Flavii Aurelii Cassiodori
Variarum libri XII
L i b e r
s e p t i m u s
____________________________
I. FORMULA COMITIVAE PROVINCIAE.
[1] Quamvis omnium dignitatum officia a manu secludantur armata et civilibus vestibus videantur induti qui districtionem publicam docentur operari, tua tantum dignitas a terroribus ornatur, quae gladio bellico rebus etiam pacatis accingitur. vide quo iudicio frueris evectus, quando aliis vigorem fascium videamus esse creditum, tibi autem ab ipsis legibus ferrum constet esse porrectum. rem cruentam dederunt animo pacato, ut et noxii nimium metuerent et laesi de optata ultione gauderent. alioquin culparentur priores, si temperata omnia non fecissent. sed cum te intellegas ad moderamen electum, humanum facile non concupiscas exitium. [2] Reus qui dicitur, et probetur. scito puniendi remedium datum tibi pro salute multorum. arma ista iuris sunt, non furoris. haec ostentatio nimirum est contra noxios instituta, ut plus terror corrigat quam poena consumat. non enim cogitur ferro succidere robustam qui adhuc teneram verbis curvat audaciam. civilis est pavor iste, non bellicus, quem tu sic facies esse gloriosum, si habere non probetur excessum. [3] Habes etiam et ferrum nihilominus incruentum. claudantur nexibus catenarum, quos levium criminum pulsat invidia. cunctator esse debet, qui iudicat de salute: alia sententia potest corrigi, de vita transactum non patitur immutari. signa tua abactores timeant, fures pavescant, latrones perhorreant, innocentia tantum laeta respiciat, dum sibi auxilia venisse credit, quae legum disciplina transmisit. nemo redemptionibus tuum velle deflectat: gladius contemnitur, ubi aurum suscipitur: tu te inermem reddis, si a virili animo cupiditate recesseris. [4] Quocirca per indictionem illam comitivae tibi in illa provincia tribuimus dignitatem, ut ad titulos tuos pertinentia civilitate potius laudabilis exsequaris nec quicquam praesumas facere, nisi quod privatus possis legibus vindicare. ipsa est enim recta amministratio, quae et sine potestate defenditur, ut tunc probetur fuisse iustus, quando ei quae mavult obicere possit inimicus. [5] Nec tamen spes vestra velut fastiditate deseritur: nam si bene provinciarum amministrationibus praesidetis, honores vos amplissimos sperare leges merito censuerunt. unde iam videtur paene debitum, quod vobis a tanta auctoritate ultro noscitur fuisse promissum.
II. FORMULA PRAESIDATUS.
[1] Prudenter omnimodis inspexit antiquitas provinciarum dignitates annua successione reparari, ut nec diutina potestate unus insolesceret et multorum provectus gaudia reperirent. sufficit enim unicuique discessisse laudatum, quia dum tempus potestatis prolixum quaeritur, culparum obprobria non vitantur. illa enim vel in brevitate declinare mirabile est, dum frequenter et his subrepunt, qui a fascibus sub velocitate discedunt. annus universus et ad declaranda conscientiae bona sufficit et facilius se ab errore custodit. sit in vestro proposito amministrationem unius anni suscipere: nostrum est merentibus tempus augere, quia non facile removere cupimus quos iustos esse sentimus. [2] Idcirco conversationis tuae moribus invitati per illam indictionem praesidatum tibi in illa provincia propitia divinitate concedimus, ut sic debeas agere, quemadmodum nobis possessor gratias cum tributis videatur exsolvere. decessorum bona exempla sequere: a vitiosorum te imitatione disiunge: non putetur omnis consuetudo probabilis. cautum debut reddere, non sequacem error alienus. prodit stultitiae culpam, qui sequitur accusatum. sed illud melius eligitur, unde praecedentis opinio sub ammiratione laudatur. [3] Respice quantis sit provincia plena nobilibus. habes qui et bene de te loqui debeant et derogare praesumant, quia nulla potestas est, quae qualitatem famae suae de ore hominum possit auferre. contra qui fructus est opinione praedicabili per confines ire provincias et ibi invenire verissimam laudem, ubi non imperas potestate! additur, quod inremuneratum non relinquimus, si te egisse probabiliter audiamus. horre vitium et principis mereris affectum. voluntatem regiam in legibus habes: illis obtempera et nostra cognosceris implere mandata.
III. FORMULA COMITIVAE GOTHORUM PER SINGULAS CIVITATES.
[1] Cum deo iuvante sciamus Gothos vobiscum habitare permixtos, ne qua inter consortes, ut assolet, indisciplinatio nasceretur, necessarium duximus illum sublimem virum, bonis nobis moribus hactenus comprobatum, ad vos comitem destinare, qui secundum edicta nostra inter duos Gothos litem debeat amputare, si quod etiam inter Gothum et Romanum natum fuerit fortasse negotium, adhibito sibi prudente Romano certamen possit aequabili ratione discingere. inter duos autem Romanos Romani audiant quos per provincias dirigimus cognitores, ut unicuique sua iura serventur et sub diversitate iudicum una iustitia complectatur universos. [2] Sic pace communi utraeque nationes divinitate propitia dulci otio perfruantur. scitote autem unam nobis in omnibus aequabiliter esse caritatem: sed ille se animo nostro amplius commendare poterit, qui leges moderata voluntate dilexerit. non amamus aliquid incivile: scelestam superbiam cum suis detestamur auctoribus. violentos nostra pietas execratur. in causa possint iura, non brachia. nam cur eligant quaerere violenta, qui praesentia probantur habere iudicia? ideo enim emolumenta iudicibus damus, ideo tot officia diversis largitatibus continemus, ut inter vos non sinamus crescere quod possit ad odium pertinere. [3] Unum vos amplectatur vivendi votum, quibus unum esse constat imperium. audiat uterque populus quod amamus. Romani vobis sicut sunt possessionibus vicini, ita sint et caritate coniuncti. vos autem, Romani, magno studio Gothos diligere debetis, qui et in pace numerosos vobis populos faciunt et universam rem publicam per bella defendunt. itaque destinato a nobis iudici vos convenit oboedire, ut quicquid pro conservandis legibus censuerit, modis omnibus impleatis, quatenus et nostro imperio et vestrae utilitati satisfecisse videamini.
IIII. FORMULA DUCATUS RAETIARUM.
[1] Quamvis spectabilitatis honor unus esse videatur nec in his aliquid aliud nisi tempus soleat anteferri, tamen rerum qualitate perpensa multum his creditum videtur quibus confinales populi deputantur, quia non est tale pacatis regionibus ius dicere, quale suspectis gentibus assidere, ubi non tantum vitia quantum bella suspecta sunt nec solum vox praeconis insonat, sed tubarum crepitus frequenter insultat. [2] Raetiae namque munimina sunt Italiae et claustra provinciae: quae non immerito sic appellata esse iudicamus, quando contra feras et agrestissimas gentes velut quaedam plagarum obstacula disponuntur. ibi enim impetus gentilis excipitur et transmissis iaculis sauciatur furibunda praesumptio. sic gentilis impetus vestra venatio est et ludo geritis quod vos assidue feliciter egisse sentitis. [3] Ideoque validum te ingenio ac viribus audientes per illam indictionem ducatum tibi cedimus Raetiarum, ut milites et in pace regas et cum eis fines nostros sollemni alacritate circueas, quia non parvam rem tibi respicis fuisse commissam, quando tranquillitas regni nostri tua creditur sollicitudine custodiri. ita tamen, ut milites tibi commissi vivant cum provincialibus iure civili nec insolescat animus, qui se sentit armatum, quia clipeus ille exercitus nostri quietem debet praestare Romanis. quos ideo constat appositos, ut intus vita felicior secura libertate carpatur. [4] Quapropter responde nostro iudicio, fide nobis et industria placiturus, ut nec gentiles sine discussione suscipias nec nostros ad gentes sub incuriositate transmittas. ad necessitatem siquidem rarius venitur armorum, ubi suscepta surreptio custodiri posse sentitur. privilegia vero dignitatis tuae nostris tibi iussionibus vindicabis.
V. FORMULA CURAE PALATII.
[1] Aula nostra sicut agnoscitur peritis dispositoribus instituta, ita doctorum in ea diligens debet esse cautela, quoniam pulchritudo illa mirabilis, si subinde non reficitur, senectute obrepente vitiatur. haec nostrae sunt oblectamenta potentiae, imperii decora facies, testimonium praeconiale regnorum: haec legatis sub ammiratione monstrantur et prima fronte talis dominus esse creditur, quale eius habitaculum comprobatur. et ideo magna voluptas est prudentissimae mentis pulcherrima iugiter habitatione gaudere et inter publicas curas animum fessum reficere dulcedine fabricarum. [2] Quas primum Cyclopes dicuntur ad antrorum modum amplissimas in Sicilia condidisse, postquam in cavernis montium Polyphemus ab Ulixe singularis oculi lugendam pertulerat orbitatem. inde ad Italiam fabricandi peritia legitur fuisse translata, ut quod tantis ac talibus institutoribus inventum est, aemulatrix posteritas in suum commodum custodiret. [3] Hinc est quod spectabilitatem tuam ab illa indictione curam palatii nostri suscipere debere censemus, ut et antiqua in nitorem pristinum contineas et nova simili antiquitate producas: quia, sicut decorum corpus uno convenit colore vestiri, ita nitor palatii similis debet per universa membra diffundi. ad quae sic poteris idoneus inveniri, si frequenter geometram legas Euclidem, si schemata eius mirabili varietate descripta in tuae mentis contemplatione condideris, ut in hora commonito famuletur tibi copiosa notitia. [4] Archimedes quoque subtilissimus exquisitor cum Metrobio tibi semper assistant, ut ad nova reddaris paratissimus, qui libris veterum probaris eruditus. non enim tibi minima cura delegatur, quando animum nostrum fabricandi studio cupidissimum artis tuae ministerio probaris explere. nam sicubi aut civitatem reficimus aut castellorum volumus fundare novitatem vel si construendi nobis praetorii amoenitas blandiatur, te ordinante ad oculos perducitur quod nobis cogitantibus invenitur. decorum magisterium, propositum omnino gloriosum in tam longas aetates mittere, unde te debeat posteritas ammirata laudare. [5] Quicquid enim aut instructor parietum aut sculptor marmorum aut aeris fusor aut camerum rotator aut gypsoplastes aut musivarius ignorat, te prudenter interrogat et tam magnus ille fabrilis exercitus ad tuum recurrit iudicium, ne possit aliquid habere confusum. vide ergo quanta debet nosse, qui possit tantos instruere. recipis certe bonae dispositionis tuae uberrimum fructum, cum tu de illorum labore laudaris, si ab eis diligenter facta monstraveris. quapropter quicquid ad te pertinet, ita decenter, ita firmiter volumus explicari, ut ab opere veterum sola distet novitas fabricarum. [6] Sed haec possibilia facis, si dona nostra nulla cupiditate suppresseris. efficaciter enim imperat artifici, qui eum competenti non patitur commoditate fraudari. manus larga artium nutrit ingenia, quando qui de victu non cogitat, perficere iussa festinat. illud quoque considera, qua gratificatione tracteris, ut aurea virga decoratus inter obsequia numerosa ante pedes regios primus videaris incedere, ut ipso testimonio vicinitatis nostrae agnoscamur tibi palatia commisisse.
VI. FORMULA COMITIVAE FORMARUM.
[1] Quamvis Romuleae fabricae collatae sibi vix possint praecipuae reperiri, quia totum ad ammirationem noscitur exquisitum, quod ibi cernitur esse fundatum, tamen interesse arbitramur, quod utilitas necessaria gratificat et quod pulchritudinis tantum causa commendat. Traiani forum vel sub assiduitate videre miraculum est: Capitolia celsa conscendere hoc est humana ingenia superata vidisse. sed numquid per ea vivitur aut corporis salus aliqua inde delectatione recreatur? [2] In formis autem Romanis utrumque praecipuum est, ut fabrica sit mirabilis et aquarum salubritas singularis. quot enim illuc flumina quasi constructis montibus perducuntur, naturales credas alveos soliditate saxorum, quando tantus impetus fluminis tot saeculis firmiter potuit sustineri. cavati montes plerumque subruunt, meatus torrentium dissipantur: et opus illud veterum non destruitur, si industria suffragante servetur. [3] Respiciamus certe aquarum copia quantum Romanis moenibus praestat ornatum. nam thermarum illa pulchritudo quid esset, si dulcissima quaedam aequora non haberet? currit aqua Virgo sub delectatione purissima, quae ideo sic appellata creditur, quod nullis sordibus polluatur. nam cum aliae pluviarum nimietate terrena commixtione violentur, haec aerem perpetue serenum purissime labens unda mentitur. quis possit talia sermonibus idoneis explicare? [4] Claudiam per tantam fastigii molem sic ad Aventini caput esse perductam, ut cum ibi ex alto lapsa ceciderit, cacumen illud excelsum quasi imam vallem irrigare videatur. Aegyptius Nilus certis temporibus crescens per campos iacentes superducto diluvio aere sereno turbulentus exaestuat: sed quanto pulchrius est Claudiam Romanam per tot siccas montium summitates lavacris ac domibus liquores purissimos fistularum uberibus emisisse et ita aequaliter fluere, ut numquam se possit desiderata subducere! ille enim dum recedit, limus est, dum venit insperate, diluvium. quis ergo famosum Nilum urbis nostrae fluminibus non aestimet esse superatum? quando Nilicolas suos aut veniendo terret aut recedendo destituit. [5] Verum haec non superflua commemoratione narravimus, ut possis advertere qualis a te diligentia perquiratur, cui pulchritudo tanta committitur. qua de re per indictionem illam comitivam tibi formarum sub magna deliberatione credidimus, ut summo studio nitaris efficere quod tantis ac talibus rebus respicis expedire. [6] In primis noxias arbores, quae inferunt fabricarum ruinas, dum sunt quidam moenium importabiles arietes, censemus radicitus amputari, quia nulla laesio removetur, cuius origo non tollitur. si quid autem conficiente senio fuerit demolitum, pervigili celeritate reparetur, ne crescente defectu augeatur nobis causa dispendii. ductus aquae fortuna tua est, dum incolumis eris, si illa solidaveris, tantumque apud nos proficis, quantum te illis studuisse probaveris. agat ergo peritia fidesque tua, ut et constructio fabricae illibata permaneat et aquae distributio nulla se custodum venalitate subducat.
VII. FORMULA PRAEFECTURAE VIGILUM URBIS ROMAE.
[1] Quamvis nomen tuum ad civitatis te vigilias debeat excitare, ut possis implere quod diceris, tamen providentiae nostrae solita cautela non deserit, nisi eos quos ad agendum deligimus, ad parendum quoque suaviter invitemus. quid enim tibi pulchrius quam in illa urbe operam navanter impendere diligentiae tuae, ubi tales testes videntur assistere? cautela quidem tua, mox adhibita fuerit, per patriciorum et consulum ora discurrit: vix te contingit aliquid sollicite facere et audis proceres cum ammiratione laudare. mediocrem dignitatem regis et in summa opinione versaris. custos Romanae civitatis diceris, quoniam eam ab intestino hoste defendis. [2] Quapropter circa fures esto sollicitus. quos etsi tibi leges punire minime praecipiunt, tamen eos indagandi licentiam non tulerunt: credo ut quamvis essent raptores detestabiles, tamen, quia dicebantur Romani, maiori eos subderent dignitati. utere igitur per indictionem illam praefecturae vigilibus dignitate. horror tibi poenarum ademptus est, non potestas: nam lex a quo voluit malos capi ipsum censuit plus timeri. eris igitur securitas soporantium, munimen domorum, tutela claustrorum, discussor obscurus, arbiter silentiosus, cui fallere insidiantes fas est et decipere gloria. [3] Actus tuus venatio nocturna est, quae miro modo si non cernitur, tunc tenetur. furta magis in furibus facis, dum illos circumvenire niteris quos omnibus illudere posse cognoscis. praestigii genus est quod agitis, ut latronum versutias irretire possitis. facilius enim aestimamus sphingae aenigmata comprehendi potuisse quam raptoris fugacem praesentiam reperire. ille circumspectus ad omnia, instabilis ad ventura, trepidus ad insidias quemadmodum potest capi, qui more venti nullo situ cernitur contineri? [4] Vigila impiger cum nocturnis avibus: nox tibi pandat aspectus et sicut illae reperiunt in obscuris cibum, ita tu possis invenire praeconium. esto nunc ad iniuncta sollicitus. venalitas tibi non adimat quod concedit industria. nam licet haec sub profunda caligine videantur geri, nullus tamen actus est qui possit abscondi. privilegia quoque tua vel officii deputati ex nostra tibi auctoritate rationabiliter vindicabis, quia necesse est in tam magna civitate per diversos iudices agi, quod ab uno non potest explicari.
VIII. FORMULA PRAEFECTURAE VIGILUM URBIS RAVENNATIS.
[1] Quamvis dignitate magni nominis prima fronte decoreris, quia non potuit antiquorum prudentia summa imaque simili appellatione censere, ne splendorem quem summis dabat alterius vilitate pollueret, tamen hinc intellegitur, quid sentire maiorum potuisset auctoritas, quando praefectos vigilibus appellare voluerunt qui pro generali quiete discurrunt. tibi enim commissa est fortunarum securitas, civitatis ornatus, utilitas omnium, scilicet ut contra domesticos grassatores bellum pacatum gereres, si quem civium laedendum esse sentires. [2] Custodi fortunas omnium. securus somnus te vigilante carpitur et molestia nulla sentitur. in pace positus sumis de nocturno fure victorias. tuis laureis mane civitas defensa laetatur, quae, dum captos respicit, tunc se occulto hoste caruisse cognoscit. cottidie triumphas, si bene vigilas, et cum rara sit gloria bellici certaminis, tibi iugiter latronibus famulatur inventis. o ducatum nimia civium affectione susceptum! assumes praedones inquirere, quos pro se dominus non valet invenire et duplici ratione beneficus aut futura furta prohibes aut admissa concludis. [3] Nonne ista quaedam est ineffabilis gratia civitatis unum in se suscipere, quod videt omnibus expedire? merito tibi gloriosum nomen praefecti prudens antiquitas deputavit, quia istud facere non poterat, nisi qui cives a suis commodis plus amabat. officium quoque tuum non parvo constat munere sublevatum, quando et ipsis momenti iura dilatata sunt, qui pro securitate civium militare noscuntur. [4] Quae cum ita sint, praefecturam tibi vigilibus per illam indictionem, delectati tua opinione, concedimus, ita ut et curam huius dignitatis et privilegia tibi competentia modis omnibus exsequaris. sed quamvis nomen odiosissimum furum generalis persequatur assensus, tamen quia de effusione humani sanguinis agitur, nihil subitum aut indeliberatum iubemus assumi. modestiam sequere, qui damnas audaciam: continentiam dilige, qui furta condemnas. ad gesta perducti audiantur aliquid pro salute dicturi, quoniam quicquid non discutitur, iustitia non putatur. convictis vero atque confessis quae sunt secreta serventur: quando crudele nihil efficit qui sequitur leges.
VIIII. FORMULA COMITIVAE PORTUS URBIS ROMAE.
[1] Deliciosa magis quam laboriosa militia est in Portu Romano comitivae gerere dignitatem. illic enim copiosus navium prospectatur adventus: illic veligerum mare peregrinos populos cum diversa provinciarum merce transmittit et inter tot spectacula dulcium rerum commodum tuum est venientes evasisse periculum. his primum faucibus Romanae deliciae sentiuntur et undis Tiberinis quasi per alvum vadunt quae ad commercia civitatis ascendunt. [2] Bene inventa dignitas, quae copias videtur ornare Romanas. nam quid elegantius potest agi quam unde probatur populus ille satiari? o inventa maiorum! o exquisita prudentium! ut quia longius a litore Roma videbatur posita, inde magis esse inciperet, ubi decorum ingressum navium possideret. duo quippe Tiberini alvei meatus ornatissimas civitates tamquam duo lumina susceperunt, ne vacaret a gratia quod tantae urbi ministrabat expensas. eximia ergo res tibi committitur, si moderate peragatur. [3] Tu copiam facis, dum ingredientes iuste tractaveris. avara manus portum claudit et cum digitos attrahit, navium simul vela concludit. merito enim illa mercatores cuncti refugiunt, quae sibi dispendiosa esse cognoscunt. quapropter adversus ibi ventus est immoderata praesumptio: nam placidum mare damnat, qui undas cupiditatis exaggerat. unusquisque pro sollemnitate commonitus offerat voluntarium munus. Xenia sunt enim ista, non debita. a paucis accipit qui nimium quaerit: et sibi ipse nutrit vitae munera, qui moderatur oblata. [4] Sit tibi ergo cura praecipua non solum te abstinere, verum etiam cohibere praesumentium manus, quia non est leve in illa ubertate delinquere, quam decet cunctos indesinenter optare. quocirca per indictionem illam comitivae Portus te honore decoramus, ut sicut tibi dignitas dulces delicias amministrat, ita et tu honori opinionem laudabilem derelinquas.
X. FORMULA TRIBUNI VOLUPTATUM.
[1] Quamvis artes lubricae honestis moribus sint remotae et histrionum vita vaga videatur efferri posse licentia, tamen moderatrix providit antiquitas, ut in totum non effluerent, cum et ipsae iudicem sustinerent. amministranda est enim sub quadam disciplina exhibitio voluptatum. teneat scaenicos si non verus, vel umbratilis ordo iudicii. temperentur et haec legum qualitate negotia, quasi honestas imperet inhonestis, et quibusdam regulis vivant, qui viam rectae conversationis ignorant. student enim illi non tantum iucunditati suae, quantum alienae laetitiae et condicione perversa cum dominatum suis corporibus tradunt, servire potius animas compulerunt. [2] Dignum fuit ergo moderatorem suscipere, qui se nesciunt iuridica conversatione tractare. locus quippe tuus his gregibus hominum veluti quidam tutor est positus. nam sicut illi aetates teneras adhibita cautela custodiunt, sic a te voluptates fervidae impensa maturitate frenandae sunt. age bonis institutis quod nimia prudentia constat invenisse maiores. leve desiderium etsi verecundia non cohibet, districtio praenuntiata modificat. agantur spectacula suis consuetudinibus ordinata, quia nec illi possunt invenire gratiam, nisi imitati fuerint aliquam disciplinam. [3] Quapropter tribunum te voluptatum per illam indictionem nostra facit electio, ut omnia sic agas, quemadmodum tibi vota civitatis adiungas, ne quod ad laetitiam constat inventum, tuis temporibus ad culpas videatur fuisse transmissum. cum fama diminutis salva tua opinione versare. castitatem dilige, cui subiacent prostitutae: ut magna laude dicatur: «virtutibus studuit, qui voluptatibus miscebatur». optamus enim ut per ludicram amministrationem ad seriam pervenias dignitatem.
XI. FORMULA DEFENSORIS CUIUSLIBET CIVITATIS.
[1] Si ad cuiuslibet negotium peragendum talis eligitur, qui consilio et gravitate laudetur, quanto praestantior esse debes, qui suscipis negotia civitatis? nam si periculum est unum decipere, quid erit imparem tantorum iudiciis extitisse? causa enim multorum bene acta nobilitat, quando totum bono proposito agere creditur, qui generalibus desideriis adesse sentitur. [2] Defensorem te itaque illius civitatis per indictionem illam, civium tuorum supplicatione permota, nostra concedit auctoritas, ut nihil venale, nihil improbum facere velis, qui tali nomine nuncuparis. commercia civibus secundum temporum qualitatem aequabili moderatione dispone. definita serva quae iusseris, quia non est labor vendendi summas includere nisi statuta pretia castissime custodire. imples enim re vera boni defensoris officium, si cives tuos nec legibus patiaris opprimi nec caritate consumi.
XII. FORMULA CURATORIS CIVITATIS.
[1] Quamvis per se honorabilis habeatur, qui vel minimam sollicitudinem civitati propriae videtur impendere et inter suos magna reverentia perfruatur, qui cives se amare professus est, tamen indubitatus honor est qui nostra electione confertur, quia praeditus bonis institutis creditur, cui aliquid principis auctoritate delegatur. [2] Et ideo ab indictione illa illius civitatis curam ad te volumus pertinere, ut laudabiles ordines curiae sapienter gubernes, moderata pretia ab ipsis quorum interest facias custodiri. non sit merces in potestate sola vendentium: aequabilitas grata custodiatur in omnibus. opulentissima siquidem et hinc gratia civium colligitur, si pretia sub moderatione serventur, ut vere curatoris impleas officium, cum tibi sollicitudo fuerit de utilitate cunctorum. consuetudines autem tibi ex nostra auctoritate defende, quas in eodem loco tuos constat habuisse maiores.
XIII. FORMULA COMITIVAE ROMANAE.
[1] Si clausis domibus ac munitis insidiari solet nequissimum votum, quanto magis in Romana civitate videtur illici, qui in plateis pretiosum reperit quod possit auferri? nam quidam populus copiosissimus statuarum, greges etiam abundantissimi equorum, tali sunt cautela servandi, quali et cura videntur affixi, ubi, si esset humanis rebus ulla consideratio, Romanam pulchritudinem non vigiliae, sed sola deberet reverentia custodire. [2] Quid dicamus marmora metallis et ante pretiosa? quae si vacet eripere, rara manus est quae possit a talibus abstinere. ubi sunt exposita, quae facere potuerunt divitiae generales et labor mundi, quem inter ista deceat esse neglegentem? quis in causa tali patitur esse venalis, quando gravissimum damnum potest fieri in pulchritudine singulari? [3] Qua de re per illam indictionem comitivae Romanae cum privilegiis et iustis commodis suis tibi concedimus dignitatem, ut fideli studio magnoque nisu quaeras improbas manus et insidiantes aut privatorum fortunis aut moenibus ad tuum facias venire iudicium et rei veritate discussa congruam subeant de legibus ultionem, quia iuste tales persequitur publicus dolor, qui decorem veterum foedant detruncatione membrorum faciuntque illa in monumentis publicis, quae debent pati. [4] Officium tuum et milites consuetos noctibus potius invigilare compelle: in die autem civitas se ipsa custodit: vigilans enim studio non indiget alieno. furta quidem persuadent: sed tunc praesumptus facile capitur, cum custos minime supervenire sentitur. statuae nec in toto mutae sunt, quando a furibus percussae custodes videntur tinnitibus ammonere. proinde diligentiam tuam devotione laudabili sentiamus, ut cui nunc laboriosos fasces iniungimus, securos honores postea conferamus.
XIIII. FORMULA COMITIVAE RAVENNATIS.
[1] Si aestimanda est dignitas ex labore, si laudabilis sollicitudo actuum publicorum parit gratiam liberaliter servienti, summa gratificatione locus tuus habendus est, qui suis necessitatibus probatur adimere nostris ordinationibus tarditatem. quis enim nesciat quantam copiam navium leviter procures ammonitus? a dignitatibus palatii nostri vix in evectionibus scribitur et iam a te summa celeritate completur. [2] Nam inter dimissorum festinationes anxias vix sufficit alter advertere quod te vivaciter contingit implere. negotiatorum operas consuetas nec nimias exigas nec venalitate derelinquas. sit modus qui non potest gravare laborantes, ut, cum res querelosas sine querimoniis egeris, maiora de nostro examine merearis. [3] Proinde comitivam Ravennatem per illam indictionem tibi serenitas nostra concedit, ut dignitatis tuae privilegia subeas et labores. officium tuum aequitatis consideratione moderare. semper enim et laedendi et praestandi causas invenit, qui publicis actionibus adhibetur. sed quantum amministratio tua inter mediocres agitur, tanta debet aequalitate trutinari, quia illum potius expedit tenere mensuram, qui defectam noscitur gubernare substantiam. idonei damna vix sentiunt, tenues autem levi dispendio vulnerantur, quando vel mediocri iniuria totum videtur amittere, qui exiguum cognoscitur possidere.
XV. FORMULA AD PRAEFECTUM URBIS DE ARCHITECTO FACIENDO IN URBE ROMA.
[1] Romanae fabricae decus peritum convenit habere custodem, ut illa mirabilis silva moenium diligentia subveniente servetur et moderna facies operis affabris dispositionibus construatur. hoc enim studio largitas nostra non cedit, ut et facta veterum exclusis defectibus innovemus et nova vetustatis gloria vestiamus. [2] Proinde illum illustris magnitudo tua Romanis arcibus ab illa indictione datum architectum esse cognoscat. et quia iustis commodis studia constat artium nutrienda, ad eum volumus pertinere quicquid decessores eius constat rationabiliter consecutos. videbit profecto meliora quam legit, pulchriora quam cogitare potuit, statuas illas, auctorum suorum scilicet adhuc signa retinentes, ut quamdiu laudabilium personarum opinio superesset, tamdiu et similitudinem vivae substantiae imago corporis custodiret: conspiciet expressas in aere venas, nisu quodam musculos tumentes, nervos quasi gradu tensos et sic hominem fusum in diversas similitudines, ut credas potius esse generatum. [3] Has primum Tusci in Italia invenisse referuntur, quas amplexa posteritas paene parem populum urbi dedit quam natura procreavit. mirabitur formis equinis signa etiam inesse fervoris. crispatis enim naribus ac rotundis, constrictis membris, auribus remulsis credet forsitan cursus appetere, cum se metalla noverit non movere. quid dicamus columnarum iunceam proceritatem? moles illas sublimissimas fabricarum quasi quibusdam erectis hastilibus contineri et sub tanta aequalitate concavis canalibus excavatas, ut magis ipsas aestimes fuisse transfusas, ceris iudices factum, quod metallis durissimis videas expolitum, marmorum iuncturas venas dicas esse genitales, ubi dum falluntur oculi, laus probatur crevisse miraculis. [4] Ferunt prisci saeculi narratores fabricarum septem tantum terris adtributa miracula: Ephesi Dianae templum: regis Mausoli pulcherrimum monumentum, a quo et mausolea dicta sunt: Rhodi solis aeneum signum, quod colossus vocatur: Iovis Olympici simulacrum, quod Phidias primus artificum summa elegantia ebore auroque formavit: Cyri Medorum regis domus, quam Memnon arte prodiga illigatis auro lapidibus fabricavit: Babyloniae muri, quos Samiramis regina latere cocto sulpure ferroque construxit: pyramides in Aegypto, quarum in suo statu se umbra consumens ultra constructionis spatia nulla parte respicitur. [5] Sed quis illa ulterius praecipua putabit, cum in una urbe tot stupenda conspexerit? habuerunt honorem, quia praecesserunt tempore et in rudi saeculo quicquid emersisset novum, per ora hominum iure ferebatur eximium. nunc autem potest esse veridicum, si universa Roma dicatur esse miraculum. quapropter talia virum peritissimum suscipere decet, ne inter illa nimis ingeniosa priscorum ipse videatur esse metallicus et intellegere non possit, quae in illis artifex antiquitas, ut sentirentur, effecit. et ideo det operam libris, antiquorum instructionibus vacet, ne quid ab illis sciat minus in quorum locum cognoscitur subrogatus.
XVI. FORMULA DE COMITE INSULAE CURITANAE ET CELSINAE.
[1] Constat plerumque bene posse agi, ubi non defuerit persona monitoris. omnia enim sine priore confusa sunt et dum unusquisque iuxta voluntatem suam cogitat vivere, regulam cognoscitur omittere disciplinae. itaque antiquae consuetudinis morem secuti Curitanae et Celsinae insulis te iudicem per illam indictionem nostra cedit auctoritas. [2] Iustum est enim ut qui a reliquorum hominum sunt conversatione divisi, ad habitationes corum vadat qui eos probabili ratione componat, ne quaedam sit necessitas iniustitiae communes actus longe positos ignorasse. habetis igitur, supra dicti, qui inter vos emergentes causas et audire debeat et finire. et si quid etiam a nostra fuerit pietate decretum eodem commonente peragite, quia erroribus locus tollitur, quando vobis cui debeatis observare declaratur. quem credimus ita bonis actibus studere, ut augmenta nostrae gratiae possit accipere. necesse est enim ut a nobis remunerationem sumat, si vobis quae sunt profutura disponat.
XVII. FORMULA DE PRAEPOSITO CALCIS.
[1] Gloriosum opus est servienti unde Romana civitas probatur ornari, dum tantum quis apud nos proficit quantum pracdictae Urbi proprio labore contulerit. dubium non est coctilem calcem, quae est nivibus concolor, spongiis levior, instrumentum esse maximum fabricarum. haec quantum ignis adustione dissolvitur, tantum exinde parietum firmitas roboratur: petra solubilis, saxea mollities, harenacius lapis, qui tunc potius accenditur, quando aquis copiosissimis irrigatur: sine quo nec saxa fixa sunt nec harenarum minuta solidantur. et ideo maius studium meretur accipere, quod primum locum in Romanis moenibus noscitur optinere. [2] Quocirca industriam tuam multorum sermone celebratam ad coctionem distributionemque calcis ab indictione illa nostra praeponit auctoritas, ut tam publicis quam privatis fabricis abunde procurata sufficiat et ad aedificandum cunctorum animi concitentur, dum viderint paratum esse quod quaeritur. privilegia vero loci tui nostris iussionibus rationabiliter vindicabis, ut maiora mereri possis, si bene tibi delegata compleveris.
XVIII. FORMULA DE ARMIFACTORIBUS.
[1] Considera quid suscipis, et intellegis locum te dare non debere peccatis. arma enim bene construere hoc est salutem velle omnium custodire, quia prima facie ipsis terretur inimicus et incipit animo cedere, si se cognoscit similia non habere. atque ideo ab indictione illa militibus te at fabris armorum, invitati morum tuorum opinione, praefecimus, ut tale opus ab artificibus exigas, quale nobis placere posse cognoscis. securitas te nostrae non inducat absentiae. quicquid feceris nos videmus. age qui usu ipso subtilissima perquisitionis errores artificum possumus prima fronte deprehendere et laudabiliter operata iudicare. [2] Vide ergo qua diligentia, quo studio faciendum est quod ad nostrum venturum constat examen. age itaque ut nulla te venalitas, nulla culpa demergat, quia veniale esse non potest quod in tali causa delinquitur, ne inde puniaris de qua parte peccaveris. opus quod mortem generat et salutem, interitus peccantium, custodia bonorum, contra improbos necessarium semper auxilium. hoc primum Phoroneus Iunoni dicitur obtulisse, ut inventum suum numinis, ut putabant, auspicio consecraret. haec in bello necessaria, in pace decora sunt: haec denique imbecilles fragilesque mortales cunctis beluis efficiunt fortiores.
XVIIII. FORMULA AD PPO DE ARMIFACTORIBUS.
[1] Multorum insinuatione comperimus illum probis moribus institutum commissa sibi posse fideliter expedire. idcirco illustris magnitudo vestra nos eum elegisse cognoscat, ut et militibus praesit secundum morem pristinum et artificibus iubere possit armorum, quatenus consuetudines suas sic eleganter adimpleant, ut nulla in eis inveniri possit offensio. quia licet ubique culpa laedat, hic tamen graviter percutit, si bellorum instrumenta neglexerit. proditionis quippe instar est exercitui subtrahere quod eum constat armare. quibus consuetudines suas providentia vestra deputabit, ut, dum illis excusatio victualium tollitur, necessaria vivacius exigantur.
XX. FORMULA BINORUM ET TERNORUM, SI PER IUDICEM AGANTUR.
[1] Ad genium dignitatis tuae credimus pertinere, si competentia tibi videamur iniungere, quia tanto quis gratior redditur, quanto parendi causas amplius suscepisse monstratur. et ideo binorum et ternorum titulos, quos a provincialibus exigi prisca decrevit auctoritas, per illam indictionem, officio tuo procurante, ad scrinia comitis sacrarum largitionum transmittere maturabis, ita ut omnis quantitas intra kal. Martiarum diem sollemniter impleatur. ne de proprio reddere cogaris quod procurare neglexeris. tuam enim tetigisset iniuriam, si alter eos titulos videretur exigere, quos ad te praeceperunt leges sacratissimae pertinere.
XXI. FORMULA BINORUM ET TERNORUM, SI PER OFFICIUM AGANTUR.
[1] Quamvis prisca consuetudo binorum et ternorum exactionem ad te iusserit pertinere, tamen, ne te multiplex occupatio praegravaret et impedimenta tibi faceret sollicitudo geminata, illum et illum scriniarios officii nostri duximus destinandos, ut tibi officioque tuo debeant imminere, quatenus cum eorum solacio intra kal. Martiarum diem ad illustrem virum illum comitem sacrarum largitionum sollemnis quantitas deferatur, ne opinionis publicae reus efficiaris, si largitiones sacras per moram aliquam putaveris esse tardandas. ita ut te excipiendum esse non existimes, quem nos credidimus adiuvandum. nam si quid minus fuerit quam oportebat illatum, de tuis hoc noveris facultatibus eruendum.
XXII. FORMULA COMMONITORII ILLI ET ILLI SCRINIARIIS DE BINIS ET TERNIS.
[1] Non dubitamus esse gratissimum, quando quis commonetur officium implere susceptum, quia illud est potius grave, si miles vivat otiose, cui quaestus est actio sua, honor principalis iniunctio. similis enim discincto habetur, qui ignobili torpori relinquitur. quapropter per indictionem illam ad illam vos provinciam iubemus accedere: ut cum iudice vel eius officio intra diem kal. Martiarum quae de binis et ternis quantitas sollemniter postulatur, ad comitis sacrarum scrinia, postposita dilatione, dirigatis, sic tamen, ut nec aerarium nostrum aliquid minus a consuetudine percipiat nec possessor supra modum professionis exsolvat. et non dubitetis commonitionis nostrae periculum sustinere, si quid actum contra priscum ordinem potuerimus agnoscere.
XXIII. FORMULA VICARII PORTUS.
[1] Beneficia nostra gratiae tuae specialiter damus, si te agere commissa rationabiliter approbemus. nec enim inremuneratus iaces, si et populos peregrinos prudenter excipias et nostrorum commercia moderata aequalitate componas. nam licet ubique sit necessaria prudentia, in hac potius actione videtur accommoda, quando inter duos populos nascuntur semper certamina, nisi fuerit iustitia custodita. quapropter arte placandi sunt qui mores afferunt simillimos ventis, quorum nisi prius animi temperentur, in contemptum maximum nativa facilitate prosiliunt. qua de re modestiae tuae fama provocati curas illius portus per illam indictionem te habere censemus, ut omnia ad tuum titulum pertinentia sic agas, quemadmodum ad meliora pervenias. in parvis enim discitur, cui potiora praestentur.
XXIIII. FORMULA PRINCIPIS DALMATIARUM.
[1] Magna inter collegas suos praerogativa decoratur, quisquis gerit militiam nomine principatus. cognoscitur enim locum agere primarium: quando in rebus humanis magna pars nominum asserit excellentiam dignitatum. hoc etiam tui loci probatur exemplo, sine quo nec secretarii praestatur accessus nec postulationis pompa peragitur, totusque ille iudicis genius ita tibi legibus probatur creditus, ut sine te nequeat esse perfectus. [2] Comiti quidem provinciarum potestas data est, sed tibi iudex ipse commissus est. tu vitem tenes improbis minantem: tu disciplinam inter iura custodis: tibi insolentiam perorantis fas est distringere, quam praesuli non licet vindicare: gesta quin etiam totius actus te subscribente complentur et consensus tuus quaeritur, postquam voluntas iudicis explicatur. age, ut qui talibus praeponeris, ea implesse merito sentiaris. [3] Itaque per indictionem illam ad illam te provinciam iubemus excurrere, ut mixtus iudicis officio competentia loco tuo peragas et qui princeps a nobis egrederis, nullis vilitatibus accuseris. reverentissimum enim te omnibus facis, si quod de nomine tuo creditur, et in moribus sentiatur.
XXV. FORMULA EPISTULAE, QUAE AD COMMENDANDOS PRINCIPES COMITI DESTINATUR.
[1] Invitat nos consuetudo sollemnis et vobis ornatum officii dirigere et pristinos ordines excubantium custodire. nostra enim laus est, si vos militia Romana comitetur, quando talibus ministris potestis agere, quod videtur priscis sanctionibus convenire. sic enim Gothos nostros deo iuvante produximus, ut et armis sint instructi et acquitate compositi. hoc est, quod reliquae gentes habere non possunt: hoc est, quod vos efficit singulares, si assueti bellis videamini legibus vivere cum Romanis. [2] Quapropter ex officio nostro illum atque illum ad vos credidimus esse dirigendos, ut secundum priscam consuetudinem qui tuis iussionibus obsecundant eos rationabili debeat antiquitate moderari. cui gratiam tuam in conservandis annonis et consuetudinibus suis ex nostra iussione praestabis. debet enim a te diligi, qui a nobis meruit destinari.
XXVI. FORMULA COMITIVAE DIVERSARUM CIVITATUM.
[1] Saeculi huius honor humanae mentis est manifesta probatio, quia libertas animi voluntatem propriam semper ostendit, dum se contemnit occulere, qui sibi alios cognoverit subiacere. sed humanae mentis felix illa condicio est, quae arbitrium provectionis suae intra terminum moderationis includit et sic peragit dignitatis brevissimum spatium, ut universis temporibus reddatur acceptus. [2] Quapropter interdum, iudices, ad blanda descendite. laboriosum quidem, sed non est impossibile iustitiam suadere mortalibus, quam ita cunctorum sensibus beneficium divinitatis attribuit, ut et qui nesciunt iura rationem tamen veritatis agnoscant. necesse est enim, ut, quod a natura conceditur, summonente iterum eadem suaviter audiatur. et ideo non laboretis populis imponere quod eos constat et propria voluntate sentire. facile enim sequuntur vestigia verbi alieni, qui se possunt monitore compelli. [3] Propterea per indictionem illam in illa civitate comitivae honorem secundi ordinis tibi propitia divinitate largimur, ut et cives commissos aequitate regas et publicarum ordinationum iussiones constanter adimpleas, quatenus tibi meliora praestemus, quando te probabiliter egisse praesentia senserimus.
XXVII. FORMULA HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS DE COMITIVA SUPRA SCRIPTA.
[1] Utile est unum semper eligere, cui reliqui debeant oboedire, quia, si voluntas diversorum vaga relinquitur, confusio culparum amica generatur. itaque civitatis vestrae comitivam per indictionem illam nos illi largitos fuisse noveritis, cui saluberrimam parientiam commodate, ut causis vestris ferat remedium, et iussionibus publicis procuret effectum: scituri quod, si quis se probabili devotione tractaverit, similia de nostris sensibus haud irrite postulabit.
XXVIII. FORMULA PRINCIPIBUS MILITUM COMITIVAE S(UPRA) S(CRIPTAE).
[1] Gratum vobis esse confidimus, quando militiae vestrae iudices destinamus, quia tunc ordines vestros agitis, quotiens vobis non defuerit praesentia iudicantis. relativa ista intellectui sunt nomina: si praesulem ademeris, militem non relinquis: apparitio enim tollitur, quotiens qui iubere poterat abrogatur. vobis ergo actum cedimus, dum ad vos dirigimus dignitates et tam diu vos militare facimus, donec iudices destinamus: nec istud leve credatis beneficium, ut cum vos sitis obsequium, vobis occurrat electio cognitorum. [2] Et ideo per indictionem illam illum comitem militiae vestrae cognoscite destinatum. quem ita acturum esse putamus tam in causis publicis quam privatis, ut cum laus optata comitetur. cui devotionem iustissimam commodantes in his quae vobis praeceperit sollemniter oboedite, quia reverentiam nostram honoratam esse credimus, si bene habitos nostros iudices sentiamus.
XXVIIII. FORMULA DE CUSTODIENDIS PORTIS CIVITATUM.
[1] Nullatenus de eius fide dubitatur qui ad custodiam civitatis eligitur, quia probatae conscientiae constat esse credendum quod fuerit pro securitate multorum. atque ideo curam portae illius civitatis nostra tibi auctoritate concedimus, ut et improborum non pateat adventibus et bonorum non retardet accessus. nam si porta semper obserata sit, instar est carceris: si iterum iugiter pandatur, murorum nil proderit habere munimina. [2] Sit ergo utrumque moderatum, ut et custodiae nocturnae satisfacias et incompetenter eam claudere non praesumas. eris nimirum via civium et ingressus mercium singularum, amicus scilicet copiae quam optas intrare. stude ergo cum alimoniis invitare venientes. non tibi quod despiciatur est creditum. quibusdam faucibus civitatis praeponeris, qui ingredientibus victualibus praeesse monstraris. quod te oportet sine querela perficere, ut in parvis agnoscere possimus, cui maiora credere debeamus.
XXX. FORMULA TRIBUNATUS PROVINCIARUM.
[1] Aequitati convenit ut unus quisque ad fructum militiae emenso tempore debeat pervenire et laboris recipiat praemium pro compensatione meritorum. unde quia priscae consuetudinis ratio persuadet, ut a nobis debeat designari, qui vobis tribunus esse mereatur, ideoque hac auctoritate censemus, ut ille, quem locus videtur exposcere, vobis in supradicto honore praesideat, quatenus, cum ad tempus venerit constitutum, optato honore potiatur. divina sunt ista iudicia, non humana, ut quem superna ad debitum tempus voluerunt perducere, merito videatur et laboris sui praemia suscepisse. [2] Excubiarum suarum igitur competentia privilegia consequatur, quia nullum emolumento consueto fraudari desideramus, quem sine culpis ad primatum venisse cognoscimus. quapropter illi pro utilitate publica disponenti modis omnibus oboedite, quoniam partem iudicis habent priores, quando ab ipsis requiritur, si quid a vobis insolentius excedatur.
XXXI. FORMULA PRINCIPATUS IN URBE ROMA.
[1] Cum in urbo Roma plurima fieri censeamus et necesse sit partem ibi esse comitiaci officii, ut utilitates publicae videantur impleri, more nostro prospeximus, ut, quia principem cardinalem obsequiis nostris deesse non patimur, tu eius locum vicarii nomine in urbe Roma sollemniter debeas continere, quatenus et ille primates sui laboribus perfruatur et tu in alterius honore possis discere, quod in tuo debeas feliciter exhibere. [2] Si quos etiam comitiacorum ad comitatum iudicaveris esse dirigendos consulens obsequio nostro, tuo subiacebit arbitrio. eos autem, quos retinendos putaveris, indulta securitate potientur, ita tamen, ut vicissim omnia modereris, quatenus nec excubantes continuus labor atterat nec segnes iterum rubigo otii fugienda consumat.
XXXII. FORMULA QUA MONETA COMMITTITUR.
[1] Omnis quidem utilitas publica fideli debet actione compleri, quia totum vitiosum geritur, ubi conscientiae puritas non habetur: tamen omnino monetae debet integritas quaeri, ubi et vultus noster imprimitur et generalis utilitas invenitur. nam quid erit tutum, si in nostra peccetur effigie, et quam subiectus corde venerari debet, manus sacrilega violare festinet? additur quod venalitas cuncta dissolvitur, si victualia metalla vitiantur, quando necesse est respui quod in mercimoniis corruptum videtur offerri. quis ergo patiatur unius esse commodum dispendia scelesta cunctorum, ut detestabile vitium venire possit ad pretium? [2] Sit mundum quod ad formam nostrae serenitatis adducitur: claritas regia nil admittit infectum. nam si vultus cuiuslibet sincero colore depingitur, multo iustius metallorum puritate principalis gratia custoditur. auri flamma nulla iniuria permixtionis albescat, argenti color gratia candoris arrideat, aeris rubor in nativa qualitate permaneat. nam si unum laedere legibus putatur esse damnandum, quid ille mereri poterit, qui in tanta hominum numerositate peccaverit? [3] Pondus quin etiam constitutum denariis praecipimus debere servari, qui olim penso quam numero vendebantur: unde verborum vocabula competenter ab origine trahens compendium et dispendium pulchre vocitavit antiquitas. pecunia enim a pecudis tergo nominata Gallis auctoribus sine aliquo adhuc signo ad metalla translata est. quam non sinimus faeculenta permixtione fieri contemptibilem, ne iterum in antiquam cognoscatur redire vilitatem. [4] Proinde te, cuius nobis laudata est integritas actionis, ab illa indictione per iuge quinquennium monetae curam habere praecipimus, quam Servius rex in aere primum inpressisse perhibetur: ita ut tuo periculo non dubites quaeri, si quid in illa fraudis potuerit inveniri. nam sicut casus asperos subibis, si quid fortasse deliqueris, ita inremuneratum non derelinquimus, si te egisse inculpabiliter senserimus.
XXXIII. FORMULA TRACTORIAE LEGATORUM DIVERSARUM GENTIUM.
[1] Quis dubitet utilitatis publicae interesse rationem, ut, quibus nos constat dona conferre, nullam videantur itineris iniuriam sustinere, quando nec vobis morarum detrimenta faciunt et illi se bene habitos fuisse cognoscunt? atque ideo humanitatem subter annexam vel ad equos capitum definitum illius gentis legatis sine aliqua tarditate praestabitis, quatenus ad sedes suas inremunerati non debeant pervenire, quia festinantibus gratior est celeritas in redeundo quam quaelibet munerum magnitudo.
XXXIIII. FORMULA EVOCATORIAE, QUAM PRINCEPS MOTU SUO DIRIGIT.
[1] Non dubitamus ultronea grate suscipi, quae in locum muneris solent postulata conferri, quia domini recordatio concedit semper augmenta nec possunt esse principis vacua gratificationis indicia. quapropter ad comitatum nostrum iussis te praesentibus evocamus, ut non mediocri gaudio perfruaris. [2] Et ideo otii delectatione postposita ad illam diem ad urbem illam venire depropera, ut et tibi aspectum nostrum gratum fuisse iudicemus, cum te festinasse cognoscimus. desiderat enim aula nostra praesentiam bonorum, dum nescio quo pacto quicquid regali sapientiae gratum esse cognoscitur, et divino iudicio comprobatur, quia ille qui corda nostra regit, ipse etiam quod debeamus sentire concedit.
XXXV. FORMULA EVOCATORIAE, QUAE PETENTI CONCEDITUR.
[1] Manifestatio est conscientiae bonae praesentiam iusti principis expetisse, quam solus ille desiderare potest, qui de magna mentis puritate confidit. aspectum solis nisi clara lumina non requirunt, quia illi tantum possunt rutilantes pati radios, quos constat oculos habere purissimos. sic praesentiam principis ambiunt qui de cordis sinceritate praesumunt. [2] Hinc est quod veniendi tibi ad comitatum fiduciam grata mente largimur, ne honor evocationis, qui pro vestra gloria constat inventus, ad iniuriam convertatur, dum aliqua fuerit dilatione tardatus. invitamus quin immo desideria venientum, quia inde magis crescimus, si viros nobiles nostris obsequiis aggregamus.
XXXVI. FORMULA COMMEATALIS.
[1] Nemo dubitat homines suavi varietate recreari, quia in continuatione rerum magnum mentibus constat esse fastidium. dulcedo mellis, si assidue sumatur, horrescit: serena ipsa, quamvis magnopere desiderentur, iugiter adepta sordescunt: non immerito, quia dum sit homo commutabilis, naturae suae desiderat habere qualitates. [2] Et ideo festinanti tibi provinciali oblectatione refoveri copiam tot mensuum in supra dicta provincia concedimus immorandi, quia paene reclusus advertitur, cui mutare solum liberum non videtur: ita tamen, ut cum promeritas indutias domino iuvante transegeris, ad urbanas sedes redire festines. nam si taedium est continuatim vivere in urbis celebritate, quanto magis in agris diutina tempora peregisse! libenter ergo damus indutias discedendi, non ut Roma debeat deseri, sed ut amplius commendetur absenti.
XXXVII. FORMULA SPECTABILITATIS.
[1] Optamus nobis deo auxiliante subiectos varia dignitatum praerogativa gloriari: desideramus probabile genus hominum inpressa gratia dignitatis ornare, ut laudabilius unus quisque possit vivere, cum se honores reverendos cognoverit accepisse. sic enim et ad virtutis studia decenter ascenditur et a bonis civibus res publica plus amatur. atque ideo te spectabilitatis nitore decoramus, ut sententiam tuam in conventibus publicis spectandam esse cognoscas, cum inter nobiles decorus assederis, ut, si haec praedicabili conversatione tractaveris, in futurum praemiis melioribus augearis.
XXXVIII. FORMULA CLARISSIMATUS.
[1] Constat iucundum esse rerum bonarum saporem et utilem ambitum laudis, qui appetitur per augmenta virtutis. hoc nos studium providae liberalitatis infundimus, ut maior sit cultus morum, dum crescunt desideria praemiorum. clarissimatus igitur honorem, ornamenta iudicii nostri, regia tibi largitur auctoritas, quod praebeat et exactae vitae testimonium et futurae prosperitatis polliceatur augmentum. quapropter nihil iam obscurum agere patiaris, qui clarissimatus dignitate resplendes. grande siquidem vitae testimonium est non tam clarum quam clarissimum dici, quando paene totum de illo optimum creditur qui tanti fulgoris superlativo nomine vocitatur.
XXXVIIII. FORMULA TUITIONIS.
[1] Superfluum quidem videtur tuitionem specialiter a principe petere, cuius est propositi universos communiter vindicare. sed quia securitatem tuam quorundam violentorum exsecranda temeritas inquietat, non piget dolentium querelis ad hanc partem pietatis adduci, ut quod omnibus praestare cupimus, supplicanti potissimum conferamus. atque ideo diversorum te, quemadmodum quereris, dispendiis sauciatum in castra defensionis nostrae clementer excipimus, ut cum adversariis tuis non, ut hactenus, campestri certamine, sed murali videaris protectione contendere. ita fit ut, truculentis viribus pressus, reddaris auxiliis regalibus exaequatus. [2] Quapropter tuitionem tibi nostri nominis quasi validissimam turrem contra inciviles impetus et conventionalia detrimenta nostra concedit auctoritas: ita tamen, ne, his praesumptionibus sublevatus, civile despicias praebere responsum et tu videaris insolens calcare iura publica, quem primitus detestanda premebat audacia. et quia ministros efficaces nostra debet habere praeceptio nec decet principem loqui quod non videatur posse compleri, praesentis beneficii iussione, adversus Gothos illa, adversus Romanos illa, facile te fides et diligentia custodivit: quia nemo laborat defendere quod timetur offendi, dum praestans dominus fieri formidatur ingratus. fruere igitur nostra clementia: beneficio laetare suscepto. nam si ulterius a quoquam sub incivilitate temptaris, tua de inimicis potius vota complebis.
XL. FORMULA DE MATRIMONIO CONFIRMANDO ET LIBERIS LEGITIMIS FACIENDIS.
[1] Aeternum est beneficium quod posteritatis fuerit favore collatum nec plus est conveniens regi quam si humanae praestet origini. in lucem quippe venturus casus suscipere non meretur adversos, ne ante gravamen districtionis incurrat quam gaudia supernae lucis inveniat. [2] Oblata itaque supplicatione depromis mulierem quam tibi placitus illigavit amplexus, beneficio nostro iugali honestate debere sociari, ut ex ea liberi nati nomen nanciscantur heredum. nam cum spontanea copula animantia cuncta consociet dignumque unicuique videatur esse quod placuit, durum est ibi libertatem liberam non haberi, unde liberi procreantur. [3] Et ideo illam quae, sicut iure praecipitur, honestate non fuisse probatur aequalis, legitimam tibi fieri censemus uxorem et filios ex eadem coniuge, sive qui suscepti sunt sive qui sunt suscipiendi, heredum volumus iura sortiri, ut sub nulla dubietate diligas quos tibi absolute successores futuros esse cognoscas. natura enim tibi praestitit filios, sed nos tali securitate facimus esse carissimos.
XLI. FORMULA AETATIS VENIAE.
[1] Gloriosa est supplicatio, quae veniam quaerit aetatis: quando se gravitatem de moribus profitetur accipere, quam maturitatem vitae adhuc non contingit intulisse. minor nascendo grandaevus cupis esse consilio. ita quod in humanis rebus audacissimum est, ad erroris auxilium beneficium contemnis annorum. quapropter oblata supplicatione depromis, ut, cum tibi sit ratio firma prudentiae, actiones tuae non relinquantur ambiguae, ne infirmetur iure quod non potest utilitate titubare. hoc nos, quibus cordi est bona desideria perficere, libenter accipimus, quia nullas se captare velle profitetur insidias, quisquis habere liberos contractus constanter affectat. [2] Atque ideo, si id tempus constat elapsum, quo ad hanc veniam accedi iura voluerunt, nos quoque probabilibus desideriis licentiam non negamus, ut in competenti foro ea quae in his causis reverenda legum dictat antiquitas, sollemniter actitentur, ita ut alienandis rusticis vel urbanis praediis constitutionum servetur auctoritas: ne cum opinioni praestare volumus, utilitatem supplicis laedere videamur. cape igitur nostro beneficio potiorem annis aetatem et quod petis ab oraculo, moribus exhibeto. nam professio maturitatis acerbae locum denegat actionis, quando multo gravior est culpa, quam suae promissionis impugnat auctoritas.
XLII. FORMULA EDICTI, AD QUAESTOREM, UT IPSE SPONDERE DEBEAT, QUI SAIONEM MERETUR.
[1] Frequenter saiones, quos a nobis credidimus pia voluntate concedi, querelis maximis cognovimus ingravatos. corruptum est, pro dolor! beneficium nostrum, crevitque potius de medicina calamitas, dum ad alios usus petentium malignitate translati sunt quam eos nostra remedia transtulerunt. unde nobis necesse fuit remedio salubri votis pestiferis obviare, ne, dum pietatis studio ad aequabilia beneficia trahimur, subreptionum iniquissima patiamur. [2] Atque ideo edictali programmate definimus, ut, quicumque contra violentas insidias propter ineluctabiles necessitates suas mereri desiderat forte saionem, officio nostro poenali se vinculo cautionis astringat, ut, si praecepta nostra eius inmissione plectibili is apud quem meretur excesserit, ipse poenae nomine det auri libras tot et satisfacere se promittat quaecumque adversarius eius potuerit tam commodi quam itineris sustinere detrimenta. [3] Nos enim cum reprimere inciviles animos volumus, praegravare innocentiam non debemus. saio autem, qui sua voluntate modum praeceptionis excesserit, donativo se noverit exuendum et gratiae nostrae, quod est damnis omnibus gravius, incurrere posse periculum nec sibi ulterius esse credendum, si iussionis nostrae, cuius executor esse debuit, temerator extiterit.
XLIII. FORMULA PROBATORIAE CHARTARIORUM.
[1] Constat militiam bene geri, quae probatis moribus videtur imponi, quando ipse secum potest revolvere, quod iudex eum admonere debuit: maxime cum ad patrimonia divinae domus talis mereatur accedere, ut detestabili cupiditate non possit accendi. deinde cum splendidissimum officium censoria quadam gravitate reluceat et turpe sit illi misceri qui dignis moribus non potest approbari, congruum videtur tales quaerere qui in nullo debeant displicere. atque ideo tribuni chartariorum suggestione comperta, penes quem officii est digna reverentia, ab illo die chartarii te volumus nomen adipisci, ut qui nobis bene acturus promitteris, documentis laudabilibus approberis. avaritiam declina: fuge longius iniqua compendia. multo melius proficitur, si bonis operibus serviatur.
XLIIII. FORMULA DE COMPETITIONIBUS.
[1] Nescio quid grande de se videtur promittere, qui loca desiderat publica possidere. hoc enim ita fieri decet, si res squalida in meliorem loci faciem transferatur et revocetur ad ornatum quod pridem iacere videbatur incultum. atque ideo desideranti tibi illum locum proprietario iure concedimus, praeter aes aut plumbum vel marmora, si tamen ibi fuerint latere comperta. age itaque ut per te decorem sumat quod neglectum incuriosa vetustate iacuerat, quatenus boni civis laudem invenire merearis, si faciem tuae civitatis ornaveris, securus etiam ad quoslibet vel ad posteros transmissurus quod proprio fuerit labore compositum. quia tanto firmius unusquisque talia possidebit, quanto se auctoresque suos amplius expendisse probaverit.
XLV. FORMULA, QUA CENSUS RELEVETUR EI QUI UNAM CASAM POSSIDET PRAEGRAVATAM.
[1] Cum de agri utilitate vivatur et omnibus inde certum sit iustum venire compendium, tributum illud possessionis in illa provincia constitutae ita quereris onerosum, ut universas tibi voraverit facultates hiatus ille vastissimus functionis et quod aliunde magno labore potest colligi, per illam videatur absumi, cuius utilitatem nimia transcendit illatio, dum plus compulsoribus redditur quam a sedulo cultore praestetur. quapropter credimus te evadere posse nuditatem, si dominium huius ruris amiseris, cui iugis sterilitas de compulsoribus venit, ne condicione miserabili servias necessitati, cuius dominus esse meruisti. [2] Sed quia hoc genus beneficii praestari mediocribus leges sacratissimae censuerunt, ut qui unius cespitis enormitate deprimitur nec alterius commodo sublevatur, moderatione habita ei debeat subveniri, magnitudini vestrae, cui cordi est cogitare iustitiam, praesenti auctoritate decernimus, ut, si ita est, tot solidos tributarios supradictae possessionis datis praeceptionibus ad eos quorum interest ita faciatis de vasariis publicis diligenter abradi, ut huius rei duplex vestigium non debeat inveniri, sed per saecula sine errore servetur quod una tantum summa concluditur.
XLVI. FORMULA QUA CONSOBRINAE MATRIMONIUM LEGITIMUM FIAT.
[1] Institutio divinarum legum humano iuri ministravit exordium, quando in illis capitibus legitur praeceptum quae duabus tabulis probantur ascripta. sacer enim Moyses divina institutione formatus Israhelitico populo inter alia definivit, ut concubitus suos a vicinitate pii sanguinis abstinerent, ne et se in proximitatem redeundo polluerent et dilatationem providam in genus extraneum non haberent. hoc prudentes viri sequentes exemplum multo longius pudicam observantiam posteris transmiserunt, reservantes principi tantum beneficium in consobrinis nuptiali copulatione iungendis, intellegentes rarius posse praesumi quod a principe iusserant postulari. [2] Ammiramur inventum et temperiem rerum stupenda consideratione laudamus hoc ad principis remissum fuisse iudicium, ut qui populorum mores regebat, ipse et moderata concupiscentiae frena laxaret. et ideo, supplicationum tuarum tenore permoti, si tibi tantum illa consobrini sanguinis vicinitate coniungitur nec alio gradu proximior approbaris, matrimonio tuo decernimus esse sociandam nullamque vobis exinde iubemus fieri quaestionem, quando hoc et leges nostra permitti voluntate consentiunt et vota vestra praesentis auctoritatis beneficia firmaverunt. erunt vobis itaque deo favente posteri sollemniter heredes, castum matrimonium, gloriosa permixtio, quoniam quicquid a nobis fieri praecipitur, necesse est ut non culpis, sed laudibus applicetur.
XLVII. FORMULA AD PPO, UT SUB DECRETO CURIALIUM PRAEDIA VENUNDENTUR.
[1] Patitur hoc inprovida mortalium plerumque condicio, ut, cum laedere putatur, consulat et cum consulere videtur, affligat. sed illud magis est eligendum, quod prodesse cognoscitur. nam venena ipsa si iuvare probantur, accepta sunt: et contra refugienda est suavitas mellis, quae inferre dinoscitur laesiones. finis ergo sapientis est amare quod expedit: sic nec aegri votum respicit qui prodesse contendit. praedia quidem curialium non facile distrahi prudens definivit antiquitas, ut ad necessitates publicas melius sufficerent, si substantiae iuvamina plus haberent. [2] Sed in hac iterum parte prospexit, ut, si apud vos ineluctabilis necessitas appareret, ei suarum rerum distractio subveniret. nam quid prodest, si quispiam videatur idoneus et fieri non possit a contractis nexibus absolutus? egenti similis est, qui reddere nequit alienum, nec dici potest proprium, quod liberare dominum non videtur aditum. [3] Sed quamvis hoc vestrae potestati fuerit legum auctoritate concessum, tamen, ne quam vel rarissimi facti sustineretis invidiam, illius municipis allegatione permoti, nos quoque eminentiae vestrae praesenti iussione permittimus, ut ad liquidum veritate discussa, si aliter solvi nequeunt contracta ligamina, praedii sui, quod propria voluntate delegerit, habeat licentiam distrahendi, ita ut reddat debitum quod probatur esse contractum, ne vitio voracitatis imbutus facultates suas absorbere videatur esse permissus. constet apud vos probabilis causa damnorum, quoniam illi volumus subveniri qui duris necessitatibus probatur astringi: utrumque enim potest esse culpabile aut malis moribus frena laxare aut iustas iterum querelas excludere. quapropter provide vobis permisit antiquitas de illa causa decernere, cui est utile curiam custodire. a quibus enim urbium munia poterunt sustineri, si civitatum nervi passim videantur abscidi?