There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

I. ANASTASIO IMPERATORI THEODERICUS REX.

recensere

[1] Oportet nos, clementissime imperator, pacem quaerere, qui causas iracundiae cognoscimur non habere: quando ille moribus iam tenetur obnoxius, qui ad iusta deprehenditur imparatus. omni quippe regno desiderabilis debet esse tranquillitas, in qua et populi proficiunt et utilitas gentium custoditur. haec est enim bonarum artium decora mater, haec mortalium genus reparabili successione multiplicans facultates protendit, mores excolit: et tantarum rerum ignarus agnoscitur qui eam minime quaesisse sentitur. [2] Et ideo, piissime principum, potentiae vestrae convenit et honori, ut concordiam vestram quaerere debeamus, cuius adhuc amore proficimus. vos enim estis regnorum omnium pulcherrimum decus, vos totius orbis salutare praesidium, quos ceteri dominantes iure suspiciunt, quia in vobis singulare aliquid inesse cognoscunt, nos maxime, qui divino auxilio in re publica vestra didicimus, quemadmodum Romanis aequabiliter imperare possimus. [3] Regnum nostrum imitatio vestra est, forma boni propositi, unici exemplar imperii: qui quantum vos sequimur, tantum gentes alias anteimus. hortamini me frequenter, ut diligam senatum, leges principum gratanter amplectar, ut cuncta Italiae membra componam. quomodo potestis ab Augusta pace dividere, quem non optatis a vestris moribus discrepare? additur etiam veneranda Romanae urbis affectio, a qua segregari nequeunt quae se nominis unitate iunxerunt. [4] Proinde illum et illum legationis officio ad serenissimam pietatem vestram credidimus destinandos, ut sinceritas pacis, quae causis emergentibus cognoscitur fuisse vitiata, detersis contentionibus in sua deinceps firmitate restituta permaneat: quia pati vos non credimus inter utrasque res publicas, quarum semper unum corpus sub antiquis principibus fuisse declaratur, aliquid discordiae permanere. [5] Quas non solum oportet inter se otiosa dilectione coniungi, verum etiam decet mutuis viribus adiuvari. Romani regni unum velle, una semper opinio sit. quicquid et nos possumus, vestris praeconiis applicetur. [6] Quapropter salutationis honorificentiam praeferentes prona mente deposcimus, ne suspendatis mansuetudinis vestrae gloriosissimam caritatem, quam ego sperare debui, etiamsi aliis non videretur posse concedi. cetera vero per praesentium latores pietati vestrae verbo suggerenda commisimus, ut nec epistularis sermo redderetur extensior nec aliquid pro utilitatibus nostris praetermisisse videremur.

II. THEONI V. S. THEODERICUS REX.

recensere

[1] Comitis Stephani insinuatione comperimus sacrae vestis operam, quam nos voluimus necessaria festinatione compleri, disrupto magis labore pendere: cui usum subtrahendo sollemnem abominandam potius inferre cognosceris tarditatem. credimus enim aliquem provenisse neglectum, ut aut crines illi lactei, carneo poculo bis terque satiati, pulcherrima minus ebrietate rubuerint aut lanae non hauserint adorandi muricis pretiosissimam qualitatem. [2] Quapropter si perscrutator Hydrontini maris intusa conchylia sollemniter condidisset apto tempore, acervus ille Neptunius, generator florentis semper purpurae, ornator solii, aquarum copia resolutus imbrem aulicum flammeo liquore laxaverat. color nimio lepore vernans, obscuritas rubens, nigredo sanguinea regnantem discernit, dominum conspicuum facit et praestat humano generi, ne de aspectu principis possit errari. [3] Mirum est substantiam illam morte confectam cruorem de se post spatia tam longi temporis exudare quod solet vivis corporibus vulnere sauciatis effluere. nam cum sex paene mensibus marinae deliciae a vitali fuerint vigore separatae, sagacibus naribus nesciunt esse gravissimae, scilicet ne sanguis ille nobilis aliquid spiraret horroris. haec cum infecta semel substantia perseverat, nescit ante subtrahi quam vestis possit absumi. [4] Quod si conchyliorum qualitas non mutatur, si torcularis illius una vindemia est, culpa nimirum artificis erit, cui se copia nulla subtraxit. in illis autem rubicundis fontibus cum albentis comas serici doctus moderator intinxerit, habere debet corporis purissimam castitatem, quia talium rerum secreta refugere dicuntur immunda. [5] Haec si omnia constiterint, si in nulla parte praetermissa videtur esse sollemnitas, miramur tua te pericula minime cogitasse, dum sacrilegus sit reatus neglegentiae in tali veste peccare. quid enim agunt tot artifices, tot nautarum catervae, tot familiae rusticorum? tu quoque comitiva subvectus tantis iubes, tanta te istius nominis praesumptione defendis, ut, cum regale opus crederis agere, in multis videaris tibi civibus imperare. [6] Hoc ergo remissio tua neglegit, quod te et in provincia subvexerat et ad conspectum principis honorabilem venire faciebat. quod si te facultatis tuae adhuc cura non deserit, si salutis propriae tangit affectus, intra illum diem, imminente tibi harum portitore, cum blatta, quam nostro cubiculo dare annis singulis consuesti, venire festina: quia iam non compulsorem ad te mittimus, sed ultorem, si aliqua credideris ludificatione tardandum. [7] Verum talis tantaque res quam facili legitur inventa compendio! cum fame canis avida in Tyrio litore proiecta conchylia impressis mandibulis contudisset, illa naturaliter umorem sanguineum defluentia ore eius mirabili colore tinxerunt. et ut est hominibus occasiones repentinas ad artes ducere, talia exempla meditantes fecerunt principibus decus nobile dare rem, quae substantiam noscitur habere mediocrem. Eoa Tyros est Hydron Italica, aulicum profecto vestiarium, non antiqua custodiens, sed iugiter novella transmittens. vide ergo, si quis te patiatur minus implere, quod nos tam necessarie cognoscis expetere.

III. CASSIODORO V. I. ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX.

recensere

[1] Quamvis proprio fruatur honore quod est natura laudabile, nec desint probatae conscientiae fasces, cum generat animo dignitates – omnia siquidem bona suis sunt iuncta cum fructibus, nec credi potest virtus quae sequestratur a praemio – tamen iudicii nostri culmen excelsum est: quoniam qui a nobis provehitur, praecipuis plenus meritis aestimatur. [2] Nam si aequabilis credendus est quem iustus elegerit, si temperantia praeditus quem moderatus ascivit, omnium profecto capax potest esse meritorum, qui iudicem cunctarum meruit habere virtutum. quid enim maius quaeritur quam ibi invenisse laudum testimonia, ubi gratificatio non potest esse suspecta? regnantis quippe sententia iudicium de solis actibus sumit, nec blandiri dignatur animus domini potestate munitus. [3] Repetantur certe quae te nostris sensibus infuderunt, ut laboris tui fructum capias, cum nostris animis singula suaviter inhaesisse cognoscas. in ipso quippe imperii nostri devotus exordio, cum adhuc fluctuantibus rebus provinciarum corda vagarentur et neglegi rudem dominum novitas ipsa pateretur, Siculorum suspicacium mentes ab obstinatione praecipiti deviasti, culpam removens illis, nobis necessitatem subtrahens ultionis. [4] Egit salubris persuasio, quod vehemens poterat emendare districtio. lucratus es damna provinciae, quae meruit sub devotione nescire: ubi sub praecinctu Martio civilia iura custodiens publica privataque commoda inavarus arbiter aestimabas et proprio censu neglecto sine invidia lucri morum divitias retulisti, excludens vel querelis aditum vel derogationibus locum: et unde vix solet reportari patientiae silentium, voces tibi militavere laudantium. novimus enim testante Tullio, Siculorum natura quam sit facilis ad querelas, ut solita consuetudine possint iudices etiam de suspicionibus accusare. [5] Sed non eo praeconiorum fine contenti Bruttiorum et Lucaniae tibi dedimus mores regendos, ne bonum, quod peregrina provincia meruisset, genitalis soli fortune nesciret. at tu consuetudinem devotionis impendens eo nos obligasti munere, quo tibi nos putamus omnia reddidisse: inde amplificando debitum, unde credi poterat absolutum. egisti per cuncta iudicem totius erroris expertem, nec invidia quempiam deprimens nec gratia blandiente sublimans. quod cum ubique sit arduum, tum fit in patria gloriosum: ubi necesse est aut gratiam parentela provocet aut odium longae contentiones exasperent. [6] Oblectat igitur nos actus praefecturae recolere, totius Italiae notissimum bonum, ubi cuncta provida ordinatione disponens ostendisti, quam leve sit stipendia sub iudicis integritate dependere. nullus gravanter obtulit quod sub aequitate persolvit, quia quicquid ex ordine tribuitur, dispendium non putatur. [7] Fruere nunc bonis tuis et utilitatem propriam, quam respectu publico contempsisti, recipe duplicatam. haec est enim vitae gloriosa commoditas dominos esse testes, cives habere laudantes. [8] His igitur tot amplissimis laudibus incitati patriciatus tibi apicem iusta remuneratione conferimus, ut quod aliis est praemium, tibi sit retributio meritorum. macte, summe vir, felicitate laudabili, qui ad hanc vocem dominantis animos impulisti, ut bonorum tuorum potius fateamur esse quod cedimus. sint haec divina perpetua, ut, cum haec pro remuneratione tribuimus, meliora iterum tuis meritis exigamur.

IV. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

recensere

[1] Optamus quidem, patres conscripti, coronam vestram diversorum fascium flore depingi: optamus, ut Libertatis genius gratam videat turbam senatus. conventus siquidem talium est dignitas imperantum, et quicquid in vobis festiva gratulatione respicitur, nostris vere laudibus applicatur. [2] Illud tamen maxime desideranter appetimus, ut collegium vestrum ornent lumina dignitatum, quando decenter augmenta patriae reddunt, qui aulica potestate creverunt. hos viros nostra perscrutatur intentio: his morum thesauris gaudemus inventis, in quibus velut figuratis honorum vultibus clementia nostrae serenitatis exprimitur. [3] Hinc est quod Cassiodoro illustri et magnifico viro praecipua in re publica claritate notissimo, patriciatus dedimus pro remuneratione suggestum: ut honore magni nominis declararentur merita servientis. qui non fragili felicitate provectus fortunae ludo ad apicem fascium repentinis successionibus evolavit, sed, ut crescere virtutes solent, ad praeconii fastigium conscendit gradibus dignitatum. [4] Primus enim, ut scitis, amministrationis introitus comitivae privatarum mole fundatus est, ubi non tirociniorum infirmitate titubans novitatis vitio vel innocenter erravit, sed abstinentiae firmato vestigio imitando vixit exemplo. qui mox deinde sacrarum largitionum honore suscepto crevit conversationis laude, quantum profecerat dignitate. [5] Quid provinciis redditam disciplinam, quid diverso generi hominum monimenta iustitiae infusa referamus? vixit tanta continentia, ut aequitatem et institueret monitis et doceret exemplis. facilis enim recti persuasor est innocens iudex, sub cuius praedicabili conversatione pudet mores probabiles non habere. quis enim vereatur scelus, cuius in suggestu gremii complicem videt? in cassum personam fictae severitatis inducit, cum avarus pecuniae ambitum dissuadet, cum legibus parendum censet iniustus. non habet distributionis genium, cui auctoritatem libera conscientia non ministrat, quoniam excessus tunc sunt in formidine, cum creduntur iudicibus displicere. [6] His itaque sub praecedenti roge gymnasiis exercitatus emeritis laudibus ad palatia nostra pervenit. meministis enim, et adhuc vobis recentium rerum memoria ministratur, qua moderatione praetoriano culmini locatus incederit et evectus in celsum inde magis despexerit vitia prosperorum. [7] Nullo quippe, ut plerisque moris est, elatus favore fortunae in cothurnum se magnae potestatis erexit, sed aequitate cuncta moderatus gratiam nostram in se non reddidit odiosam. maiora sibi fecit optari, dum intra modestiae terminos magna cohibuit. hinc est enim probatae conscientiae gratissimus fructus, ut, quamvis summa potuerit adipisci, iudicetur tamen ab omnibus plus mereri. iunxit bene cum universorum gaudiis nostra compendia, aerario munificus et iuste solventibus gratiosus. [8] Sensit tunc res publica ex illo coetu Romuleo innocentiae virum, qui licet se moderando gloriosum fecerit, hoc tamen maius contulit, quod bonae actionis exemplum sequentibus dereliquit. pudet enim eum peccare, qui laudatis videtur potuisse succedere. fuit itaque, ut scitis, militibus verendus, provincialibus mitis, dandi avidus, accipiendi fastidiosus, detestator criminis, amator aequitatis. quod non fuit illi custodire difficile, qui se a rebus alienis decreverat abstinere. est enim invicti animi signum famae diligere commodum et lucra potius odisse causarum. [9] Verum haec in illo iure mirentur, qui patris atque avi mores nobilissimos nesciverunt. Cassiodoros siquidem praecedentes fama concelebrat. quod vocabulum etsi per alios videatur currere, proprium tamen eius constat esse familiae. antique proles, laudata prosapies, cum togatis clari, inter viros fortes eximii, quando et valitudine membrorum et corporis proceritate floruerunt. [10] Pater enim candidati sub Valentiniano principe gessit tribuni et notarii laudabiliter dignitatem: honor qui tunc dabatur egregiis; dum ad imperiale secretum tales constet eligi, in quibus reprehensionis vitium nequeat inveniri. [11] Sed ut se pares animi solent semper eligere, patricio Aetio pro iuvanda re publica magna fuit caritate sociatus: quem tunc rerum dominus propter sapientiam sui et gloriosos in re publica labores in omni consilii parte sequebatur. ad Attilam igitur armorum potentem cum supra dicti filio Carpilione legationis est officio non irrite destinatus. vidit intrepidus quem timebat imperium; facies illas terribiles et minaces fretus veritate despexit nec dubitavit eius altercationibus obviare, qui furore nescio quo raptatus mundi dominatum videbatur expetere. [12] Invenit regem superbum, sed reliquit placatum et calumniosas eius allegationes tanta veritate destruxit, ut voluisset gratiam quaerere, cui expediebat pacem cum regno ditissimo non habere. erigebat constantia sua partes timentes, nec inbelles sunt crediti, qui legatis talibus videbantur armari. pacem retulit desperatam. cuius legatio quid profecerit, datur intellegi, quae tantum est gratanter excepta, quantum et videbatur optata. [13] Mox honorem illustratus, mox redituum dona aequus arbiter offerebat. sed ille potius nativa moderatione ditissimus dignitatem suscipiens otiosam in remunerationis locum expetiit amoenissima Bruttiorum. negare illi non potuit optatam quietem, qui eum reddiderat ab inmani hoste securum: tristis ab obsequio suo reliquit, quem sibi necessarium fuisse cognovit. [14] Avus enim Cassiodorus inlustratus honore praecinctus, qui eius generi non poterat abnegari, a VVandalorum incursione Bruttios Siciliamque armorum defensione liberavit, ut merito primatum in illis provinciis haberet, quas a tam saevo et repentino hoste defendit. debuit itaque virtutibus eius res publica, quod illas provincias tam vicinas Gensiricus non invasit, quem postea truculentum Roma sustinuit. [15] Hi autem et in partibus Orientis parentum laude viguerunt. Heliodorus enim, qui in illa re publica nobis videntibus praefecturam bis novenis annis gessit eximie, eorum consanguinitati probabatur adiungi. genus in utroque orbe praeclarum, quod gemino senatui decenter aptatum tamquam duobus luminibus oculatum purissima claritate radiavit. quo enim se quaevis nobilitas ultra distendit quam haec, quae in utroque orbe clara esse promeruit? [16] Vixit et ipse in provincia honore iudicis et securitate privati: cunctis illis nobilitate potior omnium ad se animos adtrahebat, ut qui libertatis iure non poterant subdi, viderentur magis continuis beneficiis suaviter obligari. [17] Tanta quin etiam patrimonii sui ubertate gloriatus est, ut inter reliqua bona equinis gregibus principes vinceret et donando saepius invidiam non haberet. hinc est, quod candidatus noster Gothorum semper armat exercitus et, bono instituto melior, quod a parentibus accepit hereditaria largitate custodit. [18] Quae ideo per ordinem nostra dignatio percucurrit, ut unusquisque intellegat et parentum suorum apud nos laudes posse reparare qui vivere praeclaris elegerit institutis. et ideo, patres conscripti, quia vobis est commodus honor bonorum et iudicium nostrum vester comitatur assensus, prospero auspicio suscipiator eius provectus, qui sibi fecit gratiam patere cunctorum. est enim potius vicissitudo quam praemium, ut qui vos probabili actione coluerunt, reciproco favore gratulentur.

V. FLORIANO V. S. THEODERICUS REX.

recensere

[1] In inmensuns trahi non decet finita litigia. quae enim dabitur discordantibus pax, si nec legitimis sententiis adquiescant? unus enim inter procellas humanas portus instructes est, quem si homines fervida voluntate praetereunt, in undosis iurgiis semper errabunt. [2] Et ideo spectabilitati tuae praesentibus effamur oraculis, quatenus, si ita res se habet, ut a praesentibus supplicatur, et in comitis Annae iudicio Mazenis fundi controversia statutis legitimis est decisa nec aliqua probatur appellatione suspensa, quae sunt decreta serventur. [3] Quia sicut nolumus oppressis negare iudicium, ita irrationabilibus querelis non praebamus assensum. cogi enim debet, ut sit quietus, qui suo vitio renuit esse pacificus. nam et medendi peritus invitum frequenter salvat aegrotum, dum voluntas recta in gravibus passionibus non est, sed potius illud appetitur quod a salutis iudice gravare posse sentitur.

VI. AGAPITO V. I. P. U. THEODERICUS REX.

recensere

[1] Decet principem cura quae ad rem publicam spectat augendam, et vere dignum est regem aedificiis palatia decorare. absit enim ut ornatui cedamus veterum, qui inpares non sumus beatitudine saeculorum. [2] Quapropter in Ravennati urbe basilicae Herculis amplum opus aggressi, cuius nomini antiquitas congrue tribuit, quicquid in aula praedicabili ammiratione fundavit, magnitudini tuae studiosissime delegamus, ut secundum brevem subter annexum de urbe nobis marmorarios peritissimos destinetis, qui eximie divisa coniungant, ut venis colludentibus illigata naturalem faciem laudabiliter mentiantur. de arte veniat quod vincat naturam: discolorea crusta marmorum gratissima picturarum varietate texantur, quia illud est semper in pretium, quod ad decorem fuerit exquisitum. [4] His sumptus subvectionesque praestabis: ne quemquam nostrum gravet imperium, quod ad utilitatem volumus respicere singulorum.

VII. FELICI V. C. THEODERICUS REX.

recensere

[1] Venantii tutoris Plutiani aditione cognovimus in ea te, qua non decuerat, actione versatum, ut eum, quem sumptu proprio iuvare debuisses, dispendio proprietatis affligeres. affinitatem quippe tuam solacia debuerant impensa testari. quale ergo videtur sanguine coniunctis, quod criminosum probaretur extraneis? [2] Atque ideo praesenti iussione censemus, ut, quicquid a Neoterio prodiga voluntate lascivo te non tam comparasse quam subripuisse cognoscis, incorporanda militi nostro sine aliqua dilatione restituas, ne nos huius modi factum cogas legibus vindicare, qui nunc videmur omnia mansuetudine temperasse. perire enim pupillo non patimur quod parentibus sub nostra laude dederamus. gravissimum est enim per calumniam subtrahi, quod collatum est munificentia principali. [3] Reliqua vero, quae pro iugalis tuae assereris portione contempto iustitiae tramito divisisse – si tamen appellanda divisio est, quam sub unius celebratam constat arbitrio –, ad nostrum comitatum festinus occurre, ut inter vos ea quae iustitiae conveniunt ordinemus. iniquum est enim, ut de una substantia, quibus competit aequa successio, alii abundanter affluant, alii paupertatis incommodis ingemiscant.

VIII. AMABILI EXECUTORI THEODERICUS REX.

recensere

[1] Cordi nobis est cunctos in commune protegere, sed eos maxime quos sibi novimus defuisse. sic enim aequitatis libra servabitur, si auxilium largiamur imparibus et metum nostri pro parvulis insolentibus opponamus. fortuna minor principem quaerit, quia in vituperationem nostram corruunt quibus se publica vota subducunt. [2] Venantii itaque tutoris Plutiani lacrimabili suggestione comperimus Neoterium fratrem suum, affectum germanitatis oblitum, bona parvuli hostili furore lacerasse. quod nos pro rerum suarum acerbitate commovit, ut largitas nostra, quam velut titulum volumus stare pietatis, usurpata praesumptionibus videatur illicitis. et quia dubium non est in repetitione minoris maxime submoveri dispendia tarditatis, ideoque devotio tua, nostra iussione firmata, si nihil est quod rationabiliter a pulsato possit opponi, postulatas res praedicto tutori faciat sine dilatione restitui. [3] Aut si quid est quod pro suis partibus intentio retentatoris obiciat, legali sponsione praecedente, ad nostrum deproperet venire comitatum: ut allegationibus cognitis pro consuetudine nostrae iudicemus aequitatis.

VIIII. EUSTORGIO VIRO VENERABILI MEDIOLANENSI EPISCOPO THEODERICUS REX.

recensere

[1] Tuta est condicio subiectorum, ubi vivitur sub aequitate regnantium: nec dubio decet rumore trahi, a quo debent non mutanda constitui. fidem siquidem rerum a ratione colligimus, quae numquam desiderantibus absconditur, si suis vestigiis perquiratur. [2] Atque ideo, quod beatitudini vestrae gratissimum esse confidimus, praesenti tenore declaramus Augustanae civitatis episcopum proditionis patriae falsis criminationibus accusatum: qui a vobis honori pristino restitutus ius habeat episcopatus omne quod habuit. nihil enim in tali honore temeraria cogitatione praesumendum est, ubi, si proposito creditor, etiam tacitus ab excessibus excusatur. manifesta proinde crimina in talibus vix capiunt fidem: quicquid autem ex invidia dicitur, veritas non putatur. [3] Volumus enim inpugnatores eius legitima poena percellere: sed quoniam et ipsi clericatus nomine fungebantur, ad sanctitatis vestrae iudicium cuncta transmisimus ordinanda, cuius est et probitatem moribus talibus imponere et districtionem ecclesiasticam custodire.

X. BOETHIO V. I. ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX.

recensere

[1] Licet universis populis generalis sit impendenda iustitia, quae sic nominis sui obtinet dignitatem, si aequabili moderatione per potiores currat et humiles, confidentius tamen illam expetunt, qui a palatii militia non recedunt. otioso enim gratuite praestatur aliquid munificentia principali; consuetudo autem quodam debito redditur fideliter obsequenti. [2] Domestici partis equitum et peditum, qui nostrae aulae videntur iugiter excubare, quod ex magnis fieri doloribus solet, adunata nobis supplicatione conquesti sunt ab illo arcario praefectorum pro emolumentis sollemnibus nec integri ponderis solidos percipere et in numero gravia se dispendia sustinere. Quapropter prudentia vestra lectionibus erudita dogmaticis scelestam falsitatem a consortio veritatis eiciat, ne cui sit appetibile aliquid de illa integritate subducere. [3] Haec enim quae appellatur arithmetica inter ambigua mundi certissima ratione consistit, quam cum caelestibus aequaliter novimus: evidens ordo, pulchra dispositio, cognitio simplex, immobilis scientia, quae et superna continet et terrena custodit. quid est enim quod aut mensuram non habeat aut pondus excedat? omnia complectitur, cuncta moderatur et universa hinc pulchritudinem capiunt, quia sub modo ipsius esse noscuntur. [4] Iuvat inspicere, quemadmodum denarius numerus more caeli et in se revolvitur et numquam deficiens invenitur. crescit nova condicione per se redeundo addita sibi semper ipsa calculatio et, cum denarius non videatur excedi, ex modicis praevalet maiora complecti. hoc saepe repetitum inflexis manualibus digitis et erectis redditur semper extensum, et quanto ad principium suum supputatio reducitur, tanto amplius indubitanter augetur. quantitate numerabili harena maris, guttae pluviarum, stellae lucidae concluduntur. auctori quippe suo omnis creatura sub numero est et quicquid ad existentiam pervenit, a tali non potest condicione dimoveri. [5] Et quoniam delectat nos secretiora huius disciplinae cum scientibus loqui, pecuniae ipsae quamvis usu celeberrimo viles esse videantur, animadvertendum est quanta tamen a veteribus ratione collectae sunt. sex milia denariorum solidum esse voluerunt, scilicet ut radiantis metalli formata rotunditas aetatem mundi, quasi sol aureus, convenienter includeret. senarium vero, quem non inmerito perfectum antiquitas docta definit, unciae, qui mensurae primus gradus est, appellatione signavit, quam duodecies similitudine mensium computatam in librae plenitudinem ad anni curricula collegerunt. [6] O inventa prudentium! o provisa rnaiorum! exquisita res est, quae et usui humano necessaria distingueret et tot arcana naturae figuraliter contineret. merito ergo dicitur libra, quae tanta rerum est consideratione trutinata. talia igitur secreta violare, sic certissima velle confundere, nonne veritatis ipsius videtur crudelis ac foeda laceratio? exerceantur negotiationes in mercibus: emantur late, quae vendantur angustius: constet populis pondus ac mensura probabilis, quia cuncta turbantur, si integritas cum fraudibus misceatur. [7] Mutilari certe non debet, quod laborantibus datur: sed a quo actus fidelis exigitur, compensatio imminuta praestetur. da certe solidum et aufer inde, si praevales: trade libram, at aliquid, si potes, imminue. contra ista nominibus ipsis constat esse provisum: aut integra tribuis aut non ipsa quae dicuntur exsolvis. non potestis omnimodo, non potestis nomina integritatum dare et scelestas imminutiones efficere. providete itaque, ut et arbiter arcae habeat iustas consuetudines suas, et quod bene meritis impendimus, incorrupto munere consequantur.

XI. SERVATO DUCI RAETIARUM THEODERICUS REX.

recensere

[1] Decet te honorem, quem geris nomine, moribus exhibere, ut per provinciam, cui praesides, nulla fieri violenta patiaris, sed totum cogatur ad iustum, unde nostrum floret imperium. [2] Quapropter Moniarii supplicatione commoti praesentibus te affamur oraculis, ut, si re vera mancipia eius Breones irrationabiliter cognoveris abstulisse, qui militaribus officiis assueti civilitatem premere dicuntur armati et ob hoc iustitiae parere despiciunt, quoniam ad bella Martia semper intendunt, dum nescio quo pacto assidue dimicantibus difficile est morum custodire mensuram. [3] Quapropter omni protervia remota, quae de praesumptione potest virtutis assumi, postulata facies sine intermissione restitui: ne per dilationis incommoda eorum videatur supplex odisse victoriam.

XII. EUGENITI V. I. MAGISTRO OFFICIORUM THEODERICUS REX.

recensere

[1] Pompa meritorum est regale iudicium, quia nescimus ista nisi dignis impendere. et quamquam potestati nostrae deo favente subiaceat omne quod volumus, voluntatem tamen nostram de ratione metimur, ut illud magis aestimemur elegisse, quod cunctos dignum est approbare. [2] Hinc est quod te litterati dogmatis studia laudabiliter exsequentem pridem ad quaesturae culmen elegimus, ut honesti laboris tui fieret praemium dignitas litterarum. quid enim advocationis officio, si pure impendatur, ornatius, quod peregrinum negotium ad suas molestias trahit, ut laboribus subveniat alienis? in hoc campo exercitatus cursu meritorum ad palmam nostri iudicii pervenisti. [3] Nec tamen benignitas nostra una remuneratione contenta honorem geminat, augmenta procurat et eo studio dona reparat, quasi debeat omne quod praestat. sume igitur magisteriae infulas dignitatis, usurus omnibus privilegiis quae tuos habuisse constiterit decessores. atque ideo tanto iudicio laetare suscepto, qui pro labore honoris tui honorem alterum accipere meruisti. quid enim de priore senserimus praemio, secundae dignitatis declaramus augmento. nati sunt fasces ex fascibus et naturam retinentes fetus arborei pullulaverunt iterum decenter abscisi. [4] Verum te haec remuneratio satietate non expleat nec det laboribus tuis ferias nostri laus inventa iudicii. desiderabilior quin immo sit honestas, cum pervenit ad praemium, et tunc fiat gratius labores anxios fuisse perpessum, cum te fructum eorum intellegis invenisse. honores ergo quos sumis ex chartis, redde de meritis. nosti bene, quo nobis studio placeatur, qui ab ipsius consilii penetralibus venis. meministi, quotiens apud nos laudati sint innocentes, quotiens bonis actibus reddidimus vicem. ore tuo iudicia nostra loquebamur: exemplis talibus incitare. esto innocentiae templum, temperantiae sacrum, ara iustitiae. absit a iudiciariis mentibus aliquid profanum. pio principi sub quodam sacerdotio serviatur.

XIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

recensere

[1] Dignitas, patres conscripti, dum ad incognitum venit, donum est, cum ad expertum, compensatio meritorum. quorum alter debitor iudicii, alter obnoxius est favori. hos enim aestimatione subvehimus, alios gratia promovemus et ad omnes indulgentiae vias nostra se relaxat humanitas. sed amoris vestri intuitu commonemur, quotiens in coetum vestrum ducitur, qui de gloriosis virtutibus aestimatur. quicquid enim humani generis floris est, habere curiam decet: quae sicut arx decus urbium, ita illa ornamentum est ordinum ceterorum. [2] Atque ideo Eugenitem illustrem virum litterati dogmatis opinione fulgentem magisterii honore subveximus, ut gereret nomine quam possidebat meritis dignitatem. quis enim tot eius officiosos labores ignoret, quos non vilitate mentis exercuit, sed patrocinii honore servavit? dedimus itaque personam tantis honoribus parem, ut alterutro decore fulgentes mutua se gratia qualitatis ornarent. hic est, qui pridem nostro lateri iuridicus quaestor adhaesit, quem livoris nebula nulla fuscavit, nec malivolentiae studio nocendi artes fellitis sensibus exquisivit: sincero pectoris arcano puritati nostrae paruit et ad pietatem iussionum innocentiam suam praebuit. animus enim dolosus non arbitrium sequitur imperantis, sed suas potius explicat voluntates. [3] Habetis certe evidens nostrum in hac parte iudicium, ut post illius apicis culmen ad alteram conscenderet dignitatem. nec passi sumus otiosum, quem merita non sinebant esse privatum: sereni solis consuetudinibus aestimandus, qui licet susceptum diem peragat, alterum tamen eadem gratia claritatis illuminat. hunc ergo, patres conscripti, tot meritis absolute relucentem favor vester excipiat. debetis enim bene gerentibus, ut eos laudis vestrae comitetur assensus. nam si equorum cursus hominum clamoribus incitatur et insonantium manibus agitur, ut a mutis animalibus velocitas appetatur, quantum inde homines stimulari posse credimus, quos ad laudis aviditatem natos singulariter invenimus!

XIIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

recensere

[1] Libentes omnimodis praebemus assensum, quotiens vox est iusta poscentium, quia nec decet esse difficile beneficium, quod non patitur largitate detrimentum. [2] Et ideo praecelsa magnificentia tua, quod a Cataliensibus inferebatur genere tertiarum, faciat annis singulis in tributaria summa persolvi, nec post super hac parte patiantur supplices aliquam quaestionem. quid enim interest, quo nomine possessor inferat, dummodo sine imminutione quod debetur exsolvat? ita et illis suspectum tertiarum nomen auferimus et a nostra mansuetudine importunitates competentium summovemus.

XV. FESTO V. I. ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX.

recensere

[1] Gratum nobis est, quotiens de magnitudinis tuae meritis aestimatio talis procedit, ut et infirmorum auxilium et absentium credaris esse tuitio. nam ideo senatus prior esse meruisti, ut sequentibus pro iustitiae contemplatione praestares. unde fit, ut bona vobis crescat opinio gloriosae actionis exemplo. nulli enim propria res a discedente committitur, nisi de cuius bene conscientia iudicatur. [2] Idcirco praesenti iussione decernimus, ut domus patricii Agnelli ad Africam discedentis, qui regnum petens alterius nostris est utilitatibus serviturus, salvis legibus tua tuitione valletur, ne violentos cuiusquam impetus subtracta domini defensione patiatur. perviae sunt enim semper iniuriis facultates absentium et quodam mode videtur occasio in delictum trahere, quae non potest animum pervadentis de resultatione terrere. [3] Ideoque celsitudo vestra, quam votum est habere vicinam, erigat humiles, eripiat opprimendos et, quod potestatibus rarum est, proficiat cunctis, quad universis celsior inveniris.

XVI. IULIANO COMITI PATRIMONII THEODERICUS REX.

recensere

[1] Illud amplius nostris utilitatibus applicamus, quod misericordi humanitate concedimus. regnantis enim facultas tunc fit ditior, cum remittit, et adquirit nobiles thesauros famae neglecta vilitate pecuniae. hinc est quod consuetudinis nostrae humanitate commoniti opem fessis, manum porrigimus oneratis, ut pietatis nostrae remedio surgant qui fortunae suae acerbitate corruerant. [2] Dudum siquidem conductores Apuli deplorata nobis aditione conquesti sunt frumenta sibi inimicorum subreptionibus concremata, postulantes, ne cogantur ad integram praestationem, quibus commerciorum sunt commoda deminuta. quod nos pro ingenita humanitate considerandum esse iudicamus, ut, quorum non possumus accusare desidiam, relevandam aestimemus esse fortunam. inde enim constitutas pensiones inferri volumus, unde constat subiectos commoda consecutos. [3] Et ideo hanc causam sublimitatem tuam iubemus diligenter inquirere, ut, quantum eos minus vendidisse constiterit, de reliquis primae indictionis habita moderatione detrahatis: ita tamen ut nulla fraus nostris beneficiis inseratur, ne aliqua neglegentia reddaris obnoxius, qui semper nobis provida intentione placuisti, quia sicut nos tangunt supplicum damna, ita nobis eorum fructuosa debent esse compendia.

XVII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS DERTONA CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX.

recensere

[1] Publicae utilitatis ratione commoniti, quae nos cura semper libenter oneravit, castrum iuxta vos positum praecipimus communiri, quia res proeliorum bene disponitur, quotiens in pace tractatur. munitio quippe tunc efficitur praevalida, si diutina fuerit excogitatione roborata. omnia subita probantur incauta et male constructio loci tunc quaeritur, quando iam pericula formidantur. [2] Adde quod animus ipse in audaciam non potest esse pronus, qui diversa cura fuerit sollicitus. hanc merito expeditionem nominavere maiores, quia mens devota proeliis non debet aliis cogitationibus occupari. quapropter amplectenda res est, quae generalitatis consideratione praecipitur, nec moram fas est incurrere iussionem, quae devotos maxime noscitur adiuvare. [3] Et ideo praesenti auctoritate decernimus, ut domos vobis in praedicto castello alacriter construatis, reddentes animo nostro vicissitudinem rerum, ut, sicut nos vestris utilitatibus profutura censemus, ita tempora nostra ornare vos pulcherrimis fabricis sentianius. tunc enim accidit, ut et sumptus competentes vestris iam penatibus congregare velitis et habitatio vobis non sit ingrata, quam propria potest commendare constructio. [4] Quale est, rogo, in laribus propriis esse, cum durissimas mansiones hostis cogitur sustinere? ille imbribus pateat, vos tecta defendant: illum inedia consumat, vos copia provisa reficiat. sic vobis tutissime constitutis hostis vester ante eventum certaminis fata patiebitur perditoris. constat enim tempore necessitatis illum probari fortissimum virum, qui se per multa non distrahit. nam quis eum habuisse prudentiam putet, si tunc coeperit fabricis operam dare aut penum condere, cum oporteat bella tractare?

XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX.

recensere

[1] Oportet vos colere et observare iustitiam, qui aequitatem populi dicere suscepistis, quando non licet delinquere, qui alios creditur sub aequitatis regula continere, ne fiat exemplum pravum qui electus ad laudabile cognoscitur institutum. et ideo ad interrogationem vestram curavimus praebere responsum, ne per dubitationem possitis errare, nisi, quod absit, velitis excedere. [2] Si Romani praedium, ex quo deo propitio Sonti fluenta transmisimus, ubi primum Italiae nos suscepit imperium, sine delegatoris cuiusquam pittacio praesumptor barbarus occupavit, eum priori domino summota dilatione restituat. quod si ante designatum tempus rem videtur ingressus, quoniam praescriptio probatur obviare tricennii, petitionem iubemus quiescere pulsatoris. [3] Illa enim reduci in medium volumus, quae, nostris temporibus praesumpta, damnamus, quia locus calumniandi non relinquitur, cum longi temporis obscuritas praeteritur. [4] De percussore tantummodo, non etiam peremptore fratris, quamquam omnium communi lege damnatur solumque sit parricidium quod totius tragoediam reatus exsuperet, tamen humanitas nostra, quae sibi etiam in sceleratis locum pietatis inquirit, praesenti auctoritate definit, ut huius modi portenta provinciae finibus abigantur. nam quibus fuit exosa societas parentum, civium non merentur habere consortium, ne puri corporis iucunda serenitas nebulosis maculis polluatur.

XVIIII. SATURNINO ET VMBISVO VV. SS. THEODERICUS REX.

recensere

[1] Fisci volumus legale custodire compendium, quia nostra clementia rebus propriis videtur esse contenta, et sicut nullum gravare cupimus, ita nobis debita perdere non debemus. indigentiam iuste fugimus, quae suadet excessus, dum perniciosa res est in imperante tenuitas. modus ubique laudandus est. nam cur aut vituperabilis neglegentia in propriis defluat aut aliena cupiditas turpis abradat? [2] Et ideo praesenti vobis iussione praecipimus, ut Adrianae civitatis curialium insinuatione suscepta, quicumque Gothorum fiscum detrectat implere, eum ad aequitatem redhibitionis artetis, ne tenuis de proprio cogatur exsolvere, quod constat idoneos indebite detinere: hac scilicet ratione servata, ut si quis contumaciae vitio maluerit nostra iussa tardare, cum multa reddat quod debuit etiam non compulsus offerre, quatenus protervo spiritu indecenter erecta inpunita iustis saeculis non relinquatur audacia.

XX. ALBINO ET AVIENO VV. II. ATQUE PATRICIIS THEODERICUS REX.

recensere

[1] Licet inter gloriosas rei publicae curas et regalium sollicitudinum salutiferos fluctus pars minima videatur principem de spectaculis loqui, tamen pro amore rei publicae Romanae non pigebit has quoque cogitationes intrare, quia undecumque praestare possumus, dignum nostris sensibus aestimamus, praesertim cum beatitudo sit temporum laetitia populorum. illud enim propitiante deo labores nostros asserit, quod se otiosam generalitas esse cognoscit. [2] Partis itaque prasini insinuata petitione comperimus – quoniam hoc introductum est, ut populi de colore vocitentur – seditiones turbulentas a quibusdam scelestissimis incitari et causam laetitiae publicae ad furoris certamina prorupisse. quod utique gaudii decoram non potest habere qualitatem, si pacem non meruerit possidere communem. et ideo dignum est clementiam nostram has quoque partes aspicere, ut ubique possit morum probitas elucere. non enim inania verborum popularium cogitamus, sed perniciosae semen seditionis excludimus. [3] Quapropter illustris magnitudo vestra praesenti iussione commonita patrocinium partis prasini, quod gloriosae recordationis pater vester impendit, dignanter assumat. putari enim non debet iniuria populos regere ac gubernare Romanos. nam si honorum omnium causa pensetur, pro illorum utilitate delecti sunt, qui honores gloriosissimos accipere meruerunt. [4] Convocatis ergo spectatoribus, de Helladio et Thorodon qui laetitiae publicae aptior fuerit aestimatus, populi confusione sublata constituatur a vobis prasini pantomimus, quatenus sumptum, quem pro spectaculo civitatis impendimus, electis contulisse videamur. [5] Hanc partem musicae disciplinae mutam nominavere maiores, scilicet quae ore clauso manibus loquitur et quibusdam gesticulationibus facit intellegi, quod vix narrante lingua aut scripturae textu possit agnosci.

XXI. MAXIMIANO V. I. ET ANDREAE V. S. THEODERICUS REX.

recensere

[1] Provocandi sumus affectuosis civium studiis ad augmenta civitatis, quia nemo potest diligere quod habitatores intellegit non amare. unicuique patria sua carior est, dum supra omnia salvum fore quaeritur, ubi ab ipsis cunabulis commoratur. quapropter votis paribus invitemur ad dona, quatenus quod sponte tribuimus, duplicata gratia conferamus. et ideo nulli grave sit Romanis fabricis deputatae pecuniae reddere rationem, cum pura conscientia desideret se probari, quando fructum laboris sui capit, dum ad nos prospera de se pervenire cognoscit. [2] Quocirca praesenti decernimus iussione Romanae civitatis fabricas vos debere discutere, si labor operis concordat expensis: vel, si apud aliquem constet residere pecuniam, quae non sit fabricis expensa, deputatae rei reddat erogandam. quibus rationibus evidenter expressis ad nos instructionem fidelissimam destinate, ut iudicio nostro respondere videamini qui estis ad indaginem veritatis electi. nullum enim de largitate nostra fraudari velle credimus, quando in tali negotio et de propriis facultatibus eum impendere posse iudicamus. [3] Aves ipsae per aera vagantes proprios nidos amant: erratiles ferae ad cubilia dumosa festinant: voluptuosi pisces campos liquidos transeuntes cavernas suas studiosa indagatione perquirunt cunctaque animalia ubi se norunt refugere, longissima cupiunt aetate constare. quid iam de Roma debemus dicere, quam fas est ipsis liberis plus amare?

XXII. MARCELLO V. S. ADVOCATO FISCI THEODERICUS REX.

recensere

[1] Solida laus est regiae largitatis, quotiens conveniunt indulta iudiciis, nec sibi audet casus ascribere, quod bonae dispositionis librat examen, quia ubi aptantur officia meritis, nil debetur incertis. non enim de rudibus sententiam ferimus, sed de probatissimis iudicamus. [2] Polisti siquidem forensi cote multifarie praedicatus ingenium: nutristi facundiam exercitatione causarum: expertus es, quam suaves fides afferat fructus, ut ipsa etiam conciliet corda regnantum. haec in te speculator virtutum noster sensus inspexit: his apud nos suffragiis placere meruisti, ut dignus existeres ad publicas causas, qui gessisti hactenus sub integritate privatas. [3] Sume igitur fisci nostri tuenda negotia, in utendis officii tui privilegiis decessorum exempla secuturus. ita ergo per medium iustitiae tramitem moderatus incede, ut nec calumnia innocentes graves nec iustis petitionibus retentatores exoneres. illa enim lucra vera iudicamus, quae integritate suffragante percipimus. non ergo quotiens superes, sed quemadmodum vincas, inquirimus. [4] Aequitatem nobis placiturus intende: non quaeras de potestate nostra, sed potius de iure victorias, quando laudabilius a parte fisci perditur, cum iustitia non habetur. nam si dominus vincat, oppressionis invidia est: aequitas vero creditur, si supplicem superare contingat. non ergo parvo periculo causas dicimus, quando tunc fama nostra proficit, cum se commoditas iniusta subducit. quapropter sit interdum mala causa fisci, ut bonus princeps esse videatur. maiori quippe compendio perdimus, quam si nobis indebite victoria suffragetur.

XXIII. CAELIANO ET AGAPITO VV. II. PATRICIIS THEODERICUS REX.

recensere

[1] Decet regalis apicis curam generalitatis custodire concordiam, quoniam ad laudem regnantis trahitur, si ab omnibus pax ametur. quid est enim, quod nos melius praedicet, quam quietus populus, concors senatus totaque res publica morum nostrorum honestate vestita? [2] Hinc est quod praesenti iussione decernimus, ut magnifici et patricii viri Festus atque Symmachus contra illustrem et patricium Paulinum in iudicio vestro, quas se habere dicunt, exerant actiones. quibus pro legum ratione susceptis et, si iuris ordo patitur, definitis tunc patricius Paulinus, quicquid adversum supra memoratos magnificos viros se habere causatur, pari sorte depromat. nec tardari volumus in eius quoque parte sententiam, dum velimus omnia inter eos esse decisa nihilque aliud relinqui, nisi quod debetur affectui. [3] Videte ergo tanti iudicii arbitros vos electos: videte expectationem nostram aequabilem flagitare iustitiam: relaturi gratiae uberrimum fructum si praesens disceptatio quos dignos credidit, non impares probet. esse debet enim de talibus viris cura praecipua, qui dare possunt minoribus evidenter exempla. nam qui inter summos viros litem neglegit abolendam, hoc imitari reliquos sine dubitatione permittit.

XXIIII. UNIVERSIS GOTHIS THEODERICUS REX.

recensere

[1] Innotescenda sunt magis Gothis quam suadenda certamina, quia bellicosae stirpi est gaudium comprobari: laborem quippe non refugit, qui virtutis gloriam concupiscit. et ideo, iuvante deo, quo auctore omnia prosperantur, pro communi utilitate exercitum ad Gallias constituimus destinare, ut simul et vos provectus occasionem habere possitis et nos quae praestitimus, meritis contulisse videamur. latet enim sub otio laudabilis fortitudo et dum se probandi non habet spatium, occulta est lux tota meritorum. [2] Atque ideo per Nandum saionem nostrum ammonendum curavimus, ut ad expeditionem in dei nomine more solito armis equis rebusque omnibus necessariis sufficienter instructi octavo die kalendarum Iuliarum proxime veniente modis omnibus deo favente moveatis, quatenus et parentum vestrorum in vobis ostendatis inesse virtutem et nostram peragatis feliciter iussionem. [3] Producite iuvenes vestros in Martiam disciplinam: sub vobis videant, quod posteris referre contendant. nam quod in iuventute non discitur, in matura aetate nescitur. accipitres ipsi, quorum victus semper ex praeda est, fetus suos novitate marcentes nidis proturbant, ne molle otium consuescant: alis verberant immorantes, cogunt pullos teneros ad volatum, ut tales debeant existere, de quibus possit pietas materna praesumere. vos autem, quos et natura erigit at amor opinionis exacuit, studete tales filios relinquere, quales vos patres vestros constat habuisse.

XXV. SABINIANO V. S. THEODERICUS REX.

recensere

[1] Nil prodest initia rei solidare, si valebit praesumptio ordinata destruere: illa sunt enim robusta, illa diuturna quae prudentia incipit et cura custodit. atque ideo maior in conservandis rebus quam in inveniendis adhibenda cautela est, quia de initiis praedicatio debetur invento, de custoditis adquiritur laudata perfectio. [2] Dudum siquidem propter Romanae moenia civitatis, ubi studium nobis semper impendere infatigabilis ambitus erit, portum Licini deputatis reditibus reparari iussio nostra constituit, ut milia tegularum annua illatione praestaret: simul etiam portubus iunctis, qui ad illa loca antiquitus pertinebant, qui nunc diversorum usurpatione suggeruntur invasi. [3] Cuncta ergo ad statutam praestationem facies sine dilatione revocari: quia licet nostra iussa pro sua reverentia in nullo violanda sunt, ea tamen custodiri volumus maxime, quae urbis faciem videntur ornare. quis enim dubitet fabricarum miracula hac provisione servata et pendenti saxo tornatas camaras tegularum tegmine custoditas? ut antiqui principes nobis merito debeant laudes suas, quorum fabricis dedimus longissimam iuventutem, ut pristina novitate transluceant, quae iam fuerant veternosa senectute fuscata.

XXVI. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

recensere

[1] Nefas est apud eos fidem beneficii prioris imminui, quibus alia convenit nostra saepius largitate praestari. sed sicut quae semel annuimus rescindi in perpetuum non merentur, sic qui largitatem nostram moderatis precibus impetrarunt, nostrorum terminos praestitorum inmodica non debent praesumptione transcendere. [2] Unde quia religiosi studii reverentia commonemur, ut quae dudum ecclesiae viri venerabilis Unscilae antistitis praestitimus, valere in perpetuum censeamus, nunc quoque illustrem magnificentiam tuam duximus admonendam, quatenus superindicticiorum onera titulorum praefata ecclesia in ea summa non sentiat, qua usque a magnifici viri patricii Cassiodori, pura nobis fide et integritate comperti, temporibus est soluta. [3] Ea vero quae a tempore beneficii ad ecclesiam nostram ab aliquibus est translata professio, commune cum universis possessoribus onus solutionis agnoscat et illius subiaceat functioni, cuius nacta est iura dominii. alioquin grata nobis augmenta eius esse non possunt, qui fisci damno proficit. sufficiat possessori compendium pensionis: tributa sunt purpurae, non lacernae, lucrum cum invidia periculum est: quanto melius omnia moderata gerere, quae nullus audeat accusare!

XXVII. SPECIOSO THEODERICUS REX.

recensere

[1] Si exterarum gentium mores sub lege moderamur, si iuri Romano servit quicquid sociatur Italiae, quanto magis decet ipsam civilitatis sedem legum reverentiam plus habere, ut per moderationis exemplum luceat gratia dignitatum? ubi enim quaeratur modestus animus, si foedent violenta patricios? [2] Populi nobis itaque partis prasini petitione suggeritur, dum ad nostrum disponerent venire comitatum remedia consueta poscentes, se truculentas insidias a patricio Theodoro et Inportuno viro illustri consule pertulisse, ita ut unus eorum defleatur extinctus. [3] Quod nos, si ita est, pro facti sui acerbitate commovit, ut innoxiam plebem furor persequeretur armatus, quam fovere civicus debuisset affectus. sed quia condicio minorum regnantis aequabiliter implorat auxilium, supra memoratos illustres viros ammoneri praesenti iussione censemus, ut ad Caeliani atque Agapiti illustrium virorum adaeque iudicium instructas destinare non differant te instante personas, quatenus legibus examinata cognitio eorum sententia terminetur. [4] Sed ne forsitan magnificos viros loquacitas popularis offenderit, praesumptionis huius habenda discretio est. teneatur ad culpam quisquis transeunti reverentissimo senatori iniuriam protervus inflixit, si male optavit, cum bene loqui debuit. [5] Mores autem graves in spectaculis quis requirat? ad circum nesciunt convenire Catones. quicquid illic a gaudenti populo dicitur, iniuria non putatur. locus est qui defendit excessum. quorum garrulitas si patienter accipitur, ipsos quoque principes ornare monstratur. respondeant nobis certe qui talibus studiis occupantur: si tranquillos optant adversarios suos, certe volunt eos esse victores, quando ad iniurias tunc prosiliunt, cum se superatos turpiter erubescunt. unde ergo irasci volunt, quod sine dubiu se optasse cognoscunt?

XXVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS THEODERICUS REX.

recensere

[1] Digna est constructio civitatis, in qua se commendet cura regalis, quia laus est temporum reparatio urbium vetustarum: in quibus et ornatus pacis adquiritur et bellorum necessitas praecavetur. [2] Ideoque praesenti iussione profutura sancimus, ut, si quis cuiuslibet generis saxa in agris suis iacentia muris habuerit profutura, libens animo sine aliqua dilatione concedat, quod tunc magis verius possidebit, cum hoc utilitati suae civitatis indulserit. [3] Quid est enim gratius quam videre crescere publicum decus, ubi omnium utilitas in generalitate concluditur? et licet praestentur vilia, ad auctores suos magna sunt commoditate reditura: datur enim plerumque, quod maiori utilitate recipitur. et frequenter homo lucra sua complectitur, cum necessario pro temporis qualitate largitur.

XXVIIII. UNIVERSIS LUCRISTANIS SUPER SONTIUM CONSTITUTIS THEODERICUS REX.

recensere

[1] Non dubium est ad utilitatem rei publicae cursus custodiam pertinere, per quem nostris ordinationibus celerrimus praestatur effectus. et ideo velut necessariae rei maior adhibenda cautela est, ut qui ad continuos excursus constituti sunt, turpi macie non tabescant, ne ieiuna tenuitas laboribus praeventa succumbat et incipiat iter effici morosum, quod ad celeritatem constat inventum. [2] Quapropter devotio vestra praesenti iussione commonita terrarum spatia, quae veredis antea licuerunt, mutationibus suis a possessore vindicata restituat, ut nec illi parvo spatio infligantur damna et istis recuperata sufficiant.

XXX. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

recensere

[1] Animum nostrum, patres conscripti, rei publicae curis calentem et diversarum gentium consilia perscrutantem pulsavit saepius querela populorum, orta quidem ex causis levibus, sed graves eructavit excessus. deplorat enim pro spectaculorum voluptate ad discriminis se ultima pervenisse, ut legum ratione calcata desperate persequeretur innoxios servilis furor armatus, et quod illis humanitas nostra laetitiae causa praestitit, in tristitiam audacia plectenda convertit. quod nos elementiae nostrae solita provisione comprimimus, ne paulatim sinendo graviorem vindicare cogamur offensam. benigni quippe principis est non tam delicta velle punire quam tollere, ne aut acriter vindicando aestimetur nimius aut leniter agendo putetur improvidus. [2] Atque ideo praesenti definitione sancimus, ut, si cuiuspiam senatoris famulus in ingenui caede fuerit fortasse versatus, eum tradat legibus impetitum, ut facti qualitate discussa proferatur iure valitura sententia. si vero tanti facinoris reum mala fide dominus iudiciis praesentare distulerit, noverit se decem librarum auri dispendio vulnerandum et nostrae ingratitudinis, quod multo gravius est, pericula subiturum. [3] Sed ut honestatum omnium par libra componeret et civilitatis gratia reductis moribus conveniret, ad populum quoque praecepta nostra direximus, quae vobis reserari libenter amplectimur, ut alterutra iussione pensata resarciatur civibus scissa concordia. proinde nullos ab spectaculorum gaudio removemus, sed seditionis semina radicitus amputamus. [4] Intersit igitur inter splendorem vestrum moresque mediocres: refugite tales familiares, qui sint iniuriarum ministri, qui amori vestro nitantur ascribere quod delinquunt et dum levitates suas exerere cupiunt, vestram reverentiam implicare contendunt. vos enim, quos semper gravitas decet, nolite truculenter insequi inania verba populorum. si quod est forte, quod poenam mereatur, admissum, in praefecti urbis notitiam deferatur, ut culpa legibus, non per praesumptam coerceatur iniuriam. quid enim discrepat a peccante, qui se per excessum nititur vindicare? impaenitenda est ultio de cive, quae legibus venit: et excellenter videtur de pulsato triumphasse, qui victor pronuntiatur a iudice. [5] Inter ipsos quoque adversarios, ut scitis, non erant prius armata certamina, sed pugnis se quamlibet fervida lacessebat intentio, unde et pugna nomen accepit. postea Belus ferreum gladium primus produxit, a quo et bellum placuit nominari. consilium atrox, crudele praesidium, ferina concertatio. nam et si datum est prius illi inermem facile vincere, tamen crimini applicandum est, quod inde posteritas potuit interire. non permittatis ergo a famulis vestris in civibus fieri quod adhuc debet et in hostibus accusari.

XXXI. POPULO ROMANO THEODERICUS REX.

recensere

[1] Spectacula voluptatum laetitiam volumus esse populorum, nec erigere debet motus irarum, quod ad remissionem animi constat inventum. ideo enim tot expensarum onus subimus, ut conventus vester non sit seditionis strepitus, sed pacis ornatus. mores peregrinos abicite: Romana sit vox plebis, quam delectet audiri. convicia nec gaudium pariunt nec de laetitia procreantur. hoc fuit certe, quod culpabatis in exteros: nolite modo vitia turbulenta contrahere, quae videtis alios abiecisse. [2] Atque ideo edictali programmate definimus, ut, si atroces iniurias in quempiam senatorum vox iniusta praesumpserit, noverit se a praefecto urbis legibus audiendum, ut pro facti qualitate discussa excipiat promulgatam iure sententiam. [3] Verum ut omne semen discordiae funditus amputetur, praefinitis locis pantomimos artes suas exercere praecipimus: quod vos poterit instruere ad praefectum urbis data praeceptio. tantum est, ut animis compositis peragatis laetitiam civitatis. nihil est enim, quod studiosius servare vos cupimus quam vestrorum veterum disciplinam, ut, quod ab antiquis laudabile semper habuistis, sub nobis potius augeatis. [4] Soletis enim aera ipsa mellifluis implere clamoribus et uno sono dicere, quod ipsas quoque beluas delectet audire: profertis voces organo dulciores et ita sub quadam harmonia citharae concavum theatrum per vos resonat, ut tonos possit quilibet credere quam clamores. numquid inter ista rixae decent aut inflammata contentio? abicite furores laeti, iram gaudentes excludite. tales enim animi aliorum temperari possunt, cum vestri favores suaviter audiuntur.

XXXII. AGAPITO V. I. P. V. THEODERICUS REX.

recensere

[1] Eximiae urbis praesulem pacis convenit esse custodem. nam a quo melius moderatio debet sperari, quam cui potuit Roma committi? illa enim mater omnium dignitatum viros sibi gaudet praesidere virtutum. et ideo honori tuo debes animos exaequare, ut quod nostris adeptus es beneficiis, tuis meritis invenisse credaris. circumspicere te decet, ne qua in spectaculis seditionum causa nascatur, quia tuum praeconium est populus quietus. sit insultandi consuetudo moderata, ut nec libertati pereat honesta licentia nec desit moribus disciplina. [2] Quocirca sicut nostris oraculis et amplissimum ordinem docuimus et plebem decrevimus ammoneri, hoc tuam quoque magnitudinem observare censemus, ut, si a quoquam irrogata fuerit iniuria senatori, confestim loquax temeritas legum severitate plectatur. si vero senator civilitatis immemor quemquam ingenuum nefaria fecerit caede vexari, protinus relatione transmissa perennitatis nostrae multam perculsus excipiat. [3] Meminerint enim cuncti sic spectaculorum studia partesque dividere, ut in patria debeant esse concordes, nec ad hoc sibi voluptatum exhiberi certamina, ut exinde hostilis ira fervescat. verum, ne posthac ulla possit iterum furiosa contentio provenire, Helladius de medio, voluptatem populi praestaturus, introeat, habiturus aequalitatem menstrui cum ceteris partium pantomimis. [4] Illud etiam, quod crebras inter eos seditiones exagitat, praesenti iussione definimus, ut amatores Helladii, quem de medio saltare praecepimus sine utriusque partis studio, spectandi eis, ubi delegerint, libera sit facultas. si vero eorum lubrica voluntas in unius coloris migraverit favorem, studia sua populus tam in circo quam theatro habeat pro parte quam diligit, ut is qui praesumpserit, vetitam ipse iudicetur quaesisse discordiam.

XXXIII. AGAPITO V. I. P. U. THEODERICUS REX.

recensere

[1] Nescit serenitatis nostrae prolatum semel titubare iudicium: nec quod provida dispositione constituit, cuiusquam occasionis surreptione mutavit. dudum siquidem ad Albinum atque Avienum patricios viros praecepta nos dedisse retinemus, ut pantomimum prasini partis eligerent, qui praestantius spectaculis conveniret: quod nobis factum sua relatione reserarunt. [2] Et ideo nunc praesenti auctoritate decernimus, ut, quem a supra memoratis magnificis viris electum esse constiterit, ei solitum menstruum partis prasini sine imminutione tribuatis, ut, quod nostra provisio confusionis tollendae causa constituit, non fiat seditionis occasio, sed quietis.

XXXIIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

recensere

[1] Copia frumentorum provinciae debet primum prodesse cui nascitur, quia iustius est, ut incolis propria fecunditas serviat quam peregrinis commerciis studiosae cupiditatis exhauriat. alienis siquidem partibus illud debet impendi quod superest et tunc de exteris cogitandum, dum se ratio propriae necessitatis expleverit. [2] Atque ideo illustris magnificentia tua per loca singula qui curam videntur habere litorum, faciat commoneri, ut non ante quispiam peregrinas naves frumentis oneret ad aliena litora transituras, quam expensae publicae ad optatam possint copiam pervenire.

XXXV. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

recensere

[1] Cum siccitas praesentis anni, quae localiter certis solet desaevire temporibus, terrenis visceribus nimio calore duratis abortivos messium fetus non tam edidit quam inperfecta ubertate proiecit, maiori nunc studio quaerenda sunt quae etiam in abundantia expeti consuerunt. [2] Et ideo frumenta publica, quae de Calabro atque Apulo litoribus per cancellarium vestrum aestatis tempore consuerant destinari, nec autumno venisse modis omnibus permovemur, cum solis reflexus australia signa discurrens, naturae ordine modificatus, tumultuosas procellas aeris permixtione resuscitat: quod ab ipsis quoque mensibus datur intellegi, quando ex numero imbrium futurorum competenter nomina susceperunt. quae ergo talis mora, ut in tantis tranquillitatibus velocia necdum fuerint destinata navigia, cum stellarum non mergentium lucidus situs tendi carbasa festinanter invitet et aeris sereni fides properantium nequeat vota terrere? [3] Aut forte incumbente austro remigiisque iuvantibus meatus navium echinais morsus inter undas liquidas alligavit: aut Indici maris conchae simili potentia labiis suis navium dorsa fixerunt: quarum quietus tactus plus dicitur retinere quam exagitata possunt elementa compellere. stat pigra ratis tumentibus alata velis et cursum non habet, cui ventus arridet: sine anchoris figitur, sine rudentibus alligatur et tam parva animalia plus resistunt quam tot auxilia prosperitatis impellunt. ita cum subiecta unda praecipitet cursum, supra maris tergum navigium stare constat infixum miroque modo natantia inconcusse retinentur, dum innumeris motibus unda rapiatur. [4] Sed ut dicamus aliam piscis naturam, forte nautae praedictarum navium tactu torpedinis segnissime torpuerunt: a qua tantum infigentum dexterae praegravantur, ut per hastam, qua fuerit vulnerata, ita manum percutientis inficiat, quatenus vivae substantiae pars sine sensu aliquo immobilis obstupescat. credo talia incurrerunt, qui se movere non possunt. sed echinais illis impedimentosa venalitas est, concharum morsus insatiata cupiditas, torpedo fraudulenta simulatio. ipsi enim studio pravo faciunt moras, ut occasiones incurrere videantur adversas. quod magnitudo tua, cui specialiter convenit cogitare de talibus, celerrima faciat emendatione recorrigi, ne inopia non tam ab sterilitate temporis quam a neglegentia matre nata esse videatur.

XXXVI. FERRIOLO V. S. THEODERICUS REX.

recensere

[1] Utilitas personarum bonorum debet successione renovari, ne defectu servientium patiatur aliquod res suspensa dispendium. et ideo locum te iubemus quondam Benedicti in Pedonensi civitate ex nostra auctoritate suscipere, ut omnia vigilanti ordinatione procurans nostrae gratiae merearis augmenta. debes enim advertere, quia vicissitudinem reddere studeamus vivis, qui mortuorum fidem non possumus oblivisci. [2] Illud etiam pietatis nostrae consuetudine commonemur, ut, quoniam devotorum nobis memoria probata non deficit, antefati Benedicti quondam filios, qui sincera nobis cognoscitur devotione paruisse, civili facias tuitione vallari, quatenus defensionis praesentis commodo sublevati securitatem sibi gaudeant paterna servitia contulisse. prosit ergo generi, quod potuit unius devotione praestari, quia maiora nos decet tribuere, quam videmur a servientibus accepisse. hic aequalitas aequitas non est, sed pars nostra iustissime pensat, cum reddendo plus fuerit onerata.

XXXVII. CRISPIANO THEODERICUS REX.

recensere

[1] Quamvis homicidii facinus primus detestetur auditus et cruentam manum oculi refugiant iudicantum, quia proclivior ad misericordiam via bonis semper mentibus patet, tamen iustitiae consideratione librandum est, qua cuique fiat iniuria necessarium scelus: qui nova infelicitate fortunae tunc erit detestatio cunctorum, si se servet innoxium. quis enim ferat hominem ad leges trahere, qui matrimonii nisus est iura violare? [2] Feris insitum est copulam suam extrema concertatione defendere, dum omnibus est animantibus inimicum, quod naturali lege damnatur. videmus tauros feminas suas cornuali concertatione defendere, arietes pro suis ovibus capitaliter insaevire, equos adiunctas sibi feminas colaphis ac morsibus vindicare. ita pro copulatis is sibi animas ponunt qui verecundia non moventur. [3] Homo autem quemadmodum patiatur adulterium inultum relinquere, quod ad aeternum suum dedecus cognoscitur omisisse? et ideo si oblatae petitionis minime veritate fraudaris et genialis tori maculam deprehensi adulteri sanguine diluisti nec sub praetexta cruentae mentis causam pudoris intendis, ab exilio, quod tibi constat inflictum, te praecipimus alienum, quoniam pro amore pudicitiae porrigere ferrum maritis non est leges calcare, sed condere. [4] Ita tamen, ut, si legitimus extiterit accusator, de facti tui qualitate te noveris audiendum, ut, si innoxios peremisti, crimen publica districtione resecetur, si male initos complexus adulterorum morte divisisti, aestimetur potius vindicta quam culpa. [5] Si quis tibi autem calumniantium damna generavit et Agnello fideiussori tuo, ut asseris, a vicario vel eius officio extortam constiterit fuisse pecuniam, nostra iussione conventus secundum leges ablata restituat. nolumus enim in cuiusquam praedam cadere, quos nostra visa est sententia liberare. pari modo contra incivilium impetus Candacis tibi tuitionem sub aequabili defensione praestamus, ut nec legibus te subtrahat nec iterum contra iura publica laborare permittat.

XXXVIII. BOIONI V. S. THEODERICUS REX.

recensere

[1] Non est beneficium quod praestatur invitis: nec cuiquam utile videtur, quod adversa voluntate conceditur. unde spectabilitas tua VViliarit adulescentis nepotis tui cognoscat nos querelis gravibus expetitos, quod res patris eius non meliorandi causa, sed deteriorandi voto detineas. quapropter quicquid ex iure memorato te retentare cognoscis, sine aliqua dilatione restitue, ut res parentum propria voluntate disponat, quia et nobis congrua videtur esse persona, qui assumpta domini libertate proficiat. [2] Pullos suos audaces aquilae tamdiu procurato cibo nutriunt, donec paulatim a molli pluma recedentes adulta aetate pennescant: quibus ut constiterit firmus volatus, novellos ungues in praedam teneram consuescunt: nec indigent alieno labore vivere, quos captio potest propria satiare. sic iuvenes nostri, qui ad exercitum probantur idonei, indignum est ut ad vitam suam disponendam dicantur infirmi et putentur domum suam non regere, qui creduntur bella posse tractare. Gothis aetatem legitimam virtus facit et qui valet hostem confodere, ab omni se iam debet vitio vindicare.

XXXVIIII. FESTO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.

recensere

[1] Rationabiles petitiones supplicum libenter amplectimur, qui etiam non rogati iusta cogitamus. quid est enim dignius quod die noctuque assidua deliberatione volvamus, nisi ut rem publicam nostram sicut arma protegunt, aequitas quoque inviolata custodiat? spectabilis itaque Philagrius in Syracusana civitate consistens, palatii nostri longa observatione dilatus, reverti se ad lares proprios supplicavit, qui studiorum causa fratris filios ad Romanam exhibuit civitatem. [2] Quos illustris magnificentia tua ex nostra continens iussione in supra dicta urbe constituat: nec illis liceat ante discedere, nisi hoc secunda iterum decernamus iussione. ita enim et illis ingenii provectus adquiritur et nostrae utilitatis ratio custoditur: quibus mora potest esse proficus, dum interdum expedit patriam neglegere, ut sapientiam quis possit adquirere. Ulixes Ithacus in laribus propriis forte latuisset, cuius sapientiam hinc maxime Homeri nobile carmen asseruit, quod multas civitates et populos circumivit, dum illi prudentiores sunt semper habiti, qui multorum hominum conversationibus probantur eruditi. nature siquidem humana sicut duris laboribus instruitur, ita per otia torpentia fatuatur.

XL. OSUIN V. I. COMITI THEODERICUS REX.

recensere

[1] Ordinatio nostra per moram non debet impediri, ne, quod salubriter constat esse dispositum, per tarditatis vitium incurrat obstaculum. et ideo ante distribuenda sunt arma quam possit flagitare necessitas, ut, cum tempus exegerit, paratiores ad imperata sufficient. ars enim bellandi, si non praeluditur, cum fuerit necessaria, non habetur. proinde illustris sublimitas tua Salonitanis militibus, ut cuique se expediendi facultas obtulerit, pro nostra iussione arma necessaria procurabit, quia fida rei publicae salus est defensor armatus. discat miles in otio, quod perficere possit in bello. animos subito ad arma non erigunt nisi qui se ad ipsa idoneos praemissa exercitatione confidunt. gestiunt vituli certamina, quae impleant aetate robusta: catuli in novellis venationibus ludunt. focos ipsos comprehendere virgultis teneris inchoamus: ceterum si robora primis scintillis adhibeas, igniculum opprimis, quem fovere contendis. sic animi hominum, nisi prius leniter fuerint imbuti, ad hoc, quod tendis, idonei nequeunt reperiri. primordia cuncta pavida sunt et aliter timiditas non tollitur, nisi cum rebus necessariis novitas abrogatur.

XLI. AGAPITO V. I. P. U. THEODERICUS REX.

recensere

[1] Praecipua vestri ordinis cura cautiora nos facit proferre iudicia et admittendos reverendo coetui examinare cogit sollicitius honor senatus, quem non solum numero volumus augeri civium, sed ornari maxime luce meritorum. recipiat alius ordo forte mediocres: senatus respuit eximie non probatos. quapropter unde melius nobilitati collegam quaerimus quam de vena nobilium, qui se promittat abhorrere moribus, quam refugit sanguine, vilitatem? atque ideo illustris magnificentia tua Fausto adulto, filio. illustris Fausti, decernat attribui, quae circa referendos curiae priscus ordo dictavit. hoc enim praecipientes nihil imminuimus sacro ordini de solita auctoritate iudicii, quando gloria maior est dignitatis spectare sententiam procerum post regale iudicium. ornatus enim ipsorum est, si, quae solent illi deligere, nos iubemus et si, quod ab illis cottidie petitur, nos magnopere postulemur.

XLII. ARTEMIDORO V. I. P. U. THEODERICUS REX.

recensere

[1] Remunaratio meritorum iustum dominantis prodit imperium, apud quem perire nescit, quod quempiam laborasse contigerit. nam si inopinata tribuimus, quemadmodum negare possumus quae debemus? in tutum apud nos reponit omnis devotio quod meretur et duplicem fructum metit, qui nobis se in aliquo paruisse cognoscit. [2] Olim quidem a nobis quod esset dignitate pretiosius habere meruisti, ut regio lateri dignus adhaereres. differri te pertulit noster affectus: apud amantem provectus tui causam tardius impetrasti, ut post sacrae amicitiae genium ad honores ornatior pervenires. cuncta siquidem, unde famam captat humanitas, in te congeniata sederunt, patria, genus, instituta praeclara. quorum si unum nobilitatem complet, in te collecta plus facient, qui non minus genitalis soli fortuna resplendes quam gloria stemmatis et virtutis ornaris. [3] Hinc est quod nunc te per indictionem feliciter tertiam ad praefecturae urbanae culmen erigimus, tribuentes tibi in ea civitate fasces, ubi perpetui sunt honores. quod nos, qui munera nostra verecundius aestimamus, certe fatebimur, multum te meruisse de nostro iudicio, ut illi coetui praesidere possis, quem reverendum humano generi esse cognoscis. [4] Numquid hoc est palatia regere et domos proprias ordinare? plerumque honor ex commendatis adquiritur nec tale est cellam vinariam tuendam suscipere, quale pretiosa diademata custodire. illa, quae potiora credimus, ad conservandum melioribus damus et in quibus sustinere damna non patimur, fidelioribus profecto mentibus applicamus. Roma si habet parem, aestima nos et aliis similia credidisse: si vero singulare bonum est, iudicem te praecipuae rei facimus, quam augere semper optamus.

XLIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

recensere

[1] Scitis, patres conscripti, vestrum esse genium culmina dignitatum: scitis vobis proficere, quod nobis contigerit in fascium honore praestare. quicquid enim ab unoquoque suscipitur, senatus est, qui meretur. quid enim de vobis aestimemus, agnoscitis, quando viris longo labore compertis hoc certe in praemium damus, ut vestri corporis mereantur esse participes. [2] Hic est enim vir, qui genitalis soli relicta dulcedine nobis maluit inhaerere, et licet esset clarus in patria, nostram tamen elegit subire fortunam. superans gratiae magnitudine vim naturae, qui principe Zenone non tam benivolo quam affine gaudebat. et quid illa re publica gratia non potuit obtinere parentis, quae sic facillime favet extraneis? sed haec omnia nimius despexit affectus, ut nos ipsi, pro quibus haec fecisse cognoscitur, merito stupere videamur in unius gratia tot desiderabilia fuisse contempta. [3] Qui super hanc eximiam fidem solacia nobis suae confabulationis adiecit, ut asperas non numquam rei publicae curas, quas emergentium rerum necessitate suscipimus, sermonis suavitate deliniret. blandus alloquio, supplicantium fidelis patronus, accusare nesciens, commendare praesumens. qui tanta se animi puritate clarificavit, ut cum apud nos mereretur aulicas dignitates, spectaculorum ordinationem laetissimam sibi militiam vindicaret, quatenus sub specie voluptatis libere videretur velle servire, a laboribus quidem temperans, sed in nulla se nobis parte dissocians. [4] Regalem quin etiam mensam conviva geniatus ornavit, ibi se nobis studens iungere, ubi nos certum est posse gaudere. sed quid ultra de eius moribus est dicendum, cui ad perfectam probationem sufficit, quod amorem nostrum iugiter habere promeruit? non est maius meritum quam gratiam invenisse regnantum: nam quibus fas est de cunctis optimos quaerere, videntur semper meritos elegisse. [5] Atque ideo labores eius remuneratione pensantes Artemidoro illustri viro urbanae praefecturae fasces indulsimus. huic ergo, patres conscripti, tot ac talibus meritis praelucenti favete linguis, favete collegiis. erit quoque vestrae benivolentiae laus, ut, cum dignis caritatem impenditis, ad exemplum ceteros incitetis.

XLIIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

recensere

[1] Caritatem vestri praecipuam nos habere ex ipsa cura potestis agnoscere, pro quibus ita videmur esse solliciti, ut nihil ammonitionis patiamur omitti. cautela siquidem prodit affectum et quae studiosius diligimus, maiori gratia custodimus. [2] Hinc est quod viro illustri Artemidoro, diu nostris obsequiis erudito, praefecturae urbanae dedimus fasces regendos, ut, quia quorundam illicitis seditionibus civilitas turbabatur, haberent et innoxii purissimum testem et errantes iustissimum paterentur ultorem. quod nos, qui delectamur insontibus, in cunctorum notitiam duximus perferendum, ne quis inopinata districtione solite praesumat excedere. [3] Quocirca talia nos praefato viro delegasse noveritis, ut, si quispiam incivilis extiterit, districtionem ilico nostrae iussionis incurrat. et quamquam praefecturae urbanae hanc potestatem dederint leges, nos tamen specialiter delegavimus, ut confidentius fieret, quod duplex permisisset auctoritas. [4] Audebit ergo seditiosos et a disciplina publica deviantes nostra auctoritate percellere. quiescat concertantium fervor animorum. bona pacis, quae deo propitio nostro labore meruistis, cur seditionibus foedantur illicitis? numquam maiori damno periclitati sunt mores, quam cum gravitas Romana culpatur. reparet itaque honesta civitas moderationem suam. pudor est degenerasse prioribus, eo praesertim tempore, cum talem principem cognoscitis vos habere, qui praemia bene meritis, ultionem tribuat inquietis.

XLV. BOETHIO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.

recensere

[1] Spernenda non sunt quae a vicinis regibus praesumptionis gratia postulantur, dum plerumque res parvae plus praevalent praestare quam magnae possunt optinere divitiae. frequenter enim quod arma explere nequeunt, oblectamenta suavitatis imponunt. sit ergo pro re publica et cum ludere videmur. nam ideo voluptuosa quaerimus, ut per ipsa seria compleamus. [2] Burgundionum itaque dominus a nobis magnopere postulavit, ut horologium, quod aquis sub modulo fluentibus temperatur et quod solis immensi comprehensa illuminatione distinguitur, cum magistris rerum ei transmittere deberemus: quatenus impetratis delectationibus perfruendo, quod nobis cottidianum, illis videatur esse miraculum. merito siquidem respicere cupiunt, quod legatorum suorum relationibus obstupescunt. [3] Hoc te multa eruditione saginatum ita nosse didicimus, ut artes, quas exercent vulgariter nescientes, in ipso disciplinarum fonte potaveris. sic enim Atheniensium scholas longe positus introisti, sic palliatorum choris miscuisti togam, ut Graecorum dogmata doctrinam feceris esse Romanam. didicisti enim, qua profunditate cum suis partibus speculativa cogitetur, qua ratione activa cum sua divisione discatur: deducens ad Romuleos senatores quicquid Cecropidae mundo fecerant singulare. [4] Translationibus enim tuis Pythagoras musicus, Ptolemaeus astronomus leguntur Itali: Nicomachus arithmeticus, geometricus Euclides audiuntur Ausonii: Plato theologus, Aristoteles logicus Quirinali voce disceptant: mechanicum etiam Archimedem Latialem Siculis reddidisti. et quascumque disciplinas vel artes facunda Graecia per singulos viros edidit, te uno auctore patrio sermone Roma suscepit. quos tanta verborum luculentia reddidisti claros, tanta linguae proprietate conspicuos, ut potuissent et illi opus tuum praeferre, si utrumque didicissent. [5] Tu artem praedictam ex disciplinis nobilibus notam per quadrifarias mathesis ianuas introisti. tu illam in naturae penetralibus considentem, auctorum libris invitantibus, cordis lumine cognovisti, cui ardua nosse usus, miracula monstrare propositum est. molitur ostendere, quod obstupescant homines evenisse miroque modo naturis conversis facti detrahit fidem, cum ostentet et oculis visionem. facit aquas ex imo surgentes praecipites cadere, ignem ponderibus currere, organa extraneis vocibus insonare, et peregrinis flatibus calamos complet, ut minuta possint arte cantare. [6] Videmus per eam defensiones iam nutantium civitatum subito tali firmitate consurgere, ut machinamentorum auxiliis superior reddatur, qui desperatus viribus invenitur. madentes fabricae in aqua marina siccantur: dura cum fuerint, ingeniosa dispositione solvuntur. metalla mugiunt, Diomedes in aere gravius bucinat, aeneus anguis insibilat, aves simulatae fritinniunt et quae vocem propriam nesciunt habere, dulcedinem probantur emittere cantilenae. [7] Parva de illa referimus, cui caelum imitari fas est. haec fecit secundum solem in Archimedis sphaera decurrere: haec alterum zodiacum circulum humano consilio fabricavit: haec lunam defectu suo reparabilem artis illuminatione monstravit parvamque machinam gravidam mundo, caelum gestabile, compendium rerum, speculum naturae ad speciem aetheris indeprehensibili mobilitate volutavit. sic astra, quorum licet cursum sciamus, fallentibus tamen oculis prodire non cernimus: stans quidam in illis transitus est et quae velociter currere vera ratione cognoscis, se movere non respicis. [8] Quale est hoc homini etiam facere, quod vel intellexisse potest esse mirabile? quare cum vos ornet talium rerum praedicanda notitia, horologia nobis publicis expensis sine vestro dispendio destinate. primum sit, ubi stilus diei index per umbram exiguam horas consuevit ostendere. radius itaque immobilis et parvus, peragens quod tam miranda solis magnitudo discurrit, et fugam solis aequiperat, quod motum semper ignorat. [9] Inviderent talibus, si astra sentirent, et meatum suum fortasse deflecterent, ne tali ludibrio subiacerent. ubi est illud horarum de lumine venientium singulare miraculum, si has et umbra demonstrat? ubi praedicabilis indefecta rotatio, si hoc et metalla peragunt, quae situ perpetuo continentur? o artis inaestimabilis virtus, quae dum se dicit ludere, naturae praevalet secreta vulgare! [10] Secundum sit, ubi praeter solis radios hora dinoscitur, noctes in partes dividens: quod ut nihil deberet astris, rationem caeli ad aquarum potius fluenta convertit, quarum motibus ostendit, quod caelo volvitur et audaci praesumptione concepta ars elementia confert, quod originis condicio denegavit. universae disciplinae, cunctus prudentium labor naturae potentiam, ut tantum possint, nosse perquirunt: mechanisma solum est, quod illam ex contrariis appetit imitari et, si fas est dicere, in quibusdam etiam nititur velle superare. haec enim fecisse dinoscitur Daedalum volare: haec ferreum Cupidinem in Dianae templo sine aliqua illigatione pendere: haec hodie facit muta cantare, insensata vivere, immobilia moveri. [11] Mechanicus, si fas est dicere, paene socius est naturae, occulta reserans, manifesta convertens, miraculis ludens, ita pulchre simulans, ut quod compositum non ambigitur, veritas aestimetur. haec quia te studiosius legisse cognovimus, praedicta nobis horologia quantocius transmittere maturabis, ut te notum in illa mundi parte facias, ubi aliter pervenire non poteras. [12] Agnoscant per te exterae gentes tales nos habere nobiles, quales leguntur auctores. quotiens non sunt credituri quae viderint? quotiens hanc veritatem lusoria somnia putabunt? et quando fuerint ab stupore conversi, non audebunt se aequales nobis dicere, apud quos sciunt sapientes talia cogitasse.

XLVI. GUNDIBADO REGI BURGUNDIONUM THEODERICUS REX.

recensere

[1] Amplectenda sunt munera quae probantur omnimodis expetita: quando non est abiectum, quod potest explere desiderium. nam per quaslibet pretiosas res ad illud tantum tenditur, ut cupientis animus expleatur. quapropter salutantes gratia consueta per harum portitores illum et illum oblectamenta prudentiae vestrae, horologia cum suis dispositoribus credidimus destinanda: unum, in quo humana sollertia videtur colligi, quod totius caeli noscitur spatia pervagari: aliud, ubi solis meatus sine sole cognoscitur et aquis guttantibus horarum spatia terminantur. [2] Habetote in vestra patria, quod aliquando vidistis in civitate Romana. dignum est, ut bonis nostris vestra gratia perfruatur, quae nobis etiam affinitate coniungitur. discat sub vobis Burgundia res subtilissimas inspicere et antiquorum inventa laudare: per vos propositum gentile deponit et dum prudentiam regis sui respicit, iure facta sapientium concupiscit. distinguat spatia diei actibus suis, horarum aptissime momenta constituat. [3] Ordo vitae confusus agitur, si talis discretio sub veritate nescitur. beluarum quippe ritus est ex ventris esurie horas sentire et non habere certum, quod constat humanis usibus contributum.