exarmet, quae miro modo membra virentia infusione poenalis umoris cogit arescere nodosque mobiles replet marmoreo tumore crescentes. cum norit alia cuncta vacuare, iuncturae petit concavas lacunas, ubi palustri statione pigrescens saxa perficit de liquore et quae ad decorem inflexionis natura laxaverat, in turpissimum rigorem peregrina soliditate constringit. [3] Haec passio insanabilis et sanitas passibilis ligat solutos, contrahit vivos et decrescere facit corpora, quae nulla sunt mutilatione truncata. constantibus membris proceritatis mensura perit et minor cernitur, cui nihil subductum esse sentitur. subtrahuntur superstiti ministeria membrorum: corpus vivum est nec movetur et inter insensibilia redactum iam non proprio voto, sed motu fertur alieno. haec viva mors supra omnia tormenta sana dicitur et melius habere fertur, qui evasisse causam tanti periculi non probatur. [4] Desederit quidem dolor, sed dimittit reliquias fortiores et, novo infelicitatis exemplo, passio videtur abscedere et aeger non desinit aegrotare. appendia ipsa cruciatis debitoribus aliquando solvuntur: ista enim vincula sunt quae, cum semel potuerint illigare captum, nesciunt in tota vita dissolvere. infelicia signa relinquit abscedens et more gentium barbararum hospitium corporis occupatum suis indiciis violenta defendit, ne ubi ferox ista coepit succedere, adversa illuc iterum sanitas audeat fortassis intrare. hoc licet omnibus videatur esse contrarium illis maxime, qui armorum exercitatione floruerunt, ne membra illa durissima langoris decoctione mollescant, et qui ab hoste foris superari minime potuerunt, ab interna potius contrarietate vincantur. perge igitur auctore deo gressibus tuis ad locum praedictum. absit enim, ut bellator noster ambulet passibus alienis. equino dorso, non humana subvectione portetur, quia viro forti grave est sic vivere, ut nec inermem possit implere. quae ideo tibi exaggerata narratione retulimus, ut ad studium sanitatis votiva nimis cupiditate rapiaris. utere igitur aquis illis, primum potae dilutoriis, deinde thermarum exhalitationibus siccativis, ubi merito indomabilis cervix illa flectitur passionis, quando interna plurima effusione mundantur, exteriora attractiva virtute libera fiunt et velut duobus auxiliis congregatis in medium missa superatur. amentur illic munera concessa divinitus. contra illam humani generis debellatricem data sunt opportuna munimima lavacrorum et quam non edomat iuge decennium, non mille potionum mollit introitus, voluptuosis illic remediis effugatur. praestent optatum divina beneficium, ut famam loci verissimam tua potius salubritate noscamus, quem nobis desiderabile est evadere quicquid adimit corpoream sospitatem.

XXX. HONORIO PRAEFECTO URBIS THEODAHADUS REX.

[1] Relationis vestrae tenore comperimus in via sacra, quam multis superstitionibus dicavit antiquitas, elephantos aeneos vicina omnimodis ruina titubare, et qui solent in carnali substantia supra millenos annos vivere, occasum videantur proximum in simulacris aereis sustinere. his providentia vestra reddi faciat propriam longaevitatem uncis ferreis hiantia membra solidando: alvum quoque demissam subdito pariete corroboret, ne illa magnitudo mirabilis solvatur turpiter in ruinam. [2] Nam et vivis ipse casus adversus est, qui, dum in genus cubationis arte hominum succisis arboribus ingentia membra commiserint, toto pondere supinati nequeunt propriis viribus surgere, quos semel contigerit corruisse, scilicet quia pedes eorum nullis inflectuntur articulis, sed in modum columnarum rigentes atque incurvabiles iugiter perseverant. ibi tanta mole prostrati sunt, ut tunc magis metallicos possis credere, cum se vivos aspicias non movere. iacent superstites similitudine cadaverum: mortuos putes, quos vivos esse non dubites et more cadentium fabricarum, nesciunt locum sponte relinquere, quem suis membris potuerint occupare. [3] Magnitudo illa terribilis nec formicis minutissimis par est, quando beneficium non habet naturae, quod ultima videntur animalia meruisse. humano solacio consurgunt, cuius arte iacuerunt. belua tamen suis gressibus restituta novit memor esse beneficii: in magistrum quippe recipit quem sibi subvenisse cognoscit: ad ipsius arbitrium gressus movet, ipsius voluntate cibos capit, et, quod omnem intellegentiam quadrupedum superat, non dubitat primo aspectu adorare quem cunctorum intellegit esse rectorem: cui si tyrannus appareat, inflexa permanet nec imponi potest beluae hoc et malis pendere, quod a se novit bonis principibus exhibere. [4] In vicem manus promuscidem tendit et magistro profutura gratanter accipit, quia se ipsius cura vivere posse cognoscit. est enim, ut ita dixerim, praedictae beluae nasuta manus, per quam data suscipit et ori suo voranda transmittit. nam cum sit altum animal, brevissima cervice compositum est, ut quod cibos ex humo non praevalebat carpere, hoc se ministerio videretur posse satiare. temptando solum cautus semper incedit, retinens initio captivationis suae fuisse sibi noxiam ruinam. [5] Flatum suum, quia dolori capitis humani mederi dicitur, rogatus exhalat. hic dum ad aquas venerit hauriendas, per cavum promuscidis in modum pluviae imbrem postulatus effundit et sic agnoscit quod petitur, ut libens faciat quod rogatur. motu corporis ab diversis postulat quod magistro porrigat et nutritoris compendia sua putat alimenta. quod si aliquis praebere contempserit postulata, vesicae collectaculo patefacto tantam dicitur alluvionem egerere, ut in eius penatibus quidam fluvius videatur intrare, contemptum vindicans de fetore. [6] Nam et laesus servat offensam et longo post tempore reddere dicitur, a quo iniuriatus esse sentitur. oculi quidem parvi, sed graviter se moventes. credas aliquid regium eius intendisse conspectum. despicit scurriliter ludentes: honestum aliquid gratanter adtendit et advertis recte iudicare, cui levia cognoveris displicere. [7] Cutis huius ulcerosis vallibus exaratur, a qua transportaneorum nefanda passio nomen accepit, quae in tantam duritiam solidatur, ut putes esse osseam cutem. haec nulla vi transmittitur, nullo ferri acumine penetratur, ideoque Persarum reges hanc beluam ad bella traxerunt, quae et nullis ictibus pulsata cederet et adversarios sua mole terreret. [8] Quapropter eorum vel formas habere gratissimum est, ut qui vivam substantiam non viderunt, opinatum animal tali imaginatione cognoscant. et ideo non patiaris perire, quando Romanae dignitatis est artificum ingeniis in illa urbe recondere, quod per diversas mundi partes cognoscitur dives natura procreasse.

XXXI. UNIVERSIS GOTHIS VVITIGIS REX.

[1] Quamvis omnis provectus ad divinitatis est munera referendus nec aliquid constat bonum, nisi quod ab ipso dinoscitur esse collatum, tamen quam maxime causa regiae dignitatis supernis est applicanda iudiciis, quia ipse nihilominus ordinavit, cui suos populos parere concessit. unde auctori nostro gratias humillima satisfactione referentes indicamus parentes nostros Gothos inter procinctuales gladios more maiorum scuto subposito regalem nobis contulisse praestante domino dignitatem, ut honorem arma darent, cuius opinionem bella pepererant. [2] Non enim in cubilis angustiis, sed in campis late patentibus electum me esse noveritis, nec inter blandientium delicata colloquia, sed tubis concrepantibus sum quaesitus, ut tali fremitu concitatus desiderio virtutis ingenitae regem sibi Martium Geticus populus inveniret. quamdiu enim fortes viri inter bella ferventia nutriti principem ferre poterant non probatum, ut de eius fama laboraret, quamvis de propria virtute praesumeret? necesse est enim talem de cunctis opinionem currere, qualem gens meruerit habere rectorem. [3] Nam sicut audire potuistis, parentum periculis evocatus adveneram communem cum omnibus subire fortunam: sed illi ducem me sibi esse non passi sunt, qui exercitatum regem quaerere videbantur. quapropter primum divinae gratiae, deinde Gothorum favete iudiciis, quia me regem omnes facitis, qui unanimiter vota confertis. deponite nunc damnorum metum: dispendiorum suspiciones abicite: nihil sub nobis asperum formidetis. [4] Amare novimus viros fortes, qui saepius bella peregimus. additur, quod unicuique virorum vestrorum testis adsisto. ab alio enim mihi non est opus facta vestra narrari, qui omnia vobiscum laboribus sociatus agnovi. arma Gothorum nulla promissionum mearum varietate frangenda sunt: ad gentis utilitatem respiciet omne quod agimus: privatim nec nos amabimus: hoc sequi promittimus quod ornet regium nomen. [5] Postremo nostrum per omnia pollicemur imperium, quale Gothos habere deceat post inclitum Theodericum: vir ad regni curas singulariter et pulchre compositus, ut merito unusquisque principum tantum praeclarus intellegatur, quantum consilia illius amare dinoscitur. idcirco parens illius debet credi, qui eius facta potuerit imitari. et ideo pro regni nostri utilitate estote solliciti, de interna conversatione domino iuvante securi.

XXXII. IUSTINIANO IMPERATORI VVITIGIS REX.

[1] Quanta sit nobis, clementissime imperator, gratiae vestrae votiva suavitas, hinc omnino datur intellegi, ut post tot gravissimas laesiones et tanta effusione sanguinis perpetrata sic videamur pacem vestram quaerere, tamquam nos nemo vestrorum putetur ante laesisse. pertulimus talia, qualia et ipsos possunt offendere qui fecerunt, insecutiones sine reatu, odium sine culpa, damna sine debitis. et ne pro parvitate sui neglegi potuisset, non in provinciis tantum, sed in ipso rerum capite probatur inflictum. aestimate, quos dolores abicimus, ut vestram iustitiam reperire possimus. talis res effecta est, quam mundus loquatur: quae sic a vobis meretur componi, ut aequitatem vestram generalitas debeat ammirari. [2] Nam si vindicta regis Theodahadi quaeritur, mereor diligi: si commendatio divae memoriae Amalasuinthae reginae prae oculis habetur, eius debet filia cogitari, quam nisus vestrorum omnium perducere decuisset ad regnum, ut cunctae gentes potuissent agnoscere vicissitudinem vos gratiae tanto pignori reddidisse. [3] Illud etenim vos debuit permovere, quod distributione mirabili ante regni fastigia invicem vos divinitas nostram fecit habere notitiam, ut amoris causam tribueret, quibus aspectus gratiam contulisset. quali enim reverentia principem colere potui, quem adhuc in illa positus fortuna suspexi? sed potestis et nunc omnia redintegrare quae facta sunt, quando non est difficile illum in affectum retinere, qui gratiam constat desideranter expetere. [4] Et ideo salutantes clementiam vestram honorificentia competenti indicamus nos legatos nostros illum atque illum ad serenitatis vestrae sapientiam destinasse, ut omnia more vestro cogitetis, quatinus utraeque res publicae restaurata concordia perseverent et quod temporibus retro principum laudabili opinione fundatum est, sub vestro magis imperio divinis auxiliis augeatur. reliqua vero per legatos praedictos serenitati vestrae verbo insinuanda commisimus, ut et aliqua epistularis brevitas perstringeret et causas nostras suggerentes plenius intimarent.

XXXIII. MAGISTRO OFFICIORUM VVITIGIS REX.

[1] Illum et illum legatos nostros ad serenissimum principem dirigentes congruum fuit magnitudini vestrae per eos salutiferos apices destinare, ut in omni parte vestra beneficia mererentur, cum nostrae deportarent collocutionis affectum. [2] Et ideo epistularem gratiam vestris meritis exhibentes speramus, ut apud clementissimi imperatoris animos eis vestra prudentia suffragetur, quia sic sunt iusta quae petimus, ut omnium sapientium mereantur adnisum. facile enim a vobis debet corrigi, quod non decuisset admitti. sed potestis omnia gratanter, omnia placabiliter ordinare, quia dulcior solet esse gratia post amaritudines expiatas. refugere vos enim potuisset ignotus: ego autem, qui ornatum rei publicae vestrae vidi, qui tot nobilia procerum corda cognovi, non me desidero a piissimi principis gratia dividere, si in me velit quae sunt iusta cogitare. [3] Nam si alter offensam meruit, ego debeo gratissimus haberi, qui odioso cum vindicta successi. vestros animos sum secutus: praemia mihi fuerant reddenda, non laesio. et ideo non negetur gratia, cui nulla sunt penitus imputanda. atque ideo sepultum sit odium cum morte peccantis. nam etsi de vobis aliquid minus forte mereamur, Romana libertas cogitetur, quae per bellorum tumultus ubique concutitur. pauca dixisse sapientiae vestrae sufficiunt, quia in alto pectore protenditur, quod consideratum semper augetur.

XXXIIII. EPISCOPIS SUIS VVITIGIS REX.

[1] Si sacerdotibus etiam ignotis honorem debemus, quanto magis illis quos amabili veneratione conspeximus! aliter enim requirimus notum et aliter appellamus incognitum. visorum maior semper affectus est, dum gratissime retinetur qui assiduo et suavi sermone coniungitur. et ideo per harum portitores legatos nostros, quos ad serenissimum principem destinavimus, sanctitati vestrae praesentamus debitae venerationis obsequium, sperantes, ut pro nobis orare dignemini et, ubi usus exegerit, solacia vestra reperiant, quia necesse est, ut bene velitis quos vobis religione iunctos esse cognoscitis.

XXXV. PRAEFECTO THESSALONICENSI VVITIGIS REX.

[1] Illum et illum legatos nostros ad serenissimum principem deo favente direximus, per quos necesse fuit magnitudini vestrae reddere salutationis affectum, quando honori vestro et sapientiae debetur, ut vobiscum collocutionis gratia perfruamur. speramus autem ab excellentia vestra, ut moram non debeant sustinere, quos nos sub celeritate perspicitis destinasse, quatenus vestris beneficiis applicemus, si eos remota tarditate pervenire cognoscimus.