Variae (Cassiodorus Vivariensis)

This is the stable version, checked on 21 Septembris 2023. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Variae
saeculo VI

editio: Migne 1848
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 69


Variae

Variae (Cassiodorus Vivariensis; Auctores varii), J. P. Migne 69.0880A

PRAEFATIO.

69.0501A| 1 Cum disertorum mihi gratiam, aut communibus fabulis, aut gratuitis beneficiis, nullis tamen veris meritis collegissem, dicta mea, quae in honoribus saepe positus pro explicanda negotiorum qualitate profuderam, in unum corpus redigere suadebant: ut ventura posteritas, et laborum meorum molestias, quas pro generalitatis commodo sustinebam, et sinceris [ ed., sincerae] conscientiae inemptam [ ms., ineptam] dignosceret actionem. Dicebam dilectionem ipsorum mihi potius fore contrariam: ut quod mihi modo propter desideria supplicantium putabatur acceptum, postea legentibus videretur insipidum. Addebam, debere illos Flacci dicta recolere, qui monet quid periculi vox praecipitata possit incurrere.

Respondendi celeritatem cunctos videtis exigere, 69.0501B| et creditis me impoenitenda proferre. Dictio semper agrestis est, quae aut sensibus electis per moram non comitur, aut verborum minime proprietatibus explicatur. Loqui nobis communiter datum est: solus ornatus est, qui discernit indoctos. Nonus annus ad scribendum relaxatur auctoribus, mihi nec horarum momenta praestantur: mox ut coepero, clamoribus imminetur, et festinatione nimia ingeritur, ne cautius coepta peragantur. Alter nos frequentia invidiosae interpellationis exaggerat; alter miseriarum mole castigat; alii furiosa intentionum [ ed., contentionum] seditione circumdant. Inter haec cur requiritis dictationis eloquium, ubi vix copiam possumus habere sermonum? Ipsas quoque noctes inexplicabilis cura circumvolat, ne desint alimonia civitatibus, quae supra 69.0501C| omnia populi plus requirunt, studentes ventri, non auribus. Hinc est quod cogimur animo per cunctas ire provincias, et injuncta semper inquirere: quia non sufficit agenda militibus imperare, nisi haec judicis assiduitas videatur exigere. Nolite, quaeso, noxie nos amare. Declinanda est suasio quae plus habet periculi quam decoris. Sed illi me potius tali disceptatione fatigabant. Praefectum te praetorianae sedis omnes noverunt: cui [ mss. Aud. et Remig., quod] dignitati occupationes publicae velut pedisequae semper assistunt. Ab hac enim exercituales flagitantur expensae; ab hac victus quaeritur sine temporis consideratione populorum; huic etiam vel solum grave judiciorum pondus adjectum est. Cui ideo leges 69.0502A| visae sunt immensum onus imponere, dum ad ipsam, honoris gratia, maluerunt pene omnia pertinere. Quod enim spatium possis publico labori subripere, quando in unum pectus confluit, quidquid utilitas generalitatis exposcit?

Addimus etiam, quod frequenter quaesturae vicibus ingravato otii tempus adimit crebra cogitatio, et velut mediocribus fascibus insudanti, 2 illa tibi de aliis honoribus principes videntur imponere, quae proprii judices nequeunt explicare. Haec autem facis nulla vendendo, sed exemplo proprii genitoris, a sperantibus accipis solos labores; sic petentibus praestando gratis, sub continentiae munere cuncta mercaris. Regum quinetiam gloriosa colloquia pro magna dici parte in bonum publicum te occupare noverunt; ut 69.0502A| fastidium sit otiosis exspectare, quae tu continuo labore cognosceris sustinere. Verum hoc magis tibi ad suffragium laudis potest proficere, si inter tanta et talia valueris legenda proferre; deinde quod rudes viros, et ad rempublicam conscia facundia praeparatos, labor tuus sine aliqua offensione poterit edocere, et usum quem tu inter altercantium pericula jactatus exerces, illos qui sunt in tranquillitate positi, contingit felicius adipisci. Proinde, quod salva fide, qua frueris, dissimulare non poteris, tanta regum beneficia si pateris ignorari, frustra maluisti benigna festinatione concedi. Noli, quaesumus, in obscurum silentii revocare, qui te dicente meruerunt illustres dignitates accipere. Tu enim illos assumpsisti vera laude describere, et quodammodo historico colore 69.0502B| depingere. Quos si celebrandos posteris tradas, abstulisti, consuetudine majorum, morientibus decenter interitum. Deinde mores pravos corrigis auctoritate rectoris [ mss., regis], excedentis audaciam frangis, timorem legibus reddis; et adhuc dubitas edere, quod tantis utilitatibus probas posse congruere? Celas etiam, ut ita dixerim, speculum mentis tuae, ubi te omnis aetas ventura possit inspicere. Contingit enim dissimilem filium plerumque generari: oratio dispar moribus vix potest inveniri. Est ergo ista valde certior arbitrii proles; nam quod de arcano pectoris gignitur, auctoris sui posteritas veracius aestimatur. Dixisti etiam ad commendationem universitatis frequenter reginis ac regibus laudes. Duodecim 69.0503A| libris Gothorum historiam defloratis prosperitatibus condidisti. Cum tibi in illis fuerit secundus eventus, quid ambigis, et haec publico dare, qui jam cognosceris dicendi tirocinia posuisse?

Victus sum, fateor, in verecundiam meam; nec obsistere tantis prudentibus [ ed., precibus] potui, cum me viderem ex affectione culpari. Nunc ignoscite legentes, et si qua est incauta praesumptio, suadentibus potius imputate; quia mea judicia cum illo videntur facere, qui me decreverit accusare. Et ideo quod in quaesturae, magisterii ac praefecturae dignitatibus a me dictatum in diversis publicis actibus potui reperire, bissena librorum ordinatione composui; ut quanquam diversitate causarum legentis intentio concitetur, efficacius tamen rapiatur animus, cum 69.0503B| tendit ad terminum. Illud autem sustinere alios passi non sumus, quod nos frequenter incurrimus in honoribus dandis impolitas et praecipites dictiones; quae sic poscuntur ad subitum, ut vix vel scribi posse videantur. Cunctarum itaque dignitatum sexto et septimo libris formulas comprehendi, ut et mihi, quamvis sero prospicerem, et sequentibus in angusto tempore subvenirem. Ita, quae dixi de praeteritis convenient et futuris [ mss., Itaque dixi de praeteritis, convenienter et futuris]: quia non de personis, sed de ipsis locis, quae apta videbantur explicui. Librorum vero titulum, operis indicem, causarum praeconem, totius orationis brevissimam vocem, VARIARUM nomine praenotavi: quia necesse nobis fuit stylum non unum sumere, qui personas varias suscepimus admonere. Aliter enim multa lectione satiatis, aliter mediocri 69.0504A| gustatione suspensis, aliter a litterarum sapore jejunis, persuasionis causa loquendum est; ut interdum genus sit peritiae vitare quod doctis placeat. Proinde majorum pulchra definitio est, Sic apte dicere, ut audientibus possis concepta vota suadere. Neque enim tria genera dicendi incassum prudens definivit antiquitas. Humile, quod communione ipsa serpere videatur. Medium, quod nec magnitudine tumescit, nec parvitate tenuatur; sed inter utrumque positum, propria venustate ditatum, suis finibus continetur. Tertium genus, quod ad summum apicem disputationis exquisitis sensibus elevatur, videlicet, ut varietas personarum congruum sortiretur eloquium, et licet ab uno pectore proflueret, diversis tamen alveis emanaret: quando nullus eloquentis obtinet nomen, nisi 69.0504B| qui trina ista virtute succinctus, causis emergentibus, viriliter est paratus. Huc accedit quod modo regibus, modo potestatibus aulicis, modo loqui videamur humillimis: quibus alia contingit sub festinatione profundere, alia vero licuit cogitata proferre; ut merito Variarum dicatur, quod tanta diversitate conficitur. Sed utinam sicut ista regulis accepisse probamur antiquis, ita eadem promissae resignent merita dictionis. Quapropter Humile de nobis verecunde promittimus, Mediocre non improbe pollicemur, Summum vero, quod propter nobilitatem sui est in edito [ mss., in edictione; alii, editione] constitutum, nos attigisse non credimus. Verumtamen sileant praesumptiones illicitae, qui legendi sumus. Incongrue namque nostras de nobis disputationes ingerimus, qui vestra potius judicia sustinemus.

LIBER PRIMUS.

3 EPISTOLA PRIMA. ANASTASIO IMPERATORI THEODORICUS REX. Rogat pacem certis de causis intermissam; laudat imperatorem, et ad illum mittit legatos, qui contentiones dirimant, et concordiam suae deinceps firmitati restituant. 69.0503C|

Oportet nos, clementissime imperator, pacem quaerere, qui causas iracundiae cognoscimur non habere: quando ille moribus obnoxius jam tenetur, qui ad justa deprehenditur imparatus. Omni quippe regno desiderabilis debet esse tranquillitas, in qua et populi proficiunt, et utilitas gentium custoditur. Haec est enim bonarum artium decora mater; haec mortalium genus reparabili successione multiplicans, facultates protendit, mores excolit, et tantarum rerum ignarus agnoscitur, qui eam minime quaesiisse sentitur. Et 69.0504C| ideo, piissime principum, potentiae vestrae convenit et honori, ut concordiam vestram quaerere debeamus, cujus adhuc amore proficimus. Vos enim estis regnorum omnium pulcherrimum decus, vos totius orbis salutare praesidium, quod caeteri dominantes jure suscipiunt [ alii, suspiciunt], quia [ ed. Niv. et Accurs., quasi] in vobis singulare aliquid inesse cognoscunt; et nos maxime, qui divino auxilio in republica vestra didicimus, quemadmodum Romanis aequabiliter imperare possimus. Regnum nostrum imitatio vestra est, forma boni propositi, unici exemplar imperii; qui quantum vos sequimur, tantum gentes alias anteimus. Hortamini me frequenter, ut diligam senatum, leges principum gratanter amplectar, ut cuncta Italiae membra componam. Quomodo potestis ab augusta pace dividere, quem non optatis a vestris moribus 69.0505A| discrepare? Additur etiam veneranda Romanae urbis affectio, a qua segregari nequeunt, qui se nominis unitate junxerunt. Proinde illum et illum legationis officio ad serenissimam pietatem vestram credidimus destinandos; ut sinceritas pacis, quae causis emergentibus cognoscitur fuisse vitiata, detersis contentionibus, in sua deinceps firmitate restituta permaneat: quia pati vos non credimus inter utrasque respublicas, quarum semper unum corpus sub antiquis principibus fuisse declaratur, aliquid discordiae permanere; quas non solum oportet inter se otiosa dilectione conjungi, verum etiam decet mutuis viribus adjuvari. Romani regni unum velle, una semper opinio sit. Quidquid et nos possumus, vestris praeconiis applicetur. Quapropter salutationis honorificentiam 69.0505B| praeferentes, prona mente deposcimus, ne suspendatis a nobis mansuetudinis vestrae gloriosissimam charitatem, quam ego sperare debui, etiamsi aliis non videretur posse concedi. Caetera vero per latores praesentium pietati vestrae verbo suggerenda commisimus, ut nec epistolaris sermo redderetur extensior, nec aliquid pro utilitatibus nostris praetermisisse videremur.

EPISTOLA II. THEONIO VIRO SUBLIMI THEODORICUS REX. Redarguit illum negligentiae circa purpuram, quam singulis annis ad aulam regiam mittere solebat, et originem ac modum conficiendae purpurae describit.

Comitis Stephani insinuatione comperimus, sacrae vestis operam [ ms. Remig., superiora], quam nos voluimus 69.0505C| necessaria festinatione compleri, disrupto magis labore pendere: cui cursum [ ed., usum] subtrahendo solemnem, abominandam potius inferre cognosceris tarditatem. Credimus enim aliquem provenisse neglectum, ut aut crines illi lactei, carneo [ Juretus, forte aheneo] poculo bis terque satiati, pulcherrima minus ebrietate rubuerint; aut lanae non hauserint adorandi [ ms. Aud., adornandi] muricis pretiosissimam qualitatem. Quapropter si perscrutator Hydruntini maris infusa [ alii, intusa, vel intrusa] conchylia solemniter condidisset apto tempore, acervus ille Neptunius, generator florentis semper purpurae, ornator solii, aquarum copia resolutus imbrem aulicum flammeo liquore laxaret. Color nimio lepore vernans, obscuritas rubens, nigredo sanguinea 69.0506A| regnantem discernit, dominum conspicuum facit; et praestat humano generi ne de aspectu principis possit errari. Mirum est substantiam illam morte confectam, cruorem de se post spatia tam longi temporis exsudare, qui solet vivis corporibus vulnere sauciatis 4 vix effluere. Nam cum sex pene mensibus marinae deliciae a vitali fuerint vigore separatae, sagacibus naribus nesciunt esse gravissimae; scilicet ne sanguis ille nobilis aliquid spiraret horroris. Hic cum infecta semel substantia perseverat, et nescit ante subtrahi, quam vestis possit absumi. Quod si conchyliorum qualitas non mutatur, si torcularis illius una vindemia est, culpa nimirum artificis erit, cui se copia nulla subtraxit. In illis autem rubicundis fontibus cum albentis comas serici doctus moderator 69.0506B| intinxerit, habere debet corporis purissimam castitatem, quia talium rerum secreta refugere dicuntur immunda. Haec si omnia constiterint, si in nulla parte praetermissa videatur esse solemnitas, miramur tua te pericula minime cogitasse, dum sacrilegus sit reatus negligentiae [ alii, dum sacrilegii sit reatus negligenter] in tali veste peccare. Quid enim agunt tot artifices, tot nautarum catervae, tot familiae rusticorum? Tu quoque comitiva subvectus tantis jubes, tanta te istius nominis praesumptione defendis, ut cum regale opus crederis agere, in multis videaris tanquam tuis civibus imperare. Hoc ergo remissio tua negligit, quod te et in provincia subvexerat, et ad conspectum principis honorabilem venire faciebat? Quod si te facultatis tuae adhuc cura non deserit, si 69.0506C| salutis propriae tangit affectus, intra illum diem imminente tibi harum portitore, cum blatta, quam nostro cubiculo dare annis singulis consuevisti, venire festina: quia jam non compulsorem ad te mittimus, sed ultorem, si aliqua credideris ludificatione tardandum. Verum talis tantaque res, quam facili legitur inventa compendio? Cum fame canis avida in Tyrio littore projecta conchylia impressis mandibulis contudisset, illa naturaliter humorem sanguineum defluentia, ora ejus mirabili colore tinxerunt. Et ut est mos hominibus, occasiones repentinas ad artes ducere, talia exempla meditantes, fecerunt principibus decus nobile de re quae substantiam noscitur habere mediocrem. Eoa Tyros est Hydron Italica, aulicum profecto vestiarium, non antiqua 69.0507A| custodiens, sed jugiter novella transmittens. Vide ergo, si quis te patiatur minus implere, quod nos tam necessarie cognoscis expetere.

EPISTOLA III. CASSIODORO VIRO ILLUSTRI ATQUE PATRICIO THEODORICUS REX. Summis laudibus illum extollit, et illi confert patriciatus apicem, cum jam fuisset rector Lucaniae et Brutiorum, ac praefecturam praetorianam gessisset.

Quamvis proprio fruatur honore, quod est natura laudabile, nec desint probatae conscientiae fasces, cum generat [ Gr. Cujas, gerat] animo dignitates (omnia siquidem bona suis sunt juncta cum fructibus, nec credi potest virtus quae sequestratur a praemio), tamen judicii nostri culmen excelsum est: quoniam 69.0507B| qui a nobis provehitur, praecipuus et plenus meritis [ mss., praecipuis plenus meritis] aestimatur. Nam si aequabilis credendus est, quem justus elegerit; si temperantia praeditus, quem moderatus ascivit, omnium profecto capax potest esse meritorum, qui judicem cunctarum meruit habere virtutum. Quid enim majus quaeritur, quam ibi invenisse laudum testimonia, ubi gratificatio non potest esse suspecta? Regnantis quippe sententia judicium de solis actibus sumit, nec blandiri dignatur animus domini [ ed. Niv. et Gamon., domenii] potestate munitus. Repetantur certe quae te nostris sensibus infuderunt; ut tui laboris fructum capias, cum nostris animis singula suaviter inhaesisse cognoscas. In ipso quippe imperii nostri devotus exordio, cum adhuc fluctuantibus rebus 69.0507C| provinciarum corda vagarentur, et negligi rudem [ Nivel., nomen] dominum novitas ipsa pateretur, Siculorum suspicantium mentes ab obstinatione praecipiti deviasti, culpam removens illis, nobis necessitatem subtrahens ultionis. Egit salubris persuasio, quod vehemens poterat emendare districtio. Lucratus es damna provinciae, quae meruit sub devotione nescire: ubi sub procinctu Martio civilia jura custodiens, publica privataque commoda inavarus arbiter aestimabas; et proprio censu neglecto, sine invidia lucri, morum divitias retulisti: excludens vel querelis auditum [ ed. Accursy, aditum], vel derogationibus locum; et unde vix solet reportari patientiae silentium, voces tibi militaverunt laudantium. Novimus enim, testante Tullio ( In Bruto ), Siculorum naturam, quam sit facilis ad querelas, ut solita consuetudine 69.0507D| possint judices etiam de suspicionibus accusare. Sed non eo praeconiorum fine contenti, Brutiorum et Lucaniae tibi dedimus mores regendos, ne bonum quod peregrina provincia meruisset, genitalis soli fortuna nesciret. At tu consuetudinem devotionis impendens, eo nos obligasti munere, quo tibi putamus omnia reddidisse: inde amplificando [ ed., applicando] debitum, unde credi poterat absolutum. Egisti per cuncta judicem totius erroris expertem, 69.0508A| nec invidia quempiam deprimens, nec gratia blandiente sublimans. Quod cum ubique sit arduum, tamen fit in patria gloriosum: ubi necesse est, ut aut gratiam parentela provocet, aut odium longae contentiones exasperent. Oblectat igitur nos actus praefecturae recolere, totius Italiae notissimum [ Niv., novissimum] bonum, ubi cuncta provida ordinatione disponens, ostendisti 5 quam leve sit stipendia sub judicis integritate dependere. Nullus graviter obtulit, quod sub aequitate persolvit: quia quidquid ex ordine tribuitur, dispendium non putatur. Fruere nunc bonis tuis, et utilitatem propriam, quam respectu publico contempsisti, recipe duplicatam. Haec est enim vitae gloriosa commoditas, dominos esse testes, cives habere laudantes. His igitur tot amplissimis laudibus incitati, patriciatus tibi apicem justa remuneratione 69.0508B| conferimus; ut quod aliis est praemium, tibi sit retributio meritorum. Macte, summe vir, felicitate laudabili, qui ad hanc vocem dominantis animos impulisti, ut bonorum tuorum potius fateamur esse, quod cedimus. Sint haec divina perpetua [ ed., divino perpetrata auspicio], ut cum haec pro remuneratione tribuimus, ad meliora iterum tuis meritis exigamur.

EPISTOLA IV. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. Significat se Cassiodorum ad patriciatus apicem pro meritorum remuneratione, et post administratas egregie inferiores dignitates evexisse. Summe laudat Cassiodorum, ejus patrem, avum, Heliodorum, totamque ejus familiam.

 69.0508C| Optamus quidem, Patres Conscripti, coronam vestram diversorum fascium flore depingi. Optamus ut libertatis genius gratam videat turbam senatus. Conventus siquidem talium est dignitas imperantium; et quidquid in vobis festiva gratulatione respicitur, nostris vere laudibus applicatur. Illud tamen maxime desideranter appetimus, ut collegium vestrum ornent lumina dignitatum: quando decenter augmenta patriae reddunt, qui aulica potestate creverunt. Hos viros nostra perscrutatur intentio; iis morum thesauris gaudemus inventis, in quibus velut figuratis honorum vultibus, clementia nostrae serenitatis exprimitur. Hinc est quod Cassiodoro illustri et magnifico viro, praecipua in republica claritate notissimo, 69.0508D| patriciatus dedimus pro remuneratione suggestum: ut per honorem magni nominis declarentur merita servientis. Qui non fragili felicitate provectus, fortunae ludo ad apicem fascium repentinis successionibus evolavit; sed, ut crescere virtutes solent, ad fastigium praeconii conscendit gradibus dignitatum. Primus enim, ut scitis, administrationis introitus comitivae privatarum mole fundatus est: ubi non tirociniorum infirmitate titubans novitatis vitio vel innocenter erravit, sed abstinentiae firmato vestigio, 69.0509A| imitando vixit exemplo. Qui mox deinde sacrarum largitionum honore suscepto, crevit tantum conversationis laude, quantum profecerat dignitate. Quid provinciis redditam disciplinam, quid diverso generi hominum momenta [ alii, monimenta] justitiae infusa referamus? Vixit enim tanta continentia, ut aequitatem et institueret monitis, et doceret exemplis. Facilis enim recti persuasor est innocens judex, sub cujus praedicabili conversatione pudet mores probabiles non habere. Quis enim vereatur scelus, cujus in suggestu gremii complicem videt? Incassum personam fictae severitatis induit [ alii, inducit], cum avarus pecuniae ambitum dissuadet, cum legibus parendum censet injustus. Non habet distributionis gremium [ Jur., districtionis genium] cui auctoritatem libera 69.0509B| conscientia non ministrat: quoniam excessus tunc sunt in formidine, cum creduntur judicibus displicere. Hic itaque sub praecedenti rege gymnasiis exercitatus, emeritis laudibus ad palatia nostra pervenit. Meministis enim, et adhuc vobis recentium rerum memoria ministratur, qua moderatione praetoriano culmini locatus insederit, et evectus in excelsum, inde magis despexerit vitia prospectorum [ alii, prosperorum]. Nullo quippe, ut plerisque moris est, elatus favore fortunae, in cothurnum se magnae potestatis erexit; sed aequitate cuncta moderatus, gratiam nostram in se non reddidit odiosam. Majora sibi de se fecit optari, dum intra modestiae terminos magna cohibuit. Hic est enim probatae conscientiae gratissimus fructus, ut quamvis summa potuerit adipisci, 69.0509C| judicetur tamen ab omnibus plus mereri. Junxit bene cum universorum gaudiis nostra compendia, aerario munificus et juste solventibus gratiosus. Sensit tunc respublica ex illo coetu Romuleo innocentiae virum; qui licet se moderando gloriosum fecerit, hoc tamen majus contulit, quod bonae actionis exemplum sequentibus dereliquit. Pudet enim eum peccare, qui laudatis videtur potuisse succedere. Fuit itaque, ut scitis, militibus verendus, provincialibus mitis, dandi avidus, accipiendi fastidiosus, detestator criminis, amator aequitatis. Quidnam fuit illi difficile custodire, qui se a rebus alienis decreverat abstinere? Est enim invicti animi signum, famae diligere commodum, et lucra potius odisse causarum. Verum haec in illo jure mirentur, qui patris atque avi mores 69.0509D| nobilissimos nescierunt. Cassiodoros siquidem praecedentes 69.0510A| fama concelebrat. Quod vocabulum etsi per alios videatur currere, proprium tamen ejus constat esse familiae. Antiqua proles, laudata prosapies, cum togatis clari, inter viros fortes eximii, quando et valetudine membrorum, et corporis proceritate floruerunt. Pater enim hujus candidati sub Valentiniano principe gessit tribuni et notarii laudabiliter dignitatem: honor qui tunc dabatur egregiis, dum ad imperiale secretum tales constet eligi, in quibus reprehensionis vitium nequeat inveniri. Sed ut se pares animi solent semper eligere [ Grul. et Cujac., diligere], patricio Aetio pro juvanda repub. magna fuit charitate sociatus; quem tunc rerum dominus propter sapientiam sui et gloriosos in repub. labores, in omni consilii parte sequebatur. Ad Attilam igitur 69.0510B| armorum potentem cum supradicti filio Carpilione legationis est officio non irrite destinatus. Vidit intrepidus quem timebat imperium; facies illas terribiles et minaces, fretus veritate [ ed. Niv. et Gam., auctoritate], despexit; nec dubitavit ejus altercationibus obviare, qui furore nescio quo raptatus, mundi dominatum videbatur expetere. Invenit regem superbum, sed reliquit placatum; et calumniosas ejus allegationes tanta veritate destruxit, ut voluisset gratiam quaerere, cui expediebat 6 pacem cum regno ditissimo non habere. Erigebat constantia sua partes timentes; nec imbelles sunt crediti, qui legatis talibus videbantur armari. Pacem retulit desperatam. Cujus legatio quid profecerit, datur intelligi, quae tantum est gratanter excepta, quantum et videbatur 69.0510C| optata. Mox honore illustratus, mox reddituum dona aequus arbiter offerebat. Sed ille potius nativa moderatione ditissimus, dignitatem suscipiens otiosam, in remunerationis locum expetiit amoenissima Brutiorum. Negare illi non potuit optatam quietem, qui eum reddiderat ab immani hoste securum; tristis ab obsequio suo reliquit, quem sibi necessarium fuisse cognovit. Avus enim Cassiodorus illustratus honore cinctus, qui ejus generi non poterat abnegari, a Vandalorum incursione Siciliam Brutiosque armorum defensione liberavit; ut merito primatum in illis provinciis haberet, quas a tam saevo et repentino hoste defendit. Debuit itaque virtutibus ejus respub. quod illas provincias tam vicinas Gensericus non invasit, quem postea truculentum Roma sustinuit. 69.0510D| Hi autem et in partibus Orientis parentum laude 69.0511A| viguerunt. Heliodorus enim, qui in illa repub. nobis videntibus praefecturam bis novenis annis gessit eximie, eorum consanguinitati probabatur adjungi. Genus in utroque orbe praeclarum, quod gemino senatui decenter aptatum, tanquam duobus luminibus oculatum, purissima claritate radiavit. Quo enim se quaevis nobilitas ultra distendit, quam haec, quae in utroque orbe clara esse promeruit? Vixit et ipse in provincia honore judicis, et securitate privati: cunctis illis nobilitate potior, omnium ad se animos attrahebat; ut qui libertatis jure non poterant subdi, viderentur magis continuis beneficiis suaviter obligari. Tanta quin etiam patrimonii sui ubertate gloriatus est, ut inter reliqua bona equinis gregibus principes vinceret, et donando saepius invidiam nominis 69.0511B| [nominis deest in ms., et D. Juret. legit, hominis] non haberet. Hinc est quod candidatus noster Gothorum semper armat exercitus; et bono instituto melior, quod a parentibus accepit, haereditaria largitate custodit. Quae ideo per ordinem nostra dignatio percucurrit, ut unusquisque intelligat, et parentum suorum apud nos laudes posse reparare, qui vivere praeclaris elegerit institutis. Et ideo, Patres Conscripti, quia vobis est commodus honor bonorum, et judicium nostrum vester comitatur assensus, prospero auspicio suscipiatur ejus provectus, qui sibi fecit gratiam patere cunctorum. Est enim potius vicissitudo quam praemium; ut qui nos probabili actione coluerunt, reciproco favore gratulentur.

EPISTOLA V. FLORIANO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Jubet ut statuta comitis Annae de Mazene fundo serventur. 69.0511C|

In immensum trahi non decet finita litigia. Quae enim dabitur discordantibus pax, si nec legitimis sententiis acquiescant? Unus enim inter procellas humanas portus instructus est; quem si homines fervida voluntate praetereunt, in undosis jurgiis semper errabunt. Et ideo spectabilitati tuae praesentibus affamur oraculis, quatenus, si ita res se habet, ut a praesentibus suspicatur [ ms. Remig. et ed., supplicatur], et in comitis Annae judicio Mazenis fundi controversia statutis legitimis est decisa, nec aliqua 69.0511D| probatur appellatione suspensa, quae sunt decreta serventur. Quia sicut nolumus oppressis negare judicium, ita irrationabilibus querelis non praebemus assensum. Cogi enim debet ut sit quietus, qui suo vitio renuit esse pacificus. Nam et medendi peritus invitum frequenter sanat aegrotum, dum voluntas recta in gravibus passionibus non est, sed potius illud appetitur quod a salutis judice gravare posse sentitur.

EPISTOLA VI. AGAPITO PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. Scribit Roma mittat peritissimos marmorarios Ravennam ad basilicam Herculis perficiendam. 69.0512A|

Decet principem cura quae ad rempublicam spectat augendam; et vere dignum est regem aedificiis palatia decorare. Absit enim ut ornatui cedamus veterum, qui impares non sumus beatitudine saeculorum. Quapropter in Ravennate urbe basilicae Herculis amplum opus aggressi, cujus nomini antiquitas congrue tribuit, quidquid in aula praedicabili admiratione fundavit, magnitudini tuae studiosissime delegamus; ut secundum brevem subter annexum, de Urbe nobis marmorarios peritissimos destinetis, qui eximie divisa conjungant, et venis colludentibus illigata naturalem faciem laudabiliter mentiantur 69.0512B| [ ed., metiantur]. De arte veniat, quod vincat, naturam: discolorea crusta marmorum gratissima picturarum varietate texantur. Quia illud est semper in pretium, quod ad decorem fuerit exquisitum. 7 His sumptus subventionesque praestabis: ne quemquam nostrum gravet imperium, quod ad utilitatem volumus respicere singulorum.

EPISTOLA VII. FELICI VIRO CLARISSIMO [ ed. et DD. Grul. et Cujac., COMITI] THEODORICUS REX. Illum jubet restituere Plutiani pupilli bona, quae a Neoterio ejus fratre non tam comparaverat quam subripuerat, et illum reprehendit quod successionem inter aequales aequalem non divisisset.

Venantii tutoris Plutiani aditione cognovimus, in 69.0512C| eo te, qua non decuerat, actione versatum; ut eum, quem sumptu proprio juvare debuisses, dispendio proprietatis affligeres. Affinitatem quippe tuam solatia [ mss., sola etiam] debuerant impensa testari. Quale ergo videtur sanguine conjunctis, quod criminosum probaretur extraneis? Atque ideo praesenti jussione censemus, ut quidquid a Neoterio prodiga voluntate lascivo, te non tam comparasse quam subripuisse cognoscis, incorporanda [ ms. Aud. et ed. Nivel., incomparanda] militi nostro sine aliqua dilatione restituas: ne nos hujusmodi factum cogas legibus vindicare, qui nunc videmur omnia mansuetudine temperasse. Perire enim pupillo non patimur, quae parentibus sub nostra laude dederamus. Gravissimum est enim per calumniam subtrahi, quod collatum 69.0512D| est munificentia principali. Reliqua vero, quae te pro jugalis tuae asseris portione contempto justitiae tramite divisisse (si tamen appellanda divisio est, quam sub unius celebratam constat arbitrio), sic ad nostrum comitatum festines occurrere; ut inter vos ea quae justitiae conveniunt ordinemus. Iniquum est enim, ut de una substantia, quibus competit aequa successio, alii abundanter affluant, alii paupertatis incommodis ingemiscant.

EPISTOLA VIII. AMABILI EXSECUTORI THEODORICUS REX. Praecipit ut bona Plutiani pupilli a fratre ejus Neoterio male vendita curet Venantio Plutiani tutori sine dilatione restitui. Quod si intercesserit frater, causam vult ad tribunal suum vocari. 69.0513A|

Cordi nobis est cunctos in commune protegere, sed eos maxime quos sibi novimus defuisse. Sic enim aequitatis libra servabitur, si auxilium largiamur imparibus, et metum nostrum pro parvulis, insolentibus opponamus. Fortuna minor principem quaerit, quia in vituperationem nostram corruunt, quibus se publica vota subducunt. Venantii itaque tutoris Plutiani lacrymabili suggestione comperimus, Neoterium fratrem suum, affectum germanitatis oblitum, bona 69.0513B| parvuli hostili furore lacerasse. Quod nos pro rerum suarum acerbitate commovit: ne largitas nostra, quam velut titulum volumus stare pietatis, usurpata praesumptionibus videatur illicitis; et quia dubium non est in repetitione minoris maxime submoveri dispendia tarditatis, ideo devotio tua, nostra jussione firmata, si nihil est quod rationabiliter a pulsato possit opponi, postulatas res praedicto tutori faciat sine dilatione restitui. Aut si quid est quod pro suis partibus intentio retentoris [ D. Grul. et Cujac., retentatoris] objiciat, legali positione praecedente, ad nostrum venire deproperet comitatum; ut allegationibus cognitis, pro consuetudine nostrae judicemus aequitatis.

EPISTOLA IX. EUSTORGIO VIRO VENERABILI MEDIOLANENSI EPISCOPO THEODORICUS REX. Dicit se episcopum Augustanae civitatis falsis criminibus a clericis accusatum honori pristino restituisse, et remittit ad Eustorgium clericos illos, ut eos debita poena coerceat. 69.0513C|

Tuta est conditio subjectorum, ubi vivitur sub aequitate regnantium; nec dubio debet rumore [ mss., ratio more] trahi, a quo debent non mutanda constitui. Fidem siquidem rerum a ratione colligimus, quae nunquam desiderantibus absconditur, si suis vestigiis perquiratur. Atque ideo, quod beatitudini vestrae gratissimum esse confidimus, praesenti tenore declaramus, Augustanae civitatis episcopum, proditionis patriae falsis criminationibus accusatum; qui a nobis 69.0513D| honori pristino restitutus, jus habeat episcopatus omne quod habuit. Nihil enim in tali honore temeraria cogitatione praesumendum est, ubi si proposito 69.0514A| creditur, etiam tacitus ab excessibus excusatur. Manifesta proinde crimina in talibus vix capiunt fidem. Quidquid autem ex invidia dicitur, veritas non putatur. Volumus enim impugnatores ejus legitima poena percellere; sed quoniam et ipsi clericatus nomine fungebantur, ad sanctitatis vestrae judicium cuncta transmisimus ordinanda, cujus est aequitatem moribus talibus imponere, quem novimus traditionem ecclesiasticam custodire.

8 EPISTOLA X. BOETIO VIRO ILLUSTRI ATQUE PATRICIO THEODORICUS REX. Scribit domesticos protectores equitum et peditum, qui aulae regiae jugiter excubant, conquestos esse ab arcario praefectorum se pro emolumentis solemnibus integri ponderis solidos non percipere, et in numero gravia dispendia sustinere. Ubi tractat de arithmetica, de denario numero, de solido, de senario, uncia et libra, quae prohibet quominus ullatenus imminuantur. 69.0514B|

Licet universis populis generalis sit impendenda justitia, quae sic nominis sui obtinet dignitatem, si aequabili moderatione per potiores currat et humiles; confidentius tamen illam expetunt, qui a palatii militia non recedunt. Otioso enim gratuite praestatur aliquid munificentia principali; consuetudo autem quodam debito redditur fideliter obsequenti. Domestici patres [ D. Grul. et Cujac., protectores] equitum et peditum, qui nostrae aulae videntur jugiter excubare (quod ex magnis fieri doloribus [ Juret., laboribus] solet), adunata nobis supplicatione conquesti sunt, ab illo arcario praefectorum, pro emolumentis solemnibus, 69.0514C| nec integri ponderis solidos percipere, et in numero gravia se dispendia sustinere. Quapropter prudentia vestra lectionibus erudita dogmaticis scelestam falsitatem a consortio veritatis ejiciat, ne cui sit appetibile aliquid de illa integritate subducere. Haec enim quae appellatur arithmetica, inter ambigua mundi certissima ratione consistit; quam cum coelestibus aequaliter novimus, evidens ordo, pulchra dispositio, cognitio simplex, immobilis scientia, quae et superna continet, et terrena custodit. Quid est enim quod aut mensuram non habeat, aut pondus excedat? Omnia complectitur, cuncta moderatur; et universa hinc pulchritudinem capiunt, quia sub modo [ ed., modio] ipsius esse noscuntur. Juvat inspicere quemadmodum denarius numerus, more coeli, 69.0514D| et in se revolvitur, et nunquam deficiens invenitur. Crescit nova conditione, per se redeundo, addita sibi semper ipsa calculatio; ut cum denarius non videatur 69.0515A| excedi, ex modicis praevaleat majora complecti. Hoc saepe repetitum inflexis manualibus digitis et erectis, redditur semper extensum; et quanto ad principium suum supputatio reducitur, tanto amplius indubitanter augetur [ mss. et ed., redditur]. Quantitate numerabili arena maris, guttae pluviarum, stellae lucidae concluduntur. Auctori quippe suo omnis creatura sub numero est; et quidquid ad existentiam pervenit, a tali non potest conditione dimoveri. Et quoniam delectat nos secretiora hujus disciplinae cum scientibus loqui, pecuniae ipsae quamvis usu celeberrimo viles esse videantur, animadvertendum est quanta tamen a veteribus ratione collectae sunt. Sex enim millia denariorum solidum esse voluerunt; scilicet ut radiantis metalli formata rotunditas aetatem mundi, quasi sol aureus convenienter includeret. 69.0515B| Senarium vero, quem non immerito perfectum docta antiquitas definivit, unciae, qui mensurae primus gradus est, appellatione signavit; quam duodecies similitudine mensium computatam, in librae plenitudinem ad anni curricula collegerunt. O inventa prudentium! O provisa majorum! Exquisita res est, quae et usui humano necessaria distingueret, et tot arcana naturae figuraliter contineret. Merito ergo dicitur libra, quae tanta rerum est consideratione trutinata. Talia igitur secreta violare, sic certissima velle confundere, nonne veritatis ipsius videtur esse crudelis ac foeda laceratio? Exerceantur negotiatores [ mss. et Accur., negotiationes] in mercibus; emantur late, quae vendantur angustius; constet populis pondus ac mensura probabilis, quia cuncta turbantur, si integritas 69.0515C| cum fraudibus misceatur. Mutilari certe non debet, quod laborantibus datur; sed a quo fidelis actus exigitur, compensatio imminuta praestetur. Da certe solidum, et aufer inde si praevales; trade libram, et aliquid inde, si potes, imminue. Cuncta ista nominibus ipsis constat esse provisum, aut integra tribuis, aut non ipsa quae dicuntur exsolvis. Non potestis omnino, non potestis nomina integritatum 69.0516A| dare, et scelestas imminutiones efficere. Providete itaque, et ut arbiter arcae habeat justas consuetudines suas; et quod benemeritis impendimus, incorrupto munere consequantur.

EPISTOLA XI. SERVATO DUCI RHETIARUM THEODORICUS REX. Imperat ut mancipia a Breonibus militibus ablata, Maniario curet sine mora ulla restitui.

Decet te honorem quem geris nomine, moribus exhibere; ut per provinciam cui praesides nullam fieri violentiam patiaris; sed totum cogatur ad justum, unde nostrum floret imperium. Quapropter Maniarii [ mss., Moniarii] supplicatione commoti, praesentibus te affamur oraculis; ut si revera mancipia ejus Breones irrationabiliter cognoveris abstulisse, 69.0516B| qui militaribus officiis assueti, civilitatem premere dicuntur armati; et ob hoc justitiae parere despiciunt, quoniam ad bella Martia semper intendunt, dum nescio quo pacto assidue dimicantibus, difficile est morum custodire mensuram. Quapropter omni protervia remota, quae de praesumptione potest virtutis assumi, postulata facies sine intermissione restitui: ne per dilationis incommoda, eorum videatur supplex odisse victoriam.

EPISTOLA XII. EUGENITI VIRO ILLUSTRI MAGISTRO OFFICIORUM THEODORICUS REX. Confert illi post administratam laudabiliter quaesturam, magisteriam dignitatem, et hortatur eum ad meliora promerenda.

69.0516C| Pompa meritorum est regale judicium, quia nescimus ista, nisi dignis impendere. Et quanquam potestati nostrae, Deo favente, subjaceat omne quod volumus, voluntatem tamen nostram de ratione metimur; ut illud magis aestimemur elegisse, quod cunctos dignum est approbare. Hinc est quod te litterati dogmatis studia laudabiliter exsequentem, pridem ad quaesturae culmen elegimus, ut honesti laboris tui fieret praemium dignitas litterarum. Quid enim 69.0517A| advocationis officio, si pure impendatur, ornatius, quod peregrinum negotium ad suas molestias trahit, ut laboribus subveniat alienis? In hoc campo exercitatus cursu meritorum, ad palmam nostri judicii pervenisti. Nec tamen benignitas nostra una remuneratione contenta, honorem geminat, augmenta procurat; et eo studio dona reparat, quasi debeat omne quod praestat. Sume igitur magisteriae infulas dignitatis, usurus omnibus privilegiis quae tuos habuisse constiterit decessores. Atque ideo tanto judicio laetare suscepto, qui pro labore honoris tui, honorem alterum accipere meruisti. Quid enim de priore senserimus praemio, secundae dignitatis declaramus augmento. Nati sunt fasces ex fascibus, et naturam retinentes fetus arborei pullulaverunt iterum 69.0517B| decenter abscisi. Verum te haec remuneratio satietate non expleat, nec det laboribus tuis ferias nostri laus inventa judicii. Desiderabilior quinimo sit honestas, cum pervenit ad praemium; et tunc fiat gratius labores anxios fuisse perpessum, cum te fructum eorum intelligis invenisse. Honores ergo quos sumis ex chartis, redde de meritis. Nosti enim bene, quo nobis studio placeatur, qui ab ipsius consilii penetralibus venis. Meministi, quoties apud nos laudati sint innocentes, quoties bonis actibus reddidimus vicem. Ore tuo judicia nostra loquebamur: exemplis talibus incitare. Esto innocentiae templum, temperantiae sacrarium, ara justitiae. Absit a judiciariis mentibus aliquid profanum. Pio principi sub quodam sacerdotio serviatur.

EPISTOLA XIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. Significat se ad magisterii munus Eugenitem subvexisse, qui maximis laudibus exornatur, quod quaestoris officium bene exercuerit. 69.0517C|

Dignitas, Patres Conscripti, dum ad incognitum venit, donum est; cum ad expertum, compensatio meritorum; quorum alter debitor judicii, alter obnoxius est favori. Hos enim aestimatione subvehimus, alios gratia promovemus, et ad omnes indulgentiae vias nostra se relaxat humanitas. Sed amoris vestri intuitu commonemur, quoties in vestrum coetum ducitur, qui de gloriosis virtutibus aestimatur. Quidquid enim humani generis floris est, habere curiam 69.0517D| decet; quae sicut arx decus est urbium, ita illa ornamentum 69.0518A| est ordinum caeterorum. Atque ideo Eugenitem illustrem virum litterati dogmatis opinione fulgentem, magisterii honore subveximus; ut gereret nomine quam possidebat meritis dignitatem. Quis enim tot ejus officiosos labores ignoret, 10 quos non vilitate mentis exercuit, sed patrocinii honore servavit? Dedimus itaque personam tantis honoribus parem, ut alterutro decore fulgentes, mutua se gratia qualitatis ornarent. Hic est, qui nostro pridem lateri veridicus quaestor adhaesit, quem livoris nebula nulla fuscavit, nec malevolentiae studio nocendi artes fellitis sensibus exquisivit; sincero pectoris arcano puritati nostrae paruit, et ad pietatem jussionum innocentiam suam praebuit. Animus enim dolosus non arbitrium sequitur imperantis, sed suas potius explicat 69.0518B| voluntates. Habetis certe evidens nostrum in hac parte judicium; ut post illius apicis culmen, ad alteram conscenderet dignitatem; nec passi sumus otiosum, quem merita non sinebant esse privatum: sereni solis consuetudinibus aestimandus, qui licet susceptum diem peragat, alterum tamen eadem gratia claritatis illuminat. Hunc ergo, P. C., tot meritis absolute relucentem favor vester excipiat. Debetis enim bene gerentibus, ut eos laudis vestrae comitetur assensus. Nam si equorum cursus hominum clamoribus incitatur, et insonantium manibus agitur, ut a mutis animalibus velocitas appetatur, quantum inde homines stimulari posse credimus, quos ad laudis aviditatem natos singulariter invenimus!

EPISTOLA XIV. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Praecipit ut genus Tertiarum quod Cathaliensibus imperabatur, annis singulis persolvatur. 69.0518C|

Libentes omnibus modis praebemus assensum, quoties vox est justa poscentium: quia nec decet esse difficile beneficium, quod largitate non patitur detrimentum. Et ideo praecelsa magnificentia tua, quod a Cathaliensibus inferebatur, genus tertiarum faciat annis singulis in tributaria summa persolvi; nec post super hac parte patiantur supplices aliquam quaestionem. Quid enim interest quo nomine possessor inferat, dummodo sine imminutione quod debetur, exsolvat? Ita et illis suspectum Tertiarum nomen auferimus, et a nostra mansuetudine importunitates 69.0518D| competentium submovemus.

EPISTOLA XV. FESTO VIRO ILLUSTRI ATQUE PATRICIO THEODORICUS REX. Illi commendat tuitionem domus patricii Agnelli ad Africam descendentis. 69.0519A|

Gratum nobis est, quoties de magnitudinis tuae meritis aestimatio talis procedit, ut et infirmorum auxilium, et absentium credaris esse tuitio. Nam ideo et senator [ ms., senatus] prior esse meruisti, ut te sequentibus pro justitiae contemplatione praestares. Unde fit ut bona nobis de te crescat opinio, gloriosae actionis exemplo. Nulli enim propria res a discedente committitur, nisi de cujus bona conscientia judicatur. Idcirco praesenti jussione decernimus, ut domus patricii Agnelli ad Africam descendentis, 69.0519B| qui regnum petens alterius, nostris est utilitatibus serviturus, salvis legibus tua tuitione valletur: ne violentos cujusquam impetus subtracta domini defensione patiatur. Perviae sunt enim semper injuriis facultates absentium; et quodammodo videtur occasio homines in delictum trahere, quae non potest animum pervadentis de resultatione terrere. Ideoque celsitudo vestra, quam votum pium est habere vicinam, erigat humiles, eripiat opprimendos; et, quod potestatibus rarum est, proficias cunctis, qui universis celsior inveniris.

EPISTOLA XVI. JULIANO COMITI PATRIMONII THEODORICUS REX. Jubet discutiat causam Apulorum conductorum frumenti, qui conquesti fuerant frumenta sibi inimicorum subreptionibus concremata; et imperat (si ita res se habet) ut de reliquis primae indictionis habita moderatione detrahat. 69.0519C|

 Illud amplius nostris utilitatibus applicamus, quod misericordi humanitate concedimus. Regnantis enim facultas tunc fit ditior, cum remittit; et acquirit nobiles thesauros famae, neglecta vilitate pecuniae. Hinc est quod consuetudinis nostrae humanitate commoniti, opem fessis, manum porrigimus oneratis; ut pietatis nostrae remedio surgant, qui fortunae suae acerbitate corruerant. Dudum siquidem conductores Apuli deplorata nobis aditione conquesti sunt, frumenta sibi inimicorum subreptionibus concremata: postulantes ne cogantur ad integram praestationem, quibus commerciorum sunt commoda diminuta. 69.0519D| Quod nos pro ingenita humanitate considerandum esse judicamus, ut quorum non possumus accusare desidiam [ Accurs., desideria], relevandam potius aestimemus fortunam. Inde enim constitutas pensiones inferri volumus, unde constat subjectos commoda consecutos. Et ideo hanc causam sublimitatem tuam jubemus diligenter inquirere, ut quantum eos minus vendidisse constiterit, de reliquis primae indictionis habita moderatione detrahatis: ita tamen ut nulla fraus nostris beneficiis inferatur, ne aliqua negligentia reddaris obnoxius, qui semper nobis provida intentione placuisti. 11 Quia sicut nos tangunt 69.0520A| supplicum damna, ita nobis eorum fructuosa debent esse compendia.

EPISTOLA XVII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS DERTONAE CONSISTENTIBUS THEODORICUS REX. Praecipit castrum circa eos positum, dum pace fruuntur, communiant, ac domos sibi in eo construant.

 Publicae utilitatis ratione commoniti (quae nos cura semper libenter oneravit), castrum juxta vos positum praecipimus communiri: quia res praeliorum bene disponitur, quoties in pace tractatur. Munitio quippe tunc efficitur praevalida, si diutina fuerit excogitatione roborata. Omnia subita probantur incauta, et male constructio loci tunc quaeritur, quando jam pericula formidantur. Adde quod animus ipse 69.0520B| non potest esse in audaciam pronus, qui diversa fuerit cura sollicitus. Hanc merito expeditionem nominavere majores, quia mens devota praeliis non debet aliis cogitationibus occupari. Quapropter amplectenda res est, quae generalitatis consideratione praecipitur: nec moram fas est incurrere jussionem, quae devotos maxime noscitur adjuvare. Et ideo praesenti auctoritate decernimus, ut domos vobis in praedicto castello alacriter construatis, reddentes animo nostro vicissitudinem rerum; ut sicut nos vestris utilitatibus profutura censemus, ita tempora nostra ornare vos pulcherrimis fabricis sentiamus. Tunc enim accidit ut et sumptus competentes nostris jam penatibus congregare velitis, et habitatio vobis non sit ingrata, quam propria potest commendare constructio. Quale est, rogo, in laribus propriis 69.0520C| esse, cum durissimas mansiones hostis cogitur sustinere? Ille imbribus pateat, vos tecta defendant; illum inedia consumat, vos copia provisa reficiat. Sic vobis tutissime constitutis hostis vester ante eventum certaminis fata patietur perditoris. Constat enim tempore necessitatis illum probari fortissimum virum, qui se per multa non distrahit. Nam quis eum providentiam habuisse putet, si tunc coeperit fabricis operam dare, aut penum condere, cum oporteat bella tractare?

EPISTOLA XVIII. DOMITIANO ET UVILIAE THEODORICUS REX. Illis respondet quod debeant restitui praedia a praesumptoribus occupata, nisi aut contractus, aut praescriptio triginta annorum obviet; et quod fratris percussor sit in exsilium deportandus. 69.0520D|

 Oportet vos colere et observare justitiam, qui aequitatem populis dicere suscepistis: quando non licet delinquere, qui alios creditur sub aequitatis regula continere, ne fiat exemplum pravum, qui electus ad laudabile [ ms., habile] cognoscitur institutum. Et ideo ad interrogationem vestram curavimus praebere responsum: ne per dubitationem possitis errare, nisi (quod absit) velitis excedere. Si Romanum praedium (ex quo, Deo propitio fontium [ ed., sonti] fluenta transmisimus, ubi primum Italiae 69.0521A| nos suscepit imperium) sine delegatoris cujusquam pyctacio [ ed. Niv. et Gam., petitione], praesumptor barbarus occupavit, eum priori domino submota dilatione restituat. Quod si ante designatum tempus rem videtur ingressus, quoniam praescriptio probatur obviare tricennii, petitionem jubemus quiescere pulsatoris. Illa enim reduci in medium nolumus, quae nostris temporibus praesumpta damnamus: quia locus calumniandi non relinquitur, cum longi temporis obscuritas praeteritur. De percussore tantummodo, non etiam peremptore fratris, quanquam omnium communi lege damnetur, solumque sit parricidium, quod totius tragoediam reatus exsuperet: tamen humanitas nostra, quae sibi etiam in sceleratis locum pietatis inquirit, praesenti auctoritate definit, 69.0521B| ut hujusmodi portenta provinciae finibus abigantur. Nam quibus fuit exosa societas parentum, civium non merentur habere consortium, ne puri corporis jucunda serenitas nebulosis maculis polluatur.

EPISTOLA XIX. SATURNINO ET VERBUSIO VIRIS ILLUSTRIBUS SENATORIBUS THEODORICUS REX. Praecipit ut quicunque Gothorum fiscum detrectaverit implere, eum ad redhibitionis aequitatem compellant.

 Fisci volumus legale custodire compendium: quia nostra clementia rebus propriis videtur esse contenta. Et sicut nullum gravare cupimus, ita debita nobis perdere non debemus. Indigentiam juste fugimus, quae suadet excessus: dum perniciosa res est in imperante tenuitas. Modus ubique laudandus est. 69.0521C| Nam cur aut vituperabilis negligentia in propriis defluat, aut aliena cupiditas turpis abradat? Et ideo vobis praesenti jussione praecipimus, ut Adrianae civitatis curialium insinuatione suscepta, quicunque Gothorum fiscum detrectat implere, eum ad aequitatem redhibitionis arctetis: ne tenuis de proprio cogatur exsolvere, quod constat idoneos indebite detinere. Hac scilicet ratione servata, ut si quis contumaciae vitio maluerit nostra jussa tardare, cum mulcta reddat, quae debuit etiam non compulsus offerre; quatenus protervo spiritu indecenter erecta, impunita justis saeculis non relinquatur audacia.

12 EPISTOLA XX. ALBINO ET ALBIENO VIRIS ILLUSTRIBUS ATQUE PATRICIIS THEODORICUS REX. Illos commonet ut in spectaculis patrocinium partis Prasini assumant, et ut de Hellandio et Thodoron, qui laetitiae publicae aptior fuerit aestimatus, ab illis Prasini pantomimus, confusione populi sublata, constituatur. 69.0521D|

 Licet inter gloriosas reipublicae curas et regalium sollicitudinum salutiferos fluctus [ ed., fructus] pars 69.0522A| minima videatur, principem de spectaculis loqui: tamen pro amore reipub. Romanae non pigebit has quoque cogitationes intrare: quia undecunque praestare possumus, dignum nostris sensibus aestimamus; praesertim cum beatitudo sit temporum, laetitia populorum. Illud enim, propitiante Deo, labores nostros asserit, quod se otiosam generalitas esse cognoscit. Partis itaque Prasini insinuata petitione, comperimus (quoniam hoc introductum est, ut populi de colore vocitentur) seditiones turbulentas a quibusdam scelestissimis incitari, et causam laetitiae publicae ad furoris certamina prorupisse. Quod utique gaudii decoram non potest habere qualitatem, si [ ms. Aud., ubi] pacem non meruerit possidere communem. Et ideo dignum est clementiam nostram has quoque 69.0522B| partes aspicere, ut ubique possit morum probitas elucere. Non enim inania verborum popularium cogitamus, sed perniciosae semen seditionis excludimus. Quapropter illustris magnitudo vestra praesenti jussione commonita, patrocinium partis Prasini, quod gloriosae recordationis pater vester [ ed., noster] impendit, dignanter assumat. Putari enim non debet injuria, populos regere ac gubernare Romanos. Nam si bonorum [ Gr. et Cuj., honorum] omnium causa pensetur, pro eorum utilitate delecti sunt, qui honores gloriosissimos accipere meruerunt. Convocatis ergo spectatoribus, de Hellandio et Thodoron [ ed., Theodoro], qui laetitiae publicae aptior fuerit aestimatus, populi confusione sublata, constituatur a vobis Prasini pantomimus: quatenus sumptum, 69.0522C| quem pro spectaculo civitatis impendimus, electis contulisse videamur. Hanc partem musicae disciplinae Mutam nominavere majores, scilicet quae ore clauso manibus loquitur, et quibusdam gesticulationibus facit intelligi, quod vix narrante lingua aut scripturae textu possit agnosci.

EPISTOLA XXI. MAXIMIANO VIRO ILLUSTRI ET ANDREAE VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Decernit ut discutiant, num pecunia fabricis Urbis deputata, tota fuerit absque fraude in eas expensa.

 Provocandi sumus affectuosis civium studiis ad augmenta civitatis: quia nemo potest diligere quod habitatores intelligit non amare. Unicuique patria sua charior est, dum supra omnia salvum fore quaeritur, 69.0522D| ubi ab ipsis cunabulis commoratur. Quapropter votis paribus invitemur ad dona; quatenus quod sponte tribuimus, duplicata gratia conferamus. Et ideo nulli grave sit, Romanis fabricis deputatae pecuniae reddere rationem, cum pura conscientia desideret se probari: quando fructum laboris sui capit, dum ad nos prospera de se pervenire cognoscit. Quocirca 69.0523A| praesenti decernimus jussione, Romanae civitatis fabricas vos debere discutere, si labor operis concordat expensis, vel si apud aliquem constet residere pecuniam, quae non sit fabricis expensa, deputatae rei reddat erogandam. Quibus rationibus evidenter expressis, ad nos instructionem fidelissimam destinate; ut judicio nostro respondere videamini, qui estis ad indaginem veritatis electi. Nullum enim de largitate nostra fraudari velle credimus, quando in tali negotio et de propriis facultatibus eum impendere posse judicamus. Aves ipsae per aera vagantes proprios nidos amant; erratiles ferae ad cubilia dumosa festinant; voluptuosi pisces campos liquidos transeuntes, cavernas suas studiosa indagatione perquirunt; cunctaque animalia ibi se norunt 69.0523B| refugere, ubi longissima cupiunt aetate constare. Quid jam de Roma debeamus dicere, quam fas est ab ipsis liberis plus amari?

EPISTOLA XXII. MARCELLO VIRO SENATORI ADVOCATO FISCI THEODORICUS REX. Illum ex advocato privato creat advocatum fisci.

 Solida laus est regiae largitatis, quoties conveniunt indulta judiciis; nec sibi audet casus ascribere, quod bonae dispositionis librat examen: quia ubi aptantur officia meritis, nil debetur incertis. Non enim de rudibus sententiam ferimus, sed de probatissimis judicamus. Polisti siquidem forensi cote multifarie praedicatus ingenium; nutristi facundiam 69.0523C| exercitatione causarum; expertus es quam suaves fides afferat fructus, ut etiam ipsa conciliet corda regnantium. Haec in te speculator virtutum noster sensus inspexit. His apud nos suffragiis placere meruisti, ut dignus existeres ad publicas causas, qui gessisti hactenus sub integritate privatas. Sume igitur fisci nostri tuenda negotia, in utendis officii tui privilegiis decessorum exempla secuturus. Ita ergo per medium justitiae tramitem moderatus incede; ut nec calumnia innocentes graves, nec justis petitionibus retentatores exoneres [ Jur., exhonores]. Illa 13 enim vera lucra judicamus, quae integritate suffragante percipimus. Non ergo quoties superes, sed quemadmodum vincas, inquiramus. Aequitatem nobis placiturus intende: non quaeras de potestate nostra, 69.0523D| sed potius de jure victorias: quando laudabilius a parte fisci perditur, cum justitia non habetur. Nam si dominus vincat, oppressionis invidia est; aequitas vero creditur, si supplicem superare contingat. Non ergo parvo periculo causas dicimus, quando tunc fama nostra proficit, cum se commoditas injusta subducit. Quapropter fit interdum causa mala fisci, ut bonus princeps esse videatur. Majori quippe compendio perdimus, quam si nobis indebite victoria suffragetur.

EPISTOLA XXIII. CAELIANO [ Gr. et Cuj., FELICIANO] ET AGAPITO VIRIS ILLUSTRIBUS ET PATRICIIS THEODORICUS REX. Hi judices eliguntur ut litem patriciorum virorum Festi et Symmachi contra patricium Paulinum dirimant. 69.0524A|

 Decet regalis apicis curam, generalitatis custodire concordiam: quoniam ad laudem regnantis trahitur, si ab omnibus pax ametur. Quid est enim quod nos melius praedicet, quam quietus populus, concors senatus, totaque respub. morum nostrorum honestate vestita? Hinc est quod praesenti jussione decernimus ut magnifici viri atque patricii Festus atque Symmachus, contra illustrem et patricium Paulinum in judicio vestro, quas se habere dicunt exerant actiones. Quibus pro legum ratione susceptis, et, si juris ordo patitur, definitis; tunc patricius Paulinus, quidquid adversum supra memoratos magnificos viros se habere causatur, pari sorte depromat. Nec 69.0524B| tardari volumus in ejus quoque parte sententiam, dum velimus omnia inter eos esse decisa; nihilque aliud relinqui, nisi quod debetur affectui. Videte ergo tanti judicii arbitros vos electos; videte exspectationem nostram, aequabilem flagitare justitiam: relaturi gratiae uberrimum fructum, si praesens disceptatio, quos dignos credidit, non impares probet esse. Debet enim de talibus viris esse cura praecipua, qui dare possunt minoribus evidenter exempla. Nam qui inter pares summos viros litem negligit absolvendam [ ed., abolendam], hoc imitari reliquos sine dubitatione permittit.

EPISTOLA XXIV. UNIVERSIS GOTHIS THEODORICUS REX. Indicat se per Nandium Saionem illos admonendos curasse, ut ad expeditionem Gallicanam VIII calendar. Juliar., rebus omnibus necessariis sufficienter instructi, properent, et seniores junioribus exemplo sint. 69.0524C|

 Innotescenda sunt magis Gothis quam suadenda certamina, quia bellicosae stirpi est gaudium comprobari. Laborem quippe non refugit, qui virtutis gloriam concupiscit. Et ideo, juvante Deo, quo auctore omnia prosperantur, pro communi utilitate exercitum ad Gallias constituimus destinare; ut simul et vos provectus occasionem habere possitis, et nos quae praestitimus, meritis contulisse videamur. Latet enim sub otio laudabilis fortitudo; et dum se probandi non habet spatium, occulta est lux tota meritorum. Atque ideo per Nandium Saionem nostrum 69.0524D| admonendum curavimus, ut ad expeditionem, in Dei nomine, more solito, armis, equis, rebusque omnibus necessariis sufficienter instructi, octavo die cal. Juliarum proxime veniente, modis omnibus, Deo favente, moveatis; quatenus et parentum vestrorum in vobis ostendatis inesse virtutem, et nostram peragatis feliciter jussionem. Producite juvenes vestros in Martiam disciplinam. Sub vobis videant, quod posteris referre contendant. Nam quod in juventute non discitur, in matura aetate nescitur. Accipitres ipsi, quorum victus semper ex praeda est, fetus suos novitate marcentes nidis proturbant, ne molli otio consuescant; alis verberant immorantes, cogunt pullos teneros ad volatum; ut tales debeant existere, de quibus possit pietas materna 69.0525A| praesumere. Vos autem, quos et natura erigit, et amor opinionis exacuit, studete tales filios relinquere, quales vos patres vestros constat habuisse.

EPISTOLA XXV. SABINIANO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Jubet portum Lucini et portus junctos reparari, eorumque diligentiorem inposterum curam haberi.

 Nil prodest initia rei solidare, si valebit praesumptio ordinata destruere. Illa sunt enim robusta, illa diuturna, quae prudentia incipit et cura custodit. Atque ideo major [ ed., non minor] in conservandis rebus quam in inveniendis adhibenda cautela est: quia de initiis praedicatio debetur invento, de custoditis autem acquiritur laudata perfectio. Dudum siquidem propter Romanae moenia civitatis, ubi studium 69.0525B| nobis semper impendere infatigabilis ambitus erit, portum Lucini deputatis redditibus reparari jussio nostra constituit; ut viginti quinque millia tegularum annua illatione praestentur; simul etiam portubus junctis, qui ad illa loca antiquitus [ mss., antiquitate] pertinebant, et nunc diversorum usurpatione suggeruntur invasi. Cuncta ergo ad statutam praestationem facies sine dilatione revocari: quia licet nostra jussa pro sua reverentia in nullo violanda sint, ea tamen custodiri volumus maxime, quae Urbis faciem videntur ornare. Quis enim dubitet, fabricarum miracula hac provisione servata, et pendenti saxo formatas [ mss., tornatas] cameras tegularum tegmine custoditas? Ut antiqui principes nobis merito debeant suas laudes, quorum fabricis 69.0525C| dedimus longissimam juventutem; ut pristina novitate reluceant, quae jam fuerant veternosa senectute fuscata.

EPISTOLA XXVI. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Statuit ut quae dudum Ecclesiae Versillae antistitis praestitit, valeant in perpetuum, et extraordinaria tributa, quae a temporibus Cassiodori sunt soluta, non sentiat: vult tamen ea quae Ecclesiae postea collata sunt bona, oneri solutionis subjaceant.

 Nefas est apud eos fidem beneficii prioris imminui, 69.0526A| quibus alia convenit a nostra saepius largitate praestari. Sed sicut quae semel annuimus rescindi in perpetuum non merentur, sic qui largitatem nostram moderatis precibus impetrarunt, nostrorum terminos praestitorum immodica non debent praesumptione transcendere. Unde quia religiosi studii reverentia commonemur, ut quae dudum Ecclesiae viri venerabilis Versillae antistitis praestitimus, valere in perpetuum censeamus; nunc quoque illustrem magnificentiam tuam duximus admonendam, quatenus superindictorum onera titulorum [ id est, extraordinariorum tributorum], praefata Ecclesia in ea summa non sentiat, quae usque a magnifici viri Cassiodori patricii, pura nobis fide et integritate comperti, temporibus est soluta. Ea vero quae a tempore beneficii ad Ecclesiam 69.0526B| vestram ab aliquibus est translata possessio [ mss. Gr. et Cuj., professio], commune cum universis possessionibus [ Gr. et Cuj., possessoribus] onus solutionis agnoscat, et illius subjaceat functioni, cujus nacta est jura dominii. Alioqui grata nobis augmenta eorum esse non possunt, qui fisci damno proficiunt. Sufficiat possessori compendium pensionis. Tributa sunt purpurae, non lacernae. Lucrum cum invidia periculum est; quanto melius omnia moderata gerere, quae nullus audeat accusare!

EPISTOLA XXVII. SPECIOSO THEODORICUS REX. Indicat populum partis Prasini, dum ad curiam venirent, insidias a Theodorico patricio et Importuno consule pertulisse , ita ut unus occisus fuerit; jubetque praedictos viros illustres moneat, ut instructas personas ad judicium Coeliani et Agapiti mittant, qui hanc causam legibus dirimant. 69.0526C|

 Si exterarum gentium mores sub lege moderamur; si juri Romano servit quidquid sociatur Italiae; quanto magis decet ipsam civilitatis sedem legum reverentiam plus habere, ut per moderationis exemplum luceat gratia dignitatum? Ubi enim quaeratur modestus animus, si foedent violenta patricios! Populi itaque nobis partis Prasini petitione suggeritur, dum ad nostrum disponerent comitatum venire, remedia 69.0527A| consueta poscentes, se truculentas insidias a patricio Theodorico [ ms. Rem., Theodoro] et Importuno viro illustri consule pertulisse, ita ut unus eorum defleatur exstinctus. Quod nos, si ita est, pro facti sui acerbitate commovit, ut innoxiam plebem furor persequeretur armatus, quam fovere civicus debuisset affectus. Sed quia conditio minorum regnantis aequabiliter implorat auxilium, supra memoratos illustres admoneri praesenti jussione censemus, ut ad Coeliani atque Agapiti illustrium virorum adaeque judicium instructas destinare non differant, te instante, personas; quatenus legibus examinata cognitio, eorum sententia terminetur. Sed ne forsitan magnificos viros loquacitas popularis offenderit, praesumptionis hujus habenda discretio est. Teneatur 69.0527B| ad culpam quisquis transeunti reverentissimo senatori injuriam protervus inflixit, si male optavit, cum bene loqui debuit. Mores autem graves in spectaculis quis requirat? Ad Circum nesciunt convenire Catones. Quidquid illic gaudenti populo dicitur, injuria non putatur. Locus est qui defendit excessum. Quorum garrulitas si patienter accipitur, ipsos quoque principes ornare monstratur. Respondeant nobis certe qui talibus studiis occupantur, si tranquillos optant adversarios suos; certe volunt eos esse victores, quando ad injurias tunc prosiliunt, cum se superatos turpiter erubescunt. Unde ergo irasci volunt, quod sine dubio se optasse cognoscunt?

EPISTOLA XXVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS THEODORICUS REX. Hac epistola sancit, ut si quis cujuslibet generis saxa in agris suis jacentia muris profutura habuerit, libens ad instaurationem urbium impendat. 69.0527C|

 Digna est constructio civitatis, in qua se commendat cura regalis: quia laus est temporum 15 reparatio urbium vetustarum: in quibus et ornatus pacis acquiritur, et bellorum necessitas praecavetur. Ideoque praesenti jussione profutura sancimus, ut si quis cujuslibet generis saxa, in agris suis jacentia [ ms. Aud., jacentibus], muris habuerit profutura, libens animo sine aliqua dilatione concedat. Qui tunc verius possidebit, cum haec civitatis suae utilitati indulserit. Quid enim est gratius quam videre crescere publicum decus, ubi omnium utilitas in generalitate concluditur? Et licet praestentur vilia, ad auctores suos magna sunt commoditate reditura. Datur enim 69.0527D| plerumque, quod majori utilitate recipitur. Et frequenter homo lucra sua complectitur, cum necessario pro temporis qualitate largitur.

EPISTOLA XXIX. UNIVERSIS LUCRISTANIS SUPER SONTIUM CONSTITUTIS THEODORICUS REX. Jubet ut terrarum spatia quae veredis antea licuerant mutationibus suis, a possessore vindicata curent restitui.

 Non dubium est ad utilitatem reipub. cursus custodiam pertinere, per quem nostris ordinationibus 69.0528A| celerrimus praestatur effectus. Et ideo, velut necessariae rei, major adhibenda cautela est, ut qui ad continuos excursus constituti sunt, turpi macie non tabescant: ne jejuna tenuitas laboribus praeventa succumbat, et incipiat iter fieri morosum, quod ad celeritatem constat esse inventum. Quapropter devotio vestra, praesenti jussione commonita, terrarum spatia quae veredis (Vide infra, lib. V, ep. 5) antea licuerant mutationibus suis, a possessore vindicata restituat; ut nec illis parvo spatio inducantur [ ms. indicantur] damna, et istis recuperata sufficiant.

EPISTOLA XXX. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX Queritur apud illos quod servilis furor armatus tempore spectaculorum persecutus sit innoxios, et sancit, ut si cujuspiam senatoris famulus in ingenui coede fuerit versatus, eum tradat herus legibus puniendum. Quod si reum judicibus sistere distulerit, noverit se decem librarum auri dispendio mulctandum. 69.0528B|

 Animum nostrum, Patres Conscripti, reipub. curis calentem, et diversarum gentium consilia perscrutantem, pulsavit saepius querela populorum, orta quidem ex causis levibus, sed graves eructavit excessus. Deplorat enim pro spectaculorum voluptate ad discriminis se ultima pervenisse; ut legum ratione calcata, desperate persequeretur innoxios servilis furor armatus; et quod illis humanitas nostra laetitiae causa praestitit, in tristitiam audacia plectenda convertit. Quod nos clementiae nostrae solita provisione comprimimus, ne paulatim sinendo, graviorem vindicare cogamur offensam. Benigni quippe principis 69.0528C| est non tam delicta velle punire, quam tollere: ne aut acriter vindicando, aestimetur nimius; aut leviter agendo, putetur improvidus. Atque ideo praesenti definitione sancimus, ut si cujuspiam senatoris famulus in ingenui caede fuerit fortasse versatus, eum tradat legibus impetitum; ut facti qualitate discussa, proferatur jure valitura sententia. Si vero tanti facinoris reum mala fide dominus judiciis praesentare distulerit, noverit se decem librarum auri dispendio vulnerandum, et nostrae ingratitudinis [ id est indignationis], quod multo gravius est, pericula subiturum. Sed ut honestatem omnium par libra componeret, et civilitatis [ mss. et ed. Accurs., civitatis] gratia reductis moribus conveniret, ad populum quoque praecepta nostra direximus, quae vobis reserari 69.0528D| libenter amplectimur; ut alterutra jussione pensata resarciatur civibus scissa concordia. Proinde nullum a spectaculorum gaudio removemus, sed seditionis semina radicitus amputamus. Intersit igitur inter splendorem vestrum moresque mediocres: refugite tales familiares, qui sint injuriarum ministri: qui honori vestro nitantur ascribere, quod delinquunt, et dum levitates suas asserere ( mss., exerere) cupiunt, vestram reverentiam implicare contendunt. Vos enim, quos semper gravitas decet, nolite truculenter insequi inania verba populorum. Si quid est 69.0529A| forte, quod poenam mereatur admissum, in praefecti Urbis notitiam deferatur; ut culpa legibus, non per praesumptam coerceatur injuriam. Quid enim discrepat a peccante, qui se per excessum nititur vindicare? Impoenitenda est ultio de cive, quae de legibus venit; et excellenter videtur de pulsato triumphasse, qui victor pronuntiatur a judice. Inter ipsos quoque adversarios, ut scitis, non erant prius armata certamina, sed pugnis se quamlibet fervida lacessebat intentio; unde et pugna nomen accepit. Postea Belus ferreum gladium primus produxit, a quo et bellum placuit nominari. Consilium atrox, crudele praesidium, ferina concertatio. Nam et si datum illi est prius inermem facile vincere, tamen crimini applicandum est, quod inde posteritas potuit interire. 69.0529B| Non permittatis ergo a famulis vestris fieri in civibus quod adhuc debet in hostibus accusari.

16 EPISTOLA XXXI. POPULO ROMANO THEODORICUS REX. Edicit ut si quis ex populo atroces injurias in quempiam senatorum protulerit, noverit se a praefecto Urbis pro qualitate facti plectendum; et praecipit ut pantomimi praefinitis locis artes suas exerceant.

 Spectacula voluptatum, laetitiam volumus esse populorum; nec erigere debet motus irarum, quod ad remissionem animi constat inventum. Ideo enim tot expensarum onus subimus, ut conventus vester non sit seditionis strepitus, sed pacis ornatus. Mores peregrinos abjicite; Romana sit vox plebis, quam delectet audiri. Convicia nec gaudium pariunt, nec de laetitia procreantur. Hoc fuit certe, quod culpabatis 69.0529C| in exteros. Nolite modo vitia turbulenta contrahere, quae videtis alios abjecisse. Atque ideo edictali programmate definimus (Vide lib. seq., epist. 24, 25), ut si atroces injurias in quempiam senatorum vox injusta praesumpserit, noverit se a praefecto Urbis legibus audiendum; ut pro facti qualitate discussa, excipiat promulgatam jure sententiam. Verum ut omne semen discordiae funditus amputetur, praefinitis locis pantomimos artes suas exercere praecipimus; quod vos poterit instruere ad praefectum Urbis data praeceptio. Tantum est, ut animis compositis peragatis laetitiam civitatis. Nihil est enim, quod studiosius vos servare cupimus quam vestrorum [ ed. Niv., virorum] veterum disciplinam; ut quod ab antiquis laudabile semper habuistis, sub nobis potius augeatis. Soletis 69.0529D| enim aera ipsa mellifluis implere clamoribus, et uno sono dicere, quod ipsas quoque belluas delectet audire; profertis voces organo dulciores; et ita sub 69.0530A| quadam harmonia citharae concavum theatrum per vos resonat, ut tonos possit quilibet credere [ subaudi, potius] quam clamores. Nunquid inter ista rixae decent, aut inflammata contentio? Abjicite furores, laeti, iram gaudentes excludite. Taliter enim animi aliorum temperari possunt, cum vestri favores [ ed. Niv., fautores] suaviter audiuntur.

EPISTOLA XXXII. AGAPITO VIRO ILLUSTRI PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. Illum monet se scripsisse ad senatum et ad populum, jubetque ut si a quoquam irrogata fuerit injuria senatori, confestim ille legum severitate plectatur; si vero senator quemquam ingenuum nefaria coede vexaverit, statim mulctam excipiat. Decernit praeterea ut Helladius habeat aequalitatem menstrui cum caeteris pantomimis. 69.0530B|

 Eximiae Urbis praesulem, pacis convenit esse custodem. Nam a quo melius moderatio debet sperari, quam cui potuit Roma committi? Illa enim mater omnium dignitatum viros sibi gaudet praesidere virtutum. Et ideo honori tuo debes animos exaequare, ut quod nostris adeptus es beneficiis, tuis meritis invenisse credaris. Circumspicere te decet, ne qua in spectaculis seditionum causa nascatur, quia tuum praeconium est populus quietus. Sit insultandi consuetudo moderata, ut nec libertati pereat honesta licentia, nec desit moribus disciplina. Quocirca sicut nostris oraculis et amplissimum ordinem docuimus, et plebem decrevimus admoneri, hoc tuam quoque magnitudinem observare censemus; ut si a quoquam 69.0530C| irrogata fuerit injuria senatori, confestim loquax temeritas legum severitate plectatur. Si vero senator, civilitatis immemor, quemquam ingenuum nefaria fecerit caede vexari, protinus relatione transmissa perennitatis nostrae mulctam perculsus excipiat. Meminerint enim cuncti sic spectaculorum studia partesque dividere, ut in patria debeant esse concordes; nec ad hoc voluptatum sibi exhiberi certamina, ut exinde hostilis ira fervescat. Verum, ne posthac ulla possit iterum furiosa contentio provenire, Helladius de medio, voluptatem populis praestaturus, introeat: habiturus aequalitatem menstrui cum caeteris partium pantomimis [ Niv et Gam., Gr. et Cuj., Prasini pantominus]. Illud etiam, quod crebras inter eos seditiones exagitat, praesenti jussione 69.0530D| definimus, ut amatores Helladii, quem de medio saltare praecepimus, sine utriusque partis studio, spectandi eis, ubi delegerint, libera sit facultas. Si vero 69.0531A| eorum lubrica voluntas in unius coloris favorem migraverit, studia sua populus tam in circo quam theatro habeat pro parte quam diligit; ut is qui praesumpserit vetita, ipse judicetur quaesiisse discordiam.

EPISTOLA XXXIII. AGAPITO VIRO ILLUSTRI PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. Praesenti ordinatione decernit ut pantomimo ab Albino et Albieno electo solitum menstruum partis Prasini sine imminutione tribuat.

 Nescit serenitatis nostrae semel prolatum titubare judicium; nec quod provida dispositione constituit, cujusquam occasionis subreptione mutare [ alii, mutavit]. Dudum siquidem ad Albinum atque Albienum patricios viros praecepta nos dedisse retinemus, ut pantomimum Prasini partis eligerent, qui praestantius 69.0531B| spectaculis conveniret. Quod nobis factum sua relatione reserarunt. Et ideo nunc praesenti auctoritate decernimus, ut quem a supra memoratis magnificis viris electum esse constiterit, ei solitum menstruum partis Prasini sine imminutione tribuatis; ut quod 17 nostra provisio confusionis [ mss., compulsionis] tollendae causa constituit, non fiat seditionis occasio, sed quietis.

EPISTOLA XXXIV. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Jubet ut per singula loca maritima commoneat ne quisquam praesumat peregrinas naves ante frumentis onerare quam provinciae quod necessarium fuerit retinuerint.

 Copia frumentorum provinciae debet primum prodesse 69.0531C| cui nascitur: quia justius est ut incolis propria fecunditas serviat, quam peregrinis commerciis studiosae cupiditatis exhauriat. Alienis siquidem partibus debet impendi quod superest, et tunc de exteris cogitandum, cum se ratio propriae necessitatis expleverit. Atque ideo illustris magnificentia tua per loca singula, qui curam videntur habere littorum, faciat commoneri, ut non ante quispiam peregrinas naves frumentis oneret ad aliena littora transituras, quam expensae publicae ad optatam possint copiam pervenire.

EPISTOLA XXXV. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Significat se nonnihil commoveri quod frumenta publica, quae de Calabro atque Apulo littoribus per cancellarium aestatis tempore consueverant deportari, autumno adjecta nondum fuissent; et praecipit ut hoc celerrima curet emendatione corrigi. 69.0531D|

 Cum siccitas praesentis anni, quae localiter certis solet desaevire temporibus, terrenis visceribus nimio calore duratis, abortivos messium fetus non tam edidit, quam imperfecta ubertate projecit, majori nunc studio quaerenda sunt quae etiam in abundantia expeti consueverunt. Et ideo frumenta publica quae de Calabro atque Apulo littoribus per cancellarium vestrum aestatis tempore consueverant destinari, nec autumno venisse modis omnibus permovemur: cum 69.0532A| solis reflexus australia signa discurrens, naturae ordinem modificat [ ed., ordine modificatus], tumultuosas procellas aeris permistione resuscitat; quod ab ipsis quoque mensibus datur intelligi, quando ex numero imbrium futurorum competenter nomina susceperunt. Quae ergo talis mora, ut in tantis tranquillitatibus velocia necdum fuerint destinata navigia, cum stellarum non mergentium lucidum sidus tendi carbasa festinanter invitet, et aeris sereni fides properantium nequeat vota terrere? Aut forte incumbente Austro, remigiisque juvantibus meatus navium echeneis morsus inter undas liquidas alligavit; aut Indici maris conchae simili potentia labiis suis navium dorsa fixerunt; quarum quietus tactus plus dicitur retinere quam exagitata possint elementa compellere 69.0532B| [ mss. et Ac., complere]. Stat pigra ratis tumentibus alata velis, et cursum non habet, cui ventus arridet; sine anchoris figitur, sine rudentibus alligatur; et tam parva animatia plus resistunt quam tot auxilia prosperitatis impellunt. Ita cum subjecta unda praecipitet cursum, supra maris tergum navigium stare constat infixum; miroque modo natantia inconcusse retinentur, dum innumeris motibus unda rapiatur. Sed ut dicamus aliam piscis naturam, forte nautae praedictarum navium torpedinis tactu segnissime torpuerunt: a qua tantum infigentium dextrae praegravantur, ut per hastam qua fuerit vulnerata, ita manum percutientis inficiat, quatenus vivae substantiae pars sine sensu aliquo immobilis obstupescat. Credo talia incurrerunt, qui se movere non possunt. 69.0532C| Sed echeneis illis impedimentosa venalitas est; concharum morsus, insatiata cupiditas; torpedo, fraudulenta simulatio. Ipsi enim studio pravo faciunt moras, ut occasiones incurrere videantur adversas. Quod magnitudo tua, cui specialiter convenit cogitare de talibus, celerrima faciat emendatione recorrigi: ne inopia non tam a sterilitate temporis quam a negligentia matre nata esse videatur.

EPISTOLA XXXVI. THERIOLO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Jubet illum in Pedonensi civitate Benedicti locum suscipere, et ejusdem filios civili tuitione vallare.

 Utilitas personarum bonarum debet successione renovari, ne defectu servientium patiatur aliquod res suspensa dispendium. Et ideo locum te jubemus 69.0532D| quondam Benedicti in Pedonensi civitate ex nostra auctoritate suscipere, ut omnia vigilanti ordinatione procurans, nostrae gratiae merearis augmenta. Debes enim advertere quam vicissitudinem reddere studeamus vivis, qui mortuorum fidem non possumus oblivisci. Illud etiam pietatis nostrae consuetudine commonemur, ut quoniam devotorum nobis memoria, probata non deficit, antefati Benedicti quondam filios, qui sincera nobis cognoscitur devotione paruisse, civili facias tuitione vallari; quatenus defensionis praesentis commodo sublevati, securitatem sibi gaudeant 69.0533A| paterna servitia contulisse. Prosit ergo generi, quod potuit unius devotione praestari: quia majora nos decet tribuere, quam videamur a servientibus accepisse. Hic [ Niv., Haec] aequalitas aequitas non est, sed pars nostra justissime pensat, cum reddendo plus fuerit onerata.

EPISTOLA XXXVII. CRISPIANO THEODORICUS REX. Illum ab exsilio revocat, si revera in adulterio deprehensum occiderit, et jubet ut pecunia Agnello fidejussori Crispiani a vicario 18 urbis vel ejus officio extorta restituatur; illique Candacis tuitionem contra quoslibet impetus praestat.

 Quamvis homicidii facinus primus detestetur auditus, et cruentam manum oculi refugiant judicantum; 69.0533B| quia proclivior ad misericordiam via bonis mentibus semper patet, tamen justitiae consideratione librandum est, qua cuique fiat injuria nefarium scelus, quod nova infelicitate fortunae commissum est: tunc erit detestatio cunctorum, si se servet innoxium. Quis enim ferat hominem ad leges trahere, qui matrimonii nisus est jura violare? Feris insitum est copulam suam extrema concertatione defendere: dum omnibus est animantibus inimicum, quod naturali lege damnatur. Videmus tauros feminas suas cornuali concertatione defendere; arietes pro suis ovibus capitaliter insaevire; equos adjunctas sibi feminas colaphis ac morsibus vindicare. Ita pro copulatis sibi animas ponunt, qui verecundia non moventur. Homo autem quemadmodum patiatur adulterium 69.0533C| inultum relinquere, quod ad aeternum suum dedecus cognoscitur omisisse [ ed. Niv. et Gam., commisisse]? Et ideo si oblatae petitionis minime sis veritate fraudabilis [ ed., veritate fraudaris], et genialis thori maculam deprehensi adulterii sanguine diluisti, nec sub praetextu cruentae mentis causam pudoris intendis, ab exsilio quod tibi constat inflictum, te praecipimus alienum: quoniam pro amore pudicitiae porrigere ferrum maritis, non est leges calcare, sed condere. Ita tamen, ut si legitimus exstiterit accusator, de facti tui qualitate te noveris audiendum; ut si innoxios peremisti, crimen publica districtione resecetur. Si male initos complexus adulterorum morte divisisti, aestimetur potius vindicta quam culpa. Si quis autem tibi calumniantium damna generavit, et Agnello, ut asseris, fidejussori tuo a vicario 69.0533D| vel ejus officio extortam constiterit fuisse pecuniam; nostra jussione conventus ( Accurs., convictus], secundum leges ablata restituat. Nolumus enim ea in cujusquam praedam cadere, quae nostra visa est sententia liberare. Pari modo contra incivilium impetus Candacis tibi tuitionem sub aequabili defensione 69.0534A| praestamus; ut nec legibus te subtrahat, nec iterum contra jura publica laborare permittat.

EPISTOLA XXXVIII. COIONI [ alii, COINONI, alii, BAIONI] VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Praecipit ut bona Viriliani nepotis, quae non modo non ampliandi, sed etiam minuendi studio detinebat, quamprimum restituat.

 Non est beneficium, quod praestatur invitis: nec cuiquam videtur utile, quod adversa voluntate conceditur. Unde spectabilitas tua Viriliani [ ed., Hilarii] adolescentis nepotis tui cognoscat nos querelis gravibus expetitos, quod res patris ejus, non meliorandi causa, sed deteriorandi voto detineas. Quapropter 69.0534B| quidquid ex jure memorato te retentare cognoscis, sine aliqua dilatione restitue, ut res parentum propria voluntate disponat: quia et nobis congrua videtur esse persona, qui assumpta domini libertate proficiat. Pullos suos audaces aquilae tandiu procurato cibo nutriunt, donec paulatim a molli pluma recedentes, adulta aetate pennescant: quibus ut constiterit firmus volatus, novellos ungues in praedam teneram consuescunt; nec indigent alieno labore vivere, quos potest captio propria satiare. Sic juvenes nostri, qui ad exercitum probantur idonei, indignum est ut ad vitam suam disponendam dicantur infirmi; et putentur domum suam non regere, qui creduntur bella posse tractare. Gothis aetatem legitimam virtus facit; et qui valet hostem confodere, ab omni se jam debet vitio vindicare.

EPISTOLA XXXIX. FESTO VIRO ILLUSTRI PATRICIO THEODORICUS REX. Scribit Filagrium rogasse ut ad lares proprios reverteretur, filiosque fratris sui Romam studiorum causa misisse, et illum jubet eos sic in Urbe constituere, ut eis non liceat inde ante discedere quam secunda decernat jussione. 69.0534C|

 Rationabiles petitiones supplicum libenter amplectimur, qui etiam non rogati justa cogitamus. Quid est enim dignius quod die noctuque assidua deliberatione volvamus, nisi ut rempub. nostram sicut arma protegunt, aequitas quoque inviolata custodiat? Spectabilis itaque Filagrius in Syracusana civitate consistens, palatii nostri longa observatione dilatus, reverti se ad lares proprios supplicavit, qui studiorum causa fratris filios ad Romanam exhibuit civitatem. 69.0534D| Quos illustris magnificentia tua ex nostra continens jussione, in supradicta Urbe constituat; nec illis liceat ante discedere, nisi hoc secunda decernamus iterum jussione. Ita enim et illis ingenii provectus acquiritur, et nostrae utilitatis ratio custoditur. Non ergo sibi impositum putet, quod debuit esse votivum. Nulli sit ingrata Roma quae dici non potest 69.0535A| aliena. Illa eloquentiae fecunda mater; illa virtutum omnium latissimum templum: sentiatur plane quod clarum est. Non enim sine gratia creditur, cui habitatio tanta praestatur: quibus mora potest esse proficua, dum interdum expedit patriam negligere, ut sapientiam quis possit acquirere. Ulysses Ithacus nisi hoc fecisset, in laribus [ Ac., laboribus] propriis forsitan latuisset; cujus sapientiam hinc maxime Homeri nobile carmen asseruit, quod multas civitates et populos circuivit: dum illi prudentiores sunt semper habiti, qui multorum hominum conversationibus probantur eruditi. Natura siquidem humana sicut duris laboribus instruitur, ita per otia torpentia fatuatur.

EPISTOLA XL. ASSUIN. [ ed. Accurs., ASSIO. D. Gr. et Cuj., ASSUM.] VIRO ILLUSTRI COMITI THEODORICUS REX. Jubet ut arma necessaria Salonitanis militibus, antequam ad bellum proficiscantur, procuret. 69.0535B|

 Ordinatio nostra non debet per moram impediri, ne quod salubriter constat esse dispositum, per tarditatis vitium incurrat obstaculum. Et ideo ante distribuenda sunt arma quam possit flagitare necessitas; ut cum ea tempus exegerit, paratiores ad imperata sufficiant. Ars enim bellandi, si non praeluditur, cum necessaria fuerit non habetur. Proinde illustris sublimitas tua Salonitanis militibus, ut cuique se expediendi facultas obtulerit, pro nostra jussione arma necessaria procurabit: quia fida reipub. salus 69.0535C| est defensor armatus. Discat miles in otio quod perficere [ ed., proficere] possit in bello. Animos subito ad arma non erigunt, nisi qui se ad ipsa idoneos, praemissa exercitatione, confidunt. Gestiunt vituli certamina, quae impleant aetate robusta; catuli in novellis venationibus ludunt. Focos ipsos comprehendere virgultis teneris inchoamus; caeterum si robora primis scintillis adhibeas, igniculum opprimis, quem fovere contendis. Sic animi hominum, nisi prius leniter fuerint imbuti, ad hoc quod tendis, idonei nequeunt reperiri. Primordia cuncta pavida sunt; et 69.0536A| aliter timiditas non tollitur, nisi cum rebus necessariis novitas abrogatur.

EPISTOLA XLI. AGAPITO VIRO ILLUSTRI PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. Praecipit ut Faustum adultum, filium illustris Fausti, inter referendos curiae annumeret.

 Praecipua vestri ordinis cura cautiora nos facit proferre judicia; et admittendum reverendo coetui, examinare cogit sollicitius honor senatus, quem non solum volumus numero augeri civium, sed ornari maxima luce meritorum. Recipiat [ mss. et Ac., Rejiciat] alius ordo forte mediocres; senatus respuit eximie non probatos. Quapropter unde melius nobilitati collegam quaerimus, quam de vena nobilium, qui 69.0536B| se promittat abhorrere moribus, quam refugit sanguine, vilitatem? Atque ideo illustris magnificentia tua Fausto adulto, filio illustris Fausti, decernat attribui, quae circa referendos curiae priscus ordo designavit [ alii, dictavit]. Haec enim praecipientes nihil imminuimus sacro ordini de solita auctoritate judicii: quando gloria major est dignitatis spectare sententiam procerum, post regale judicium. Ornatus enim ipsorum est, si quae solent illi deligere, nos jubemus; et si quod ab illis quotidie petitur, nos magnopere postulemus.

EPISTOLA XLII. ARTEMIDORO VIRO ILLUSTRI PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. Illi confertur praefectura Urbis, et summis laudibus exornatur. 69.0536C|

 Remuneratio meritorum justum dominantis prodit imperium: apud quem perire nescit, quod quempiam laborasse contigerit. Nam si inopinata tribuimus, quemadmodum negare possumus quod debemus? In tutum apud nos omnis reponit devotio, quod meretur; et duplicem fructum metit, qui nobis se in aliquo paruisse cognoscit. Olim quidem quod esset dignitate pretiosius a nobis habere meruisti, ut regio lateri dignus adhaereres. Differri te pertulit noster affectus: apud amantem provectus tui causam tardius 69.0537A| impetrasti; ut post sacrae amicitiae [id est imperatoris] genium ad honores ornatior pervenires. Cuncta siquidem, unde famam captat humanitas, in te congeminata [ ed. Ac., congenita] sederunt, patria, genus, instituta praeclara. Quorum si unum nobilitatem complet, in te collecta plus facient, qui non minus genitalis soli fortuna resplendes, quam gloria stemmatis et virtutis ornaris. Hinc est quod nunc te per 20 indictionem feliciter tertiam [id est, an. Chr. 510] ad praefecturae urbanae culmen erigimus: tribuentes tibi in ea civitate fasces,, ubi perpetui sunt honores. Quod nos, qui munera nostra verecundius aestimamus, certe fatebimur, multum te meruisse de nostro judicio, ut illi coetui praesidere possis quem reverendum humano generi esse cognoscis. 69.0537B| Nunquid hoc est palatia regere, et domos proprias ordinare? Plerumque honor ex commendatis acquiritur; nec tale est cellam vinariam tuendam suscipere, quale pretiosa diademata custodire. Illa, quae potiora credimus, ad conservandum melioribus damus; et in quibus sustinere damna non patimur, fidelioribus profecto mentibus applicamus. Roma si habet parem, aestima nos et aliis similia credidisse; si vero singulare bonum est, judicem te praecipue rei facimus, quam augere semper optamus.

EPISTOLA XLIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. Illi significat se Artemidoro fasces urbanae praefecturae indulsisse, et magnopere eum laudat, petitque ut ipsius electionem suis confirmet suffragiis.

 69.0537C| Scitis, Patres Conscripti, nostrum esse genium [ Niv., gremium, Acc., gaudium, Juret., praemium] culmina dignitatum; scitis vobis proficere, quod nobis contigerit in fascium honore praestare. Quidquid enim ab unoquoque suscipitur, senatus est, qui meretur. Quid enim de vobis aestimemus, agnoscitis: quando viris longo labore compertis, hoc certe in praemium damus, ut vestri corporis mereantur esse participes. Hic est enim vir, qui genitalis soli relicta dulcedine, nobis maluit inhaerere. Et licet esset clarus in patria, nostram tamen elegit subire fortunam, superans gratiae magnitudine vim naturae: qui principe Zenone, non tam benevolo quam affine guadebat. Et quid in illa repub. gratia non potuit obtinere parentis, quae sic facillime favet extraneis? Sed haec 69.0537D| omnia nimius despexit affectus; ut nos ipsi, pro quibus haec fecisse cognoscitur, merito stupere videamur in unius gratia tot desiderabilia fuisse contempta. Qui super hanc eximiam fidem solatia nobis suae confabulationis adjecit; ut asperas nonnunquam 69.0538A| reipub. curas, quas emergentium rerum necessitate suscipimus, sermonis suavitate deliniret. Blandus alloquio, supplicantium fidelis patronus, accusare nesciens, commendare praesumens. Qui tanta se animi puritate clarificavit, ut cum apud nos meretur aulicas dignitates, spectaculorum ordinatione laestissimam sibi militiam vindicaret; quatenus sub specie voluptatis liberae [ mss., libenter. Quidam, libere] videretur velle servire. A laboribus quidem temperans, sed in nulla se nobis parte dissocians. Regalem quin etiam mensam conviva geniatus ornavit [ ed., amavit]: ibi se nobis studens jungere, ubi certum est nos posse gaudere. Sed quid ultra de ejus moribus est dicendum, cui ad perfectam probationem sufficit quod amorem nostrum jugiter habere promeruit? Non est majus 69.0538B| meritum, quam gratiam invenisse regnantium. Nam quibus fas est de cunctis optimos quaerere, videntur semper meritos elegisse. Atque ideo labores ejus remuneratione pensantes, Artemidoro illustri viro urbanae praefecturae fasces indulsimus. Huic ergo, P. C., tot ac talibus meritis praelucenti, favete linguis, favete collegiis. Erit vestrae quoque benevolentiae laus, ut cum dignis charitatem impenditis, ad exemplum caeteros incitetis.

EPISTOLA XLIV. POPULO URBIS ROMAE THEODORICUS REX. Illum certiorem facit se Artemidoro praefecturae urbanae fasces dedisse regendos, ut innoxii purissimum haberent testem, et errantes justissimum paterentur ultorem.

 69.0538C| Charitatem vestri praecipuam nos habere ex ipsa cura vos potestis agnoscere: pro quibus ita videmur esse solliciti, ut nihil admonitionis patiamur omitti. Cautela siquidem prodit affectum; et quae studiosius diligimus, majori gratia custodimus. Hinc est quod viro illustri Artemidoro, diu nostris obsequiis erudito, praefecturae urbanae dedimus fasces regendos; ut quia quorumdam illicitis seditionibus civilitas turbatur, haberent et innoxii purissimum testem, et errantes justissimum paterentur ultorem. Quod nos, qui delectamur insontibus, in cunctorum notitiam duximus perferendum, ne quis inopinata districtione solite praesumat excedere. Quocirca talia nos praefato viro delegasse noveritis, ut si quispiam incivilis exstiterit, districtionem illico nostrae jussionis incurrat. Et 69.0538D| quanquam praefecturae urbanae hanc potestatem dederint leges, nos tamen specialiter delegavimus, ut confidentius fieret, quod duplex permisisset auctoritas. Audebit ergo seditiosos, et a disciplina publica deviantes, nostra auctoritate percellere. Quiescat 69.0539A| concertantium fervor animorum. Bona pacis, quae, Deo propitio, nostro labore meruistis, cur seditionibus foedantur illicitis? Nunquam majori damno periclitati sunt mores, quam cum gravitas Romana culpatur. Reparet itaque honesta civitas moderationem suam. Pudor est degenerasse a prioribus, eo praesertim tempore cum talem principem cognoscitis vos habere qui praemia benemeritis, ultionem tribuat inquietis.

21 EPISTOLA XLV. BOETIO VIRO ILLUSTRI PATRICIO THEODORICUS REX. Dicit se rogatum esse a Burgundionum rege ut horologia aquatile et solare ad ipsum transmitteret; Boetiumque omnia mathesis miracula apprime callentem, ad hoc opus perficiendum invitat.

 69.0539B| Spernenda non sunt quae a vicinis regibus praesumptionis gratia postulantur: dum plerumque res parvae plus praevalent praestare quam magnae possunt obtinere divitiae. Frequenter enim quod arma explere nequeunt, oblectamenta suavitatis imponunt. Sit ergo pro repub. et cum ludere videmur. Nam ideo voluptuosa quaerimus, ut per ipsa seria compleamus. Burgundionum itaque dominus a nobis magnopere postulavit ut horologium quod aquis sub modulo fluentibus temperatur, et quod solis immensi comprehensa illuminatione distinguitur, cum magistris rerum ei transmittere deberemus: quatenus impetratis delectationibus perfruendo, quod nobis est quotidianum, illis videatur esse miraculum. Merito siquidem respicere cupiunt, quod legatorum suorum 69.0539C| relationibus obstupescunt. Hoc te, multa eruditione saginatum, ita nosse didicimus, ut artes quas exercent vulgariter nescientes, in ipso disciplinarum fonte potaveris. Sic enim Atheniensium scholas longe positus introisti; sic palliatorum choris miscuisti togam, ut Graecorum dogmata doctrinam feceris esse Romanam. Didicisti enim qua profunditate cum suis partibus speculativa cogitetur; qua ratione activa cum sua divisione discatur: deducens ad Romuleos senatores quidquid Cecropidae mundo fecerant singulare. Translationibus enim tuis Pythagoras musicus, Ptolemaeus astronomus leguntur Itali. Nicomachus arithmeticus, geometricus Euclides audiuntur Ausoniis. Plato theologus, Aristoteles logicus Quirinali voce disceptant. Mechanicum etiam Archimedem Latialem Siculis reddidisti. Et quascunque disciplinas 69.0539D| vel artes facunda [ ed., fecunda] Graecia per singulos viros edidit, te uno auctore, patrio sermone Roma suscepit. Quos tanta verborum luculentia reddidisti claros, tanta linguae proprietate conspicuos, ut potuissent et illi opus tuum praeferre, si utrumque didicissent. Tu artem praedictam, ex disciplinis nobilibus natam, per quadrifarias mathesis januas introisti. Tu illam in naturae penetralibus [ Jur., penetrabilibus] 69.0540A| considentem, auctorum libris invitantibus, cordis lumine cognovisti, cui ardua nosse usus miracula, monstrare propositum est. Molitur ostendere, quod obstupescant homines evenisse; miroque modo naturis conversis facti detrahit fidem, cum ostentet ex oculis visionem. Facit aquas ex imo surgentes, praecipites cadere, ignem ponderibus currere, organa extraneis vocibus insonare, et peregrinis flatibus calamos complet, ut musica [ ed., injuncta; mss., minuta] possint arte cantare. Videmus per eam defensiones jam nutantium civitatum subito tali firmitate consurgere, ut machinamentorum auxiliis superior reddatur, qui desperatus [ ms. R., desperatis] viribus invenitur. Madentes fabricae in aqua marina siccantur; dura cum fuerint, ingeniosa dispositione 69.0540B| solvuntur. Metalla mugiunt, Diomedis in aere grues buccinant, aeneus anguis insibilat, aves simulatae fritiniunt; et quae propriam vocem nesciunt habere, dulcedinem [ ed., ab aere dulcedinem] probantur emittere cantilenae. Parva de illa referimus, cui coelum imitari fas est. Haec enim fecit secundum solem in Archimedis sphaera decurrere; haec alterum zodiacum circulum humano consilio fabricavit. Haec lunam defectu suo reparabilem artis illuminatione monstravit; parvamque machinam gravidam mundo, coelum gestabile, compendium rerum, speculum naturae ad speciem aetheris incomprehensibili mobilitate volutavit. Sic astra, quorum licet cursum sciamus, fallentibus tamen oculis, prodire non cernimus. Stans quidam in illis transitus est; et quae velociter currere 69.0540C| vera ratione cognoscis, se movere non respicis. Quale est hoc homini etiam facere, quod vel intellexisse potest esse mirabile? Quare cum vos ornet talium rerum praedicanda notitia, horologia nobis, publicis expensis, sine vestro dispendio destinate. Primum sit, ubi stylus diei index, per umbram exiguam horas consuevit ostendere. Radius itaque immobilis, et parvus, peragens quod tam miranda magnitudo solis discurrit; et fugam solis aequiparat, quod motum semper ignorat. Inviderent talibus, si astra sentirent; et meatum suum fortasse deflecterent, ne tali ludibrio subjacerent. Ubi est illud horarum de lumine venientium singulare miraculum, si has et umbra demonstrat? Ubi praedicabilis indefecta roratio, si hoc et metalla peragunt, quae situ perpetuo continentur? O artis inaestimabilis virtus, quae dum se 69.0540D| dicit ludere, naturae praevalet secreta vulgare! Secundum sit, ubi praeter solis radios hora dignoscitur, noctes in partes dividens; quod ut nihil deberet astris, rationem coeli ad aquarum potius fluenta convertit: quorum motibus ostendit, quod coelum volvitur; et audaci praesumptione concepta, ars elementis confert, quod originis conditio denegavit. Universae disciplinae cunctus prudentium labor naturae potentiam, ut tantum 69.0541A| possint, nosse perquirit. Mechanisma solum est, quod illam ex contrariis appetit imitari; et si fas est dicere, in quibusdam etiam nititur velle superare. Hoc enim fecisse dignoscitur Daedalum volare: hoc ferreum Cupidinem in Dianae templo sine aliqua alligatione pendere. Hoc hodie facit muta cantare, insensata vivere, immobilia moveri. Mechanicus, si fas est dicere, pene socius est naturae, occulta reserans, manifesta convertens, miraculis ludens: ita pulchre simulans, ut quod compositum non ambigitur, veritas aestimetur. Haec, quia studiosius te legisse cognovimus, praedicta nobis horologia quantocius transmittere maturabis, ut te notum in illa parte mundi facias, ubi aliter pervenire non poteras. Agnoscant per te exterae gentes, tales nos habere nobiles, quales 69.0541B| leguntur auctores. Quoties non sunt credituri quod viderint, quoties hanc veritatem lusoria somnia putabunt? Et quando fuerint a stupore conversi, non audebunt se aequales nobis dicere, apud quos sciunt sapientes talia cogitasse.

EPISTOLA XLVI. GUNDIBABO REGI BURGUNDIONUM THEODORICUS REX. Horologia solare, et aquatile a Boetio fabricata cum eorum dispositoribus illi mittit.

 Amplectenda sunt munera quae probantur omnimodis 69.0542A| expetita: quando non est abjectum, quod potest explere desiderium. Nam per quaslibet pretiosas res ad illud tantum tenditur, ut cupientis animus expleatur. Quapropter salutantes gratia consueta, per harum portitores illum et illum, oblectamenta praesentiae [ D. Jur. legit praestantiae] vestrae, horologia cum suis dispositoribus credidimus destinanda: unum, in quo humana solertia videtur colligi, quod totius coeli noscitur spatia pervagari; aliud, ubi solis meatus sine sole cognoscitur, et aquis guttantibus horarum spatia terminantur. Habetote in vestra patria, quod aliquando vidistis in civitate Romana. Dignum est ut bonis nostris vestra gratia perfruatur, quae nobis etiam affinitate conjungitur. Discat sub vobis Burgundia res subtilissimas inspicere, et antiquorum 69.0542B| inventa laudare: per quos [ ed., per vos] propositum gentile deponit; et dum prudentiam regis sui respicit, jure facta sapientium concupiscit. Distinguat spatia diei actibus suis, horarum aptissime momenta constituat. Ordo vitae confusus agitur, si talis discretio sub veritate nescitur. Belluarum quippe ritus est ex ventris esurie horas sentire, et non habere certum, quod constat humanis usibus contributum.

LIBER SECUNDUS. 23 EPISTOLA PRIMA. PIISSIMO ANASTASIO IMPERATORI THEODORICUS REX. Renuntiat Felicem Gallum pro meritis hoc anno consulem fuisse creatum. 69.0541D|

 Admonet nos consuetudo solemnis dare Fastis nomen, ornatum proprium Romae, terrenam curiae claritatem; ut per annorum numerum decurrat gratia 69.0542D| dignitatum, et beneficiis principum sacretur memoria saeculorum. Felix a consule sumat annus auspicium, portamque dierum tali nomine dicatus annus introeat, faveatque reliquae parti fortuna principii. Quid enim vobis credi possit optatius quam ut alumnos proprios ad ubera sua Roma recolligat, et in venerando nominis coetu senatum annumeret Gallicanum? 69.0543A| Agnoscat curia Transalpini sanguinis decus, quae non semel coronam suam nobilitatis ejus flore vestivit. Novit inter reliquos fasces viros inde sumere consulares, qui longo stemmate ducto per trabeas, lege temporum originarius est honorum. Nam quis bonorum indolem nesciat esse Felicem, qui primis auspiciis hinc prodidit meritum, quod ad patriam visus est festinare virtutum. Bonum judicium est, secuta prosperitas: crevit cum libertate provectus; nec passi sumus eum inglorium relinquere, qui ad honorem reipub. meruit pervenire. Dignus plane largitatibus nostris, qui in ipso pueritiae flore maturis moribus lubricam frenavit aetatem; et, quod rarum continentiae bonum est, patre privatus, gravitatis factus est filius: cupiditatem inimicam sapientiae 69.0543B| subjugavit, vitiorum blanda contempsit, superbiae vana calcavit. Ita superatis excessibus ante dare visus est de moribus consulatum. Nos autem qui bonis redimimur institutis, quos probitas inspecta conciliat, curules infulas praestitimus candidato, ut virtutum desideria possimus provocare per munera: quia non deficit rei studium, quae praemium largius habet. Atque ideo vos, qui utriusque reipub. bonis indiscreta potestis gratia delectari, jungite favorem, adunate sententiam. Amborum judicio dignus est eligi, qui tantis fascibus meretur augeri.

EPISTOLA II. FELICI VIRO ILLUSTRI CONSULI ORDINARIO THEODORICUS REX. Confertur illi indictione IV consulis dignitas, multisque laudibus effertur. 69.0543C|

 Amamus beneficia nostra geminare, nec semel praestat largitas collata fastidium; magisque nos provocant ad frequens praemium, qui initia nostrae gratiae suscipere meruerunt. Novis enim judicium impenditur, favor autem semel placitis exhibetur. Decorum est namque principis arbitria non haerere, quia commendantur priora posterioribus donis, et firmatur omnis indubitata de repetitione sententia. Pridem tibi honorum tribuimus gradum, nunc fastigium concedimus dignitatum; ut et anteriora tibi merito contulisse videamur, et in sequentibus constantiam tenere nostra benignitas aestimetur. Non enim relinqui inglorios patimur, qui generis claritate 69.0544A| praedicantur. Currat quinimo honorum gratia per parentes, sub imperio boni principis omnium fortuna proficiat. Nam quis desperet augmentum, ubi est in amore donum, et praestare propositum? Hujus experimenta clementiae te retines approbasse [ mss., tenes me approbasse], cum soli genitalis fortuna relicta, velut quodam postliminio in antiquam patriam commeasses. Excepit te noster affectus, implevit beneficiis manus, fecitque esse votum, quod nostrum expetiisses imperium. Sic enim decebat crescere, qui meliora visus est elegisse. Mutatur enim fortuna cum dominis; et in laude regnantis proficit, quod subjectus acquirit. At tu parem te huic indulgentiae praestitisti. Illustri enim honore ditatus, tanta te maturitate tractabas, ut annos leves patereris esse sub 69.0544B| pondere, quem non potuit in prima aetate vincere fortissima vis naturae. Paterna enim substantia locupletatus, quae semper novos extollit haeredes, conservasti divitias, cum ad eas praeter laboris studia pervenisses. Solet enim facile labi, quod sine difficultate potuit inveniri. Auxisti patrimonium vivacitatis [ Gr. et Cuj., vicinitatis] instantia. Nam quod signum magis bonae dispensationis [ ed. Ac., dispositionis] quaeratur, ubi testis est consulatus? In tanta facultate meruisti, ad quod vix eversis patrimoniis pervenitur. Privata parcitas liberalitates publicas enutrivit. Transiisti gloriam patris dispositione laudabili; et quod ille assumere non valuit, de ejus opibus effecisti. Celsos currus nisi confidentia magna non appetit, dum generosi est animi optare quod summum 69.0544C| est. Audentes facit homines fiducia sui, quia se non patitur occulere, quem praecipitat natura prodire. Rediit per te Transalpinae familiae consulatus, et arentes laurus viridi germine renovasti. Sacram Urbem aspice tuis votis candidatam. Tende igitur ad laudum celsa vestigia; ut priores tuos, quos honore reparas, virtute transcendas. Sume igitur per indictionem quartam [ id est an. Chr. 511] consulatus insignia, dignumque te tantorum desideriis praesenti comproba largitate. Hic profecto locus est, ubi praeconium meretur effusio; et virtutis genus est, propriam substantiam non amare, ubi tantum opinionis acquiritur, quantum facultatibus abrogatur. Respice te supra omnium humeros atque ora volitare; talemque 69.0545A| te praebe, ut dignus genere, dignus Urbe, dignus nostro judicio, dignus trabeis aestimeris.

EPISTOLA III. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. Felix Gallus una cum patre plurimum commendatur, ejusque ad consulatum promotio senatui renuntiatur.

 Gaudete, Patres Conscripti, vobis rediisse stipendia dignitatum; gaudete provincias longa aetate desuetas viros vobis pendere consulares, et de tali auspicio majora promittite. Solent enim initia portendere meliora, dum a parvis inchoant, quae in sequentibus magna se admiratione sublimant. Jacebat nobilis origo sub Gallicano justitio, et honoribus suis privata, peregrinabatur in patria. Tandem pressos divina levaverunt, Romam recepere cum gloria, et 69.0545B| avorum antiquas laurus ab ornata curiae silva legerunt. Nam quis possit negare generi munus, cujus habeatis velut in arce depositum? In ore quippe rumoris est, quondam Felicis adhuc vivere consulatum: quia bona durare norunt post hominem; et quod gloriose geritur, fine temporis non tenetur. Cujus ut antiquam prosapiam, satiati veterum copia, transeamus; est adhuc in oculis omnium candidati nobilissimus pater, qui prudentiae facibus ita praeluxit in curia, ut haberetur merito clarus inter tot lumina dignitatum. Litterarum quippe studiis dedicatus, perpetuam doctissimis disciplinis mancipavit aetatem. Non primis, ut aiunt, labris eloquentiam consecutus, toto se Aonii fonte satiavit. Vehemens disputator in libris, amoenus declamator in fabulis, verborum novellus sator, aequiparaverat prorsus meritis, quos 69.0545C| lectitarat auctores. Commendavit etiam studiorum bona per benignitatis insignia: sciens imperitiam magis inflari aura superbiae, quae levibus flabris exponitur, quia virtutum radicibus non tenetur. Fuit quidam nostrorum temporum Cato, qui abstinendo vitiis, alios formaret exemplis. Rerum quoque naturalium causas subtilissime perscrutatus, Cecropii dogmatis Attico se melle saginavit. Digna plane scientia, in qua mens honestissima conquiescat; quae animo semper aliquid salutare complectitur: cui 25 accidere nulla possunt ingrata, dum sibi commendat omnia mundanarum rerum: sola cui labilis Fortuna non imperat. Caetera de ipso meminisse vos sufficit, quando bona explicare tanti viri non vacat occupatis [ mss. et ed. Niv., et Gam., otio patris]. 69.0545D| Nunc ad candidatum ora convertite, ut paternarum laudum in hunc recognoscatis esse vestigium, nec tam pater imaginem dedisse corporis, quam signa judicetur transfudisse virtutis. Vixit enim inter vos, ut scitis, non consuetudine peregrina, sed gravitate Romana. Ab ipsis quippe primordiis honoribus aggregatus, pueritiam suam (quod est certissimae probitatis indicium) gloriosissimis viris aemula semper gravitate sociavit, ut post domesticae virtutis exempla sumeret de publica auctoritate sententiam [ ms. R. et 69.0546A| ed., constantiam]. Et quanquam omnium gratiam indiscreta fuerit electione sectatus (quod de magnis raro eligi potest), tantum se ornavit patricii Paulini affectu, ut hinc daret mirabilis conscientiae signum, quod ad virum visus est festinare praecipuum. Praestat enim decus amicitia desiderata potiorum, quam societas bonorum morum callet infundere, dum affectione concordi parem sibi studet esse, quem diligit. Huic ergo, P. C., avitis bonis cum suis meritis relucenti, vestrae gratiae praestate fulgorem. Non impar ad curialium insignia venit, qui de speciosa stirpe descendit. Legit enim Roma frequenter fasces de moenibus Gallicanis: ne aut in damno suo praecipua contemneret, aut probata virtus inhonora esset [ mss., inhonorasceret]. Impleatur igitur nobilis curia provincialibus 69.0546B| bonis, cujus est proprium quodcunque videtur esse praecipuum. Ipse quoque annus, temporum pater, quadrifaria se diversitate componit; nec desiderium caperet, si novitatis gratiam non haberet. Favete ergo, P. C., augmento vestro, nostro judicio. Nam si candidatus ornabitur, jam vobis proficit quod meretur.

EPISTOLA IV. ECDICIO [ ed. Niv. et Gam., BENEDICTO] VIRO HONESTO THEODORICUS REX. Confert siliquatici vel monopolii, quos antea exercebat Antiochus, titulos, cum Saionis adminiculis.

 Delectamur vetustatis invento, et sequi regulas constitutas libenter amplectimur: quia locus subreptionibus non relinquitur, quoties rationabiliter constituta 69.0546C| servantur. Et ideo supplicationum tuarum tenore comperto, praesenti auctoritate definimus, ut quidquid ad Antiochum, siliquatici vel monopolii titulos exercentem, nostra jussione pertinuit, ad te ratione simili transferatur, contra omnium calumniantium insidias, salva aequitate, praesenti auctoritate munitum; habiturum etiam adminicula Saionis, quae pro vindicandis titulis antefatis nostra tibi solemniter auctoritas deputavit: ita tamen ut privatis minime negotiis misceatur defensio tua. Nam quod ad auxilium dedimus, contrarium nullo modo justitiae sentiatur: quia rationabiliter aliena culpa te respicit, si quem tibi petis prodesse, per te sibi alter sentiat obfuisse.

EPISTOLA V. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Praecipit ut triginta militibus in Augustanis clusuris constitutis, annonas easdem quae aliis tribuuntur praestet. 69.0546D|

 Cum nostra humanitas locum munificentiae videatur exquirere, et interdum personis minus necessariis, amore clementiae, sua desideria largiatur, quanto magis in utilitate reipub. delectamur expendere, ubi quidquid tribuitur, donantis utilitas duplicatur! Quapropter illustrem magnificentiam tuam praesenti auctoritate praecipimus, sexaginta militibus in Augustanis 69.0547A| clusuris jugiter constitutis annonas, sicut aliis quoque decretae sunt, sine aliqua dubitatione praestare; ut utilitas reipub. grato animo compleatur, quae emolumentorum commoditatibus adjuvatur. Decet enim cogitare de militis transactione, qui pro generali quiete finalibus locis noscitur insudare, et quasi a quadam porta provinciae gentiles introitus probatur excludere. In procinctu semper erit, qui barbaros prohibere contendit: quia solus metus cohibet quos fides promissa non retinet.

EPISTOLA VI. AGAPITO VIRO ILLUSTRI PATRICIO THEODORICUS REX. Legatus eligitur in Orientem mittendus.

 Deliberationis nostrae consilium virorum prudentium 69.0547B| requirit obsequium, ut utilitatis publicae ratio sapientium ministerio compleatur. Et ideo illustris magnitudo tua, Deo auxiliante, cognoscat legationem nos ad Orientem deliberasse transmittere: cui te idoneum judicantes, jussis praesentibus evocamus, ut et tibi de aestimatione nostra crescat ornatus, et nostris jussionibus per te procuretur effectus. Sed licet omnis legatio virum sapientem requirat, cui provinciarum utilitas totiusque regni status committitur vindicandus [ ed. Ac., judicandus]; nunc tamen necesse est prudentissimum eligere, qui possit contra subtilissimos disputare, et in conventu doctorum sic agere, ne susceptam causam tot erudita possint ingenia superare. Magna ars est contra artifices loqui, et apud illos aliquid agere qui se putant omnia praevidere. Laetare igitur tanto judicio, quando ante 69.0547C| suscipis electionis donum quam tuum probare potuisses ingenium.

EPISTOLA VII. SUNAE [ ed. SURAE] VIRO COMITI THEODORICUS REX. Praecipit ut in fabricam murorum colligat quadratos marmorum passim dirutos et neglectos.

 Sine usu jacere non decet, quod potest ad decorem 69.0548A| crescere civitatis: quia non est sapientiae profutura contemnere. Et ideo illustris magnificentia tua marmorum quadratos qui passim diruti negliguntur, quibus hoc opus videtur injunctum, in fabricam murorum faciat deputari; ut redeat in decorem publicum prisca constructio, et ornent aliquid saxa jacentia post ruinas. Ita tamen ut metalla ipsa de locis publicis corruisse, apud te manifesta ratione doceatur: quia sicut nolumus ornatum Urbis cujusquam praesumptione temeraria violari, ita privatis compendiis calumniam detestamur inferri.

EPISTOLA VIII. SEVERO VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODORICUS REX. Mille quingenti solidi per Montanarium mittuntur, ut illos provincialibus dispendium per exercitum passis distribuat.

 69.0548B| Quis melius ad aequitatis jura deligitur quam qui sacerdotio decoratur, qui amore justitiae personaliter nesciat judicare, et diligens cunctos in commune, locum non relinquat invidiae? Proinde aptam considerantes vestris meritis actionem, significamus nos per Montanarium sanctitati vestrae mille quingentos solidos destinasse, quos provincialibus, prout quemque praesenti anno, exercitu nostro transeunte, dispendium pertulisse cognoveris, habita laesionis aestimatione, distribuas; ut nullus a nostra munificentia reddatur alienus, quem sua damna gravaverunt. Nolumus enim sub confusione largiri, quod decet sub ratione distribui: ne quod necessario nos transmisisse constat afflictis, superfluo tribuatur illaesis.

EPISTOLA IX. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Decernit ut Sabinus auriga supra solidum menstruum, alterum, ne mendicare cogatur, accipiat. 69.0548C|

 Inclinari precibus nostra novit humanitas, nec pro affectu pietatis fines potest justitiae custodire. Benigni quippe principis est, ad clementiae commodum, transilire terminos aequitatum: quando sola est misericordia, cui omnes virtutes cedere honorabiliter 69.0549A| non recusant. Dudum siquidem aestimatis meritis, Sabino aurigae unum solidum dari menstruum feceramus. Nunc autem (quoniam Histrio [ in mss. leg. Ystrio. Acc., Istorio] honesta nos supplicatione permovit, asserens ut qui laetitiae publicae minister existit, mendicitate tristissima non debeat ingravari) praesenti jussione decernimus ut alterum solidum per mensem supra memoratus equorum moderator accipiat, quod publicis debeat rationibus imputari. Gaudemus quoties expensarum paginae his titulis onerantur: quia magnum nobis est commodum, quando nonnulla pauperibus in qualibet conversatione largimur.

EPISTOLA X. SPECIOSO VIRO DEVOTO COMITIACO THEODORICUS REX. Contractus ab Agapita factus, dum fuit a marito separata, rescinditur, et quidquid bonorum alienum in dominium transtulerat, quamprimum restituatur, jubet Theodoricus. 69.0549B|

 Propositum regale est, gravatis per injuriam subvenire, ut coercitio pravi justitiam faciat plus amari. Nec dissimulari potest, salva communione qua vivitur, ut sollicitatores publicos 27 habeat genialis tori reverenda societas, et illud humani generis procreabile sacramentum scelerata temeritate profanetur. Agapitae igitur spectabilis feminae supplicatione commoti (quae ab universis [ Jur., forte a perversis] tentatum asserit suum secretum, ut etiam promitterent de nece mariti, a quo juste potius mererentur exstingui) praesenti jussione decernimus, ut a tempore quo jugalem copulam animo vitiata dereliquit, 69.0549C| omni contractu, qui levitatis errore firmus esse non potest, legum ratione cassato, quidquid a retentatoribus constiterit possideri, sine ulla facias dilatione restitui: ne scelerati ad illusionem justitiae fraudum suarum valeant compendia vindicare. Nimis enim absurdum est ut quos poena meruit consumere, etiam lucrum sibi valeant vindicare.

EPISTOLA XI. PROVINO VIRO ILLUSTRI PATRICIO THEODORICUS REX. Laudat conjugalem affectum, et Provino praecipit ut casam Areciretinam ipsi ab Agapita ratione postposita collatam, Basilio ejus marito reddat.

 Inter caetera humani generis pondera conjugalis affectus curam sibi praecipuam vindicavit. Non immerito, quia in honore esse meretur, unde reparatio 69.0549D| posteritatis acquiritur. Omne facinus auctores solos 69.0550A| insequitur. Error matris transit ad filios; et novo infelicitatis eventu, fit dedecus proprium, scelus alienum. Ideo enim jura vel divina vel publica nexum conjugii tanta cautela praecipiunt custodiri, ut crimen sit magnum conscientiae, alienos affectus in reverentiam non habere. Basilius siquidem vir spectabilis datis precibus intimavit, Agapitam conjugem suam de propriis penatibus a quibusdam vitio sollicitationis abductam (dum sexus ille femineus ad mutabilitatis vitia patet); quod etiam oblata nobis supra memoratae conjugis suae petitione firmavit: adjiciens eam, cum in sacrosanctae ecclesiae septa refugisset, ignorante marito, magnitudini tuae casam Areciretinam ratione postposita contulisse. Unde nunc resipiscens, deplorat ingestam sibimet gravissimam nuditatem, 69.0550B| factum suum ipsa condemnans; quippe ut pauper diviti, casto lubrica, prudenti viro donaret insipiens. Nunc abjicite lucra, quae honestam non videntur commendare personam: quia illud vos potius decet acquirere, quod et famam vestram possit augere. Hinc etiam prius praecepta dederamus, et nunc iterata jussione repetimus, ut suprascriptam rem sine aliqua dubitatione reddatis. Alienatio enim rerum solidum desiderat habere judicium. Et certe in his versata rebus, firmum docetur perdidisse consilium. Quid enim facere potuit probum, quae nullis culpis exstantibus reliquit maritum?

EPISTOLA XII. COMITI SILIQUATARIORUM, ET PORTUS CURAS AGENTI THEODORICUS REX. Praecipit ne sinat ad exteras provincias laridum transmitti, sed in Italia ad usus proprios servetur. 69.0550C|

 Si desideriis nostris commercia peregrina famulantur, si prolato auro acquiritur externa devotio; quanto magis suis bonis abundare debet Italia, cum nulla in parendo probetur sentire detrimenta! Et ideo speciem laridi nullatenus jubemus ad peregrina transmitti, sed in usus nostros propitia Divinitate servetur: ne quod in nostris partibus conficitur, noxia negligentia deesse videatur. Cavete itaque ne culpis quamvis parva praebeatur occasio, scientes periculum gravissimum fore, si studeatis vel leviter injussa committere. In qualitate est, non in quantitate peccatum; mensuram siquidem non quaerit injuria. Imperium, si in parvo contemnitur, in omni 69.0550D| parte violatur.

EPISTOLA XIII. FRUINARITH [ ed., FRUINAIL] SAIONI THEODORICUS REX. Imperat ut Venantio Ulpiani nomine diem dicat, cui debitor publicus in quadringentis solidis fidejussionis se vinculo tradiderat. 69.0551A|

 Commovemur quidem pietatis studio querela supplicum, sed ea maxime quae versatur in dispendiis innocentium; ut quibus non fuerint in exigendo compendia, gravem subeant in reddendo jacturam. Quod nostri temporis 28 manifestum est non decere justitiam, ut alterius despectus alterum gravet, et reatus sit innoxiis de contemptibus alienis. Ulpianus siquidem flebili petitione suggessit, administrationis suae tempore debitorem publicum in quadringentis solidis Venantio postulanti fidejussionis se vinculo 69.0551B| tradidisse. Quo sponsionem suam praesumptione truculentium rusticorum despiciente complere, supplicem memoratus solidorum numerus oneravit. Ideoque praedictum Venantium, quem frequenter multorum scelerum pulsat invidia, notum solummodo querelis assiduis, in praesenti negotio decernimus conveniri; ut legaliter convictus, ea quae promisisse suggeritur, sine aliqua mora tergiversationis adimpleat. Quia melius semper legum pondere pressa curatur audacia; et dum metus talibus imponitur, peccandi licentia non praebetur.

EPISTOLA XIV. SYMMACHO PATRICIO THEODORICUS REX. Exponit crimen cujusdam Romuli, qui in patrem suum Martinum manus violentas injecisse dicebatur; et in illum, si modo reus fuerit, animadvertere pietatis esse genus indicat. 69.0551C|

 Quis possit accusare jam reliqua, si pietatis nomina probantur esse crudelia? Negligitur levis reatus, cum tragoedia criminis magna tonuerit [ v. c. Forn., tenuerit]; nec aliquis nititur, quod parvum est vindicare, si delicta summa respiciantur evadere. Inimicum trucem ratio ipsa professionis ostendit, iratum plerumque poteris invenire collegam; inobedientem vero filium declinare poenas non permittit 69.0552A| humanitas. Ubi est illa naturae vis, quae amplexu copulae destinatur ad posteros? Ferarum catuli sequuntur parentes; a cespite suo virgulta non discrepant; propago vitis propriae servit origini, et discrepat homo a suo fusus initio? Quid dicamus illa beneficia quae vel extraneam possunt obligare personam? Nutriuntur a parvulis, ipsis laboratur, ipsis divitiae conquiruntur; et cum sibi unusquisque credat abundare quod possidet, cum a patribus adhuc quaeritur, pro altera potius aetate peccatur. Proh dolor! Non merebimur [ ed., moerebimus] eorum affectum, pro quibus subire non recusamus exitium [ mss., exitum]? Maria ipsa saevis tempestatibus excitata genitoris cura non refugit, ut peregrinis mercibus acquirat quod propriae soboli derelinquat. Aves 69.0552B| ipsae, quarum vita semper in escis est, naturam suam extranea sorde non maculant. Ciconia, redeuntis anni jugiter nuntiatrix, ejiciens tristitiam hiemis, laetitiam verni temporis introducens, magnum pietatis tradit exemplum. Nam cum parentes eorum pennas senio coquente laxaverint, nec ad proprios cibos quaerendos idonei potuerint inveniri, plumis suis genitorum membra frigida refoventes, escis corpora lassa reficiunt; et donec in pristinum vigorem ala grandaeva redierit, pia vicissitudine juvenes reddunt, quod a parentibus parvuli susceperunt. Et ideo non immerito longa vita servantur, qui pietatis officia non relinquunt. Perdicibus etiam mos est ova perdita per alterius matris damna sarcire; ut adoptione alienae sobolis incommoda suae reparent orbitatis; 69.0552C| sed mox ut nati fiduciam habere coeperint ambulandi, ad campos exeunt cum nutrice; qui ut fuerint materna voce commoniti, ovorum suorum potius genitricem petunt, quamvis ab aliis, furtivis fetibus, educentur. Quid ergo homines facere debebunt, quando et hanc pietatem avibus inesse cognoscunt? Romulum itaque, qui facti sui acerbitate pollutus, nomen foedat Romanum, ad vestrum facite venire judicium; et si eum patri suo Martino manus injecisse constiterit, protinus legitimam sentiat ultionem. 69.0553A| Quia ideo elegimus mores vestros, quia crudelibus parcere non potestis: quando genus pietatis est in illos distringere qui contra naturae ordinem sceleratis se docentur actionibus miscuisse.

EPISTOLA XV. VENANTIO VIRO ILLUSTRI THEODORICUS REX. Confert illi comitivam domesticorum tum ob merita patris, qui laudatur plurimum, tum ob litterarum studia, quibus se totum dederat ipse Venantius.

 Providentiae nostrae ratio est, in tenera aetate merita futura tractare, et ex parentum virtutibus 29 prolis judicare successus: quia bona certa sunt, quae fidem ab exordio trahunt; dum origo nescit deficere, quae consuevit radicitus pullulare. Fertur etiam cursu perenni fontium vena vitalis; et hanc conditionem 69.0553B| sustinent cuncta manantia, ut sapor, qui concessus est origini (nisi per accidentia fuerit forte vitiatus), nesciat rivulis abnegari. Hinc est, quod te magnifici patris meritis aestimatum comitivae domesticorum vacantis honore provehimus; ut qui es clarus stemmate, splendeas dignitate. Quis enim in te [ ed., vitae], quamvis futura, tamen certa non teneat, dum gloriosi patris recolat officiosos labores? Qui prudentiae ratione flammatus, sic fuit ad repentina sollicitus, quasi per moram crederetur instructus. Praefecturam enim, sollicitudinum omnium nobilissimum pondus, quod vel solum fuisset expedire laudabile, juncta exercitus nostri cura disposuit; ut nec provinciis ordinatio deesset, nec exercitui se provida sollicitudo subtraheret. Superavit cuncta 69.0553C| infatigabilis et expedita prudentia, traxit mores barbaros ad quietem, in votum nostrum cuncta moderatus est, ut sic accipientibus satisfaceret, ne dantes locum querimoniis inveniret. Verum ut de plurimis pauca sufficiant, probavit de se tanta, ut eligeretur ejus inexplorata posteritas. Inter haec tamen generis ornamenta, quod maximum pulcherrimae nobilitatis indicium est, nec tuorum indiges suffragiis meritorum. Litterarum siquidem studia, quae cunctis honoribus suo sunt digna suffragio, sedulus perscrutator assequeris, addens claritati generis ingenium suaviter eloquentis. Incumbe ergo talibus studiis, ama quae in te remunerata cognoscis; ut nostra quoque judicia cum tuis provectibus tendas. Tantum enim a nobis exigis, quantum te bonis actibus imminere cognoscis.

EPISTOLA XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. Electio Venantii ad comitivam domesticorum vacantem indicatur senatui, tum patricius Liberius Venantii pater multis laudibus effertur. 69.0553D|

 Studii nostri est, Patres Conscripti, remunerationem recto conferre proposito, et bonae indolis viros ad instituta meliora fructu impensae benignitatis 69.0554A| accendere. Nutriunt enim praemiorum exempla virtutes, nec quisquam est qui non ad morum summa nitatur ascendere, quando irremuneratum non relinquitur quod conscientia teste laudatur. Hinc est quod illustrem Venantium, tam suis quam paternis meritis lucentem, comitivae domesticorum vacantis dignitate subveximus; ut natalium splendor insitus ornatior collatis redderetur honoribus. Retinetis enim, P. C., patricium Liberium et in adversitate nostra fuisse laudabilem; qui sic Odoacris integerrimis parebat obsequiis, ut nostra post fuerit dilectione [ ed., electione] dignissimus, contra quos multa fecisse videbatur inimicus. Non enim ad nos vilissima transfugae conditione [ mss., cognitione] migravit, nec proprii domini finxit odium, ut alterius sibi procuraret 69.0554B| affectum. Exspectavit integer divina judicia, nec passus est sibi regem quaerere, nisi rectorem primitus perdidisset. Unde sic factum est, ut ei libenter daremus praemium, quia nostrum fideliter juvit inimicum; qui casu patrocinante contrario tantum nobis reddebatur acceptus, quanto tunc cognosci poterat indevotus. Flexo jam pene domino nullis est terroribus inclinatus: sustinuit immobilis ruinam principis sui; nec novitas illum turbare potuit, quam [ ed., quem] etiam ferocitas gentilis expavit. Prudenter est secutus communes casus; ut cum divina judicia fixe sustineret, humanam gratiam commendatior inveniret. Probavimus hominis fidem: tristis ad jura nostra transivit, qui superatus animum convertit, non autem ut vinceretur, effecit. Cui mox ut praefecturae 69.0554C| praetorianae concessimus dignitatem, credita sibi tanta integritate disposuit, ut miraretur aliquis sic simpliciter devotum, quem tam calide [ mss., callide] noverat fuisse contrarium. Is igitur infatigabili cura, quod difficillimum virtutis est genus, sub generalitatis gratia publica videtur procurasse compendia: censum non addendo, sed conservando protendens; dum illa quae consueverant male dispergi, bene industria providente collegit. Sensimus auctas illationes, vos addita tributa nescistis. Ita utrumque sub admiratione perfectum est, ut et fiscus cresceret, et privata utilitas nulla damna perferret. Juvat nos referre quemadmodum in tertiarum [ Juret., thermarum,] deputatione, Gothorum Romanorumque et possessiones junxerit et animos. Nam cum se 69.0554D| homines soleant de vicinitate collidere, istis praediorum communio causam noscitur praestitisse concordiae. Sic enim contigit ut utraque natio, dum communiter vivit, ad unum velle convenerit. En factum novum et omnino laudabile, gratia dominorum de cespitis divisione conjuncta est: amicitiae populis per damna crevere; et ex parte agri defensor acquisitus est, ut substantiae securitas integra servaretur. 69.0555A| Una lex illos et aequabilis disciplina complectitur. Necesse est enim, ut inter eos suavis crescat affectus, qui servant jugiter terminos constitutos. Debet enim Romana respublica et memorato Liberio tranquillitatem suam, qui nationibus tam praeclaris tradidit studia charitatis. Perpendite, Patres Conscripti, si hanc sobolem irremuneratam relinquere debuimus, cujus auctorem tot eximia fecisse retinemus. Faveant superna dispositis; ut sicut nos virtutes collatis beneficiis invitamus, ita crevisse meritis honoratas conscientias approbemus.

30 EPISTOLA XVII. HONORATIS POSSESSORIBUS, DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS TRIDENTINAE CIVITATIS THEODORICUS REX. Declarat se exemisse Butilianum presbyterum a fiscalis calculi solutione, et vetat quominus id quod ei remisit ab aliis exigatur. 69.0555B|

 Munificentiam nostram nulli volumus exstare damnosam: ne quod alteri tribuitur, alterius dispendiis applicetur. Et ideo praesenti auctoritate cognoscite, pro sorte quam Butiliano presbytero nostra largitate contulimus, nullam [ forte nullum] debere persolvere fiscalis calculi functionem; sed in ea praestatione quanti se solidi comprehendunt, de tertiarum illationibus vobis noveritis esse relevandos. Nec inferri a quoquam volumus, quod alteri nostra humanitate remisimus: ne, quod dictu nefas est, benemeriti munus innocentis contingat esse dispendium.

EPISTOLA XVIII. GUDILAE EPISCOPO THEODORICUS REX. Remittitur ad episcopi curiam causa inter Sarcenates municipes et Ecclesiam, quam quidem vult ab ipso dirimi, si a Sarcenatibus steterit aequitas; sin autem, jubet ad comitatum principis instructa persona destinetur, quae adversariorum contentionibus finem tandem queat imponere: si demum dubia causa videbitur, ait episcopum ante controversiam justitiam potius cognoscere debere, quam a judicio victum abscedere. 69.0555C|

 Priscarum legum reverenda dictat auctoritas, ut nascendo curialis nullo modo possit ab originis suae muniis discrepare; nec in aliud reip. officium trahi, qui tali praeventus fuerit sorte nascendi. Quod si eos vel ad honores transire jura vetuerunt, quam videtur esse contrarium, curialem [ mss. et ed. Ac., curionem] reipub. amissa turpiter libertate servire, et usque ad conditionem pervenisse postremam, quam 69.0555D| vocavit antiquitas minorem Senatum (Vide infra lib. VI, for. 3; lib. IX, ep. 7)? Noverit itaque reverentia vestra, Sarsenates [ Brisson., Farcinates] municipes collegas suos asseruisse, Ecclesiam vestram irrationabiliter sibi velle defendere. Unde prudentia 69.0556A| [ ed., providentia] vestra, pro integritatis suae proposito, examinata veritate, discutiat quae veniunt in querelam; et si desideria petitorum veritate subsistunt, pro implendis muniis eos ad curiam suam remeare permittat. Si vero clero vestro creditis in eis aliquid rationabiliter suffragari, ad nostrum comitatum instructam personam modis omnibus destinate, quae adversariorum debeat intentionibus [ id est contentionibus] obviare. Quod si de negotii qualitate dubitatis, convenit sacerdotalibus institutis, ut ante controversiam justitiam magis ipse cognoscas, quam de judicio victus abscedas. Talem siquidem non oportet publice superari, quem amatorem aequitatis convenit inveniri.

EPISTOLA XIX. UNIVERSIS GOTHIS, ET ROMANIS, ET HIS QUI PORTUBUS VEL CLUSTRIS [ mss. CLAUSTRIS] PRAESUNT THEODORICUS REX. Jubet ut famuli qui Stephanum dominum trucidaverant et inhumatum projecerant, extremo plectantur supplicio. 69.0556B|

 Cuncta quidem jure detestamur scelera, et omne quod iniquum est, clemens exsecratur auditus; sed ea maxime quae, humani sanguinis effusione polluta, nostram contra se incitavere censuram. Quis enim ferat in domesticis praesidiis locum fuisse periculis, et ibi inventum dulcis vitae exitum, unde nasci debuerat defensionis auxilium? Et ideo praesenti jussione mandamus ut in famulos qui Stephanum dominum suum plectibili scelere trucidantes, inhumatam 69.0556C| quoque reverentiam ejus funeris abjecerunt, legum districtione resecetis; quatenus qui exemplis provocantur pessimis, poenis arceantur aspectis. Proh dolor! pietas in avibus invenitur, quae ab humana conditione deseritur. Vultur ipse, cui vita est cadaver alienum, tantae magnitudinis corpus nec exiguis alitibus probatur infestus [ alii, infestum], sed magis accipitrem, vitam plumigerum avium persequentem, alis caedit, ore dilaniat, totoque suo pondere periclitantibus nititur subvenire: et homines parcere nequeunt, cujus se genus esse cognoscunt! Ille non vult exstinguere quo poterat vesci: servi maluerunt occidere qui eos superstes consueverat enutrire. Fiat ergo pastus pii vulturis, qui necem potuit crudeliter desiderare pastoris. Tali potius sepulcro recipiatur, qui dominum reddidit insepultum.

EPISTOLA XX. VUILIGIS [ ed., UNILIGIS] SAJONI THEODORICUS REX. Decernit ut quas naves in urbe Ravenna frumentis fiscalibus oneratas invenerit, ad Liguriam inopia frugum laborantem, et in qua tunc erat rex, transmittat. 69.0556D|

 69.0557A| Omnes decet gratanter impendere, quod publicas vident utilitates posse respicere: 31 quando necesse est hoc membra sentire, quod corporis summa sentitur. Atque ideo praesenti decernimus jussione, ut quantas in Ravennati urbe sulcatorias potueris reperire, frumentis fiscalibus oneratas ad nos usque perducas; quatenus alimonia publica tali provisione relevata, necessitatem inopiae non debeat sustinere. Reddat Ravenna copiam Liguriae, quam ex ipsa consuevit accipere. Nam quae praesentiam nostram sustinet, multorum debet solatia reperire. Trahit enim observantium catervas comitatus noster; et dum ad beneficia praestanda curritur, necessario populis copia 69.0557B| postulatur.

EPISTOLA XXI. JOANNI APPARITORI THEODORICUS REX. Spei et Domitio paludes in Spoletino territorio ea rex concesserat conditione, ut si eorum opera exsiccaretur illuvies, liberata rura ipsis proficerent; sed cum Domitii vitio irritus foret labor incoeptus, mandat Joanni, ipsum conveniat, ut aut coeptam rem perficiat, aut Spei propriam cedat portionem.

 Grave nimis est ut fructu laboris sui fraudetur industrius; et cui debet pro sedulitate conferri praemium, dispendium patiatur injustum; in ea praesertim re, quae ad nostram respicit largitatem: ubi nihil debet licere negligentiae, ne videamur minus 69.0557C| profutura sanxisse. Dudum siquidem Spei et Domitio spectabilibus viris loca in Spoletino territorio, coenosis fluentibus inutiliter occupata, largitas nostra concesserat: ubi aquarum vasta profunditas terrenam gratiam in nullos usus profuturam ( ed., profuturos) absorbuerat. Jacebat tellus naufraga, palustri torpore confusa, et sub utroque jactata dispendio, nec aquarum puros liquores meruerat, et decus terrenae soliditatis amiserat. Hoc nos, quibus cordi est in melius cuncta mutare, supra memoratis talis conditione concessimus; ut si eorum opera vel labore turpis desiccaretur illuvies, ipsis liberata rura proficerent. Sed quantum actorum ( mss., auctorum) Spei loquitur ingesta petitio, Domitii viri spectabilis vitio, dum immemor jussionis tenaciter parcit expensis, ad initium revocatus est labor operantium, cum jam in 69.0557D| soli faciem paulatim mollities siccata duresceret, celatamque longa voracitate tellurem sol insuetus afflaret. Quod nos nequaquam negligi posse patiemur, ut bene coepta invida destruantur ignavia. Proinde devotio tua praefatum Domitium moderata exsecutione conveniat, ut aut coeptae rei sedulus operator immineat, aut si hoc sibi sumptuosum esse crediderit, propriam cedat supplicanti portionem. Oportet enim, ut si ipse opera postulata nequit efficere, 69.0558A| consortem beneficii, gloriam nostri temporis permittat implere.

EPISTOLA XXII. FESTO VIRO ILLUSTRI PATRICIO THEODORICUS REX. Praecipit ut Ecdicii filios ex Urbe ad patriam genitoris sepeliendi causa remeare jubeat.

 Aequum est ut commodet se regalis pietas fati vulnere sauciatis: quia erigi plus merentur, quos sortis suae adversa presserunt. Atque ideo magnificentiae tuae praesenti auctoritate declaramus, ut Ecdicii filios, quos in Urbe primitus residere censuimus, ad patriam cum genitoris sui funere, votivo quidem reditu, sed acerbo casu, remeare jubeatis: ne eorum desideriis abnegatis, vulnus geminetur afflictis; et, quod nefas dictu est, qui dolorum nubila nostra semper serenitate detergimus, nunc miseris pias lacrymas denegare 69.0558B| videamur. Insatiabilis quippe fletus est, qui humandis non sinitur corporibus interesse: dum semper se reum judicat, qui cineribus justa non praestat. Priamus quanto pretio sepeliendum Hectorem redemit? Rogavit furentem, supplicavit armato, vitamque suam exponere maluit, ut cadaveri debita non negaret. Et quoniam in his personis mutua sunt officia pietatis, iniquum est filium genitori gratuito non impendere, quod patrem magnis talentis constitit effecisse.

EPISTOLA XXIII. AMPELIO, DESPOTIO ET THEODULO VIRIS SENATORIBUS THEODORICUS REX. Figulinae a rege ipsis conceduntur, et regia protectio contra improbos et dolosos promittitur. 69.0558C|

 Decet nostri temporis disciplinam, ut qui publicis utilitatibus serviunt, superfluis oneribus non graventur. Nec dignum est ut cujusquam laedat invidia nostris moribus ordinata. Quapropter figulinis Regia vobis auctoritate concessis operam navanter impendite; nec vereamini ad alias vos actiones posse traduci, a quibus injuncta praesentia vix credimus explicari. Cessabit ergo circa vos improborum nefanda praesumptio, et obscuris dolis effectum nostra tollit auctoritas. Incassum enim odit, cui se principalis clementia objecerit.

EPISTOLA XXIV. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. Dicit se provincialium judicum relatione ad praefectum praetorio directa comperisse, sic primae vectigalium illationis tempus elapsum, ut nihil aut parum a senatoriis domibus constet illatum; atque ideo tenues oppressos, quos decuerat sublevari. Quare 32 monet senatum, sic omnia aequabiliter ordinet, ut quidquid unaquaeque domus senatoria profitetur, destinatis procuratoribus per provincias trina illatione persolvat.

 Constat senatum populis vivendi regulam praestitisse. Nam quod ornat nomen Romanum, a vobis legitur institutum. Ad hoc Patres in illo principio nominati, 69.0559A| ut quasi filiorum per vos possit vita componi. Vos enim devotionem provinciis, vos privatis jura decrevistis, et ad omnes justitiae partes subditos parere libenter docuistis. Et ideo non decet inde signum resultationis exire, unde exemplum potuit exsultationis [ Gr. et Cuj. moderationis] effulgere. Quod nostra clementia, cui cordi est rerum omnium tenere mensuram, in vestram notitiam credidit perferendum: ne magis ignorantia nutriatur excessus, sub quorum conscientia error non potest esse perpetuus. Igitur provincialium [ mss. et ed. Ac. provinciarum] judicum relatione, ad magnificum virum praefectum praetorii directa, comperimus, sic primae transmissionis tempus exemptum, ut nihil aut parum a senatoriis domibus constet illatum: allegantes per hanc difficultatem tenues deprimi, quos magis decuerat 69.0559B| sublevari. Fiet enim ut exactorum nimietas, dum a potentibus contemnitur, in tenues conversa grassetur, et ille potius solvat aliena, qui est devotus ad propria: praeterea multo acerbiora jungentes, quod pro sua quisque voluntate aliquid exigentibus dignetur objicere. Quae tamen omnia detrimenta curialibus dicuntur infligi; ut qui in usus publicos fuerant nostra provisione reparati [ Ed. Ac., reperti] contumacibus distrahantur injuriis. Atque ideo, P. C., qui parem nobiscum reipub. debetis adnisum, sic aequabiliter ordinate, ut quidquid unaquaeque domus senatoria profitetur, destinatis procuratoribus per provincias trina illatione persolvat. Aut certe, quod in locum beneficii solebatis expetere, arcae vicarianae sedis, si id diligitis, universa complete, ne necesse 69.0559C| sit curiali per multiplicem et inefficacem conventionis laborem in exiguis vestris illationibus sua potius damna suscipere; eveniatque detestabilis casus, ut qui functionem propriam vix poterat sustinere devotus, alienis oneribus prematur infirmus. Quod nos, salva civilitate, dissimulare non possumus; ut sine acerbitate belli rebus suis exuantur oppressi, et illi magis pereant qui reipub. parere festinant. Hoc etiam nos edictali programmate in cunctorum noveritis provincialium notitiam pertulisse, ut libere prorumpat in publicum, qui se alienae functionis pondere novit oppressum: relaturi a nobis justitiae fructum, qui fessis novimus dare praesidium.

EPISTOLA XXV. Sive EDICTUM THEODORICI REGIS. Conqueritur rex possessores sive curiales esse oppressos, eo quod indictam sibi summam non solvissent primates: deinde si quisquam hac de causa gravatum se senserit, jubet ut ad regem querelas deferat. 69.0559D|

 Quamvis sit querula vox doloris, nec se contineant imminuti, et laesus animus vociferatione pascatur, tamen liberior sermo promitur, qui [ edit., si] nostra auctoritate laxatur. Detestamur enim miseros premi, commovemur et non querentium malis, velociusque ad nos pervenit quod dissimulatio patientis abscondit. Merito, quando cunctorum nos respiciunt laesiones; dum illud pietati nostrae perire credimus, quod 69.0560A| per mediocrium damna sentimus. Nuper itaque provincialium judicum relatione comperimus domos aliquas praepotentium suas non implere per ordinem functiones. Hinc fieri, ut dum illationis quantitas procurari quaeritur, a tenuibus summa potior exigatur. Superbia deinde conductorum canonicos solidos non ordine traditos, sed sub iniquo pondere imminentibus fuisse projectos, nec universam siliquam, quam reddere consueverant, solemniter intulisse. Proinde factum est ut curiales, quibus nos volumus esse prospectum, imminentium sollicitudine coacti, gravia damna sentirent, et, si dici fas est, cum alienis debitis sub truculentis compulsoribus [ ed. Niv. et Gen., compulsionibus) urgerentur, possessionum quoque suarum amissione privati sunt. Quod scelus ut debeat amputari, ad reverentissimum quoque senatum 69.0560B| praecepta transmisimus, et nunc edictali programmate definimus, ut quisquis possessorum sive curialium gravatum se senserit in aliena calculi functione, ad nostrae serenitatis audientiam venire deproperet: sciturus, nobis priores excessus omnino displicuisse, cum viderit profutura succedere. Patuit ergo vobis arbitrium justi principis, quamvis multis semper declaretur indiciis. Nunc autem sub silentio patientiam doloris obducite, aut sub justitia iter vocis aperite. Jam in vobis erit hujus summa consilii, quibus adjacet eligere, quod vobis prospicitis expedire.

EPISTOLA XXVI. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Vetat quominus Apuliae et Calabriae negotiatores graventur imposterum, debitasque iis qui has principis jussiones infregerint, multas imponit. Tum sequitur edictum de aurariis. 69.0560C|

 Nullius compendiis delectamur injustis, nec ad animum nostrae pietatis perveniunt quae probitatis gratia deseruntur. Respublica siquidem jure semper aequitatis augetur; et cum temperantia diligitur, velociter profutura succedunt. Atque ideo illustrem magnificentiam tuam, negotiatorum Apuliae sive Calabriae supplicatione permoti, duximus instruendam; ut frumenta, quae per supradictos negotiatores publico comparantur, non iterum ab eisdem interpretii nomine solidorum quantitas exigatur. Nam si coemptam speciem expensis publicis necessariam non habetis, ab officio vestro suscepta modiatio [ ed. Niv. 69.0560D| et Gam., moderatio] fideliter distrahatur: eventum rei ratio fiscalis habitura est, quae injuste videtur imposuisse quod respuit. Nimis enim iniquum est, ut ille patiatur dispendium, qui imperium fecit alienum. Pari conditione censentes de sextario quoque, quem negotiator ejus provinciae videtur inferre: ne quis audeat damnata semper pretia protervus exigere. Et ut validius retundamus excessus, poenam triginta librarum auri sedis vestrae 33 praefectis imponimus, si quis contra haec saluberrima constituta ausu temerario venire tentaverit. Officium vero decem librarum auri dispendio se noverit esse feriendum, si inhibitas 69.0561A| praesumpserit exsequi jussiones. In illa quoque parte fessis clementia nostra se porrigit, ut si pensionem hujus tituli Siliquatario praestat, monopolium quoque negotiator exerceat. Si vero siliquatarius hunc titulum negotiatoribus judicat [ ed., indicat] abrogandum, nullam ab eis exigat pensionem, quia satis absurdum est, ut affligatur damnis, qui commoda non habet actionis. In aurariis denique priscus ordo servetur, et ad eos tantum functio ipsa respiciat, quos huic titulo servire voluit antiquitatis auctoritas. Quapropter beneficia nostra erga negotiatores, qui nostris titulis necessarii comprobantur, omnimodis facite custodiri: ne genus hominum, quod vivit lucris, ad necem possit pervenire dispendiis.

EPISTOLA XXVII. UNIVERSIS JUDAEIS GENUAE CONSISTENTIBUS THEODORICUS REX. Permittit quidem illis synagogam reficere, non vero ampliare, dummodo tamen tricennalis non obstet praescriptio. 69.0561B|

 Sicut exorati justum cupimus praebere consensum, ita per nostra beneficia fraudes fieri legibus non amamus; in ea parte praecipue in qua divinae reverentiae credimus interesse. Ne ergo insultare videantur elati, Divinitatis gratia destituti; quapropter tegumen tantum vetustis parietibus superimponere synagogae vestrae, praesenti vos auctoritate censemus, petitionibus vestris eatenus licentiam commodantes, quatenus constituta divalia permiserunt. Nec aliquid ornatus fas sit adjicere, vel in ampliandis aedibus evagari. Et noveritis vos severitatem minime diffugere 69.0561C| veteris sanctionis, si rebus non abstineatis illicitis. In ipsis vero parietibus cooperiendis vel fingendis [ Ed., reficiendis], tantum licentiam damus, si vobis tricennalis non potest obesse praescriptio. Quid appetitis, quae refugere deberetis? Damus siquidem permissum, sed errantium votum laudabiliter improbamus. Religionem imperare non possumus, quia nemo cogitur ut credat invitus.

EPISTOLA XXVIII. STEPHANO VIRO SENATORI, COMITI PRIMI ORDINIS ET EXPRINCIPI NOSTRI OFFICII, THEODORICUS REX. Laudatur Stephanus, et confertur ei dignitas spectabilitatis seu comitivae primi ordinis, nec non et privilegia quaedam praeclara.

 Tribuenda est justis laboribus compensatio praemiorum, 69.0562A| quia exprobrata militia creditur quae irremunerata transitur. Athletam populis palma designat esse victorem. Sudores bellicos civica corona testatur. Exspectant etiam equos praemia sua; et tanta justitiae vis est, ut nec illis tardius detur laboris pretium, qui sentire non poterant denegatum. Quod si ita est, dignum est hoc homini reddere, qui per honesta cognoscitur obsequia placuisse. Per tot enim actionum lubricos casus fixum tenuisti militiae probatae vestigium; et quod raro in serviente provenit, permutatio judicum nunquam circa te variavit affectum. Nec erat in te alieni judicii quisquam invidus, cum etiam decessorum suorum ordinationibus redderetur adversus. Placere siquidem meruisti cunctis, cum semper diligenda custodis, silentium in 69.0562B| secretis, in actionibus efficaciam, in observationis labore frequentiam; et quod rarum continentiae bonum crebra hominum vitia fecerunt, cum multis praeberes officia, nulli tuam operam venditabas. Voca bulum principis nulla sorde maculasti, servans dignitatem nominis exercitatione virtutis. Hinc est quod spectabilitatis honorem, quem militiae sudore detersis justa deputavit antiquitas, praesenti tibi auctoritate conferimus; ut laboris tui tandem finitas excubias, remuneratione comitivae primi ordinis, jam securus intelligas. Et quia gratiam principis dignitas nuda non asserit, nec beneficium dici potest quod nulla utilitate sentitur: privilegia tibi quoque, quae tribui scholae tuae exprincipibus divalia constituta voluerunt, simili munificentia condonamus. Nec quidquam in his debes metuere, quae forsitan novella 69.0562C| usurpatione tentantur. Ab omni ergo damno oneribusque sordidis juste munivit antiquum. Sed quanquam praesenti remuneratione tibi digna solvamus, futuris tamen votis spem maximam pollicemur. Sed quoniam angusta sunt beneficia, quae non etiam de futuris aliquid pollicentur, aderit providentia principalis; ut quos dignos favore nostro credimus, eos quoque majori honore cumulemus. Verum quia celari non decet regium bonum, impetrata praesentia ad provincialis judicis facito notitiam pervenire, quatenus spectabilitatem tuam decoratam nostro testimonio, universitatis corda cognoscant, tibique ut pote militiae 34 munere persoluto, cultus competens pro nostrorum temporum laude servetur.

EPISTOLA XXIX. ADILAE VIRO SENATORI, COMITI THEODORICUS REX. Imperat ut tueatur praedia et homines Mediolanensis Ecclesiae intra Siciliam constitutos; vult tamen ut causis publicis et privatis contra eos propositis quamprimum respondeant. 69.0563A|

 Quamvis nullos velimus gravamen aliquod sustinere, quos videtur pietas nostra protegere (quia regnantis est gloria, subjectorum otiosa tranquillitas), tamen specialiter Ecclesias ab omni injuria reddi cupimus alienas; quibus dum aequabilia praestantur, misericordia Divinitatis acquiritur. Et ideo beatissimi viri Eustorgii episcopi sanctae Mediolanensis Ecclesiae petitione permoti, praesentibus te affatibus admonemus, ut praediis vel hominibus [ ed. Niv. et Ga., honoribus] illius Ecclesiae intra Siciliam constitutis, 69.0563B| tuitionem studeas salva civilitate praestare; nec a quoquam cujuslibet nationis homine contra fas patiaris opprimi, quos decet Divinitatis intuitu sublevari. Ita tamen, ut causis publicis et privatis, quae contra eos rationabiliter proponuntur, respondere non differant: quia sicut nolumus eos ab aliquo praegravari; ita exceptos a tramite justitiae non patimur inveniri.

EPISTOLA XXX. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Eximitur ab illatione tributorum unus ex negotiatoribus Mediolanensis Ecclesiae, qui pauperum servitio deputandus erat; quae gratia Ravennati Ecclesiae antea concessa fuerat.

 69.0563C| Non praejudicat juri publico personalis exceptio, quia beneficialem esse principem licet, nec intra regulas constituti potest munificentia regalis arctari. Ira levia coerceatur gravissimis institutis; impatiens ambitio jure refrenetur: clementia non habet legem; nec debet sub angustis terminis benigna sequi quam [ ed., quem] decet sine fine laudari. Defensores itaque sacrosanctae Mediolanensis Ecclesiae pro expensis pauperum, quae sub lucri exaggeratione funduntur, unum sibi ex negotiatoribus urbis suae desiderant oportere praestari: qui emptoris functus officio, exceptis negotiationis oneribus debeat implere quod suscipit. Haec enim nos et Ravennati Ecclesiae commemorant, motos rationabili allegatione, tribuisse: quod pietatis exemplum, ad suum quoque commodum 69.0563D| supplicant transferendum. Ideo illustris et praecelsa magnificentia tua (salva in aliis negotiationibus commoditate publica, quae ab universo corpore consuevit inferri) unum eis, quem sibi visi fuerint eligere, deputabit; qui ita commercium negotiationis exerceat, quatenus nec monopolii nec siliquatici, nec aurariae aliquid pensionis impendat, vel quodlibet gravamen ex permissa nundinatione sustineat. Cur enim illud tardemus annuere, unde nulla possumus damna sentire?

EPISTOLA XXXI. DROMONARIIS THEODORICUS REX. Insinuat se comiti sacrarum largitionum praecepisse ut in Hostiliensi loco dromonarii constituantur, quibus fiscalem pecuniam attribuit pro excursibus cum veredariis per alveum Padimore solito faciendis. 69.0564A|

 Publicis debent utilitatibus insudare qui nomen dedere militiae. Quid enim agat homo, si professo desit obsequio, ut nec commoda privata reperiat, nec gloriam strenuitatis acquirat? Et ideo comiti sacrarum largitionum nostra praecepit auctoritas, ut in Hostiliensi loco constitui debeatis; quatenus fiscali humanitate recreati, excursus cum veredariis per alveum Padi more solito faciatis, ut diviso labore equis publicis debeat subveniri, quando cursus vester non atteritur, qui per vias liquidas expeditur. Non 69.0564B| enim vobis nimio labore claudicare contingit, qui manibus ambulatis. Vehiculum vestrum non sentit injuriam, nec defectum patitur, quod unda potius currente portatur.

EPISTOLA XXXII. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. Decernit ut ad paludem Decennonii, quam patricius Decius exsiccandam postulabat, duo senatores mittantur, qui spatium paludis fixis adnotatum terminis, juris ipsius Decii faciant.

 Grata nobis est, Patres Conscripti, circa utilitates publicas impensa devotio: quia dum civium laudabiles animos comprobamus, locum justis beneficiis reperimus. Quid est enim tam senatorium, quam si 69.0564C| utilitatibus publicis impendat affectum, ut possit prodesse patriae, cui natus est? Vir itaque magnificus atque patricius Decius, glorioso circa rempub. amore devinctus, ultro postulavit voto mirabili, quod vix potuisset sub consilio nostrae pietatis imponi. Paludem Decennonii, in hostis modum vicina vastantem, fovearum ore patefacto promisit absorbere: illam famosam saeculi vastitatem, quam sub diuturnitate licentiae quondam mare paludestre possedit [ ms. Rem. et. ed. Ac., consedit], cultisque locis inimicum superfundens unda 35 diluvium, terrenam gratiam silvestri pariter horrore confudit: nihil utile nutriens, sub liquore spoliatum fructibus est solum, postquam obnoxium coepit esse paludibus. Et ideo miramur priscae confidentiae virum, ut quod diu virtus 69.0564D| publica refugit, manus privata susceperit. Hunc ergo audacem laborem aggressurum se laudabili perfectione pollicitus est; ut pereunte damnoso gurgite, quae fuerant amissa, ulterius non perirent. Unde nostrae super hac parte serenitatis postulat jussiones, ut auctoritate publica subeat opus eximium, quod erit cunctis viantibus profuturum. Sed nos, P. C., quibus cordi est bonum desiderium juvare auxiliaribus constitutis, praesentibus decretis annuimus, ut ad loca ipsa Decennonii duos ex vestro corpore dirigatis, 69.0565A| quibus arbitrantibus, quantum spatii restagnatis ( Ed. Ac., negatis] incursibus paludestris illuvies occupavit, fixis terminis adnotetur; ut cum ad perfectionem promissam pervenerit, liberatori suo reddita terra proficiat; nec quisquam inde aliquid praesumat attingere, quod tandiu invadentibus aquis non potuit vindicare.

EPISTOLA XXXIII. DECIO VIRO ILLUSTRI, PATRICIO, THEODORICUS REX. Concedit Decio paludis Decennonii dominium; tum decernit, ut si quis hunc laborem una cum eo subeundum delegerit, habita operis aestimatione, habeat juris proprii spatia pro parte quam susceperit.

 Justitiae ratio est, ut laudabile desiderium sequatur prosperitas jussionum; et quod bona voluntate suscipitur, 69.0565B| regalibus quoque ordinationibus impleatur. Vobis itaque desideria justa poscentibus, praesenti auctoritate concedimus, ut stagnis Decennonii paludibusque siccatis, sine fisco possideas in solum rura revocata; nec ullam metuas liberatis rebus exhibere culturam, quas sub generalitatis testimonio absolvimus. Hinc etiam ad amplissimum senatum praecepta transmisimus, ut definito nunc spatio ad tuum pulchre transeat dominium, quod est a foedis gurgitibus vindicatum. Aequum est enim ut unicuique proficiat labor suus; et sicut expendendo cognoscit incommoda, ita rebus perfectis consequatur augmenta. Illud etiam, qui studio reipub. semper invigilamus, aspeximus; ut si quis hunc laborem juncta tecum societate subire delegerit, habita operis aestimatione, 69.0565C| habeat juris proprii spatia pro parte quam suscipit: ut nec solus immensis oneribus praegraveris, et animosius peragatur, quod sub collegii adjuvatione suscipitur. Ita fiet ut et, quae rebus maximis est amica, molesta careatur invidia. Quapropter gloriosis desideriis gratanter ( ed., navanter) insiste, ne opinioni tuae grave sit in assumptis conatibus marcuisse. Intuere quippe omnium ora, atque oculos in te esse conversos; respice serenitatis nostrae suspensa judicia ad effectum operis instituti. Quanta vales animositate festina, ut dignus tanta re emersisse judiceris, qui jam nunc omnium admiratione laudaris.

EPISTOLA XXXIV. ARTEMIDORO PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. Statuit ut pecunia fabricis Romanis deputata, nec expensa, sed subtracta, resumatur, et moenibus reficiendis applicetur. Celatores hujus pecuniae plectendos quidem fatetur, ipsis tamen clementer indulget. 69.0565D|

 Gaudemus in te nostra floruisse judicia; laetamur 69.0566A| dignum praesulem te Romanis arcibus exstitisse, qui generosis animis amicum fraudibus non passus es velare secretum: ne vos aut delicta complices facerent, aut securitas ad majora potius incitaret. Atque ideo universa pecunia, quae fuerat fabricis deputata Romanis, et nunc magnitudinis tuae discussione constitit abjuratam [ mss., adjuratam; alii, abdicatam], cum nec reddita suo tempore, nec docetur expensa, sine aliqua dilatione resumatur, et vobis ordinantibus iterum Romanis moenibus applicetur. Nefas est enim ut in alios usus transeant quae sibi subtracta non immerito Roma suspirat. Deberemus itaque celatores deputatae pecuniae immodica poena per cellere, qui in tali causa nostram munificentiam fraudaverunt. Sed adfuit moderatrix, semper quae nobis 69.0566B| est juncta, clementia, ne indecore facta plectamus graviter incitante justitia. Sufficiat nobis cupiditatem non implesse, quod voluit. Nec major potest provenire vindicta, quando velut propria videtur perdere, qui se suppressa turpiter judicaverat [ ed., vindicaverat] possidere.

EPISTOLA XXXV. TANCILAE VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Admonet ut perquirat statuam aeneam de civitate Comensi furto ereptam, promittens centum aureos et qui furta prodiderit.

 Acerbum nimis est nostris temporibus antiquorum facta decrescere, qui ornatum urbium quotidie desideramus augere. Quocirca praesentibus te jussionibus admonemus, ut de Comensi civitate aeneam statuam, 69.0566C| quae periisse suggeritur, omni animositate perquiras: spondens etiam centum aureos, si quis haec sacrilega prodere furta maluerit; quatenus promissio nostrae serenitatis trepidos ad spem confessionis invitet, quod etiam ad te destinata edicta proloquuntur. Sed cum haec tamen jussa promulgaveris, si adhuc facinus secreta velaverint, post diem venerabilem locorum artifices facias congregari: a quibus sub terrore perquire quo ministro fuerit perpetratum. Ab imperitis enim harum rerum statuae facilis eversio non fuisset, nisi eam tentasset movere loco magistra praesumptio.

36 EPISTOLA XXXVI. SIVE EDICTUM THEODORICI REGIS. Promittit rex centum aureos et criminis indulgentiam ei qui furtum statuae aeneae sponte retexerit. Tum minitatur mortem ei qui celaverit culpam, et alieno indicio detectus fuerit. 69.0566D|

 Quamvis ad proditionem sceleris relaxata nimis poena sufficiat, nec parvum sit munus audaciae supplicii declinasse terrorem, addimus tamen praemium, 69.0567A| quod habere innocentia solet: non quia commissa placuerunt, sed delectat nos munificos esse in amore vindictae. Quapropter praesentis edicti unusquisque auctoritate cognoscat, centum se aureos largitate nostra promereri, si prodat qui statuam de Comensi civitate rapuerit; et de suo facto (quod maxime nocens requirit) indulgentiam se noverit habiturum. Damus in aeneo compendio aureum munus; et metalla, quae invenire possumus pretiosiora, largimur: illud potius hac liberalitate redimentes, ne transeat in usum, quod constat esse prohibitum. Quis ergo tanta stultitiae caecitate damnetur, ut dubitet erumpere, quando et securitatem reperit, et praemium confessionis acquirit? Si quis autem dissimulandum forte crediderit, eumque aliquo veritatis indicio serenitas 69.0567B| nostra detexerit, ultimo se noverit discrimine rapiendum. Indignum est enim ut qui respuunt indulgentiam nostram, detectis postea suffragetur humanitas.

EPISTOLA XXXVII. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Concedit rex Spoletinis civibus ad exhibitionem thermarum supra consuetudinem, aliam millenam.

 Provectum [ ed., Proventum] regni nostri benignitas debet aemulari, ut tantum humanitas relaxet dona quantum respub. suscepit augmenta. Non enim aliter laudatum modum possumus custodire, nisi ad considerationem rerum nostrum debeamus excitare propositum. Inter tot enim quotidie, Deo propitiante, successus, tenacitatis esset vitium angusta largitate 69.0567C| contentum. Atque ideo illustris magnificentia tua praesenti auctoritate cognoscat, Spoletinis civibus ad exhibitionem thermarum [ Accur., tertiarum] supra consuetudinem, aliam millenam esse deputandam. Cupimus enim libenter impendere quae ad salubritatem civium novimus pertinere: quia laudes sunt nostrorum temporum, celebrata gaudia populorum.

EPISTOLA XXXVIII. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Prohibet ne Sipontini negotiatores hostium depopulatione vastati, per juge biennium ob solutionem fisci, et ob ea quae mutuo acceperant vexentur.

 Opes nostras cupimus thesauro pietatis augeri: exsecrantes commoda, quae nobis vexatorum fuerint calamitatibus acquisita. Molesta est illatio nostrae 69.0567D| clementiae, quae defletur, quia quidquid sub laetitia penditur, accipientis laudibus applicatur. Urbis itaque Sipontinae negotiatores hostium se asserunt depopulatione vastatos. Et quia egentium levamina nostras potius divitias aestimamus, illustris magnificentia tua per hoc juge biennium nuncupatos nulla faciat coemptione [ ed. Ac., commotione] vexari. Sed quoniam lapsos nihil relevasse proficit, si onus aliud 69.0568A| solutionis accedit: qui memoratis negotiatoribus noscuntur mutuasse pecuniam, celsitudo tua faciat admoneri ne in hoc biennii spatio quidquam de credita summa aestiment postulandum, quatenus sub induciis supradictis et datam possint reparare pecuniam, et aliquatenus debitorum valeat respirare substantia. Quid enim proficit creditorem se urgere, quando incassum nititur nudatos exigere? Quibus magis prospicimus, si ad mutuata sustinendo pervenire faciamus.

EPISTOLA XXXIX. ALOISIO ARCHITECTO THEODORICUS REX. Significat rex se cupere Aponum fontem, cujus varias virtutes graphice describit, refici. Quod ut prospere succedat, jubet antiquam illic aedificiorum soliditatem innovari, palatium quoque longa senectute quassatum reparari. 69.0568B|

 Si audita veterum miracula ad laudem nostrae clementiae volumus continere (quoniam augmenta regalis gloriae sunt, cum sub nobis nulla decrescunt), quo studio convenit reparari quod et nostris oculis frequenter constat offerri? Delectat enim salutiferi Aponi meminisse potentiam, ut intelligas quo desiderio cupimus reficere, quod de memoria nostra nescit exire. Caeruleum fontem vidimus in formam dolii concavis hiatibus aestuantem, et fornaces anhelantium aquarum circumducto tereti labio ( ms. Aud., tentilabio. Ed. Niv. et Gam., tentilatio], naturae probabili dispositione coronatas; quae licet, more calidae, nebulosos vapores exhalent, hanc tamen jucundam perspicuitatem aspectibus humanis aperiunt, ut 69.0568C| quivis hominum illam gratiam desideret contingere, etiam cum non ignoret ardere. Ore plenissimo, in sphaerae similitudine, supra terminos suos aquarum dorsa turgescunt. Unde latex tanta quiete defluit, tanta quasi stabilitate decurrit; ut eum non putes crescere, nisi quia inde aliquid rauco murmure sentis exire. 37 Veniunt aquae per algentes meatus tali fervore succensae, ut post recurva spatia, quae arte facta sunt longiora, calores sint maximos redditurae [ ed., in calores maxime sunt rediturae]. O magistri mirandum semper ingenium, ut naturae furentis ardores ita ad utilitatem humani corporis temperaret, ut quod in origine dare poterat mortem, doctissime moderatum et delectationem tribueret et salutem! Juvat 69.0568D| videre secretum, latices vapores igneos exhalantes, amicum undis indesinenter ardorem, et calorem venire decursu rivi, unde usualiter solebat exstingui. Merito dicunt philosophi elementa sibi mutuis complexibus illigari, et mirabili conjungi foederatione, quae inter se contraria intelliguntur varietate pugnare. Ecce madentem substantiam vapores producere constat ignitos, qui mox ad thermarum aedificia decora pervenerunt, illis a cautibus unda descendens, et 69.0569A| aera sua qualitate succendit, et tactu fit habilis, cum recepta fuerit in lavacris: unde non tantum deliciosa voluptas acquiritur, quantum blanda medicina confertur. Scilicet sine tormento cura, sine horrore remedia, sanitas impunita, balnea contra diversos dolores corporis attributa. Quae ideo Aponum Graeca lingua beneficialis nominavit antiquitas; ut causam tanti remedii aeger cognosceret, cum de tali nomine dubium non haberet. Sed inter alia loci ipsius bona, illud quoque stupendum esse didicimus, quod una fluentorum natura diversis ministeriis videatur accommoda. Nam protinus saxo suscipiente collisa inhalat primae cellulae sudatoriam qualitatem; deinde in solum mitigata descendens, minaci ardore deposito, suavi temperatione mollescit; mox in vicinum producta, cum aliqua dilatione 69.0569B| torpuerit, multo blandius intepescit; postremo ipso quoque tepore derelicto, in piscinam Neronianam frigida tantum efficitur, quantum prius ferbuisse sentitur. Non immerito auctoris sui participans nomen, collega est cum viriditate gemmarum; ut ipsa quoque vitrei elementi colore perspicua, quasdam trementes undas quieta commoveat. Sed ut ipsum quoque lavacrum mundius redderetur, stupenda quadam continentiae disciplina, in undam, qua viri recreantur, si mulier descendat, incenditur: propterea quod et ipsis altera exhibitio decora collata est; scilicet, ne ardentium aquarum fecundissimum locum non crederent habuisse, unde plurima largiretur, si uterque sexus uno munere communiter uteretur. Haec perennitas aquarum intelligendi praestat indicium, 69.0569C| per igneas terrae venas occultis meatibus influentem deintus, in auras erumpere excocti fontis irriguam puritatem. Nam si naturae fuisset illud incendium, sine interitu substantiae non fuisset amissum [ ed. Ac. et For., admissum]. Sed aquae materia sensibilis, sicut peregrinum contraxit ignem, sic iterum nativum facile repicit [ ed. Ac., repetit] algorem. Praestat et aliud adjutorii genus vis illa medicabilis; nam juxta caput fontis scintillosi quemdam sibi meatum provida natura formavit. Hinc desuper sella composita, quae humanis necessitatibus in absidis speciem perforatur, aegros suscipit interno humore defluentes: ubi dum fessi nimio languore consederint, vaporis illius delectatione recreati, et lassa viscera reficiunt, et humores noxia infusione largatos 69.0569D| [ ed. Niv. et Gam., laxatos], vitali ariditate constringunt; ut quasi aliquo desiderabili cibo refecti, valentiores queant protinus inveniri. Sic medicabili substantiae venit a sulphure, quod calet; a salsedine, quod desiccat. Talia posteris non tradere, hoc est 69.0570A| graviter in longa aetate peccare. Quapropter antiqua illic aedificiorum soliditas innovetur, ut sive in thermis, sive in cuniculis fuerit aliquid reparandum, te debeat imminente reconstrui. Virgulta quoque noxia importunitate nascentia, evulsis cespitibus auferantur: ne radicum quidam capilli paulatim turgentes, fabricarum visceribus inserantur, et more vipereo prolem sibi fecunditate contraria nutriant, unde se compago casura disrumpat. Palatium quoque longa senectute quassatum reparatione assidua corrobora. Spatium quod inter aedem publicam, et caput igniti fontis interjacet, silvestri asperitate depurga. Rideat florenti gramine facies decora campestris, quae etiam ardentis aquae fertilitate laetatur; miroque modo dum proxime salem generet sterilem, nutriat pariter et 69.0570B| virores. Sed non his tantum beneficiis Antenorea terra fecunda est; infert et alia, quae multo grandius obstupescas. Corda illa (ut ita dixerim) montium, in vicem secretarii, negotia contentiosa distinguunt. Nam si quis forte pecus furatum pilis nativis solito more spoliare praesumpserit, undis ardentibus frequenter immersum, necesse est ut antea decoquat quam emundare praevaleat. O vere secretarium jure reverendum, quando in his aquis non solum sensum, sed etiam verum constat esse judicium; et quod humana nequit altercatione dissolvi, fontium datum est aequitate definiri. Loquitur illic tacita natura, dum judicat, et sententiam quodammodo dicit, quae perfidiam negantis excludit. Sed quis ista conservare negligat, quamvis plurima tenacitate sordescat? Siquidem ornat 69.0570C| regnum, quod fuerit singulariter toto orbe nominatum. Et ideo pecunia, quae tibi data est, si opus non poterit implere susceptum, quantum adhuc expendendum esse credideris, missis nobis brevibus, indicabis: quia non gravamur expendere, ut tanta videamur ruris amoena [ ms. Rem., ruris moenia] custodire.

38 EPISTOLA XL. BOETIO PATRICIO THEODORICUS REX. Dicit regem Francorum citharoedum magnis precibus expetiisse. Rogat Boetium musicae peritum, ut eum eligat. Multa de musicae laude, tonis, modis, etc., disserit.

 Cum rex Francorum, convivii nostri fama pellectus, a nobis citharoedum magnis precibus expetiisset, sola ratione complendum esse promisimus, quod te eruditionis musicae peritum esse noveramus. Adjacet 69.0570D| enim vobis doctum eligere, qui disciplinam ipsam in arduo collocatam potuistis attingere. Quid enim illa praestantius, quae coeli machinam sonora dulcedine, et naturae convenientiam ubique dispersam virtutis suae gratia comprehendit? Quidquid enim in 69.0571A| conceptum alicujus modificationis existit, ab harmoniae continentia non recedit. Per hanc competenter cogitamus, pulchre loquimur, convenienter movemur; quae quoties ad aures nostras disciplinae suae lege pervenerit, imperat cantum, mutat animos: artifex auditus, et operosa delectatio. Haec cum de secreto naturae, tanquam sensuum regina, tropis suis ornata processerit, reliquae cogitationes exsiliunt, omniaque facit ejici, ut ipsam solummodo delectet audiri. Tristitiam noxiam jucundat, tumidos furores attenuat, cruentam saevitiam efficit blandam, excitat ignaviam soporantemque languorem [ ms. Aud. et D., Gr. et Cuj., ignavia soporantem humorem; Ms. Rem., saporat languorem], vigilantibus reddit saluberrimam quietem, vitiatam [ ms. Aud., humatam] turpi 69.0571B| amore ad honestum studium revocat castitatem, sanat mentis taedium bonis cogitationibus semper adversum, perniciosa odia convertit ad auxiliatricem gratiam; et quod beatum genus curationis est, per dulcissimas voluptates expellit animi passiones. Incorpoream animam corporaliter mulcet, et solo auditu ad quod vult deducit: quam tenere non praevalet verbo tacito manibus clamat, sine ore loquitur, et per insensibilium obsequium praevalet sensuum exercere dominatum. Hoc totum inter homines quinque tonis agitur, qui singuli provinciarum ubi reperti sunt nominibus vocitantur. Miseratio quippe divina localiter sparsit gratiam, dum omnia sua valde fecit esse laudanda. Dorius pudicitiae largitor, et castitatis effector est. Phrygius pugnas excitat, et votum furoris 69.0571C| inflammat. Aeolius animi tempestates tranquiltat, somnumque jam placatis attribuit. Jastius intellectum obtusis acuit, et terreno desiderio gravatis coelestium appetentiam bonorum operator indulget. Lydius contra nimias curas animaeque taedia repertus, remissione reparat, et oblectatione corroborat. Haec ad solutiones corruptibile saeculum flectens, honestum remedium turpe fecit esse commentum. Hic vero numerus quinarius trina divisione consistit. Omnis enim tonus habet summum, et imum; haec autem dicuntur ad medium. Et quoniam sine se esse non possunt, quae alterna sibi vicissitudine referuntur, utiliter inventum est, artificialem musicam, id est auctorum operationibus diversis organis exquisitam, modis quindecim contineri. His rebus aliquid 69.0571D| majus adjiciens humana solertia, terris quamdam harmoniam doctissima inquisitione collegit, quae diapason nominatur, ex omnibus scilicet congregata; ut virtutes, quas universum melos habere potuisset, haec adunatio mirabilis contineret. Hinc Orpheus mutis animalibus efficaciter imperavit, vagosque greges contemptis pascuis ad audiendi epulas potius invitavit. Illo cantante amaverunt siccas Tritones terras; Galatea lusit in solidis; deseruerunt ursi amabiles silvas; leones domestica tandem canneta reliquerunt; juxta praedonem suum praeda gaudebat. In unum conventum contraria vota collecta sunt, et fidem dicente lyra, omnia sibi adversa crediderunt. Amphion quoque 69.0572A| Dircaeus, canendo chordis, Thebanos muros dicitur condidisse; ut cum homines labore marcidos ad studium perfectionis erigeret, saxa ipsa crederentur relictis rupibus advenisse. Musaeum etiam et artis Orphei filium, et naturae, Maronis praepotens lingua concelebrat: dicens apud inferos in summa beatitudine constitutum, quod per Elysios campos felices animas septem chordarum pulsibus amoenabat, significans summo praemio perfrui, cui disciplinae hujus contigerit suavitatibus epulari. Sed haec omnia humano studio per manualem musicam videntur effecta. Naturalis autem rhythmus animatae voci cognoscitur attributus: qui tunc pulchre melos custodit, si apte taceat, congruenter loquatur, et per accentus viam musicis pedibus composita voce gradiatur. 69.0572B| Inventa est quoque ad permovendos animos oratorum fortis ac suavis oratio, ut criminosis irascantur judices, misereantur errantibus; et quidquid potest eloquens efficere, ad hujus disciplinae non est dubium pertinere gloriam. Poetis etiam, Terentiano testante, duo primum metra principalia sunt attributa, id est, Heroicum et Iambicum: unum quod erigeret, alterum quod placaret. Ex quibus ad oblectandum animos audientium diversa progenita sunt. Et ut in organis toni, ita in humana voce varias animi affectiones gravida metra pepererunt. Sirenas in miraculum cantasse curiosa prodit antiquitas; et quamvis navigantes fluctus abduceret, carbasa ventus inflaret, eligebant suaviter decepti scopulos incurrere, ne tantam paterentur dulcedinem praeterire. 69.0572C| Quibus solus Ithacus evasit, qui nautis sollicitatorem protinus obstruxit auditum contra noxiam dulcedinem. Cogitavit vir prudentissimus felicissimam surditatem, et quam vincere intelligendo non poterat, melius non advertendo superabat. Se vero soliditati arboris constrictis nexibus illigavit, ut et famosos cantus liberis auribus probare potuisset, et pericula dulcisonae vocis unda rapiente vinctus evaderet. Verum ut et nos talia exemplo sapientis Ithaci transeamus, loquamur de illo lapso e coelo Psalterio, quod vir toto orbe cantabilis ita modulatum pro animae sospitate composuit, ut his hymnis et mentis vulnera sanarentur, et Divinitatis singularis gratia conquiratur. En quod saeculum miretur et credat: pepulit Davidica lyra diabolum; sonus spiritibus imperavit; 69.0572D| et canente cithara ter rex in libertatem rediit, quem internus inimicus turpiter possidebat. Nam licet hujus delectationis organa multa fuerint exquisita, nihil tamen efficacius est inventum ad permovendos animos, quam concavae 39 citharae blanda resultatio. Hinc etiam appellatam existimamus chordam, quad facile corda moveat. Ubi tanta vocum collecta est sub diversitate concordia, ut vicina chorda pulsata alteram faciat sponte contremiscere, quam nullum contigit attigisse. Tanta enim vis est convenientiae, ut rem insensualem sponte se movere faciat, quia ejus sociam constat agitatam. Hinc diversae veniunt sine lingua voces; hinc variis 69.0573A| sonis efficitur quidam suavissimus chorus, illa acuta nimia tensione, ista gravis aliqua laxitate, haec media tergo blandissime temperato; ut homines se ad tantam perducere non praevaleant unitatem, in quantam ad socialem convenientiam ratione carentia pervenerunt. Ibi enim quidquid excellenter, quidquid ponderatim, quidquid rauce, quidquid purissime, aliasque distantias sonat, quasi in unum ornatum constat esse collectum. Et ut diadema oculis varia luce gemmarum, sic cithara diversitate soni blanditur auditui. Musarum tela loquax, stamina verbosa, fila canentia, in quibus arguto plectro texitur, quod dulciter audiatur. Hanc igitur ad imitationem variae testudinis Mercurius dicitur invenisse, quam tanta utillima procurantem astronomi inter stellas requirendam 69.0573B| esse putaverunt: persuadentes coelestem esse musicam, quando lyrae formam comprehendere potuerunt inter sidera collocatam. Harmonia vero coeli humano sermone idonee non potest explicari, quam ratio tantum animo dedit, sed auribus natura non prodidit. Dicunt enim debere credi, ut beatitudo coelestis illius oblectationibus perfruatur, quae nec fine deficit, nec aliqua intermissione marcescit. In ipso quippe intellectu habitare referunt superna, ipsis deliciis coelestia perfrui, et talibus contemplationibus inhaerentia beatis jugiter delectationibus contineri. Bene quidem arbitrati, si causam coelestis beatitudinis non in sonis, sed in Creatore posuissent: ubi veraciter sine fine gaudium est, sine aliquo taedio manens semper aeternitas; et inspectio sola Divinitatis 69.0573C| efficit, ut beatius esse nil possit. Haec veraciter perennitatem praestat, haec jucunditates accumulat; et sicut praeter ipsam creatura non exstat, ita sine ipsa incommutabilem laetitiam habere non praevalet. Sed quoniam nobis facta est voluptuosa digressio (quia semper gratum est de doctrina colloqui cum peritis), citharoedum, quem a nobis diximus postulatum, sapientia vestra eligat praesenti tempore meliorem: facturus aliquid Orphei, cum dulci sono gentilium fera corda domuerit. Et quantae nobis gratiae fuerint actae, tantae vobis ex nostra aequabili compensatione referentur: qui et imperio nostro paretis, et quod vos clarificare possit, efficitis.

EPISTOLA XLI. LUDUIN REGI FRANCORUM THEODORICUS REX. Gratulatur Clodovaeo de victoria reportata ex Alamannis; tum suadet clementiam erga illos qui Italiae finibus exterriti celabantur; tandem monet se binos legatos cum citharoedo expetito in Galliam misisse. 69.0573D|

 69.0574A| Gloriosa quidem vestrae virtutis affinitate gratulamur, quod gentem Francorum prisca aetate residem, feliciter in nova praelia concitastis, et Alamannicos populos, causis fortioribus inclinatos, victrici dextera subdidistis. Sed quoniam semper in auctoribus perfidiae resecabilis videtur excessus (quia et primariorum plectibilis culpa omnium debet esse vindicta), motus vestros in fessas reliquias temperate: quia jure gratiae merentur evadere, quos ad parentum vestrorum defensionem respicitis confugisse. Estote illis remissi [ mss., remissus], qui nostris finibus celantur exterriti [ Gr. Cuj. et Forn., externi]. 69.0574B| Memorabilis triumphus est, Alamannum acerrimum sic expavisse, ut tibi eum cogas de vitae munere supplicare. Sufficiat illum regem cum gentis suae superbia cecidisse; sufficiat innumerabilem nationem partim ferro, partim servitio subjugatam. Nam si cum reliquis confligis, adhuc cunctos superasse non crederis. In talibus causis accipe frequenter expertum. Illa mihi feliciter bella provenerunt, quae moderato fine peracta sunt. Is enim vincit assidue, qui novit omnia temperare, dum jucunda prosperitas illis potius blanditur, qui austeritate nimia non rigescunt. Cede itaque suaviter genio nostro, quod sibi gentilitas communi remittere consuevit exemplo. Sic enim fit, ut et meis petitionibus satisfecisse videamini, nec sitis solliciti ex illa parte, 69.0574C| quam ad nos cognoscitis pertinere. Quocirca salutantes honore et affectione, qua dignum est, illum et illum legatos nostros ad excellentiam vestram consueta charitate direximus; per quos et sospitatis vestrae indicium, et speratae petitionis consequamur effectum. Quaedam vero, quae ad nos pro vestris utilitatibus pervenerunt, per harum portitores verbo vobis insinuanda commisimus; ut cautiores effecti, optata possitis victoria constanter expleri. Vestra siquidem salus, nostra gloria est; et toties regnum Italiae proficere judicamus, quoties de vobis laeta cognoscimus. Citharoedum etiam arte sua doctum pariter destinavimus expetitum, qui ore manibusque consona voce cantando, gloriam vestrae potestatis oblectet. Quem ideo fore credimus gratum, quia ad 69.0574D| vos eum judicastis magnopere dirigendum.

LIBER TERTIUS. 40 EPISTOLA PRIMA. ALARICO REGI VISIGOTHORUM THEODORICUS REX. Monet, ne in multitudine parentum confidat, nec bellum regi Francorum indicat, donec legatos ad illum dirigat, qui litem inter eos motam dirimant; et hanc ob rem ei mittit legatos, qui etiam Gundibadum et alios reges conveniant. 69.0575A|

 Quamvis fortitudini vestrae confidentiam tribuat parentum vestrorum innumerabilis multitudo, quamvis Attilam potentem reminiscamini Visigothorum viribus inclinatum: tamen quia populorum ferocia corda longa pace mollescunt, cavete subito in aleam mittere quos constat tantis temporibus exercitia non habere. Terribilis est hominibus conflictus, si non sit assiduus; et nisi usu praesumatur, concertandi subito fiducia non habetur. Absit ut vobis aliquid indignatio 69.0575B| caeca surripiat. Moderatio provida est, quae gentes servat. Furor autem instantia plerumque praecipitat, et tunc utile solum est ad arma concurrere, cum locum apud adversarium justitia non potest invenire. Quapropter sustinete, donec ad Francorum regem legatos nostros dirigere debeamus, ut litem vestram amicorum debeant amputare judicia. Inter duos enim nobis affinitate conjunctos non optamus aliquid tale fieri, unde unum minorem contingat forsitan inveniri. Non vos parentum fusus sanguis inflammat, non graviter urit occupata provincia, adhuc de verbis parva contentio est: facillime transigitis, si non per arma vestros animos irritetis. Objiciamus, quamvis cognato, cum nostris conjuratis eximias gentes. Justitia, quae reges efficit fortiores, cito convertit 69.0575C| animos, qui contra se tales sentit armatos. Et ideo salutationis honorificentiam praelocuti, legatos nostros illum et illum ad vos credimus esse dirigendos: qui vobis et mandata nostra sufficienter insinuent, et usque ad fratrem nostrum Gundibadum, vel alios reges, cum vestra voluntate deproperent: ne videamini eorum immissione laborare, qui maligne gaudent alieno certamine. Avertant enim divina, ut supra vos iniquitas illa praevaleat. Commune malum, vestrum judicamus inimicum. Nam ille me jure sustinebit adversum, qui vobis nititur esse contrarius.

EPISTOLA II. GUNDIBADO REGI BURGUNDIONUM THEODORICUS REX. Suadet Gundibado, legatis ad eum missis, concordiam Alaricum inter et Clodovaeum restituat.

 69.0575D| Grave malum est inter charas [ alii, curas] regiasque personas, voluntates sibimet videre contrarias, et dissimulando spectare, ut de uno aliquid dolendum possit emergere. Non sine invidia nostra geritur, si nobis patientibus affinium clade dimicetur. Habetis omnes per me pignora magnae gratiae: non est unus ab alio segregatus; si quid in 41 vobis delinquitis, meo graviter dolore peccatis. Nostrum est, 69.0576A| regios juvenes objecta ratione moderari: quia illud in nobis [ alii, in vobis] vere sentiunt displicere, qui dum male cupiunt, audaciam suae voluntatis retinere non possunt. Vereantur senes, quamvis sint florida aetate ferventes. Sciant nos adversarios esse contrarietatibus suis, et illud velle persequi, ne ab utrisque possit excedi. Decet enim nos aspera verba dicere, ne affines nostri ad extremum debeant pervenire. Et ideo illum et illum legatos ad fraternitatem tuam credimus destinandos, ut, si filio nostro Alarico visum fuerit, ad regem Francorum cum conjuratis nobis gentibus dirigere debeamus: quatenus causa quae inter eos vertitur, amicis mediis rationabiliter abscidatur. Convenit enim tales tantosque reges non inter se lamentabiles rixas quaerere, ut de 69.0576B| suis et nos possint casibus sauciare. Quapropter fraternitas vestra, adhibito mecum studio, eorum nitatur reparare concordiam: quia nemo potest credere sine nostro voto illos ad haec praelia pervenisse, nisi omnino clareat, ne ad conflictum veniant, nostra potius esse certamina. Aliqua vero a praesentium gerulis litterarum sermone vobis commisimus intimanda; ut sic prudentia vestra cuncta componat, quemadmodum consuevit, Deo juvante, perficere, unde solet diligentissime cogitare.

EPISTOLA III. HERULORUM, GUARNORUM, THORINGORUM REGIBUS THEODORICUS REX. Hortatur ut mittant legatos una cum suis et Gundibadi ad Clodovaeum; ut aut expeditionem in Visigothos cohibeat, et leges gentium quaerat: aut omnium passurum se incursus sciat. 69.0576C|

 Superbiam Divinitati semper exosam persequi debet generalitatis assensus. Nam qui vult opinabilem gentem voluntaria iniquitate subvertere, non disponit caeteris justa servare. Pessima consuetudo est despicere veritatem. Credit sibi omnia cedere, si elatum contigerit in abominabili certamine superare. Et ideo vos, quos conscientiae virtus erigit, et consideratio detestabilis praesumptionis accendit, legatos vestros, una cum meis et fratris nostri Gundibadi regis, ad Francorum regem Luduin [ ed., Ludovicum] destinate; ut aut se de Visigothorum conflictu considerata aequitate suspendat, et leges gentium quaerat: aut omnium patiatur incursum, qui tantorum arbitrium judicat esse temnendum. Quid quaerit 69.0576D| ultra, cui offertur absoluta justitia? Dicam plane quod sentio: qui sine lege vult agere, cunctorum disponit regna quassare. Sed melius est, ut inter initia perniciosa reprimatur assumptio; ut sine labore perficiatur omnium, quod certamen esse poterat singulorum. Recolite namque Eurici [ ed., Henrici] senioris affectum, quantis vos juvit semper muneribus, quoties a vobis proximarum gentium imminentia 69.0577A| bella suspendit. Reddite filio ejus gratiam, quam tamen [ ed., tantum] agnoscitis vestris utilitatibus, attributam. Nam si tanto regno aliquid praevaluerit, vos aggredi sine dubitatione praesumet. Quapropter excellentiam vestram epistolari sermone salutantes, per legatos nostros illum et illum praesentium portitores, verbo vobis aliqua dicenda commisimus; ut vos, qui nostrum sequimini, Deo juvante, dispositum, unus complectatur assensus; et foris hoc agatis, ne in vestris provinciis dimicare possitis.

EPISTOLA IV. LUDUIN REGI FRANCORUM THEODORICUS REX. Hortatur ne bellum adversus Alaricum paret, donec eorum controversia mediis amicis dirimatur; et minatur a se et ab amicis arma movenda in eum qui haec monita contempserit. Quapropter ad utrumque legatos mittit. 69.0577B|

 Adeo inter reges affinitatis jura, divina coalescere voluerunt, ut per eorum placabilem animum proveniat quies optata populorum. Hoc enim sacrum est, quod nulla permittitur commotione violari. Nam quibus obsidibus habeatur fides, si non credatur affectibus? Sociantur proximitate domini, ut nationes divisae simili debeant voluntate gloriari, et quasi per alveos quosdam concordiae adunata se possint gentium vota conjungere. Quae cum ita sint, miramur animos vestros sic causis mediocribus excitatos, ut cum filio nostro Alarico rege durissimum velitis subire conflictum; ut multi, qui vos metuunt, de vestra concertatione laetentur. Ambo estis summarum gentium reges, ambo aetate florentes. Non leviter regna 69.0577C| vestra quassatis, si data partibus libertate confligitis. Virtus vestra patriae non fiat inopinata calamitas, quia grandis invidia est regum, in causis levibus gravis ruina populorum. Dicam libere, dicam affectuose quod sentio: impatiens sensus est ad primam legationem protinus arma commovere. A parentibus, quod quaeritur, electis judicibus expetatur. Nam inter tales viros et illos [ ms. R., illis] gratum est dare, quos medios volueritis efficere. Quid de nobis vos ipsi aestimare poteritis, si nos intentiones vestras reliquisse cognoscitis? Absit ille conflictus, ubi unus ex vobis deleri poterit inclinatus. Abjicite ferrum, qui in meum pugnare vultis opprobrium. Jure patris vobis interminor et amantis. Ille nos, et amicos nostros patietur adversos, qui talia monita (quod non 69.0577D| opinamur) crediderit esse temnenda. Quapropter ad excellentiam vestram illum et illum legatos nostros magnopere credidimus dirigendos: per quos etiam ad fratrem vestrum, filium nostrum, regem Alaricum scripta nostra direximus, ut nullatenus inter vos scandala seminet aliena malignitas; sed in pace perseverantes, quae sunt inter vos, mediis amicis, placabiliter finire debeatis. Per eos etiam et verbo vobis aliqua dicenda mandavimus; ut gentes quae sub parentibus vestris longa pace floruerunt, subita non debeant concussione vastari. Illi enim credere debetis, quem vestris utilitatibus arridere cognoscitis: quoniam qui vult alium in praecipites casus mittere, eum certum est fideliter non monere.

42 EPISTOLA V. IMPORTUNO VIRO ILLUSTRI, PATRICIO, THEODORICUS REX. Laudatur cum patre et patruo Importunus, et ei ob praeclara merita patriciatus insignia conferuntur. 69.0578A|

 Si te aut nobilitas sola decoraret, aut meritorum tantum laude polleres, conferendas forsitan dignitates dilatione probabili libraremus: ne magna vilescerent cum simul omnia funderentur. Nunc autem cum te universa facto agmine comitentur, nec desit uni quod praedicatur in pluribus, convenit justitiae nostrae ut cum tu copiosa bona protuleris, uberrime te repleat munificentia principalis. Non enim crescendi vobis hic ordo, qui multis est: paulatim provehi, mediocris probatur esse virtutis; dum morosius agnoscitur quod sub levitate praeparatur [ ed. Ac., praestatur]. 69.0578B| Saltu quodam se tendit vestra prosperitas, solaque perfectio a vobis quaeritur, cum vobiscum multa nascantur. Elaboratae sunt enim longa aetate vestri generis dignitates, quae notissimo quodam habitaculo lares in vestra posuere familia. Nam, ut prisca saecula transeamus, quae affatim viros sunt visa perferre praecipuos, gemino radias patris ac patrui decore conspicuus; qui non solum ornamentum familiae suae, sed ipsi decus senatui praestitere: modernis saeculis moribus ornabantur antiquis; bonitate praediti, constantia gloriosi, in amicitia proni, ad odia sumenda difficiles. Ita, quod maximum felicitatis genus est, cum multae probarentur esse potentiae, invidiam illos persequentium contigit non habere. Pendebant quinimo circa eos anxia vota civitatis, crescens supra privatos 69.0578C| publicus amor eorum. Senatus animum eorum sequebatur, turba propositum. Et necesse erat Romam velle quod cuncti videbantur optare; miroque prosperitatis eventu firmum circa eos custodiebat arbitrium voluntas vaga populorum; quod inter caeteras dignitates munus judicamus esse praecipuum. Nam si paucorum amor juste jam gloria est, tantae civitatis affectus quod potest habere praeconium? Proinde sicut omnia ingrata videntur obscura, sic generaliter dilecta praeclara sunt. Tot igitur parentum laude decoratus, tot etiam morum luce conspicuus, sume post consulares fasces emeritos, patriciatus insignia, tuarum munus plenarium dignitatum; et cani honoris infulis adultam cinge caesariem, qui meritorum laude aetatis praejudicia superasti. Cur enim tardo evenirent praemia 69.0578D| cui tot generis suffragabantur exempla? Eligitur quippe in te nascendi laus, vivendi gloria; et cum multa trahas ab antiquis, meruisti placere de propriis. Ab ipso quippe vitae principio, quod inter adulantium greges rarum solet esse, nobilibus studuisti fidem virtutibus exhibere. Atque ideo instituti tui firma vestigium, ut qui primaevus gloriam consecutus es, florentibus annis gloriosis honoribus augearis. Inspice denique quanta tuorum laude praecipua decoreris. Culpae genus est non te fecisse quod summum est. De maturitate quippe tua multo debent venire meliora, qui in aetate tenera te novimus fecisse praedicanda. Confidimus enim nec tui generis institutum, nec nostrum circa te errare posse judicium.

EPISTOLA VI. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. Multis laudibus senatum Romanum aeque ac Importunum extollit, quem ad patriciatus dignitatem evexerat, senatuique plurimum commendat. 69.0579A|

 Gratum quidem nobis est, Patres Conscripti, personas novas ad honorum celsa producere [ mss., perducere]. Delectat peregrini germinis viros gremio libertatis inserere, ut variis frondescat senatus aula virtutibus. Ornat enim talis multitudo conventum, et laetam reddit faciem publicam honorata frequentia. Sed multo nobis probatur acceptius, quoties dignitatibus reddimus, qui de ipsa curiae claritate nascuntur, quia non sunt de vobis examina nostra sollicita dum praejudicata bona transfunditis, qui merita cum luce 69.0579B| praestatis. Origo ipsa jam gloria est, laus nobilitati connascitur. Idem vobis est dignitatis quod vitae principium. Senatus enim honor amplissimus vobiscum gignitur, ad quem vix maturis aetatibus pervenitur. Haec licet de vobis omnibus veraciter judicemus, ut ordinis genium complectatur gratia senatorum, maxime serenitatis nostrae luminibus Deciorum sanguis irradiat: qui tot annis continuis simul splendet claritate virtutis; et quamvis rara sit gloria, non agnoscitur in tam longo stemmate variata. Saeculis suis producit nobilis vena primarios: nescit inde aliquid nasci mediocre, tot probati quot geniti; et, quod difficile provenit, electa frequentia. En pullulat ex uno germine quadrifarium decus, honor civium, gloria generis, augmentum senatus; qui quamvis fulgeant 69.0579C| communione meritorum, invenies tamen quem possis laudare de propriis. Respicite certe juvenem per formae gratiam mentis pulchritudine plus placentem. Refert facie sanguinis decus, proditur animi natura per vultum, et serenitate corporis nubila quoque mentis abstergit. Verum haec naturae bona litterarum decoravit insignibus: ut cote magistrarum artium detersis mentis penetralibus plus luceret. In libris veterum Decios cognovit antiquos, nobilemque progeniem gloriosae mortis beneficio viventem. Felicissimus profecto studiorum labor, cui priscorum carmen contigit discere per parentes, et de avita laude primordia teneri pectoris erudire. Libet referre quam magno tunc spectaculo totius scholae in eum convertebatur aspectus; quem, cum audiret parentem, illa 69.0579D| mox intendebat haeredem quaerens; ut quae auctorem cognoverat dicere, per hujus posset similitudines approbare. Nam sicut indigna posteritas laudes antiqui generis abnegat, ita praeclara de patribus egregie dicta [ alii, dona] confirmat. Creditum est de his omne quod legitur, dum praeconia veterum praesens docuit vena virtutum (in auditorii officina ingeniorum flamma recalente). His quidem formabatur exemplis, sed domesticis felicius producebatur imperiis. Subtracto enim solatio maritali, onus regendi mater gloriosa suscepit: quam nec ampla patrimonii cura, nec tot filiorum potuit turbare custodia. Aluit nutrimentis, 69.0580A| 43 auxit patrimoniis, ornavit moribus; et quot edidit familiae juvenes, tot reddidit curiae consulares. Haec igitur rimator morum noster sensus inspexit, qui etiam bonum domesticae virtutis inquirit: ut inter privata laudatis publica debeat ornamenta largiri. Atque ideo, P. C., illustri et magnifico viro Importuno patriciatus culmen indulsimus, ut vester coetus sicut pullulat sorte nascendi, ita et fascibus possit augeri. Impendite parenti gratiam, adunate sententias: vestra est indoles, quam probamus. Habetis certe quod vobis ingeniosa laude tribuatis, si amore necessitudinum publicum faciatis esse judicium; et quod pro naturae charitate dependitur, collatum nostris jussionibus aestimetur.

EPISTOLA VII. JANUARIO VIRO VENERABILI, EPISCOPO SALONITANO THEODORICUS REX. Jubet ut persolvat Joanni pretium sexaginta orcarum olei, quas ad implenda luminaria ab eo acceperat. 69.0580B|

 Omnes quidem justitiam colere et observare praecipimus, sed eos maxime qui divinis honoribus eriguntur; ut supernae gratiae fiant proximi, dum a terrena fuerint cupiditate longinqui. Joannes itaque flebili nos allegatione pulsavit, sanctitatem vestram a se sexaginta orcas olei ad implenda luminaria suscepisse: quarum pretium sibi postulat oportere restitui. Bonum quidem votum, si tamen non ibi aliquid misceatur adversum. Nam licet ubique deceat justitiam custodiri, in illis rebus maxime necessaria est quae divinis obtutibus offeruntur: ne putemus 69.0580C| ignorare Deum, unde accipiat, si fraudatis oblationibus acquiescat. Et ideo, si veram querimoniam cognoscitis supplicantis, consideratione justitiae, quam sancta lege praedicatis, facite quae juste debentur sine tarditate restitui; quatenus nullus ingemiscat, illata sibi per vos fuisse dispendia, quos decet potius praestare juvamina. Quapropter studete ut, qui non soletis pro magnis rebus excedere, non videamini (quod absit) in parvitate peccare.

EPISTOLA VIII. VENANTIO VIRO SENATORI, CORRECTORI LUCANIAE ET BRUTIORUM, THEODORICUS REX. Monet ut tempora constituta exactionis binorum et ternorum illi delegatae compleat.

 Justitiae ratio persuadet ab unoquoque postulari, 69.0580D| quod ei constat injungi, et pecunias publicas instanter quaerere, ne debitorem neglectus debeat ingravare. Nam si remissio in admonitionibus veniat, cunctos necesse est ut contemptus involvat. Et quodammodo nascitur de pietate crudelitas, si quem negligis admonere, postea cogaris exigere. Utilis est ergo cura praedicere, quando et occasio subtrahitur delictis, et locus non datur illicitis. Quapropter illustris viri comitis sacrarum largitionum suggestione comperimus, pridem tibi, secundum morem veterem, exactionem binorum et ternorum fuisse delegatam. Unde te praesentibus commonemus affatibus, ut secundum 69.0581A| canonicariae fidem tempora debeas constituta complere: ne quidquid dispendii assis publicus sustinuerit, de proprio exsolvere tu cogaris, a quo nec tantae jussioni est habita reverentia, nec fides suae promissionis impleta.

EPISTOLA IX. POSSESSORIBUS, DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS AESTUNIS CONSISTENTIBUS THEODORICUS REX. Jubet ut columnas marmoreas et lapides sine usu jacentes, ad urbem Ravennam devehendos curent.

 Propositi quidem nostri est nova construere, sed amplius vetusta servare: quia non minorem laudem de inventis, quam de rebus possumus acquirere custoditis. Proinde moderna sine priorum imminutione desideramus erigere. Quidquid enim per alienum 69.0581B| venit incommodum, nostrae justitiae non probatur acceptum. In municipio itaque vestro sine usu jacere comperimus columnas et lapides vetustatis invidia demolitos. Et quia indecore jacentia servare nil proficit, ad ornatum debent surgere redivivum, antequam dolorem monstrare ex memoria praecedentium saeculorum. Atque ideo praesenti auctoritate decernimus, ut, si vera fides est suggerentium, nec aliquid publico nunc ornatui probatur accommodum, supra memoratas platomas, vel columnas ad Ravennatem civitatem contradat [ ed. Niv. et Gam., contrahat] modis omnibus devehendas; ut collapsis metallis obliterata facies reddatur iterum de arte pulcherrima; et quae situ fuerant obscura, antiqui nitoris possint recipere qualitatem.

EPISTOLA X. FESTO VIRO ILLUSTRI, PATRICIO, THEODORICUS REX. Jubet ut marmora e domo Pinciana in Ravennatem urbem per catabulenses deferantur. 69.0581C|

 Decet prudentiam vestram in augendis fabricis regalibus obtemperare dispositis, quia nobilissimi civis est patriae suae augmenta cogitare, maxime cum sit studii nostri illa decernere, quibus cunctos notum est sine suis dispendiis obedire. Atque ideo magnitudini tuae praesenti admonitione declaramus ut marmora quae de domo Pinciana [ ed. Niv. et Gam., Pinciniana] constat esse deposita, ad Ravennatem urbem per catabulenses vestra ordinatione dirigantur. Subvectum vero direximus de praesenti, ne aut mora nostris ordinationibus proveniret, aut laborantes aliqua detrimenta sentirent.

44 EPISTOLA XI. ARGOLICO VIRO ILLUSTRI, PRAEFECTO URBIS, THEODORICUS REX. Praefectura urbana illi confertur, et praeclara ad eam dignitatem laudabiliter exercendam monita traduntur. 69.0581D|

 Optamus cunctum diem plenum beneficiis nostris excurrere, optamus ubique praestita nostra radiare, quia in aevum vivit quod munificentia principalis indulserit. Quid enim tam regium quam fecisse felicem, 69.0582A| et eo usque praestare, quo se erectus stupeat attigisse? Beneficia siquidem sunt, quae regna sublimant; et libertatis dominus jugiter potest crescere, si sibi subjectos studeat ampliare. Hoc mansuetudinis nostrae glorioso proposito, quem gratia generalitatis patrio fovemus affectu, per indictionem quartam [ id est anno 511] praefecturae urbanae infulas tibi copiosa liberalitate largimur, ut paternis honoribus successio clara laetetur, et sub nobis possit proficere quidquid meruit ad nostra saecula pervenire. Circumspice itaque quam magnum sit primordiis tuis canam Romam potuisse committi; ut in illo amplissimo coetu judicis videaris eminere suggestu, ubi est arduum, vel ipsum obtinere collegium. Stude ergo ut a meritis tuis exigere possis quod nos praestitisse cognoscis. Avara 69.0582B| fuge, justa sequere, modesta dilige, iracunda contemne. Quid erit suavius quam in illa turba summorum nobile protulisse judicium, ubi tot patriciorum corda provocantur ad gratiam, ubi bonum factum celebretur ore sapientum? Nunquam majore laude virtus [ Ac., virtutis] agitur, quam si recte Roma tractetur. Quas divitias aestimes aptiores quam in oculis senatus conscientiae pretiosam gerere puritatem, et ante ipsum libertatis gremium nullis vitiis esse captivum? Videmus, reliqui fasces qua gloria censeantur. Urbanus praesul dignitas est honorum. Non patitur claritas illa committere, quod possit nobilis turba nescire. Locatus in medium cunctorum ad se trahit aspectum, et totius vitae judicium promulgat fama populorum. Haec te et animo concipere, et rebus evidentibus explicare, credibile apud nos faciunt 69.0582C| studia litterarum: ubi cognovisti omne quod deceat, et ad usum vitae gloriosae animum, doctorum nimirum institutione, formasti. Fugiat ergo doctrina delictum. Indocilis est animi ad vitia trahi. Aedificatus libris locum non relinquit injuriis: ubi in teneris annis acquiritur, quod matura aetate servetur. Ad tramitem recti hortentur te tuorum facta seniorum, admoneat lectionis auctoritas, deinde judicii nostri electio gloriosa; ut majora de nobis sumere possis, cum te ea quae commisimus implere cognoveris.

EPISTOLA XII. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. Argolicum cum parentibus multis laudibus exornat, et approbatam a senatu ejus in praefectum urbis electionem cupit.

 69.0582D| Amamus, Patres Conscripti, dignitates eximias de nostra benignitate nascentes. Publici enim decoris mater est mens regentis; et quale fuerit dominantis arbitrium, talem parit libertatis aspectum. Facilius est quippe, si dicere fas est, errare naturam, quam dissimilem sui princeps possit formare rempub. Hinc est quod cupimus, ut perpetuis honoribus fulgeatis quia quidquid de vobis fama loquitur, nostris institutionibus applicatur. Nam cum omnia celsa mereamini, nostram invidiam tangit, si quid vobis fortasse 69.0583A| defuerit. Proinde, quod felicibus sanciatur auspiciis, illustrem Argolicum praefecturae urbanae dignitate promovemus; ut et ille augeatur fascibus, et vobis tanti judicis minime subtrahatur ornatus. Scitis enim, saepe ex hac familia viros enituisse praecipuos. Recordamini provecti avum perfecti dogmatis honore ditatum, cujus innoxiam [ ed., maximam] facundiam fora mirata sunt. Studuit vero, cum abundaret eloquio, sciens, dicendi peritum debere esse puritate conspicuum. His meritis ad honorum celsa perductus, largitiones sacras fida protexit custodia, implens etiam doctrina, quam susceperat magisterii dignitatem: ita in utroque laudatus, ut in singulis crederetur esse praecipuus. Accedit etiam provecti nobilissimus pater, qui comitivae privatarum infulas nullius acerbitate calumniae 69.0583B| profanavit, qui affectans famae commoda, pecuniae neglexit augmenta; et, quod rarum virtutis exemplum est, his egit se temporibus continentem, quibus crimen avaritia non habebat. Principis enim propositum facit, aut negligere judices, aut amare virtutes. Tot igitur originis documenta praemittens [ ed., promittens], credamus bona de nobili: quia laudabilis vena servat originem, et fideliter posteris tradit, quae in se gloriosa transmissione promeruit. Favete ergo, P. C., vestris dignitatibus consecrato, ut ad majora virtutum desideria concitetis quos nos munerum [ mss., nimirum] provocamus exemplis.

EPISTOLA XIII. SUNHIVADO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Illum laudat, et jubet ut petat Samnium, jurgia Romanorum cum Gothis compositurus. 69.0583C|

 Laborum tuorum longa servitia, et exploratae fidei multa documenta hoc nobis judicium tradunt, ut qui tuos animos moderatus es, nunc 45 alienis moribus praeferaris; et praestes [ ms., Aud., pares] provinciae disciplinam, qui privatus amasti continentiam. Is enim potest alios bene regere, qui se studuit sub decore tractare. Samnitarum itaque supplicatione permoti, hoc remedio credimus laborantibus subveniri, si spectabilitatem tuam juberemus ad finienda jurgia [ alii, sumenda negotia] proficisci. Unde nunc enitere, ut tam bono judicio laudabili respondeas instituto: aptumque nostris praebe mandatis, qui hactenus propria sponte placuisti. Intra itaque provinciam Samnii. Si quod negotium Romano cum Gothis 69.0583D| est, aut Gotho emerserit aliquod cum Romanis, legum consideratione definies; nec permittimus indiscreto jure vivere quos uno voto volumus vindicare. Censebis ergo in commune, quae sunt amica justitiae: quia nescit personas respicere, qui meram cogitat aequitatem.

EPISTOLA XIV. AURIGENI VIRO VENERABILI, EPISCOPO, THEODORICUS REX. Scribit Julianum conqueri uxorem suam, vel res a subditis episcopi fuisse subtractas; et jubet, si modo res ita se habuerit, ut reus quamprimum plectatur. 69.0584A|

 Quamvis judicio vestro credamus omnia facinora displicere, maxime a vobis confidimus exsecrandum [ ms. Aud., obsecrandum] quod matrimonii genialis impugnat affectum. Quibus enim animis a continentibus accipitur, quod etiam laicorum detestatione damnatur? Julianus itaque nobis lacrymabili aditione conquestus est, uxorem suam, vel res a vestris hominibus injusta usurpatione pervasas. Unde si veram petitionem supplicantis agnoscitis, nec se rationabiliter pulsatus absolvit, in auctorem facti sine tarditate 69.0584B| aliqua resecate. Malum enim cum perseverat, augetur, et remediabile bonum est in peccatum, accelerata correctio.

EPISTOLA XV. THEODAHADO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Committitur ejus judicio examinandus, qui Sonae judicium declinaverat.

 Injuria quidem nostra est laesa justitia, quia violationes earum rerum merito ad nos trahimus quas amamus. Unde illud maxime inultum esse non patimur, quod in contemptum nostrae jussionis constat admissum. Quae enim praesumptio plectenda non audeat, si sacrae jussionis reverenda contemnat? Ideoque illum, quem dudum ad viri illustris Sonae judicium decrevimus convenire, qui se inveterata [ ed. 69.0584C| Ac., inventa] calliditate subtraxit, examini vestro committimus audiendum; ut finem detis jurgio plectibili machinatione dilato. Praestate itaque audientiae curam, ut justitiae vobis crescat opinio, quando pro remedio causantium committuntur vobis ambigua jurgiorum.

EPISTOLA XVI. GEMELLO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Mittitur in Gallias officio vicarii praefectorum functurus, et ei dantur plurima et utilia monita.

 Firmum est judicium cujus tenetur exemplum, nec locus ambiguitati relinquitur, ubi experimenta probabilia suffragantur. Exploravimus efficaciam tuam per diversos industriae gradus; sed non imparem meruisti gratiam, variis actionibus aequaliter approbatus. 69.0584D| Hinc est quod praesenti tempore in Gallias nobis, Deo auxiliante, subjugatas [ ed., subjectas. Ms. R., substitutas], vicarium te praefectorum nostra mittit auctoritas. Unde perpende qualia de te videamur habere judicia, quando ad illos populos mitteris corrigendos, quos nostris laudibus specialiter credimus 69.0585A| acquisitos. Chara est principi gloria; et necesse est de illis amplius esse sollicitum, unde sibi triumphorum venisse sentit augmentum. Age igitur mandata, si cupis in te proficere nostra judicia: turbulenta non ames, avara declina, ut talem te judicem provincia fessa suscipiat, qualem Romanum principem transmisisse cognoscat. Desiderat viros egregios coacta cladibus suis. Effice ut victam fuisse delectet. Nihil tale sentiat quale patiebatur cum Romam quaereret. Abscedat omnis de calamitate tristitia. Serenetur tandem nubilus vultus. Nunc illam gaudere convenit, cum ad sua vota pervenerit.

EPISTOLA XVII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS GALLIARUM THEODORICUS REX. Denuntiat se Gemellum vicarium praefectorum ad regendam eorum provinciam misisse, et jubet ut ejus mandatis obediant. 69.0585B|

 Libenter parendum est Romanae consuetudini, cui estis post longa tempora restituti; quia gratus ibi regressus est ubi provectum vestros constat habuisse majores. Atque ideo in antiquam libertatem, Deo praestante, revocati, vestimini moribus togatis [ id est, Romanis]; exuite barbariem, abjicite mentium crudelitatem; quia sub aequitate nostri temporis non vos decet vivere moribus alienis. Proinde de necessitatibus vestris innata nobis mansuetudine cogitantes (quod feliciter dictum sit), spectabilem virum Gemellum, vicarium praefectorum, fide nobis et industria comprobatum, 46 ad componendam provinciam credidimus dirigendum; sperantes in nullo eum posse delinquere, qui nobis peccantes graviter intelligit 69.0585C| displicere. Quapropter ordinationibus ejus ex nostris jussionibus obedite, quia eum credimus vobis profutura decernere. Recipite paulatim veridicos [ ed., juridicos] mores. Non sit novitas molesta, quae proba est. Quid enim potest esse felicius quam homines de solis legibus confidere, et casus reliquos non timere? Jura publica certissima sunt humanae vitae solatia, infirmorum auxilia, potentum frena. Amate unde et securitas venit, et conscientia proficit. Gentilitas enim vivit ad libitum: ubi magis reperit mortem propriam qui potest habere quod placeat. Vos jam securi ostentate divitias parentum. Bona longo situ recondita prodantur in lucem: quia tantum quis nobilior est quantum et moribus probis et luculenta facultate reluxerit. Ideo enim vobis praefecturae vicarium direximus, 69.0585D| ut cum tanta dignitate et civilem videamur regulam destinasse. Fruamini, quod tantum audiebatis. Intelligite homines non tam corporea vi quam ratione praeferri, et illos merito crescere qui possunt aliis justa praestare.

EPISTOLA XVIII. GEMELLO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Jubet ut Magno, qui ab hostium partibus ad natale solum remeaverat, bona sine ulla mora restituantur. 69.0586A|

 Merentur bona, qui nostram visi sunt elegisse clementiam; ut eos veraciter judicasse, per augmenta propria possimus ostendere. Quod si talibus publica decet prospici largitate, quanto magis eos sua dignum est possidere, quod commune munus probatur esse justitiae? Spectabilis itaque Magnus, hostium conversatione damnata, quod natus est reminiscens, ad Romanum repatriavit imperium: cujus absentia contigisse dicitur, ut ejus potuisset perire substantia. Atque ideo praesenti jussione sancimus quatenus tam in agris quam mancipiis urbanis, aut rusticis, vel quidquid sibi competens quolibet modo nunc amissum 69.0586B| poterit probare, sine aliqua tarditate recuperet, retinens ex nostra auctoritate dominii jus omne quod habuit; nec quaestionem eum de rebus sibi antiqua possessione competentibus volumus sustinere, cui propositi nostri est etiam nova praestare.

EPISTOLA XIX, sive COMMONITORIUM. DANIELI THEODORICUS REX. Illi marmorario peritissimo conceditur facultas dispensandi arcas marmoreas in urbe Ravenna ad sepelienda defunctorum corpora.

 Decet ut palatio nostro servientibus justis commodis consulamus, quia fructuosus debet esse labor publicus; ut quamvis obsequia nobis gratuita jure debeantur, servitia tamen per moderata compendia provocemus. Et ideo artis tuae peritia delectati, quam 69.0586C| in excavandis atque ornandis marmoribus diligenter exerces, praesenti auctoritate concedimus, ut, te rationabiliter ordinante, dispensentur arcae quae in Ravennati urbe ad recondenda funera distrahuntur, quarum beneficio cadavera in supernis humata sunt, lugentium non parva consolatio: quoniam animae tantum de mundi conversatione discedunt, corpora vero dulces quondam superstites non relinquunt. Hinc quibusdam veniunt ad pretium dolores, et miserabili sorte votorum crescit mercantibus de humana morte compendium. Ita tamen, ut non sit iniquitas sub hac occasione taxari, ne cogamur miseri inter acerba luctuum gravia plorare dispendia facultatum; et nefanda devotione constricti, aut urgeantur patrimonia pro mortuis perdere, aut dilecta corpora vilissimis 69.0586D| foveis potius dolentes abjicere. Sit modus in voluntate poscentium, quando ipsa miseratio pro ementibus [ ed., moderatio promerentibus] facit. Nam minus debet laedi, cui amplius pro pietatis officio videtur imponi.

EPISTOLA XX. GRIMODAE SAJONI ET FERROCINCTO APPARITORI THEODORICUS REX. Decernit ut si Faustus ea quae Castorius possidebat, vel titulis ingravavit, vel privata usurpatione detinuit, mox ei praedium cum alio ejusdem pretii, illis cogentibus, a pervasore reddatur. 69.0587A|

 Inter gloriosas reipub. curas, quas perpeti cogitatione, Deo auxiliante, revolvimus, cordi nostro est levamen humilium; ut contra potentiam superborum nostrae pietatis erigamus obstaculum, nec liceat quidquam apud nos audaciae, cujus est propositi, superba calcare. Castorii igitur flebili calamitate permoti, quem exitialis hactenus diversorum pressit invidia, occasionem praebuit salutaribus constitutis; ut plus valeret nostrae pietatis auxilium, quam iniqua calliditas 69.0587B| improborum. Atque ideo praesenti auctoritate decernimus ut si praefectus vir magnificus Faustus ea quae Castorius possidebat, vel titulis ingravavit, vel privata usurpatione detinuit, mox ei praedium, cum alio ejusdem meriti, vobis imminentibus, a pervasore reddatur; ut crudelibus damnis afflicto, pietatis nostrae remedio consulamus. 47 Si quis autem in hac praesumptione medius [ Juret., forte modicus] invenitur, ut ad ea quae jussa sunt idoneus nequeat inveniri, ad nos reducite vinculis illigatum, ut poena possit satisfieri, cujus facinoris facultas non sufficit ultioni. Tali igitur confusione jam iniquae mentis impetus conquiescat, ne non tam Castorium quam nostrum votum persecutus esse videatur. Quod si posthac qualibet occasione saepe memoratum Castorium 69.0587C| notus ille artifex nocere tentaverit, quinquaginta librarum auri mulcta protinus feriatur. Sitque major cruciatibus poena respicere illaesum, quem videre desideravit afflictum. En factum quod cunctas protinus temperet ac corrigat potestates, praetorii praefectus bacchari non est in humilis laesione permissus; et cui a nobis assurgitur, officiendi potestas miseris abrogatur. Hinc omnes intelligant quo amore delectemur aequitatis, ut et potentiam nostrorum judicum velimus imminuere, quatenus bona conscientiae possimus augere.

EPISTOLA XXI. FAUSTO VIRO ILLUSTRI THEODORICUS REX. Illi quatuor mensium induciae ad secessum ab urbe Roma in provinciam utilitatis proprioe causa conceduntur. 69.0587D|

 Humanae consuetudinis mos est ut variata plus capiant [ Ed. Ac. et vet. cod. For. sapiant]; et quamvis in usum habeantur eximia, fastidium praestet omne quod satiat. Proinde sacris [ id est Romanis] 69.0588A| moenibus jugiter immoranti disponendae utilitatis propriae causa inducias tibi postulas debere concedi; non quod habitatio tam clara pertaedeat, sed quod dulcior fiat renovata regressio. Atque ideo illustri magnitudini tuae secedendi ad provinciam quatuor mensium inducias pietas nostra largitur: ita ut expletis eisdem, ad penates proprios redire festines; quatenus habitatio Romana, quam multiplici volumus densare conventu, subtractis incolis, terrarum opinatissima non rarescat. Hoc etiam et vobis aptissimum judicamus, quando senator Romanus alibi possit dolere tardatus. Ubi est illa gratia parentum, ubi tanta moenium possit respici pulchritudo? Piaculi genus est, absentem sibi Romam diutius facere, qui in ea possunt constitutis laribus habitare.

EPISTOLA XXII. ARTEMIDORO VIRO ILLUSTRI THEODORICUS REX. Vocat illum ad aulam et ad consortium suum. 69.0588B|

 Congruit comitatum nostrum viris nos decorare nobilibus, ut et illorum expleatur votum, et obsequium nostrum ornent merita personarum. Proinde magnitudinem tuam ad conspectus nostros, quos tibi non ambigimus esse gratissimos, his oraculis evocamus; ut qui longa nobiscum aetate versatus es, praesentiae nostrae dulcedine capiaris. Festinat enim ad principem, qui vel solum potest videre propitium. Nam cui libet [ Ed. Ac., licet] habere nostra colloquia, munera credit esse divina. Quapropter non tardamus desiderium, cujus optamus aspectum. Venire te gaudentem credimus, quem alacriter sustinemus.

EPISTOLA XXIII. COLOSSAEO VIRO ILLUSTRI, COMITI, THEODORICUS REX. Illi committit regimen Pannoniae Sirmiensis, et eum salutaribus ad hoc munus bene obeundum monitis imbuit. 69.0588C|

 Juvat probatis ordinanda mandare, siquidem et de talibus judicium gaudet eligentis, et eorum secura substantia est, quae committitur approbatis. Nam ut optamus esse qui [ ms. Aud. quid] placeat, ita curamus ut qui placuerit, enitescat. Proinde prosperis initiatus auspiciis ad Sirmiensem Pannoniam, quondam sedem Gothorum, proficiscere, illustris cinguli dignitate praecinctus, commissamque tibi provinciam armis protege, jure compone; ut antiquos defensores 69.0588D| recipere laeta possit, quae se nostris parentibus feliciter paruisse cognoscit. Nosti qua te nobis conversationis sinceritate commendes. Sola tibi placendi via est, si quae gerimus imiteris. Aequitati fave, innocentiam animi virtute defende; ut inter nationum 69.0589A| consuetudinem perversam, Gothorum possis demonstrare justitiam: qui sic semper fuerunt in laudis medio constituti, ut et Romanorum prudentiam caperent, et virtutem gentium possiderent. Remove consuetudines abominanter inolitas [ alii, inoblitas. Alii, inditas]: verbis ibi potius, non armis causa tractetur: non sit convicium negotium perdere, cum pro re abjurator aliena [ alii, proprie abjurator alieni] furtum, non animam reddat: ne plus intentio civilis rapiat quam bella consumant. Scuta in hostes erigant, non in parentes. Et ne quem forte ad mortem videatur praecipitare paupertas, redde pro talibus gloriosum plane damnum. Lecturus a nobis gratiae uberrimum fructum, si civile ibi potueris plantare propositum; et nostris vere judiciis dignum, si dispendium 69.0589B| judex subeat, ut vitam periturus acquirat. Quapropter consuetudo nostra feris mentibus inseratur, donec truculentus animus velle vivere consuescat.

EPISTOLA XXIV. UNIVERSIS BARBARIS, ET ROMANIS PER PANNONIAM CONSTITUTIS THEODORICUS REX. Praecipit ut Colossaeo obediant, et duellum exsecrentur, Gothorum exemplum secuti.

 Institutum suum providentia nostra non deserit, cum subjectis semper intenta, profutura disponit; ut ad majorem devotionem concitentur [ ms. Aud., dispositionem conferantur], qui sui curam nos habuisse cognoscunt. Hinc est quod Colossaeo viro illustri, nomine viribusque praepotenti, gubernationem vestram, 69.0589C| defensionemque commisimus; ut qui suae hactenus multa dedit experimenta virtutis, augeatur potius in futuris. Atque ideo parientiam [ id est obedientiam; Ed. Ac., patientiam] vestram saepius approbatam, nunc quoque eodem praesente monstrate; quatenus in his quae pro regni nostri utilitate rationabiliter agenda praeceperit, devotione probabili compleantur: quia fidem constantia probat, et ille integritatem propriae asserit mentis, qui jugibus persistit obsequiis. Illud praeterea vos credimus admonendos, ut non in vos, sed in hostem saevire cupiatis. Res parva non vos ducat ad extrema discrimina. Acquiescite justitiae, qua mundus laetatur. Cur ad monomachiam recurritis, qui venalem judicem non habetis? Deponite ferrum, qui non habetis inimicum. 69.0589D| Pessime contra parentes erigitis brachium, pro quibus constat gloriose moriendum. Quid opus est homini lingua, si causam manus agat armata? Aut unde pax esse creditur, si sub civilitate pugnetur? Imitamini certe Gothos nostros, qui foris praelia, intus norunt exercere modestiam. Sic vos volumus 69.0590A| vivere, quemadmodum parentes nostros, Domino praestante, cernitis floruisse.

EPISTOLA XXV. SIMEONI VIRO ILLUSTRI, COMITI, THEODORICUS REX. Illi committit per Dalmatiam siliquatici titulum, et jubet ut ferrarias venas inquirat; ferrique utilitates describit.

 Amamus publicis actionibus personas inserere morum probitate conspicuas, ut per obsequia fidelium nobis crescat utilitatis augmentum. Proinde sinceritatem animi tui per praeclara [ ms. A., sinceritate animi tui praeclara, etc. ] documenta noscentes, siliquatici titulum quem fide dominicatus jure dederamus discussione Indictionis primae, secundae, vel tertiae (id est an. Chr. 508, 509, 510), per provinciam Dalmatiam ordinatio tibi nostra committit; ut quolibet 69.0590B| damnum fraudis vestigio publicum te fuerit explorante repertum, procul dubio nostris aerariis inferatur: quia non tantum lucra quaerimus, quantum mores subjectorum deprehendere festinamus. Praeterea ferrarias venas praedictae Dalmatiae cuniculo te veritatis jubemus inquirere, ubi rigorem ferri parturit terrena mollities, et igne decoquitur, ut in duritiem transferatur. Hinc, auxiliante Deo, defensio patriae venit; hinc agrorum utilitas procuratur, et in usus humanae vitae multiplici commoditate porrigitur, Auro ipsi imperat, et servire cogit locupletes pauperibus constanter armatis. Convenit itaque hanc speciem diligenti indagatione rimari, per quam et nobis lucra generantur, et hostibus procurantur exitia. Esto ergo de antefata [ ms. A., antefacta] discussione 69.0590C| sollicitus, et in publicis utilitatibus temperatus; ut nostrum rationabile compendium crescendi tibi possit procurare augmentum.

EPISTOLA XXVI. OSUNI VIRO ILLUSTRI, COMITI, THEODORICUS REX. Jubet ut solatia Simeoni ad ea pro quibus in Pannoniam missus fuit, necessaria non neget.

 Quamvis prudentiae tuae sit utilitati publicae deputatis ferre praesidium, tamen admonitio nostra se cumulat, ut securius fiat, ubi se reverentia nostrae jussionis accommodat. Simeonem itaque virum clarissimum, cujus fides olim nobis est cognita vel devotio comprobata, ad ordinationem siliquatici, nec non ferrariarum, ad provinciam Dalmatiam nostra ordinatione direximus. Cui expetita solatia non negetis, 69.0590D| ut sublimitas tua nobis commendatior fiat, cum actibus se publicis praebere festinat.

EPISTOLA XXVII. JOANNI VIRO SENATORI, CONSULARI CAMPANIAE, THEODORICUS REX. Illum varia jam persecutione jactatum tuetur a praefecto praetorio, nec non et hortatur ut officium consularitatis summa cum fide obeat. 69.0591A|

 Propositum est pietatis regiae locum injustis odiis amputare et potestatis armatae supercilium cohibere reverentia jussionum. Infesta est siquidem humilibus superioris offensa, cum ad laudem trahitur, si vindicta de mediocribus acquiratur. Proinde diu et varia persecutione jactatus, ad pietatis nostrae remedia haud irrite convolasti: asserens eminentissimam praefecturam tibimet esse terrori, ne privata in te odia satiarentur [ ed. sociarentur] per publicam disciplinam. Sed nos, qui donatas dignitates justitiae parere cupimus, non dolori, contra illicitas praesumptiones nostra te tuitione vallamus, ut regiae majestatis objectu ferventium furor animorum in suis cautibus 69.0591B| elidatur, et de se magis sumat poenas protervia, dum cohibetur innoxia. Tandiu enim judex dicitur, quandiu et justus putatur: quia nomen quod ab aequitate sumitur, per superbiam non tenetur. Restat nunc ut assumptum impleas consularitatis officium, et te 49 utilitatibus publicis, quas egisse tuos constiterit decessores, sedulus ac devotus impendas; quantumque a nobis protegeris, tantum modestiae parere festines. Nam si gaudio perfrueris, quod a laesione tua praefectos praetorii remotos esse cognoscis, qui sub illo esse monstraris; quid te male agentem passurum esse cognoscis?

EPISTOLA XXVIII. CASSIODORO VIRO ILLUSTRI, PATRICIO, THEODORICUS REX. Illum multis laudibus ornatum ad comitatum suum evocat. 69.0591C|

 Gratus est nobis eorum semper aspectus qui nostris animis gloriosis actionibus insederunt, quoniam perpetuum obsidem dederunt amoris sui qui apud nos probati sunt studere virtuti. Proinde magnitudinem tuam, glorioso nobis servitio comprobatam, ad comitatum jussis praesentibus evocamus, ut et ornatus de te regalibus crescat obsequiis, et tu nostris conspectibus augearis. Convenit enim etiam te requiri, qui nostra fecisti eximie tempora praedicari. Ornasti de conscientiae integritate palatia; dedisti populis altam quietem. Hinc omnibus factus notior, quia multi te positum in potestate nesciunt; praesentati autem tribunalibus judicem sine aliquo damni 69.0591D| terrore viderunt: pretiosior factus cunctis, quia nullo praemio [ ed. Ac. pretio] vendebaris. Quis talem non desideret videre, cui nos publice constat gratiam retulisse? Nam qui alterum reprimere conati sumus, 69.0592A| te etiam, palatio teste, laudavimus. Tende gradus, accelera festinus adventum. Alacrem venire convenit qui se a principe sustineri posse cognoscit.

EPISTOLA XXIX. ARGOLICO VIRO ILLUSTRI, PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. Scribit se Paulino patricio horrea vetustate destructa, ut ea reaedificet, et in proprios usus convertat, concessisse.

 Quis nesciat nostrum esse commodum supplicantis ad quaestum, et illud bonis principibus crescere, quod benigna possunt largitate praestare? Hoc sunt enim regia dona, quod semina: sparsa, in segetem coalescunt; in unum coacta, depereunt. Optamus ergo munera multis collata dividere, ut possint ubique nostra beneficia pullulare. Atque ideo illustris et 69.0592B| magnifici viri patricii Paulini actorum [ alii, auctorum, alii, ac eorum] supplicatione suscepta, quae habentur in subditis horrea longi temporis vetustate destructa (quibus illud atque illud vocabulum praefixit antiquitas), si nunc usui publico minime necessaria esse monstrantur, nec aliqua ibidem est species, quae ad fiscum pertinet congregata, praefato viro cum omnibus ad se pertinentibus absoluta liberalitate concedimus; ut aedificandi et ad posteros transmittendi assumpta licentia, suis utilitatibus profutura disponat: quia confert magnum reipub. munus, quisquis diruta maluerit suscipere reparanda, in ea praesertim urbe, ubi cuncta dignum est constructa relucere, ne inter tot decora moenium deformis appareat ruina saxorum. In aliis quippe civitatibus 69.0592C| minus nitentia sustinentur; in ea vero nec mediocre aliquid patimur, quae mundi principaliter ore laudatur.

EPISTOLA XXX. ARGOLICO VIRO ILLUSTRI, PRAEFECTO URBIS, THEODORICUS REX. Jubet ut Joannam in cloacarum Romanarum reparatione adjuvet.

 Romanae civitatis cura nostris sensibus semper invigilat. Quid est enim dignius quod tractare debeamus, quam ejus reparationem erigere [ ms. Aud. et Vet. Forn., eligere] quam ornatum constat nostrae reipub. continere? Proinde illustris sublimitas tua spectabilem virum Joannem nos direxisse cognoscat, propter splendidas Romanae civitatis cloacas; quae 69.0592D| tantum visentibus conferunt stuporem, ut aliarum civitatum possint miracula superare. Videas illic fluvios, quasi montibus concavis clausos, per ingentia ligna decurrere. Videas structis navibus per aquas 69.0593A| rapidas non minima sollicitudine navigari: ne praecipitato torrenti marina possint naufragia sustinere. Hinc Roma singularis, quanta in te sit, potest colligi magnitudo. Quae enim urbium audeat tuis culminibus contendere, quando nec ima tua possunt similitudinem reperire? Et ideo supradicto Joanni officii nostri solatia vos praebere censemus: quoniam ordinationes nostras publicas volumus implere personas; privatas manus amoventes, quae audacius merguntur illicitis.

EPISTOLA XXXI. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. Scribit se misisse Joannem ad inquirendum in eos qui aquas formarum ad proprium usum derivaverant, et etiam in eos qui 50 aes et plumbum ex ornatu moenium abstulerant, et ut ipsi in his auxilio sit, admonet. 69.0593B|

 Quamvis universae reipub. nostrae infatigabilem curam desideremus impendere, et, Deo favente, ad statum pristinum studeamus cuncta revocare, tamen Romanae civitatis sollicitiora nos augmenta constringunt, ubi quidquid decoris impenditur, generalibus gaudiis exhibetur. Pervenit itaque ad nostram conscientiam, suggestione multorum, quae prava non potest dissimulare commissa, plura in praejudicio urbis Romanae detestabiles praesumptores assumere; ut cui nos summum desideramus adhibere studium, dolum patiatur injustum. Quapropter ordinationes nostras ad vestram facimus notitiam pervenire, quibus amplius credimus civitatis vestrae dispendia displicere. Dicitur ergo, commodi cura privati, aquam 69.0593C| formarum, quam summo deceret studio communiri, ad aquae molas exercendas, vel hortos irrigandos fuisse derivatam. Turpe hoc, et miserabile in illa urbe fieri, quod per agros vix deceret assumi. Et quia non possumus admissi qualitatem ultra jura corrigere (ne dum fabricis prodesse volumus, legum culmina destruamus), si hujus nefandissimae rei dominus Tricennii praescriptione [ ed., praesumptione] munitur, accepto pretio competenti suum vendat errorem; ut quod laesionem publicis praestat fabricis, non praesumatur ulterius: ne quod nunc sub largitate corrigimus, postea severissime vindicemus. Si vero tale aliquid moderna praesumptione tentatum est, sine dubitatione tollatur. Unius enim desiderio pravo generalis debet utilitas anteferri, cui vel in 69.0593D| causis justis raro poterit obviari. Mancipia vero formarum servitio principum provisione deputata, in privatorum cognovimus transiisse dominium. Aes praeterea, non minimum pondus, et quod facillimum 69.0594A| direptioni est mollissimum plumbum, de ornatu moenium referuntur esse sublata, quae auctores suos saeculis consecrarunt. Aes enim Jonos Thessaliae rex, plumbum Midas regnator Phrygiae repererunt. Et quam miserum est, ut unde famam providentiae alii susceperunt, nos opinionem negligentiae incurrisse videamur? Templa etiam et loca publica, quae petentibus multis ad reparationem contulimus, subversioni potius fuisse mancipata. Et quoniam malarum rerum emendatio nos delectat, ne concessa videatur ex taciturnitate licentia, Joannem virum spectabilem electum nostra justitia ad haec quae supra memoravimus, direximus inquirenda; ut cuncta suo ordine discussa, nobis relationis obsequio lucidentur; quatenus quid de singulis rebus, aut de praesumptoribus 69.0594B| earum fieri oporteat, more nostrae justitiae censeamus. Adhibete nunc studia, praestate solatia; ut inquisitionem, quam debueratis petere, grata videamini mente complere.

EPISTOLA XXXII. GEMELLO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Scribit se Arelatensibus, qui regis partibus faverant, et ob hoc obsidionem et penuriam pertulerant, per quartam indictionem tributa relaxasse.

 Constat apud nos fidelium non perire servitia, sed in tristibus impensa recipere in meliore fortuna. Arelatensibus itaque, qui nostris partibus perdurantes gloriosae obsidionis penuriam pertulerunt [ Anno Christi 511], per indictionem quartam fiscalia tributa nostra relaxat humanitas, ita ut futuro tempore ad 69.0594C| solitam redeant functionem; quatenus et nos benemeritis vicissitudinem reddidisse videamur, et ab illis, cum res poposcerit, solita devotio non negetur. Satientur in libertate qui pro nobis in angustiis esurire maluerunt. Sint laeti qui tristitiam fideliter pertulerunt. Non decet statim de tributis esse sollicitum, qui casum vix potuit declinare postremum. A quietis ista, non obsessis inquirimus. Quid enim a domino agri exigas, quem eum non coluisse cognoscas? Pretiosum vectigal jam nobis dederunt suae fidei. Injustum est ut viles pecunias exigamus ab illis qui gloriosas conscientias obtulerunt.

EPISTOLA XXXIII. ARGOLICO VIRO ILLUSTRI, PRAEFECTO URBIS, THEODORICUS REX. Jubet ut Armentarius atque Superbus ejus filius iisdem quibus referendi curiae, privilegiis gaudeant. 69.0594D|

 Gratum nobis est vota nostra [ ed., vestra] circa sacri ordinis augmenta proficere. Laetamur tales viros 69.0595A| emergere [ Ac., eligere], qui senatoria mereantur luce radiare, ut laude conspicuis deferatur gratia dignitatis. Curia namque disciplinis veterum patet [ ms. Aud., placet]; nec ei judicari potest extraneus, qui bonarum artium est alumnus. Atque ideo illustris magnificentia tua in clarissimo Armentario atque Superbo ejus filio ea faciat exhiberi quae circa referendos curiae cana dictat antiquitas. Hic est enim praefatus Armentarius qui et parentum bono, et suo nobis commendatur ingenio: exigens meritis quam sperat precibus dignitatem. Nam quid dignius si et senatorio vestiatur honore togata professio? Ut in illa turba doctorum 51 audeat liberam proferre sententiam, nec frenetur imperitiae terrore, quem hortantur ad vocem jura facundiae. Gloriosa est denique scientia litterarum, quia 69.0595B| quod primum est, in homine mores purgat; quod secundum, verborum gratiam subministrat: ita utroque beneficio mirabiliter ornat et tacitos et loquentes. Ducantur ergo ad penetralia libertatis laudati merito suo, ornati judicio nostro: habituri sine dubio gratissimum senatum, quorum ars est facere de irato benevolum, de suspecto placatum, de austero mitem, de adversante propitium. Quid ergo patribus imponere non possit, qui flectere animum judicantis evaluit?

EPISTOLA XXXIV. MASSILIENSIBUS THEODORICUS REX. Scribit se comitem Marabadum ad eos protegendos misisse, et praecipit ut ipsi libentibus animis obediant.

 69.0595C| Propositi nostri est probatas fortitudine et moderatione personas ad ordinationem vestram defensionemque dirigere, ut et provincialium ratio sublevetur, et utilitas publica bonis praesidentibus augeatur. Proinde comitem Marabadum, nobis aequitate compertum, ad Massiliensem civitatem credidimus dirigendum, ut quidquid ad securitatem vestram vel utilitatem pertinet, Deo juvante, perficiat; memorque gratiae nostrae, curam possit habere justitiae: minoribus solatium ferat, insolentibus severitatem suae districtionis objiciat, nullum denique opprimi iniqua praesumptione patiatur; sed omnes cogat ad justum, unde nostrum semper floret imperium. Quapropter designato viro in his quae vobis pro publica utilitate praeceperit, libentibus animis obedite, ut fides vestra, quae jam prioribus monstratur exemplis, subsequentibus 69.0595D| quoque declaretur indiciis: quia gratius est obsequium quod devotione perpeti custoditur. Nos autem reddere cogitamus locum vicissitudini, qui impensa servitia non possumus oblivisci.

EPISTOLA XXXV. ROMULO THEODORICUS REX. Confirmat quidquid ipsi ejusque matri ex regio edicto Liberius per pictatium concesserat. 69.0596A|

 Liberalitatem nostram firmam decet tenere constantiam: quia inconcussum debet esse principis votum, nec pro studio malignorum convelli, quod nostra noscitur praeceptione firmari. Atque ideo praesenti jussione censemus ut quidquid ex nostra ordinatione patricium Liberium tibi matrique tuae per pictatium ( id est, per tabellam vel scriptum) constiterit deputasse, in suo robore debeat permanere; nec a quoquam metuas irrationabilem quaestionem, qui nostri beneficii possides firmitatem.

EPISTOLA XXXVI. ARIGERNO VIRO ILLUSTRI, COMITI, THEODORICUS REX. Imperat admoneat Venantium ut instructam personam ad aulam mittat, quae rationibus Firmini ante judices a rege designatos valeat respondere. 69.0596B|

 Pietatis nostrae propositum est, miserandis fletibus audientiam non negare, maxime cum moris nostri sit ad leges cuncta remittere, ut et conquerens mereatur effectum, et pulsatus nullum se queratur sustinuisse praejudicium. Proinde Firminus [ ed., Firmius] contra magnificum virum patricium Venantium se dicit habere negotium, et frequenter ab eo ejus propositiones fuisse contemptas. Et quia in causis semper est suspecta potentia, dum velle creditur quod posse judicatur, antefatum servata reverentia a te praecipimus admoneri; ut sub sponsione legitima instructam 69.0596C| personam ad comitatum nostrum dirigere se promittat, qui apud delegatos motu nostro judices [ ms. Aud., monitu; Ac., motus vestro judicio] ejus intentionibus valeat praebere reponsum. Actor [ alii, Auctor] hic poenam suae recepturus audaciae, si contra magnificum virum habuerit falsitatis eventum.

EPISTOLA XXXVII. PETRO EPISCOPO THEODORICUS REX. Jubet ut partem facultatis quam detinebat, Germano restituat, si legitimus filius sit Thomatis; quod si facere renuat, causam vult ad aulam vocari.

 Si in alienis causis beatitudinem vestram convenit adhiberi, ut per vos jurgantium strepitus conquiescat, quanto magis ad vos remitti debet quod vos spectat auctores? Aque ideo sanctitas vestra a Germano 69.0596D| nos aditos flebili allegatione cognoscat, qui se filium legitimum asserit quondam Thomatis: dicens partem facultatis patris sui a vobis detineri, sibimet legibus competentem. 52 Quae petitio, si veritate fulcitur, et genitoris ejus substantiam probat [ alii, 69.0597A| probatis] sibi jure competere, supplicanti, considerata justitia, quam monetis, sine observationis longae dispendio, debita tribuantur: quoniam causarum vestrarum qualitas vobis debet judicibus terminari, a quo est spectanda magis quam imponenda justitia. Quod si hanc causam sub aequitate vestrum minime definit arbitrium, noveritis supplicis querelam ad nostram audientiam perducendam. Vos enim docetis voces pauperum non debere negligi, quas potest justitia comitari.

EPISTOLA XXXVIII. VUANDIL THEODORICUS REX. Praecipit ut nullam violentiam ab exercitu fieri Avenione patiatur.

 Quamvis pietatis nostrae constet esse votum ut 69.0597B| ubique civilia, ubique moderata peragantur, maxime tamen bene geri [ ed. Niv. et Gam., agere] optamus in regionibus Gallicanis: ubi et recens vastatio non portat injuriam, et ipsa initia bene plantare debent nostri nominis famam. Principis siquidem opinionem longe lateque disseminat subjectorum custodita securitas; et ubi exercitus dirigitur, non gravandi, sed defendendi causa potius aestimetur. Atque ideo praesenti auctoritate delegamus, ut in Avenione, in qua resides [ ed. Niv. et Gam., quam regis], nulla fieri violentia patiaris. Vivat noster exercitus civiliter cum Romanis; prosit eis destinata defensio; nec aliquid illos a nostris sinatis pati, quos ab hostili nitimur oppressione liberari.

EPISTOLA XXXIX. FELICI VIRO ILLUSTRI, CONSULI, THEODORICUS REX. Jubet ut aurigis Mediolanensibus illa quae mos priscus indulserat largiatur. 69.0597C|

 Aequitatis ratio persuadet ut exercentibus laetitiam publicam consuetudinem servemus antiquam, praesertim a consule venientem, cujus constat esse propositi, ut debeat ex liberalitate laudari: ne videatur aliud dignitas promittere, et aliud senatorem velle complere. Quocirca sub opinione munifici, parcum non decet inveniri: quia inumbrat famam publicam in consule tenacitatis obscuritas. Quapropter illustris magnitudo tua a Mediolanensibus aurigis nos aditos esse cognoscat, illa sibi vestris temporibus fuisse subtracta, quae mos priscus indulserat, cum praestante tempore munificentia sit pro lege. 69.0597D| Proinde si nullo mendacio asserta vitiantur [ ms. Aud., juvantur], sublimitatem vestram sequi convenit vetustatem, quae suo quodam privilegio, velut debita, quae donantur exposcit. Nec licet negari, quod te cognoscis sub antiquitate largiri.

EPISTOLA XL. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS IN GALLIA CONSTITUTIS THEODORICUS REX. Provincialibus Galliae hostiliter vastatis, habita ratione laesionis relaxat tributa, ea tamen lege ut ex eo quod intactum fuerit, ad bellicas impensas aliquid conferant. 69.0598A|

 Quamvis sensum nostrae pietatis turba multiplex cogitationis intraret, et diversas regni partes consueta sedulitate respiceret, festine tamen remedia vestrae utilitatis aspeximus: quoniam apud conscientiam nostram laesionis genus est, profutura tardare, nec possumus aestimare jucundum, quod ingrata fuerit dilatione suspensum. Nam excrescentibus morbis laesio debacchari permittitur, cum medicina differtur. Vobis itaque hostili ferocitate vastatis pro qualitate laesionis per indictionem quartam ( id est anno Christi 511) relaxatam agnoscite tributariam functionem: quia non gratulamur exigere, quod tristis noscitur solutor offerre. Ita tamen ut de illis 69.0598B| quae constat intacta, exercituales juventur expensae: quia illos in totum devotio non debet deserere quos pro se laborare cognoscit. Invalidus est siquidem jejunus defensor, nec animus ministrat audaciam, cum virtus corporeo fuerit robore destituta.

EPISTOLA XLI. GEMELLO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Decernit ut triticum ad bellicas impensas in castella supra Druentiam constituta e Massiliensibus horreis communi sumptu devehatur.

 Tolerabile fit omne quod aequabili ordinatione disponitur, quia divisum onus sub communione, subjectos certum est non gravare. Pars enim extrema ad unumquemque redit, cum summa universos incluserit. Tritici itaque speciem, quam ob exercituales 69.0598C| expensas, nostra providentia de Italia destinavit, ne fatigata provincia hujusmodi praebitione laederetur, ad castella supra Druentiam constituta de Massiliensibus horreis constat esse portandam. Quapropter jubemus ut studium devehendi supradictae speciei communiter subeatur; quatenus celeriter possit fieri, quod universitatis studio videtur assumi.

EPISTOLA XLII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS IN GALLIA CONSTITUTIS THEODORICUS REX. Renuntiat se misisse ex Italia bellicas expensas militibus, ne Galliae nimis gravarentur.

 Non occurritur sub principe benigno remedia postulare subjectos, quoniam 53 supplicationem praecedit humanitas, et miro modo posteriora fiunt vota quam 69.0598D| praestita. Nuper siquidem moti justitia, jusseramus ut pars aliqua illaesa provinciae Gothis nostris alimonia reperta praestaret. Sed quia licet principem semper humaniora censere (dum varietatis non habet vitium, quod pro beneficio fuerit immutatum), et ut nec nimia possessores illatione gravarentur, ex Italia destinavimus exercituales expensas, ut ad defensionem vestram directus exercitus nostris humanitatibus aleretur, solumque auxilium provinciae de tam magna congregatione sentirent. Ducibus etiam 69.0599A| ac praepositis sufficientem transmisimus pecuniae quantitatem; ut eorum praebendae, quae non potuerunt convehi, ibi debuissent sine alicujus dispendio comparari: quia delectui nostro nec illa voluimus imponere quae vos potuistis (ut arbitramur) offerre.

EPISTOLA XLIII. UNIGIS SPATARIO THEODORICUS REX. Jubet ut, cum exercitus Gallias intraverit, mancipia ad alios deficientia prioribus dominis restituantur.

 Delectamur jure Romano vivere quos armis cupimus vindicare; nec minor nobis cura est rerum moralium quam potest esse bellorum. Quid enim proficit barbaros removisse confusos, nisi vivatur ex legibus? Quapropter cum, Deo propitio, Gallias exercitus noster intraverit, si qua mancipia servitium 69.0599B| declinantia, ad alios se quam quibus videbantur [ ed. Niv. et Gam., debebantur] competere contulerunt, prioribus dominis jubemus sine aliqua dubietate restitui: quia confundi non decent jura, imperante justitia; nec potest abjecto favere servitio libertatis defensor. Aliorum forte regum praelia captarum civitatum aut praedas appetunt, aut ruinas: nobis propositum est, Deo juvante, sic vincere, ut subjecti se doleant nostrum dominium tardius acquisiisse.

EPISTOLA XLIV. UNIVERSIS POSSESSORIBUS ARELATENSIBUS THEODORICUS REX. Scribit se certam pecuniae summam et alimonias ipsis ad murorum Arelatensium turriumque vetustarum reparationem misisse.

 Quamvis primum sit laesos incolas refovere, et in 69.0599C| hominibus magis signum pietatis ostendere, tamen utrumque humanitas nostra conjungit; ut et largitatis remedio civibus consulamus, et ad cultum reducere antiqua moenia festinemus. Sic enim fiet, ut fortuna urbis, quae in civibus erigitur, fabricarum quoque decore monstretur. Pro reparatione itaque murorum Arelatensium vel turrium vetustarum certam pecuniae direximus quantitatem. Victualia quoque, quae vestras relevare videantur expensas, fecimus praeparari; ut vobis destinentur, cum tempus navigationis, arriserit. Relevate nunc animos, et de 69.0600A| nostra promissione [ ed., provisione] recreati, futurae copiae spem tenentes, divino favore, habetote fiduciam: quia non minus est quod nostris verbis quam quod horreis continetur.

EPISTOLA XLV. ARIGERNO VIRO ILLUSTRI, COMITI, THEODORICUS REX. Illi ortam pro quadam domo inter defensores Romanae Ecclesiae et Judaeos litem discutiendam committit.

 Justitiae nostrae convenit ut de indultis beneficiis calumnias fieri non sinamus; et quidquid prava interpretatione tegitur, fugata mendacii nube revelemus. Defensores itaque sacrosanctae Romanae Ecclesiae conquesti sunt, beatae recordationis quondam Simplicium domum in sacratissima Urbe positam ab Eufrasio acolyto instrumentis factis solemniter comparasse; 69.0600B| quam per annorum longa curricula Ecclesiam Romanam quieto jure suggerunt possedisse, et in usus alienos transtulisse securitate dominii. Nunc autem existere Samareae [ mss., amarae] superstitionis populum improba fronte duratum, qui synagogam ibidem 54 fuisse iniquis conatibus mentiatur; cum ad humanos [ Forn. et Grul., in hos] usus habitacula longe aliter formata doceantur, quam potest esse memorata constructio. Quapropter magnitudo tua, conscientiae suae probata justitia, causam diligenti examinatione discutiat. Et si vera cognoverit, quae veniunt in querelam, considerata aequitate definiat. Nam si humanis actibus sunt calumniae summovendae, quanto magis credimus emendanda quae contumeliam 69.0600C| Divinitatis tangere judicamus?

EPISTOLA XLVI. ADEODATO THEODORICUS REX. Mutat poenam acerbissimam, qua ob raptum Valerianae puellae adultae, a Lucaniae Brutiorumque correctore fuerat condemnatus, in exsilium sex mensuum, post quod patriae rebusque omnibus restituitur; tum indicit poenam trium librarum auri ejusmodi statuti violatoribus; tandem eos ab omni formidine liberat, qui crimini bona fide interfuerant.

 Materia est gloriae principalis delinquentis reatus, quia nisi culparum occasiones emergerent, locum pietas [ Ac., pietatis] non haberet. Quid enim salubris 69.0601A| ordinatio gerat, si morum probitas cuncta componat? Arida siccitas madentis pluviae beneficium exoptat. Salutiferis medentium manibus nisi infirma valetudo non indiget. Sic dum imbecillitati succumbitur, convenienter remedia tribuuntur. Quapropter casibus asperis praestandum est sub justitiae laude moderamen; ut nec vindictam sinamus superare peccata, nec culpam insultare patiamur legibus impunitam. Datis itaque precibus allegasti, viri spectabilis Venantii, Lucaniae et Brutiorum praesulis [ Juret., id est, correctoris], odiorum te acerbitate compressum, custodiae longo situ laborantem, in confessionem raptus adultae puellae Valerianae fuisse compulsum; ut gratius fuerit spem citae mortis expetere, quam tormentorum crudelia sustinere. Inter supremas 69.0601B| enim anhelantis angustias, votum est potius perire quam vivere: quia detestabilis sensus poenarum excludit dulcissimae salutis affectum. Illud etiam, quod minime justitia pateretur, adjiciens, defensorum tibi patrocinia saepius postulanti fuisse subtracta, cum adversarii florentes ingenio etiam innocentem te possent legum laqueis obligare. Quae supplicatio cum efficaciter animum nostrae pietatis intraret, paulatimque ad misericordiae jura deflecteret, occurrit Brutiorum praesulis missa relatio, quae privatam allegationem tragoediae suae voce compressit: negando credi contra fidem publicam fallaciter supplicanti. Ideoque asperitatem poenae nostra lenitate mollimus, statuentes ut ex die prolati oraculi, sex mensium patiaris exsilium. Ita ut nulli post constituta nostra 69.0601C| sub qualibet interpretatione tibi liceat objicere crimen infamiae: quando fas est principi maculosas notas vitiatae opinionis abstergere. Sed hoc exacto tempore patriae rebusque omnibus reformato [ Alii, deformato], jus tibi sit liberum omne quod primitus: quia nulla te ingemiscere probri adustione censemus, quem temporali volumus exsilio detineri. Poenam trium librarum auri nihilominus comminantes, si quis aut obviando, aut aliter intelligendo, praesens nostrum violare tentaverit constitutum. Sed quoniam haec statuta ad innocentes nolumus usque protendi, ne sua cuique minime videatur ignorantia profuisse, praesenti auctoritate eos a formidine liberamus, quos ut pote nescientes, in eadem causa quolibet loco vel tempore interfuisse constiterit. Similis enim videtur 69.0601D| absentis, qui conscientiam criminosi non habet.

EPISTOLA XLVII. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Scribit se Jovino collegae occisori, eo quod intra septa ecclesiae refugisset, poenam capitis exsilio in Vulcanias insulas, quae describuntur, commutasse. 69.0602A|

 In partem pietatis recidit mitigata districtio; et sub beneficio punit [ ed. Niv. et Gam., praestat], qui poenam debltam moderatione considerata palpaverit. Jovinum curialem, quem corrector Lucaniae Brutiorumque humani nobis suggerit saguinis effusione pollutum, ob hoc quod mutuae contentionis ardoribus excitatus, rixam verborum usque ad nefarium collegae deduxit interitum: sed conscius facti sui intra ecclesiae septa refugiens, declinare se credidit praescriptam legibus ultionem, Vulcaniae insulae perpetua relegatione damnamus; ut et sancto templo reverentiam habuisse videamur, nec vindictam criminosus evadat in totum, qui innocenti non credidit 69.0602B| esse parcendum. Careat proinde patrio foco, cum exitiabili victurus incendio: ubi viscera terrae non deficiunt, cum tot saeculis jugiter consumantur. Flamma siquidem ista terrena, quae alicujus corporis imminutione nutritur, si non absumit, exstinguitur: ardet continue inter undas medias montis quantitas indefecta; nec imminuit, quod resolvi posse sentitur; scilicet quia naturae inextricabilis potentia tantum crementi cautibus reponit, quantum illi vorax ignis ademerit. Nam quemadmodum saxa incolumia permanerent, si semper ignis adunata decoqueret? Potentia siquidem divina sic de contrariis rebus miraculum facit esse perpetuum, ut palam consumpta occultissimis instauret augmentis, quae vult temporibus stare diuturnis. Verum cum et alii montes motibus 69.0602C| vaporatis exaestuent, nullus simili appellatione censetur aestimandus: quia gravius succenditur, qui Vulcani nomine nuncupatur. Mittatur ergo reus capitis in locum praedictum vivus. Careat quo utimur mundo, de quo alterum crudeli fugavit exitio: quando superstes recipit, quod eventu mortis inflixit: salamandrae secuturus exemplum, quae plerumque degit in ignibus. Tanto enim naturali frigore constringitur, ut flammis ardentibus temperetur. Subtile ac parvum animal, lubricis lumbricis associum, flavo colore vestitum. Vitam praestat soli, qui mortalia cuncta consumit. Memorant autem aevi pristini servatores [ Juret., forte scrutatores, vel observatores], hanc insulam ante 55 aliquot annos, undarum rupto terrore ignitus erupisse, cum Hannibal apud Prusiam Bithyniae 69.0602D| regem veneno secum ipse pugnavit, ne tantus dux ad Romanorum ludibria perveniret. Plus inde mirabile, ut mons tanta flammarum congregatione succensus, marinis fluctibus haberetur absconditus; 69.0603A| et ardor ibi indesinenter viveret, quem tanta unda videbatur obruere.

EPISTOLA XLVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS CIRCA VERUCAM CASTELLUM CONSISTENTIBUS THEODORICUS REX. Scribit se mandasse Leodifrido sajoni ut eo impulsore in Veruca castello, quod describitur, ipsi sibi domicilia construant.

 Laetitia debet esse cunctorum, provida jussio dominantium: quando illud quod vos debuistis expetere, nos videtis offerre. Quid est enim gratius quam humanis rebus cautelam semper adhibere, quae aut sit necessaria, aut non gravat esse superfluam? Et ideo Leodifrido sajoni nostro praesenti delegavimus jussione ut ejus instantia in Veruca castello vobis 69.0603B| domicilia construatis; quod a positione sui congruum nomen accepit. Est enim in mediis campis tumulus saxeus in rotunditate consurgens, qui proceris lateribus silvis erasus, totus mons quasi una turris efficitur; cujus ima graciliora sunt quam cacumina, et in mollissimi fungi modo superius extenditur, cum inferiori parte tenuetur. Agger sine [ ed. Niv. et Ga., sub] pugna, obsessio secura: ubi nec adversarius quidquam praesumat, nec inclusus aliquid expavescat. Hunc Athesis, inter fluvios honorus, amoeni gurgitis puritate praeterfluit, causam praestans muniminis et decoris: castrum pene in mundo singulare, tenens claustra provinciae; quod ideo probatur magis esse praecipuum, quia feris gentibus constat objectum. Hoc opinabile munimen, mirabilem 69.0603C| securitatem, cui desiderium non sit habitare, quam vel externos delectat invisere? Et quanquam, Deo juvante, nostris temporibus provinciam securam credamus, tamen prudentiae nihilominus est cavere, etiam quae non putantur emergere. Munitio tractanda est semper in otio: quia tunc male quaeritur, quando necessaria judicatur. Mergi, quibus nomen est ex facto, cohabitatores piscium, aquatiles volucres, futuras tempestates naturaliter praevidentes, sicca petunt, stagna derelinquunt. Delphini, fluctus pelagi metuentes, vadosis littoribus immorantur. Echini, qui sunt mella carnalia, costatilis teneritudo, croceae deliciae divitis maris, dum futuras tempestates agnoverint, loca mutare cupientes (quia illis pro levitate corporis nandi nulla fiducia est) lapillos, quibus 69.0603D| pares possint esse, complexi, quadam anchorarum ponderatione librati, scopulos petunt, quos fluctibus vexandos esse non credant. Aves ipsae adventu hiemis patrias mutant. Ferae pro qualitate temporis cubilia quaerunt. Hominum sollicitudo non debet providere quod potest in adversitate requirere? Non est in mundo unde [ ed. Niv. Ga. Gr. et Cuj., undis. Ms. R., in mundo unum] humanae res mutabilitate quatiuntur; et ideo providentia dicitur, ut quae sunt futura tractentur.

EPISTOLA XLIX. HONORATIS POSSESSORIBUS, DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS CATANENSIS CIVITATIS THEODORICUS REX. Permittit ut saxis ex amphitheatro longa vetustate collapsis ad muros urbis reparandos utantur. 69.0604A|

 Optabilis nobis est et grata devotio, quae bonam praecesserit jussionem; et merito acceptum redditur, si id quod possumus imperare, poscatur. Felicitas enim regnantis est, famulantes amare quod expedit: quando nobis labor cogitationis aufertur, dum subditi sibi profutura disponunt. Atque ideo suggestionis vestrae tenore comperto, quam charitate civica in communiendis moenibus suscepistis, absolutam hujus rei vobis censemus esse licentiam: nec quidquam de hac re vereamini, unde gratiae nostrae exspectare praemia mox debetis. Vestra enim munitio 69.0604B| nostra est nihilominus fortitudo; et quidquid vos ab incerto eripit, famam nostrae defensionis extendit. Saxa ergo, quae suggeritis de amphitheatro longa vetustate collapsa, nec aliquid ornatui publico jam prodesse, nisi solas turpes ruinas ostendere, licentiam vobis eorum in usus duntaxat publicos damus; ut in murorum faciem surgat, quod non potest prodesse, si jaceat. Quocirca perficite confidenter quidquid cautio ad munimen, quidquid ornatus expetit ad decorem: tantum nobis scituri gratum fore, quod facitis, quantum exinde gratia se vestrae civitatis extulerit.

EPISTOLA L. PROVINCIALIBUS NORICIS THEODORICUS REX. Decernit ut Alemannorum boves itineris longinquitate 56 et labore fracti, Noricorum bovibus commutentur. 69.0604C|

 Grate suscipienda est ordinatio, quae dantem juvat, et accipientem pro temporis necessitate laetificat. Nam quis putare possit onus, ubi majus meretur in commutatione compendium? Et ideo praesentibus decernimus constitutis, ut Alemannorum boves, qui videntur pretiosiores propter corporis granditatem, sed itineris longinquitate defecti sunt, commutari vobiscum liceat, minores quidem membris, sed idoneos ad labores; ut et illorum profectio sanioribus animalibus adjuvetur, et vestri agri armentis grandioribus instruantur. Ita fit ut illi acquirant viribus robustos, vos forma conspicuos; et quod raro solet emergere, in una mercatione utrique videamini desiderata 69.0604D| compendia percepisse.

EPISTOLA LI. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Scribit Thomatem aurigam frequenter in spectaculis victorem, cui justas annonas largitus fuerat, menstrua largitate esse solidandum; tum de spectaculis et Augusti imper, circo fuse loquitur.

 Quantum histrionibus rara constantia honestum que votum, tanto pretiosior est, cum in eis probabilis monstratur affectus. Charum est enim homini 69.0605A| reperisse, ubi aliquid se laudabile non putaverat invenire. Dudum siquidem Thomati aurigae, ex Orientis partibus advenienti, annonas rationabiles consideratio nostra largita est, donec ejus artem probaremus et animum. Sed quoniam in hoc agone primatum noscitur obtinere, ejusque voluntas, patria derelicta, nostri sedes fovere delegit imperii, menstrua eum duximus largitate solidandum: ne adhuc ambiguum redderemus, quem Italiae dominatum elegisse cognovimus. Is enim frequenter victor per diversorum ora volitavit, plus vectus favore quam curribus. Suscepit partem populi protinus inclinatam, et quos ipse fecerat tristes, laboravit iterum reddere laetiores: modo agitatores arte superans: modo equorum velocitate transcendens. Frequentia palmarum eum dici faciebat maleficum, inter quos magnum 69.0605B| praeconium videtur esse ad talia crimina pervenire. Necesse est enim ad perversitatem magicam referri, quando victoria equorum meritis non potest applicari. Spectaculum expellens gravissimos mores, invitans levissimas contentiones, evacuatio honestatis, fons irriguus jurgiorum, quod vetustas quidem habuit sacrum, sed contentiosa posteritas fecit esse ludibrium [ ac. lubricum]. Primus enim hoc apud Elidem Asiae civitatem Aenomaus fertur edidisse: quod postea Romulus in raptu Sabinarum, necdum fundatis aedificiis, ruraliter ostentavit Italiae. Sed mundi dominus ad potentiam suam opus extollens, mirandam etiam Romanis fabricam in vallem Murciam tetendit Augustus; ut immensa moles firmiter praecincta montibus contineret, ubi magnarum rerum 69.0605C| indicia clauderentur. Bissena quippe ostia ad duodecim signa posuerunt. Haec ab hermulis funibus demissis subita aequalitate panduntur: docentes totum illic, ut putabatur, consilio geri, ubi imago capitis cognoscitur operari. Colores autem in vicem 69.0606A| temporum quadrifaria divisione funduntur; prasinus virenti verno, venetus nubilae hiemi, roseus aestati flammeae, albus pruinoso autumno dicatus est, ut quasi per duodecim signa digrediens annus integer signaretur. Sic factum, ut naturae ministeria spectaculorum composita imaginatione luderentur. Biga quasi lunae, quadriga solis imitatione reperta est. Equi desultorii, per quos circensium ministri missos denuntiant exituros, luciferi praecursorias velocitates imitantur. Sic accidit ut dum se colere astra putarent, religionem suam ludicra similitudine profanarent. Alba linea non longe ab ostiis in utrumque podium, quasi regula directa, producitur; ut quadrigis progredientibus, inde certamen oriretur: ne dum semper propere conantur elidere, spectandi voluptatem 69.0606B| viderentur populis abrogare. Septem metis certamen omne peragitur, in similitudinem hebdomadis reciprocae. Ipsae vero metae secundum zodiacos decanos ternas obtinent summitates, quas ad instar solis quadrigae celeres pervagantur. Rotae Orientis et Occidentis terminos designant. Euripus maris vitrei reddit imaginem, unde illuc delphini aequorei aquas interfluunt. Obeliscorum quoque prolixitates ad coeli altitudinem sublevantur; sed potior soli, inferior lunae dicatus est: ubi sacra priscorum Chaldaicis signis, quasi litteris indicantur. Spina infelicium captivorum sortem designat: ubi duces Romanorum supra dorsa hostium ambulantes, laborum suorum gaudia perceperunt. Mappa vero, quae signum dare videtur circensibus, tali casu fluxit in morem: cum Nero prandium protenderet, et celeritatem, ut assolet, 69.0606C| avidus spectandi populus flagitaret, ille mappam, qua tergendis manibus utebatur, jussit abjici per fenestram, ut libertatem daret certaminis postulati [ alii, postulandi; alii, postulanti]. Hinc tractum est, ut ostensa mappa certa videatur esse promissio 69.0607A| circensium futurorum. Circus, a circuitu dicitur; circenses, quasi circuenses: propterea quod apud antiquitatem rudem, quae necdum spectacula in ornatum deduxerat fabricarum, inter enses et flumina locis virentibus agerentur. Nec vacat quod viginti quatuor missibus conditio hujus certaminis expeditur, ut diei noctisque horae tali numero clauderentur. Nec illud putetur irritum quod metarum circuitus ovorum erectionibus exprimatur: quando actus ipse, multis superstitionibus gravidus, ovi exemplo, geniturum se aliqua profitetur. Et ideo datur intelligi, volitantes atque inconstantissimos inde mores nasci, quos avium matribus aptaverunt. Caetera circi Romani longum est sermone decurrere, dum omnia videantur ad causas singulas pertinere. 69.0607B| Hoc tantum dicimus omnimodis stupendum, quod illic, supra caetera spectacula, fervor animorum inconsulta gravitate [ Jur. forte pravitate] rapiatur ( Vide Cypr. lib. de Spectac. ). Transit prasinus, pars populi moeret; praecedit venetus, et potior turba civitatis affligitur: nihil proficientes, ferventer insultant; nihil patientes, graviter vulnerantur; et ad inanes contentiones sic descenditur, tanquam de statu periclitantis patriae laboretur. Quod merito creditur dicatum numerosae superstitioni, ubi ab honestis moribus sic constat excidi. Haec nos fovemus necessitate populorum imminentium, quibus votum est ad talia convenire, dum cogitationes serias delectantur abjicere. Paucos enim 57 ratio capit et raros probabilis oblectat intentio, et ad illud potius turba 69.0607C| ducitur, quod ad curarum remissionem constat inventum. Nam quidquid aestimat voluptuosum, hoc et ad beatitudinem temporum judicat applicandum. Quapropter largiamur expensas, non semper ex judicio demus. Expedit interdum desipere, ut populi possimus desiderata gaudia continere.

EPISTOLA LII. CONSULARI VIRO ILLUSTRI THEODORICUS REX. Praecipit ut eligat agrimensorem, qui contentionem inter Leontium atque Paschasium pro casarum terminis ortam dirimat.

 Sicut invidiosa nimis interpellantium suggestione comperimus, inter Leontium atque Paschasium spectabiles viros finalis orta contentio est, ita ut terminos casarum suarum non legibus, sed viribus crederent 69.0607D| vindicandos. Unde miramur tanta animositate fuisse litigatum, quod aut terminis testibus, aut jugis montium, aut fluminum ripis, aut arcaturis constructis aliisque signis evidentibus constat esse definitum. 69.0608A| Quid isti facerent, si in Aegyptiacis partibus possiderent, ubi Nili fluminis superveniente diluvio, indicia finium vastissimus gurges abradit, et indiscreta terrae facies redditur, ubi omnia limus tegere comprobatur? Quapropter nec tunc ad arma concurrere debuissent, si excitata lis nulla satisfactione superata discederet. Hoc enim per geometricas formas et gromaticam disciplinam ita diligenter agnoscitur, quemadmodum litteris omnis sermo conclusus est. Geometriam quippe, ut est hominum genus nimis acutissimum atque sollicitum, Chaldaei primum invenisse memorantur: qui rationem ipsius disciplinae generaliter colligentes, et in astronomicis rebus, et in musicis, et in mechanicis, et in architecticis, et in medicinam, et ad artem logisticam, vel quidquid potest formis 69.0608B| generalibus contineri, aptam esse docuerunt; ut sine ea nihil horum possit ad agnitionem verissimam pervenire. Hanc post Aegyptii, non dissimiliter animi fervore calentes, propter augmenta Nilotica, quae singulis annis votiva inundatione patiuntur, ad dimensionem terrae et recuperandas formas finium transtulerunt; ut fieret arte distinctum, quod litigiosae confusioni videbatur obnoxium. Quapropter agrimensorem peritissimum, cui ab arte nomen est, vestra nihilominus adhibeat magnitudo; ut jam omnia, quae manifesta ratione distincta sunt, per evidentia debeat documenta monstrare. Nam si hoc egit illa disciplina mirabilis, ut indeterminatos agros ratione certa distingueret, quanto magis iste monstrare debet omnia, quae jam probantur suis finibus terminata? 69.0608C| Augusti siquidem temporibus orbis Romanus agris divisus, censuque descriptus est; ut possessio sua nulli haberetur incerta, quam pro tributorum susceperat quantitate solvenda. Hoc auctor Hyrummetricus redegit ad dogma conscriptum; quatenus studiosus legendo possit agnoscere, quod deberet oculis absolute monstrare. Videant artis hujus periti, quid de ipsis publica sentit auctoritas. Nam disciplinae illae, toto orbe celebratae, non habent hunc honorem. Arithmeticam dicis, auditoriis vacat. Geometria, cum tantum de coelestibus disputat, tantum studiosis exponitur. Astronomia et musica discuntur ad scientiam solam; agrimensori vero finium lis orta committitur, ut contentionum protervitas abscindatur. Judex est itaque artis suae, forum ipsius agri deserti 69.0608D| sunt: 58 fanaticum credis, quem tortuosis semitis ambulare conspexeris. Indicia siquidem rerum inter silvas asperas et dumeta perquirit, non ambulat jure communi, via illi est sua lectio, ostendit 69.0609A| quod dicit, probat quod didicit, gressibus suis concertantium jura discernit; et more vastissimi fluminis, aliis spatia tollit, aliis rura concedit. Quapropter auctoritate nostra suffulti, talem eligite, post quem partes erubescant impudenti fronte litigare; quatenus possessorum jura confusa esse non debeant, quibus est necessarium rebus propriis adhibere culturam.

EPISTOLA LIII. APRONIANO VIRO ILLUSTRI, COMITI PRIVATARUM, THEODORICUS REX. Praecipit ut si aquilegem, qui Romam ex Africa venerat, compererit esse hujus artis peritissimum, inopiam ejus necessariis annonis relevet, eique jungat mechanicum, qui eum opera sua juvet.

 Magnitudinis vestrae relatione comperimus, aquilegium 69.0609B| Romam venisse de partibus Africanis, ubi ars ipsa pro locorum siccitate magno studio semper excolitur, qui aridis locis aquas possit dare venatiles; ut beneficio suo habitare faciat loca nimia sterilitate siccata. Hoc nobis fuisse gratum cognosce; quatenus industria illa majorum libris exposita, nostris temporibus venerit approbanda. Signis quippe virentium herbarum ac proceritate arborum vicinitatem colligit decenter undarum. Terris enim, quibus dulcis humor non longe subest, ubertas quorumdam germinum semper arridet; ut est juncus aquatilis, canna levis, rubus validus, salix lenta [ mss. Gr. et Cuj., laeta], populus virens, et reliqua arborum genera, quae tamen ultra naturam suam felici proceritate luxuriant. Sunt et alia hujus artis indicia, 69.0609C| cum nocte adveniente lana sicca in terram ponitur jam provisam, et rudi cacabo tecta relinquitur: tunc si aquae proximitas arriserit, mane humida reperitur. Sole autem declarato intuentur etiam magistri loca solliciti, et ubi supra terram minutissimarum 69.0610A| volitare spissitudinem conspexerint omnino muscarum, tunc promittunt laeti facile quod quaeritur inveniri. Addunt etiam in columnae speciem conspici quemdam tenuissimum fumum, qui quanta fuerit altitudine porrectus ad summum, tanto in imum latices latere cognoscunt; ut hoc sit mirabile, quod per haec aliaque signa diversa mensura definita praedicitur, quanta profunditate quaesita monstretur. Praedicunt etiam sapores aquarum, ut nec aspera dispendioso labore debeat quaeri, nec dulcis necessariaque inhonore contemni. Hanc scientiam sequentibus pulchre tradiderunt apud Graecos ille, apud Latinos Marcellus; qui non solum de subterraneis fluentis, sed de ipso quoque ore fontium sollicite tractaverunt. Dicunt enim aquas quae ad orientem austrumque prorumpunt, dulces atque perspicuas esse, et pro 69.0610B| sua levitate saluberrimas inveniri; in septentrionem vero atque occidentem quaecunque manant, probari quidem nimis frigidas, sed crassitudine suae gravitatis incommodas. Atque ideo, si viderit memorato illi sapientia vestra et codicum lectione, et usu rerum quae sunt praedicta constare, competentibus annonis de publico deputatis, peregrinationem ejus inopiamque relevabis: accepturus mercedes, cui artis suae dona praestiterit. Nam quamvis Romana civitas aquis abundet irriguis, sitque fontibus gaudens, et formarum inundatione ditissima, reperiuntur tamen plurima suburbana quae hanc videantur desiderare peritiam. Et merito continetur, qui vel pro parte necessarius esse cognoscitur. Huic tamen mechanicus omnino jungendus est, ut undas, quas iste 69.0610C| reperit, ille levet; et arte subire faciat, quod ascendere non praevalet per naturam. Habeatur ergo et iste inter reliquarum artium magistros, ne quid desiderabile putetur fuisse, quod sub nobis non potuerit Romana civitas continere.

LIBER QUARTUS. 59 EPISTOLA PRIMA. HERMINAFRIDO [mss. HERMAFRIDO] REGI THORINGORUM THEODORICUS REX. Dat illi in matrimonium neptem suam, quae laudatur; et renuntiat se equos, quorum pulchritudo describitur, nec non et alia munera ab eo missa libenter accepisse. 69.0609D|

 Desiderantes vos nostris aggregare parentibus, neptis [ Ac., neptem] charo pignori, propitia Deitate, sociamus; ut qui de regia stirpe descenditis, nunc 69.0610D| etiam longius claritate imperialis sanguinis fulgeatis. Mittimus ad vos ornatum aulicae domus, augmenta generis, solatia fidelis consilii, dulcedinem suavissimam conjugalem; quae et dominatum jure vobiscum impleat, et nationem vestram meliore institutione componat. Habebit felix Thoringia, quod nutrivit Italia litteris doctam, moribus eruditam, decoram non solum genere, quantum et feminea dignitate; ut non minus patria vestra istius splendeat 69.0611A| moribus quam suis triumphis. Quapropter salutantes vos gratia competenti, indicamus nos venientibus legatis vestris impretiabilis quidem rei, sed more gentium suscepisse pretia destinata, equos argenteo colore vestitos, quales decuit esse nuptiales. Quorum pectora vel crura sphaeris carneis decenter ornantur; costae in quamdam latitudinem porriguntur; alvus in brevitate constringitur; caput cervinam reddit effigiem, imitantes velocitatem cujus videntur habere similitudinem. Hi sunt sub pinguedine nimia mansueti, magna mole celerrimi, aspectibus jucundi, usibus gratiores; incedunt enim molliter, sessores suos insanis festinationibus non fatigant; quiescitur potius in ipsis quam laboretur; et compositi delectabili moderatione, agilitate norunt continua perdurare. Verum hunc, quamvis nobilissimum gregem, 69.0611B| belluasque morigeras, vel alia quae direxistis eximia, victa cognoscitis: quando omnia jure superat, quae decus regiae potestatis exornat. Destinavimus et nos quidem, quae principalis ordo poscebat; sed nihil majus persolvimus, quam quod vos tantae feminae decori copulavimus. Adsint vestro divina conjugio, ut sicut nos causa junxit affectionis, ita et posteros nostros obliget gratia parentalis.

EPISTOLA II. REGI HERULORUM THEODORICUS REX. Adoptat eum in filium per arma, et dat illi equos, enses, clypeos et reliqua bellorum instrumenta.

 Per arma fieri posse filium, grande inter gentes constat esse praeconium: quia non est 60 dignus adoptari, nisi qui fortissimus meretur agnosci. In 69.0611C| sobole frequenter fallimur. Ignavi autem esse nesciunt, quos judicia pepererunt. Hi enim gratiam non de natura, sed de solis meritis habent, quando vinculo animi obligantur extranei; et tanta in hoc actu vis est, ut prius se velint mori, quam aliquid asperum patribus videantur infligi. Et ideo more gentium, et conditione virili, filium te praesenti munere procreamus; ut competenter per arma nascaris, qui bellicosus esse dignosceris. Damus quidem tibi equos, enses, clypeos, et reliqua instrumenta bellorum; sed quae sunt omnimodis fortiora, largimur tibi nostra judicia. Summus enim inter gentes esse crederis, qui Theodorici sententia comprobaris. Sume itaque arma, mihi tibique profutura. Ille a te devotionem petit, qui te magis defensare disponit: probat tuum 69.0611D| animum, et opus non habebit obsequium. Adoptat te talis, de cujus gente tu potius formideris. Nota sunt 69.0612A| enim Herulis Gothorum, Deo juvante, solatia. Nos arma tibi dedimus; gentes autem olim virtutum pignora praestiterunt. Salutantes proinde gratia competenti, reliqua per illum et illum legatos nostros patrio sermone mandamus, qui vobis litteras nostras evidenter exponant, et ad confirmandam gratiam quae sunt dicenda subjungant.

EPISTOLA III. SENARIO VIRO ILLUSTRI, COMITI, THEODORICUS REX. Illi confertur dignitas comitivae patrimonii, et summopere laudatur.

 Ad ornatum palatii credimus pertinere aptas dignitatibus personas eligere: quia de claritate servientium crescit fama dominorum. Tales enim provehere principem decet, ut quoties procerem suum fuerit dignatus aspicere, toties se cognoscat recta 69.0612B| judicia habuisse. Moribus enim debet esse conspicuus, qui datur imitandus. Facile est qualemcunque sibi deligere; multis autem electum vivere [ ed., videre] decet. Cape igitur per indictionem quartam (An. Ch. 511) illustris comitivae nostri patrimonii dignitatem, quam tibi non immerito tribuit regalis auctoritas. Diu namque nostris ordinationibus geminum mutuatus obsequium, et consilii particeps eras, et disposita laudabili assumptione complebas. Subiisti saepe arduae legationis officium; restitisti regibus non impar assertor, coactus justitiam nostram et illis ostendere qui rationem vix poterant cruda obstinatione sentire. Non te terruit contentionibus inflammata regalis auctoritas: subjugasti quinimo audaciam veritati, et obsecutus ordinationibus nostris in conscientiam 69.0612C| suam barbaros perculisti. Quid studium tuum longa lucubratione sollicitum, et continui laboris inculpabile referamus obsequium? Usus es sub exceptionis officio eloquentis ingenio: favebat ipse sui delectatus auditor, dum meliora faceres, cum [ forte, quam] recitare coepisses. Pronuntiatio tua nostrum delectabat arbitrium: quia tantum dictantium reficiebas animum, quantum se lassare poterat cura cogitantium. Fuit quoque in te pars altera vitae laudabilis, quod arcana nostra morum probitate claudebas, multorum conscius, nec tamen, cum plura nosses, elatus. Collegis gratia, superioribus humilitate placuisti. Sic omnium pro te factus est unus animus ex magna diversitate sociatus. Carpes certe probatae institutionis gratissimum fructum, quando provectus tuus 69.0612D| ita potuit omnes laetos efficere, ut universi in te judicent sua desideria profecisse. Tuere igitur 69.0613A| hanc virtutum amabilem praeclaramque constantiam; nostraeque domus auctoritate subnixus, tanto studiosius gratiam quaere, quantum te locum beneficiis respicis invenisse. Tende itaque adhuc bonis actibus tuos ad potiora successus: sciens gratiam nostram in illo semper augeri qui se dignum adepto culmine desiderat inveniri.

EPISTOLA IV. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. Renuntiat se illustrem virum Senarium ad comitivam patrimonii subvexisse, qui multis laudibus effertur.

 Gloriosum quidem nobis est, Patres conscripti, honores passim impendere; sed laudabilius benemeritis digna praestare. Quidquid enim talibus tribuimus, pro generali potius utilitate largimur. Cunctis 69.0613B| siquidem proficit recti tenax provectus; nec locus relinquitur injuriae, cum ad bonos pervenit regula disciplinae. Hoc itaque praeclaro desiderio illustrem virum Senarium comitivae patrimonii dignitate subveximus, qui venalitatis obscura animi claritate refugiat, qui calumnia non laetetur, nec patrimonii auctoritate suffultus, de nostro sibi faciat terrore compendium; sed jus aequabile possit tenere cum caeteris, unde nobis placere respicit servientes. Haec de illo futura promittere, praeteritorum facit temporum fides. In ipso quippe adolescentiae flore palatia nostra meritis maturus intravit; et quod robustas quoque fatigat aetates, nullo deceptus novitatis errore, ad imperantis conversus arbitrium, effectum bonarum praestitit jussionum. Nunc ad colloquia 69.0613C| dignus, nunc ad exceptiones aptissimus, frequenter etiam in legationis honorem electus, cujus multiplex meritum incertum apud nos reddebat officium. Non enim unius loci vir debet dici, a quo multa videntur impleri. Sed haec amplius commendabat humilitas [ Ac., utilitas], quae tam clara quam rara est. Novum 69.0614A| est enim, sub amore principis custodire modestiam: quia gaudia semper animos inquietant; modus etiam raro 61 laetis rebus imponitur, qui magis in tristibus intervenit. Garrula res est laetitia; nec enim prae gaudio potest spiritus contineri. Verum inter haec stupenda meritorum, originis quoque simili claritate resplendet; ut haereas qua parte sit ditior, cum copiosius utraque possideat. Habent ergo sigillatim distributa praeconium, juncta miraculum. Quapropter, P. C., assurgat primaevis introeuntibus cana libertas. Nihil de genio vestro subtrahitur, quando venientium novitas honorabiliter invitatur. Parentes publici de clementia nominati, duplex vos ratio benignitatis invitet: incipiens mereatur gratiam, provectus favorem.

EPISTOLA V. AMABILI VIRO DEVOTO, COMITI, THEODORICUS REX. Statuit ut omnes navicularii Campaniae, Lucaniae, sive Thusciae fidejussoribus idoneis se committant ad victuales species in Gallias fame laborantes devehendas, pretioque distribuendas. 69.0614B|

 Nullum decet nostras gravanter suscipere jussiones, quae magis utilitates noscuntur extollere devotorum. In Gallicana igitur regione victualium cognovimus charitatem, ad quam negotiatio semper prompta festinat, ut empta largius angustiore pretio distrahantur. Sic evenit ut et venditoribus satisfiat, et illis provisio nostra subveniat. Atque ideo devotio tua praesenti auctoritate cognoscat omnes navicularios Campaniae, Lucaniae, sive Thusciae fidejussoribus idoneis se debere 69.0614C| committere, ut cum victualibus speciebus tantum proficiscantur ad Gallias: habituri licentiam distrahendi, sicut inter emptorem venditoremque convenerit. Grande commodum est, cum indigentibus pacisci: quando fames totum solet contemnere, ut suam necessitatem possit expellere [ mss., 69.0615A| explere]. Nam cum ambitioni suae serviat, propemodum donare videtur, qui vendit rogatus. Ad saturatos cum mercibus ire certamen est: suo autem pretium poscit arbitrio, qui victualia potest ferre jejunis.

EPISTOLA VI. SYMMACHO VIRO ILLUSTRI, PATRICIO, THEODORICUS REX. Jubet ut filios Valeriani, quos pater studiorum causa Romam deduxerat, in ea detineat; nec liceat eis ante exire quam decreverit.

 Rationabiles petitiones supplicum libenter amplectimur, qui etiam non rogati justa cogitamus. Quid est enim dignius quod die noctuque assidua deliberatione volvamus, nisi ut rempub. nostram sicut arma protegunt, aequitas quoque inviolata custodiat? Spectabilis itaque Valerianus in Syracusana civitate consistens, reverti se ad lares proprios supplicavit, 69.0615B| qui studiorum causa liberos suos ad Romanam civitatem deduxit. Quos illustris magnificentia tua, ex nostra continens jussione, in supradicta urbe faciat commorari; nec illis liceat ante discedere, nisi hoc noster proloquatur affatus [ ms. Aud., affectus]. Ita enim et illis studiorum provectus acquiritur, et nostrae jussionis reverentia custoditur. Non ergo sibi putet impositum, quod debuit esse votivum. Nulli sit ingrata Roma, quae dici non potest aliena. Illa eloquentiae fecunda mater, illa virtutum omnium latissimum templum. Sentiatur plane, quod charum est [ ed. clarum]; non sine gratia esse creditur, cui habitatio tanta praestatur.

62 EPISTOLA VII. SENARIO VIRO ILLUSTRI, COMITI PRIVATARUM, THEODORICUS REX. Monet eos qui e Sicilia frumentum in Gallias devehebant, naufragium passos esse tristissimum; atque adeo jubet ut quod periit triticum iis reputetur. 69.0615C|

 Propositum nostrae pietatis est, injuste periclitantium 69.0616A| sublevare fortunas: quia quod aliena vi constat impositum, trahere non possumus ad delictum. Iniquum est enim ut hominis vitio deputetur quod ejus voluntate non regitur; et illud imputetur periclitanti, unde raro datur evadere. Atque ideo sublimitas tua prosecutores frumentorum, qui de Sicilia fuerant ad Gallias destinati, lacrymabili nos aditione pulsasse cognoscat, dum susceptum onus promovissent in pelagus, adversis flatibus fuisse susceptum: ubi fatiscente compage trabium, omnia vis undarum absorbuit; nec quidquam miseris de aquarum nimietate, nisi solas lacrymas restitisse. Unde illustris sublimitas tua, praesenti auctoritate commonita, modiationem tritici quam sub hac sorte periisse probaverint, supradictis prosecutoribus sine aliqua faciat cunctatione reputari. Crudelitatis enim genus est, 69.0616B| ultra naufragium velle desaevire, et illos ad dispendia cogere, quibus inopem vitam probantur immania elementa [ ms., A. et ed. Niv. et Gam., pericula] cessisse.

EPISTOLA VIII. HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS FOROLIVENSIBUS [ ed., FOROJULIENSIBUS] THEODORICUS REX. Decernit ut accepto pretio, e patria sua trabes ad Alsuanum sine ulla mora devehant.

 Grave videri non debet, quod nostra ordinatione censetur: quia novimus aestimare, quod vos oportet implere. A nobis quippe potestis rationabiliter custodiri, quibus profecistis non gravati. Proinde devotioni vestrae praesenti auctoritate decernimus, ut accepto 69.0616C| pretio competenti, de locis vestris ad Alsuanum trabes sine aliqua dilatione devehatis; quatenus et nostra ordinatio sortiri possit effectum, et perceptis mercedibus nec vos videamini sustinere dispendium.

EPISTOLA IX. OSUIN [ ed., OSUNI] VIRO ILLUSTRI, COMITI, THEODORICUS REX. Constituit ut si qui Maurentio et Paulae patris auxilio orbatis litem intenderint, eos ad curiam regiam mittat. 69.0617A|

 Innocentiae professio est nostram elegisse praesentiam: ubi nec violentiae locus datur, nec avaritiae vitia formidantur. Maurentius atque Paula, patris auxilio nudati, multorum se injuriis testantur exponi: quorum adolescentia pervia videtur incommodis, cum facile possit subripi vel juvenibus destitutis. Et ideo nostrum merentur praesidium, a quibus se calliditas non abstinet improborum. Proinde sublimitas vestra tenorem praesentis jussionis agnoscens, supra memoratos adultos, si quis jurgantium pulsare maluerit, 69.0617B| ad nostrum comitatum noverit dirigendos: ubi et innocentia perfugium, et calumniatores jus possunt invenire districtum.

EPISTOLA X. JOANNI VIRO SENATORI, CONSULARI CAMPANIAE, THEODORICUS REX. Decernit ut edictum promulget in eos qui sponte ad pignorandi se studia contulerint; et jubet ut quisquis, quod repetere debuisset, pignorandi gratia fortassis invaserit, voce juris amittat. Quod si quis solvendo non sit, in eum vult fustibus animadverti.

 Foedum est inter jura publica privatis odiis licentiam dare, nec ad arbitrium proprium judicandus est inconsultus fervor animorum. Iniquum quippe nimis est quod delectat iratum. Furentes justa non sentiunt, quia dum commoti animo in vindictam saeviunt, rerum 69.0617C| temperantiam non requirunt. Hinc est quod legum reperta est sacra reverentia, ut nihil manu, nihil proprio ageretur impulsu. Quid enim a bellica confusione pax tranquilla distabit, si per vim litigia terminentur [ ms. A., per jura litigia non terminentur]? Provincialium igitur Campaniae atque Samnii suggestione comperimus, nonnullos, neglecta temporum disciplina, ad pignorandi se studia transtulisse, et quasi edicto misso, per vulgus licentiam crevisse 69.0618A| vitiorum. His multo acerbiora jungentes, alienis debitis ad solutionem alios trahi, solamque causam probabilem videri, si aliqua debitori potuit in civitate conjungi. O iniquum persuasionis ( lege pervasionis. JURET.] errorem. Dividuntur causae germanis: filius obligationibus paternis, si non sit haeres, exuitur; uxor maritalibus debitis, nisi per successionis vincula, non tenetur; et audacia solutionem trahit extraneos, cum absolvant jura conjunctos. Hoc hactenus fieri nostri ignorantia fortasse pertulerit, nunc necesse est remedium de legibus habeat, quod nostram potuit intrare notitiam. Proinde edictalis programmatis tenore comperto spectabilitas vestra ad cunctorum faciat notitiam pervenire, ut quisquis quod repetere debuisset, pignorandi studio fortassis invaserit, voce 69.0618B| [ mss., vocem] juris amittat, nec liceat cuiquam sua sponte, nisi obligatum forsitan, pignus auferre. Si vero alterum pro altero, quod nefas dictu est, pignorare maluerit, in duplum cui vim fecit direpta restituat: quia scelera damna plus cohibent, et sola detrimenta cogitant qui pudoris fecere jacturam. Quem vero ab hac redhibitione [ alii, redimitione] foedum patrocinium tenuitatis excusat, pro admissi qualitate facinoris in eum fustuario supplicio vindicetur. Non enim patimur impunitum quod nolumus esse permissum.

EPISTOLA XI. SENARIO VIRO ILLUSTRI, COMITI, THEODORICUS REX. Remittit ad eum causam inter possessores Volienses atque curiales diligenti examine discutiendam, nec non et finiendam.

 69.0618C| Spes est certa remedii, vota supplicum ad prudentis remisisse judicium; ut per ordinationis beneficium, confusionis abrogetur incertum. Proinde magnitudo tua, cujus ordinationi videtur subjacere provincia, inter possessores Volienses atque curiales causam diligenti examinatione discutiat, quatenus inter eos sopiatur querela, a vobis patefacta justitia. Non enim decet post audientiam vestram negotium trahi, a quo post alios judices debuisset audiri.

EPISTOLA XII. MARABADO VIRO ILLUSTRI, COMITI ET GEMELLO VIRO SENATORI, THEODORICUS REX. Illis committit causam inter Archotamiam et Aetheriam nurum ejus juxta leges audiendam, ut mediis sacrosanctis Evangeliis cum tribus honoratis jurisperitis sententiam secundum prisci juris formam proferant. 69.0619A|

 Propositi nostri est ut provincias nobis, Deo auxiliante, subjectas, sicut armis defendimus, ita legibus ordinemus: quia semper auget principes observata justitia; et quantum probabili institutione vivitur, tantum summis adhuc provectibus aggregatur. Archotamia itaque illustris femina flebiliter ingemiscens, nepotis sui calamitatem tali conquestione deploravit (dum semper aviae cura tenerior est suorum), 69.0619B| asserens Aetheriam nurum suam, mariti postposita dilectione, cuidam se Liberio jugali foedere sociasse, et cum ornatior cupit novis thalamis apparere, studuerit prioris viri facultates evertere, allegans ditatam filiorum spoliis, quibus magis decuit congregari. Ideoque nos, qui desideria supplicum consuevimus remittere ad statuta divalium sanctionum, ut nec insinuationem supplicum renuamus, nec adversarii negotium credula facilitate damnemus: sublimitatis vestrae judicio hanc causam legibus committimus audiendam, ut omni incivilitate submota, mediis sacrosanctis Evangeliis, cum tribus honoratis, quos partium consensus elegerit, qui legum possint habere notitiam, quidquid prisci juris forma constituit inter 64 eos, considerata disciplina nostri temporis, proferatis. 69.0619C| Quia non decet per vim eos aliquid agere qui ad nostra meruerunt regimina pervenire.

EPISTOLA XIII. SENARIO VIRO ILLUSTRI, COMITI PRIVATARUM, THEODORICUS REX. Illi insinuat se decrevisse ut Colossaeo ad Sirmiensem Pannoniam misso, juxta consuetudinem veterem annonae praebeantur. 69.0620A|

 Emolumenta deesse laborantibus non oportet, ut et bonae spei aditus aperiatur, et desudantium querela justa compensatione claudatur. Atque ideo providentiam nostram, quae omnes reipub. partes sub coelesti favore circumspicit, ordinasse cognosce, ut Colossaeo viro illustri pro laboribus et meritis ad Sirmiensem Pannoniam destinato, juxta consuetudinem veterem victualia praebeantur, quatenus dum memorato viro necessaria fuerint praeparata, locus injustis praesumptionibus abrogetur. Disciplinam siquidem 69.0620B| non potest servare jejunus exercitus, dum quod deest semper praesumit armatus. Habeat quod emat, ne cogatur cogitare quod auferat. Necessitas moderamen non diligit, nec potest imperari multis quod nequeunt custodire paucissimi.

EPISTOLA XIV. GESILAE SAJONI THEODORICUS REX. Jubet ut cogat Gothos in Thuscia utraque commorantes, debita vectigalia exsolvere, et contumaces puniat.

 Magni peccati genus est alienis debitis alterum praegravare, ut quod potest exigi non mereatur audiri. Sua quemque damna respiciant, et is solvat tributum qui possessionis noscitur habere compendium. Atque ideo praesenti tibi auctoritate delegamus, 69.0620C| ut Gothi per Picenum sive Thuscias utrasque residentes, te imminente cogantur exsolvere debitas 69.0621A| functiones. In ipsis enim initiis comprimendus excessus est, ne foeda imitatio, quasi turpis scabies, paulatim reliquos comprehendat. Si quis ergo jussa nostra agresti spiritu resupinatus abjecerit, casas ejus appositis titulis fisci nostri juribus vindicabis, ut qui juste noluit parva solvere, rationabiliter videatur maxima perdidisse. Qui enim debent ad fiscum celerius esse devoti, nisi qui capiunt commoda donativi? Quando amplius de nostra humanitate recipiunt quam stipendii jure praestetur. Nam si liberalitatis nostrae causa tractetur, nos potius voluntaria tributa solvimus, qui fortunas omnium sublevamus.

EPISTOLA XV. BENENATO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Statuit ut viginti unum dromonarius robustos in locum defunctorum eligat, viresque eorum probet. 69.0621B|

 Illustris et magnifici viri comitis Patrimonii suggestione comperimus dromonarios viginti 65 et unum de constituto numero mortis incommodo fuisse subtractos. Unde providentiam nostram, cujus est proprium quod casu subducitur reparare consilio, hoc statuisse cognosce; ut supradictos dromonarios probare sine aliqua dubitatione festines, qui tamen ad hoc opus possint idonei reperiri. Remigum enim labor operosus valentes animo et viribus quaerit, ut confidentia mentis procellis obviare possit undosis. Quid enim audentius quam illud infidum ac vastissimum mare intrare parvo navigio, quod eluctari facit desperationis sola praesumptio? Quapropter jussis te nostris hanc cautelam convenit adhibere, ut querelam de 69.0621C| congregatis debilibus non facias, cum nos [ Imp., nec] robustissimos quaesiisse cognoscas.

EPISTOLA XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. Renuntiat se Arigerno comiti, quem ob praeclare gesta laudat, Romanae urbis disciplinam commisisse, et ut illi pareant omnes jubet.

 Utilitatis publicae causa, quam noster animus semper spectat, virum illustrem comitem Arigernum, civem pene vestrum, dudum ad Gallias aestimavimus dirigendum, ut ejus maturitate consilii titubantium potuissent corda firmari. Novitatem quippe sollicitam prudentes convenit habere rectores, ut quemadmodum fuerit vitae formatus ordo, sic currat instituta devotio. His rebus ad nostra vota compositis, et 69.0621D| gloriam civilitatis retulit, et quod inter vos didicit diligenter ostendens, bellorum insignia reportavit. Quem desideratum, sicut putamus, coetui vestro reddidimus, ut qui vobis longa aetate placuit, nunc gratior fiat, cum eum adjecta bona commendant. Quapropter disciplinae se praefati viri Romanus ordo restituat, ut quod quietis amore praecipitur, devotis 69.0622A| animis impleatur; quatenus et excessibus tollatur licentia, et quod optamus maxime, locum nequeat invenire vindicta. Si qua etiam per ejus absentiam culpa provenerit, inter vos justitiae consideratione corrigite, sicut nobilitati vestrae convenit agere, cui semper probitas placet: quoniam nos specialiter injunxisse cognoscite, ut error, qui ab auctoribus suis minime fuerit emendatus, legum districtione resecetur. Pareatur ergo, P. C., viro multis temporibus jam probato, cujus necesse est praedicanda sequi, qui se hactenus sub vestra omnium laude tractavit, et in tanta frequentia nullius reperit adversa judicia.

EPISTOLA XVII. IDAE VIRO SUBLIMI, DUCI, THEODORICUS REX. Praecipit ut ecclesiae Narbonensis possessiones ab aliquibus pervasoribus occupatus, restituendas curet. 69.0622B|

 Definitam rem ab antiquo rege, quam tamen constat rationabiliter esse decretam, nulla volumus ambiguitate titubare: quia decet firmum esse quod commendatur probabili jussione. Cur enim priora quassemus, ubi nihil est quod corrigere debeamus? Atque ideo praesenti tibi auctoritate praecipimus ut possessiones Narbonensis ecclesiae, secundum praecelsae recordationis Alarici praecepta, a quibuslibet pervasoribus occupatae teneantur, aequitatis facias contemplatione restitui: quoniam versari [ mss., adversari] nolumus in Ecclesiae dispendio praesumptiones illicitas, dum nostra deceat tempora sedare confusa. Esto contra talia omnino sollicitus, ut qui es bello carlus, civilitate quoque reddaris eximius. Sic et arma tua, 69.0622C| Deo juvante, corroboras, si justitiam mediocribus servare contendas. Improbis enim potuisse resistere, non praevales excusare, quando omnes tibi libenter cedunt, quem gloriosum in bellorum certamine cognoverunt. Ignavus forte audacibus jubere nil possit: nemo plus praesumentibus imperat quam quem sua facta commendant.

EPISTOLA XVIII. ANNAE VIRO SENATORI, COMITI, THEODORICUS REX. Decernit ut diligenter inquirat num Laurentius presbyter, effossis mortuorum sepulcris, thesauros invenerit.

 Consuetudo est nostrae clementiae, probatae nobis fidei agenda committere, ut cum judices delegamus praedictos tractatu maturo, locum prava nequeat invenire 69.0622D| subreptio. Dudum siquidem ad nos multorum suggestione pervenit, Laurentium presbyterum effossis cineribus funestas divitias inter hominum cadavera perscrutatum, concussionemque mortuis intulisse, quem oportet viventibus quieta praedicare. Non abstinuisse perhibetur tam crudeli contagio piis dicatas 69.0623A| consecrationibus manus, aurum exsecrabili quaesiisse fertur affectu, quem suam decuisset egentibus dare substantiam, vel sub aequitate collectam. Quod te diligenti examinatione praecipimus indagare, ut si veritati dicta perspexeris convenire, hominis ambitum eo tantum fine concludas, ne possit aurum supprimere, quod eum non licuit invenire. Scelus enim quod nos pro sacerdotali honore relinquimus impunitum, majori pondere credimus vindicandum.

66 EPISTOLA XIX. GEMELLO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Scribit se remisisse ad praesens tempus solutionem siliquatici in frumentis, vino et oleo, ut copiam possit praestare provinciis.

 Decet principalem providentiam fessa refovere, ut asperitatem casuum mitiget lenitas jussionum. Non 69.0623B| enim sentitur incommodum, si quod per adversitatem constat oppressum, concessa prosperitas ostenderit sublevatum. Siliquatici namque praestationem, quam rebus omnibus nundinandis provida definivit antiquitas, in frumentis, vino et oleo dari praesenti tempore non jubemus, ut haec remissio solutionis copiam possit praestare provinciis, et respirent aliquatenus fessi praesentis salubritate decreti. Quis enim ad vendendum non incitetur largius, cui solita dispendia subtrahuntur? Portus nostros navis veniens non pavescat, ut certum nautis possit esse refugium, si manus non incurrerint exigentium, quos frequenter plus affligunt damna quam solent nudare naufragia. Sit hoc forsitan sub quiete tolerandum, nunc autem, dum provincialibus praestare cupimus, mercium dominis 69.0623C| interim consulamus.

EPISTOLA XX. GEBERICH VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Decernit ut unum jugum ecclesiae Constantii episcopi pietate principum collatum et ab usurpatoribus detentum, restituatur.

 Si desideramus locum beneficiis invenire, ut titulos possimus nostrae pietatis erigere, quanto magis aliena beneficia intacta volumus defendi, qui propria cupimus sponte largiri, maxime quando et illud conscientiae nostrae reponitur, quod de fisco sub antiqua solemnitate praestatur! Proinde viri venerabilis episcopi Constantii supplicatione comperimus, sacrosanctae ecclesiae ipsius unum jugum, veterum principum pietate collatum, et nunc quorumdam usurpatione 69.0623D| violenta retineri. Sed quia nos uti nullum volumus fraudibus suis, praesertim cum in dispendio 69.0624A| pauperum detestabili mente versetur, praesenti auctoritate decernimus ut ea quae retro principum constiterint humanitate deputata, supra memorata ecclesia sine aliqua imminutione percipiat, manente poena etiam pervasori, qui et veterum dona et ecclesiae probatur violasse compendia.

EPISTOLA XXI. GEMELLO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Admonet ut sit ad injuncta sollicitus, necessitate temporis id exigente.

 Quamvis efficaciam tuam insistere credamus injunctis, et studiose deflectere quae nobis cognoveris displicere, tamen sollicitum admonitio nostra non deserit, ut instructior reddaris, dum infra scriptis brevibus definita susceperis. Proinde ordinatio nostra nulli videri debet ingrata, cum necessitas temporis excuset 69.0624B| onera jussionis. Esto itaque ad injuncta sollicitus, quia licet sit semper adhibenda, maxime tamen utilis est in necessitate custodia. Parebis ergo commonitus, ut sic possis cum provincialibus agere quemadmodum nos eis respicis velle praestare, quatenus securus de nostra gratia consequaris, quidquid sollicitus de pravo studio habere contempseris.

EPISTOLA XXII. ARGOLICO VIRO ILLUSTRI, PRAEFECTO URBIS, THEODORICUS REX. Narrat se ab eo accepisse Basilium atque Praetextatum magicarum artium fuisse accusatos, et decernit ut quinque senatoribus secum assumptis, adhibito quoque Arigerno comite, hanc causam juris ordine custodito examinet, et si reos compererint, legum districtione plectant. 69.0624C|

 Intolerabilis excessus est, qui supernae majestatis affectat injuriam, et oblitus pietatis, crudelia sectatur erroris. Quem enim speravit veniae locum, qui reverendum contempsit auctorem? Abscedat ritus de medio jam profanus; conticescat poenale murmur animarum. Versari non licet in magicis artibus temporibus Christianis (Vide Baron. ad. an. Christi 504). Magnitudinis itaque tuae relatione comperimus Basilium atque Praetextatum, artis sinistrae jamdiu contagione pollutos, in accusationem tui examinis personarum intentione deductos. Super qua re nostram te asseris spectare sententiam, ut confidentius fiat quod pietatis nostrae mandat auctoritas. Sed nos, qui nescimus a legibus discrepare, quorum cordi est in omnibus 69.0624D| moderatam tenere justitiam, praesenti auctoritate decernimus ut quinque senatoribus, id est magnificis 69.0625A| et patriciis viris, Symmacho, Decio, Volusiano atque Coeliano, nec non illustri viro Maximiano, hanc causam legitima examinatione pensetis. Et per omnia juris ordine custodito, si crimen quod intenditur fuerit comprobatum, ipsarum quoque legum districtione plectatur, ut rei abditi atque secreti per hoc vindictae genus a culpis talibus arceantur, quos ad leges trahere non potest incerta notitia. De qua re illustri viro comiti Arigerno praecepta direximus, ut omnium violenta defensione submota, si se occulunt, ad judicium protrahat impetitos, et vobiscum in hac causa residens, nec opprimi faciat innoxios, nec leges sinat evadere criminosos.

EPISTOLA XXIII. ARIGERNO VIRO ILLUSTRI, COMITI, THEODORICUS REX. Praecipit ut Basilium et Praetextatum magicae artis insimulatos et fuga elapsos quaerat, et repertos ad judicium quinquevirale ducat, quo causam curet discuti et finiri. 69.0625B|

 Quamvis oporteat commissam tibi disciplinam Romanae civitatis in omnibus custodiri, tamen in eis maxime studiosior esse debes, quae nostra tibi auctoritate delegata cognoscis; ut circa te augeat gratiam custodita justitia, et augmenta sumas nostri judicii, qui nobis hactenus de integritate placuisti. Praefectus igitur Urbis sua nobis relatione declaravit, Basilium atque Praetextatum magicis artibus involutos, impeti accusatione multorum, quos elapsos intimat mentis alienatione custodum. Eos te praecipimus ubicunque repertos ad judicium quinquevirale ducere, quod in praesenti negotio nostra delegavit auctoritas, ubi te 69.0625C| residere censemus; ut violenta omnium defensione submota, hanc causam discuti facias legibus et finiri. Et si rei criminis, cujus impetuntur, fuerint approbati, sententiam subeant, quam juris definita sanxerunt. Si vero innocentia eorum detestabili pulsatur invidia, opprimi eos nulla ratione patiaris: quia in omnibus causis, consideratione divina, illud fieri volumus, quod opinionem nostrae pietatis accumulat.

EPISTOLA XXIV. ELPIDIO [ alii, HESPIDIO] DIACONO THEODORICUS REX. Concedit facultatem aedificandi quibusdam in locis Spoletinae civitatis jam vetustate confectis, modo publico usui non deserviant.

 In lucrum cedunt quae benemeritis conferuntur; et de ipso munere magis acquiritur, cum optimis digna 69.0625D| praestantur. Petitionis tuae proinde tenore comperimus, loca in Spoletina civitate, quae jam longo situ 69.0626A| squalor vetustatis obnupserat, splendorem reparationis expetere; ut rebus antiquitate confusis novitatis facies adulta reddatur; et beneficio tuo rediviva consurgant, quae annositate inclinata corruerant. Quod nos, respectu meritorum tuorum, et impensi longa sedulitate servitii, libenti animo duximus annuendum, ut et votis justa poscentium tribuatur effectus, et civitati reparationis crescat ornatus. Atque ideo petitioni tuae robur praesenti humanitate largimur, ut porticum cum areola post Turasii thermas, si tamen publico usui non deservit, absoluta liberalitate potiaris: quia in licentiam reparationis accipiuntur potius praemia quam donantur. Hac igitur auctoritate suffultus, in supradictis locis aedificandi sume fiduciam; nec aliquam imposterum metuas quaestionem, 69.0626B| cum te et civitatis tueatur utilitas, et principis reverenda voluntas.

EPISTOLA XXV. ARGOLICO VIRO ILLUSTRI, PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. Statuit ut Petrus genere clarus et senatoriae dignitatis candidatus, voti sui compos fiat secundum priscam consuetudinem.

 Constat eum de se praesumere, qui ad sacri ordinis cupit fastigia pervenire. Merita enim suggerunt bonae appetentiae [ ed., apparentiae] nisus, et in qualitate desiderii potest mens honesta cognosci. Quis enim palaestricae artis ignarus in stadium luctaturus introeat? Aut quis certamini misceatur, quod virtutis conscientia non suadet? In ipsis conatibus aegra languescunt, 69.0626C| quae meritorum praesumptionibus non juvantur. Praeconiorum ergo professio est, collegium desiderasse summorum; bonumque de se judicium tradit, qui celsae gradus expetit dignitatis. His ergo desideriis pietas se nostra libenter indulget, qui etiam in spem erigimus vota marcentia; ut dum provectus quaeritur, probitatis studia plus amentur. Proinde illustris magnificentia tua Petrum, parentum luce conspicuum, suaque gravitate jam senatorem, in album sacri ordinis secundum priscam consuetudinem curet referri; 68 ut et tanto coetui proficiat numerus, et candidato de sacro ordine crescat ornatus.

EPISTOLA XXVI. UNIVERSIS MASSILIAE CONSTITUTIS THEODORICUS REX. Confirmat immunitatem a principibus illorum regioni collatam, et promittit se eos ab omni gravamine liberaturum, relaxatque eis censum praesentis anni.

 Libenti animo antiqua circa vos beneficia custodimus, 69.0627A| cum nova utilitatibus vestris praestare cupiamus. Servare quippe terminos ignorat humanitas, et novellis decet blandiri beneficiis, post longa tempora restitutis. Proinde immunitatem vobis, quam regionem vestram constat principum privilegio consecutam, hac auctoritate largimur; nec vobis aliquid novae praesumptionis patiemur imponi, quos ab omni volumus gravamine vindicari. Censum praeterea praesentis anni relaxat vobis munificentia principalis, ut et illa possitis accipere quae vos non contigit postulasse. Ipsa est enim perfecta pietas, quae antequam flectatur precibus, novit considerare fatigatos.

EPISTOLA XXVII. TEZUTZAT SAJONI THEODORICUS REX. Illi committit Petri tuitionem, quam ab Amara sajone, eo quod Petrum voluisset occidere, aufert; et jubet ut quidquid commodi a Petro acceperat Amara, in duplum restituat, atque de plaga inflicta ad judicium comitis Dudae veniat audiendus. 69.0627B|

 Detestabilis est quidem omnis injuria, et quidquid contra leges admittitur justa exsecratione damnatur; sed malorum omnium probatur extremum, inde detrimenta suscipere, unde credebantur auxilia provenire. Exaggerat enim culpam in contrarium versa crudelitas, et majus reatui pondus est, inopinata deceptio. Vir spectabilis itaque Petrus admiranda nobis sorte conquestus est sajonis Amarae tuitionem, quam ei contra violentos indulsimus, in se potius fuisse grassatam; ita ut ictum gladii in se demersum aliquatenus postium retardaret objectio: subjecta est vulneri 69.0627C| manus, quae ut in totum truncata non caderet, januarum percussa robora praestiterunt: ubi lassato [ Jur., laxato] impetu corusca ferri acies corporis extrema perstrinxit. O exsecrabilem casum! Impugnavit hominem auxilium suum, ut solatii prosperitate subtracta crevit ex defensione necessitas. His multo acerbiora subjungens, ut quasi laesio veniret ad pretium, ita scelus proprium enormi exactione taxatum est. Atque ideo juste in illos pietatis nostrae ira consurgit, qui benigna jussa [ Jur. legit jura] in truculenta ministeria mutaverunt. Nam quae erunt refugia supplicantibus, si et nostra beneficia vulnerabunt? Proinde praesenti jussione censemus, ut quidquid suprascriptus Amara commodi nomine de causis memorati supplicantis accepit, quasi oppugnator ingratus 69.0627D| a te constrictus, in duplo ei cogatur exsolvere: quia sub poena restitui dignum est, quod improba temeritate constat extortum. De plaga vero quam educto gladio temerarius praesumptor inflixit, ad judicium comitis Dudae saepe dictus sajo te compellente veniat audiendus; ut secundum edictorum seriem 69.0628A| quae male commissa claruerint, sine aliqua dilatione componat. Tuitionem vero postulanti contra inciviles impetus ex nostra jussione salva civilitate praestabis, non exemplo accusati, sed consideratione decenter electi.

EPISTOLA XXVIII. DUDAE VIRO SENATORI, COMITI, THEODORICUS REX. Illum constituit judicem causae sajonis Amarae, qui vulneraverat Petrum.

 Conscientiam probamus, cui judicanda committimus: quia dignus est inter alios sequenda decernere, qui sibi modum visus est legitimae conversationis imponere. Petrus itaque vir spectabilis Amaram sajonem nostrum, qui contrario omine pro ejus tuitione directus est, educto gladio se asserit vulnerasse, defensoremque 69.0628B| fecisse, quod vix inimicus potuisset audere. Hoc te et legitima volumus disceptatione cognoscere, et probabili sententia terminare; quatenus nullus tentare ausus sit, quod nobis displicere cognoscit.

EPISTOLA XXIX. ARGOLICO VIRO ILLUSTRI, PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. Reprehendit eum quod mandata principis, proprio commodo ductus, nondum expleverit; atque decernit ut jussa sine mora facessat.

 Si loci vestri cogitaretur auctoritas, si reverentiae cura Romanae; ultro debueratis expetere, in quibus arguimini. Quid enim praesenti tempore potuistis 69.0628C| culmini urbano tam proprium, quam senatus crementa cogitare, quando famae praesulis proficit, quod ordo sacer acquirit? Sed quantum viri clarissimi Armentarii testatur missa suggestio, in contrarium foedo ambitu de mora quaeritis commoda, cujus vos optare debuisse constat augmenta. Quid enim amplius esse possit incongruum, quam nostris jussionibus expeditis supplicantium vota suspendere, et post sacrae praeceptionis affatum, si dici fas est, adhuc 69 regium suspendisse judicium? Sed nos, quibus cordi est post primam culpam non statim desiderare vindictam, ad admonitionem potius jussa convertimus: ne sit nostra districtio nimia, quam lenis patientia non praecedat. Ideoque praesenti auctoritate decernimus, ut jussionibus nostris nulla dilationis 69.0628D| calliditas afferatur: quia non habet veniae locum, qui delinquit admonitus.

EPISTOLA XXX. ALBINO VIRO ILLUSTRI, PATRICIO, THEODORICUS REX. Illi conceditur curbae porticus licentia, ut super eam possit novas fabricas construere, dummodo utilitati publicae non officiant aut decori. 69.0629A|

 Decet quidem cunctos patriae suae augmenta cogitare, sed eos maxime quos respub. sibi summis honoribus obligavit: quia ratio rerum est, ut eum necesse sit plus debere, qui visus est majora suscipere. Porrecta itaque supplicatione testatus es, curbae [ Niv. et Gam., curiae] porticus quae juxta domum Palmatam posita, forum in modum areae decenter includit, superimponendis fabricis licentiam condonari; ut et privatarum aedium habitatio protendatur, et antiquis moenibus novitatis crescat aspectus. Ita fit ut quod per incuriam poterat labi, manentium videatur diligentia sustineri: quia facilis est aedificiorum ruina, incolarum subtracta custodia; et cito vetustatis decoctione 69.0629B| resolvitur, quod hominum praesentia non tuetur. Unde nos, qui Urbem nitore cupimus fabricarum surgentium componi, facultatem concedimus postulatam: ita tamen, si res petita aut utilitati publicae non officit aut decori. Quapropter rebus speratis securus innitere; ut dignus Romanis fabricis habitator appareas, perfectumque opus suum laudet auctorem. Nulla enim res est, per quam melius possit agnosci et prudentis ingenium, et largitatis effectus.

EPISTOLA XXXI. AEMILIANO VIRO VENERABILI, EPISCOPO, THEODORICUS REX. Illum hortatur ut perficiat aquaeductum quem auctoritate regis susceperat reficiendum.

 Ad finem debet perducere, quae prudentum intentio 69.0629C| visa est suscepisse: quia sicut perfecta laudem pariunt, ita et vituperationem generant, quae in mediis conatibus aegra deseruntur. Defectus enim rerum aut consilium titubare, aut vires arguit defuisse. Quapropter sanctitas vestra a tali oblocutione refugiens, quae in aquaeductu reficiendo probabili cura ex nostra auctoritate suscepit, celeriter ad effectum faciat pervenire. Nam quid aptius quam ut sitienti plebi provideat aquas sanctissimus ille sacerdos; et humana providentia satiet, quos etiam miraculis pascere debuisset? Imitaris enim antiquissimum Moysen, qui Israelitico populo longa ariditate siccato, de saxi sterilitate copiosos latices eduxit; et ad implendum miraculum, inde fecit currere humidos liquores, ubi erat sicca durities. Tu autem si fontes irriguos saxorum 69.0629D| constructione [ ed. Niv. et Gam., constitutione] deducis, hoc labore tuo praestas populis, quod ille miraculis.

EPISTOLA XXXII. DUDAE SAJONI THEODORICUS REX. Significat se accepisse res Tuphae proscripti, apud Joannem sub emissione chirographi fuisse depositas; et praecipit ut uxorem Joannis filiumque ejus Januarium conveniat, et nisi libere eas restituerint, ipsi veniant ad consularem Campaniae juxta leges audiendi. 69.0630A|

 Cum in omnibus causis velimus justitiam custodiri (quia regni decus est aequitatis affectus), in eis maxime quae fisci nostri nomine proponuntur: ne quemquam detestabilis calumnia in invidiam regnantis affligat. Patimur enim superari salva aequitate per leges, ut inter arma semper possimus esse victores. Nam quem licenter subjectus superat, non debellat adversus. Marini itaque relatione comperimus res Tuphae apud Joannem quondam sub emissione chirographi fuisse depositas. Et quia nobis competere manifestum est quod ad proscriptum poterat pertinere, 69.0630B| ideo praesenti auctoritate praecipimus, ut uxorem supradicti Joannis filiumque ejus Januarium moderata exsecutione convenias. Qui si intestata [ ed., intentata] injuste se retinere cognoscunt, aequitatis consideratione restituant: minusve [ id est, sin minus], competenti sponsione praemissa, ad consularem Campaniae veniant legibus audiendi; ut coram partibus positis, te imminente, quod forma continet sanctionum divalium, censeatur. Ita tamen, ut nullo praejudicio, nulla injuria, nullo damno, innocentia praegravetur: ne alienae accusationis invidiam tuam facere videaris offensam.

70 EPISTOLA XXXIII. UNIVERSIS JUDAEIS GENUAE CONSTITUTIS THEODORICUS REX. Confirmat privilegia quae eis leges indulserant

 69.0630C| Custodia legum civilitatis est indicium, et reverentia priorum principum nostrae quoque testatur devotionis exemplum. Quid enim melius quam plebem sub praecepto degere velle justitiae, ut conventus multorum disciplinabilium sit adunatio voluntatum? Haec enim populos ab agresti vita in humanae conversationis regulam congregavit. Haec ratio a feritate divisit: ne arbitrio casuali vagarentur, quos regi consilio divina voluerunt. Oblata itaque supplicatione deposcitis privilegia vobis debere servari, quae Judaicis institutis legum provida decrevit antiquitas: quod nos libenter annuimus, qui jura veterum ad nostram cupimus reverentiam custodiri. Atque ideo praesenti auctoritate censemus, ut quaecunque legum statuta monuerunt, circa vos illibata serventur; quatenus 69.0630D| quod ad civilitatis [ mss., civitatis] usum constat esse repertum, perpeti devotione teneatur.

EPISTOLA XXXIV. DUDAE SAJONI THEODORICUS REX. Decernit ut loca adeat ubi thesauri latent, et, si inventi fuerint, fisco addicat publico.

 Prudentiae mos est in humanos usus terris abdita 69.0631A| talenta revocare, commerciumque viventium non dicere mortuorum: quia et nobis in fossa pereunt, et illis in nulla parte profutura linquuntur [ alii, locantur]. Metallorum quippe ambitus solatia sunt hominum. Nam divitis auri vena similis est reliquae terrae, si jaceat: usu, crescit ad pretium, quando et apud vivos sepulta sunt, quae tenacium manibus includuntur. Atque ideo moderata jussione decernimus, ut ad illum locum in quo latere plurima suggeruntur, sub publica testificatione convenias; et si aurum, ut dicitur, vel argentum fuerit tua indagatione detectum, compendio publico fideliter vindicabis: ita tamen ut abstineatis manus a cineribus mortuorum, quia nolumus lucra quaeri quae per funesta possunt scelera reperiri. Aedificia tegant cineres, columnae, vel marmora 69.0631B| ornent sepulcra; talenta non teneant, qui vivendi commercia reliquerunt. Aurum enim sepulcris juste detrahitur, ubi dominus non habetur: imo culpae genus est, inutiliter abditis [ Cor. Gam., abdita] relinquere mortuorum, unde se vita potest sustentare viventium. Non est enim cupiditas eripere, quae nullus se dominus ingemiscat amisisse. Primi enim dicuntur aurum Eacus, argentum Indus rex Scythiae reperisse, et humano usui summa laude tradidisse. Quod nos in contrarium negligere non debemus, ne sicut latentia cum laude sunt prodita, ita inventa cum vituperatione videantur esse neglecta.

EPISTOLA XXXV. ACTORIBUS ALBINI THEODORICUS REX. Permittit ut bona Albini, si per aetatem liceat, salvisque justitia et legibus in integrum restituantur, in quibus per pravos contractus gravia passus erat dispendia. 69.0631C|

 Consulto provida decrevit antiquitas, Minores contractus liberos non habere, ut et insidiantium laquei frustrarentur, et lapsis aetas lubrica subveniret. Obrueretur quippe innocentia, si relaxaretur audacia, essetque cunctis fallendi studium, si fraus subreptitium lucraretur effectum. Et ideo priscae consuetudinis supplicatione porrecta suggeritis patronum vestrum in annis minoribus constitutum, in facultatibus suis potius aggregasse dispendia; dum ignara pueritia contraria gerit, quae profutura putaverit; et nunc id tempus aetatis agere, quo lapsis possimus per ignorantiam subvenire: allegantes, ut quod jura tribuerunt, nostra quoque beneficia largiantur. Atque ideo, si petitio vestra a veritate non 69.0631D| deviat, et intra annorum spatia deget, quibus hoc 69.0632A| beneficium leges sacratissimae praestiterunt, nihilque est quod jure contra referatur; patronum vestrum solemniter causa cognita in integrum restitui nostra quoque permittit auctoritas. Ita tamen ut omnia secundum justitiam legesque peragantur, quia sic supplicantibus consulere volumus, ut eorum adversarios per injustitiam non gravemus.

71 EPISTOLA XXXVI. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Significat se provincialibus Alpium Cottiarum assem publicum per III indictionem relaxasse, quorum sata transiens exercitus vastaverat.

 Providentissimi principis est graviter imminutis relinquere tributariam functionem, ut redivivis studiis ad implenda solemnia recreentur, qui pressi 69.0632B| damnorum acerbitate defecerant. Nam si fessis minime relevetur onus, necessitate cernitur jacere prostratus. Melius est enim praesentia damna contemnere, quam exiguo quaestu perpetua commoda non habere. Atque ideo illustris magnificentia tua provincialibus Alpium Cottiarum assem publicum per tertiam indictionem (id est, an. Chr. 510) nos relaxasse cognoscat; quos transiens noster exercitus more fluminis, dum irrigat, oppressit. Nam licet pro generali securitate frementi adunatione proruperit, praeteriens tamen istorum culta vastavit. Radit enim semper fluvius alveum suum; et licet molliter egrediens vicina fecundet, illud tamen reddit sterile, quo collectus influxerit. Unde necesse fuit, civica vastatione dejectis porrigere dextram salutarem, nec ingrati 69.0632C| dicant se periisse solos pro defensione cunctorum: misceantur potius laetitiae, qui viam Italiae defensoribus praestiterunt. Tributa enim non debent tristes exigi, per quos tributarios feliciter acquisivi. Dicat pro illis noster animus, quod regi non potest imputare subjectus. Emimus nostro dispendio prosperitatem Gothorum: nos necessaria praebuimus, ut hostis vinceretur illaesus.

EPISTOLA XXXVII. THEODAGUNDAE ILLUSTRI FEMINAE THEODORICUS REX. Notum facit Renatum conquestum esse, cum judicium contra Inquilinam meruisset, nondum tamen adversarii cessare calumniam: et jubet ut negotium jam finitum in sua curet firmitate permanere, si modo inquilina jure non provocaverit.

 Decet prudentiae nostrae curam subjectorum negotiis 69.0632D| adhibere custodiam, quia nobis ordinantibus illa 69.0633A| fieri debent quae regiam possunt demonstrare praesentiam. Sic enim credimus, quia memor natalium tuorum a te abjicias omne vitiosum, et illa sola diligere possis quae et nos amare cognoscis. Proavorum forsitan oblitterentur exempla, si longi generis minus facta recolantur; similes autem filii patrum praeconia mox sequuntur. Renatus itaque flebili nobis aditione conquestus est, nobis delegantibus cognitores judicatum se contra Inquilinam nomine post longa temporis intervalla meruisse; et excubiis damnisque confecto vestram tandem prospexisse justitiam: nec tamen litigatoris improbam cessare calumniam, dum redivivis litibus tenuitatem insequitur supplicantis; ut non tam vincendi votum, quam adversarii videatur quaesiisse detrimentum. Quapropter si nobis 69.0633B| jubentibus judicata cognoscitis, nec constat adversarium provocasse legaliter, finitum jure negotium in sua facias firmitate manere: ne longa quaestio litigantium non tam augeat patrimonia quam evertat; et quod fit ambitu lucri, causa videatur esse dispendii.

EPISTOLA XXXVIII. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Significat Gravasianos atque Pontonates conquestos esse se a Januario et Probo iniquis oneribus ingravatos; decernitque ut nihil aliud solvant quam quod Odoacris tempore consueverant.

 Cum omnes reipublicae nostrae partes aequabiliter desideremus augeri, crementa tamen fiscalium tributorum justissimo sunt pensanda judicio: quia servientium imminutio est hujus illationis accessio; 69.0633C| quantumque pars illa proficit, tantum se haec a firmitate subducit. Sed a nobis, qui fisci utilitatem stabili volumus diuturnitate consistere, excludenda est dispendiosa semper enormitas: ne augmento suo tumens summa deficiat, incipiatque magis deesse, quia immaniter visa est accrevisse. Proinde illustris magnitudo tua Gravasianos atque Pontonates nobis supplicasse cognoscat, a Januario sed et Probo discussoribus, iniquis se oneribus ingravatos; cum sterilitas jejuna locorum nulla sibi augmenta fieri patiatur. Repugnante siquidem natura, quaelibet cedit industria; nec prodest studium laboris impendere, quem ubertas loci non cognoscitur adjuvare. Ibi potest census addi, ubi cultura profecerit. Inde et varia tributa, quia non est agrorum una fecunditas. Atque 69.0633D| ideo consuetudinem eis pristinam censemus esse revocandam; ut sicut Odoacris tempore tributa solverunt, ita et nunc ab eis publicis utilitatibus serviatur; et si quid amplius probatur adjectum, consideratione defectarum virium submovemus. Nolumus enim tale aliquid indici, quod sit necesse removeri.

EPISTOLA XXXIX. THEODAHADO VIRO ILLUSTRI THEODORICUS REX. Scribit Domitianum expostulasse, quod possessiones ejus summa cum injuria fuerint occupatae; et praecipit ut, imminente Duda sajone, direpta omnia curet sine aliqua mora restitui: si tamen invasoribus quid favere crediderit, instructam personam mitti ad aulam imperat, quo partibus utrinque auditis justa feratur sententia. 69.0634A|

 Inter caeteras quibus humanum genus sollicitatur illecebras, praecipue vitanda est alienarum rerum turpis ambitio: quia in immensum jactata 72 rapitur, si justitiae ponderibus non prematur. Avaritiam siquidem radicem esse omnium malorum et lectio divina testatur, quae tali sorte punita [ mss., potita] est, ut cum multa rapiat, semper egeat: quam propter vicinitatem generis nostri sic in animis vestris coalescere nolumus [ mss. R. et A., quapropter, etc., volumus], ut illi nec initia concedamus. Quid enim 69.0634B| faciunt sordes animorum in splendore natalium? Illud te potius decet eligere, quod nos possit ornare. Amali sanguinis virum non decet vulgare desiderium: quia genus suum conspicit esse purpuratum. Corrigamus itaque te per incitamenta praeconii, in quo adhuc non debemus esse districti. Domitius itaque vir spectabilis data nobis supplicatione conquestus est, possessiones juris sui, id est illam atque illam, ab hominibus vestris neglectis legibus fuisse pervasas, dum civiliter oportuerit recipi, si jure videatur exposci. Sed quia de vobis non patimur diutius obscura jactari, qui generis claritate fulgetis, praesenti auctoritate censemus, ut imminente Duda sajone nostro, si momenti tempora suffragantur, occupata nuper cum omnibus quae direpta sunt, supplicanti faciatis 69.0634C| sine aliqua dilatione restitui. Et si quid partibus vestris de legibus creditis posse competere, instructam personam ad nostrum comitatum destinare vos convenit; ut intentionibus partium sub aequitate discussis, feratur sententia, quam juris dictat auctoritas. Generosos quippe viros omnia convenit sub moderata civilitate peragere: quia tantum potentibus laesionis crescit invidia, quantum premi posse creditur, qui fortuna inferior comprobatur.

EPISTOLA XL. ACTORIBUS PROBINI THEODORICUS REX. Monet se jamdiu praecepisse, ut Basilio possessio Areciretina, quam ab uxore ejus Agapita Probinus emerat, redderetur; modo jubet ut Basilius ipse novis emptorum rationibus quamprimum respondeat.

 69.0634D| Districtius aliqua jubere compellimur amore justitiae, dum circa minores fortunas clementiora sunt nostri pectoris instituta. Trahit enim ad misericordiam, qui potuit subdi; et hoc habet beneficium mediocritatis suae, ut probatione salva interim moveat ad dolorem: quia crudelitas [ ed. Niv. et Ac., credulitas] sublevat humiles, premit invidia potiores. Datis itaque precibus allegatis Basilium virum spectabilem nostra dudum praecepta meruisse, ut possessio Areciretina, quam patronus vester a conjuge 69.0635A| ejus Agapita juris fuerat solemnitate mercatus, postposita dilatione cum documentis omnibus praedicto conjugi redderetur, dum a suis penetralibus sollicitatam lacrymabili quaestione quereretur uxorem: addentes more nostrae justitiae postea fuisse praeceptum, ut si patroni vestri de causae qualitate praesumerent, ad nostrum comitatum ocius destinarent; ut quae ratione conveniri poterant, velut a justitiae fontibus emanarent. Quapropter si nullo mendacio vitiantur asserta, per officium nostrae sedis Basilium decernimus admoneri; ut si nihil est quod pro suis partibus possit opponere, quominus in hac causa pulsetur, vestris intentionibus responsurus occurrat, seu ad comitatum venire, seu in competenti foro jurgare maluerit: quia nullis necessitatem longinquitatis 69.0635B| imponimus, nisi qui suis hoc commodis expedire cognoscunt. In locum siquidem beneficii nostram praesentiam damus; et ideo non decet invitis imponi, quod meretur optari.

EPISTOLA XLI. JOANNI ARCHIATRO THEODORICUS REX. Declarat se abolere sententiam a vicario urbis Romae contra eum artificio Viviani promulgatum, et eum reddit patriae rebusque omnibus, communitque eum imposterum tuitione Albini patricii.

 Propositum regale est pressis labe fortunae pietatis remedio subvenire, et acerbos casus injuriae meliore sorte mutare. Data siquidem supplicatione conquereris, virum spectabilem Vivianum legum artificio, quo callet [ Cor. Gam., calet], elatum, personam 69.0635C| tuam objectis criminationibus insecutum; et eo usque perventum, ut indefensus contra juris ordinem vicarii urbis Romae sententia damnareris: nunc autem religiosae mentis affectu odia mundana damnasse, auctorique suo tuum displicuisse periculum. Et ideo, si nullis impugnationibus enervantur asserta, laesionem non patimur miseris inhaerere, quam suis constiterit machinatoribus displicere. Quapropter in abolitum missa sententia, quae a vicario urbis Romae super hac parte noscitur promulgata, patriae te rebusque omnibus nostra reddit auctoritas; nec ullo tempore calumniam super hac parte formides. Sed ne cujusquam forsitan plectenda temeritas in te impetus reparare possit audaciae, patricii Albini, salvis legibus, tuitio te deputata communiet; quia 69.0636A| nihil fieri volumus incivile, cujus quotidianus labor est pro generali quiete tractare.

EPISTOLA XLII. ARGOLICO PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. Jubet ut restituantur Marciano atque Maximo filiis Volusiani turris circi atque locus amphitheatri, quae sibi erepta, dum deflendae morti patris vacarent, conquerebantur.

 Bene principalis clementia suscipit, quos pietas paterna destituit, quia sub parente publico genitoris minime sentiri debet amissio. Ad nos siquidem jure recurrit infantia destituta, quibus universorum hominum proficiunt incrementa. Clarissimorum igitur adultorum Marciani atque Maximi nos querela pulsavit, cum paschalibus diebus paterni luctus essent vulnere sauciati, et in ipso laetitiae tempore soli cogerentur 69.0636B| tristitiam sustinere, utilitatem suam pio neglexisse contemptu, cum vel firmae aetati inter lacrymas ista cogitare, genus videretur insaniae. Cessat enim lucri ambitus, cum vacatur ad planctus; nec mens quodlibet aliud capit, cum eam qualitas pietatis impleverit. Hac crudeli subreptione captata turrem circi atque locum amphitheatri illustris recordationis patris eorum detestabili ambitu a vestris suggerunt fascibus expetitum. Quorum insidiatorem non humanitatis ullus revocavit affectus, non similis terruit casus: gravavit infantiam, cui non subvenire, merito pudoris aestimatur esse jactura. Sed nos, qui regulas veterum, qui servamus momenta pietatis, salubri ordinatione censemus; ut si quondam patricius atque magnificus vir Volusianus pater supplicum 69.0636C| commemorata loca communi jure possedit, filiis perire non debeant; praesertim cum germen senatorium novis cupiamus beneficiis enutrire, non inter ipsa initia spem adultae aetatis aliqua laesione comprimere. Atque ideo illustris magnificentia tua, si quid tale factum esse meminit, illico noverit corrigendum: ne venerandum examen senatorii ordinis iniqua praesumptione temeretur.

EPISTOLA XLIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. Decernit ut inquirat in eos qui seditionem commoverant et Judaeorum synagogam concremaverant; atque in auctores paucos, quos potuerit invenire, animadvertat.

 Urbis Romanae celebris opinio suo conservanda 69.0637A| est nihilominus instituto; nec vitia peregrina capit, quae semper se de morum probitate jactavit. Levitates quippe seditionum, et ambire propriae civitatis incendium, non est velle Romanum. Ideoque in auctoribus facti legum est servanda districtio: ne detestabilis aspectus incendii ad imitationem nefandam vulgi pectora comprehendat. Viri illustris itaque comitis Arigerni suggestione comperimus, Judaeorum querela se fuisse pulsatum, quod in dominorum caede proruperit servilis audacia: in quibus cum fuisset pro districtione publica resecatum, statim plebis inflammata contentio synagogam temerario duxerunt incendio concremandam, culpas hominum fabricarum excidio vindicantes: dum si quis Judaeorum probaretur excedere, ipse debuisset injuriae subjacere, 69.0637B| non autem justum fuit ad seditionum foeda concurri, aut ad fabricarum incendia festinari. Sed nos, quibus, Deo propitiante, cordi est perperam commissa dirigere, ut cunctis possit placatis moribus convenire, praesenti auctoritate decernimus, ut causam supra memoratam legitima discussione noscatis, et in auctoribus paucis, quos potueritis hujus incendii reos reperire, habita districtione resecetis: quia nolumus aliquid detestabile fieri, unde Romana gravitas debeat accusari. Illud pari ratione censentes, ut si aliquid sibi contra Judaeos rationabiliter quispiam crediderit suffragari, ad vestrum judicium veniat audiendus; ut quem reatus involverit, censura condemnet. Hoc enim nobis vehementer displicuisse cognosce, ut intentiones vanissimae populorum usque 69.0637C| ad eversiones pervenerint fabricarum, ubi totum pulchre volumus esse compositum.

74 EPISTOLA XLIV. ANTONIO VIRO VENERABILI, POLENSI EPISCOPO THEODORICUS REX. Scribit Stephanum conquestum casam sui juris a subditis Ecclesiae, cui praesidebat, fuisse occupatam, quam jubet ut restituat supplicanti. Quod si quid occupatoribus suffragetur, vult instructam personam mitti ad aulam, ubi negotium finiatur.

 Invidiosa est contra eum querela, cui sunt reverentiae jura servanda: quia nescio quid admissum grave creditur, ubi contra tales silentium non tenetur. Stephanus siquidem flebili aditione conquestus est, casam sui juris ante decessorem praedecessoremque 69.0638A| vestrum [ alii, nostrum] longa aetate possessam, ante hos fere novem menses ab hominibus Ecclesiae, cui praesidetis, despecto civilitatis ordine fuisse pervasam. Quod si ita factum esse cognoscitis, eam justitiae consideratione momenti jure restituite supplicanti. Decet enim a vobis corrigi, quod a vestris familiaribus non debuisset admitti. Verumtamen si partibus vestris in causa possessionis momentaria vel principali justitiam adesse cognoscitis, tractato prius diligenter, inspectoque negotio (quia sacerdotem non decet protendere improbam litem), instructam legibus ad comitatum nostrum destinate personam: ubi qualitas negotii agnosci debeat et finiri. Quapropter sanctitatis vestrae animus non gravetur, nec se fallacibus verbis doleat accusatum: 69.0638B| multo major est opinio purgata, quam si desinentibus querelis non fuerit impetita.

EPISTOLA XLV. COMITIBUS, DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS TICINENSIS CIVITATIS, THEODORICUS REX. Jubet ut praestent Herulis navem usque ad urbem Ravennam, et annonas pro diebus quinque.

 Ad comitatum supplices Herulos, auctore Deo, nostris venire jussimus constitutis, quibus navis est praebenda subvectio: ne in patria nostra adhuc provinciae suae laborare videantur inopia. Itaque praesenti jussione commoniti, et navis eis usum usque ad Ravennatem urbem, et annonas dierum quinque sine aliqua dilatione praestate, nec aliquid eis necessarium 69.0638C| deesse faciatis; quatenus provinciam se deseruisse jejunam de copiae inventione cognoscant, sitque illis uberior peregrina terra quam patria.

EPISTOLA XLVI. MARABADO VIRO ILLUSTRI THEODORICUS REX. Indicat Liberium suggessisse conjugem suam in judicio fuisse praegravatam. Quod si ita est, permittit ut, aut ab electis arbitris causa discutiatur, aut ad aulam judicandae partes veniant.

 Convenit pietatem nostram petitiones supplicum salubri ordinatione disponere: quia subjectorum animi relevantur, quoties moerentium querela componitur. Vir spectabilis itaque Liberius dolenda nobis aditione suggessit, conjugem suam in vestro judicio 69.0639A| contra juris ordinem praegravatam. Quod si ita est, remotis praejudiciis, apud arbitros, quos partium consensus elegerit, te imminente, causa legibus audiatur. Quod si illic finis negotii nequiverit inveniri, per instructas personas, si tamen ipsae venire non eligunt, nostro comitatui concurrendi licentiam partibus non negamus: ubi nec redemptio sit forte suspecta, nec insidiosa [ Niv. et Gam., invidiosa] possit nocere calumnia.

EPISTOLA XLVII. GUDISAL [ ed. GODISCALCO] SAJONI THEODORICUS REX. Significat se accepisse a legatis suis veredos frequentiori cursu fatigari; et quos in utilitatem publicam jusserat custodiri, in usum privatum assumi. Ideo decernit ut nullum Gothum vel Romanum exire Roma patiatur, nisi quem praefectus praetorio et magister officiorum dimiserint; ut qui unum equum invitis illis quibus haec cura mandata est, assumpserit, centum solidos mulctae nomine cogatur inferre; ut etiam nemo plusquam centum librarum onera equo imponat. 69.0639B|

 Assidua sollicitudine refovenda sunt quae continuis exercitiis subjacere noscuntur. Quemadmodum enim subjecti veredorum necessario sufficiant labori, si permittatur excedi? Incitamentum siquidem improbae praesumptionis est, neglecta custodia. Legatorum itaque nostrorum suggestione comperimus cursuales equos frequenti usurpatione fatigari; et quos nos necessitatibus publicis cupimus custodiri, in usum cognovimus privatae voluntatis assumi. Atque ideo in urbe Roma ordinatione praefecti praetorio et 69.0639C| magistri officiorum, quousque utilitas publica suaserit, te residere censemus; ut nullum Gothorum vel Romanorum exinde egredi patiaris, nisi quos praedictarum dignitatum vices agentes forte dimiserint. Et quod nobis frequenter usurpatum esse suggeritur, si quis invitis his quibus haec 75 cura mandata est, veredos praesumere fortassis assumpserit, cujuslibet nationis fuerit vel honoris, per unum equum centum solidos mulctae nomine cogatur inferre; non quod tanti est unius aestimanda jumenti laesio, sed quia grandi damno reprimenda est importuna praesumptio. Nullum praeterea sajonum discursus facere patiaris; sed ad causam quam directus fuerit, uno tantum itinere permittatur accedere vel redire. Quibus in superiorem mulctam cadat interdicta frequentia. Parhipporum quinetiam onera centum librarum 69.0639D| nullus excedat. Expeditos enim properare mittendarios volumus, non migrare censemus. Inertiam 69.0640A| suam prodit quisquis secum multa portaverit, nec cogitat de celeritate qui delicata se maluerit conversatione tractare. Grues denique pelagus transiturae, parvos lapillos uncis pedibus amplectuntur, ut nec eorum levitas nimio vento rapiatur, nec nativa celeritas iniquis ponderibus ingravetur. Hoc imitari nequeunt qui se ad publicas necessitates electos esse cognoscunt. Et ideo quinquaginta solidorum mulctam jam non veredarius, sed catabulensis incurrat, quisquis ultra centum libras parhippum crediderit onerandum. His autem qui suprascriptarum dignitatum vicibus in Urbe praesunt, te observare praecipimus; quatenus excessus, qui ab illis detectus fuerit, exsecutione tua supradicta condemnatione puniatur. Si quos autem intemperans culpa perculerit, collectam 69.0640B| quantitatem per vices agentes mancipibus mutationum volumus applicari; ut cursualis tractus inde habeat remedium, unde hactenus sumpsit incommodum. Mundanis siquidem rebus frequenter nascitur adversitate prosperitas; et homines cum laedere cupiunt, beneficia frequenter impertiunt. Sed omnia sic efficaciter ac diligenter implebis, ut provocati bonis actibus devotioni tuae majora committere debeamus.

EPISTOLA XLVIII. EUSEBIO VIRO ILLUSTRI THEODORICUS REX. Permittit ut per octo menses in Lucaniam secedat, postea Romam rediturus.

 Post tumultuosae Urbis sollicitudines taediosas, et observationum molestias ingravantes, magnitudo tua provinciali desiderat amoenitate recreari, asserens occupationum 69.0640C| tibi causas praesentibus emersisse temporibus, quibus expeditis rurali desideras suavitate gaudere. Et quia vera illa securitas est, quae nostris jussionibus datur, cum tempus tibi fuerit occupationis emensum [ Ac., emersum], octo mensium inducias in Lucaniae dulces recessus nostra auctoritate concedimus, ut ex illo tempore supputentur, cum te egredi ex Urbe divino favore contigerit. Quibus peractis multorum desiderio ad Romanas sedes venire festina, conventui nobilium, et digna tuis moribus conversatione reddendus.

EPISTOLA XLIX. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS ET CAPILLATIS, DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS IN SUAVIA CONSISTENTIBUS, THEORICUS REX. Insinuat se rectorem eorum provinciae creasse Fridibadum. 69.0640D|

 Districtio semper subtrahi non debet regiae jussionis, 69.0641A| ut et audaces metus comprimat, et laceratos spes futura refoveat. Plerumque enim denuntiata comminatio plus efficit quam poena componit. Et ideo, Deo auspice, Fridibadum locis vestris praeesse censuimus, qui abactores animalium legitima severitate [ Ac., securitate] coerceat, homicidia resecet, furta condemnet, quietosque vos a sceleratis ausibus reddat, quos nunc praesumptio iniqua dilacerat. Vivite compositi, vivite bonis moribus instituti, nullum natio [ Ac., ratio], nullum promeritus honor excuset. Necesse est vindictae subjaceat qui pravis moribus obsecundat.

EPISTOLA L. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Praecipit ut mittat virum probatae fidei ad Nolanum sive ad Neapolitanum territorium Vesuvii montis incendio vastatum, ut agris ibidem diligenter inspectis, quantum damni passus fuerit possessor, tanto tributariae functionis onere sublevetur. Mire describitur Vesuvii montis incendium.

 Campani Vesuvii montis hostilitate vastati clementiae nostrae supplices lacrymas profuderunt, ut agrorum fructibus enudati, subleventur onere tributariae functionis. Quod fieri debere nostra merito pietas acquiescit. Sed quia nobis dubia est uniuscujusque indiscussa calamitas, magnitudinem vestram ad Nolanum sive Neapolitanum territorium probatae fidei virum praecipimus destinare, 76 ubi necessitas ipsa domestica quadam laesione grassatur, ut agris ibidem diligenter inspectis, in quantum possessoris laboravit utilitas, sublevetur; quatenus mensuratae 69.0641C| [ Gam., mensurata] conferatur quantitas beneficii, dum modus integer cognoscitur laesionis. Laborat enim hoc uno malo terris deflorata provincia: quae ne perfecta beatitudine frueretur, hujus timoris frequenter acerbitate concutitur. Sed non in totum durus est eventus ille terribilis: praemittit signa gravia, ut tolerabilius tustineantur adversa. Tantis enim molibus natura rixante montis illius hiatus immurmurat, ut excitatus quidam spiritus grandisono fremitu vicina terrificet. Fuscantur enim aera loci illius exhalatione teterrima, et per totam pene Italiam cognoscitur, quando illa indignatio commovetur. Volat per mare magnum cinis decoctus, et terrenis nubibus excitatis, transmarinas quoque provincias pulvereis guttis compluit. Et quid Campania pati possit agnoscitur, quando 69.0641D| malum ejus in orbis alia parte sentitur. Videas illic quasi quosdam fluvios ire pulvereos, et arenam sterilem impetu fervente velut liquida fluenta decurrere. Stupeas subito usque ad arborum cacumina dorsa intumuisse camporum, et luctuoso subito calore 69.0642A| vastata, quae laetissima fuerant viriditate depicta. Vomit fornax illa perpetua puniceas quidem, sed fertiles arenas, quae licet diuturna fuerint adustione siccatae, in varios fetus suscepta germina mox producunt, et magna quadam celeritate reparant quae paulo ante vastaverant. Quae est ista singularis exceptio, unum montem sic infremere, ut tot mundi partes probetur aeris permutatione terrere, et sic suam substantiam ubique dispergere, ut non videatur damna sentire? Longe lateque pulveres rorat; vicinis autem quasdam moles eructat, et tot saeculis mons habetur, qui erogationibus tantis expenditur. Quis credat tam ingentes glebas usque in plana deductas, de tam profundis hiatibus ebulliisse, et spiritu quodam efflante montis ore consputas, quasi leves paleas fuisse 69.0642B| projectas? Alibi cacumina magna terrarum localiter videntur ardere; hujus incendia pene mundo datum est posse cognoscere. Quemadmodum ergo non credamus incolis, quod testimonio potest universitatis agnosci? Quapropter, ut dictum est, talem eligat vestra prudentia, qui et remedia laesis conferat, et locum subreptionibus non relinquat.

EPISTOLA LI. SYMMACHO PATRICIO THEODORICUS REX. Illum laudat ob multiplices et praeclarissimas fabricas quas in Urbe et suburbanis construendas curaverat, et petit ut theatrum Pompeii ruinosum sumptibus regis roboret reparetque. Quod theatrum et quae in eo aguntur describuntur.

 69.0642C| Cum privatis fabricis ita studueris, ut in laribus propriis quaedam moenia fecisse videaris, dignum est ut Romam, quam domuum pulchritudine decorasti, in suis miraculis continere noscaris: fundator egregius fabricarum, earumque comptor eximius, quia utrumque de prudentia venit, et apte disponere, et exstantia competenter ornare. Notum est enim quanta laude in suburbanis suis Romam traxeris, ut quem illas fabricas intrare contigerit, aspectum suum extra urbem esse non sentiat, nisi cum se et agrorum amoenitatibus interesse cognoscat. Antiquorum diligentissimus imitator, modernorum nobilissimus institutor, mores tuos fabricae loquuntur: quia nemo in illis diligens agnoscitur, nisi qui et in suis sensibus ornatissimus invenitur. Et ideo theatri fabricam magna se mole solventem, consilio vestro credimus esse roborandam, 69.0642D| ut quod ab auctoribus vestris in ornatum patriae constat esse concessum, non videatur sub melioribus posteris imminutum. Quid non solvas, o senectus, quae tam robusta quassasti? Montes facilius cedere putarentur, quam soliditas illa quateretur: 69.0643A| quando et moles ipsa sic tota de cautibus fuit, ut praeter artem additam, et ipsa quoque naturalis esse crederetur. Haec potuissemus forte negligere, si nos contigisset talia non videre: caveas illas saxis pendentibus apsidatas, ita juncturis absconditis in formas pulcherrimas convenisse, ut cryptas magis excelsi montis crederes, quam aliquid fabricatum esse judicares. Fecerunt antiqui locum tantis populis parem, ut haberent singulare spectaculum, qui mundi videbantur habere dominatum. Sed quia nobis sermo probatur esse cum docto, libet repetere cur antiquitas rudis legatur haec moenia condidisse. Cum agricultores feriatis diebus sacra diversis numinibus per lucos vicosque celebrarent, Athenienses primum agreste principium in urbanum spectaculum collegerunt: theatrum 69.0643B| Graeco vocabulo visorium nominantes, quod eminus astantibus turba conveniens sine aliquo impedimento videatur. Frons autem theatri scena dicitur, ab umbra luci densissima, ub, a pastoribus inchoante verno diversis sonis carmina cantabantur. Ibi actus musicus et prudentissimi saeculi dicta floruerunt. Sed paulatim factum est ut honestissimae disciplinae improborum consortia fugientes, verecunda se exinde consideratione subtraherent. Tragoedia ex vocis vastitate nominatur; quae concavis repercussionibus roborata, talem sonum videtur efficere, ut pene ab homine non credatur exire. Erigitur autem in hircinos pedes, quia si quis inter pastores tali voce placuisset, capri munere donabatur. Comoedia a pagis dicta est. Comus enim pagus vocatur, ubi rustici 69.0643C| gestientes, humanos actus laetissimis carminibus irridebant. His sunt additae horcistarum loquacissimae manus, linguosi digiti, silentium clamosum, expositio tacita, quam musa Polymnia reperisse narratur, ostendens homines posse et sine oris affatu suum velle declarare. Musae vero Eoa lingua quasi ὁμοῦσαι dicuntur, quod invicem sicut virtutes necessariae sibi 69.0644A| esse videantur. His levium pennarum acumina ideo in fronte pinguntur, quoniam 77 earum sensus celeri cogitatione subvectus res altissimas intuetur. Pantomimo igitur cui a multifaria imitatione nomen est, cum primum in scenam plausibus invitatus advenerit, assistunt consoni chori diversis organis eruditi: tunc illa sensuum manus oculis canorum carmen exponit, et per signa composita, quasi quibusdam litteris, edocet intuentis aspectum; in illaque leguntur apices rerum, et non scribendo facit quod scriptura declaravit. Idem corpus Herculem designat et Venerem, feminam praesentat et marem, regem facit et militem, senem reddit et juvenem: ut in uno credas esse multos tam varia imitatione discretos. Mimus etiam, qui nunc tantummodo derisui habetur, tanta 69.0644B| Philistionis cautela repertus est, ut ejus actus poneretur in litteris, quatenus mundum curis edacibus aestuantem laetissimis sententiis temperaret [ Cuj. et Forn., repararet]. Quid acetabulorum tinnitus? Quid dulcissimi soni referam varia percussione modulamen? Quod tanta gratia jucunditatis accipitur, ut inter reliquos sensus auditum sibi ad munus summum tunc homines aestiment fuisse collatum, ut aetas subsequens miscens lubrica [ Jur., ludicra] priscorum inventa traxit ad vitia, et quod honestae causa delectationis repertum est, ad voluptates corporeas praecipitatis mentibus impulerunt. Hos ritus Romani, sicut caeteras culturas, ad suam rempub. utiliter trahentes, aedificium alta cogitatione conceptum magnanimitate mirabili condiderunt. Unde non immerito 69.0644C| creditur Pompeius hinc potius Magnus fuisse vocitatus. Et ideo sive masculis pilis contineri, sive talis fabrica refectionis studio potuerit innovari, expensas vobis de nostro cubiculo curavimus destinare, ut et vobis acquiratur tam boni operis fama, et nostris temporibus videatur antiquitas decentius innovata.

LIBER QUINTUS. 78 EPISTOLA PRIMA. REGI WANDALORUM THEODORICUS REX. Scribit se lubentissime excepisse arma ab eo missa, et per legatos suos in remunerationis locum alia ei confert dona. 69.0644D|

 Cum piceis, tymbribus et pueros geniali [ alias, 69.0645A| gentili] candore lucentes, et spathas nobis etiam arma desecantes vestra fraternitas destinavit, ferro quam auri pretio ditiores. Splendet illic claritas expolita, ut intuentium facies fideli puritate restituant, quarum margines in acutum tali aequalitate descendunt, ut non limis compositae, sed igneis fornacibus credantur effusae. Harum media pulchris alveis excavata, quibusdam videntur crispari posse vermiculis: ubi tanta varietatis umbra concludit [ Cor., Gam., colludit], ut intextum magis credas variis coloribus lucidum metallum. Hoc vestra cotis diligenter emundat, hoc vester splendidissimus pulvis ita industriose detergit, ut speculum quoddam virorum faciat ferream lucem; qui ideo patriae vestrae, natura largiente, concessus est, ut hujus rei opinionem nobis faciat 69.0645B| singularem. Enses qui pulchritudine sui putentur esse Vulcani, qui tanta elegantia fabrilia visus est excolere, ut quod ejus manibus formabatur, non opus mortalium, sed crederetur esse divinum. Proinde per illum et illum legatos nostros solventes debitae salutationis affectum, arma vestra libenter nos accepisse declaramus, quae bonae pacis studia transmiserunt: vicissitudinem muneris pro expensarum vestrarum consideratione tribuentes, quae tantum vobis reddantur accepta, quantum nobis vestra fuere gratissima. Praestent divina concordiam, ut haec inter nos grata mente facientes, gentium nostrarum velle jungamus, et invicem solliciti mutuis possimus utilitatibus obligari.

EPISTOLA II. HAESTIS THEODORICUS REX. Notum facit se licenter accepisse per eorum legatos succinum; quod unde oriatur describit. 69.0645C|

 Illo et illo legatis vestris venientibus, grande vos studium notitiae nostrae habuisse cognovimus, ut in Oceani littoribus constituti, cum nostra mente jungamini; suavis nobis admodum et grata petitio, ut ad vos perveniret fama nostra, ad quos nulla potuimus destinare mandata. Amate jam cognitum, quem requisistis ambienter ignotum. Nam inter tot gentes viam praesumere, non est aliquid facile concupiisse. Et ideo salutatione vos affectuosa requirentes, indicamus succina, quae a vobis per harum portitores directa sunt, grato animo fuisse suscepta: quae ad vos Oceani unda descendens, hanc levissimam substantiam, 69.0645D| sicut et vestrorum relatio continebat, exportat; sed unde veniat, incognitum vos habere dixerunt, quam ante omnes homines patria vestra offerente suscipitis. Haec, quodam Cornelio scribente, legitur in interioribus insulis Oceani ex arboris succo defluens, unde et succinum dicitur, paulatim solis ardore coalescere [ Forn., caelescere]. Fit enim sudatile metallum teneritudo perspicua, modo croceo colore rubens, modo flammea claritate pinguescens; ut cum in maris fuerit delapsa confinio, aestu alternante purgata, vestris littoribus tradatur exposita. Quod ideo judicavimus indicandum, ne omnino putetis notitiam nostram fugere, quod occultum creditis vos habere. 69.0646A| Proinde 79 requirite nos saepius per vias quas amor vester aperuit, quia semper prodest divitum regum acquisita concordia; qui dum parvo munere leniuntur, majore semper compensatione prospiciunt. Aliqua vobis etiam per legatos vestros verbo mandavimus, per quos, quae grata esse debeant, nos destinasse declaramus.

EPISTOLA III. HONORATO VIRO ILLUSTRI, QUAESTORI, THEODORICUS REX. Confert illi quaestoris officium, quo Decoratus ejus frater, dum viveret, potiebatur; et ambo maximopere laudantur.

 Usu quidem provenit benemeritos dona nostra suscipere; sed tu jure haereditatis principis tibi beneficia 69.0646B| vindicasti. Honorem fratris adipisceris, quia sapientia quoque germanus es. Ab eisdem bonis non repellimus quem similem comprobamus. Eant nunc parentes ac liberi, et bonarum artium studia incitamento similitudinis aemulentur. Novam in te fecimus legem, parentes in administratione succedere. Hic provectus non adimitur, sed et mutatur: quia licet persona subrogata sit, familiae tamen non deficit, quod gratissimus germanus acquirit. O vere vestris meritis electi, et auspicio nominis honorati! Praesentiunt quaedam parentes, positis in prole vocabulis, et ut venturarum rerum cursus ex alto est imperio Divinitatis, cogitatio praesagantis instruitur; loqui datur quod nos sensisse nescimus; sed post casum reminiscimur quod ignorantes veraciter dixeramus. Tali igitur omine 69.0646C| decoratus evaluit: evaluit, inquam, ac se honoribus palatinis, judicio nostro laudatus, immiscuit, dignitatem sumens quam solemus dare prudentibus. Hoc plane supra caeteros adipiscens, quod potuit emergere post electos. Sub genii nostri luce intrepidus quidem, sed reverenter astabat, opportune tacitus, necessarie copiosus, curarum nostrarum eximium leva men; et cum potestatis nostrae gratia ditaretur, morum magis laude contentus, mediocribus se potius exaequabat. Vivit apud nos recordatio bonorum, quia fides hominis nescit cum morte deficere. Secreta nostra, quasi oblivisceretur, occuluit; jussa, quasi scriberet, per ordinem retinuit: sine avaritia serviens et gratiam nostram summa cupiditate perquirens. Divertimus quidem ad benemeriti laudes, sed compendio 69.0646D| sermonis assumpti, cum illum referimus, te docemus. Fuit nimirum gratus quod apud nos et post fata esse non desinit. Tristes quaerimus quem nos amisisse dolemus. Sed acerbum casum mitigat, quod ei vicaria virtute succedis: quia nemo perdidisse se sentit quod in alterum invenisse cognoscit. Non extranea secteris exempla, cui domestica suppetunt tam magna praeconia. Tu decoratus ex illo es, ille honoratus ex te est. Adunent se merita quando se junxere sic nomina. Nam de te justius credimus meliora, qui sequeris, quia semper est diligentior imitator prioris, quando te praecedentis bona licet eligere et nova cumulare. Atque ideo ab indictione tertia quaesturae 69.0647A| te dignitate subvehimus (Anno Chr. 510 vel 525), facimusque nostri consilii claritate vivere Honoratum, ut esse nunc incipias quod ante vocabaris. Age nunc inhaerendo justitiae, ut qui inexperto honorem dedimus, meliora tibi probatissimo conferamus.

EPISTOLA IV. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. Declarat se elegisse in quaestorem Honoratum fratrem Decorati: qui ambo, postquam praeclara de quaestura dixit, laudantur; et ut Honoratum coetui ascribant suo petit.

 Certum est, Patres Conscripti, prudentibus viris vestrum florere consilium; sed et hoc probatur egregium, quod vobis permiscetur dignitas litterarum. Omnes enim quos ad quaesturae culmen evehimus, doctissimos aestimamus: quales legum interpretes et consilii 69.0647B| nostri decet esse participes. Dignitas quae nec divitiis nec solis natalibus invenitur, sed tantum eam doctrina cum conjuncta potest impetrare prudentia. Nam licet in honoribus aliis beneficia conferamus, hinc semper accipimus. Est nimirum curarum nostrarum felix portio: januam nostrae cogitationis ingreditur; pectus, quo generales curae volvuntur, agnoscit. Aestimate quid de illo debeat judicari, qui tanti particeps sit secreti. Ab ipso legum peritia postulatur, illuc vota confluunt supplicantium, et quod est omni thesauro pretiosius, penes ipsum civilitatis nostrae fama reponitur. Quaestore justo innocentum conscientia fit secura, improborum tantum vota redduntur anxia; et cum malis subripiendi spes tollitur, studium bonis moribus adhibetur. Unicuique propria jura custodit, 69.0647C| pecuniae continens, aequitatis profusus, nescius decipere, promptissimus subvenire: ingenio principis servit, quod universa superat; illius ore loqui cogitur, cui nullus similis invenitur. Hunc locum vitiis vacuum, virtutibus plenum, qui sub nostra potuit expedire praesentia, nonne vobis dignus est esse collega? Scitis enim qua glorietur stirpe provectus. Meministis enim Decoratum advocationis laboribus insudantem, qua se unicuique bonorum probitate conjunxerit. Causis vestris fidelis orator adfuit, necessariis rebus assistens, judicantis portavit animum ad subsellia cognitorum: cui merito frequens palma contigit, quia sapienter alleganda tractavit. Pudoris enim sustinere jacturam nesciunt, qui se prius judice corriguntur. Inferior gradu praestabat viris consularibus 69.0647D| se patronum, et cum honoribus vestris impar haberetur, patricius ei dictus est in celeberrima cognitione susceptus [ id est cliens]. Nimis rarum est, P. C., solidum loqui, et cui multa necesse est dicere, 69.0648A| titubantia non proferre. Hoc in Decorato certissimum fuit, hoc et ante nostra judicia vos probastis. Quis enim tempore suo eum quasi gubernatorem litium ignorare potuit, qui causarum scopulos transire contendit? Legibus profecto minus indiguit, qui ejus solatia non quaesivit. Jam non de morte festinata conquerimur, ex hujus fecunda pullulavit stirpe germanus. Nam qui prius fratris umbra tegebatur, illo naturae lege subducto, famae suae comas per aperta distendit. Bona siquidem germinis juste praecox [ Forn. et Cor. Gam., praedecessor] 80 intulit, qui nascendi ordine primus evaluit: sed fetura nobilis fructum, quem in decessore perdidit, in successore servavit, Concordat huic familiae ramus ille ditissimus qui Virgiliano carmine semper enascitur: Hoc enim avulso, 69.0648B| non deficit alter aureus, et simili frondescit virga metallo. Nutrivit quippe et hic advocatione facundiam: opinionem Romanae urbis cedens fratri, Spoletinorum se maluit miscere negotiis: res tantum dura, quantum a vestra prudentia cognoscitur segregata. Inter bene moratos enim asseruisse justa facillimum fuit; provincialibus autem, se vaga libertate tractantibus, nimis arduum. Videtur juris suasisse modestiam, ubi ipsi quoque judices improba plerumque cupiditate rapiuntur; et quantum sibi inter mediocritatem videntur esse praecipui, tantum animo non sinunt suis voluntatibus obviari. Inter talia leges vindicare difficile est; et magnae persuasionis vis ad propositum recti venalitatem revocare judicantis. Sumite ergo, P. C., libenter nostra judicia, et Honoratum quaesturae culmine provectum gremium vestrum gratanter 69.0648C| excipiat. Dignus est enim a vobis diligi qui par tantis honoribus meruit reperiri.

EPISTOLA V. MANNILAE SAJONI THEODORICUS REX. Docet quid in munere sajonis ab eo gerendum sit, vel non.

 Laudabile est in illa parte geminare custodiam quam constat reipub. necessitatibus exquisitam. Per hanc enim et legationum utilitas, et ordinationum nostrarum celeritas explicatur. Haec et aulicis potestatibus per varias jussiones ministrat effectum; haec crebris illationibus nostrum ditat aerarium: ut pene quidquid in repub. geritur cursuali ministerio compleatur. Decet proinde semper esse paratum, 69.0648D| quod utilitatibus publicis probatur accommodum: ne quod ad celeritatem repertum est, incongruam potius festinantibus inferat tarditatem. Atque ideo praefecti praetorio et magistri officiorum, ubi pro publica utilitate 69.0649A| delegerint, ordinatione locatus, excedentium improbam praesumptionem tali te praecipimus districtione resecare, ut sive Gothus sit aut Romanus qui sine nostra vel eorum quorum interest evectione veredum praesumit attingere, per unum equum centum statim solidos a te cogatur exsolvere, et de illis quoque pari severitate censemus, qui supra evectionum numerum cursuales equos usurpare praesumunt. Parhippis [Vide lib. IV, epist. 47] quin etiam non ultra quam centum libras jubemus imponi. Nimis enim absurdum est ut a quo celeritas exigitur, magnis ponderibus opprimatur. Avis [ Gr. et Cuj., Navis] ipsa onere gravata pigrescit. Carinae quae labores non sentiunt repletae gravius moventur. Quid quadrupes facere possit, qui pressus nimietate succumbit? Si quis autem a modulo definito amplius fuerit habere repertus, duarum 69.0649B| unciarum auri damno feriatur. Quam summam protinus exactam, sicut jam anterioribus edictis constitutum est, per officium magisteriae dignitatis cursui proficere debere censemus; justum est enim ut cogatur illa vendere unde publicum equum male noscitur onerasse; sit nuditatibus expeditus qui voluntate noluit esse celerrimus. Praeterea commonemus ut praepositorum commoda non praesumas, nec quidquid eos potestatis habere reverenda sanxit antiquitas, aliqua usurpatione degenies [ Gr. et Cuj. et ed., deneges]. Nos enim per te geminare volumus custodiam, non antiquae consuetudinis removere cautelam.

EPISTOLA VI. STABULARIO COMITIACO THEODORICUS REX. Jubet ut universas facultates Thomatis, qui ob certa domus regiae praedia duodecim millia solidorum debebat, fisco applicet, reddendas ipsi, si modo intra calend. Sept. solverit; sin minus, Joanni tradendas, qui praefatam summam illaturum se aerario promiserat. 69.0649C|

 Suscipienda precatio est quae publicis utilitatibus non repugnat, et amplectenda desideria privatorum quae sic remedium quaerunt, ut nobis non videantur generare dispendium. Viri itaque clarissimi Joannis querela comperimus Thomatem domus nostrae certa praedia suscepisse, id est illud atque illud, et nunc decem millia solidorum reliquatorem nostris utilitatibus exstitisse, et per diversas ludificationes non implere debitam quantitatem: quod apud nos quoque procerum nostrorum suggestione perclaruit. Ideoque causam tali credimus remedio muniendam, ut universam 69.0649D| substantiam supradicti Thomatis sub hac conditione fixis titulis juri publico debeas applicare: 69.0650A| quatenus si intra cal. Septembrium diem, quod rationabiliter exponitur, a Thomate minime fuerit exsolutum, praedicta substantia Joanni viro clarissimo contradatur, qui ejus debitum luere nostro promisit aerario. Quod si obligationem suam praedictus Thomas solvere intra praefinitum tempus fortasse potuerit, universa ei quae sublata sunt illibata reddantur: ita ut nec fiscus noster sustinere 81 videatur incommoda, et nos cognoscamur subjectis solitam praestitisse justitiam. Possemus enim adbuc ultra differre, si quid prodesset negligentissimum sustinere, quem per tam longum temporis spatium semper invenimus imparatum.

EPISTOLA VII. JOANNI VIRO CLARISSIMO, ARCARIO, THEODORICUS REX. Illi tradit Thomatis bona, dummodo decem millia solidorum aerario pro eo solvat, nec ipse Thomas debito intra calend. Sept. satisfaciat. 69.0650B|

 Decet eorum vota in tutum reddere, qui malunt utilitates publicas continere; nec patimur de damno proprio esse sollicitos, qui nos a dispendiis fecere securos. Tua igitur suggestione comperimus, per illam indictionem patrimonii nostri praedia in Apulia provincia constituta, id est illud atque illud, honesto viro Thomati libellario titulo ( id est, contractu) commisisse; sed eum male administrando suscepta, usque ad decem millia solidorum de indictionibus illa atque illa reliquatorem publicis rationibus exstitisse: qui a proceribus nostris frequenter admonitus, debita reddere detestabili calliditate neglexit. Et ne tibi 69.0650C| aliqua imposterum quaestio nasceretur, publicis utilitatibus debitam quantitatem, sub hac ratione satisfacere et velle testaris, si tibi praedia supradicti debitoris loco pignoris contradantur. Hinc est quod desiderium tuum justa ratione conceptum praesenti jussione firmamus. Primum, ut nullam ex hac re nomine publico metuas quaestionem; deinde sub hac conditione tibi universam substantiam, quam vel nunc tenet, vel primo tempore possidebat, cum nostris rationibus obnoxius esse jam coeperat, Thomatis debitoris addicimus, quam pridem nostro nomine fixis titulis fecimus vindicari. Hoc tantum humanitatis intuitu relaxantes; ut usque ad cal. Septembrium spatium habeat reddendi debitam quantitatem; minusve (pro, sin minus, ut ep. 32, lib. IV), cum ad 69.0650D| supradictam diem tu pecuniam viro illustri comiti patrimonii nostri, quae debetur, intuleris, facultas 69.0651A| ejus universa, sicut diximus, tuis compendiis applicetur. Quod triste non credimus esse perdenti, quando nec ex toto videtur amittere, quod te generum [ Cor. Gam., germanum] suum cognoscit acquirere. Nam quod poteras adipisci jure successionis, conditione a te possidetur emptoris.

EPISTOLA VIII. ANASTASIO CONSULARI THEODORICUS REX. Decernit ut e Faventina civitate quadratos lapides Ravennam sine cujusquam damno devehendos curet.

 Convenit sublimitatem tuam nostris jussionibus obedientiae tribuere sedulam firmitatem; quatenus ad effectum trahatur quod salubri ordinatione disponitur. Moderate siquidem novit injuncta sibi complere prudentia, et sine ingratitudinis naevo delegata explicabili 69.0651B| procurare consilio. Atque ideo ad Faventinam civitatem civilem exsecutionem te praecipimus destinare; ut sine cujusquam concussione vel damno quadrati ad Ravennatem urbem ex nostra jussione devehantur; quatenus et nostro desiderio gratulemur impleto, et querulis vociferandi amputetur occasio.

EPISTOLA IX. POSSESSORIBUS FELTRINIS THEODORICUS REX. Jubet ut construendis muris novae civitatis in Tridentina regione operam impendant.

 Necessitas publica multorum debet devotione compleri: quia non decet paucos suscipere quod constat plurimis expedire: ne regia jussa tepefacta lentescant, dum res utilis delegatur infirmis. In Tridentina 69.0651C| igitur regione civitatem construi nostra praecepit auctoritas. Sed quia territorii parvitas magnitudinem operis sustinere non potest, hoc sollicitudo nostra prospexit, ut acceptis mercedibus competentibus pedaturam murorum omnes in commune subeatis, qui vicinitate jungimini; quatenus accommodato solatio securius impleatur, quod paucis inexplicabile fortasse cognoscitur. Hac conditione scilicet definita, ut nullus ab his oneribus excusetur, unde nec divina domus excipitur.

EPISTOLA X. VERANO SAJONI THEODORICUS REX. Praecipit ut a transeuntibus Gepidis, quos ad Galliae custodiam mittebat, Venetias atque Liguriam nihil damni pati sinat; ideoque omnia necessaria eis suppeditentur. 69.0652A|

 Cum, Deo juvante, pro defensione generali felicissimus producatur exercitus, providendum est ne, aut ipsi penuria inconsulta fatigentur, aut (quod dici nefas est) vastationem nostrae videantur provinciae sustinere. Primus enim prosperitatis gradus est suis non esse damnosum; ut pro quorum compendio laboramus, eorum non videamur afflixisse fortunas. Et ideo devotioni tuae praesenti auctoritate delegamus, ut multitudinem Gepidarum, quam fecimus ad Gallias custodiae causa properare, per Venetiam atque 69.0652B| Liguriam sub omni facias moderatione transire. Quibus ne aliqua excedendi praeberetur occasio, per unamquamque hebdomadam sumptus eis tres solidos largitas nostra direxit; ut illis cum provincialibus nostris non rapiendi votum, sed commercii sit facultas. Illud plane pro cunctorum quiete laborantibus indulgentia nostra concedit; ut si aut eorum carpenta itinere longiore quassantur, aut animalia attrita languescunt, te custode atque mediante, cum possessoribus sine aliqua oppressione mutentur; ut qui daturi sunt corpore aut qualitate meliora, quamvis parvis sanis animalibus acquiescant: quia incerta est vita eorum qui nimia fatigatione lassantur. Ita fit, ut nec illis desit subvectio necessaria, et nullus se laesum tali permutatione cognoscat.

EPISTOLA XI. GEPIDIS AD GALLIAS DESTINATIS THEODORICUS REX. Proficiscentibus in Gallias Gepidis tres solidos in auro per hebdomadam concedit. 69.0652C|

 Fuerat quidem dispositionis nostrae ut vobis iter agentibus annonas juberemus expendi: sed ne species ipsae aut corruptae, aut difficile praeberentur, in auro vobis tres solidos per hebdomadam eligimus destinare; ut et mansiones vobis, prout herbarum copia suppetit, possitis eligere; et quod vobis est 69.0653A| aptum magis, emere debeatis. Nam et possessorem haec res occurrere facit, si vos necessaria comparare cognoscit. Movete feliciter, ite moderati. Tale sit iter vestrum, quale debet esse qui laborant pro salute cunctorum.

EPISTOLA XII. THEODAHADO VIRO ILLUSTRI THEODORICUS REX. Jubet ut Palentiana massa haeredibus Argolici et Amandiani erepta, restituatur: si tamen invasoribus quid faverit, praecipit ut ad curiam veniant, jus suum defensuri.

 Si justitiam colere universos et amare praecipimus, quanto magis eos qui nostra proximitate gloriantur, quos omnia decet sub laude gerere, ut regiae possint fulgorem consanguinitatis ostendere! Haec est enim indubitata nobilitas, quae moribus probatur ornata: 69.0653B| quia pulchrum est commodum famae, foeda neglexisse lucra pecuniae. Argolici itaque viri illustris, et Amandiani viri clarissimi haeredes supplici nobis aditione conquesti sunt, Palentianam massam, quam eis pro compensatione largitas nostra transfuderat, ut casae Arbitanae amissionem hac commoditate solarentur, ab hominibus vestris, nullis causis exstantibus, indecenter invasam; et inde crevisse culpandae subreptionis vitium, unde dari debuit gloriosae moderationis exemplum. Quapropter si nullo mendacio asserta vitiantur, Magnitudo vestra, quae sunt ablata restituat; et si quid vobis creditis posse competere, ad comitatum nostrum instructam jure personam modis omnibus destinate, ut civiliter plantata [ Cor. Gam., placata] causatio finem de legibus sortiatur. 69.0653C| Ibi enim quidquid geritur, invidiae tuae potius applicatur; et majora detrimenta famae suscipis, dum talia non vitare contendis: hic autem confligunt causae juribus suis, et sine derogatione quilibet mediocris addicitur, quando justitia teste superatur.

83 EPISTOLA XIII. EUTROPIO ET ACRETIO THEODORICUS REX. Monet ut annonas constitutas exercitui praebeant, ne ejus direptioni pateant provinciales.

 Studium vestrum reipub. grata mente debetis impendere, quia nos agnovistis benemeritis multa praestare. Nam pietatis intuitu vicissitudinem pollicemur, cum tamen pro vobis omnia jubeamus. Atque ideo praesenti jussione vos credimus admonendos, ut annonas constitutas exercitui praebere debeatis; quatenus 69.0653D| nec illi negligantur adverso voto, nec provinciales perniciosa debeat gravare direptio. Commodius enim sub expensarum lege tenetur exercitus, quava si cuncta fuerit vastare permissus. Ignorat modum servare praesumptio, nec potest sub modo redigi, cui licentia fuerit visa concedi. Quapropter consequatur exercitus alimoniam deputatam, ne qua pars praedictam possit sustinere violentiam [ alii, molestiam].

EPISTOLA XIV. SEVERIANO VIRO ILLUSTRI THEODORICUS REX. Praeficit eum tributis unicuique pro possessionum diversitate imponendis, et jubet ut perquirat num judices ob frequentiorem per provincias discursum incolis illicita dispendia irrogaverint.

 Justitiae ratio persuadet excedentes reprimere, ut 69.0654A| ad cunctos possit quietis suavitas pervenire. Nam quemadmodum aequabilitas agitur, si vires mediocrium consurgere non sinantur? Provincialium itaque nostrorum saepius querela comperimus, possessores idoneos Suaviae non solum casarum suarum tributariam functionem in tenuem relisisse [ pro rejecisse. D. Gr. et Cuj., resilisse] fortunam, verum etiam scelerato commercio aliquid exinde suis passim applicare compendiis, ut functio publica commoditas sit privata. Hoc quidem per plurimos desideravimus corrigi; sed hactenus in tuam laudem videtur potuisse differri; quatenus fides haberetur acceptior, quando post multos neglectus studium vestrum efficacissime comprobatis. Atque ideo prudentia qua notus es, universum possessorem considerata justitia 69.0654B| te jubemus inspicere, et aequabilitatem tributi hac ratione moderari; ut quae sub aliis facta est omnium redemptione cassata, pro possessionum atque hominum qualitate assis publicus imponatur. Sic enim et justitia perficitur, et vires nostrorum provincialium sublevantur. Eos autem quos sine jussione nostra censum imposuisse constiterit, et pro libito suo quorumdam onera in alios projecerunt, legum severitas insequatur; ut omnia illis detrimenta sarciant, quibus incompetenter damna fecerunt. Illud quoque praecipimus inquirendum, ut inter defensores, curiales et possessores illatorum ratio vestigetur; et quidquid ab octava indictione [ id est, anno Chr. 515] nuper exempta super tributarium solidum se possessor probaverit intulisse, nec nostro aerario constat 69.0654C| illatum, aut in expensis necessariis, quae in provincia factae sunt, justa ratione non claruerit erogatum, iniqua praesumptio modis omnibus corrigatur. Hanc quoque partem non aestimes negligendam, ut si hoc quod tabularius a cubiculo nostro suscepit; rationabiliter non docetur expensum, ab injusto retentatore reddatur. Quid enim tam absurdum, nisi ut liberalitas nostra, quam universis proficere volumus, nunc a paucis furtivo compendio opprimatur? Judices quoque provinciae vel curiales atque defensores tam de cursu quam de aliis rebus illicita dicuntur possessoribus irrogare dispendia. Quod te perquirere, et sub ratione legum emendare censemus. Antiqui barbari qui Romanis mulieribus elegerint nuptiali foedere sociari, quolibet titulo praedia quaesiverint, fiscum 69.0654D| possessi cespitis persolvere, ac super indictitiis oneribus parere cogantur. Judex vero Romanus propter expensas provincialium, quae gravare pauperes suggeruntur, per annum in unumquodque municipium semel accedat: cui non amplius quam triduanae praebeantur annonae, sicut legum cauta tribuerunt. Majores enim nostri discursus judicum non oneri, sed compendio provincialibus esse voluerunt. Domestici comitis Gothorum, nec non et vicedomini aliqua dicuntur provincialibus concinnatis [ alii, continuatis] terroribus abstulisse. Quibus justitia vestra [ alii, instantia nostra] in examinationem deductis, quidquid super hac parte inique gestum esse cognoverit, amotis dilationibus, legaliter ordinabit. His ergo ac talibus, quae ad utilitatem publicam vel provinciales 69.0655A| pertinent, sub omni ratione discussis, ea te per omnia volumus agere, quae nostrae mansuetudini non debeant displicere. Illud sane providentia nostra respexit, ut omnibus a te sollicita atque aequabili indagatione compertis polyptychis jubeantur ascribi; quatenus et testimonia fidei vestrae clareant, et nulla posthac, quae abrogari volumus, semina fraudis iterentur.

EPISTOLA XV. UNIVERSIS POSSESSORIBUS IN SUAVIA CONSTITUTIS THEODORICUS REX. Scribit se ad eos misisse Severinum cum edictis, ut oppressos tributorum pondere relevet.

 69.0655B| Licet cunctis laborantibus comitatus noster concedat, Deo auxiliante, justitiam, et hinc remedia subjectis ad reliquas regni partes, quasi a vivo fonte descendant, tamen frequenti aditione permoti, ingeniosa pietate reperimus et aequitatem vobis concedere, et fatigationem longi itineris abrogare: quia dulciora sunt beneficia quae nullis difficultatibus obtinentur. Misimus itaque illustrem et magnificum Severinum nostris institutionibus eruditum, ut hoc apud vos gereret quod nobis semper placuisse cognovit. Vidit enim quam honorabilis apud nos justus 84 habeatur, quemadmodum bonis actibus clementia nostrae serenitatis arrideat. Exercet profecto quod nos gratanter aestimat accipere; nec potest amari rapacitas continenti principi nulla redemptione [ Cuj. 69.0655C| Gr. et For., ratione] placitura. Praesumenter ergo conveniat ad eum laesorum tumultus; speret remedium qualibet pressus injuria. Difficultatem vobis querelae submovemus, dum in ipsis cunabulis scelera commissa resecantur; sine aliqua formidine alieni tributi sarcina gravatus exclamet, accepturus remedium quod de legibus habet. Sic enim confidimus, quia per eos quos instituta nostra componunt, innocentibus detrimenta non veniant. Qualia vero pro quiete vestra vel aequalitate tributorum disponenda censuimus oracula nostra, quae dedimus ad supradictum virum illustrem Severinum, vulgata declarabunt; ut unusquisque unde supplicare debeat, evidenter 69.0655D| agnoscat.

EPISTOLA XVI. ABUNDANTIO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Praecipit ut per cunctam Italiam inquirat, ematque ligna ad mille dromones construendos, et idoneum nautarum numerum classibus serviturum colligat. 69.0656A|

 Quamvis utilia reipub. nostra semper consuetudine censeamus, et ob id omnibus possint esse gratissima quae jubemus, quia cunctis profutura noscuntur: tractandum tamen est, ut principis desiderium nulli existere debeat onerosum. Nam si praeclare cogitata non bene agantur, ingrata sunt; illud autem solummodo perfectum dicitur, quod de voluntate simul et actione laudatur. Cum nostrum igitur animum frequens cura pulsaret, naves Italiam non habere, ubi tanta lignorum copia suffragatur, ut aliis quoque 69.0656B| provinciis expetita transmittat, Deo nobis inspirante, decrevimus mille interim dromones fabricandos assumere, qui et frumenta publica possint convehere, et adversis navibus, si necesse fuerit, obviare. Sed tantae rei quem desideramus effectum, magnitudinis vestrae sollicitudine credimus esse procurandum. Ideoque per cunctam Italiam directis artificibus apta operi ligna perquire. Et sicubi cupressos aut pinos repereris in vicinitate littoris, dato competenti pretio dominis consulatur. Haec enim tantum sunt quae ad taxationem vocentur. Caetera vilitate sui non indigent aestimari. Sed ne provisio nostra in mediis conatibus deserta languescat, nautarum te jubemus sub hac moderatione jam nunc competentem numerum, Deitate juvante, procurare. Et si is qui 69.0656C| nobis necessarius aestimatur, servus fuerit alienus, aut conducat eum classibus serviturum, aut, si hoc ipse magis elegerit, accepto pretio rationabili, publico cedat sui jura dominii. Si vero libertate gaudet electus, quinos solidos donativum, et annonam se noverit accipere competentem. Eo modo et illi tractandi sunt qui a suis dominis exuuntur, quando libertatis genus est servire rectori. Frequenter enim laborum patientes existunt, quibus districti domini colla presserunt: ita tamen ut supradicti nautae arrharum [ ed., curarum] nomine pro hominum qualitate binos aut trinos solidos a nostra debeant sede percipere; quatenus unusquisque cum fuerit admonitus, 69.0656D| paratus debeat inveniri. Piscatores vero non 69.0657A| jubemus in hac definitione concludi, quia dolenter amittitur, qui ad procurandas delicias possidetur, quando et altera consuetudo est ventis saevientibus occurrere, et littora piscosa sulcare.

EPISTOLA XVII. ABUNDANTIO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Illum laudat ob subitam navium constructionem, et jubet ut eas Ravennam mittat, aliasque curet fabricandas; tum prohibet quominus nautis piscatores alveos Mincii, Ollii, caeterorumque fluminum suis praecludant sepibus.

 Alacriter incumbendum est inchoatis, cum jam vicinitas perfectionis arriserit: quando spes effectus taedium laboris excludit, et magnum genus incitamenti, credere desiderata compleri. Dudum igitur magnitudini vestrae, ex Italiae littoribus officia jussimus 69.0657B| praeparare nautarum; ut dromones, quos industria fabricare valuisset, manus remigum provisa susciperet. Sed tu judicio nostro electionique respondens ostendisti, quam fuerit indubitata perfectio, efficacissimis imperasse, quod quaeritur. Renuntias illico completum quod vix credi poterat inchoatum; ut pene quanta velocitate navigari solet, constructio navium tanta sit celeritate completa. Nec solum verba narrata sunt: obtulisti oculis nostris subito classeam silvam hominum, domos aquatiles, exercituales pedes, qui nullo labore deficiant, sed inconcussos homines ad destinata perducant: trireme vehiculum remorum tantum numerum prodens, sed hominum facies diligenter abscondens. Hoc primum instituisse legimus Argonautas. Quod et armatis 69.0657C| aptum, et congruum probatur esse commerciis; ut cui peregrinas classes optabamus aspicere, nunc mittamus aliis provinciis 85 et terrorem pariter et decorem. Ornasti rempub. tua institutione reparatam. Non habet quod nobis Graecus imputet aut Afer insultet. Illud apud nos invidi vigere respiciunt, unde illi per magna pretia sua vota complebant. Nunc praedictis rebus armamenta procurate, vela praecipue alas navium facientia, linum volatile, quidam spiritus currentium carinarum, praenuntia mercium, auxilia quieta nautarum: quorum beneficio conficiunt otiosi, quod a celerrimis avibus vix probatur impleri. Hoc Isis rati prima suspendit, cum per maria Apochran filium suum audaci femina pietate perquireret. Ita dum materna charitas suum desiderium festinat explere, 69.0657D| mundo visa est ignota reserare. Atque ideo, divino nobis auxilio suffragante, cujus virtutis est hominum vota perficere, proxima die iduum Juniarum ad urbem 69.0658A| Ravennatem congregatio navium cuncta conveniat; quatenus res de vicino fine gaudentes, ad plenissimum perducantur effectum. Sed quoniam dromonum numerum, juvante Deo, cupimus ampliari; si qua ligna fabricis eorum necessaria per utramque Padi ripam potuerint inveniri, nullo obsistente jubemus abscidi, quia sine praejudicio dominorum operi tantum praesenti volumus injuncta concedi. Mittat Padus noster indigenas pelago naves; et abies, quae fluentis amnicis nutrita surrexit, marinarum superare cumulos discat undarum. Illud etiam magnopere credidimus amputandum, quod vestra fieri suggestione comperimus: ne quis in fluminibus navigeris, diversis territoriis meantibus, id est in Mincio, Ollio, Ansere, Arno, Tiberi, audeat fluminum 69.0658B| alveos piscandi studio turpissima sepe concludere; et quae sunt praesumpta, protinus auferantur. Pateat amnis in navium cursus; sufficiat humano desiderio consuetis artibus delicias quaerere, non artificio [ Ac., commento] rustico libertatem fluminis impedire: ne, quod dici nefas est, utilitati publicae voluptas privata obstitisse videatur.

EPISTOLA XVIII. UVALIAE VIRO ILLUSTRI, COMITI PATRIMONII, THEODORICUS REX. Scribit se jussisse ut nautae quaererentur et Ravennam mitterentur; tum praecipit ut si quae ligna per ripam Padi fabricandis dromonibus apta etiam in praediis regalibus inveniantur, abscindere ea liceat.

 Utilitas publica sicut ad conservationem respicit omnium, ita debet perfici studio ac labore cunctorum: 69.0658C| quia magnae laudis occasio est, si in causa communi aliquid singulariter videatur impleri. Facit enim unde commendetur et reliquis, qui tamen et sibi se profuisse cognoscit. Pridem igitur nos jussisse meministi, ut per domum nostram navigandi quaererentur artifices. Quos, Deo auxiliante, provisos ad Ravennatem urbem die iduum Juniarum praecipimus incunctanter occurrere; ut adventus eorum constructioni navium opportune videatur offerri: ne res divisae generare sibi videantur aliquam tarditatem; et parum sit unam perficere, nisi contingat utramque procurare. Si qua etiam per ripam fluminis Padi ligna fabricandis apta dromonibus in praediis regalibus potuerint inveniri, artificibus huic operi a magnifico viro Abundantio praefecto praetorio deputatis abscindendi 69.0658D| sit permissa licentia. Volumus enim hoc exemplum a nostris praediis inchoare ut nulli gravis sit jussio, quae constringit et principem.

EPISTOLA XIX. GUDINANDO SAJONI THEODORICUS REX. Jubet ut collecti nautae Ravennam citius mittantur. 69.0659A|

 Majora sibi facit credi quisquis efficaciter injuncta peregerit: quia indubitanter illi aliquid committitur, qui optime comprobatur; et honestum suffragium est secundi judicii, documentum prioris. Atque ideo ordinatione magnificorum virorum Abundantii praefecti praetorio, atque Uviliae comitis patrimonii ad illam provinciam te jubemus excurrere; ut tam de domo regia quam in locis aliis habitantes secundum priora praecepta provisos nautas ad urbem Ravennatem die iduum Juniarum, Deo auxiliante, festinare compellas; quatenus nulla tarditas tam praeclaris jussionibus afferatur. Cave ergo ne te venalitas 69.0659B| maculet, aut neglectus turpis involvat; et tam magnae rei supra te ruentis pondere comprimaris, si tantis ac talibus rebus impar exstiteris.

EPISTOLA XX. AVILFO SAJONI THEODORICUS REX. Statuit ut ad ripam Padi cum artificibus accedat ad ligna dromonibus apta concidenda, absque tamen possessorum damno. Et jubet ut auferantur sepes a fluminibus Mincio, Ollio, Ansere, Tiberi et Arno, quo alvei tractus liber sit navium excursibus.

 86 Per utramque ripam Padi reperiri ligna comperimus fabricandis apta dromonibus. Ideoque tibi praesenti jussione delegamus, ut secundum ordinationem magnificorum virorum Abundantii praefecti praetorio atque Uviliae comitis patrimonii ad loca designata 69.0659C| cum artificibus incunctanter accedas; et sive in domo regia, seu in privata reperta fuerint, sine aliqua facies tarditate procurari: quia nulli grave credimus praebere quod, Deo auxiliante, pro communi utilitate praeparatur. Verum ita volumus te injuncta peragere, ut nihil ad laedendum possessorem studiose videatur inquiri, sed tantum quae sunt necessaria utilitatis nostrae causa praesumantur. Non exquiratur aliquid a domino, quod postea publico non dicatur acceptum. Ligna silvestria jubemus caedi, non aliquid de alienis facultatibus violenter abscidi. Talia nobis prosunt qualia nostros gravare non possunt. Quae si causa praesens non exquireret, ille se crederet non habere. In Mincio, Ollio, Ansere, Tiberi et Arno fluminibus comperimus quosdam sepibus 69.0659D| cursum fluminis, quantum ad navigandi studium pertinet, incidisse. Quod te volumus ordinatione magnifici viri Abundantii praefecti praetorio modis omnibus amputare; nec tale aliquid permittatis quemquam 69.0660A| ultra praesumere, sed inviolati alvei tractus navium relinquatur excursibus. Scimus enim retibus, non sepibus esse piscandum. Nam hinc quoque detestabilis aviditas proditur, ut sibi tantum festinet includere, quantum ad multos poterat pervenire.

EPISTOLA XXI. CAPUANO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Multis laudibus illum evehit, ipsique decuriarum recturam confert; et quae sit haec dignitas exponit.

 Si te tironem nostra judicia delegissent, si ad examinis trutinam venisses incognitus, aestimaremus monendum, quali te prudentia, quo decore tractares; sed omnium crederis intelligentiam habere virtutum, qui exerceri meruisti militia litterarum. Aestimas 69.0660B| enim qua te debeas modestia continere, qui alieni negotii visus es vota peregisse. Nam si te judicis suspicio saeva [ Jur. scaeva, id est sinistra et perversa] tetigisset, laudando justitiam leni ac penetrabili remedio ejus animum corrigebas: obtinens suavi persuasione quod superiori non potuisses imponere. Quis ergo dubitet illa te diligere, quae constat voce publica suasisse! Professa bona non habentur ambigua; nec cujusquam acquiescit ingenium, ubi quod ipse potuit emeritus prosequi, ab aliis tanquam rudis videatur edoceri. Prolati documenti fidem fieri legitima voce poscebas: examinans, si retinerent incorruptam scrinia veritatem. Judex, nunc exhibe, quod te volebas apud alios obtinere. Age, ne tua tibi objiciatur oratio, quia pondus est pudoris 69.0660C| gravissimi, propria voce convinci. Sume igitur, auctore Deo, recturam decuriarum, humanorum actuum verissimum testem, securitatem possidentium, publicae fidei splendidissimum templum. Unde tantum tibi laudis acquiritur, quantorum illic utilitas incorrupta servatur. Vivat tibi perpetuis saeculis decedentium voluntas; transeant in posteros judicia parentum; scriniis tuis servetur omnium quies. Alii honores habeant et terribiles fasces: tibi vitae humanae gratissimi videntur militare custodes; ibi enim absolutiones sunt hominum, vincla causarum, catena litium, carcer furoris. De quo verius diceret vates Mantuanus: « Clauduntur litis portae, furor impius intus inclusus, fremit horridus ore cruento. » Decuriales igitur, habita meritorum aestimatione, 69.0660D| deligito: quia non decet tantae urbis appellare, quod vile est. Majoris etiam natu utere (cum fuerit necesse) sententia, factus tot patribus senior, tantis tacentibus vox senatus. Vide quid dignitatis acceperis, 69.0661A| ut inter tot eloquentes viros sis dicendi primarius, quos etiam nobis profitemur esse reverendos. Assume ergo concedere quae jubemus, praestare quae credimus; ut illis aperias januas curiae, quos nostra electio aulam jusserit libertatis intrare.

EPISTOLA XXII. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. Indicat se elegisse in rectorem decuriarum Capuanum praeclaris virtutibus exornatum.

 Licet caute semper eligendus sit qui vobis mittitur approbandus (quia ipse magis traditur examini, cujus sententia noscitur prolata pensari), illas tamen prudentibus viris sociari cupimus dignitates, quae Romanis arcibus [ Gr. et Cuj., artibus] quasi gemmae 69.0661B| nobiles affiguntur. Ubi enim dignius eloquens quam in civitate proficiat litterarum, ut ibi declaret meritum, ubi nutrivit ingenium? Aptum est omne bonum locis suis; et laudabilia quaeque sordescunt, nisi congrua sede potiantur. Requirit pugna validas manus, desiderat navigium pectus animosum: sic scrinia vestra fidele propositum, sic curia facunda disertum. Multa ergo deliberatione pensandus esse creditur, qui quotidie vestris sensibus offeratur. Capuanum igitur spectabilem virum aestimatio nostra respexit, qui curiae vestrae sententiam majoris natu auctoritate facundus ediceret, et senatus scrinia conscientiae puritate servaret; ut actus illos mundo celeberrimos 87 sua reddat integritate laudandos. Magnum munus est, Patres Conscripti, ad integritatem 69.0661C| deligi; nec mediocriter probatur conscientia cui est veritas commissa saeculorum. Nam si praedicatur testis qui in praesenti negotio vera dixerit, qua laude censeri poterit qui cunctis temporibus certa transmittit? Sed quamvis alumni vestri habeatis cuncta notissima, juvat magis illa repetere quae omnium consensus possit agnoscere. Adest semper electa quaedam sermonum gratia, blanditur auribus, mentem trahit, utitur perspicuitate facundiae, qualem de pura conscientia decet emanare. Est enim quoddam speculum morum agentis oratio; nec majus potest esse mentis testimonium, quam qualitas inspecta verborum. Nam ut ejus propria describamus, patitur in simplicibus rebus linguae retinacula: his eo tamen torrentior [ Alii, correctior] cum perorat; et hoc illi ad gratiam datum est providente natura, ut quem 69.0661D| prae foribus haesitantem videras, eloquentem in certaminibus obstupescas. Illa vero memoria, quae oratorum thesaurus jure vocitatur, tanta in eum firmitate consedit, ut semel audita scripto apud eum putes esse recondita. Magnum beneficium, oblivionis nescire defectum; et quaedam similitudo vere coelestium est, tempore decursa semper habere praesentia. Quae nunc ideo declaramus, ut cognoscatis subjectorum gratas nos habere virtutes; et judicium nostrum non per casuale votum, sed per electionis 69.0662A| studium doceamus esse conceptum. His ergo, P. C., Capuanum bonis dotatum, a praesenti indictione decuriarum rectorem esse praecipimus, majoris etiam natu auctoritate subvehimus; ut qui se morum cana maturitate tractavit, quod est amplissimum reverentiae genus, in vestro ordine aetatis honore gratuletur. Augebit eloquentiam officio meliore ditatus: quoniam multum facundior est qui sententiam dictat, quam ille qui supplicat. Libertas verba nutrit, metus autem copiam frequenter intercipit. Actus quoque ipse longe dissimilis; ut qui pridem assistebat etiam mediocribus humilibusque fortunis, nunc introducat vestrae curiae consulares.

EPISTOLA XXIII. ABUNDANTIO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Jubet ut sagittariis ad comitem Julianum destinatis annonas et navigia praebeat. 69.0662B|

 Tatanem [ Gr. et Cuj., Tanmem] sajonem nostrum cum sagittariis ad illustrem virum comitem Julianum aestimavimus esse dirigendum, ut majus sumeret robur duplicatus exercitus. Ostentent juvenes nostri bellis, quod in gymnasio didicere virtutis. Schola Martia mittat examina, pugnaturus ludo, qui se exercere consuevit in otio. Atque ideo illustrem magnitudinem tuam eis annonas et navigia secundum consuetudinem praebere censemus; quatenus (juvante Deo) quo directi sunt, debeant pervenire. Vestrae enim sollicitudini damus nostrarum efficaciam jussionum: quia nullatenus destitui posse creditur quod, Deo juvante, tuis ordinationibus inchoatur.

EPISTOLA XXIV. EPIPHANIO VIRO SENATORI, CONSULARI PROVINCIAE DALMATIAE, THEODORICUS REX. Monet ut bona Joannae, quae intestata et nullis affinibus superstitibus decessisse perhibebatur, fisco regio applicet, dummodo tamen rem ita se habere compererit. 69.0662C|

 Joanna Andreae quondam jugali suo successisse legis munere perhibetur; quae intestata, nullis existentibus proximis, luce dicitur esse privata. Cujus substantia a diversis nullo legitimo jure suffultis usurpatione voluntaria suggeritur possideri. Et quia caduca bona fisco nostro competere legum cauta decreverunt, ideo te praesentibus oraculis admonemus, ut hujus rei veritate discussa, si revera, ut ad nos perlatum 69.0662D| est, nullus ei aut testamento haeres exstitit, aut proximitatis jure successit, fisci nostri eam facias compendiis aggregari: quando innocentiae nostrae professio est, justa compendia non negligere, apud quem calumnia nunquam locum potuit invenire. Rogari enim in talibus causis non fraudari principem decet, quia negligentiae vitium est praesumptiones relinquere quas jura praecipiunt amputare. Si quid autem contra repereris, quietos dominos habere patieris, quia magis illa nostra sunt patrimonia quae a subjectis legitime possidentur.

EPISTOLA XXV. BACAUDAE VIRO SUBLIMI THEODORICUS REX. Concedit illi in perpetuum Mediolanensis tribunatus curam. 69.0663A|

 Fessos annos munificentia nostra corroborat, dum aetatem occiduam penuriae non facit detrimenta sentire. Juvenum siquidem virtus praesumptione laboris animatur: sola senum vita est quietis invenisse remedia. Atque ideo tua supplicatione permoti, designati tribunatus curam in Mediolanensi urbe diligentissime peragendam, ad te decrevimus pertinere, ita ut, quod est in reipubl. militia novum, donec vixeris, nunquam tibi successorem tribuat cujusquam plectenda praesumptio; quatenus in exhibendis voluptatibus officii hujus cura mansuetudinis nostrae beneficio 69.0663B| jugiter perfruaris, habens in utroque, quod tuam consoletur aetatem, loci commodum et laetitiam voluptatum.

88 EPISTOLA XXVI. UNIVERSIS GOTHIS PER PICENUM ET SAMNIUM CONSTITUTIS THEODORICUS REX. Praecipit ut VIII iduum Juniarum ad aulam sine ullo provincialium damno, regalia dona accepturi veniant.

 Quamvis munificentia nostra sit omnibus ubique gratissima, multo tamen acceptiora credimus quae nostri praesentia conferuntur: quia majora de conspectu principis populi sumunt, quam de largitate beneficia consequuntur. Nam pene similis est mortuo, qui a suo dominante nescitur; nec sub aliquo honore 69.0663C| vivit, quem regis sui notitia non defendit. Et ideo praesenti jussione mandamus ut octavo iduum Juniarum die, Deo auxiliante, ad praesentiam nostram venire debeatis, qui solemniter regalia dona suscipitis si venire protinus festinatis. Illud tamen necessario commonentes, ut venientium nullus provenire possit excessus, nec possessorum segetes, aut prata vastetis - sed sub omni continentia properantes, de custodita 69.0664A| disciplina grata nobis esse vestra occursio possit: quia ideo exercituales gratanter subimus expensas, ut ab armatis custodiatur intacta civilitas.

EPISTOLA XXVII. GUDUIM SAJONI THEODORICUS REX. Imperat millenarios provinciae Piceni et Samnit commoneat ut ad aulam tum donativum accepturi, tum gestarum in bello rerum rationem reddituri citius properent.

 Consuetudine liberalitatis regiae commonemur ut Gothis nostris debeamus solemnia dona largiri. Et ideo devotio tua millenarios provinciae Piceni et Samnii sine aliqua dilatione commoneat, ut eos qui annis singulis nostrae mansuetudinis praemia consequuntur, pro accipiendo donativo ad comitatum faciat incunctanter occurrere; quatenus qui bene nobis meriti 69.0664B| fuerint, majore munificentia gratulentur. Inculpabiliter enim necesse est vivat qui suam praesentiam novit principibus offerendam. Bonos enim laus, malos querela comitatur. Decet etiam nos sub hac occasione singulorum facta perquirere, ut nulli possit perire quod fecit in acie. Nam si semper consuetudinarias res exspectet exercitus, virtutem non potest amare neglectus. Trepidus discat ad judicem venire, qui se non meminit audacter aliquid egisse; ut melius possit hostibus violentus insurgere, qui nostrae maluit imputationis vulnera declinare.

EPISTOLA XXVIII. CARINO VIRO ILLUSTRI THEODORICUS REX. Illum accersit ad comitatum suum, ut pote virum illustrem sibique necessarium. 69.0664C|

 Habent hoc gloriosum praejudicium bonarum merita personarum, ut otio torpescere non sinantur qui probis actionibus innotescunt: et ideo tam desiderio vestro satisfacientes, quam quod vos necessarios esse credidimus, jussis praesentibus evocamus; quatenus et viris nobilibus obsequia nostra decorentur, et quae utilia nobis credimus, per te expedire possimus.

EPISTOLA XXIX. NEUDI VIRO ILLUSTRI THEODORICUS REX. Jubet ut non trahatur Ocerus caecus in servitutem, si probavisse se esse ingenuum reperiatur. 69.0665A|

 Movit nos quidem Oceri fusa precatio, sed magis miserabiliorem reddidit virum luminis sui ademptus ornatus, quia necesse est ut amplius permoveat visa quam audita calamitas. Is enim perpetua nocte superstes ad remedia nostra mutuati luminis beneficio festinavit; ut quem videre non poterat saltem clementiae suavitate sentiret. 89 Clamat enim sibi Gudila, vel Oppane incognitam suo generi conditionem servitutis imponi, cum pridem sub libertate nostros fuerit secutus exercitus. Mirati sumus talem in famulatum trahi, qui a vero domino debuisset expelli. Novus 69.0665B| ambitus est talem [ Juret., caecum] quaerere, quem possis horrere; servumque dicere, cui debeas divina consideratione servire. Adjiciens etiam hujusmodi calumnias Pythiae comitis celebratae opinionis viri sibi examinatione submotas. Nunc autem infirmitatis suae mole compressum, manu vindicare non posse, quae patrona fortibus probatur assistere. Sed nos quorum est proprium inter pares ac dispares aequabilem justitiam custodire, praesenti jussione decernimus, ut si in judicio supra memorati quondam Pythiae se probavit ingenuum, calumniantes protinus amoveatis; nec audeant ulterius necessitatibus alienis illudere, quos semel convictos decuerat sua vota damnare.

EPISTOLA XXX. GUDUI VIRO SUBLIMI THEODORICUS REX. Praecipit ut a Costula atque Daila Gothorum libertate gaudentibus onera servilia amoveantur. 69.0665C|

 Quos duces eligimus, eis simul et aequitatis momenta jure delegamus: quia non tantum armis quantum judiciis nos effici cupimus clariores. Costula igitur atque Daila cum, Deo propitio, Gothorum nostrorum libertate laetentur, onera sibi servilia a vobis causantur injungi, quae nec ipsos deceat perpeti, nec cuiquam irrationabiliter fas sit imponi. Quod si ita gestum esse cognoscis, sine aliqua dilatione facias amoveri: ne ad nos exinde ulterius querela revocetur, et incipiat gravis esse animo nostro in ducem revoluta causatio, quem magis oportet talia peragere quae nos delectet audire.

EPISTOLA XXXI DECORATO VIRO DEVOTO THEODORICUS REX. Decernit ut Marcus presbyter, Andreas et alii cogantur ad pecuniam fisco solvendam, si debitores esse constiterit. 69.0665D|

 Thomas vir clarissimus inter Apuliam Calabriamque provincias de siliquatici titulo indictionum octavae, nonae, undecimae, primae, secundae et quintae decimae, quas ad conductionem suam pertinuisse commemorat, 69.0666A| nonnullos maximam pecuniae quantitatem retinere [ D. Grul. et Cuj., debere; alii, redhibere] conqueritur. Et quia utilitatem publicam diuturna non convenit ludificatione differri, ideo devotio tua praesentia decreta suscipiens, Marcum presbyterum, Andream, et Simeonium, vel reliquos quos brevis subter annexus eloquitur, servata in omnibus civilitate conveniat: ut eos non per calumniam, sed manifestos revera fisco constiterit esse debitores, summam quae rationabiliter postulatur, sine aliqua imminutione persolvant. Providendum est enim ne spiritus contumacium personarum publicis rationibus aliquod videatur afferre dispendium. Qui vero minus intentata cognoscunt, ad judicium competens te imminente conveniant; ut quod aequitati congruit, 69.0666B| utrarumque partium allegatione recognita, salvis legibus impleatur.

EPISTOLA XXXII. BRANDILAE THEODORICUS REX. Admonet ut corrigat Proculam uxorem suam, quae gravissime percussisse uxorem Patzenis dicebatur: si tamen accusatam falso eam esse crediderit Brandila, vult ut ad aulam cum uxore veniat causam dicturus.

 Adiit nos innumeris vicibus Patzenis repetita conquestio: qui cum esset in expeditione felicissima constitutus, a Procula conjuge tua uxorem suam asseruit trina fuisse caede laceratam: ita ut solo beneficio desperationis evaderet, cum non plagis fessa, sed jam crederetur exstincta. Hanc nos, si tamen 69.0666C| vera est, in femina quam maxime mirantes audaciam, transire non patimur impunitam. Atque ideo decretis te praesentibus admonemus, ut si factum evidenter agnoscis, delatam querimoniam, pudori tuo consulens, maritali districtione redarguas; quatenus ex eadem causa ad nos querela justa non redeat; et legibus noveris resecari posse, quod te oportuerat domestica districtione corrigere. Quod si mendacium magis petitoris accusans causam dicere fortasse volueris, summoto dilationis obstaculo, ad comitatum nostrum cum supradicta conjuge tua incunctanter occurre, exceptura aut de iniqua praesumptione vindictam, aut de mulieris improbitate victoriam.

EPISTOLA XXXIII. WILITANCHO DUCI THEODORICUS REX. Jubet ut discutiat causam Brandilae, qui Reginam uxorem Patzenis, dum in expeditione Gallicana versaretur, in matrimonium duxerat; et si accusationem veram cognoverit, adulteros puniat. 69.0666D|

 Gravis est Patzenis clementiae nostrae sensibus intimata conquestio: qui se in expeditione Gallica constituto, in eum Brandilam prosiluisse testatur excessum, ut uxorem ejus Reginam proprio sociandam 69.0667A| duceret esse conjugio; et in injuriam nostrorum temporum adulterium simulata matrimonii fuerit lege commissum. Haec nos, si vera sunt, transire nequaquam patimur impunita. Nam quando affectus tutos quis habeat, si tunc sceleri subjacebit, cum pro omnium salute 90 pugnaverit? Respicite, impudicae, gementium turturum castissimum genus; quod si a copula sua fuerit casu intercedente divisum, perpetua se abstinentiae lege constringit: gratiam conjunctionis non repetit, quam reliquit; fidem servat, dum laudem pudoris ignoret; et moribus studere deprehenditur, quod nulla viduitatis conversatione gloriatur. Mulierum se, proh dolor! vota continere nequeunt, quibus castitatem ratio persuadet, poena legis imponit, terror maritalis extorquet. Perierunt 69.0667B| profecto mores, si nec illis comparari possunt, quae ratione carentia temperantur. Et ideo sublimitas tua impetitos ad suum faciat examen occurrere; et rerum veritate discussa, sicut jura nostra praecipiunt, in adulteros maritorum favore resecetur: quia defensorem reipub. redire noluerunt, qui scelerata praesumptione conjuncti sunt. Confundi sine dubio desideraverunt omnia, qui tentaverunt legibus inimica. Sed melius est paucorum damno malorum corrigatur intentio: quia omne matrimonium, quod absit, incertum relinquitur, si in tanta reverentia sine aliquo terrore peccetur.

EPISTOLA XXXIV. ABUNDANTIO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Sancit ut Frontosum absque mora adigat ad solutionem pecuniae publicae, quam decoxerat, et quam multoties redditurum se promiserat. 69.0667C|

 Frontosum, sui nominis testem, frequenti nobis insinuatione suggestum est pecuniae publicae decoxisse non minimam quantitatem; quem a diversis judicibus fecimus juxta examinatione perquiri: ne forsitan, ut assolet, eum non veritas, sed infamaret [ alii, infirmaret] invidia. Ille omnia confessus, reddere se posse constituit, si ei largae praeberentur induciae: quibus frequenter emensis, immemor promissionis suae ad constituta semper imparatus occurrit. Fugere siquidem nescius, sed suae sponsionis 69.0668A| ignarus: obliviosus cum relinquitur, trepidus cum tenetur. Mutat verba, variat constituta; nec in una dicti sui qualitate contentus, diversis imaginibus immutatur. Merito chamaeleonti bestiae conferendus, quae parvorum serpentum formae consimilis, aureo tantum capite, et reliquis membris subalbentis prasini colore distinguitur. Haec quoties humanos aspectus incurrerit, dum ei fugiendi velocitas denegatur, nimia timiditate confusa, colores suos multifaria qualitate commutat; ut modo veneta, modo blattea, modo prasina, modo possit cyanea reperiri. Unde mirum est in una superficie tot diversa conspicere. Quam non immerito Pandiae gemmae dicimus esse consimilem, in qua unus se fulgor non potest continere: fluctuat aspectibus tremulis, dum lapis teneatur 69.0668B| immobilis. Nam quod modo videris, mox aliud ibi, si amplius intuearis, advertis: sic mutatum credis, quod neminem eripuisse cognoscis. His permutationibus aestimatis mens Frontosi simillima reperitur, quae dicti sui non habet fidem, quae tot varietates continet quot verba protulerit: Protei fabulis jure sociandus, qui subito comprehensus, substantiae suae formam omnimodis non habebat. Nam ut celaret hominem, aut leo frendebat, aut sibilabat anguis, aut in undas liquidas solvebatur. Et quia sic notus est, cum facies ad tuum venire judicium, primum agito, ne promittat: cave ne constituat: quia levissimi animi mos est, polliceri facile quae non disponit implere. Quidquid autem persolvere considerata aequitate potuerit, constrictus sine aliqua dilatione 69.0668C| jam reddat: quia post tot falsitates argutiae suae reputare poterit, quod se frequenter illusisse cognoscit.

EPISTOLA XXXV. LUVIRIT COMITI ET AMPELIO THEODORICUS REX. Monet se ex Hispania frumentorum copiam, ad penuriam Romanorum sublevandam devehi jussisse: eam tamen naucleros in Africam deportasse et vendidisse; quibus ideo mille triginta octo solidorum mulctam imponit.

 Cum pro incerti temporis eventu Romanas aedes inopia facie castigata pulsaret, et quamvis rara, tamen tam pulchrae civitati videretur esse foedissima; 69.0669A| aequum judicavimus Hispaniae triticeas illi copias exhibere; ut antiquum vectigal sub nobis felicior Roma reciperet. Jussis siquidem nostris viri spectabilis Marciani laude digna servivit industria. Sed parum diligenter impleta sunt, quae constat optime fuisse procurata. Hi enim, qui portanda 91 susceperant, morarum taedia non ferentes, destinatum frumentum in Africae partibus pro suo dicuntur vendidisse compendio. Quod quamvis inultum minime transire debuisset (ut amor proprii commodi tot populorum jejuna vota suspenderet), tamen quia nobis insitum est culpas remittere, quas possumus cauta ordinatione corrigere, Catellum et Servandum viros strenuos esse credidimus dirigendos; ut quia naucleri ducentos octoginta solidos in triticum, et in 69.0669B| naulis septingentos quinquaginta octo solidos accepisse perhibentur, si apud vos facti veritas innotescit, in summam ratione collecta, ab eis mille triginta octo solidorum quantitas inferatur; ut qui vindictam remisimus, damna minime sentiamus. In qua parte ita se sublimitas vestra diligenter impendat, ut et justitiae et publicis utilitatibus satisfecisse videatur.

EPISTOLA XXXVI. STARCEDIO VIRO SUBLIMI THEODORICUS REX. Illum ob membrorum debilitatem ab expeditione bellica eximit; et permittit ut deinceps vitam remissam, privatus tamen donativo, exigat.

 Continuatis laboribus attritum corpus debilitatem tibi causaris attulisse membrorum; ut qui ante bellicis fueras aptus insignibus, nunc vel ad otiosam vitam 69.0669C| vix idoneus approberis: expetens ut ad expeditiones felicissimas non cogaris, a quibus non voto, sed necessitate subduceris. Atque ideo allegationibus tuis diutius perquisitis, et ad rerum fidem deductis, otium tibi non ignobile [ Gr.et Cuj. ignorabile] praesenti jussione largimur: quia non est ignaviae culpa, quem excusat miseranda calamitas. Sed sicut tibi remissam vitam concedimus, ita te donativo praesenti auctoritate privamus: quia non est aequum ut, cum de tuo cognoscaris idoneus, rem laborantium accipere debeas otiosus. Fruere igitur secura vita, adversorum insidiis nostro munimine liberatus. Nec aliquis tibi imputabit desertoris opprobrium, quando illi quos contigerit a militia morbi causa suspendi, ex 69.0669D| prioribus factis habendi sunt jure reverendi. Nec enim dignus est a quoquam redargui, qui nostro judicio meretur absolvi.

EPISTOLA XXXVII. JUDAEIS MEDIOLANENSIBUS THEODORICUS REX. Conservat jura eorum Synagogae olim concessa, dummodo juribus Ecclesiae non noceant.

 Libenter annuimus quae sine legum injuria postulantur, 69.0670A| maxime cum pro servanda civilitate nec illis sunt neganda beneficia justitiae, qui adhuc in fide cognoscuntur errare. Atque ideo discant rerum bonarum suavissimum saporem; ut qui humanam justitiam nituntur quaerere, sollicitius incipiant divina judicia cogitare. Proinde quoniam nonnullorum vos frequenter causamini praesumptione laceratos, et, quae ad Synagogam vestram pertinent, perhibetis jura rescindi; opitulabitur vobis mansuetudinis nostrae postulata tuitio; quatenus nullus ecclesiasticus, quae Synagogae vestrae jure competunt, violentia intercedente pervadat, nec vestris se causis importuna acerbitate permisceat; sed ut religionis cultu, ita et actuum sint conversatione discreti: hac tamen moderatione principalis auxilii beneficium concedentes, 69.0670B| ut nec vos quod ad praefatae Ecclesiae jus vel religiosas personas caeteras legibus pertinere constiterit, inciviliter attrectare tentetis. Tricennalis autem humano generi patrona praescriptio, eo quo cunctis, vobis jure servabitur; nec conventionalia ( ed. Acc., commodalia) vos irrationabiliter praecipimus sustinere dispendia; ut hac pietatis nostrae defensione muniti, petitio vestra ab illicitis se liberatam gratuletur incommodis. Concedimus quidem, clementiae nostrae consuetudine, quae rogastis. Sed quid, Judaee, supplicans temporalem quietem quaeris, si aeternam requiem invenire non possis?

EPISTOLA XXXVIII. UNIVERSIS POSSESSORIBUS THEODORICUS REX. Jubet ut arbores Signino alveo innascentes radicitus amputentur.

 69.0670C| Admonet nos formarum cura praecipua, ut quae possunt noxie crescere, debeamus celerius amputare; quatenus et soliditas aquaeductus, Deo auxiliante, incorrupta servetur, et vobis leve sit opus, quod in teneris arboribus adhibetur. Nam quae nunc virgulta sunt, erunt, si negligantur, et robora. Ista enim quae modo facili avulsione dirimuntur, postea vix securibus icta succumbunt. Atque ideo sociata debetis properatione contendere, ut praesenti diligentia futuri laboris evadatis incommoda. Haec est enim civilis [ D. Grul. et Cuj., curilis; Juret., forte, subtilis] eversio, sine oppugnatione dissidium, aries, ut ita dixerim, fabricarum. Quapropter omnem silvam quae parietibus inimica consurgit, de Ravennate forma jubemus 69.0670D| radicitus amputari; ut Signini alvei reparata constructio talem nobis deducat liquorem, qualem potuit a fontibus suscipere puritatem. Tunc erit exhibitio decora thermarum, tunc piscinae vitreis fontibus fluctuabunt; tunc erit quae diluat aqua, non inquinet; post quam lavari continuo non sit necesse. Additur etiam quod si ad potandum unda suavis influxerit, omnia nostro victui redduntur accepta: 69.0671A| quando humanae vitae nullus cibus gratus efficitur, ubi aquarum dulcium perspicuitas non habetur. 92 Nam si lavari cupimus purissimis liquoribus, quanto magis satiari talibus festinamus? Quae si nunc futura tractentur, nulli labor facit taedium, qui sumitur pro delectatione cunctorum.

EPISTOLA XXXIX. AMPELIO ET LIVERIAE THEODORICUS REX. Mittit eos in Hispaniam, ut reprimant auctoritate legum tum homicidas, tum exigentes assem publicum, qui per gravamina ponderum possessorum patrimonia premebant; tum denique omnes in malis et furtivis actibus versatos.

 Decet provincias regno nostro, Deo auxiliante, subjectas, legibus et bonis moribus ordinari: quia 69.0671B| illa vita vere hominum est, quae juris ordine continetur. Nam belluarum ritus est sub casu vivere: quae dum rapiendi ambitu feruntur, improvisa temeritate succumbunt. Agrum suum denique a dumosis sentibus doctus purgat agricola: quia laus excolentis est, si agreste solum dulcissimis fructibus amoenetur. Sic quies suavissima populi, et tranquilla dispositio regionum, praeconium probatur esse regnantium. Multorum itaque querela comperimus, in provincia Hispaniae, quod summum inter mortales crimen est, vitas hominum vaga praesumptione populari, et levium occasione causarum subire multos interitum. Sic mala pace quasi ludo corruunt, quanti vix potuissent cadere sub necessitate bellorum. Dehinc non polyptychis publicis, ut moris est, sed arbitrio compulsorum 69.0671C| suggeruntur provincialium subjacere fortunae. Quod genus evidentis est praedae, pro illius voluntate dare qui ad suum commodum amplius festinat exigere. Cui rei nos regali providentia succurrere cupientes, sublimitatem vestram per universam Hispaniam loco muneris credidimus destinandam; ut sub ordinationis vestrae novitate, inveteratae possit consuetudini nil licere. Verum ut more medicorum saevioribus morbis accelerata remedia tribuamus, inde curationis nostrae fiat initium, ubi magis noscitur esse periculum. Homicidii scelus legum jubemus auctoritate resecari; sed quantum vehementior poena est, tanto ejus rei debet inquisitio plus haberi: ne amore vindictae innocentes videantur vitae pericula sustinere. Pereant itaque soli nocentes in correctione multorum, 69.0671D| quando et hoc pietatis genus est, coercere infantiam criminis, ne juvenescat augmentis. Exigentes vero assem publicum per gravamina ponderum premere dicuntur patrimonia possessorum; ut non tam exactio quam praeda esse videatur. Sed ut totius fraudis abrogetur occasio, ad libram cubiculi nostri, quae vobis in praesenti data est, universas functiones publicas jubemus inferri. Quid enim tam nefarium quam praesumptoribus liceat in ipsa etiam trutinae qualitate peccare; ut quod est justitiae proprie datum, hoc per 69.0672A| fraudes noscatur esse corruptum? Conductores domus regiae, quacunque gente sint editi, ad liquidum veritate discussa, tantum decernimus solvere, quantum nostra praedia constiterit pensitare. Et ne cuiquam labor suus videatur ingratus, salaria eis, pro qualitate locatae rei, vestra volumus aequitate constitui. Non enim nostra, sed illorum rura [ ed. Ac., jura] dicenda sunt, si pro voluntate conducentis modus eveniat pensionis. Transmarinorum igitur canonem, ubi non parva fraus fieri utilitatibus publicis intimatur, vos attente jubemus exquirere, atque statutum numerum pro jurium qualitate definire: quia contra fraudes utile remedium est nosse quod inferatur. Monetarios autem, quos specialiter in usum publicum constat inventos, in privatorum didicimus transiisse compendium. 69.0672B| Qua praesumptione sublata, pro virium qualitate functionibus publicis applicentur. Tolonei quinetiam canonem nulla faciatis usurpatione confundi; sed modum rebus utillimum, quem praestare debeat, imponentes, commerciandi licentiam aequabili ratione revocate, ne se tendat in vagum ambitiosa enormitas exigentium. Actus praeterea Laeti, cujus conscientia summa pulsatur invidia, sub consueta nobis censemus aequitate perquiri; ut nec fraus astutis machinationibus occulatur, nec innocentia falsis criminationibus ingravetur. Quoscunque vero in furtivis actionibus reperitis fuisse versatos, pro fortunarum quantitate suppressa, reddant vestra aestimatione pecuniam. Quod si haec per alios dispersa esse constiterit, et illi nihilominus teneantur obnoxii, qui scientes passi 69.0672C| sunt in tali actione misceri. Complices enim exstiterunt criminis, qui non detexerunt facta raptoris. Praebendarum tenor ascriptus, quem nostra diversis largitur humanitas, provincialibus suggeritur intolerabilis causa esse damnorum, quando et in species exigitur, et impudenter ejus pretium postulatur. Detestabilis cupiditatis ista sunt documenta, competentia sibi distrahere, et ad exigendi impudentiam mox redire. Quod nimis improbum, nimis videtur absurdum; ut et nostra constituta praetereant, et tributariorum, qui fovendi sunt, videantur afflixisse substantiam. Sint igitur praefixo modo contenti, sive ibidem positi, sive hinc nihilominus destinati: habeant liberum arbitrium, unum tantum de duobus expetere, dummodo geminata exactione fortunas alienas non 69.0672D| debeant ingravare. Exactorum quoque licentia fertur amplius a provincialibus extorqueri, quam nostro cubiculo constat inferri. Quod diligenti examinatione discussum, ad hunc vos modum functiones publicas revocare decernimus, quem Alarici atque Eurici temporibus constat illatas. Paraveredorum itaque subvectiones exigere eos, qui habent veredos ascriptos, provincialium querela comperimus, quod nullum penitus sinatis praesumere, quando per turpissimos quaestus et possessor atteritur, et commeantium celeritas 69.0673A| impeditur. Villicorum quoque genus, quod ad damnosam tuitionem queruntur inventum, tam de privata possessione quam publica funditus volumus amoveri: quia non est defensio quae praestatur invitis, suspectum est quod patiuntur nolentes. Nam hoc est revera beneficium, si sine murmure feratur acceptum. Servitia igitur quae Gothis in civitate positis superflue praestabantur, decernimus amoveri. Non enim decet ab ingenuis famulatum quaerere, quos misimus pro libertate pugnare.

EPISTOLA XL. CYPRIANO COMITI SACRARUM LARGITIONUM THEODORICUS REX. Illi confert sacrarum targitionum comitivam, multisque laudibus eum exornat.

 69.0673B| Quamvis ultra desideria supplicum frequenter nos praestitisse beneficia gaudeamus, et, quod est difficillimum, humanae ambitionis interdum vota superemus: haec tamen libentius amplectimur, quae nos merito fecisse gloriamur. Diu quippe trutinandus est, cui traduntur examina; talisque debet a principe deligi, qualis ab ipsa potest lege dictari. Gemmarum divites venae auri fulgore pretiantur; et gloriam pulchritudinis capiunt, quia nulla degeneri vicinitate sordescunt. Sic bona merita splendidis dignitatibus sociata, alternis praeconiis [ Ga., alterius praemiis] adjuvantur; et unius rei facies de addita venustate pulchrescit. Non enim de te aliquid redemptae laudi, aut loquaci famae credidimus, qui nobis spectantibus saepe placuisti. Interpellantium siquidem confusas 69.0673C| querelas distincta nimis ac lucida relatione narrabas. Et qui proprios dolores exprimere non poterant, tuis commendati allegationibus obtinebant; et ne favoris alicujus putaretur excessus, desideria supplicum ipsis praesentibus intimabas. Ori tuo altercantium desideria convenerunt; et, quod difficillimum gratiae genus est, alternae parti indiscreta laude placuisti: quae res ipsos oratores quoque postponit. Nam cum illis sit propositum diu tractata unius partis vota dicere; tibi semper necesse fuit repentinum negotium utroque latere declarare. Additur etiam regalis praesentiae gravissimum [ Niv., gratissimum] pondus: sub quo te ita facile contigit expeditum, ut quod illi vix possunt artificiosis schematibus a judicibus obtinere, tu probareris a principe puris allegationibus impetrare. 69.0673D| Erat nimirum serenitatis nostrae in bonum publicum parata sententia: quia nullam tarditatem in cognoscendo negotio sustinebat. Mox enim a te narrata causa conspecta est; et cur tardaret negotii finis, cum tu suggestionem lucida brevitate concluderes? Didicisti, ut credimus, judicare nostris serviendo judiciis. Ita, quod efficacissimum discipulatus genus est, agendo potius instructus es quam legendo. Talibus igitur institutis edoctus, Eoae sumpsisti legationis 69.0674A| officium, missus ad summae quidem peritiae viros; sed nulla inter eos confusus es trepidatione, quia nihil tibi post nos potuit esse mirabile. Instructus enim trifariis linguis, non tibi Graecia quod novum ostentaret invenit; nec ipsa, qua nimium praevalet, te transcendit argutia. Accessit meritis tuis cunctis laudibus pretiosior fides, quam divina diligunt, mortalia venerantur. Nam inter mundi fluctuantes procellas unde se humana fragilitas contineret, si nostris actibus mentis infirmitas non abesset [ Niv., mentis firmitas non adesset]? Haec inter socios amicitiam servat, haec dominis pura integritate famulatur, haec supernae majestati reverentiam piae credulitatis impendit; et, si beneficium tantae rei latius quaeras, incommutabilis fidei est omne quod bene vivitur. 69.0674B| Sume igitur per indictionem tertiam [ Anno Chr. 510 vel 525] sacrarum largitionum, Deo propitio, dignitatem. Utere congruis tuis natalibus institutis. Meruisti hactenus, ut honorum fastigia crederemus: age nunc, ut tibi gratiae nostrae celsiora nihilominus conferamus.

EPISTOLA XLI. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. Indicat se Cyprianum meritis propriis et natalium splendore fulgentem ad sacrarum largitionum comitivam evexisse.

 Licet candidatos vobis frequenter genuerit munificentia principalis, et fecunda indulgentia nostra vobis altera sit natura; habetis nunc profecto virum quem et nos elegisse deceat, et vos suscepisse conveniat. Cui sicut fortunatum fuit a nobis eligi, ita 69.0674C| laudabile erit vestro coetui honorum lege sociari. Hoc tamen curiae felicius provenit, quod nobis et impolitus tiro militat: illa vero non recipit, nisi qui jam dignus honoribus potuerit inveniri. Convenienter ergo ordo vester aestimatur eximius, qui semper est de probatissimis congregatus. Non enim illic profanis reseratur introitus, sed tales illuc permittuntur accedere, quales inde etiam cernuntur exire. Suscipite itaque collegam quem palatia nostra longa examinatione probaverunt: qui regiis ita intrepidus militavit affatibus, ut jussa nostra saepe nobis spectantibus atque laudantibus explicaret. Cognoscitis profecto quae loquimur. Quis enim vestrum a Cypriani devotione submotus est? Nam qui solatia ejus petiit, mox beneficia nostra suscepit. Obtinuit ille saepius 69.0674D| invectationibus nostris, quod in consistoriis agi solebat antiquis. Si quando enim relevare libuit animum reipub. cura fatigatum, equina exercitia petebamus, ut ipsa varietate rerum soliditas se corporis vigorque recrearet: tunc nobis causas multiplices relator delectabilis ingerebat, eratque ejus infastidita suggestio, sub judicis animo taedioso. Ita dum causas praestandi benignus artifex ingerebat, reficiebatur animus 69.0675A| beneficiorum aviditate succensus. His igitur adhaesit obsequiis candidatus qui sic militavit animo nostro, ut nulla eum gravaret offensio. Irascebamur saepe causis improbis, nec tamen displicere poterat lingua relatoris: damnabamus interdum negotium, cujus placebat assertor; et impetum nostri animi frequenter sustinuit, qui gratiae momenta possedit. Gloriatur etiam non extrema luce natalium. Nam pater huic, sicut meministis, Opilio fuit, vir quidem abjectis temporibus ad excubias tamen palatinas electus. Qui multo amplius crescere potuit, nisi fides sub aridissima remunerationis sterilitate jacuisset. 94 Quid enim conferre poterat tenuis donator? Qui si tamen non ditavit, innotuit: quia magnae abundantiae laudis est, in penuria reipub. vel mediocria munera 69.0675B| meruisse. Vicit ipse majores suos felicitate saeculorum; et, quod amplius evectus est, nostris est temporibus applicandum. Talis quippe est in subjectis mensura provectuum, qualis fuerit et distantia dominorum. Quapropter, P. C., praedictum Cyprianum suis meritis et natalium splendore fulgentem, ad sacrarum largitionum culmen eveximus; ut et vester augeatur numerus, et incitetur devotio servientium. Aestimate, reverendissimi Patres, quid de vestro ordine censeremus: quando eos, quos vobis aggregandos credimus, multiplici allegatione praedicamus.

EPISTOLA XLII. MAXIMO VIRO ILLUSTRI, CONSULI, THEODORICUS REX. Feritas spectaculorum, amphitheatrum Titi, et ludi qui in eo edebantur describuntur; hortaturque consulem ad praemia pugnantibus munificentius largienda. 69.0675C|

 Si consularem munificentiam provocant, qui peruncta corporum flexibilitate luctantur; si organo canentibus redditur vicissitudo praemiorum; si venit ad pretium delectabilis cantilena: quo munere venator explendus est, qui ut spectantibus placeat, suis mortibus elaborat. Voluptatem praestat sanguine suo, et infelici sorte constrictus festinat populo placere, qui eum non optat evadere. Actus detestabilis, certamen infelix, cum feris velle contendere, quas fortiores se non dubitat invenire. Sola est ergo in fallendo praesumptio, unicum in deceptione solatium. Qui si feram non mereatur effugere, interdum nec sepulturam poterit invenire. Adhuc superstite 69.0675D| homine perit corpus, et antequam cadaver efficiatur, truculenter absumitur. Captus esca fit hosti suo, et illum (proh dolor!) satiat quem se perimere posse 69.0676A| suspirat. Spectaculum tantum fabricis clarum, sed actione deterrimum, in honore Scythicae Dianae repertum, quae sanguinis effusione gaudebat. O miserae deceptionis errorem, illam desiderasse colere quae hominum morte placabatur! Primum sibi per lucos et silvas agrestium populorum nota [ ed. Ac., vota] et venationibus dedita: hanc triplicem deam falsa imaginatione finxerunt, ipsam in coelo Lunam, ipsam in silvis Dianam, ipsam apud inferos Proserpinam esse firmantes. Sed solum Erebi potentem non improbe forsitan aestimarunt, quando tali falsitate decepti, in profundas vivi tenebras cum suis erroribus intraverunt. Hunc ludum crudelem, sanguinariam voluptatem, religionem impiam, humanam (ut ita dixerim) feritatem, Athenienses primum ad civitatis 69.0676B| suae perduxere culturam, justitia permittente divina, ut ad illusionem spectaculi perveniret, quod falsae religionis ambitus invenisset. Hoc Titi potentia principalis divitiarum profuso flumine cogitavit aedificium fieri, unde caput urbium potuisset. Cum theatrum, quod est hemisphaerium, Graece dicatur, amphitheatrum quasi in unum juncta duo visoria, recte constat esse nominatum: ovi specie ejus arenam concludens [ ed., Qui speciem ejus arena concludens], ut concurrentibus aptum daretur spatium; et spectantes omnia facilius viderent, dum quaedam prolixa rotunditas universa collegerat. Itur ergo ad talia, quae refugere deberet humanitas. Primus fragili ligno confisus currit ad ora belluarum, et illud quod cupit evadere, magno impetu videtur appetere. Pari in se 69.0676C| cursu festinat et praedator et praeda; nec aliter tutus esse potest, nisi huic quem vitare cupit, occurrerit. Tunc in aere saltu corporis elevato quasi vestes levissimae supinata membra jaciuntur, et quidam arcus corporeus supra belluam libratus, dum moras discedendi facit, sub ipso velocitas ferina discedit. Sic accidit ut ille magis possit mitior videri, qui probatur illudi: alter angulis in quadrifaria mundi distributione compositis, rotabili [ Gr. et Cuj., roborali] facilitate praesumens, non discedendo fugit, non se longius faciendo discedit, sequitur insequentem, poplitibus se reddens proximum, ut ora vitet ursorum: ille in tenuem regulam ventre [ alii, venire] suspensus invitat exitiabilem feram, et nisi periclitatus fuerit, nil unde vivere possit acquirit; alter se gestabili 69.0676D| muro cannarum contra saevissimum animal, ericii exemplo, receptatus includit, qui subito in tergus suum refugiens, intra se collectus absconditur; 69.0677A| et cum nusquam discesserit, ejus corpusculum non videtur. Nam sicut ille veniente contrario revolutus in sphaeram naturalibus defensatur aculeis, sic iste consutili crate praecinctus, munitior redditur fragilitate cannarum; alii tribus, ut ita dixerim, dispositis, ostiolis [ alii, hostiolis] paratam in se rabiem provocare praesumunt: in patenti area cancellosis se postibus occulentes, modo facies, modo terga monstrantes; ut mirum sit evadere quos ita respicis per leonum ungues dentesque volitare: alter labenti rota feris offertur; eadem alter erigitur, ut periculis auferatur. Sic haec machina ad infidi mundi formata qualitatem, istos spe refovet, illos timore discruciat: omnibus tamen vicissim, ut decipere possit, arridet. Longum est per tot periculorum casus sermonibus 69.0677B| evagari. Sed apte jungendum est, quod ait de inferis Mantuanus: Quis scelerum comprehendere formas? quis omnia poenarum percurrere nomina possit? Sed vobis, quibus necesse est talia populis exhibere, largitate manus fundite praemia, ut haec miseris faciatis esse votiva. Alioqui violenta compulsio est, solemnia dona subtrahere, et mortes detestabiles imperare. Et ideo quidquid in longam consuetudinem antiqua liberalitate pervenit, sine aliqua dilatione concedite supplicanti: quia homicidii reatus est, illis esse tenacem, quos editio vestra invitavit ad mortem. Heu mundi error dolendus! Si esset ullus aequitatis intuitus, tantae divitiae pro vita mortalium deberent dari, quantae in mortes hominum videntur effundi.

EPISTOLA XLIII. TRANSMUNDO REGI WANDALORUM THEODORICUS REX. Laudat sororem suam, quam Transmundo in matrimonium dederat; et conqueritur quod ipse Gesalecum regno propter perfidiam expulsum benigne exceperit, atque in exteras plagas cum divitiis transmiserit. 69.0677C|

 Quamvis a diversis regibus expetiti pro solidanda concordia aut neptes dedimus, aut filias, Deo nobis inspirante, conjunximus, nulli tamen aestimamus nos aliquid simile contulisse, quam quod germanam nostram, generis Amali singulare praeconium, vestrum fecimus esse conjugium: feminam prudentiae vestrae parem, quae non tantum reverenda regno, quantum mirabilis possit esse consilio. Sed stupeo vos his beneficiis obligatos Gesalecum, qui nostris inimicis, dum a nobis foveretur, adjunctus est, in vestram defensionem 69.0677D| sic fuisse susceptum, ut qui ad vos viribus destitutus, privatusque fortunis venerat, subita pecuniae ubertate completus, ad gentes exteras probetur transmissus; qui quamvis, Deo juvante, laedere nil possit, tamen animum vestrae cogitationis aperuit. Quid exspectent extraneorum jura, si sic meretur affinitas? Nam si causa misericordiae susceptus est in regno vestro, teneri debuit: si nostro propter excessus pulsus est, non oportuerat cum divitiis ad 69.0678A| aliena regna transmitti; quae ne vobis redderentur infesta, nostra fecerunt absolute certamina. Ubi est, quod tanta lectione saginatus, alios solebas docere de moribus? Hoc si voluisses cum sorore nostra tractare, utique vobis non potuisset accidere: quia nec fratrem permiserat laedi, nec maritum fecerat in rebus talibus inveniri. Atque ideo per illum et illum legatos nostros salutantes honorificentia competenti, petimus ut hanc injustitiam deliberatio vestra pertractet: ne parentum vestrorum animus evidentibus causis excitatus, cogitet aliquid tentare quod pacem videatur irrumpere. Graviter siquidem dolet injuria, quae contigerit insperata; et si inde proveniat dolus, unde credebatur auxilium. Quaedam vero per harum portitores verbo vobis insinuanda commisimus; ut 69.0678B| aestimantes omnia, quid fieri in tanta causa oporteat, providentia vestra reponat: quia non est leve prudentes viros in pacis constituta peccare.

EPISTOLA XLIV. TRANSMUNDO REGI WANDALORUM THEODORICUS REX. Scribit se excusationem ejus purgationemque ob Gelaseci susceptionem libenti animo accepisse; et remittit munera ab eo sibi oblata.

 Ostendisti, prudentissime regum, post erroris eventum sapientibus subvenire posse consilium; nec pertinaciae vitium vos amare, quod brutis hominibus videtur accidere. Obligastis animum meum, tanta vos in melius celeritate mutando. Nam cum rex satisfacit, quaelibet dura dissolvit: quia sic est in principibus humilitas gloriosa, quemadmodum in mediocribus 69.0678C| odiosa potest esse jactantia. Nuper vobis objecimus Gesaleci quondam regis dolosa meditatione discessum; sed vos nobilitatis vestrae memores et honoris, actum rei nobis sub veritate declarastis. Unde non fuit sic vituperabile, hominem [ ed. Ac., hominum] pravis suspicionibus locum dedisse, quantum gloriosum est dominantem tam celerrime se potuisse purgare. Ille enim qui minus poterat cogi, animae non passus est arcana violare. Cui laudi vicissitudinem, in qua possumus parte, reddentes, sinceram purgationem pura mente suscepimus; sed auri transmissi munera non tenemus; ut et ipsi intelligatis, causam per justitiam fuisse motam, quam nulla potuit finire venalitas. Fecimus utrique regalia. Sic nos superavimus tyrannicam cupiditatem, sicut et vos vicisse constat errorem. 69.0678D| Redeant ad cubiculum vestrum munera, quorum tantum oblatio videtur esse gratissima. Negligatur aurum, ubi electum est conscientiae praemium; patiatur aliquando repulsam, quod semper avaris regibus imperabat. Eat nunc actus iste per gentes, charum parentem non excusasse culpam, et laesos animos respuisse pecuniam. Ita, quod per bella solebat quaeri, amoris studio declaratum est potuisse contemni. Intelligant parentes tales fuisse qui studio 69.0679A| avaritiae causas sibi nequiverint excitare. Omnia siquidem superavit affectus: tunc coepit petitio magis desinere, quando pulsatus objecta non passus est abnegare. Recipite igitur munera sensibus suscepta, non manibus. Suavius nobis fuit ista reddere quam multo grandia suscepisse. Estote nunc ad similia cauti, ad ventura solliciti: quia instructus redditur 69.0680A| animus in futuris, quando praeteritorum commonetur exemplis. Quapropter illo et illo legatis vestris redeuntibus plenissime reddimus salutationis affectum, optantes ut sospitatem vestram divina concedant, cujus nobis animos validissime cognoscimus esse sociatos.

96 LIBER SEXTUS. 69.0679| I. FORMULA CONSULATUS. 69.0679A|

 Priscorum judicio qualis sit consulatus, hinc omnino datur intelligi, quando inter mundi dignitates eximias solus meruit habere palmatas vestes, quas 69.0679B| felicitas dabat; praemia vincentium, nomen annorum; compensatio sola cui debebantur omnia. Statum reipubl. Romanae viri fortis dextera tuebatur, fortunas omnium, ac liberos hujus consilia vindicabant; et tot magnis debitis sola erat hujus retributio dignitatis, reperta in libertatis ornatum, inventa ad generale gaudium. Per illam nimirum status imperii jugiter crevit, illam semper felix Roma suscepit, merito pridem [ alii, quidem] genus habebatur imperii, merito supra omnes cives poterat, qui ab hoste patriam vindicabat: utilitates publicas sub aequitate disponens, jus dicebat etiam capiti; sed tuto illi commissa est potestas necis, qui fuerat auctor salutis. Hinc est quod etiam fasces atque secures tantae potestati praeceptae sunt illigari, ut cum tardius solverentur, moram 69.0679C| deliberationis acciperent, si de caede aut nece hominis aliquid censuissent: ita ut cum omnia ejus traderentur arbitrio, ne insolesceret animo, consul dictus est a consulendo. Hinc tanta largitas profluebat, 69.0680A| ut illa dextra quae sanguinem copiose fuderat hostium, vitae auxilium civibus manaret irriguum. Sic quos felices per bella fecerat, studio largitatis explebat. In augmentum [ alii, argumentum] etiam 69.0680B| publicae gloriae solvebat famulos jugo servili, qui libertatem tantae dederat civitati. Sed nunc sumitis ista felicius, quando nos habemus labores consulum, et vos gaudia dignitatum. Palmatae siquidem vestrae nostrae probantur esse victoriae; et prosperrimae conditionis eventu, vos in pace ingenuitatem ceditis famulis, cum nos securitatem demus per bella Romanis. Atque ideo per illam indictionem consulatus te decoramus insignibus. Pinge vastos humeros vario colore palmatae, validam manum victoriali scipione nobilita, lares proprios etiam calceis auratis egredere, sellam curulem pro sua magnitudine multis gradibus enisus ascende; ut in otio subjectus merearis, quod nos per maximos labores assumimus imperantes. Rem victoriarum agitis, qui bella nescitis: 69.0680C| nos, juvante Deo, regimus, nos consulimus, et vestrum nomen annum designat. Vicistis felicitate principes, qui et honores summos geritis, et dominationis taedia non habetis. Quapropter erige confidentiam 69.0681A| mentis tuae: consules esse magnanimos decet. Opes privatas non cogites, qui gratiam publicam donando habere decrevisti. Hinc est enim, quod alios judices etiam non rogantes evehimus; consules autem sperantes tantummodo promovemus; ut soli ad has largitates veniatis, qui vos pares tantis expensis esse cognoscitis. Alioqui onera essent potius, non honores, si supra vires aliquid imponeremus invitis. Fruere igitur decenter optatis. Hic est ambitus qui probatur. Esto mundo clarus, tibi prosperrimus, tuis autem posteris feliciter imitandus.

II. FORMULA PATRICIATUS.

 Si antiquitatis ordinem perscrutemur origine dignitatum, patriciorum [ Gr. et Cuj., potitiorum] familia Jovi noscitur fuisse dicata, ut summi Dei (sicut 69.0681B| putavere) cultura locum primarium possideret. Sed quia vos aliquid habere decebat eximium, et nomen ipsum patribus magna se vicinitate jungebat, superstitione derelicta, ad vestrum coetum felici conditione migravit, quia pontificalis laus conscientiae senatui recte poterat convenire. Sic ex augurali familia reges quoque legis institutos, non injuria, quia decuit a tali proposito venire, qui publica poterat jura tractare. Hinc est quod et honor ipse cinctus est, cum vacaret, nihil jurisdictionis habens, et judicantis cingulum non deponens; in quo felicitas perpetua nascitur, dum successoris ambitio non timetur. Nam mox ut datus fuerit, in vitae tempus reliquum homini fit coaevus: ornatus individuus, cingulum fidele, quod nescit ante deserere quam de mundo homines 69.0681C| contingat exire. Credo ad similitudinem pontificatus, unde venerat, rem fuisse formatam; qui sacerdotium non deponunt, nisi cum vitae munera derelinquunt. Additur quod leges tantam illis reverentiam detulerunt, ut in sacris positus, cum hoc fuerit honore praecinctus, paternae potestatis nexibus exuatur, nisi contra specialiter a principe caveatur. Quod constat ratione probabili constitutum, ut qui amplissimum genium pretiosae libertatis acceperat, vilissimam conditionem cum subditis non haberet. Praefectorios et aliarum dignitatum viros praecedit, uni tantum cedens fulgori, quem interdum etiam a nobis constat assumi. Proinde necessario laudatam intellige dignitatem, 69.0682A| ne aut nos parum dedisse videamur, aut tu negligentius tractes, si te aliquid mediocre suscepisse putaveris. Quapropter ab illa indictione nostro munere sublevatus, patriciatus culmen ascende, quod quidam juridicorum a patribus dictum esse voluerunt, facturus omnia quae tantam reverentiam decent. Nam quamvis magna contulerit nostra clementia, habes adhuc quod exspectes, si te probabiliter tractare contendas.

III FORMULA PRAEFECTI PRAETORIO.

 Si honoris alicujus est origo laudabilis, si bonum initium sequentibus rebus potest dare praeconium, tali auctore praefectura praetoriana gloriatur, qui et mundo prudentissimus, et Divinitati maxime probatur acceptus. Nam cum Pharao rex Aegyptius de periculo 69.0682B| futurae famis inauditis somniis urgeretur, nec visionem tantam humanum posset revelare consilium, Joseph vir beatus inventus est, qui et futura veraciter praediceret, et periclitanti populo prudentissime subveniret. Ipse primum hujus dignitatis infulas consecravit; ipse carpentum reverendus ascendit: ad hoc gloriae culmen evectus, ut per sapientiam conferret populis quod praestare non potuerat potentia dominantis. Ab illo namque patriarcha et nunc pater appellatur imperii: ipsum hodieque resonat vox praeconis, instruens judicem, ne se patiatur esse dissimilem. Merito, ut cui tanta potestas potuit dari, videretur semper subtiliter admoneri. Quaedam enim huic dignitati et nobiscum jura communia sunt. Exhibet enim sine praescriptione longinquos, magna 69.0682C| quantitate mulctat errantes, fiscum pro sua deliberatione distribuit, evectiones simili potestate largitur, vacantia bona proscribit, delicta provinciarum judicum punit, verbo sententiam dicit. Quid est, quod non habeat commissum, cujus est vel ipse sermo judicium? Pene est ut leges possit condere, quando ejus reverentia potest negotia sine appellatione finire. Ingressus Palatium nostra consuetudine frequenter adoratur; et tale officium morem videtur solvere, quod alios potuit accusare. Potestate igitur nulla dignitas est aequalis. Vice sacra ubique judicat. 98 Nullus ei miles de fori sui auctoritate praescribit, excepto officiali magistri militum: credo, ut vel illis 69.0683A| aliquid antiquitas cederet, qui videbantur pro repub. bella tractare. Curiales etiam verberat, qui appellati sunt legibus minor senatus. In officio suo jus retinet singulare, et talibus tantisque noscitur jubere, quos etiam provinciarum non audeant judices in aliqua parte contemnere. Officium plane geniatum, efficax, instructum, et tota animi firmitate praevalidum; qui sic peragent jussa, ut nullis morentur dilationibus imperata. Militia perfunctis tribunorum et notariorum honorem tribuit; et milites suos illis exaequat, qui inter proceres mixti nostris conspectibus [ Gr. et Cuj., jussionibus] obsecundant. Gratanter implemus quae ille constituit; cujus reverentia et nos ita constringimur, ut sine dubitatione faciamus quae illum decrevisse cognoscimus. Non immerito, quando palatium sua provisione sustentat, servientibus nobis 69.0683B| procurat annonas, humanitates quoque judicibus ipsis facit, legatos gentium voraces explet ordinationibus suis, et licet aliae dignitates habeant titulos praefinitos, ab ista totum pene geritur, quidquid in imperio nostro aequabili moderatione tractatur. Hanc denique curarum omnium pulcherrimam molem (quod prosperum nobis, utile reipublicae sit) ab illa indictione tuis humeris decenter imponimus; quam tu et ingenii virtute sustineas, et summa fide tractare contendas. Quae quantum diversis sollicitudinibus constringitur, tanto magis laudes amplissimas dignitas haec triumphat. Et ideo tantum lumen gloriae fit actionibus vestris, ut et in palatio nostro fulgeat, et in provinciarum longinquitate reluceat. Par tibi sit cum potestate prudentia: conscientiae tuae quadrifaria 69.0683C| virtus assideat. Tribunal tuum ideo tam excelsum factum esse noveris, ut locatus ibi nihil humile abjectumque cogitares. Considera quid debeas dicere, quod a tantis excipitur. Monimenta publica talia contineant, quae se legisse nullus erubescat. Praesul mirabilis partem non habet cum delictis, quia nisi aliquid egregium assidue fecerit, culpam vel otiosus incurrit. Nam si praedictus auctor sanctissimus ille recolatur, quoddam sacerdotium est praefecturae praetorianae competenter agere dignitatem.

IV. FORMULA PRAEFECTURAE URBANAE. 69.0684A|

 Cum de dignitate commissa laus semper judicis aestimetur, et potior habendus est quam sint illi quibus praeesse cognoscitur, nemo amplius videtur erigi quam cui potuit Roma committi. Grande est quidem procerem esse, sed multo grandius de proceribus judicare. Senatus ille mirabili opinione gloriosus probatur habere praesulem, quem mundus suscipit jura condentem. Eoque fit ut illi utantur in senatu potestate perfecta, qui apud te trepidant dicere proprias causas. Verum haec quoque modestia cognoscitur esse praedicanda; ut optent [ ed., Niv. et Ga., oporteret] se legibus teneri, quae ab ipsis sciuntur posse constitui. Quae res pro parte nobis absolute communis est: sed hac sola ratione discreti, 69.0684B| quod alteri subdi non possumus, qui judices non habemus. Respice tot doctos viros, et considera quale sit his aliquid dicere, nec erroris verecundiam formidare. De talibus disceptas, quos tibi cognoscis esse potiores. Sic ergo locum tuum tracta, ut omnes te judicem honoratae congregationis agnoscant. Consides supra omnes scilicet consulares: sententiam primus dicis; et in illa libertatis aula reverendus aspiceris, in qua commissos habere mundi primarios approbaris. Quis jam de obscuro vitio [ Gr. et Cuj. delent hoc nomen ] cogitare possit, qui se inter morum lumina tot esse cognoscit? Vis odium non recipere? Studium a te gratificationis exclude. Publicum amorem necesse est habeas, si secretius nil promittas. Erit nimirum magnum, et singulare praeconium, si 69.0684C| judices non accipiant, ubi sunt, qui multum dare contendant. Ditioni tuae non solum Roma commissa est (quamvis in illa contineantur universa), verum etiam intra centesimum potestatem te protendere antiqua jura voluerunt, ne tantae civitatis judicem muralis agger includeret, cum Roma omnia possideret. Tu etiam ex designatis lege provinciis, ab appellatione cognoscis. Advocati tibi militant eruditi, quando in illa patria difficile non est oratores implere, ubi magistros eloquentiae contingit semper audire. Carpento veheris per nobilem plebem, publica 69.0685A| te vota comitantur, favores gratissimi consona 99 tecum voce procedunt. Bene age, quia te veniente licet populis conticere. Habes copiose unde tibi gratiam tantae civitatis acquiras, si merces diversae sub nulla venalitate vendantur, si exhibitio salubriter accensa thermarum rapinarum ardoribus non tepescat, si spectaculum, quod praebetur voluptati, non sit causa litigii. Suaviter enim cogit gratum esse populum, quisquis in certaminibus partium declinat injustum. Tanta est enim vis gloriosae veritatis, ut etiam in rebus scenicis aequitas desideretur. Admonitionum igitur ordine decurso, per indictionem illam habitu te togatae dignitatis ornamus, ut indutus veste Romulea, jura debeas affectare Romana. Nam si isti dignitati par fueris, nihil est quod a 69.0685B| nobis minime consequaris. Ad omnia enim tali suffragio eris nihilominus dignus, si actionem tuam laudet senatus. Perfecta enim rei fides est, ubi consentanei testes probantur esse summates.

V. FORMULA QUAESTURAE.

 Si tantum clarae sunt dignitates quantum nostris affatibus [ Gr., Cuj. et Cor. N., aspectibus] perfruuntur, si praesentia frequens prodit dominantis affectum, nullus ita judicum potest esse gloriosus quam ille qui est in cogitationum nostrarum participatione susceptus. Aliis enim pecuniae publicae committimus procurationem, aliis causas concedimus audiendas, aliis patrimonii [ alii, matrimonii] nostri jura delegamus; quaesturam toto corde recipimus, quam nostrae linguae vocem esse censemus. Haec nostris cogitationibus necessario 69.0685C| familiariter applicatur, ut proprie dicere possit quod nos sentire cognoscit: arbitrium suae voluntatis deponit, et ita mentis nostrae velle suscipit, ut a nobis magis putetur exiisse quod loquitur. O quam arduum est subjectum verba dominantis assumere, loqui posse quod nostrum credatur, et provecti in publicum decorem gloriosam facere felicitatem! Considerate quid ponderis habeatis pariter et decoris. Si quid dubitamus, a quaestore requirimus, qui est thesaurus famae publicae, armarium legum, paratus semper ad subitum; et, ut ait Tullius, magister eloquentiae, nihil praestabilius videtur quam posse dicendo 69.0686A| tenere hominum mentes, allicere voluntates, impellere quo velit, unde autem velit deducere. Nam si oratoris est proprium graviter et ornate dicere, ut possit animos judicum commovere, quanto facundior debet esse qui ore principis populos noscitur admonere, ut recta diligant, perversa contemnant, bonos sine fine laudent, pessimos vehementer accusent? Ut pene feriata sit districtio ubi praevalet eloquentiae fortitudo. Sit imitator prudentissimus antiquorum, mores alienos corrigat, et suos debita integritate custodiat. Talem denique oportet esse quaestorem, qualem portare principis decet imaginem. Nam si nos, ut assolet, causam gestis audire contingat, quae auctoritas erit linguae, quae sub oculis regale genium possit implere? Adesse debet scientia juris, cautela sermonis, 69.0686B| ut nemo debeat reprehendere quod principem constiterit censuisse. Opus erit praeterea firmitas animi, ut a justitiae tramite nullis muneribus, nullis terroribus auferatur. Nam pro aequitate servanda et nobis patimur contradici, cui etiam oportet obediri. Sed vide ut tantum doctrinae deferas, quatenus probabiliter omnia perquisitus exponas. Aliae quippe dignitates assessorum solatia quaerant, tua vero dignitas principi consilia subministrat. Atque ideo prudentiae vel eloquentiae tuae fama provocati, quaesturam tibi, gloriam litterarum, civilitatis templum, genitricem omnium dignitatum, continentiae domicilium, virtutum omnium sedem, per illam indictionem, Deo praestante, concedimus, ut sic agas quemadmodum te parem rebus praedictis esse contendas. Ad te enim 69.0686C| provinciae sua vota transmittunt; a te senatus juris quaerit auxilium; a te docti probantur expetere quod noverunt; et necesse tibi est omnibus sufficere, quantos a nobis contigerit legum remedia postulare. Sed cum haec omnia feceris, nullis elationibus efferaris, nulla mordearis invidia, alienis calamitatibus non laeteris, quia quod odiosum est principi non potest convenire quaestori. Exerce potestatem principis conditione subjecti. Sic ore vero [ alii, nostro] glorificatus eloquere, ut te tamen rationem credas nobis judicibus redditurum, ubi aut culpabilis vicissitudinem recipit, aut boni propositi gloriam laudatus acquirit.

VI. FORMULA MAGISTERIAE DIGNITATIS. 69.0687A|

 Reverendum honorem sumit quisquis magistri nomen acceperit, quia hoc vocabulum semper de peritia venit, et in nomine cognoscitur quid sit de moribus aestimandum. Ad eum nimirum palatii pertinet disciplina; ipse insolentium scholarum mores procellosos moderationis suae terminis prospere disserenat. Tam multi ordines sine confusione aliqua componuntur; et ipse sustinet onus omnium, quod habet turba discretum. Sic nominis sui gravitate perfunctus, ornat actibus principatum. Per eum senator veniens nostris praesentatur obtutibus; admonet trepidum, componit loquentem, sua quinetiam verba solet inserere, ut nos decenter omnia debeamus audire. Aspectus regi haud irritus, promissor collocutionis nostrae, gloriosus donator 69.0687B| aulici consistorii, quasi quidam lucifer; nam sicut ille venturum diem promittit, sic iste desiderantibus vultus nostrae serenitatis attribuit. Causarum praeterea maximum pondus in ejus audientiae [ Ac., audaciae] finibus optima securitate reponimus, ut ejus curis fidelibus sublevati, utilitatibus publicis vivacius occupemur. Veredorum quinetiam opportunam velocitatem, quorum status semper in cursu est, diligentiae suae districtione custodit, ut sollicitudines nostras, quas consilio juvat, beneficio celeritatis expediat. Per eum exteris gentibus ad laudem reipub. nostrae [ Cor., Gam., nostra] ordinatur humanitas; et nolentes redeunt, quos merentes exceperit. Per eum quippe nobis legatorum, quamvis festinantium, praenuntiatur adventus: per eum nominis [ Jur. legit numinis] 69.0687C| nostri destinatur evectio; et isti principaliter creditur, quod tam necessarium esse sentitur. His etiam laboribus aestimatis potestatem maximam huic decrevit antiquitas, ut nemo judicum per provincias fasces assumeret, nisi hoc et ipse fieri decrevisset. Subdidit ejus arbitrio aliena judicia, ut ad ipsum rediret quod alter visus est praestitisse. Molestias quidem non habet exigendae pecuniae, sed aperte bono fruitur potestatis adeptae [ Grul. et Cuj., indemptae]: credo, ut ex diversis titulis defloraretur dignitas ad levamen principis instituta. Peraequatores etiam victualium rerum in urbe regia propria voluntate constituit, et tam necessariae rei judicem facit. Ipse enim gaudium populis, ipse nostris temporibus praestat ornatum, quando tales viros copiae publicae praeficit, 69.0687D| ut plebs querula seditionem nesciat habere satiata. Officium vero ejus tanta genii praerogativa decoratur, ut militiae perfunctus muneribus, ornetur nomine principatus, miroque modo inter praetorianas cohortes et urbanae praefecturae milites videantur invenisse primatum, a quibus tibi humile solvebatur obsequium. Sic in favore magni honoris injustitia quaedam a legibus venit, dum alienis excubiis praeponitur, qui alibi militasse declaratur. Adjutor etiam magistri nostris praesentatur obtutibus, ut vicaria sorte beneficii eligamus 69.0688A| ejus praesidium qui nobis praestat fidele solatium. Hanc igitur dignitatem, tot titulis claram, tot insignibus opulentam, per indictionem illam, gubernandam tibi, congrua gravitate, committimus, ut omnia quae gesseris, magister fecisse videaris: quia nihil moribus residuum relinquitur, si (quod absit) a tanta maturitate peccetur.

VII. FORMULA COMITIVAE SACRARUM LARGITIONUM.

 Grata sunt omnino nomina quae designant protinus actiones, quando tota ambiguitas audiendi tollitur, ubi in vocabulo concluditur quid geratur. Donis enim praesidere regalibus comitivam sacrarum largitionum indicia rerum verba testantur. Quod vere decorum, vere fuit omnimodis exquisitum, in donorum regalium parte sequestratam facere dignitatem, et alterius honorem 69.0688B| dicere, dum nos constet dona conferre. Actus innocens, pietatis officium, illud semper ingerere, unde se fama principis possit augere. Regalibus magna profecto felicitas militare donis, et dignitatem habere de publica largitate. Alii judices obtemperant residuis virtutibus regnatoris; haec sola est quae tantummodo serviat ad momenta pietatis. Nihil enim per ipsam districtum geritur, nil severum forte censetur; sed tunc obsequitur, quando pro nobis vota funduntur. Supplicum per te fortunas erigimus, cal. Januariis affatim dona largimur, et laetitia publica militia tua est. Verum hanc liberalitatem nostram alio decoras obsequio, ut figura vultus nostri metallis usualibus imprimatur, monetamque facis de nostris temporibus futura saecula commonere. O magna inventa 69.0688C| prudentum! o laudabilia instituta majorum! ut et imago principum subjectos videretur pascere per commercium, quorum consilia invigilare non desinunt pro salute cunctorum. Sed huic, ut ita dixerim, munerariae dignitati, praeconem largitatis nostrae, publicae felicitatis indicium, locum quoque primiceriatus adjungimus, ut per te demus honores, per quem et nostrae pecuniae conferimus largitates. Merito, quando et simili gratia utraque praestantur, et ab uno debuerunt judice geri quae parili videntur laude conjungi. Parum est autem quod provinciarum judices tuae subjaceant dignitati: ipsis quoque proceribus chartarum confirmas officium, dum perfectum non creditur nisi a te fuerit pro solemnitate completum. Vestis quoque sacra tibi antiquitus noscitur fuisse 69.0688D| commissa, ut quidquid ad splendorem regum pertinet, tuis non minus ordinationibus obediret. Curas quoque littorum adventitia lucri provisione committis. Negotiatores, 101 quos humanae vitae constat necessarios, huic potestati manifestum est esse subjectos. Nam quidquid in vestibus, quidquid in aere, quidquid in argento, quidquid in gemmis ambitio humana potest habere pretiosum, tuis ordinationibus obsecundat; et ad judicium tuum confluunt qui de extremis mundi partibus advenere. Salis quoque commercium 69.0689A| inter vestes sericas et pretiosissimam margaritam non inepte tibi deputavit antiquitas, ut sapientiam tuam evidenter ostenderet, cui talis species deputata serviret. Quapropter per illam indictionem comitivae sacrarum et primiceriatus tibi conferimus dignitates, ut multis laudibus decorari possis, qui honorum numerositate praecingeris. Utere igitur solemniter titulis tuis; et si quid tibi de antiquo privilegio usus abstulit, plurima certe quae vindicare debeas dereliquit, quando duarum dignitatum gloriosa quidem cura, sed et laboriosa custodia est, quae tibi copiosum fructum decoris afferunt, si probis moribus excoluntur.

VIII. FORMULA COMITIVAE PRIVATARUM.

 Comitiva privatarum, sicut nominis ipsius sentitur 69.0689B| insonare vocabulum, per rationalium [ Cor., Gam., rationabilem] curam, quondam principum privatam fertur gubernasse substantiam. Et quia judicis fastigium exercere non poterat inter homines extremis conditionibus inclinatos, alios quoque titulos provida deliberatione suscepit, ne dignitas Latialis causam tantum videretur habere cum famulis: sed actibus urbanis tunc se felicius occupavit, postquam agrestium causas decenter amisit. Quid enim prius facerent inter servos jura publica, qui personam legibus non habebant? Non ibi advocatus aderat, non se partes solemni actione pulsabant. Erat secretarium impolita [ Gr., impolluta] seditione confusum; et appellabatur abusive judicium, ubi non allegabantur a partibus dicta prudentium. Utitur nunc dignitas 69.0689C| liberorum causis, et legitimus praesul veraciter habetur, quando de ingenuorum fortunis disceptare posse sentitur. Primum tibi contra nefarias libidines et humani generis improbos appetitus, quasi parenti publico, decreta custodia est, ne quis se probrosa commixtione pollueret, dum vicino sanguini reverentiam non haberet. Gravitas enim publica proximitatis sanctitatem et conjunctionis gratiam, habita 69.0690A| aestimatione, discrevit, quia longe aliud debetur proximitati naturae quam corporali possumus indulgere licentiae. Contra hos eligeris unicus et continens inquisitor, ut dum talia probra persequeris, consequaris praeconia castitatis. Defunctorum quinetiam sacram quietem aequabilia jura tuae conscientiae commiserunt, ne quis vestita marmoribus sepulcra nudaret, ne quis columnarum decorem irreligiosa temeritate praesumeret, ne quis cineres alienos aut longinquitate temporis, aut voraci flamma consumptos, scelerata perscrutatione detegeret, ne corpus, quod semel reliquerat molestias mundanas, humanas iterum pateretur insidias. Nam etsi cadavera furta non sentiunt, ab omni pietate alienus esse dignoscitur, qui aliquid mortuis abrogasse monstratur. 69.0690B| Vide quae tibi commissa sunt, castitas viventium et securitas mortuorum. Habes quoque per provincias de perpetuario jure tributorum non minimam quantitatem. Canonicarios dirigis, possessores admones, et cum aliis judicibus non modica jura partiris, caduca bona non sinis esse vacantia. Ita quod usurpatio potuit invadere, tu fiscum nostrum facis justis compendiis obtinere. Proximos defunctorum nobis legaliter anteponis, quia in hoc casu principis persona post omnes est: sed hinc optamus non acquirere, dummodo sint qui relicta debeant possidere. Depositivae quoque pecuniae, quae longa vetustate competentes dominos amiserunt, inquisitione tua nostris applicantur aerariis, ut qui sua cunctos patimur possidere, aliena nobis debeant libenter 69.0690C| offerre. Sine damno siquidem inventa perdit, qui propria non amittit. Proinde (quod felicibus applicetur auspiciis) per indictionem illam comitivae privatarum te honore decoramus, quam leges praefectis quoque parem esse decreverunt; est enim et ipsa aulica potestas palatio nostro jure reverenda, quam tu facies ultra terminos suos crescere, si susceptam continenter egeris dignitatem.

102 IX. FORMULA COMITIVAE PATRIMONII. 69.0691A|

 Antiquae consuetudinis ratio persuadet chartis nostris illos imbuere qui longe positi transmissas accipiunt dignitates, ut quos non poteramus praesentes instruere, lectio probabilis commoneret. Sed te, quem ad patrimonii nostri curas regalis [ Gr., Cuj. et Forn., legalis] defloravit electio, non tam destinatis praeceptionibus instruimus, quam usu serenissimae collocutionis erudimus. Confabulationes siquidem nostrae erunt tibi instrumenta justitiae, quando illud gratum nobis esse perspexeris, quod et divinis potest convenire mandatis. Patrimonium siquidem nostrum pro sublevandis privatorum fortunis tibi credidimus, non premendis. Nam si tranquillitatis nostrae velis considerare rationem, quoddam regiae 69.0691B| domus famulis praejudicium humilitatis imponis. Proprias quippe utilitates improbus dominus quoquo modo nititur vindicare; caeterum qui bonae famae studere cognoscitur, suo semper judicio plus gravatur. Insolens libertatis genus est rusticorum, qui adeo sibi putant licere voluntaria, quoniam ad nostram dicuntur pertinere substantiam. Esto igitur illis cum erecta potestate moderatus. Temperamentum simul damus, cui posse concedimus. Considera, suscepta dignitas quo debeat splendore tractari, per quam supra caeteros judices familiaritatem principis habere meruisti. Nam sicut sol ortus corporum colores fugata nocte detegit, ita se morum tuorum qualitas, assidue viso principe, non celabit. Mens tua et oculis nostris patebit et auribus. In vultu et in voce cognoscimus 69.0691C| servientium mores. Si facies tranquilla, si vox moderata suggesserit, credimus esse probatissimas causas. Quidquid enim turbulenter dicitur, justitiam non putamus. Quapropter pensabit loqui tuum dominantis examen, quando nequeunt proprias tegere voluntates, qui suos possunt proferre sermones. Speculum siquidem cordis hominum verba sunt, dum illud [ Gr., Niv. et Ga., illico] moribus placere creditur, quod ipse sibi ad agendum legisse monstratur. Superbus quinetiam varicatis gressibus patet. Iracundus luminum fervore declaratur. Subdolus terrenum semper amat aspectum. Leves inconstantia prodit oculorum. Avarus obuncis unguibus explanatur. Et ideo ad quas provecti estis, studete virtutibus, quia nemo potest principem fallere, qui 69.0691D| etiam rerum naturalium causas in vobis optime probatur inquirere. Quapropter ad comitivam patrimonii nostri te per indictionem illam (Deo juvante) promovemus, ut inavarum judicem palatia nostra testentur, quem nos judicavimus esse promovendum. Quid enim magis cupias quam si te linguas nobilium 69.0692A| laudare cognoscas? Alibi forte judices formidentur injusti, hic ubi remedium praesens petitur, redempta sententia non timetur. Querimonias possessorum sine venali protractione discinge [ Gr. et Cuj., distringue. Niv. et Ga., distingue]. Omne siquidem justum celeritatis commodo transit ad beneficium; et quod debito redditur, tali gratia munus putatur. Possessiones nostrae, vel quia sunt immobiles, non egrediantur terminos constitutos, ne conditione contraria quod non potest moveri, malis moribus contingat extendi. Trade etiam militibus tuis quam sectari delegeris animi castitatem. Quomodo ille justus potest dici, sub quo non prohibeatur excedi? Utere igitur, auctore Deo, concesso tibi feliciter privilegio dignitatis. Incitet te ad bonorum desiderium, 69.0692B| saepissime quod videris, quia in his quae feceris judex et testis ero. Nam et si epulas sollicita ordinatione disponas, non solum nostro palatio clarus, sed et gentibus necesse est reddaris eximius. Legati pene ex tota orbis parte venientes, cum nostris coeperint interesse conviviis, admirantur copiose repertum, quod in patria sua norunt esse rarissimum. Stupent etiam abundantiam unius mensae tantas servientium turbas posse satiare, ut judicent consumpta recrescere, unde tanta probantur exire. Habent nimirum in sua patria quod loquantur, dum parentibus suis dicere gestiunt, quae viderunt. Sic propemodum in toto mundo celeberrimus redditur, qui providus nostris apparatibus invenitur. Adde quod tempora nostrae laetitiae secretaria tua sunt, 69.0692C| cum pectus redditur curis alienum; et tunc tibi tribuitur suggerendi locus, quando cunctis adimitur. Merito, ut qui es judex tanti apparatus et epularum, delinitus [ Gr., delicatissimus; Cor., Niv., delicatissimis] cibis tibi animus concedatur.

X. FORMULA QUA PER CODICILLOS VACANTES PROCERES FIANT.

 Periclitarentur graviter boni mores, si aut solis divitibus, aut corpore valentibus praestarentur tantummodo dignitates, dum multos invenias excubias palatii refugere, qui magis possint laudabili conversatione fulgere. Multis enim facultas sua non sufficit ad triumphum; multis philosophantibus corporis valetudo subtrahitur; et fit plerumque ut sapientes inremunerati jaceant, si semper homines ad honores 69.0692D| comitatensi observatione perveniant. Rarum est uni multa confluere, cum omnibus debeat regnantis pietas subvenire. Quid si ad expensas consulatus pauper nobilis expavescat? quid si sapientia clarus praefecturae nequeat sustinere molestias? quid si pondera quaesturae affluens lingua formidet? quid si reliqui 69.0693A| fasces molestiarum taedio vitentur forte, quam meritis? Nonne si a magnis viris talia fugiantur inverecundia nostrae mansuetudinis, quamdam repulsam suscipiunt dignitates? Quanto justius bono principi inremuneratum nihil relinquere, quod facit natura laudabile? Sapientia est, quae honores meretur, totum aliud extrinsecus venit. 103 Sola est prudentia, quae rebus omnibus praeponitur, quando in homine feliciter invenitur. Sit apud nos et fortunis integerrimus consularis, sint et sine longo labore primates, habeant exercitia praemia sua; sed et iste honorabilis locus sit, qui tantum meritis comparatur. Neque enim absurde leges sacratissimae censuerunt eos quos bonae opinionis fama commendat codicillis vacantibus tales quaerere summitates. Quos etsi facultas 69.0693B| in tanti honoris apparatu desereret, virtus conscia non celaret. Animati sunt ad talia, qui de sua videbantur desperare fortuna. Hoc et validissimus ad labores, hoc et imbecillis corpore meretur ad laudes. Nam omnes sub diversitate praedicantur, quos hujus nomen honoris amplectitur; et magis nescio quid amplius meriti extorsisse creditur, qui [ Gr., Cuj., Niv. et Ga., quod] rem laborantium otiosus meruisse sentitur. Atque ideo praesentibus codicillis ab illa indictione illud tibi propitia Divinitate defende, ut considerata ratione praesentis temporis, adepti honoris ordine potiaris. Ita tamen, ut illi modis omnibus praeferantur, qui sudore maximo nostris aspectibus adfuerunt. Necesse est enim ut unum cedat [ Ed., Ac., Niv. et Ga., credat] meritum duobus evictum [ Ac., 69.0693C| evectum]. Alioqui omnes ad quietas possunt currere dignitates, si laborantes minime praeferantur otiosis. Consequantur illa, qui possunt; nec nobis desint ista, quae credimus. Sic utraque gratia concitati, et illi ad palatia nostra festinare poterunt, et vos optati honoris gaudia comitantur.

XI. FORMULA ILLUSTRATUS VACANTIS.

 Constat felicem esse rempublicam quae multis civibus resplendet ornata. Nam sicut coelum stellis redditur clarum, sic relucent urbes lumine dignitatum. Non quia fiat homo alter honoribus, sed quia modestior efficitur, a quo conversationis ordo melior postulatur. Quis enim opinionem suam vituperabiliter tractare velit, quam specialiter ad laudes 69.0693D| electam esse cognoscit? Illum siquidem honores glorificant, quem commendat et vita. Nam malo instituto vivere, nec principi fas est, quando et de illo populus occulte potest dicere, cui mores suos publice nullus ausus est imputare. Cape igitur pro fide ac laboribus tuis comitivae domesticorum illustratum vacantem, ut et tuis civibus decoratus appareas, et, quod est dulcissimum mentibus bonis, jugiter propriis utilitatibus occuperis. Quid enim fortunatius quam agrum colere, et in urbe lucere, ubi opus proprium delectat auctorem, nec aliquid fallendo conquiritur, dum suavi horrea labore cumulantur? Quapropter nos dedimus delectabilem honorem, tu conversationis associa dignitatem (nam utraque sibi conjuncta sunt, unum pendet ex altero; non coalescunt 69.0694A| sparsa semina, nisi etiam terrae qualitas fuerit operata) habiturus messem de nostra gratia copiosam, si a te judicia nostra cognoverimus optime fuisse tractata.

XII. FORMULA COMITIVAE PRIMI ORDINIS.

 Magnum quidem multis et inter vices videtur esse geniatum, publicae utilitati probis actionibus occupari. Sed quanto felicius honorem splendidum sumere, et cogitationum molestias non habere? Interdum enim assidui labores etiam ipsas ingratas faciunt dignitates, dum imbecillitas humana cito solet sustinere fastidia; et quod prius ambiisse creditur, postea vitare velle sentitur. Sed hoc multo praestantius adesse conspectibus regiis, et abesse molestiis; gratiam 69.0694B| habere loci, et vitare contumelias actionis. Dulce est aliquid sic mereri, ut nulla possit anxietate turbari, dum multo gratius redditur, ubi prosperitatis sola gaudia sentiuntur. Hunc igitur honorem tibi respicis otiosa remuneratione praestitum, qui nimium laborantibus antiqua noscitur provisione collatus, ut rectores provinciarum anni actione laudatos vix ad tale culmen adducerent, quibus confitebantur plurima se debere. Consiliarii quoque praefectorum conscientia clari, dictatione praecipui, qui in illo actu amplissimae praefecturae sic videntur exercere facundiam, ut ad utilitates publicas expediendas alteram credas esse quaesturam. Unde frequenter et nos judices assumimus, quia eos doctissimos comprobamus. Quid ergo de tali honore sentiatur, agnosce: quando 69.0694C| praefecti [ Gr. et Cuj., perfecti] viri pro tot laudabilibus institutis hujusmodi inveniunt praemia dignitatis, et merito cum tanta pompa ceditur, quae senatorii quoque ordinis splendore censetur. Spectabilitas clara et consistorio nostro dignissima, quae inter illustres ingreditur, inter proceres advocatur: otiosi cinguli honore praecincta dignitas, quae nullum novit offendere, nullum cognoscitur ingravare, et super omnia bona concitare nescit invidiam. Quocirca provocati moribus tuis, comitivam tibi primi ordinis ab illa indictione majestatis favore largimur, ut consistorium nostrum sicut togatus [ alii, rogatus] ingrederis, ita moribus laudatus exornes, quando vicinus honor est illustribus, dum alter medius non habetur. Delectet te illos imitari, quos proximitate contingis. Tunc 69.0694D| locum amplum et honorabilem facis, si te moderata consideratione tractaveris. Admoneat te certe quod suscepta dignitas primi ordinis appellatione censetur: utique, quia te sequuntur omnes qui spectabilitatis honore decorantur. Sed vide ne quis te praecedat opinione, qui sequitur dignitate. Alioqui grave pondus invidiae est, splendere cinguli claritate, et morum lampade non lucere.

XIII. FORMULA MAGISTRI SCRINII ET COMITIVAE PRIMI ORDINIS, QUAE DANDA EST COMICIACO, QUANDO PERMILITAT.

 Si honor frequenter defertur otiosis, si interdum aut nobilitas eligitur, aut ad promerendum aliquid personae tantum gratia suffragatur, quo studio remunerandi 69.0695A| sunt qui ad agonis sui praemia pervenerunt? Considerandum quali labore servitum est, et sic de remuneratione cogitandum. Harum quippe rerum mensura de contrario venit, dum tale obedientibus dari debet donum, quale indevotis potuit esse periculum. Grandia sunt, quae sustinent excubantes personas, contumaees ad parendum cogunt, latentes in cubilibus suis prudenti sagacitate vestigant, superbis modestiam aequalitatis imponunt. Ita quod a judicibus breviter dicitur, ab ipsis efficacia famulante completur. Notum est quae pericula sustineant, cum 104 ad causas mittuntur alienas. Si segnius agat, petitor queritur; si districte, pulsatus vociferatur. Sic inter utrumque diversum rara laus est invenisse praeconium. Dignitatum pace dicamus, facilius est 69.0695B| laudatum judicem reperire, quam militem injuncta sine offensione complere. Aliud est enim tantum dicere legitima, aliud ad terminum deduxisse justitiam. Laudabiliter quidem bonum dicitur; sed multo gloriosius statuta complentur. Verba tantum diriguntur a praesulibus, a militibus autem postulatur effectus. Post omnia periculis subduntur, si constricti aliquid verisimile conquerantur. Frequenter nocuit aliis ipsa quoque integritas actionis. Nam multos, quos in exsecutione contristare nisi sunt, ipsos postea impensos judices pertulerunt. Offendunt enim frequenter ignari, quibus sunt postea parituri; et dum causis alienis fidem custodiunt, interdum pericula propriae salutis incurrunt. Verum inter haec militem evasisse laudatum, nonne juste videtur esse miraculum? Talibus igitur meritis vicissitudo reddenda est, 69.0695C| ut nimio labore torpentes indictis [ Gr. et Cuj., indultis] compensationibus excitemus. Utere igitur confidenter quidquid veteranis munifica jura tribuerunt, nulli sordido subjiciendus oneri, qui te purissima conversatione tractasti. Comitivam quoque tibi primi ordinis, quam tali militia perfunctis cana deputavit antiquitas, secundum statuta divalia vindicabis. Haec quidem priscorum beneficio consequeris, sed nostri nominis contra inciviles impetus et conventionalia detrimenta perenni tuitione vallaris, ut officium quod nostris jussionibus speciali sollicitudine famulatum est, amplius aliquid a militibus caeteris promereri potuisse videatur. Mulcta quoque tot [ id est, decem, Gr. et Cuj. ] librarum auri percellendum 69.0695D| esse censemus, si quis statuta nostra qualibet crediderit occasione violanda. Nec tamen aliquid contra te valere permittimus, quod dolosa fuerit machinatione tentatum.

XIV. FORMULA DE REFERENDIS IN SENATU.

 Optamus quidem curiam senatus amplissimi naturali 69.0696A| fecunditate compleri, sobolemque ejus tantum crescere, ut, quod difficillimum aviditatis genus est, parentum videatur vota satiare. Sed minus amantis est non amplius quaerere unde tantum numerum possit augere. Agricola diligens praeveniendo adjuvat imbrem coelestem, et ante rigat plantaria, quam pluvias mereantur optatas. Arborum quinetiam fetus meliorare contendens, diversi germinis feturas instituit, ut multiplicata dulcedine fructuum, hortis suis conferat varietatis ornatum. Sic nos virtutum jucundissimas laudes incinctum Graium desideramus includere, ut germen alienum amplexu gratiae colligatum curiae moribus inolescat. Sed haec cultura longe dissimilis est. Arboribus enim quod melius putatur inseritur; ad illas peregrina veniunt, ut de illorum 69.0696B| potius suavitate dulcescant: vobis autem, ut agrestia proficiant, offeruntur. Nam quamvis ignis nocte reluceat, soli tamen praesentatus obscurus est. Hinc est quod ad illum ordinem nihil potest eximium deferri, nisi quod per ipsum probatur augeri. Et ideo illum natalium splendore conspicuum, et ingenii calore prudenter accensum, senatus lumen excipiat. Hactenus fuit suis meritis clarus; sed jam erit de vestra perspicuitate praelucidus. Pandite curiam, suscipite candidatum. Jam senatui praedestinatus est, cui nos contulimus laticlaviam dignitatem. Benignos esse necesse est publicos patres, quia hoc vocabulum non tantum suo debet germini quantum studio votoque generali.

XV. FORMULA VICARII URBIS ROMAE.

 69.0696C| Vices agentium mos est sic judicum voluntatibus obedire, ut suas non habeant dignitates. Splendent mutuato lumine, nituntur viribus alienis; et quaedam imago in illis videtur esse veritatis, qui proprii non habent jura fulgoris. Tu autem vicarius diceris, et tua privilegia non relinquis, quando propria est jurisdictio quae datur a principe. Habes enim cum praefectis aliquam portionem, partes apud te sub praetoriana advocatione confligunt. Vice sacra sententiam dicis, et, quod maximae fidei signum est, in inscriptionibus vita tibi committitur hominum, quod inter mortales constat esse pretiosum. Additur quod nec salutari te sine chlamyde jura voluerunt, scilicet, ut sub veste militari semper visus, nunquam credereris esse privatus. Sed haec omnia ad praefecturae 69.0696D| gloriam judicamus esse concessa, ut qui tantae sedis vicarium diceret, umbratile nil videret. Considera qualia de te praestes, qui tanta auctoritate subveheris. Exuendus a crimine non nudetur [ alii, videtur] ab innoxia facultate. Nam quid tibi debere possit, si minimis [ Cor., Gam., meritis] suis imputet 69.0697A| quod evasit? Ad similitudinem quippe summorum, carpento veheris. Intra quadragesimum sanctissimae Urbis jura custodis. Praeneste ludos edis, in vicem consulis in honorem positus, dignitatemque senatoris acquiris, et illa tibi panduntur atria quae summatibus probantur esse collata. Hinc est quod in aula libertatis locum patrium tenes; et ibi mereris consessum, ubi est vel intrasse praeconium. Ipsi quinetiam senatores, qui praecedunt ordine, aliqua videntur a te necessaria postulare. Habes quod praestes potioribus te; nec immerito inter praecipuos censendus es, qui aut juvare potes, aut laedere consulares. Erige animos sub qualitate modestiae. Talis est unaquaeque dignitas, qualis administrantium est voluntas. Nihil abjectum est, quod in repub. geritur, 69.0697B| nisi malis fuerit moribus forte vitiatum. Nam si humilium privatorum placet aequalitas, quanto magis grata est in potestatis culmine custodita, quae difficilem modum servat, dum ad suum velle festinat? Proinde vicariae tibi dignitatem serenitatis nostrae aestimatione conferimus, quam sic Romae geras, ut conscientiam tuam tanta civitate facias esse dignissimam. Usurus omnibus privilegiis, quae tuos decessores habuisse constiterit, quia sicut a vobis antiquorum instituta deposcimus, ita et dignitati vestrae vetera non negamus.

XVI. FORMULA NOTARIORUM.

 Non est dubium ornare subjectos principis secretum, dum nullis aestimantur necessaria posse committi, nisi qui fuerint fide magna solidati. Publicum 69.0697C| est quidem omne quod agimus: sed multa non sunt ante scienda, nisi cum fuerint, Deo auxiliante, perfecta. Quae tanto plus debent occuli, quanto amplius desiderantur agnosci. Regis consilium solos decet scire gravissimos. Imitari debent armaria, quae continent monumenta chartarum, ut quando ab ipsis aliqua instructio quaeritur, tunc loquantur: totum autem dissimulare debent, quasi nesciant scientes. Nam sollicitis inquisitoribus saepe et vultu proditur, quod tacetur. Adsit innocentia, quae cuncta commendat, quia in placida mente regia decenter debent verba deponi. Sed quoniam te probatis moribus institutum, venatrix bonae conversationis, sollicitudo nostra respexit, ab illa indictione notarium te nostrum esse censemus, ut ordine decurso militiae, ad primiceriatus 69.0697D| feliciter pervenias summitatem. Honor qui efficit senatorem, cui patrum aula reseratur, non injuria; nam qui nostris curis militat assidua lucubratione, juste videtur et curiam libertatis intrare. Additur etiam perfuncti laboris aliud munus, ut si quo modo ad illustratum vel vacantem meruerit pervenire, omnibus debeat anteponi, qui codicillariis illustratibus probantur ornari. Unde absolute colligitur primiceriatus meritis datum uti, ut in uno eodemque titulo dispar esset dignitas aequaliter acquisita. Animari 69.0698A| debes igitur ad labores, quando tibi tale praemium propositum vides, quale se gaudent invenisse summitates.

XVII. FORMULA REFERENDARIORUM.

 Quamvis tantum sit clara quaeque dignitas quantum eam praesentiae nostrae conspectus illuminat (dum semper honorem suscipit, qui nostra colloquia decenter acquirit), nemo tamen sermones nostros tantum meretur quam qui referendarius esse dignoscitur. Per eum nobis causarum ordines exponuntur, per eum interpellantium vota cognoscimus; et ipsis responsa reddimus, ut negotia compedita [ Cor., Gam., expedita] solvamus. Magnum est in hoc agone principali servire prudentiae, et ad subitum sic dolores 69.0698B| alienos asserere, ut conquerentium videatur vota satiare. Quale est enim in tumultuosis processionibus nostris nulla permixtione confundi, aut minime tantis clamoribus impediri? Necesse habet a turbatis exquirere, quod nobis possit placabiliter intimare et distinctius referre quam potuisset audire. Arduum est trepidantium dicta componere, et verum dicere: non tantum interpellator formidat negotii sui casum quantum sustinet iste in relatione periculum. Si quid minus dixerit, inimicus asseritur, redemptus clamatur. Negotii dominus timoris patrocinio potest sua verba convertere, referenti autem non licet aliquid immutare. Sententiae vero nostrae tanta memoriae cautela tenendae sunt, ut nihil minus, nihil additum esse videatur. Nobis plerumque audientibus nostra 69.0698C| dicturus es; et difficili conditione constrictus, judicio nostro subjaces, dum alienas causas explanare contendis. Quapropter referendarium te electio nostra constituit: sed tu puritatem conscientiae et veritatem linguae nostris jussionibus adhibeto. Eruditionem vero mirabilem collocutio tibi nostra concedit, quae dum per te alios ordinat, qualitatem tuae mentis exornat. Sub nobis enim non licet esse imperitos, quando in vicem cotis ingenia splendida reddimus, quae causarum assiduitate polimus. Quapropter illa cunctis jussisse nos referte, quae aut debuistis, aut potuistis accipere. Nostra sic probatis, si justa redicitis. Amate quod nos glorificat. Sit velle vestrum quale videtis nostrum esse propositum. Ad summum [ Juret. legit ad summam] tales vos esse cupimus, ut 69.0698D| etiam per vos judices corrigamus. Peculiare de vobis aliquod vectigal exigimus, ut sicut vobiscum familiariter miscemus affatus, ita et nostra opinio specialiter a vobis mereatur affectum.

XVIII. FORMULA PRAEFECTI ANNONAE.

 Si ad hanc mensuram censendae sunt dignitates, ut tanto quis honorabilis habeatur quanto civibus profuisse cognoscitur, is certe debet esse gloriosus, qui ad copiam Romani populi probatur electus. Tui siquidem studii est ut sacratissimae Urbi praeparetur 69.0699A| annona, ubique redundet panis copia, et tam magnus populus tanquam una mensa satietur. Per officinas pistorum cibosque discurris, pensum et munditiam panis exigis; nec vile judicas esse, unde te possit Roma laudare: merito, quando gloria singularis est, illius civitatis affectus. Et ne quod agis aliquid putetur extremum, carpentum praefecti Urbis mixta glorificatione conscendis. Tu illi in spectaculis conjunctissimus inveniris, ut plebs, quam industria tua satiat, in suam reverentiam te honoratum esse cognoscat. Nam si querela panis, ut assolet, concitetur, tu promissor ubertatis seditiones civicas momentanea satisfactione dissolvis, et per te prospicitur ne quid a populis conquerentibus excedatur. Non immerito Pompeius fertur, copiae quantitate provisa, 69.0699B| usque ad rerum pervenisse fastigia, quia merito singularis est amor populi, cum potuit a penuria liberari. Hinc ille gratificationem meruit, plausumque populorum. Hinc unice semper amatus est, et in gratia civium, omnium 106 vicit facta [ Ac., malorum] majorum: qui ne aliquando in honore diceretur, cum nominis taxatione vocabatur et Magnus. Hoc te exemplum invitet ad prospera, quando ille honoris tui locum egisse cognoscitur, quem felix Roma mirabatur. Ne quis autem provocet abjectis te hominibus imperare, dignitati quoque tuae pistorum jura famulata sunt, quae per diversas mundi partes possessione latissima tendebantur, ne inopia faciente vilesceret, quod Romanae copiae laudabili famulatione serviret. Suarii quoque, Romanae copiae causa reperti, tuo deputati videntur examini. Gloriare privilegiis 69.0699C| acquisitis. Tribunal tuum non est inter minimas dignitates, quando et Romana gratia frueris et provinciis jussa transmittis. Sed ut actionis ipsius in totum merita perscrutemur, triticeas quidem copias praefectura praetoriana procurat. Sed non minor laus est dispensationem probabilem facere quam frumenta colligere, quando in quavis abundantia querela non tollitur, si panis elegantia nulla servetur. Sic Ceres frumenta dicitur invenisse, Pan autem primus consparsas fruges coxisse perhibetur; unde et nomine ejus panis est appellatus. Ita et illa praedicata est, quae reperit; et iste laudatus est, qui decenter edenda humanis usibus applicavit. Atque ideo cognoscentes industriam tuam, quae semper est amica sapientiae, praefecturam annonae per illam indictionem nostra 69.0699D| tibi electione deferimus. Considera nunc quia non licet aliquid furari de populo. Nam quod in civitatis damno committitur, silentio non celatur. Nescit plebs tacere, quando interdum et hoc loquitur, quod a nemine perpetratur. In fraudulentos distringe, panis pondera aequus examinator intende; sollicitius auro pensetur, unde a Quiritibus vivitur, quia gratior nobis est laetitia faventis populi Romani quam copia 69.0700A| pretiosissimi metalli. Intuere certe quod loquimur. Quid habes melius quod optes quam illius populi gratiam quaerere quam nos etiam constat optare?

XIX. FORMULA COMITIS ARCHIATRORUM.

 Inter utilissimas artes, quas ad sustentandam humanae fragilitatis indigentiam Divina tribuerunt, nulla praestare videtur aliquid simile, quam quod potest auxiliaris medicina conferre. Ipsa enim morbo periclitantibus materna gratia semper assistit. Ipsa contra dolores pro nostra imbecillitate confligit; et ibi nos nititur sublevare, ubi nullae divitiae, nulla potest dignitas subvenire. Causarum periti palmares habentur, cum magna negotia defenderint singulorum: sed quanto gloriosius est expellere quod mortem videbatur 69.0700B| inferre, et salutem periclitanti reddere, de qua coactus fuerat desperare? Ars quae in homine plus invenit quam in se ipse cognoscit. Periclitantia confirmat, quassata corroborat, et futurorum praescia valetudini non cedit, cum se aeger praesenti debilitate turbaverit, amplius intelligens quam videtur, plus credens actioni [ Ac., lectioni] quam oculis, ut ab ignorantibus pene praesagium putetur quod ratione colligitur. Huic peritiae deesse judicem, nonne humanarum rerum probatur oblivio? Et cum lascivae voluptates recipiant tribunum, hoc non meretur habere primarium? Habeant itaque praesulem, quibus nostram committimus sospitatem. Sciant se huic reddere rationem, qui operandam suscipiunt humanam salutem. Non quod ad casum fecerit, sed quod legerit, ars dicatur: alioqui periculis potius exponimur, 69.0700C| si vagis voluntatibus subjacemus. Unde si haesitatum fuerit, mox quaeratur [ Ac., queratur]. Obscura nimis est hominum salus, temperies ex contrariis humoribus constans: ubi quidquid horum excreverit, ad infirmitatem protinus corpus adducit. Hinc est quod sicut aptis cibis valetudo fessa recreatur, sic venenum est, quod incompetenter accipitur. Habeantur itaque medici pro incolumitate omnium; et post scholas magistrum vacent, libris delectentur antiquis. Nullus justius assidue legit quam qui de humana salute tractaverit. Deponite, medendi artifices, noxias aegrotantium contentiones, ut cum vobis non vultis cedere, inventa vestra invicem videamini dissipare. Habetis quem sine invidia interrogare possitis. Omnis prudens consilium quaerit, dum ille magis studiosior 69.0700D| agnoscitur, qui cautior frequenti interrogatione monstratur. In ipsis quippe artis hujus initiis quodam sacerdotii genere sacramenta vos consecrant. Doctoribus enim vestris promittitis odisse nequitiam, et amare puritatem. Sic vobis liberum non est sponte delinquere, quibus ante momenta scientiae animas imponitur obligare. Et ideo diligentius exquirite quae curent saucios, corroborent imbecilles. Nam videro 69.0701A| si quod delictum lapsus excuset. Homicidii crimen est in hominis salute peccare. Sed credimus jam ista sufficere, quando facimus qui vos debeat admonere. Quapropter a praesenti tempore comitivae archiatrorum honore decorare, ut inter salutis magistros solus habearis eximius, et omnes judicio tuo cedant, qui se ambitu mutuae contentionis excruciant. Esto arbiter artis egregiae, eorumque discinge [ Juret, putat legendum, discingue] conflictus, quos judicare solus solebat effectus [ Niv. et Ga., affectus]. In ipsis aegros curas, si contentiones noxias prudenter abscidis. Magnum munus est, subditos habere prudentes; et inter illos honorabilem fieri, quos reverentur caeteri. Visitatio tua sospitas sit aegrotantium, refectio debilium, spes certa fessorum. Requirant rudes, quos visitant, 69.0701B| aegrotantes, si dolor cessavit, si somnus adfuerit. De suo vero languore te aegrotus interroget, audiatque a te verius quod ipse patitur. Habetis et vos certe verissimos testes, quos interrogare possitis. Perito siquidem archiatro venarum pulsus enuntiat quid intus natura patiatur. Offeruntur etiam oculis urinae, ut facilius sit vocem clamantis non advertere, quam hujusmodi minime signa sentire. Indulge te quoque palatio nostro: habeto fiduciam ingrediendi, quae magnis solet pretiis comparari. Nam licet alii subjecto jure serviant, tu rerum Domino studio praestantis observa. Fas est tibi nos fatigare jejuniis, fas est contra nostrum sentire desiderium, et in locum beneficii dictare quod nos ad gaudia salutis excruciet. Talem tibi denique licentiam 107 69.0701C| nostri esse cognoscis, qualem nos habere non probamur in caeteros.

XX. FORMULA CONSULARITATIS.

 Quamvis dignitatem tuam a consulibus descendere nominis ipsius videantur testimonia declarare, tamen et insignia tanta circumstant, ut nullus possit ambigere te de illius lampadis claritate lucere. Secures enim et fasces, quos illi [ Jur. legit illius] dicavit genio antiquitas, tuis videntur faleris deputata, ut jurisdictio concessa vel tacita possit admonere provincias. Sed quale tibi debet esse quod curules inclytas probatur ornare? Vultus quinetiam regnantium geniata obsequii pompa praemittit, ut non solum summi judicis, sed et dominorum reverentia cumulatus orneris. O magnae temperationis inventum! 69.0701D| De nomine consulis promitteris clementissimus, et de principum imagine metuendus. In aliquibus 69.0702A| adhuc provinciis ornatus penula, carpenti etiam subvectione decoraris, ut multis declaretur indiciis per expressas imagines rerum vices te praecelsae gerere dignitatis. Considera magnum esse quod suscipis, et nulla criminum dejectione vitieris. Nominis tui auctor multa conferendo praedicatur. Tu age, ne ullis cupiditatibus accuseris; ut si dare non praevales, certe te moderari velle festines. Proximus enim habetur donanti, de quo potest dici, abstinens est jugiter alieni. Certe foedissimae contrarietatis vitium est, studere furtis, et habere vocabulum largitatis. Erigat ad laudem tuos animos, quod vocaris. Non te profecto meritis imparem facis, si turpissimae ambitionis delicta calcaveris. Nam errores noxios vincere, est vitia maculosa superare, et iste revera editus est de 69.0702B| moribus consulatus. Nec enim superflue prudentissimi veterum talia rebus nomina imposuerunt: dum continentiae magnae praesulem provinciis mitterent consularem. Triumpha jura publica, largire justitiam, et ex fortiori parte imitari praevales, quem nominis proximitate contingis. Pecuniis potest indigere mediocris [ Ac., mediocribus]; morum talenta non potest non habere, qui justus est. Non pavescas largas consulum manus. Habent et boni pauperes divitias suas. Illud ergo a te quaeritur, quod in pectore humano nascitur, non quod terrae visceribus continetur. Quanto melius triumphare ex animi thesauro, unde nunquam nascitur poenitudo! Quia nec tenuis efficeris cum plura concedis: quinimo tantum locupletior redderis, quantum te bona [ alii, bonae] conscientiae 69.0702C| sparsisse cognoscis. Quapropter opinionis tuae laude pellecti, per illam indictionem in illa provincia consularitatis te praecipimus agere dignitatem, ut tibi non sit acceptum, quod legibus probatur inimicum. Illa magis dilige, quae aequitatis jura commendant. Nomen tuum actionibus proba. Consule fessis, et tunc vere diceris consularis. Sed ut omnia aequabili moderatione pensentur, institue pecunias non quaerere, et agnoscis munera tibi copiosa provenire. Hanc enim conditionem humanis actibus divina posuerunt; ut ille magis possit ditescere, qui lucra turpia nescit optare. Ignorantes accipiunt, qui bene agunt, quia necesse est ut dum parumper malorum ambitio contemnitur, superno munere plus donetur.

XXI. FORMULA RECTORIS PROVINCIAE.

 69.0702D| Omnino provide decrevit antiquitas judices ad provinciam mitti, ne possit ad nos veniendo mediocritas 69.0703A| ingravari. Quis enim latronum ferret audaciam, si longe positam cognoscerent disciplinam? Absolute poterat vis permissa grassari, si conquerens tardius crederetur audiri. Sed quanto melius in ipsis cunabulis adhuc mollia reprimere, quam indurata crimina vindicare! In compendium mittimus mala, si praesentia facimus esse judicia. Quis enim audeat peccare, cum supra cervices suas districtionem cognoverit imminere? Et ideo te illi provinciae rectorem per illam indictionem nostra mittit electio, ut revera corrigere nitaris quos tibi commissos esse cognoscis. Chlamydis tuae proculdubio inter alia clavos intende, quos scias non inaniter positos. Hinc fit, ut [ Gr. et Cuj., nisi, ut] cum publicum agentes purpuram cernerent, de vigore semper principis admonerent. 69.0703B| Geniatus indutus, vestis gratiosa, quam filio suo Priapo [ Gr. et Cuj., Priamo] Venus dicitur texuisse, ut eximiae pulchritudinis matrem singulariter ornatus filius testaretur. Respice quantum dederint leges, et ad mensuram te potestatis extende. Tibi fiscalium tributorum credita monstratur exactio. Constat esse tuae fidei commissum principi renuntiare, quod in provinciis probatur emergere. Tu etiam senatorem ibidem residentem juberis audire, tu in praefectorum militem cum ipsius tantum conscientia vindicare. Tuum nomen in subscriptionibus jusserunt honoratis provincialibus anteferri. Quid de te aestimatum sit, datur adverti, cui tot videntur nobiles potuisse postponi. Additur, quod a principe frater vocaris, ut nobilitate pretiosi nominis a vilitate 69.0703C| criminum tollereris. Cogita 108 tantorum hominum tibi commissas esse fortunas. Fama erunt nostri temporis tui mores. Esto vitae [ Gr. et Cuj., in te] continens, ut possis in alios esse judex. Prima 69.0704A| aequitas est a se praesules inchoare, ut debeant criminosi metuere quem nequeunt similem reperire. Nullas enim in se culpas timet reus, quas habere respexerit cognitorem, quando agentem male nisi bonis moribus non aestimat displicere. Suos actus nullus damnat in altero, quia natura est humani animi ut nitatur potius vindicare, quod se cognoverit admisisse. O quale est, liberum tribunalibus insidere, non esse obnoxium reo suo! ne incipiat potior fieri quem redemit: timeat districtum, timeat continentem, non audiat blandum. Da ut possit rigidam formidare sententiam. Avari judices nesciunt quantum delinquunt; nam cum vendunt aliena crimina, sua faciunt esse peccata. Quapropter esto sollicitus, ut bonae actionis tuae laudes potius audiamus. A nobis 69.0704B| confidenter exigis quod remittis, quia tantum de remuneratione tua cogitamus, quantum te pecunias non quaesiisse cognovimus.

XXII. FORMULA COMITIVAE SYRACUSANAE.

 Regalis est providentiae, tales judicum personas eligere, ut ad comitatum necessitatem non habeant veniendi, quos in longinquis regionibus contigerit immorari. Nullum enim tale negotium est, quod Siculi itineris tantas pati possit expensas, dum commodius sit causam perdere quam aliquid per talia dispendia conquisiisse. Non enim querelas de Sicilia volumus venire, sed laudes, quia gravatur apud nos actio praesulis, si eam tam longinqui potuerint accusare petitores. Falsus enim dolor esse non creditur, 69.0704C| ubi tanti laboris taedia subeuntur. Et ideo majore cura tractanda sunt, unde invidia plus timetur. Proinde per indictionem illam comitivam tibi Syracusanae civitatis, propitia Divinitate, concedimus, ut 69.0705A| omnia sic agere nitaris, quemadmodum nos tibi praestitisse cognoscis. De proximis vota causantium sustinemus: inde autem ultro requirimus, unde ad nos difficile veniri posse sentimus. Habes quae te decorare debeant, si tu tamen ibi conscientia defaecatus adveneris. Militum tibi numerus nostris servit expensis. Redderis inter arma geniatus: processio tua procinctualis ornatus est. Exercitu uteris pacato, nec pericula belli subis, et armorum pompa decoraris. Verum inter haec civilem cogita disciplinam. Non permittas milites esse possessoribus insolentes. Annonas suas sub moderatione percipiant; causis non misceantur extraneis. Pro securitate se omnium cognoscat electum, qui se gloriatur habere armatum. Privilegia dignitatis tuae nec volumus minui, 69.0705B| nec jubemus excedi. Sufficiat tibi tantum gerere, quantum decessores tuos constiterit rationabiliter effecisse.

XXIII. FORMULA COMITIVAE NEAPOLITANAE.

 Inter caetera vetustatis inventa, et ordinatarum rerum obstupenda praeconia, hoc cunctis laudibus meretur efferri, quod diversarum civitatum decora facies aptis administrationibus videtur ornari, ut et conventus nobilium occursione celebri colligatur, et causarum nodi juris disceptatione solvantur. Unde nos quoque non minorem gloriam habere cognoscimur, qui facta veterum annuis solemnitatibus innovamus. Nam quid prodesset inventum, si non fuisset jugiter custoditum? Exeunt a nobis dignitates relucentes, 69.0705C| quasi a sole radii [ ed., a solis radiis], ut in orbis nostri parte resplendeat custodita justitia. Ideo enim tot emolumentorum commoda serimus, ut securitatem provincialium colligamus. Messis nostra cunctorum quies est, quam non possumus aliter recordari, 109 nisi ut subjecti non videantur aliquid irrationabiliter perdidisse. Et ideo ad comitivam te Neapolitanam per illam indictionem libenter adducimus, ut civilia negotia aequus trutinator examines, tantumque famam tuam habita maturitate custodias, quantum te illi populo vel in levi culpa facile displicere cognoscas. Urbs ornata multitudine civium, abundans marinis terrenisque deliciis, ut dulcissimam vitam te ibidem invenisse dijudices, si nullis amaritudinibus miscearis. Praetoria tua officia replent, 69.0705D| militum turba custodit. Considis geniatum [ Niv. et Ga., gemmatum] tribunal; sed tot testes pateris quot te agmina circumdare cognoscis. Praeterea littora usque ad praefinitum locum data jussione custodis. Tuae voluntati parent peregrina commercia. 69.0706A| Praestas ementibus de pretio suo; et gratiae tuae proficit quod avidus mercator acquirit. Sed inter haec praeclara fastigia optimum esse judicem decet, quando se non potest occulere, qui inter frequentes populos cognoscitur habitare. Factum tuum erit sermo civitatis, dum per ora fertur populi quod a judice contigerit actitari. Habet ultionem suam hominum frequentia, si loquar [ alii, loquantur] adversa; et de judice judicium esse creditur, quod multis astipulationibus personatur. Contra, quid melius quam illum populum gratum respicere, cui cognosceris praesidere? Quale est perfrui favore multorum, et illas voces accipere, quas et clementes dominos delectat audire? Nos tibi proficiendi materiam damus: tuum est sic agere, ut sua beneficia principem delectet 69.0706B| augere.

XXIV. FORMULA HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS CIVITATIS NEAPOLITANAE.

 Tributa quidem nobis annua devotione persolvitis: sed nos majore vicissitudine decoras vobis reddimus dignitates, ut vos ab incursantium pravitate defendant qui nostris jussionibus obsecundant. Erit nostrum gaudium vestra quies: suave lucrum, si nesciatis incommodum. Degite moribus compositis, ut vivatis legibus feriatis. Quid opus est quemquam facere, unde poenas possit incurrere? Quaerat judex in vos causas, et non inveniat. Ratio motus vestros componat, qui rationales vos esse cognoscitis. Improbis judicem, testem bonis moribus destinamus, ut nemo se cogi sentiat, nisi quem ordo legitimae conversationis 69.0706C| accusat. Atque ideo illi nos comitivam Neapolitanae civitatis per illam indictionem dedisse declaramus, ut nostra gubernatione laudatus, alteram mereatur de nostro judicio dignitatem. Cui vos convenit prudenter obedire, quia utrumque laudabile est, ut bonus populus judicem benignum faciat, et mansuetus judex gratissimum populum aequabili ratione componat.

XXV. FORMULA MILITIBUS.

 Omnes apparitiones decet habere judices suos. Nam cui praesul adimitur, et militia denegatur [ Cor., Gam., apparitores. Cui praesul adimitur, et militia denegatur]. Sed nos, quibus cordi est locis suis universos ordines continere, indicamus illi comitivam Neapolitanam, Deo juvante, largitos; ut judicibus 69.0706D| annua successione reparatis, vobis solemnitas non pereat actionis. Quapropter designato viro praestate competenter obsequium, ut sicut vos non patimur emolumentorum commoda perdere, ita et vos parendi debeatis priscam regulam custodire.

LIBER SEPTIMUS. 110 I. FORMULA COMITIVAE PROVINCIAE. 69.0705D|

 Quamvis omnium dignitatum officia a manu secludantur 69.0706D| armata, et civilibus vestibus videantur induti qui districtionem publicam docentur operari, 69.0707A| tua tamen dignitas a terroribus ornatur, quae gladio bellico, rebus etiam pacatis, accingitur. Vide quo judicio fueris evectus, quando aliis vigorem fascium videamus esse creditum, tibi autem ab ipsis legibus ferrum constet esse porrectum. Rem cruentam dederunt animo pacato, ut et noxii nimium metuerent, et laesi de optata ultione gauderent. Alioqui culparentur priores, si temperata omnia non fecissent. Sed cum te intelligas ad moderamen electum, humanum facile non concupiscas exitium. Reus qui dicitur, et probetur. Scito puniendi remedium datum tibi pro salute multorum. Arma ista juris sunt, non furoris. Haec ostentatio nimirum est contra noxios instituta, ut plus terror corrigat quam poena consumat. Non enim cogitur ferro succidere robustam, 69.0707B| qui adhuc teneram verbis curvat audaciam. Civilis est pavor iste, non bellicus, quem tu sic facies esse gloriosum, si habere non probetur excessum. Habes etiam et ferrum, nihilominus incruentum. Claudantur nexibus catenarum, quos levium criminum pulsat invidia. Cunctator esse debet, qui judicat de salute. Alia sententia potest corrigi, de vita transactum non patitur immutari. Signa tua abactores timeant, fures pavescant, latrones perhorreant. Innocentia tantum laeta respiciat, dum sibi auxilia venisse credit, quae legum disciplina transmisit. Nemo redemptionibus tuum velle deflectat. Gladius contemnitur, ubi aurum suscipitur [ Niv., Gam., conditur. Gladius contemnitur, ubi aurum suscipitur]. Tu te inermem reddis, si a virili animo cupiditate recesseris. Quocirca 69.0707C| per indictionem illam comitivae tibi in illa provincia tribuimus dignitatem: ut ad titulos tuos pertinentia civilitate potius laudabilis exsequaris; nec quidquam praesumas facere, nisi quod privatus possis legibus vindicare. Ipsa est enim recta administratio, quae et sine potestate defenditur, ut tunc probetur fuisse justus, quando ei quae mavult objicere 69.0708A| possit inimicus. Nec tamen spes vestra velut fastiditate deseritur; nam si bene provinciarum administrationibus praesidetis, honores vos amplissimos sperare leges merito censuerunt. Unde jam videtur pene debitum, quod vobis a tanta auctoritate ultro noscitur fuisse promissum [ Gr. et Cuj., Cor., Niv. et Gam., provisum].

II. FORMULA PRAESIDATUS.

 Prudenter omnimodis inspexit antiquitas provinciarum dignitates annua successione reparari, ut nec diutina potestate unus insolesceret, et multorum provectus gaudia reperirent. Sufficit enim unicuique discessisse laudatum, quia dum tempus potestatis prolixum quaeritur, culparum opprobria non vitantur. 69.0708B| Illa enim vel in brevitate declinare mirabile est, dum frequenter et his subripiunt, qui a fascibus sub velocitate discedunt. Annus universus et ad declaranda conscientiae bona sufficit, et facilius se ab errore custodit. Sit in vestro proposito administrationem unius anni suscipere, nostrum est merentibus tempus augere, quia non facile removere cupimus quos justos esse sentimus. Idcirco, conversationis tuae moribus invitati, per illam indictionem praesidatum tibi in illa provincia, propitia Divinitate, concedimus, ut sic debeas agere quemadmodum nobis possessor gratias cum tributis videatur exsolvere. Decessorum bona exempla sequere; a vitiosorum te imitatione disjunge; non putetur omnis consuetudo probabilis. 69.0708C| Cautum debet reddere non sequacem error alienus. Prodit stultitiae culpam, qui sequitur accusatum. Sed illud melius eligitur, unde praesidentis opinio sub administratione laudatur. Respice quantis sit provincia plena nobilibus. Habes qui et bene loqui de te debeant, et derogare praesumant, quia nulla potestas est, quae qualitatem famae suae de ore hominum possit 69.0709A| auferre. Contraque, fructus est, opinione praedicabili per confines ire provincias; et ibi invenire verissimam laudem, ubi non imperas potestate. Additur, quod irremuneratum non relinquimus, si te egisse probabiliter audiamus. Horre vitium, et principis mereris affectum. Voluntatem regiam in legibus habes: illis obtempera, et nostra cognosceris implere mandata.

III. FORMULA COMITIVAE GOTHORUM PER SINGULAS PROVINCIAS.

 Cum, Deo juvante, sciamus Gothos vobiscum habitare permixtos, ne qua inter consortes, ut assolet, indisciplinatio nasceretur, necessarium duximus illum sublimem virum, bonis nobis moribus hactenus comprobatum, ad vos comitem destinare qui secundum 69.0709B| edicta nostra inter duos Gothos litem debet amputare: si quod etiam inter Gothum et Romanum natum fuerit fortasse negotium, adhibito sibi prudente Romano, certamen possit aequabili ratione discingere. Inter duos autem Romanos Romani audiant, quos per provincias dirigimus, cognitores, ut unicuique sua jura serventur, et sub diversitate judicum una justitia complectatur universos. Sic pace communi utraeque nationes, Divinitate propitia, dulci otio perfruantur. Scitote autem unam nobis in omnibus aequabiliter esse charitatem; sed ille se animo nostro amplius commendare poterit, qui leges moderata voluntate dilexerit. Non amamus aliquid incivile; seelestam superbiam cum suis detestamur auctoribus. Violentos nostra pietas exsecratur. In causa 69.0709C| possint jura, non brachia. Nam cur eligant quaerere violenta, qui praesentia probantur habere judicia? Ideo enim emolumenta judicibus damus, ideo tot officia diversis largitatibus continemus, ut inter vos non sinamus crescere quod possit ad odium pertinere. Unum vos amplectatur vivendi votum, quibus unum esse constat imperium. Audiat uterque populus quod amamus. Romani vobis sicut sunt possessionibus vicini, ita sint et charitate conjuncti. Vos autem, Romani, magno studio Gothos diligere debetis, qui et in pace numerosos vobis populos faciunt, et universam rempublicam per bella defendunt. Itaque destinato a nobis judici vos convenit obedire; ut quidquid pro conservandis legibus censuerit, modis omnibus impleatis; quatenus et nostro 69.0709D| imperio, et vestrae utilitati satisfecisse videamini.

IV. FORMULA DUCATUS RHAETIARUM

 Quamvis spectabilitatis honor unus esse videatur, nec in his aliquid aliud nisi tempus soleat anteferri, tamen rerum qualitate perpensa multum his creditum 69.0710A| videtur quibus confinales populi deputantur, quia non est tale pacatis regionibus 112 jus dicere, quale suspectis gentibus assidere, ubi non tantum vitia quantum bella suspecta sunt; nec solum vox praeconis insonat, sed tubarum crepitus frequenter insultat. Rhaetiae namque munimina sunt Italiae, et claustra provinciae. Quae non immerito sic appellata esse judicamus, quando contra feras et agrestissimas gentes, velut quaedam plagarum obstacula, disponuntur. Ibi enim impetus gentilis excipitur, et transmissis jaculis sauciatur furibunda praesumptio. Sic gentilis impetus vestra venatio est, et ludo geritis quod vos [ Juret. legit nos] assidue feliciter egisse sentitis. Ideoque validum te ingenio ac viribus audientes, per illam indictionem ducatum tibi credimus Rhaetiarum, 69.0710B| ut milites et in pace regas, et cum eis fines nostros solemni alacritate circumeas: quia non parvam rem tibi respicis fuisse commissam, quando tranquillitas regni nostri tua creditur sollicitudine custodiri. Ita tamen, ut milites tibi commissi vivant cum provincialibus jure civili; nec insolescat animus, qui se sentit armatum, quia clypeus ille exercitus nostri quietem debet praestare Romanis. Quos ideo constat appositos, ut intus vita felicior secura libertate carpatur. Quapropter nostro responde judicio, fide nobis et industria placiturus, ut nec gentiles sine discussione suscipias, nec nostros ad gentes [ Gr., Cuj. et Forn., agentes] sub incuriositate transmittas. Ad necessitatem siquidem rarius venitur armorum, ubi suscepta surreptio custodiri posse sentitur. Privilegia vero 69.0710C| dignitatis tuae nostris tibi jussionibus vindicabis.

V. FORMULA CURAE PALATII.

 Aula nostra sicut cognoscitur peritis dispositionibus instituta, ita doctorum in ea diligens debet esse cautela: quando pulchritudo illa mirabilis, si subinde non reficitur, senectute obrepente vitiatur. Haec nostra sunt oblectamenta, potentiae imperii decora facies, testimonium praeconiale regnorum: haec legatis sub admiratione monstrantur; et prima fronte talis dominus esse creditur, quale ejus habitaculum comprobatur. Et ideo magna voluptas [ Gr. et Cuj., voluntas] est prudentissimae mentis, pulcherrima jugiter habitatione gaudere, et inter publicas curas animum fessum reficere dulcedine fabricarum. Quas primum Cyclopes dicuntur ad antrorum modum amplissimas in 69.0710D| Sicilia condidisse, postquam in cavernis montium Polyphemus ab Ulysse singularis oculi lugendam pertulerat orbitatem. Inde ad Italiam fabricandi peritia legitur fuisse translata, ut quod tantis ac talibus institutoribus inventum est, aemulatrix posteritas in 69.0711A| suum commodum custodiret. Hinc est quod sublimitatem [ Juret. legit spectabilitatem] tuam ab illa indictione curam palatii nostri suscipere debere censemus, ut et antiqua in nitorem pristinum contineas, et nova simili antiquitate producas. Quia sicut decorum corpus uno convenit colore vestiri, ita nitor palatii similis debet per universa membra diffundi. Ad quae sic poteris idoneus inveniri, si frequenter geometram legas Euclidem; si schemata ejus, mirabili varietate descripta, in tuae mentis contemplatione condideris; ut in hora commonito famuletur tibi copiosa notitia. Archimedes quoque subtilissimus exquisitor cum Metrobio tibi semper assistant, ut ad nova reddaris paratissimus. Non enim tibi minima cura delegatur quando animum nostrum fabricandi studio cupidissimum artis tuae ministerio probaris explere. Nam sicubi aut civitatem 69.0711B| reficimus, aut castellorum volumus fundare novitatem, vel si construendi nobis praetorii amoenitas blandiatur, te ordinante, ad oculos perducitur quod nobis cogitantibus invenitur. Decorum magisterium, propositum omnino gloriosum, in tam longas aetates mittere, unde te debeat posteritas admirata laudare. Quidquid enim aut instructor parietum, aut sculptor marmorum, aut aeris fusor, aut camerarum rotator, aut gypsoplastes, aut musivarius ignorat, te prudenter interrogat; et tam magnus ille fabrilis exercitus ad tuum recurrit judicium, ne possit aliquid habere confusum. Vide ergo quanta debet nosse, qui possit tantos instruere. Recipis certe bonae dispensationis tuae uberrimum fructum, cum tu de illorum 69.0711C| labore laudaris, si ab eis diligenter facta monstraveris. Quapropter quidquid ad te pertinet, ita decenter, ita firmiter volumus explicari, ut ab opere veterum sola distet novitas fabricarum. Sed haec possibilia facis, si dona nostra nulla cupiditate suppresseris. Efficaciter enim imperat artifici, qui eum competenti non patitur commoditate fraudari. Manus larga artium nutrit ingenia, quando qui de victu non cogitat, perficere jussa festinat. Illud quoque considera, qua gratificatione tracteris, ut aurea virga decoratus, inter obsequia numerosa, ante pedes regios primus 69.0712A| videaris incedere, vel ut ipso testimonio vicinitatis nostrae agnoscamus tibi palatia commisisse.

VI. FORMULA COMITIVAE FORMARUM URBIS.

 Quamvis Romuleae fabricae collatae sibi vix possint praecipuae reperiri (quia totum ad admirationem 113 noscitur exquisitum, quod ibi cernitur esse fundatum), tamen interesse arbitramur quod utilitas necessaria gratificat, et quod pulchritudinis tantum causa commendat. Trajani forum vel sub assiduitate videre miraculum est. Capitolia celsa conscendere, hoc est humana ingenia superata vidisse. Sed nunquid per ea vivitur, aut corporis salus aliqua inde delectatione recreatur? In formis autem Romanis utrumque praecipuum est, ut fabrica sit mirabilis, et 69.0712B| aquarum salubritas singularis. Quod enim illuc flumina, quasi constructis [ Cor., Ga., obstrictis] montibus perducuntur, naturales credas alveos soliditates saxorum, quando tantus impetus fluminis tot saeculis firmiter potuit sustineri. Cavati montes plerumque subruunt, meatus torrentium dissipantur; et opus illud veterum non destruitur, si industria suffragante servetur. Respiciamus certe aquarum copia quantum Romanis moenibus praestat ornatum. Nam thermarum illa pulchritudo quid esset, si dulcissima quaedam aequora non haberet? Currit aqua virgo sub delectatione purissima; quae ideo sic appellata creditur, quod nullis sordibus polluatur. Nam cum aliae pluviarum nimietate terrena commixtione violentur, haec aerem perpetuo serenum purissime labens unda mentitur. 69.0712C| Quis possit talia sermonibus idoneis explicare? Claudiam per tantam fastigii molem sic ad Aventini caput esse perductam, ut cum ibi ex alto lapsa ceciderit, cacumen illud excelsum quasi imam vallem irrigare videatur. Aegyptius Nilus certis temporibus crescens per campos jacentes superducto diluvic aere sereno turbulentus exaestuat; sed quanto pulchrius est, Claudiam Romanam per tot siccas montium summitates lavacris ac domibus liquores purissimos fistularum uberibus emisisse; et ita aequaliter fluere, ut nunquam se possit desiderata subducere? Ille 69.0713A| enim dum recedit, limus est; dum venit insperate, diluvium. Quis ergo famosum Nilum Urbis nostrae fluminibus non aestimet esse superatum? Quando ille incolas suos aut veniendo terret, aut recedendo destituit. Verum haec non superflua commemoratione narravimus, ut possis advertere qualis a te diligentia perquiratur, cui pulchritudo tanta committitur. Qua de re per indictionem illam comitivam tibi formarum sub magna deliberatione credidimus, ut summo studio nitaris efficere quod tantis ac talibus rebus videris expedire. In primis noxias arbores, quae inferunt fabricarum ruinas, dum sunt quidam moenium importabiles arietes, censemus radicitus amputari, quia nulla laesio removetur, cujus origo non tollitur. Si quid autem conficiente senio fuerit demolitum, 69.0713B| pervigili celeritate [ ed., Niv. et Ga., claritate] reparetur, ne crescente defectu augeatur nobis causa dispendii. Ductus aquae fortuna tua est, dum incolumis eris, si illa solidaveris; tantumque apud nos proficis, quantum te illi studuisse [ Cor., Niv. et Ga., studiose] probaveris. Agat ergo peritia fidesque tua, ut et constructio fabricae illibata permaneat, et aquae distributio nulla se custodum venalitate subducat.

VII. FORMULA PRAEFECTI VIGILUM URBIS ROMAE.

 Quamvis nomen tuum ad civitatis te vigilias debeat excitare, ut possis implere quod diceris; tamen providentiae nostrae solita cautela non deserit, nisi eos quos ad agendum deligimus, ad parendum quoque suaviter invitemus. Quid est tibi pulchrius quam in 69.0713C| illa Urbe operam navanter impendere, diligentiae tuae ubi tales testes videntur assistere? Cautela quidem tua, mox ut adhibita fuerit, per patriciorum et consulum ora discurrit: vix te contigit aliquid sollicite facere, et audis proceres cum admiratione laudare. Mediocrem dignitatem regis, et in summa opinione versaris. Custos Romanae civitatis diceris, quando eam ab intestino hoste defendis. Quapropter circa fures sollicitus esto; quos etsi tibi leges punire minime praecipiunt, tamen eos indagandi licentiam contulerunt; credo ut quamvis essent raptores detestabiles, tamen, quia dicebantur Romani, majori eos subderent dignitati. Utere igitur per indictionem illam praefecturae vigilum dignitate. Horror tibi poenarum ademptus est, non potestas; nam lex a quo voluit malos capi, 69.0713D| ipsum censuit plus timeri. Eris securitas soporantium, munimen domorum, tutela claustrorum, discussor obscurus, arbiter silentiosus, cui fallere insidiantes fas est, et decipere gloria. Actus tuus venatio nocturna est, quae miro modo si non cernitur, tunc timetur [ Alii, tenetur]. Furta magis in furibus facis, dum illos circumvenire niteris quos omnibus illudere posse cognoscis. Praestigii genus est quod agitis, ut latronum 69.0714A| versutias irretire possitis. Facilius enim aestimamus sphingis aenigmata comprehendi potuisse, quam raptoris fugacem praesentiam reperire. Ille circumspectus ad omnia, instabilis ad ventura, trepidus ad insidias, quemadmodum potest capi, qui more venti nullo loco cernitur contineri? Vigila impiger cum nocturnis avibus: nox tibi pandat aspectus; et sicut illae reperiunt in obscuris cibum, ita tu possis invenire praeconium. Esto nunc ad injuncta sollicitus. Venalitas tibi non adimat quod concedit industria. Nam licet haec sub profunda caligine videantur geri, nullus tamen actus est qui possit abscondi. Privilegia quoque tua vel officii deputati, ex nostra tibi auctoritate rationabiliter vendicabis, quia necesse est in tam magna civitate per diversos judices agi quod ab 69.0714B| uno non potest explicari.

114 VIII. FORMULA PRAEFECTI VIGILUM URBIS RAVENNATIS.

 Quamvis dignitate magni nominis prima fronte decoreris (quia non potuit antiquorum prudentia summa imaque simili appellatione censere, ne splendorem quem summis dabat alterius vilitate pollueret), tamen hinc intelligitur quid sentire majorum potuisset auctoritas, quando praefectos vigilibus appellare voluere, qui pro generali quiete discurrunt. Tibi enim commissa est fortunarum securitas, civitatis ornatus, utilitas omnium; scilicet ut circa domesticos grassatores bellum pacatum gereres, si quem civium laedendum esse sentires. Custodi fortunas omnium. Securus somnus te vigilante carpitur, et molestia nulla 69.0714C| sentitur. In pace positus sumis de nocturno fure victorias. Tuis laureis mane civitas defensa laetatur; quae dum captos respicit, tunc se occulto hoste carnisse cognoscit. Quotidie triumphas, si bene vigilas. Et cum rara sit gloria bellici certaminis, tibi jugiter latronibus famulatur inventis. O ducatum nimia civium affectione susceptum! Assumes praedones inquirere quos per se dominus non valet invenire; et duplici ratione beneficus aut futura furta prohibes, aut commissa concludis. Nonne ista quaedam est ineffabilis gratia civitatis, unum in se suscipere, quod videt omnibus expedire? Merito tibi gloriosum nomen praefecti prudens antiquitas deputavit, quia istud facere non poterat, nisi qui cives a suis commodis plus amabat. Officium quoque tuum non parvo constat 69.0714D| munere sublevatum: quando et ipsis momenti jura dilatata sunt, qui pro securitate civium militare noscuntur. Quae cum ita sint, praefecturam tibi vigilum per illam indictionem, delectati tua opinione, concedimus; ita ut et curam hujus dignitatis et privilegia tibi competentia modis omnibus exsequaris. Sed quamvis nomen odiosissimum furum generalis persequatur assensus, tamen quia de effusione humani sanguinis 69.0715A| agitur, nil subitum aut indeliberatum jubemus assumi. Modestiam sequere, qui damnas audaciam; continentiam dilige, qui furta condemnas. Ad gesta perducti audiantur aliquid pro salute dicturi, quoniam quidquid non discutitur, justitia non putatur. Convictis vero atque confessis, quae sunt decreta serventur; quando crudele nil efficit, qui sequitur leges.

IX. FORMULA COMITIVAE PORTUS URBIS ROMAE.

 Deliciosa magis quam laboriosa militia est, in portu Romano comitivae gerere dignitatem. Illic enim copiosus navium prospectatur adventus. Illic veligerum mare peregrinos populos cum diversarum provinciarum merce transmittit, et inter tot spectacula dulcium rerum commodum tuum est, venientes evasisse 69.0715B| periculum. His primum faucibus Romanae deliciae sentiuntur, et undis Tiberinis quasi per alveum vadunt, quae ad commercia civitatis ascendunt. Bene inventa dignitas, quae copias videtur ornare Romanas. Nam quid elegantius potest agi quam unde probatur populus ille satiari? O inventa majorum! O exquisita prudentum! ut quia longius a littore Roma videbatur posita, inde magis esse inciperet, ubi decorum ingressum navium possideret. Duo quippe Tiberini alvei meatus ornatissimas civitates, tanquam duo lumina susceperunt, ne vacaret a gratia quod tantae urbi ministrabat expensas. Eximia ergo res tibi committitur, si moderate peragatur. Tu copiam facis, dum ingredientes juste tractaveris. Avara manus portum claudit; et cum digitos attrahit, navium simul 69.0715C| vela concludit. Merito enim illa mercatores cuncti refugiunt, quae sibi dispendiosa esse cognoscunt. Quapropter adversus ibi ventus est, immoderata praesumptio. Nam placidum mare damnat, qui undas cupiditatis exaggerat. Unusquisque pro solemnitate commonitus offerat voluntarium munus. Xenia sunt enim ista, non debita. A paucis accipit qui nimium quaerit; et sibi ipsi mittit [ Gr. et Cuj., ipse vult mitti] vitae munera, qui moderatur oblata. Sit tibi ergo cura praecipua non solum te abstinere, verum etiam cohibere praesumentium manus; quia non est leve in illa ubertate delinquere, quam decet cunctos indesinenter optare. Quocirca per indictionem illam comitivae portus te honore decoramus; ut sicut dignitas dulces delicias administrat, ita et tu honori opinionem laudabilem 69.0715D| derelinquas.

X. FORMULA TRIBUNI VOLUPTATUM.

 Quamvis artes ludicrae [ Alii, lubricae] honestis moribus sint remotae, et histrionum vita vaga videatur 69.0716A| efferri posse licentia, tamen moderatrix providit antiquitas ut in totum non effluerent, cum et ipsae judicem sustinerent. Administranda est enim sub quadam disciplina exhibitio voluptatum. Teneat scenicos si non verus, vel umbratilis ordo judicii. Temperentur et haec legum qualitate negotia, quasi honestas imperet inhonestis; et quibusdam regulis vivant, qui viam rectae conversationis ignorant. Student enim illi non tantum jucunditati suae, quantum alienae laetitiae; et conditione perversa cum dominatum suis corporibus tradunt, servire potius animas compulerunt. Dignum fuit ergo moderatorem suscipere, qui se nesciunt juridica conversatione [ Gr., Cuj., Niv., Ga., moderatione] tractare. Locus quippe tuus his gregibus hominum veluti quidam tutor est positus. 69.0716B| Nam sicut illi aetates teneras adhibita cautela custodiunt, sic a te voluptates fervidae impensa maturitate frenandae sunt. Age bonis institutis quod nimia prudentia constat invenisse majores. Leve desiderium, etsi verecundia non cohibet, districtio pronuntiata modificet. Agantur spectacula suis consuetudinibus ordinata, quia nec illi possunt invenire gratiam, nisi imitati fuerint aliquam disciplinam. Quapropter 115 tribunum te voluptatum per illam indictionem nostra facit electio, ut omnia sic agas, quemadmodum tibi vota civitatis adjungas: ne quod ad laetitiam constat inventum, tuis temporibus ad culpas videatur fuisse transmissum. Cum fama diminutis salva tua opinione versare. Castitatem dilige, cui subjacent prostitutae; ut magna laude dicatur: 69.0716C| Virtutibus studuit, qui voluptatibus miscebatur. Optamus enim ut per ludicram administrationem ad seriam pervenias dignitatem.

XI. FORMULA DEFENSORIS CUJUSLIBET CIVITATIS.

 Si ad cujuslibet negotium peragendum talis eligitur, qui consilio et gravitate laudetur, quanto praestantior esse debet, qui suscipit negotia civitatis? Nam si periculum est unum decipere, quod erit imparem tantorum judicio exstitisse? Causa enim multorum bene acta nobilitat, quando totum bono proposito agere creditur, qui generalibus desideriis adesse sentitur. Defensorem te itaque illius civitatis per indictionem illam civium tuorum supplicatione permota, nostra concedit auctoritas, ut nil venale, nil improbum facere velis, qui tali nomine nuncuparis. Commercia 69.0716D| civibus secundum temporum qualitatem aequabili moderatione dispone. Definita serva quae jusseris, quia non est labor vendendi summas includere, nisi statuta pretia castissime custodire. Imples enim 69.0717A| revera boni defensoris officium, si cives tuos nec legibus patiaris opprimi, nec charitate consumi.

XII. FORMULA CURATORIS CIVITATIS.

 Quamvis per se honorabilis habeatur, qui vel minimam sollicitudinem civitati propriae videtur impendere, et inter suos magna reverentia perfruatur, qui cives se amare professus est, tamen indubitatus honor est, qui nostra electione confertur, quia praeditus bonis institutis creditur, cui aliquid principis auctoritate delegatur. Et ideo ab indictione illa illius civitatis curam ad te volumus pertinere, ut laudabiles ordines curiae sapienter gubernes; moderata pretia ab ipsis quorum interest facias custodiri. Non sit merces in potestate sola vendentium, aequabilitas grata custodiatur in omnibus. Opulentissima siquidem 69.0717B| et hinc gratia civium colligitur, si pretia sub moderatione serventur; ut vere curatoris impleas officium, cum tibi sollicitudo fuerit de utilitate cunctorum. Consuetudines autem tibi ex nostra auctoritate defende, quas in eodem loco tuos constat habuisse majores.

XIII. FORMULA COMITIVAE ROMANAE.

 Si clausis domibus ac munitis insidiari solet nequissimum votum, quanto magis in Romana civitate videtur illici, qui in plateis pretiosum reperit quod possit auferri? Nam quidam populus copiosissimus statuarum, greges etiam abundantissimi equorum, tali sunt cautela servandi, quali et cura videntur affixi: ubi, si esset humanis rebus ulla consideratio, Romanam pulchritudinem non vigiliae, sed sola deberet reverentia 69.0717C| custodire. Quid dicamus marmora metallis et arte pretiosa; quae si vacet eripere, rara manus est quae possit a talibus abstinere? Ibi sunt exposita, quae facere potuerunt divitiae generales et labor mundi. Quem inter ista deceat esse negligentem? Quis in causa tali patitur esse venalis, quando gravissimum damnum potest fieri in pulchritudine singulari? Quare per indictionem illam comitivae Romanae cum privilegiis et justis commodis suis tibi concedimus dignitatem; ut fideli studio magnoque nisu quaeras improbas manus, et insidiantes aut privatorum fortunis aut moenibus, ad tuum facias venire judicium; et, rei veritate discussa, congruam subeant de legibus ultionem. Quia juste tales persequitur publicus dolor, qui decorem veterum foedant detruncatione membrorum, 69.0717D| faciuntque illa in monumentis publicis, quae debent pati. Officium tuum et milites consuetos noctibus potius invigilare compelle; in die autem civitas seipsa custodit. Vigilans enim studio non indiget alieno. Furta quidem persuadent: sed tunc praesumptus facile capitur, cum custos minime supervenire sentitur. Statuae nec in toto mutae sunt: quando a furibus percussae, custodes videntur tinnitibus admonere. Proinde diligentiam tuam devotione laudabili sentiamus, ut cui nunc laboriosos fasces injungimus, securos honores postea conferamus.

XIV. FORMULA COMITIVAE RAVENNATIS. 69.0718A|

 Si aestimanda est dignitas ex labore, si laudabilis sollicitudo actuum publicorum parit gratiam liberaliter servienti, summa gratificatione locus tuus habendus est, qui suis necessitatibus probatur adimere nostris ordinationibus tarditatem. Quis enim nesciat quantam copiam navium leviter procures admonitus? A dignitatibus 116 palatii nostri vix in evectionibus scribitur, et jam a te summa celeritate completur. Nam inter dimissorum festinationes anxias vix sufficit alter advertere quod te vivaciter contingit implere. Negotiatorum operas consuetas nec nimias exigas nec venalitate derelinquas. Sit modus qui non potest gravare laborantes, ut cum res querelosas sine querimoniis egeris, majora de nostro examine merearis. 69.0718B| Proinde comitivam Ravennatem per illam indictionem tibi serenitas nostra concedit, ut dignitatis tuae privilegia subeas et labores. Officium tuum aequitatis consideratione moderare. Semper enim et praestandi et laedendi causas invenit, qui publicis actionibus adhibetur. Sed quantum administratio tua inter mediocres agitur, tanta debet aequalitate trutinari, quia illum potius expedit tenere mensuram, qui defectam noscitur gubernare substantiam. Idonei damna vix sentiunt, tenues autem levi dispendio vulnerantur, quando vel mediocri injuria totum videtur amittere, qui exiguum cognoscitur possidere.

XV. FORMULA AD PRAEFECTUM URBIS DE ARCHITECTO PUBLICORUM.

 Romanae fabricae decus convenit peritum habere 69.0718C| custodem, ut illa mirabilis silva moenium diligentia subveniente servetur, et moderna facies operis affabris [ Jur., forte, affabri] dispositionibus construatur. Hoc enim studio largitas nostra concedit, ut et facta veterum exclusis defectibus innovemus, et nova vetustatis gloria vestiamus. Proinde illum illustris magnitudo tua Romanis arcibus ab illa indictione datum architectum esse cognoscat. Et quia justis commodis studia constat artium nutrienda, ad eum volumus pertinere quidquid decessores ejus constat rationabiliter consecutos. Videbit profecto meliora quam legit, pulchriora quam cogitare potuit, statuas illas auctorum suorum, scilicet, adhuc signa retinentes, ut quandiu laudabilium personarum opinio superesset, tandiu et similitudinem vivae substantiae imago 69.0718D| corporis custodiret: conspiciet expressas in aere venas, nisu quosdam musculos tumentes, nervos quasi gradu tensos, et sic hominem fusum in diversas similitudines, ut credas potius esse generatum. Has primum Thusci in Italia invenisse referuntur, quas amplexa posteritas pene parem populum Urbi dedit quam natura procreavit. Mirabitur formis equinis signa etiam inesse fervoris. Crispatis enim naribus, ac rotundis constrictis membris, auribus remulsis, credet forsitan cursus appetere, cum se metalla noverit non movere. Quid dicamus columnarum junceam proceritatem? 69.0719A| Moles illas sublimissimas fabricarum, quasi quibusdam erectis hastilibus contineri, et substantiae qualitate concavis canalibus excavatas, ut magis ipsas aestimes fuisse transfusas, ceris judices factum, quod metallis durissimis videas expolitum, marmorum juncturas venas dicas esse genitales; ubi dum falluntur oculi, laus probatur crevisse miraculis. Ferunt prisci saeculi narratores fabricarum septem tantum terris attributa miracula: Ephesi Dianae templum; regis Mausoli pulcherrimum monumentum, a quo et mausolea dicta sunt; Rhodi solis aeneum signum, quod colossus vocatur; Jovis Olympici simulacrum, quod Phidias primus artificum summa elegantia ebore auroque formavit; Cyri Medorum regis domus, quam Memnon arte prodiga illigatis auro lapidibus 69.0719B| fabricavit; Babyloniae muri, quos Semiramis regina latere cocto, sulphure ferroque construxit; pyramides in Aegypto, quarum in suo statu se umbra consumens, ultra constructionis spatia nulla parte respicitur. Sed quis illa ulterius praecipua putabit, cum in una Urbe tot stupenda conspexerit? Habuerunt honorem, quia praecesserunt tempore, et in rudi saeculo quidquid emersisset novum, per ora hominum jure ferebatur eximium. Nunc autem potest esse veridicum, si universa Roma dicatur esse miraculum. Quapropter talia virum peritissimum suscipere decet, ne inter illa nimis ingeniosa priscorum ipse videatur esse metallicus; et intelligere non possit, quae in illis artifex antiquitas, ut sentirentur, effecit. Et ideo det operam libris antiquorum, instructionibus vacet, ne 69.0719C| quid ab illis sciat minus in quorum locum cognoscitur subrogatus.

XVI. FORMULA COMITIVAE INSULAE CURRITANAE ET CELSINAE.

 Constat plerumque bene posse agi, ubi non defuerit persona monitoris. Omnia enim sine priore confusa sunt; et dum unusquisque secundum voluntatem suam cogitat vivere, regulam cognoscitur omittere disciplinae. Itaque antiquae consuetudinis morem secuti, Curritanae et Celsinae insulis te judicem per illam indictionem nostra cedit auctoritas. Justum est enim ut qui a reliquorum hominum sunt conversatione divisi, ad habitationes eorum vadat qui eos probabili ratione componat, ne quaedam sit necessitas injustitiae communes actus longe positos 69.0719D| ignorasse. Habetis igitur, supradicti, qui inter vos emergentes causas et audire debeat, et finire. Et si quid etiam fuerit a nostra pietate decretum, eodem commonente, peragite; quia erroribus locus tollitur, quando vobis cui debeatis obedire declaratur. Quem credimus ita bonis actibus studere, ut augmenta nostrae gratiae possit accipere. Necesse est enim ut a nobis remunerationem sumat, si vobis quae sunt profutura disponat.

XVII. FORMULA DE PRAEPOSITO CALCIS.

 Gloriosum opus est servienti unde Romana civitas probatur ornari, dum tantum quis apud nos proficit 69.0720A| quantum prodesse Urbi proprio labore constiterit. Dubium non est coctilem calcem, quae est nivibus concolor, spongiis levior, instrumentum esse maximum fabricarum. Haec quantum ignis adustione solvitur, tantum exinde parietum firmitas roboratur: petra solubilis, saxea mollities, arenarius lapis, qui tunc potius accenditur, quando aquis copiosissimis irrigatur; sine quo nec saxa fixa sunt, nec arenarum minuta solidantur. Et ideo majus studium meretur accipere, quod primum locum in Romanis 117 moenibus noscitur obtinere. Quocirca industriam tuam, multorum sermone celebratam, ad coctionem distributionemque calcis ab indictione illa nostra praeponit auctoritas, ut tam publicis quam privatis fabricis abunde procurata sufficiat; et ad aedificandum cunctorum 69.0720B| animi concitentur, dum viderint paratum esse quod quaeritur. Privilegia vero loci tui nostris jussionibus rationabiliter vindicabis, ut majora mereri possis, si bene tibi delegata compleveris.

XVIII. FORMULA DE ARMORUM FACTORIBUS.

 Considera quod suscipis, et intelliges locum te dare non debere peccatis. Arma enim bene construere, est salutem velle omnium custodire: quia prima facie ipsis terretur inimicus, et incipit animo cedere, si se cognoscit similia non habere. Atque ideo ab indictione illa militibus te et fabris armorum, invitati morum tuorum opinione, praefecimus, ut tale opus ab artificibus exigas, quale nobis placere posse cognoscis. Securitas te nostrae non inducat absentiae. 69.0720C| Quidquid feceris nos videmus, qui usu ipso subtilissimae perquisitionis et errores artificum possumus prima fronte reprehendere [ Cor., Gam., deprehendere], et laudabiliter operata judicare. Vide ergo qua diligentia, quo studio sit faciendum quod ad nostrum venturum constat examen. Age itaque ut nulla te venalitas, nulla culpa demergat, quia veniale esse non potest quod in tali causa delinquitur, ne inde puniaris de qua parte peccaveris. Opus quod mortem generat et salutem, interitus peccantium, custodia bonorum, contra improbos necessarium semper auxilium. Hoc primum Phoroneus Junoni dicitur obtulisse, ut inventum suum numinis, ut putabat, auspicio consecraret. Haec in bello necessaria, in pace decora sunt. Haec 69.0720D| denique imbecilles fragilesque mortales cunctis belluis efficiunt fortiores.

XIX. FORMULA AD PRAEFECTUM PRAETORIO DE ARMORUM FACTORIBUS.

 Multorum insinuatione comperimus illum probis moribus institutum commissa sibi posse fideliter ex pedire. Idcirco illustris magnitudo vestra nos eum elegisse cognoscat, ut et militibus praesit secundum morem pristinum, et artificibus jubere possit armorum; quatenus consuetudines suas sic eleganter adimpleant, ut nulla in eis inveniri possit offensio. Quia licet ubique culpa laedat, hic tamen graviter percutit, 69.0721A| si bellorum instrumenta neglexerit. Proditionis quippe instar est, exercitui subtrahere quod eum constat armare. Quibus consuetudines suas providentia vestra deputabit; ut dum illis victualium lex [ Cuj., Niv., ex victualium summa] tollitur, necessaria vivacius exigantur.

XX. FORMULA BINORUM ET TERNORUM SI PER JUDICEM AGANTUR.

 Ad genium dignitatis tuae credimus pertinere, si competentia tibi videamur injungere: quia tanto quis gratior redditur, quanto parendi causas amplius suscepisse monstratur. Et ideo binorum et ternorum titulos, quos a provincialibus exigi prisca decrevit auctoritas, per illam indictionem, officio tuo procurante, ad scrinia comitis sacrarum largitionum 69.0721B| transmittere maturabis; ita ut omnis quantitas intra cal. Martiarum diem solemniter impleatur, ne de proprio reddere cogaris quod procurare neglexeris. Tuam enim tetigisset injuriam, si alter eos titulos videretur exigere quos ad te praeceperunt leges sanctissimae pertinere.

XXI. FORMULA BINORUM ET TERNORUM, SI PER OFFICIUM AGANTUR.

 Quamvis prisca consuetudo binorum et ternorum exactionem ad te jusserit pertinere; tamen, ne te multiplex occupatio praegravaret, et impedimenta tibi faceret sollicitudo geminata, illum et illum scriniarios officii nostri duximus destinandos, ut tibi officioque tuo debeant imminere; quatenus cum eorum 69.0721C| solatio intra cal. Martiarum diem ad illustrem virum illum comitem sacrarum largitionum solemnis quantitas deferatur, ne opinionis publicae reus efficiaris, si largitiones sacras per moram aliquam putaveris esse tardandas. Ita ut te excipiendum esse non aestimes, quem nos credidimus adjuvandum. Nam si quid minus fuerit quam oportebat illatum, de tuis hoc noveris facultatibus eruendum.

XXII. FORMULA COMMONITORII ILLI ET ILLI SCRINIARIIS.

 Non dubitamus esse gratissimum, quando quis commonetur officium implere susceptum, quia illud est potius grave, si miles vivat otiose, cui quaestus est actio sua: honor, principalis injunctio. Similis enim discincto habetur, qui ignobili torpori relinquitur. 69.0721D| Quapropter per indictionem illam ad illam vos provinciam jubemus accedere; ut cum judice, vel ejus officio, intra diem cal. Martiarum, quae de binis et ternis quantitas solemniter postulatur, ad comitis sacrarum largitionum scrinia, postposita dilatione, dirigatis: sic tamen, ut nec aerarium nostrum aliquid minus a consuetudine percipiat, nec 69.0722A| possessor supra modum possessionis exsolvat. Et non dubitetis commotionis nostrae vos periculum sustinere, si quid actum contra priscum ordinem poterimus agnoscere.

118 XXIII. FORMULA VICARII PORTUS.

 Beneficia nostra gratiae tuae specialiter damus, si te agere commissa rationabiliter approbemus. Nec enim irremuneratus jaces, si et populos peregrinos prudenter excipias, et nostrorum commercia moderata aequalitate componas. Nam licet ubique necessaria sit prudentia, in hac potius actione videtur accommoda, quando inter duos populos nascuntur semper certamina, nisi fuerit justitia custodita. Quapropter arte placandi sunt qui mores afferunt simillimos 69.0722B| ventis; quorum nisi prius animi temperentur, in contemptum maximum nativa facilitate prosiliunt. Qua de re modestiae tuae fama provocati, curas illius portus per illam indictionem te habere censemus, ut omnia ad tuum titulum pertinentia sic agas, quemadmodum ad meliora pervenias. In parvis enim discitur, cui potiora praestentur.

XXIV. FORMULA PRINCIPIS DALMATIARUM.

 Magna inter collegas suos praerogativa decoratur, quisquis gerit militiam nomine principatus. Cognoscitur enim agere locum primarium: quando in rebus humanis magna pars nominum [ Alii, hominum] asserit excellentiam dignitatum. Hoc etiam tui loci 69.0722C| probatur exemplo, sine quo nec secretarii praestatur accessus, nec postulationis [ Grul. et Cuj., osculationis] pompa peragitur; totusque ille judicii genius ita tibi legibus probatur creditus, ut sine te nequeat esse perfectus. Comiti quidem provinciarum potestas data est, sed tibi judex ipse commissus est. Tu vitem [ Alii, vitam] tenes improbis minantem; tu disciplinam inter jura custodis; tibi insolentiam perorantis fas est discingere, quam praesuli non licet vindicare: gesta quinetiam totius actus te subscribente complentur; et consensus tuus quaeritur, postquam voluntas judicis explicatur. Age, ut qui talibus praeponeris, ea implesse merito sentiaris. Itaque per indictionem illam, ad illam te provinciam jubemus excurrere; ut mixtus judicis officio competentia loco tuo peragas; et qui princeps a nobis egrederis, nullis 69.0722D| vilitatibus accuseris. Reverentissimum enim te omnibus facis, si quod de nomine tuo creditur et in moribus sentiatur.

XXV. FORMULA AD COMMENDANDOS COMITI PRINCIPES.

 Invitat nos consuetudo solemnis, et vobis ornatum officii dirigere, et pristinos ordines excubantium 69.0723A| custodire. Nostra enim laus est, si vos Romana militia comitetur, quando talibus ministris potestis agere quod videtur priscis sanctionibus convenire. Sic enim Gothos nostros, Deo juvante, produximus, ut et armis sint instructi, et aequitate compositi. Hoc est quod reliquae gentes habere non possunt; hoc est quod vos efficit-singulares, si, assueti bellis, videamini legibus vivere cum Romanis. Quapropter ex officio nostro illum atque illum ad vos credimus esse dirigendos; ut, secundum priscam consuetudinem, qui tuis jussionibus obsecundant, eos rationabili debeant antiquitate moderari. Cui gratiam tuam in conservandis annonis et consuetudinibus suis ex nostra jussione praestabis. Debet enim a te diligi, qui a nobis meruit destinari.

XXVI. FORMULA COMITIVAE DIVERSARUM CIVITATUM. 69.0723B|

 Saeculi hujus honor humanae mentis est manifesta probatio, quia libertas animi voluntatem propriam semper ostendit, dum se contemnit occulere, qui sibi alios cognoverit subjacere. Sed humanae mentis felix illa conditio est, quae arbitrium provectionis suae intra terminum moderationis includit; et sic peragit dignitatis brevissimum spatium, ut universis temporibus reddatur acceptus. Quapropter interdum, judices, ad blanda descendite. Laboriosum quidem, sed non est impossibile justitiam suadere mortalibus: quam ita cunctorum sensibus beneficium Divinitatis attribuit, ut et qui nesciunt jura, rationem tamen veritatis agnoscant. Necesse est enim ut quod a natura 69.0723C| conceditur, submonente iterum eadem suaviter audiatur. Et ideo non laboretis populis imponere quod eos constat ex propria voluntate sentire. Facile enim sequuntur vestigia verbi alieni, qui se posse credunt monitore compelli. Propterea per illam indictionem in illa civitate comitivae honorem secundi ordinis tibi, propitia Divinitate, largimur, ut et cives commissos aequitate regas, et publicarum ordinationum jussiones constanter adimpleas, quatenus tibi meliora praestemus, quando te probabiliter egisse praesentia sentiemus.

XXVII. FORMULA HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS.

 Utile est unum semper eligere, cui reliqui debeant 69.0723D| obedire; quia si voluntas diversorum vaga relinquitur, confusio, culparum amica, generatur. Itaque civitatis vestrae comitivam per indictionem illam nos illi largitos fuisse noveritis, cui saluberrimam parientiam commodate, ut causis vestris ferat remedium, et jussionibus 119 publicis procuret effectum: scituri quod si quis se probabili devotione tractaverit, similia de nostris sensibus haud irrite postulabit.

XXVIII. FORMULA PRINCIPIS MILITUM COMITIVAE.

 Gratum vobis esse confidimus, quando militiae nostrae judices destinamus: quia tunc ordines nostros 69.0724A| agitis, quoties vobis non defuerit praesentia judicantis. Relativa ista intellectui sunt nomina: si praesulem ademeris, militem non relinquis; apparitio enim tollitur, quoties qui jubere poterat abrogatur. Vobis ergo aptum credimus [ Gr. et Cuj., altum cedimus], dum ad vos dirigimus dignitates, et tandiu vos militare facimus, donec judices destinamus; nec istud leve credatis beneficium, ut cum vos scitis obsequium, vobis occurrat electio cognitorum. Et ideo per indictionem illam illum comitem militiae vestrae cognoscite destinatum. Quem ita acturum esse putamus tam in causis publicis quam privatis, ut eum laus optata comitetur. Cui devotionem justissimam commodantes, his quae vobis praeceperit solemniter obedite, quia reverentiam nostram honoratam esse 69.0724B| credimus, si bene habitos nostros judices sentiamus.

XXIX. FORMULA DE CUSTODIENDIS PORTIS CIVITATIS.

 Nullatenus de ejus fide dubitatur qui ad custodiam civitatis eligitur, quia probatae conscientiae constat esse credendum qui fuerit pro securitate multorum. Atque ideo curam portae illius civitatis nostra tibi auctoritate concedimus, ut improborum non pateat adventibus, et bonorum non retardet accessus. Nam si porta semper obserata sit, instar est carceris; si iterum jugiter pandatur, murorum nil prodest habere munimina. Sit ergo utrumque moderatum, ut et custodiae nocturnae satisfacias, et incompetenter eam claudere non praesumas. Eris nimirum via civium, et ingressus mercium singularum, amicus simul copiae 69.0724C| quam optas intrare. Stude ergo cum alimoniis invitare venientes. Non tibi quod despiciatur est creditum. Quibusdam faucibus civitatis praeponeris, qui ingredientibus victualibus praeesse monstraris. Quod te oportet sine querela perficere, ut in parvis agnoscere possimus, cui majora credere debeamus.

XXX. FORMULA TRIBUNATUS PROVINCIARUM.

 Aequitati convenit ut unusquisque ad fructum militiae emenso tempore debeat pervenire, et laboris recipiat praemium pro compensatione meritorum. Unde quia priscae consuetudinis ratio persuadet ut a nobis debeat designari, qui a vobis tribunus esse mereatur; ideo hac auctoritate censemus, ut ille quem locus videtur exposcere, vobis in supradicto 69.0724D| honore praesideat; quatenus cum ad tempus venerit constitutum, optato honore potiatur. Divina sunt ista judicia, non humana, ut quem superna ad tempus debitum voluerunt perducere, merito videatur et laboris sui praemia suscepisse. Excubiarum suarum igitur competentia privilegia consequatur, quia nullum emolumento consueto fraudari desideramus, quem sine culpis ad primatum venire cognoscimus. Quapropter illi, pro utilitate publica disponenti, modis omnibus obedite: quoniam potestatem [ Cuj. Cor., Niv. et Gam., artem] judicis habent priores, quando ab ipsis requiritur, si quid a vobis insolentius excedatur.

XXXI. FORMULA PRINCIPATUS URBIS ROMAE. 69.0725A|

 Cum in urbe Roma plurima fieri censeamus, et necesse sit ibi potestatem esse comitiaci officii, ut utilitates publicae videantur impleri, nostro more prospeximus, ut quia principem cardinalem obsequiis nostris deesse non patimur, tu ejus locum vicarii nomine in urbe Romana solemniter debeas continere; quatenus et ille primatus sui laboribus perfruatur, et tu in alterius honore possis discere, quod in tuo debeas feliciter exhibere. Si quos etiam comitiacorum ad comitatum judicaveris esse dirigendos: consulens obsequio nostro, tuo subjacebit arbitrio. Eos autem quos retinendos putaveris, indulta securitate potiantur. Ita tamen, ut vicissim omnia modereris; quatenus nec excubantes continuus 69.0725B| labor atterat, nec segnes iterum rubigo otii fugienda consumat.

XXXII. FORMULA QUA MONETA COMMITTITUR.

 Omnis quidem utilitas publica fideli debet actione compleri, quia totum vitiosum geritur, ubi conscientiae puritas non habetur: tamen omnino monetae debet integritas quaeri, ubi et vultus noster imprimitur, et generalis utilitas invenitur. Quidnam erit tutum, si in nostra peccetur effigie; et quam subjectus corde venerari debet, manu sacrilega violare festinet? Additur quod venalitas cuncta dissolvit [ Grul., Cuj., Niv. et Gam., dissolvitur], si victualia metalla vitiantur, quando necesse est respui quod in 69.0725C| mercimoniis corruptum videtur offerri. Quis ergo patiatur unius esse commodum dispendia scelesta cunctorum, ut detestabile vitium venire possit ad pretium? Sit mundum quod ad formam nostrae serenitatis adducitur. Claritas regia nil admittit infectum. Nam si vultus cujuslibet sincero colore depingitur, multo justius metallorum puritate principalis gratia custoditur. Auri flamma nulla injuria permixtionis albescat, argenti color gratia candoris arrideat, aeris rubor in nativa qualitate permaneat. Nam si unum laedere legibus putatur esse damnandum, quid ille mereri poterit, qui in tantam hominum numerositatem peccaverit? Pondus quinetiam constitutum denariis praecipimus 120 debere servari, qui olim tam penso quam numero vendebantur: unde verborum vocabula competenter ab origine trahens, 69.0725D| compendium et dispendium pulchre vocitavit antiquitas. Pecunia enim a pecudis tergo nominata, Gallis auctoribus, sine aliquo adhuc signo ad metalla translata est. Quam non sinimus faeculenta permixtione fieri contemptibilem, ne iterum in antiquam cognoscatur redire vilitatem. Proinde te, cujus nobis laudata est integritas actionis, ab illa indictione per juge quinquennium monetae curam habere praecipimus, quam Servius rex in aere primum impressisse perhibetur; ita ut tuo periculo non dubites quaeri, si quid in illa fraudis potuerit inveniri. Nam sicut casus asperos subibis, si quid fortasse deliqueris, ita irremuneratum non relinquimus, si te egisse inculpabiliter senserimus.

XXXIII. FORMULA LEGATORUM GENTIUM DIVERSARUM. 69.0726A|

 Quis dubitet utilitatis publicae interesse rationi, ut quibus nos constat dona conferre, nullam videantur itineris molestiam sustinere, quando nec vobis morarum detrimenta faciunt, et illi se bene habitos fuisse cognoscunt? Atque ideo humanitatem subter annexam, vel ad equos capitum definitum illius gentis legatis sine aliqua tarditate praestabitis, quatenus ad sedes suas irremunerati non debeant pervenire, quia festinantibus gratior est celeritas in redeundo quam quaelibet munerum magnitudo.

XXXIV. FORMULA EVOCATORIA, QUAM PRINCEPS DIRIGIT.

 Non dubitamus ultronea grate suscipi, quae in locum muneris solent postulata conferri: quia domini recordatio concedit semper augmenta, nec possunt 69.0726B| esse principis vacua gratificationis judicia. Quapropter ad comitatum nostrum jussis te praesentibus evocamus, ut non mediocri gaudio perfruaris. Et ideo otii delectatione postposita, ad illam diem, ad Urbem illam devenire propera, ut et tibi aspectum nostrum gratum fuisse judicemus, cum te festinasse cognoscimus. Desiderat enim aula nostra praesentiam bonorum, dum nescio quo pacto quidquid regali sapientiae gratum esse cognoscitur, et divino judicio comprobatur, quia ille qui corda nostra regit, ipse etiam quid debeamus sentire concedit.

XXXV. FORMULA EVOCATORIA, QUAE PETENTI CONCEDITUR.

 Manifestatio est conscientiae bonae, praesentiam justi principis expetiisse, quam solus ille desiderare 69.0726C| potest, qui de magna mentis puritate confidit. Aspectum solis nisi clara lumina non requirunt, quia illi tantum possunt rutilantes pati radios, quos constat oculos habere purissimos. Sic praesentiam principis ambiunt qui de cordis sinceritate praesumunt. Hinc est quod veniendi tibi ad comitatum fiduciam grata mente largimur, ne honor evocationis, qui pro nostra gloria constat inventus, ad injuriam convertatur, dum aliqua fuerit dilatione tardatus. Invitamus quinimo desideria venientium, quia inde magis crescimus, si viros nobiles nostris obsequiis aggregemus.

XXXVI. FORMULA COMMEATALIS.

 Nemo dubitat homines sua varietate recreari, quia in continuatione rerum magnum mentibus constat 69.0726D| esse fastidium. Dulcedo mellis, si assidue sumatur, horrescit: serena ipsa, quamvis magnopere desiderentur, jugiter adepta sordescunt; non immerito, quia cum sit homo commutabilis, naturae suae desiderat habere qualitates. Et ideo festinanti tibi provinciali oblectatione refoveri copiam tot mensium in supradicta provincia concedimus immorandi (quia pene reclusus advertitur, cui mutare solum liberum non videtur), ita tamen, ut cum promeritas inducias, Domino juvante, transegeris, ad urbanas sedes redire festines. Nam si taedium est continuatim vivere in urbis celebritate, quanto magis in agris diutina tempora peregisse? Libenter ergo damus inducias discedendi, non ut debeat Roma deseri, sed ut magis commendetur absenti.

XXXVII. FORMULA SPECTABILITATIS. 69.0727A|

 Optamus nobis, Deo auxiliante, subjectos varia dignitatum praerogativa gloriari: desideramus probabile genus hominum impressa gratia dignitatis ornare, ut laudabilius unusquisque possit vivere, cum se honores reverendos cognoverit accepisse. Sic enim et ad virtutis studia decenter ascenditur, et a bonis civibus respublica plus amatur. Atque ideo te spectabilitatis nitore decoramus, ut sententiam tuam in conventibus publicis spectandam esse cognoscas, cum inter nobiles decorus assederis, ut si haec praedicabili conversatione tractaveris, in futurum praemiis melioribus augearis.

XXXVIII. FORMULA CLARISSIMATUS.

 69.0727B| Constat jucundum esse rerum bonarum saporem, et utilem ambitum laudis, qui appetitur per augmenta virtutis. Hoc nos studium providae liberalitatis infundimus, ut major sit cultus morum, dum crescunt desideria praemiorum. Clarissimatus igitur honorem, ornamenta judicii nostri, regia tibi largitur auctoritas; quod praebeat et exactae vitae testimonium, et futurae prosperitatis polliceatur augmentum. Quapropter nihil jam obscurum agere patiaris, qui clarissimatus dignitate resplendes. Grande siquidem vitae testimonium est, non tam clarum quam clarissimum dici, quando pene totum de illo optimum creditur qui tanti fulgoris superlativo nomine vocitatur.

121 XXXIX. FORMULA TUITIONIS.

 69.0727C| Superfluum quidem videtur tuitionem specialiter a principe petere, cujus est propositi universos communiter vindicare. Sed quia securitatem tuam quorumdam violentorum exsecranda temeritas inquietat, non piget dolentium querelis ad hanc partem pietatis adduci; ut quod omnibus praestare cupimus, supplicanti potissimum conferamus. Atque ideo diversorum te, quemadmodum quereris, dispendiis sauciatum, in castra defensionis nostrae clementer excipimus, ut cum adversariis tuis, non, ut hactenus, campestri certamine, sed murali videaris protectione contendere. Ita fiet ut, truculentis viribus pressus, reddaris auxiliis regalibus exaequatus. Quapropter tuitionem tibi nostri nominis, quasi validissimam turrem contra inciviles impetus et conventionalia detrimenta, 69.0727D| nostra concedit auctoritas; ita tamen, ne, his praesumptionibus sublevatus, civile respuas praebere responsum; et tu videaris insolens calcare jura publica, 69.0728A| quem primitus detestanda premebat audacia. Et quia ministros efficaces nostra debet habere praeceptio, nec decet principem loqui quod non videatur posse compleri, praesentis beneficii jussione, adversus Gothos illa, adversus Romanos illa, facile te fides et diligentia custodivit: quia nemo laborat defendere, nisi qui timetur offendi, dum praestans dominus fieri formidatur ingratus. Fruere igitur nostra clementia; beneficio laetare suscepto. Nam si ulterius a quoquam sub incivilitate tentaris, tua de inimicis potius vota complebis.

XL. FORMULA DE MATRIMONIO CONFIRMANDO ET LIBERIS LEGITIME CONSTITUENDIS.

 Aeternum est beneficium, quod posteritatis fuerit favore collatum; nec plus est conveniens regi, quam 69.0728B| ut humanae praestet origini. In lucem quippe venturus casus suscipere non meretur adversos, ne ante gravamen districtionis incurrat quam gaudia supernae lucis inveniat. Oblata itaque supplicatione depromis mulierem quam tibi placitus [ Cor., Ga., placidus] illigavit amplexus, beneficio nostro jugali honestate debere sociari, ut ex ea liberi nati nomen nanciscantur haeredum. Nam cum spontanea copula animantia cuncta consociet, dignumque videatur esse quod placuit, durum est libertatem liberam non habere, unde liberi procreantur. Et ideo illam quae, sicut jure praecipitur, honestate non fuisse probatur aequalis, legitimam tibi fieri censemus uxorem; et filios ex eadem conjuge, sive qui suscepti sunt, sive qui suscipiendi, haeredum volumus jura sortiri, ut 69.0728C| sub nulla dubietate diligas quos tibi absolute successores futuros esse cognoscas. Natura enim tibi praestitit filios, sed nos tali securitate facimus esse charissimos.

XLI. FORMULA AETATIS VENIAE.

 Gloriosa supplicatio est, quae veniam quaerit aetatis: quando se gravitatem de moribus confitetur accipere, quam maturitatem vitae adhuc non contigit intulisse. Minor nascendo, grandaevus cupis esse consilio. Ita, quod in humanis rebus audacissimum est, ad erroris auxilium beneficium contemnis annorum. Quapropter oblata supplicatione depromis, ut cum tibi sit ratio firma prudentiae, actiones tuae non relinquantur ambiguae, ne infirmetur jure quod non potest utilitate titubare. Hoc nos, quibus cordi est bona desideria 69.0728D| perficere, libenter accipimus: quia nullas se captare velle profitetur insidias, quisquis habere liberos contractus constanter affectat. Atque ideo, si id 69.0729A| tempus constat elapsum, quo ad hanc veniam accedi jura voluerunt, nos quoque probabilibus desideriis licentiam non negamus; ut in foro competenti ea quae in his causis reverenda legum dictat antiquitas, solemniter actitentur. Ita ut in alienandis rusticis vel urbanis praediis constitutionum servetur auctoritas: ne cum opinioni praestare volumus, utilitatem publicam laedere videamur. Cape igitur nostro beneficio potiorem annis aetatem; et quod petis ab oraculo, moribus exhibeto. Nam professio maturitatis acerbae locum denegat actionis, quando multo gravior est culpa quam suae promissionis impugnat auctoritas.

122 XLII. FORMULA EDICTI AD QUAESTOREM, UT IPSE SPONDERE DEBEAT QUI SAJONEM MERETUR.

 69.0729B| Frequenter sajones, quos a nobis credidimus pia voluntate concedi, querelis maximis cognovimus ingravatos. Corruptum est (proh dolor!) beneficium nostrum, crevitque potius de medicina calamitas, dum ad alios usus potentium malignitate translati sunt quam eos nostra remedia transtulerunt. Unde nobis necesse fuit remedio salubri votis pestiferis obviare, ne dum pietatis studium ad aequalia beneficia trahitur, surreptionum iniquissima patiamur. Atque ideo edictali programmate definimus ut quicunque contra violentas insidias propter ineluctabiles necessitates suas mereri desiderat fortem sajonem, officio nostro poenali se vinculo cautionis astringat; ut si praecepta nostrae jussionis immissione plectibili sajus quem meretur excesserit, et ipse poenae nomine det auri 69.0729C| libras tot, et satisfacere promittat quaecunque ejus adversarius potuerit tam commodi quam itineris sustinere detrimenta. Nos enim cum reprimere inciviles animos volumus, praegravare innocentiam non debemus. Sajus autem, qui sua voluntate modum praeceptionis excesserit, donativis se noverit exuendum, et gratiae nostrae (quod est damnis omnibus gravius) incurrere posse periculum; nec sibi ulterius esse credendum, si jussionis nostrae, cujus exsecutor esse debuit, temerator exstiterit.

XLIII. FORMULA PROBATORIAE CHARTARIORUM.

 Constat militiam bene geri, quae probatis videtur imponi, quando ipse secum potest revolvere quod judex eum potuit admonere; maxime cum ad patrimonia divinae talis domus mereatur accedere, ut 69.0729D| cupiditate detestabili non possit accendi. Deinde cum 69.0730A| splendidissimum officium censoria quadam gravitate reluceat, et turpe sit illis misceri qui dignis moribus non possunt approbari, congruum videtur tales quaerere qui in nullo debeant displicere. Atque ideo tribuni chartariorum suggestione comperta, penes quem officii est digna reverentia, ab illo die chartarii te volumus nomen adipisci; ut qui nobis bene acturus promitteris, documentis laudabilibus approberis. Avaritiam declina, longius fuge iniqua compendia. Multo melius proficitur, si bonis moribus serviatur.

XLIV. FORMULA DE COMPETITORIBUS.

 Nescio quid grande de se videtur promittere, qui loca desiderat publica possidere. Hoc enim ita fieri decet, si res squalida in meliorem loci faciem transferatur et revocetur ad ornatum quod pridem 69.0730B| videbatur jacere incultum. Atque ideo desideranti tibi illum locum proprietario jure concedimus, praeter aes, aut plumbum, vel marmora, si tamen ibi fuerint latere comperta. Age itaque ut per te sumat decorem quod neglectum incuria vetustate jacuerat; quatenus boni civis laudem invenire merearis, si faciem tuae civitatis ornaveris, securus etiam ad posteros transmissurus quod proprio fuerit labore compositum. Quia tanto firmius unusquisque possidebit, quanto se auctoresque suos amplius expendisse probaverit.

XLV. FORMULA, QUA CENSUS RELEVETUR EI QUI UNAM CASAM POSSIDET PRAEGRAVATAM.

 Cum de agri utilitate vivatur et omnibus inde certum sit justum venire compendium, tributum illud 69.0730C| possessionis in illa provincia constitutae ita quereris onerosum, ut universas tibi voraverit facultates lacus ille vastissimus functionis; et quod aliunde magno labore potest colligi, per illam videatur assumi, cujus utilitatem nimia transcendit illatio, dum plus compulsoribus redditur quam a sedulo praestetur. Quapropter credimus te evadere posse nuditatem, si dominium hujus ruris [ Alii, urbis] amiseris, cui jugis sterilitas de compulsoribus venit; ne conditione miserabili servias necessitati, cujus dominus esse meruisti. Sed quia hoc genus beneficii praestari mediocribus leges sacratissimae censuerunt, ut qui pro unius cespitis enormitate deprimitur, nec alterius commoditate sublevatur, moderatiene habita ei debeat subveniri, magnitudinis nostrae, cui cordi est cogitare justitiam, praesenti auctoritate decernimus, 69.0730D| ut, si ita est, tot solidos tributario supradictae possessionis, 69.0731A| datis praeceptionibus ad eos quorum interest, ita faciatis de vasariis publicis diligenter abradi, ut hujus rei duplarum vestigium non debeat inveniri, sed per saecula sine errore servetur quod una communi summa concluditur.

123 XLVI. FORMULA QUA CONSOBRINA LEGITIMA FIAT UXOR.

 Institutio divinarum legum humano juri ministrat exordium, quando in illis capitibus legitur praeceptum quae duabus tabulis probantur adscripta. Sacer enim Moses, divina institutione formatus, Israelitico populo inter alia definivit, ut concubitus suos a vicinitate pii sanguinis abstinerent, ne et se in proximitatem redeundo polluerent, et dilatationem providam 69.0731B| in genus extraneum non haberent. Hoc prudentes viri sequentes exemplum, longius pudicam observantiam posteris transmiserunt, reservantes principi tantum beneficium, consobrinis nuptiali copulatione jungendis: intelligentes rarius posse praesumi quod a principe jusserant postulari. Admiramur inventum, et temperiem rerum stupenda consideratione laudamus, hoc ad principis fuisse remissum judicium; ut qui populorum mores regebat, ipse et moderata concupiscentiae frena laxaret. Et ideo, supplicationum tuarum tenore permoti, si tibi illa tantum consobrini sanguinis vicinitate conjungitur, nec alio gradu proximior approbaris, matrimonio tuo decernimus esse sociandam, nullamque vobis exinde jubemus fieri quaestionem, quando et leges nostra 69.0731C| permitti voluntate consentiunt, et vota vestra praesentis auctoritatis beneficio firmaverunt. Erunt vobis 69.0732A| itaque, Deo favente, posteri solemniter haeredes, castum matrimonium, gloriosa permixtio, quando quidquid a nobis fieri praecipitur, necesse est ut non culpis, sed laudibus applicetur.

XLVII. FORMULA, AD PRAEFECTUM, UT SUB DECRETO CURIALI PRAEDIA VENDAT.

 Patitur hoc improvida mortalium plerumque conditio, ut cum laedere putatur, consulat; et cum consulere videtur, affligat. Sed illud magis est eligendum, quod prodesse cognoscitur. Nam venena ipsa si juvare probantur, accepta sunt. E contra, refugienda est suavitas mellis quae inferre dignoscitur laesiones. Finis ergo sapientis est amare quod expedit; sic nec igitur votum respicit, qui prodesse contendit. Praedia quidem curialium non facile distrahi prudens definivit 69.0732B| antiquitas; ut ad necessitates publicas melius efficerent [ Gr. et Cuj., sufficerent], si substantiae juvamina plus haberent. Sed in hac iterum parte prospexit, ut si apud vos ineluctabilis necessitas appareret, rerum suarum distractio subveniret. Nam quid prodest, si quispiam videtur idoneus, et fieri non possit a contractis nexibus absolutus? Egenti similis est, qui reddere nequit alienum; nec dici potest proprium, quod liberare dominum non videtur a debito [ Alii, additum; alii, addictum]. Sed quamvis hoc vestrae potestati fuerit legum auctoritate concessum, tamen, ne quam rarissimi facti sustineretis invidiam, illius municipis allegatione permoti, nos quoque eminentiae vestrae praesenti jussione permittimus, 69.0732C| ut aliquis, veritate discussa, si aliter solvi nequeat, distracta ligamina praedii sui, quod propria 69.0733A| voluntate delegerit, habeat licentiam distrahendi; ita ut reddat debitum quod probatur esse contractum, ne, vitio voracitatis imbutus, facultates suas absorbere videatur esse permissus. Constet apud vos probabilis causa damnorum, quoniam illis volumus subveniri qui duris necessitatibus probantur astringi; 69.0734A| utrumque enim potest esse culpabile, aut malis moribus frena laxare, aut justas iterum querelas excludere. Quapropter provide vobis permisit antiquitas de illa causa decernere, cui est utile curiam custodire. A quibus enim munia poterunt sustineri, si civitatum nervi passim videantur abscidi?

LIBER OCTAVUS. 124 EPISTOLA PRIMA. JUSTINIANO IMPERATORI ATHALARICUS REX. Petit ejus gratiam et amicitiam iisdem interpositis conditionibus quibus cum Theodorico priores imperatores societatem inierant. 69.0733B|

 Juste possem reprehendi, clementissime principum, si pacem vestram quaererem tepide, quam parentes meos constat ardentius expetiisse; aut in qua parte dignus haeres existerem, si auctoribus meis impar in tanta gloria reperirer? Non vos majorum purpuratus tantum ordo clarificat, non sic regia sella sublimat quantum longe lateque potens gratia vestra nobilitat. Omnia enim regno nostro perfecte constare credimus, si hanc nobis minime deesse sentimus. Sed et pietati vestrae praeconiale est diligere quorum patres contigit vos amasse. Nemo enim creditur impendisse 69.0733C| veteribus puritatem innocuam, nisi qui eorum stirpem habere probatur acceptam. Claudantur odia cum sepultis; ira perire noverit cum protervis; gratia non debet occumbere cum dilectis: sed magis affectuosius tractandus est, qui ad regni causas innocens invenitur. Perpendite quid a vobis mereatur successor bonorum. Vos avum nostrum in vestra civitate celsis curulibus extulistis, vos genitorem meum in Italia palmatae claritate decorastis. Desiderio quoque concordiae factus est per arma filius, quamvis vobis pene videbatur aequaevus. Hoc nomen adolescenti congruentius dabitis, qualia nostris senioribus praestitistis. In parentelae locum noster [ Ac., nostrum] jam transire debet affectus; nam ex filio vestro genitus, naturae legibus vobis non habetur extraneus. Atque 69.0733D| ideo pacem non longinquus, sed proximus peto, quia tunc mihi dedistis gratiam nepotis, quando meo parenti adoptionis gaudia praestitistis. Introducamur et in vestram mentem, qui adepti sumus regiam haereditatem. Illud est mihi supra dominatum, tantum ac talem rectorem habere propitium. Primordia itaque nostra solatia mereantur principis longaevi habere; pueritia tuitionem gratiae consequatur; et non in totum a parentibus destituimur, qui tali protectione fulcimur. Sit vobis regnum nostrum gratiae vinculis obligatum. Plus in illa parte regnabitis, ubi omnia charitate jubetis. Quapropter ad serenitatem vestram illum et illum legatos nostros aestimavimus esse dirigendos, ut amicitiam nobis illis pactis, illis conditionibus concedatis, quas cum divae memoriae domno avo nostro inclytos decessores vestros constat habuisse. 69.0734A| Aliquid forsitan et amplius mereor sinceritatis, 69.0734B| cujus nec aetas videtur esse suspecta, nec generatio jam probatur extranea. Quaedam vero per suprascriptos legatos nostros serenissimis sensibus verbo intimanda commisimus, quae clementiae vestrae more ad effectum facite pervenire.

EPISTOLA II. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Eum reddit certiorem se regem unanimi Gothorum Romanorumque consensu creatum fuisse, et mittit ad eum Sigismerem comitem cum aliis qui ipsius nomine sacramenta praestent.

 Plenissimum gaudium constat esse, patres conscripti, cognoscere dominantis exortum, ut qui creditur universos posse protegere, audiatur ad regni culmina 69.0734C| pervenisse. Mensura laetitiae de magnitudine nuntii venit; et tanta fit alacritas animi, quanta fuerit et consideratio rei. 125 Nam si prudentes viros erigunt [ Ed., Ac., exigunt] commoda praedicta sodalium, si amicorum relevat sospitas nuntiata, quanta exsultatione suscipi debet, omnium rectorem feliciter provenisse terrarum, quem non protulit commota seditio, non bella ferventia pepererunt, non reipublicae damna lucrata sunt, sed sic factus est per quietem, quemadmodum venire decuit civilitatis auctorem? Magnum profecto felicitatis [ ed., fidelitatis] genus, obtinere sine contentionibus principatum; et in illa republica adolescentem dominum fieri, ubi multos constat maturis moribus inveniri. Non enim potest cuilibet aetati deesse consilium, ubi tot parentes publicos constat inventos. 69.0734D| Praelata est ergo spes nostra cunctorum meritis; et certius fuit de nobis credi quam quod de aliis potuit approbari, non injuria: quoniam quaevis claritas generis Amalis cedit; et sicut qui ex vobis nascitur, origo senatoria nuncupatur, ita qui ex hac familia progreditur, regno dignissimus approbatur. Probata sunt praesenti facto quae loquimur. Nam cum domni avi nostri pro beneficiorum quantitate dulcissima nobis recordatio urgeretur extremis, magnitudinem dominationis suae tanta in nos celeritate transfudit, ut non tam regnum quam vestem crederes esse mutatam. Tot proceres manu consilioque gloriosi nullum murmur, ut assolet, miscuerunt: sed ita cum magno gaudio secuti sunt principis sui judicia, ut voluntatem ibi potius agnosceres confluxisse divinam. Quapropter necessarium duximus, propitio Deo, de 69.0735A| ortu regni nostri vos facere certiores, quia dilatatatum [ Jur., subaudi magis] quam mutatum videtur imperium, cum transit ad posteros; nam quodammodo ipse putatur vivere, cujus vobis progenies cognoscitur imperare. Haec habuerunt vestra vota, haec illius fuit indubitata sententia, ut haeredem bonorum suorum relinqueret qui beneficia ejus in vobis possit augere. Amore principum constat inventum ut simulacris aeneis fides servaretur imaginis, quatenus ventura progenies auctorem videret, qui sibi rempublicam multis beneficiis obligasset. Sed quanto verior est qui vivit in posteris, per quos plerumque et forma corporis redditur et vigor animi protelatur? Et ideo nobilitatis vestrae fidem majore nunc studio debetis ostendere, quatenus et priora munera meritis videantur 69.0735B| esse collata, et futura indubitanter eis praestemus quos praeteritorum immemores fuisse minime senserimus. Noveritis etiam divina providentia fuisse dispositum ut Gothorum Romanorumque nobis generalis consensus accederet, et voluntatem suam, quam puris pectoribus offerebant, juris etiam jurandi religione firmarent. Quod vos secuturos esse minime dubitamus tempore, non amore; nam a vobis potuit inchoari quod praeventi longinquitate sequimini. Constat enim excellentissimos patres tanto amplius posse diligere, quanto majores honores a caeteris ordinibus visi sunt accepisse. Sed ut primordia nostra, et circa vos benignitatem possitis agnoscere (quia decet curiam vestram beneficiis introire), illustrem Sigismerem [ Ed., Ac., Sigisinem], comitem nostrum, vobis cum 69.0735C| his qui directi sunt fecimus sacramenta praestare, quia inviolabiliter servare cupimus quod publica auctoritate promittimus. Si qua autem a nobis postulanda creditis, quae vestrae securitatis incrementa multiplicent, indubitanter petite commoniti, quos ad fundendas preces nos etiam videmur hortari. Promissio potius est ista quam commonitio; nam qui reverendum senatum supplicare praecipit, quod impetrare possit nihilominus compromisit. Nunc vestrum est tale aliquid sperare, quod communem rempublicam possit augere.

EPISTOLA III. POPULO ROMANO ATHALARICUS REX. Theodoricum regem praeclaris laudibus extollit, et renuntiat populo Romano ad solium se fuisse communibus Gothorum Romanorumque suffragiis evectum, atque per legatos se justitiam servaturum pollicetur. 69.0736A|

 Si vos externus haeres imperii suscepisset, dubitare forsitan poteratis ne quos prior dilexerat, invidendo subsequens non amaret: quia nescio quo pacto cum successor amplius laudari nititur, praecedentis fama lentatur [ alii, laetatur; alii, laedatur]. Nunc vero persona tantum, non est autem vobis gratia commutata, quando recte vobiscum agi credimus, si avi veneranda judicia subsequamur. Nostrae siquidem opinionis interest ut quos ille benignissime tuitus est, nos etiam statuta constantia et beneficiorum ubertate pascamus. Minus cogitant qui obscuris principibus et versatis in mediocri actione [ Ed., Niv. et Ac., natione. Gam., nomine] succedunt. Nos talis praecessit, ut exquisitis virtutibus ejus sequi vestigia debeamus. 69.0736B| Quapropter, quod auspice Deo dictum sit, gloriosi domni avi nostri ita vobis nuntiamus ordinatione dispositum, ut Gothorum Romanorumque in regnum nostrum suavissimus consensus accederet; et ne adversis rebus aliqua possit remanere suspicio, vota sua sacramentorum interpositione firmarunt se dominatum nostrum tanto gaudio subire, tanquam si vel illis domnus avus noster fatali sorte non videretur subtractus, ne solis linguis, sed etiam imis pectoribus probarentur esse devoti. Quod si vos, ut opinamur, libenti animo similia feceritis, harum portitores sub obtestatione [ Edit., Ac., ostentatione; Forn., attestatione] divina vobis fecimus polliceri, justitiam nos et aequabilem clementiam, quae populos nutrit, juvante Domino, custodire, et Gothis Romanisque apud 69.0736C| nos jus esse commune, nec aliud inter vos esse divisum, nisi quod illi labores bellicos pro communi utilitate subeunt, vos autem civitatis Romanae habitatio quieta multiplicat. Ecce ad condictionem 126 [ ms. A., conditionem] clementissimam sacramenti inclinando nostrum eveximus principatum, ut nihil dubium, nihil formidolosum populi habere possint quos beatus noster auctor enutrivit. Ecce Trajani vestri clarum saeculis reparamus exemplum. Jurat vobis per quem juratis; nec potest ab illo quisquam falli, quo invocato, non licet impune mentiri. Erigite nunc animos, et, Deo propitio, meliora semper optate, ut sicut a charitate potestatem regiam inchoavimus, ita tranquillitatem Deo placitam sequentibus temporibus exsequamur.

EPISTOLA IV. UNIVERSIS ROMANIS PER ITALIAM ET DALMATIAS CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. Scribit se Gothorum Romanorumque sacramenta pro munimine adepti regni suscepisse, et petit ut eadem praestent. 69.0737A|

 Honorabile credimus indicare quod fama potuistis teste cognoscere. Jure siquidem de se bene arbitrabitur aestimatum, qui regium meretur alloquium: quia dignitas est subjecti affatus meruisse dominantis, in ea praesertim causa in qua omnium corda sic videntur esse sollicita, ut si non cognoscant prosperum, credant semper adversum. Nam qui audit mutatum, novum nihilominus formidat imperium. Et revera nescio quid triste creditur cogitare, qui tardat 69.0737B| inter initia benigna promittere. Quapropter locum sinistris cogitationibus amputantes, aliter de nobis non patimur credi quam quod de nostris potuit parentibus aestimari. Et ideo, quod Divinitate propitia dictum sit, glorioso domno avo nostro feliciter ordinante, tam Gothorum quam Romanorum praesentium pro munimine indepti [ Ms. A., incoepti] regni sacramenta suscepimus, quod vos quoque facturos esse libentissime judicamus; ut qui fideles parentibus nostris exstitistis, nobis quoque simili devotione pareatis. Suavius enim diligit haeredem, qui beneficiorum recordatur auctorem. Sed ut vobis benevolentiae nostrae jam nunc integritas innotescat, jurisjurandi vobis fecimus religione promitti quod et nostrum possit declarare propositum, et spem debeat munire cunctorum.

EPISTOLA V. UNIVERSIS GOTHIS PER ITALIAM CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. Significat se, Theodorico adhuc superstite, omnium sacramenta in regia civitate recepisse, et hortatur ut eorum exemplum sequantur, nec non per comitem iis interposito sacramento fidem spondet. 69.0737C|

 Voluissemus quidem domni avi nostri longaevae vitae gaudia nuntiare: sed quoniam diligentibus dura conditione subtractus est, nos haeredes regni sui, Deo sibi imperante, substituit, ut successione sanguinis sui beneficia vobis a se collata, faceret esse perpetua, dum nos illa et augere et tueri cupimus quae ab illo facta esse cognoscimus. Cujus ordinationi adhuc eo superstite in regia civitate ita sacramenti interpositione cunctorum vota sociata sunt, ut unum crederes 69.0737D| promittere, quod generalitas videbatur optare. Hoc vos sequentes exemplum, pari devotione peragite, ne quid a praesentibus minus fecisse videamini, a quibus creditur totum similiter posse compleri. Illum vero comitem vobis fecimus jurata voce promittere; ut sicut nobis vestrum animum devotissime proditis, sic optata de nostris sensibus audiatis. Recipite itaque prosperum vobis semper nomen, Amalorum regalem prosapiem, blatteum germen, infantiam purpuratam, per quos, Deo juvante, parentes nostri decenter evecti sunt, et inter tam prolixum ordinem regum susceperunt semper augmentum. Credimus enim de Divinitate propitia, quae majores nostros dignanter adjuvit, nunc quoque gratiam suae dignationis 69.0738A| impendere, ut et nobis regnantibus bonarum rerum fructus dulcissimos afferatis, qui sub nostris parentibus copiosa virtutum laude floruistis.

EPISTOLA VI. LIBERIO PRAEFECTO GALLIARUM ATHALARICUS REX. Renuntiat se a Theodorico, dum adhuc viveret, regno donatum; sibique Gothos Romanosque fidem sub jurisjurandi religione promisisse. Tum petit ut qui versantur in Galliis illos imitentur.

 Scimus animum vestrum de obitu gloriosae memoriae domni avi nostri acerbo dolore fatigari, dum omnia bona graviter defleantur amissa. Plus enim queritur [ Edit., quaeritur], dum dominus desiderabilis abrogatur. Expedit autem studio pietatis afflictam mentem compensativo remedio consolari, quia vix 69.0738B| sentitur amissus, cui non succedit extraneus. Sic enim, Deo sibi imperante, prospexit, dum esset et post fata providus, ut regionibus suis pacem relinqueret, ne aliqua novitas quieta turbaret. In sellam regni sui nos dominos collocavit; quatenus decus generis, quod in illo floruit, in successores protinus aequali luce radiaret. Cui ordinationi Gothorum Romanorumque desideria convenerunt, ita ut sub jurisjurandi religione promitterent fidem se regno nostro devoto animo servaturos. Quod ad illustris magnitudinis vestrae notitiam credimus perferendum, ut ab his qui in Galliis regno pietatis nostrae devoti sunt simile proferatur exemplum; et sicut animos nostros circa se minores non desiderant effici, ita pari conditione teneantur astricti.

127 EPISTOLA VII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS PER GALLIAM CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. Hortatur ut Gothi Romanis, et Romani Gothis vicissim jurent se fidem regi praestituros. 69.0738C|

 Licet gloriosae memoriae domni avi nostri pro excellentibus meritis tristis vobis videatur occasus, tamen, quia ille humana conditione decubuit, ad continuandam gubernationem quam singulariter gesserat nos reliquit; ne damnum boni principis sentiretis, cujus vobis noscitur regnare progenies. Nullus enim apud nos perdit, quod [ Alii, qui] illi paruit; sed duplici largitate munifici et illius debita reddimus, et futuris obsequiis beneficia ingenita pietate mutuamus. Atque ideo fidem pristinam majori nunc vos convenit devotione monstrare, quia bene prospicit 69.0738D| rebus futuris, qui regnantium servit initiis: dum ipse et in reliquum perseverare creditur, qui primordia fovere sentitur. Indicamus autem, favore divino cum ad regni culmina perveniremus, omnia nobis sic felicia, sic tranquilla cessisse, ut unum loqui crederes quod generalitas insonabat, nec putaretur humanum quod tot vota ingentium populorum nihil probata sunt habere contrarium. Unde vos quoque praedicta convenit imitari, ut Gothi Romanis praebeant jusjurandum, et Romani Gothis sacramento confirment se unanimiter regno nostro esse devotos, quatenus et nobis vestra sinceritas laudabiliter innotescat, et ad quietem vestram proficiat invicem promissa concordia. Eat inter vos legalis missa tranquillitas; 69.0739A| potior minori non sit infestus. Habetote animum pacatum, qui bellum non habetis externum, quia primum inde nobis placere poteritis, si vobis hac ratione prospicitis [ Ed., Niv., Gam., Grul. et Cuj., proficiatis].

EPISTOLA VIII. VICTORINO VIRO VENERABILI, EPISCOPO, ATHALARICUS REX. Renuntiat se Theodorico mortuo successisse. Tum ipsius orationibus se commendans, petit ut provinciales cunctos ad fidem principi servandam cohortetur.

 De fide atque constantia tales sunt commonendae personae, quae desideriis humanis diversa sorte quatiuntur. Vos autem, quos sapientia firmos efficit, et mens religiosa consolidat, ad provincialium potius convenit adunationes animari, quia juste debitor fit 69.0739B| alieni arbitrii, qui a pluribus meretur audiri. Quapropter salutantes veneratione qua dignum est, quod vobis quidem moerorem possit indicere, transitum gloriosae memoriae domni avi nostri cum dolore maximo nuntiamus. Sed inde potest vestra tristitia temperari, quia nos in sede regni sui, Divinitate propitia, collocavit; ut in totum desiderio vestro non videatur ereptus, qui vobis consurgit in successione reparatus. Favete nunc orationibus sacris, nostris libenter auspiciis, ut Rex coelestis humana nobis regna confirmet, gentes externas atterat, peccata absolvat, consolidet et conservet propitius quod parentibus nostris dignatus est praestare gloriosus. Quapropter sanctitas vestra provinciales cunctos admoneat, ut, inter se concordiam habentes, regno nostro 69.0739C| per omnia debeant esse purissimi. Cupimus enim in subjectis fidem reperiri, quam larga possimus pietate munerari.

EPISTOLA IX. TULUM [ Alii, THOLUIT] VIRO PATRICIO ATHALARICUS REX. Illi confertur patriciatus dignitas, praeclarisque laudibus una cum Gensemundo exornatur.

 Licet ad regendos populos idoneos efficiant, quos ad augustum culmen Divina provexerint (quando nec aetas impedit, ubi sese potentia coelestis infundit), tamen ad relevandam florentissimae nostrae aetatis sollicitudinem, visum est te virum prudentissimum convenienter adhibere, quem constat etiam domni avi nostri tractatibus jugiter et laudabiliter adhaesisse. 69.0739D| Quod si dignum fuit hoc illum talem tantumque facere, quanto magis nobis convenit solatium quaerere quo [ Ed., Ac., quod] pro adolescentiae flore decenter adhuc possumus indigere [ Ed., Ac., intelligere]? Magna est enim infinitaque prudentia, quam nemo sic assequitur ut eam non necessarie et per alios quaerere videatur. Senes ipsi consiliis sapientiam discunt, et a maturis in commune quaeritur quod 69.0740A| pro omnium utilitate tractatur. Solatium curarum frequenter sibi adhibent maturi reges; et hinc meliores aestimantur, si soli omnia non praesumunt. Quod si longaevi domini subjectorum ingeniis adjuvantur, consulte relaxamus aetatis nostrae breves ferias; ut suis incrementis devota prosperius, robustior ad imperii pondera sustinenda consurgat. Atque ideo te, cum favore divino, suggestu praesentalis patriciatus evehimus; ut pro republica nostra tractantem sedes celsa sublimet, ne sententia salutaris, cui decet humiliter parere, a loco videatur venisse communi. Hic est honor qui et armis convenit, et in pace resplendet. Hunc illa dives Graecia, quae multa gloriosissimo domno avo nostro debuit, gratificata persolvit; velavit fortes humeros chlamydum vestis, pinxit 69.0740B| suras sericis calceus iste Romanus, et dignanter visus [ Gr. et Cuj., jussus] est accipere, quod se cognoscebat assumere per honorem. Crescebat visendi studium Eois populis heroem nostrum, dum, nescio quo pacto, in eum qui bellicosus creditur, civilia plus amantur. Hac igitur honoris remuneratione contentus, pro exteris partibus indefessa devotione laboravit; et praestare cum suis parentibus principi dignabatur obsequium, qui tantorum regum fuerat stirpe procreatus. Sic se magnorum beneficia semper extollunt, ut et quibus imperare nequeunt, jura venerationis 128 imponant. Diligunt omnes sui provectus semper auctorem; et mortalitatis jura nesciunt, qui beneficiis non tenentur [ Gr., Cuj.: Diligit memor mens sui. Mortalitatis jura nesciunt, qui beneficiis 69.0740C| non tenentur]. Sed longum est de ejus gloria sufficienter loqui, quem singularem gentibus saecula fecunda genuerunt. Ipsius te labor instituit, ut nos minus laborare debeamus. Tecum pacis certa, tecum belli dubia conferebat; et, quod apud sapientes reges singulare munus est, ille sollicitus ad omnia secure tibi pectoris pandebat arcana. Tu tamen nullos responsis ludebas ambiguis. Amasti in audiendo patientiam, in suggestione veritatem; saepe quae ad eum falso pervenerant, recti studio corrigebas; et, quod rarum confidentiae genus est, interdum resistebas contra vota principis, sed pro opinione rectoris. Patiebatur enim invictus ille praeliis pro sua fama superari, et dulcis erat justo principi rationabilis contrarietas obsequentis. Ama nunc sublimior justitiam, quam serviens diligebas. Ostende te illius esse 69.0740D| discipulum, qui nunquam laboravit incassum: junctus Amalo generi, nobilissima tibi facta consocia [ Alii, consortia]. Omne siquidem bonum regia suadere debet affinitas. Acturus es consueta prudentia, ut laude morum fastigium contigisse videaris excelsum. Exstat gentis Gothicae hujus probitatis exemplum; Gensemundus ille toto orbe cantabilis, solum armis filius factus, tanta se Amalis devotione conjunxit, 69.0741A| ut haeredibus eorum curiosum exhibuerit famulatum, quamvis ipse peteretur ad regnum. Impendebat aliis meritum suum, et moderatissimus omnium, quod ipsi conferri poterat, ille potius parvulis exhibebat. Atque ideo eum nostrorum fama concelebrat: vivit semper relationibus, qui quandoque moritura contempsit. Sic quandiu nomen superest Gothorum, fertur ejus cunctorum attestatione praeconium. Unde fas est de te meliora credere, quem nostri constat generis affinitate gaudere.

EPISTOLA X. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Eximia facinora Tulum exponil, et scribit se eum ad patriciatus culmen evexisse.

 69.0741B| Habetis, patres conscripti, unde glorioso principi gratiam referre debeatis, quando praecelso viro Tulum, et nostra affinitate fulgenti, vestri ordinis contulimus dignitatem. Auctus est enim pacis genius de ferri radiantis ornatu; nec discincta jacet toga, jam procinctualis effecta. Ante vobis contulimus honores, sed nunc ipsam ereximus dignitatem. Per omnes est nimirum splendor refusus, quem praesens potest habere patricius: quando illa est natura purissimi luminis, quae relucet et proximis. Sed quamvis sit vobis notissimus candidatus, qui domni avi nostri tam claris ac diuturnis adhaesit obsequiis, tamen juvat illa repetere, quae constat ad institutoris ejus gloriam pertinere. Primum, quod inter nationes eximium est, Gothorum nobilissima stirpe gloriatur, qui 69.0741C| mox ut inter parentes infantiam reliquit, statim rudes annos ad sacri cubiculi secreta portavit: agens non ut aetas, sed ut locus potius expetebat. Nam licet omnia regum obsequia sub cautela peragenda sint, illic tanto timoris amplius acquiritur, quanto proximus plus habetur. Arduum nimis est meruisse principis secretum, ubi si quid cognoscitur prodi, vel ab alio formidatur. Has procellas moderator sui sine offensione transmisit: charus summatibus, collegis semper acceptus; ut jam tunc magnae felicitatis videretur esse praesagium, gratiam meruisse cunctorum. Cujus ut coepit aetas adolescere, tenerique anni in robustam gentis audaciam condurari, ad expeditionem directus est Sirmiensem; ut quod ab illo 69.0742A| Martio viro didicerat verbis, in camporum libertate monstraret. Egit de Hunnis inter alios triumphum, et emeritam laudem primis congressibus auspicatus, neci dedit Bulgares toto orbe terribiles. Tales mittunt nostra cunabula bellatores; sic paratae sunt manus, ubi exercetur animus. Nutritus in otioso servitio laboriosos subegit; et quod exercitatione non didicit, virtus manus propria [ Ms. A., et Ac., virtus prona] complevit. Rediit subito ad principem veteranus, egressus primaevus; ut non pacatis obsequiis, sed armis semper studuisse crederetur. Hoc rimator ille actuum et honorum remunerator inspiciens, vigorem illi regiae domus virtutis contemplatione commisit; ut quem ingeniosum bella probaverant, fortissimi regis consiliis misceretur: ad invenienda 69.0742B| subtilis, ad implenda robustus, ad celanda cautissimus. Egit locum merito publici secreti. Cum ipso praelia, cum ipso negotiorum aequabilia disponebat; et in tantam se similitudinem ejus cogitationis adjunxerat, ut causis recognitis, quod ille velle poterat, iste sua sponte peragebat. Defensorem omnium suis tractatibus adjuvabat; et ministrando consilium, regebat ipse rectorem. Admonet etiam expeditio Gallicana, ubi jam inter duces directus, et prudentiam suam bellis, et pericula promptissimus ingerebat. Arelate est civitas supra undas Rhodani constituta, quae in Orientis prospectum tabulatum pontem per nuncupati fluminis dorsa transmittit. Hunc et hostibus capere, et nostris defendere necessarium fuit. Quapropter excitata sunt Gothorum Francorumque 69.0742C| validissima tempestate certamina. Adfuit illic dubiis rebus audacia candidati: ubi tanta cum globis hostium concertatione pugnavit, ut et inimicos a suis desideriis amoveret, et vulnera factorum suorum signa susciperet: vulnera, inquam, opinio inseparabilis, sine assertore praeconium, propria lingua virtutis; quae licet ad praesens periculum ingerant, reliquum tamen vitae tempus exornant. Eget enim astipulatoribus corpus illaesum: quaerit alios qui visa divulgent: de fortitudine probata non ambigitur, quae tali testimonio comprobatur. Conflictus virorum fortium mutua tela repulit, nec semper tutus fuit, qui cum numeroso hoste contendit. Unius forsitan ictus solerter eluditur [ Ed., eliditur]; qui multis restitit, 69.0743A| a parte qua non credidit vulnus excipit; quae in tantum ei sunt gloriosa, quantum tunc habuere periculi. Juvat igitur fortissimi viri narrare quietum felicitatis exemplum, quia non est in duce perfecta laus asserere semper anxios labores. Mittitur igitur, Franco et Burgundio 129 decertantibus, rursus ad Gallias tuendas: ne quid adversa manus [ Ms. A., adversarius] praesumeret, quod noster exercitus impensis laboribus vindicasset. Acquisivit reipublicae Romanae aliis contendentibus absque ulla fatigatione provinciam, et factum est quietum commodum nostrum, ubi non habuimus bellica contentione periculum. Triumphus sine pugna, sine labore palma, sine caede victoria. Tantum ergo ejus gloriae debemus, quantum utilitatis accepimus; quem et ille arbiter rerum largitione 69.0743B| reddituum judicavit esse prosequendum, ut ibi fieret dominus possessionum, ubi utilitati publicae procuravit augmentum. Aquilienses quoque tempestates inter ejus prospera jure memorantur, quia discrimina dum feliciter cedunt, suavissimae memoriae sensum relinquunt. Cum ventis saevientibus furentem pelagum spuma testaretur undarum, diu jactatum navigium tumens fluctus absorbuit, nullum relinquens forti viro solatium, nisi tantum remigia brachiorum. Tunc iste nautis pereuntibus cum charo pignore solus evasit. Ibi amor piissimi regis, ibi meritum probatum est periclitantis, quando regnator ille vix littori constitutus, ut eum exitio praevaleret eripere, undas iterum desiderabat intrare. Tunc ejus pericula formidavit, qui saluti propriae timere nescivit. Nonne vobis, patres conscripti, asperis casibus 69.0743C| divinitus videtur exemptus, cui praesens parabatur eventus? Hunc itaque virum bellis exercitatum, felicitate clarum, prudentia comprobatum, quod Deo auspice dictum sit, ad patriciatus praesentalis [ Ac., praesentale] culmen eveximus. Favete nunc auspiciis candidati, et viris nostris libertatis atria reserate. Convenit gentem Romuleam Martios viros habere collegas.

EPISTOLA XI. SENATUI URBIS ROMAE TULUM VIR ILLUSTRIS PATRICIUS. Hortatur senatores ut regi gratias referant, quod ab eo ad patriciatus honorem promotus fuerit.

 Confido, patres conscripti, quod agendas optimo regi gratias omnium vestrum studia debeant concitari, 69.0743D| quando provectum meum excogitatum noscitis pro utilitate cunctorum. Atque ideo alacriter excipiendum est quod necessarie fuisset optandum. Omnibus quippe utile est judicia principum sequi; sed ipse facit propria, qui gratanter suscipit aliena. Retinetis me senatus semper fovisse coetum; sed nunc maxime, cum vestrum videor intrare collegium. Assumptio dignitatis ordinis vestri [ Ac., bene] nobis gratiam duplicavit, quando me inter eos esse sentio, a quibus me amari posse confido. Accedit etiam illud animi vestri gratissimum pignus, quod patriciorum genius per nos constat erectus [ Ac., genus . . . . . erectum], quando nemo gentilium in vobis putavit abjectum, quod in me respicit honoratum. In expetendis 69.0744A| quoque honoribus apud gloriosae memoriae Theodoricum principem regum mea vobis saepe vota conjunxi; ut quadam praescientia talia videar praemisisse, ad quos me cum gloria decebat intrare. Confidentius illud expetitur, ubi post collata beneficia festinatur. Saepe consules, saepe patricios, saepe praefectos habita intercessione promovi: vobis impetrare contendens quod mihi ardue potuissem optare. Congaudete nunc, patres conscripti, meis auspiciis, qui vestris favi semper honoribus. Vultis scire qua vos affectione complectar? Insertus stirpe regia vocabulum vobiscum volui habere commune. Vivite, Deo propitio, securi; et, quod est felicissimum suavitatis [ Gr. et Cuj., felicitatis] genus, exsultate cum liberis vestris. Studete, sicut semper, praedicari moribus 69.0744B| Romanis, et bonorum actuum formam sub alta quiete perquirite. Interest nostrae gloriae ut quorum numerum auximus, eos, propitia Divinitate, tueamur.

EPISTOLA XII. ARATORI [ Ms. A., ORATORI] VIRO ILLUSTRI ATHALARICUS REX. Plurimum eum patremque laudat ob eloquentiam, et illum comitivae domesticorum honore decorat.

 Perfectionem necessariarum rerum completam esse judicamus, si quemadmodum eligendo virum magnificum patricium armatae reipublicae parti providimus, ita et de sociando ei litterarum peritissimo consulamus. Decet enim tractatores habere doctissimos, quibus potestas summa committitur; ut, nullo defectu impediente meritorum, provisa reipublicae 69.0744C| utilitas explicetur. Alii sunt honores qui se ordinaria provisione componunt: de generali autem securitate sollicito talis associandus fuit, qui parem in suis studiis non haberet. Neque enim adhuc minus probatus 130 agnosceris, licet primaevus veneris ad honores. Advocationis te campus exercuit, te judicii nostri culmen elegit. Nam ita intra te fuit, quamvis ampla professio litterarum, ut tuum ibi consenescere non pateremur ingenium. Auspicatus es militem [ Jur.: Id est, advocatum], cum implere potueris cognitorem [ Jur.: Id est, judicem]; et quamvis traheret de eloquentia pro defensione dicere, suadebat tamen aequitas judicanda proferre. Probatum est quid utilitatis habeat moribus armata facundia. Nam sicut perniciosum est doctos prava suadere, sic salutare 69.0744D| munus, cum veritatis terminos disertitudo nescit excedere. Sed ut merita tua exemplis potius laudabilibus asseramus, juvat repetere pomposam legationem, quam non communibus verbis, sed torrenti eloquentiae flumine peregisti. Directus enim de partibus Dalmatiarum ad domnum avum nostrum, sic necessitates provincialium, sic utilitates publicas allegabas, ut apud illum magna cautela sollicitum, et copiosus esses, et fastidia non moveres. Abundantia siquidem verba cum suavissimo lepore defluebant; et cum finem faceres, adhuc dicere quaerebaris: movendo, delectando implebas magis veri oratoris nisum, cum jam causidici deseruisses officium. Genitoris quinetiam tui facundia et moribus adjuyaris, cujus te eloquium instruere potuit, etiamsi libris 69.0745A| veterum non vacasses. Erat enim, ut scimus, egregie litteris eruditus. Et ut aliquid studiose exquisitum dicere videamur, has primum, ut frequentior tradit opinio, Mercurius repertor [ Ed., reparator] artium multarum volatu Strymoniarum avium collegisse memoratur. Nam et hodie grues, cum classe consociant, alphabeti formas, natura imbuente, describunt: quem in ordinem decorum redigens, vocalibus consonantibusque congruenter admixtis, viam sensualem reperit, per quam alta petens, ad penetralia prudentiae mens possit velocissima pervenire. Hinc Hellenus, auctor Graecorum, plura dixit eximie [ Ed., Hellen. Hellenus plura dixit eximie], virtutem ejus compositionemque subtilissima narratione describens, ut in ipso initio possit agnosci magnarum copia 69.0745B| litterarum. Sed ut ad propositum redeamus, paterno igitur exemplo ingenium extendisse credendus es, qui in Romano foro eloquentiam non enutristi. O beatum magistrum, felicissimumque discipulum, qui affectuose didicit quod aliis doctorum terror extorsit! Romanum denique eloquium non suis regionibus invenisti; et ibi te Tulliana lectio disertum reddidit, ubi quondam Gallica lingua resonavit. Ubi sunt qui litteras Latinas Romae, non etiam alibi asserunt esse discendas? Evaserat Cecilius pondus verecundiae, si hunc provectum saecula priora genuissent. Soluta est quippe vis illa sententiae, mittit et Liguria Tullios suos. Cognosce quid ex meritis tuis aestimavimus, quando illius consilio te vides esse sociatum, qui nostri imperii tractat arcanum. Hinc 69.0745C| est quod te comitivae domesticorum illustratum honore decoramus, ut merito majora de nostris debeas sperare judiciis, qui in te adhuc meliora credimus inveniri. Grande tibi negotium vides esse commissum, quidquid egeris generalitas sentit. Nam qui potest in universitate peccare, gloriosus nimis est, si nescit excedere.

EPISTOLA XIII. AMBROSIO VIRO QUAESTORI ATHALARICUS REX. Multis laudibus eum effert, eo quod multas dignitates sub Theodorico sapienter administraverit. Tum quaesturam illi confert.

 Securus celsa conscendit, qui se in paulo minoribus approbavit; et certo procedit vestigio, qui gradatim desiderio potitur accepto. Sine merito siquidem 69.0745D| remuneratum putatur omne quod subitum est; nec inexplorati suspicionem refugit quod repente provenerit. Contra, omnia deliberata sunt robusta [ Ms. A., inexploratum. Omnia deliberata sunt robusta]; et totum bonis actibus obtinuisse creditur, qui post documenta laudatae militiae promovetur. Dudum 69.0746A| inter gymnasia litterarum adscitus ab illo inspectore meritorum, qui judiciis suis etiam futura praedicebat, privatarum largitionum fascibus praefuisti: suscipiens patrocinium meritorum, ita gratiam dominantis auxisti, ut tibi saepe committeretur quod dignitas non haberet. Quod si laudabile est, vel mediocribus esse honoribus parem, quanto praestantius vicisse moribus aulicam dignitatem? Haec cum tu sub tanto judice laudata perageres, gratiam quoque loci alterius invenisti. Dictationibus enim probaris adhibitus, cum sit offensionibus alter expulsus; et ita suspensum honorem tuum sustinebat ingenium, ut palatio non sineres deesse judicem, cujus ad tempus abrogatam cognovimus dignitatem. Non sunt imparia tempora nostra transactis. Habemus sequaces aemulosque 69.0746B| priscorum. Ecce iterum ad quaesturam commeans evenit [ Gr. et Cuj., cum immenso evenit] ingenio. Redde nunc Plinium, et sume Trajanum. Habes magna quae dicas, si et tu simili oratione resplendeas. Fama temporum de legitima atque eloquenti jussione generatur. Omnia siquidem bona cumulat lingua diserta; et quod a nobis praecipitur, gratia dictantis ornatur. Esto nobis ad bona suggerenda promptissimus, et adversus improbitatem male praesumentium constanter erectus. Dicet jam auribus nostris quod est omnino pro nobis. Bonus princeps ille est, cui licet pro justitia loqui; et contra, tyrannicae feritatis indicium, audire nolle constituta veterum sanctionum. Renovamus certe dictum illud celeberrimum Trajani: Sume dicationem [ Alii, dictationem], 69.0746C| si bonus fuero, pro republica et me; si malus, pro republica in me. Sed vide quid a te quaeramus, quando nec nobis aliquid injustum licere permittimus. Decreta ergo nostra priscorum resonent constituta, quae tantam suavitatem laudis inveniunt, quantum saporem vetustatis assumunt. Praejudicia, quae nos horremus, in aliis non amamus. Obligamus te certe generalitati, dum absolute praecipimus jura servari. Quod ideo nunc dicimus, ut opportune omnibus in te consuluisse videamur. Decet enim praemonere, ne te jam tardius post aliena pericula videamur velle corrigere. Bonorum exempla sequere, et nobilitatis tuae memor incede. Illi digne ad vitia generis sui redeunt, qui contemptibili stirpe nascuntur. His igitur in bonum publicum praedictis, per quintam feliciter indictionem ( Anno Christi 527) 69.0746D| quaesturae tibi insignia, Deo praestante, 131 concedimus: honorem prudentium, fontem omnium dignitatum, quando exinde procedit, quod indulgentiae nostrae largitate manaverit. Age ut qui ad consilium nostrum adscisceris, prudentia cunctis et gravitate praeminere noscaris. Nam quid tibi conveniat, vides. 69.0747A| Vox legum diceris, dum nos [ Ed., nostra] jura condimus. Incumbe nunc probitati vel fidei; ut sicut te prior honor dignum fecit alteri, ita secundus tertiae faciat dignitati.

EPISTOLA XIV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Eximia laude Ambrosium exornat, et nuntiat se illum quaesturae dignitate insignivisse.

 Accipite, patres conscripti, judicium quod judicia nostra protulerunt, quando plus cogitantur omnino quae cauta sunt; quia talis subsecutio creditur, quale primordium venisse sentitur. Nemo enim futurum putat esse diligentem, quem in ipsa novitate opinionis suae non videt esse custodem. Providus institutor si hortum suum fecundis nititur ornare plantariis, 69.0747B| ut reddant fructus optatos, quae sollicitis fuerant culta laboribus; quanto magis regnum decet inter initia pacis amoenitate componi, ne habere speciem agri videatur inculti? Et ideo beneficiis nostris quasi quamdam januam cogitavimus dare quaestorem, per quem venientium dignitatum culmina decenter exirent. Sunt vobis certe de candidato nota, quando et moderna quae loquimur. Nam cum transitum gloriosae memoriae domni avi nostri subjectorum anxia corda lugerent (bonum quippe amissum dum quaeritur, plus amatur), per eum vobis et nostri auspicii, et vestrae securitatis optata patuerunt. Intelligite quali nos aequitate constringimus in futuris, ut ipse nobis legum fieret custos, qui conservandae justitiae fuerat promissor effectus. Adfuit mandatis regalibus ( Ms. 69.0747C| A., legalibus] eloquens et decorus ornator: permulcens etiam inspectus, quos gratissimos reddebat auditus. Tales enim decet esse aulicos viros, ut naturae bona indicio frontis aperiant, et possint agnosci de moribus, cum videntur. Tacens enim plerumque despicabilis est, si eum tantum lingua nobilitat: semper autem in honore manet, si cujus est tranquillus animus, eum quoque serenissimus commendet aspectus. Hoc denique facto testamur copiam nos habere prudentium, quando talis eligitur, qui ex utraque parte laudetur. Eloquentiae vero bona ineptum est in quaestore praedicare, cum ad hoc specialiter probetur adscitus, ut opinionem temporum commendet qualitate dictorum. Aliis enim judicibus provinciarum committitur exactio, aliis privati aerarii 69.0747D| custodia delegatur; huic autem aulicae famae insignia reponuntur, unde per totum mundum opinio vulgata laudetur. Quod nobis adeo, patres conscripti, aestimavimus esse repetendum, ut tales nos quaerere credatis, quales et nostrae laudi, et vestrae securitati expediat inveniri. Agnoscite docti bonum principis votum; confidite de beneficiis, qui litterarum probamini habere notitiam. Segnissimi est torpere, cum 69.0748A| se ad provectum cognoscat rerum dominos invitasse. Quapropter, patres conscripti, illustrem Ambrosium quaesturae culmine decoratum favor vestrae benignitatis excipiat. De illo enim non debet dubitari, qui a vestro ordine jam in prima dignitate meruit approbari.

EPISTOLA XV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Scribit sibi gratissimum fuisse, quod pontificem elegerint eum quem Theodoricus designaverat.

 Gratissimum nostro profitemur animo, quod gloriosi domni avi nostri respondistis in episcopatus electione judicio. Oportebat enim arbitrio boni principis obediri, qui sapienti deliberatione pertractans, quamvis in aliena religione, talem visus est pontificem 69.0748B| delegisse, ut nulli merito debeat displicere; ut agnoscatis illum hoc optasse praecipue, quatenus bonis sacerdotibus Ecclesiarum omnium religio pullularet. Recepistis itaque virum, et divina gratia probabiliter institutum, et regali examinatione laudatum. Nullus adhuc pristina contentione teneatur. Pudorem non habet victi, cujus votum contingit a principe superari. Ille quinimo suum efficit, qui eum sub puritate dilexerit. Nam quae sit causa doloris, quando hoc et in isto reperit, quod alteri in partem ductus optaverit? Civica [ Ed., crinea] sunt ista certamina, pugna sine ferro, rixa sine odio; clamoribus, non doloribus res ista peragitur. Nam etsi persona submota sit, nihil tamen a fidelibus amittitur, cum optatum sacerdotium possidetur. Quapropter, redeunte 69.0748C| legato vestro, illustri viro Publiano, rationabile duximus ad coetum vestrum salutationis apices destinare. Magna enim jucunditate perfruimur, quoties cum nostris proceribus verba miscemus. Et hoc quoque suavissimum vobis minime dubitamus, si quod illius fecistis imperio, nobis etiam cognoscitis esse gratiosum.

132 EPISTOLA XVI. OPILIONI COMITI SACRARUM ATHALARICUS REX. Summis laudibus eum cum fratre extollit, et illi comitivam sacrarum largitionum concedit.

 Solent quidem venientes ad aulicas dignitates diutina exploratione trutinari, ne imperiale judicium aliquid probare videatur ambiguum, quoniam gloria 69.0748D| regni est reperisse judices exquisitos. Sed tam frequens est familiae vestrae felicissimus provectus, tam in multis personis declarata prudentia, ut licet aliquis vos eligat ad subitum, nihil fecisse videatur incertum. Similitudinem suorum felix vena custodit, quando pudet delinquere, qui similia nequeunt in suo genere reperire. Hinc est quod melius agnoscitur elegisse nobilem, quam fecisse felicem; quia iste 69.0749A| commonitus, per veterum se facta custodit; ille exemplum non habet, nisi quod fecerit. Quapropter secure tibi credimus quod toties tuo generi commissum fuisse gaudemus. Pater his fascibus praefuit, sed et frater eadem resplenduit claritate. Ipsa quodammodo dignitas in penatibus vestris larem posuit, et domesticum factum est publicum decus. Nam militiae ordinem sub fraterna laude didicisti; cui mutuo connexus affectu, implebas laboribus socium, et consiliorum participatione germanum, ad te potius pertinere dijudicans quod frater acceperat. Hoc baculo reclinabatur ille felicior, astu quaedam negligens praesumptione tui, quia per te omnia cernebat impleri. En dulce fratrum obsequium, et praesentium temporum antiqua concordia. Bene talibus sensibus 69.0749B| judicium creditur, qui servare mores naturaliter sentiuntur. Quod si amoeni secessus et provinciale otium forte libuissent, ad te catervae causantium et anxia currebant vota laesorum. Boni judicis inter eos assumebas officium; et futurorum quodam urgente praesagio, quod a nobis accipere poteras, meritorum assumptione peragebas. Meminimus etiam qua nobis in primordiis regni nostri devotione servieris, quando maxime necessarium fidelium habetur obsequium. Nam cum post transitum [ Juret.: Id est, mortem] divae memoriae domni avi nostri anxia populorum vota trepidarent, et de tanti regni adhuc incerto haerede subjectorum se corda perfunderent, auspicia nostra Liguribus felix portitor nuntiasti; et sapientiae tuae allocutione firmati moerorem, quem de occasu 69.0749C| conceperant, ortu nostri imperii in gaudia commutabant. Innovatio regis sine aliqua confusione transivit, et sollicitudo tua praestitit quod nos nullus offendit. Atque ideo probato talibus institutis ab indictione feliciter sexta ( Anno Christi 528) sacrarum largitionum comitivam, propitia tibi Divinitate, concedimus. Usurus es omnibus privilegiis atque emolumentis quae ad tuos decessores pertinuisse noscuntur. Absit enim ut aliqua calumniae machinatione quatiantur, qui actionis suae firmitate consistunt. Fuit enim tempus, cum per delatores vexarentur et judices. Deponite jam formidinem, qui non habetis errorem: fructibus vestrarum utimini dignitatum; nam quod vobis per decessores praedecessoresque nostros temporibus domni avi nostri consuetudo longa dedit, 69.0749D| indulgentia quoque nostra custodit. Conferimus tibi honorem germani, sed tu fidem ejus imitare servitii. Nam si illum sequeris, multos laude praecedis: virum auctoritatis maximae, probatae constantiae [ Ac., conscientiae], qui sub tanto principe et sine culpa paruit, et justitiam laudatus exercuit. Promptum est enim aestimare quid gesserit, quando sub ingrato successore palatinum officium praeconia ejus tacere non potuit. Difficile itaque non est moribus sequi posse germanum; quia et in conversationis fructu plerumque consentiunt, qui unius semine procreantur.

EPISTOLA XVII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Multum laudat Opilionem, patrem et fratrem ipsius; et petit ut faveant promotioni ejus ad comitivam sacrarum largitionum. 69.0750A|

 Tanta est, patres conscripti, in candidato copia meritorum, ut vereamur ne tardius putetur electus, quam non sit judicio comprobatus. Nam cum divae memoriae avus noster optimos viros exquireret, nobis eum irremuneratum prosperior fortuna servavit. Illi paruit, illi multa officiositate servivit, et a domino largissimo beneficiorum sine aliqua retributione constat esse derelictum. Credo dilata est compensatio meriti, ut nobis aptior [ Edd., Ac., apertior] fieret causa praestandi. Conveniat enim se pietas nostra lege naturae. Condignum est ab haerede solvi, quod collatum constat auctori. Cur enim munificentia nostra eum differret, cum eum proficere consuetudo 69.0750B| suae nobilitatis urgeret? Pater huic manu clarus, ac summa fuit morum nobilitate conspicuus, quem nec ferventia bella respuerunt, cum tranquilla otia praedicarent: corpore validus, amicitia robustus, aevi antiquitatem gestabat, abjectis saeculi vitiis [ Ms. Aud., abjectis saeculis Odoacris], ditatus claris honoribus. His temporibus habitus est eximius, cum princeps non esset erectus. Sed quid antiquam parentum ejus repetimus nobilitatem, cum vicina resplendeat luce germani; cujus non dicam proximitati, sed vel amicitiae conjunctum fuisse potest esse laudabile? Hujus virtutibus ita se sociavit atque connexuit, ut hoc potius sit incertum, qui magis ex altero praedicetur. Amicitiis ille praestat fidem; sed magnam promissis debet iste constantiam. Ille quoque avaritia 69.0750C| vacuus, et iste a cupiditatibus probatur alienus. Hinc est quod norunt regibus servare fidem, quia nesciunt vel inter aequales exercere perfidiam. Ibi enim mores facilius probantur, ubi natura sub libertate monstratur. Quomodo ergo sub puritate non serviant dominis suis, qui nesciunt illusisse collegis? His laudibus electus a conjuge, Basilianae sociatus fertur esse familiae; quod plerumque evenit a meritis conjungi posse nobilibus. Inspicite in eo, si placet, etiam familiarem vitam, quia saepius majoribus nostris viros industrios haec signa prodiderunt. Res huic privata tanto fuit moderamine disposita, ut nec aliqua tenacitate sorderet, nec iterum nimia effusione laberetur. Gentiles victu, Romanos sibi judiciis obligabat; et unde ingratitudo 133 dignitatibus plerumque 69.0750D| venit, iste disceptando sibi amicitiam colligebat. Videte quid faciat nobilis natura. Ex judicibus natus arbitrum agebat; quod nisi ex morum probitate nulla potest contingere ratione. Nam fascibus obedire, plerumque potestatis necessitas cogit: parere judici privato, sola sententiarum probitas facit. Unde nobis plus laudis videtur habere voluntarius judex, quando ad audientiam non eligitur, nisi qui justus esse moribus aestimatur. Quapropter, patres conscripti, favete vestris alumnis, et nostris favete judiciis. Secundo ad vestram curiam venit, qui ex senatore natus est, et aulicis dignitatibus probatur honoratus.

EPISTOLA XVIII. FELICI VIRO ILLUSTRI, QUAESTORI, ATHALARICUS REX. Eum et amplissimis laudibus celebrat, et quaestura donat. 69.0751A|

 Professionem constat esse justitiae, legum peritos judices ordinare; quia vix potest negligere, qui novit aequitatem; nec facile erroris vitio sordescit, quem doctrina purgaverit. Dudum te forensibus negotiis insudantem oculus imperialis aspexit; nec latere potuit qua fide suscepta peregeris, qua luculentia tractata peroraveris. Aequo gradu eloquentia tua atque conscientia pariter incedebant; nullus susceptus quod amplius desideraret habuit; nullus judicum quod in te corrigere posset invenit. Accessit enim venustas oris et castitas animi. Juvenem te solus decor ostendit, ab ore primaevo cana verba 69.0751B| manaverunt. Contendit flos aetatis et maturitas mentis: sed potius illa superavit, quae nos ad virtutum gradus gloriamque perducit. Quapropter aptamus munera nomini et meritis tuis; ut arcana regia fidelis accipias, et vir eloquens litteratam reperias dignitatem. Nunc causas gloriose judica, quas laudabiliter perorabas: assideat tibi propria et exercitata doctrina. Modo est felix et certa conditio negotiorum, quando ille sententiam dicit, qui non potest ignorare quod eligit. Non enim decet judicem ministrum esse voluntatis alterius; ut magis alteri pareat, cui tot milites obsecundant. Certe si in aliis tolerandum utcunque, nimis in quaestore pudendum est; ut qui eligitur ad principis consilium, solatium exspectet alienum. Et ideo, quod Deo auspice dictum 69.0751C| sit, per sextam indictionem ( Anno Christi 528) quaesturae tibi conferimus dignitatem. Sed tuus honor imperitis opprobrium est. Nam sicut conscientia laeta est, quae provehitur meritis, ita sub reatu jacet, qui se imparem cognoscit muneribus consecutis. Habes priscos viros, quos te deceat imitari. Praecede fama quem sequeris dignitate. Nam si te privata vita virtutibus exercuit, quanto melius provecta declarabit? Sumpsisti nomen ex meritis: custodi, ut semper laeteris veritate vocabuli. Nam cum omnis appellatio ad declarandas res videatur imposita, nimis absurdum est portare nomen alienum, et aliud dici quam possit in moribus inveniri. Verum haec bonae conscientiae dicta sufficiant: quia dubitari de illo creditur, qui plurimis admonetur.

EPISTOLA XIX. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Felicem cum familia plurimis ornat laudibus, et scribit se eum quaestorem elegisse. 69.0751D|

 Licet coetus vester genuino [ Ac. et Forn., gemino] splendore semper irradietur, clarior tamen redditur quoties augetur lumine dignitatum. Nam coelum ipsum stellis copiosissimis plus refulget, et de numerosa pulchritudine mirabilem intuentibus reddit decorem. Naturae siquidem insitum est ut bonorum copia plus delectet. Prata denique floribus pinguntur 69.0752A| innumeris, laudatur pinguis arvi densior seges. Antiquitas vos fecit nobiles haberi, nos senatum velumus etiam de numerositate praedicari. Hinc est quod vobis aggregare cupimus quem reperimus ubicunque praecipuum. Nam licet apud vos seminarium sit senatus, tamen et de nostra indulgentia nascitur, qui vestris coetibus applicetur. Alumnos cunctae nobis pariunt aulicae dignitates; quaestura autem vere mater senatoris est, quoniam ex prudentia venit. Quid enim dignius quam curiae participem fieri, qui adhaesit consilio principali? Sed quia prudenti viro non sufficit generaliter conclusa laudatio, ejus nota propriaque tangamus. Quaestorem nostrum, patres conscripti, cognoscite eloquentia prius exercitata placuisse, et sic advocationis suae [ Ac., Niv., assidue] 69.0752B| crebras egisse victorias, ut merito sibi eum electio triumphalis adsciverit, quatenus palmis felicibus inauguratus vobis daret omina laurearum. Ad forense gymnasium prima aetate deductus, studuit semper integritati mentis; et nobilissimus pudore, castitatem corporis sub nimio labore transegit. Orator facundus, gravissimus patronus, susceptas causas suis praeconiis adjuvabat; quando credi non poterat negotium improbabile, cui talis videbatur assistere. Nonne praetermittere hunc virum esset publicum damnum? Quid enim aut nobis aut vobis debet esse acceptius quam vestro conjungi lateri, qui inter leges meruit approbari? Amare namque eas potest, per quas doctus enituit: dum affectat unusquisque gloriam suam, nec oblivisci potest animus, ex qua nobis 69.0752C| parte fuerit sociatus. Creditis forte, principes viri, novam in hunc impetratamque apparuisse prudentiam. Origo ejus haereditarias sibi litteras vindicavit, cujus pater ita in Mediolanensi foro resplenduit, ut aeterno fructu e Tulliano cespite pullularet. Proinde quamvis sit vel inter mediocres difficillimum placendi genus, tamen advocationis laudem inter primarios eloquentiae frequenter meruit invenire. Is contra magnum Olybrium stetit, is palmarum Eugenetis linguae ubertate suffecit; et illis par exstitit, quos singulares Roma cognovit. Quid enim generosius quam tot litterarum proceres habuisse majores? Nam si inveteratae et per genus ductae divitiae nobiles faciunt, multo magis praestantior est, cujus origo thesauris prudentiae locuples invenitur. Quapropter, 69.0752D| patres conscripti, favete nostro judicio, ac suis meritis candidato, quando 134 si [ Ms., Gr. et Cuj., sic] collegae manum clementiae porrigitis, vos potius sublevatis.

EPISTOLA XX. ALBIENO VIRO ILLUSTRI, PRAEFECTO PRAETORIO, ATHALARICUS REX. Scribit se praefectum praetorio propter improbitatem praefectura amovisse, et in ejus locum suffecisse Albienum, qui summopere praedicatur.

 Assertio meritorum est, potuisse eligi post improbitatem judicis accusati: quando excessus praecedentium 69.0753A| non corrigitur, nisi cum successor optimus invenitur. Contrariis rebus plerumque medicina succedit. Nam dum calor vitalis adhibitus fuerit, frigus pestiferum tunc recedit. Nubila ipsa ventorum spiratione terguntur; et Aquilo faciem coeli tranquillam reddit, quam Australis aura turbaverit. Sic nos decessorem tuum submovimus amore generalitatis, ut tu saluberrimus advenires. Contraria prioribus imitare, et laudanda peregisti. Ille calumniis odiosus, tu stude ut justitia reddaris acceptus. Rapax ille, tu continens. Bonorum omnium brevis est definitio, vitare quae fecit; quoniam vere illaudanda sunt, quae suo judicio comprobavit. Respice denique in illo odium publicum, et tu amorem affectare cunctorum. Tanti tuis moribus gratias agant, quanti illius acerbitatem 69.0753B| actionis accusant. Animare igitur dedecore praecedentis, quando post illum professae malitiae virum, vel a malis abstinuisse laudabile est. Nam quale erit, si beneficia provinciis tribuas quae hactenus non habebant? Bonum insolitum plus amatur; et sequenti gaudio confert dulcedinem temporum praemissa tristitia. Atque ideo praefecturae tibi fasces per sextam feliciter indictionem ( Anno Christi 528), Deo auxiliante, conferimus: quae quanto fuit hactenus laesione terribilis, tanta nunc habere debet beneficia lenitatis, siquidem sauciata tua cura refovenda sunt. Non tuis, non alienis manibus quisquam gravetur. Nam ultra omnes impietates est nocere [ Gr. et Cuj., necare] laesos, qui sanare creditur vulneratos. Redeat ad nomen antiquum praefectura illa praetorii, toto 69.0753C| orbe laudabilis. Cujus si principium quaeramus, per Joseph a beneficiis inchoavit. Nec immerito a legibus nostris pater provinciarum, pater etiam praedicatur imperii: quia sic juste, sic provide agi voluerunt, ut non districtum judicis nomen, sed vocabulum illi pietatis imponerent. Justis ac debitis compendiis nostrum per te crescat aerarium. Lucra renuimus, quae legum cauta profanant; pecunias illas volumus, quibus libra justitiae suffragatur. Aedes nostras nequitiam non patimur introire, quia nec privata intromittere [ Ms. et Gr., privatim introducere] possumus quam publica voce damnamus. Audite, judices, quid amemus, nolite aliud in malum publicum suspicari. Nam cui vos per iniquas provisiones creditis esse placituros, cum nos cognoscatis sola illa diligere, quae 69.0753D| possunt justitiae monitis convenire? Vestris jam moribus peccatis, si post ista delinquitis. Sed illi forte talia gesserint, qui ad dignitates suis parentibus incognitas pervenerunt: tu post patris praefecturam laudabilem aliquid quod melius praedicetur adjunge; quia diligentior semper esse debet qui sequitur, dum bona parentum probabiliter et imitari cupimus, et vincere festinamus. Accedit etiam tuis laudibus quod dictis prudentum probaris imbutus. Grave est sapienti 69.0754A| offendere, ubi alterum reperit incidisse. Jus forte praetereat, qui jura nescivit; totum a te legitimum quaeritur, cujus origo indocta fuisse nescitur. Aequales tibi sunt libri veterum et actiones parentum. Praesta opinioni tuae, praesta nostro judicio ut impar non sis meritis quorum aequasti per nostra beneficia dignitates.

EPISTOLA XXI. CYPRIANO VIRO PATRICIO ATHALARICUS REX. Illum ob egregia bellicae virtutis facinora, et ob filios bene institutos regique oblatos laudat. Tum patriciatus dignitatem ei confert.

 Licet propriis frequenter honoribus et germani tui fueris dignitate laudatus, tamen quia natura bonorum non expenditur cum refertur, quasi ad judicium revertimur, 69.0754B| de quo jam praeconia multa sonuerunt. Testificatum est de te quidquid de fidelibus, quidquid de benemeritis debuit aestimari. Sed digne laudum, cum voluerit, novitates emittit, qui se actionis probitate complevit. Natura perennis fontis est gloriae vena laudabilis; nam sicut ille fluendo non expenditur, sic nec ista celebri sermone siccatur. Quod et si transacta taceantur, nova probaris suggerere quae dicantur, qui cum aetate crescis semper et meritis. Cursus annorum laudis tibi procurat augmentum. Senescis quidem corpore, sed laude juvenescis. Merito tibi prolixior aetas optatur, in quo fama semper robustior invenitur. Habuisti sub divae memoriae domno avo nostro in utraque parte laudatas semper excubias. Vidit te adhuc gentilis Danubius bellatorem: non te 69.0754C| terruit Bulgarum globus, qui etiam nostris erat praesumptione certaminis obstaturus. Peculiare tibi fuit et renitentes barbaros aggredi, et conversos terrore sectari. Sic victoriam Gothorum non tam numero quam labore juvisti. Postea vero, quod non minus ipsis certaminibus fuit, referendarii officium laboriosis contentionibus exhibebas. Fuerunt enim apud illum virtutum omnium virum exercitualia vel pacata servitia. Quis enim non ageret bellum, qui illi potuit competens exhibere responsum? Qui tantam firmitatem animi semper exegit, tantam verborum in asserenda veritate constantiam, ut merito se vicisse diceret hostem, qui illo praesente vitare valuisset errorem. Hinc fuit quod ejus obsequia reddiderunt prudentes, quia cautela semper adhibita erigit sensum; 69.0754D| et dum culpam quis formidat incurrere, sapientibus se nititur aggregare. Contulit etiam dignitatem sacrarum largitionum, hoc est laborum tuorum aptissimum [ Ac., apertissimum] munus, quam sic casta, sic moderata mente peregisti, ut majora tibi deberi faceres, quamvis eam in magna praemia suscepisses. Per 135 haec te florida juventus exercuit, sed nostris temporibus aetas matura servavit. Consilio quidem plurimum vales, nec fractus tamen aetate cognosceris. 69.0755A| Sic enim adeptus es senectutis bona, ut ejus non subires incommoda. Haec sunt quae in te aestimamus augenda [ Ac., agenda]; ut sicut es conscientia praeditus, reddaris quoque honore reverendus. Sunt enim beneficiis nostris consentanea et vitae superna judicia, quando talium filiorum pater effectus, natura ipsa videris esse patricius. Quorum bona vernantia non est absurdum referri, quando educantium felicior laus est de filiorum probitate laudari. Primum, quod non minimae laudis praestat initium, infantia eorum nota est palatio. Sic fetus tui, more aquilae se probantes, regales oculos ab ipsis pene cunabulis pertulerunt. Relucent etiam gratia gentili, nec cessant armorum imbui fortibus institutis. Pueri stirpis Romanae nostra lingua loquuntur, eximie indicantes 69.0755B| exhibere se nobis futuram fidem, quorum jam videntur affectasse sermonem. Habemus unde tibi, felix pater, praemium debeat referri, qui et filiorum tuorum nobis animos obtulisti. Quapropter multis laboribus multaque fide et constantia comprobato patriciatus tibi, Deo auspice, conferimus dignitatem: honorem quidem celsum, sed qui tuis meritis probetur esse aequalis. Fruere igitur probatissimis institutis, ut cum bona tua geminaveris, nostris interim beneficiis augearis.

EPISTOLA XXII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Post enumeratas Cypriani filiorumque ejus laudes, scribit se illum ad patriciatus honorem evexisse; et ut electioni ejus faveant, hortatur.

 69.0755C| Si favore vestro dignus est, qui vel semel regale potuit impetrare judicium, quid, patres conscripti, vir magnificus merebitur Cyprianus, qui vobis toties gratior debet effici, quoties a nobis dignitates acceperit? Certantes in stadio numerosior corona glorificat, Olympicos currus [ Ac., cursus] frequens palma nobilitat: sic vel in levibus rebus gloriosior efficitur, cui frequenter praemia referuntur. De primo denique provectu potest esse cunctatio, dum multi fallunt principis animum, quando facile est illudere cui semper votum est praestitisse. Sed talem mentis exhibuit constantiam, tantum bonorum habuit propositum, ut semper in se provocaverit regium munus. Haec est certa gloria, haec indubitata sententia, frequenter 69.0755D| potuisse mereri per quod homines constat ornari. Hos etiam intrare in nostram curiam decet, qui ad primos honores non expendunt meritum suum, sed cum magna susceperint, iterum majora promerentur. Ornant quoque tales et nostra judicia; quoniam bene prius electus creditur, qui saepius approbatur. Natura ipsa boni adhibita perseverantia pretiatur, quia minus est laudanda incipere, quam bonorum propositum custodire. Similes habuistis olim, patres conscripti, Decios, similes vetustas praedicat fuisse Corvinos. Neque enim hic vir, de 69.0756A| quo nobis sermo est, nostrum sibi tantummodo conciliavit [ Juret. V. C., reconciliavit] arbitrium: ab uno quippe principe provehi, videtur forte gratiosum; jam et sub altero meruisse provectum, apud utrosque integrum constat fuisse judicium. Cunctos ergo sequaces habet, qui aliquid ex veritate decernit. Hunc provectus sui auctorem meruit, ut nos augmentatores dignissime reperiret. Ille in eum fundamenta posuit bonorum, nos culmen construximus dignitatum. Et ideo, patres conscripti, tot laboribus, tot laudibus clarificato illustri viro Cypriano suggestum quoque patriciatus addidimus, ne major esset meritis suis quam honoribus nostris. Favete nunc collegae quem saepe decorastis extranei. Securus ad vos redit, qui jam honores suos in libertatis aula 69.0756B| reposuit. Habet etiam unde nobis reddatur acceptior, quando tales curiae vestrae alumnos protulit, de quibus quamvis avidus pater, tamen propria vota superavit, non infantia trepidos, non ad respondendum, ut licebat, ignaros. Variis linguis loquuntur egregie, maturis viris communione miscentur. Sic cum nobis noti sunt, in ipso aetatis primordio adole scentiam transierunt. Praestet divina majestas ut sicut de patre eorum munificentiae nomen extulimus, sic et in eis pietatis nostrae titulos augeamus.

EPISTOLA XXIII. BERGANTINO VIRO ILLUSTRI, COMITI PATRIMONII, ATHALARICUS REX. Praecipit ut massas quasdam quae ex facultatibus matris Theodahado, quem eximie laudat, obtigerant, actoribus ejus absque ulla mora tradat. 69.0756C|

 Licet munificentiam regis quotidie deceat cum sole relucere, et jugiter aliquid facere, quo possit largitas principis apparere, huic tamen conscientiae debitum solvitur, quoties parentibus sub aequitate praestatur. Lucrantur principes dona sua; et hoc vere thesauris reponimus, quod famae commodis applicamus. Absit enim ut negemus affini, quod solemus custodire subjectis: quando qui nobis sanguine conjungitur, plus meretur; nec fraudari potest proprio desiderio, qui militat sub judice gratioso. Atque ideo illustrem magnitudinem tuam praecelso atque amplissimo viro Theodahado massas subter annexas, tot solidos pensitantes, ex patrimonio quondam magnificae feminae matris ipsius, praecipimus reformari, 69.0756D| ejus feliciter dominio plenissime vindicandas; cujus successionis integrum jus in ea qua praecipimus parte largimur. De cujus fide ac sinceritate praesumimus, ut sequenti tempore reliqua supra memorati matrimonii [ Alii, patrimonii] cum omni adjecta quantitate mereatur. Quid enim tali viro negare possimus, qui etiam meliora suis 136 obtinere possit obsequiis, vel si non probaretur affinis? Vir quem nobilitatis suae nulla inflat elatio, modestia humilis, prudentia semper aequalis, quid a nobis mereatur intendite, quoniam ad gloriam nostram trahimus, qui eum 69.0757A| proximum confitemur. Quapropter aequissimae jussioni opera navanter [ Juret., ovanter] impendite, dilectisque [ Gr., directis] sedis vestrae chartariis designatas massas auctoribus [ Gr., actoribus] ejus sine aliqua dilatione contradite; ut summa nobis charitate sociatus, gratia praesentis muneris reddatur acceptior.

EPISTOLA XXIV. CLERO ECCLESIAE ROMANAE ATHALARICUS REX. Remittit ad papae judicium eos qui clerico Romano litem intenderint. Qui sanctae sedis auctoritatem contempserit, eum vult et causa cadere, et decem librarum auri mulcta pauperibus eroganda puniri.

 Tanto Divinitati plurima debemus, quanto a caeteris mortalibus majora suscepimus. Nam quid simile rependat Deo, qui potitur imperio? sed licet pro 69.0757B| tanto munere nihil compensari possit idonee, ipsi tamen gratia redditur, dum in servientibus honoratur. Itaque flebili aditione causamini hoc fuisse longae consuetudinis institutum, ut si quis sacrosanctae Romanae Ecclesiae servientem aliqua crederet actione pulsandum, ad supradictae civitatis antistitem negotium suum dicturus occurreret, ne clerus vester forensibus litibus profanatus, negotiis [ Ms. Gr., Cuj. et Forn., officiis] potius saecularibus occupetur: addentes diaconum quoque vestrum ad contumeliam religionis tanta exsecutionis acerbitate compulsum, ut sajus eum propriae custodiae crederet mancipandum. Presbyterum quinetiam Romanae Ecclesiae pro levibus causis asseritis criminaliter impetitum. Quod nobis, pro ingenita reverentia quam nostro debemus 69.0757C| Auctori, displicuisse profitemur, ut qui pridem sacris meruerant inservire ministeriis, conventionis irreverenter nefariis injuriis subjacerent. Sed aliorum plectenda subreptio nobis obtulit plenissimae laudis eventum, ut causa contingeret praestandi, quae nos coelestibus commendaret auxiliis. Atque ideo considerantes apostolicae sedis honorem, et consulentes desideriis supplicantium, praesenti auctoritate moderato ordine definimus, ut si quispiam ad Romanum clerum aliquem pertinentem in qualibet causa probabili crediderit actione pulsandum, ad beatissimi papae judicium prius conveniat audiendus; ut aut ipse inter utrosque more suae sanctitatis agnoscat, aut causam deleget aequitatis studio terminandam; et 69.0757D| si forte, quod credi nefas est, competens desiderium fuerit petitoris elusum, tunc ad saecularia fora jurgaturus occurrat, quando suas petitiones probaverit a supradictae sedis praesule fuisse contemptas. Quod si quis exstiterit tam improbus litigator, atque omnium fuerit judicio sacrilega mente damnatus, qui reverentiam tantae sedi exhibere contemnat, et aliquid de nostris affatibus crediderit promerendum, ante alicujus conventionis effectum decem librarum auri dispendio feriatur, quae a palatinis sacrarum largitionum protinus exactae, per manus saepe memorati antistitis pauperibus erogentur: carensque impetratis, negotii quoque sui amissione mulctetur. Dignus 69.0758A| est enim duplici poena percelli, qui et divinam reverentiam, et nostra jussa temerarit. Sed interim vos, quos judicia nostra venerantur, ecclesiasticis vivite institutis. Magnum scelus est, crimen admittere, quos nec conversationem decet habere saecularem; professio vestra vita coelestis est. Nolite ad mortalium vota humilia et errores descendere. Mundani coerceantur humano jure, vos sanctis moribus obedite.

EPISTOLA XXV. JOANNI VIRO ILLUSTRI, REFERENDARIO, ATHALARICUS REX. Confirmat munificentiam Tulum, qua domum in castro Lucullano positam Joanni concesserat.

 Valde dignum est, in eis aliena servare, quibus nos oportet propria dona conferre. Quid enim de illa munificentia possis ambigere, quando a nobis te 69.0758B| intelligis mereri quod a nostris decessoribus accepisti? Profitemur itaque alterius quidem donum, sed nostrum esse judicium, et modernam principis mentem praevenisse tantum velocissimam largitatem. Hinc est quod divae [ Juret. V. C., divinae] memoriae avum nostrae clementiae domum in castro Lucullano positam, obsequiorum tuorum sedulitate provocatum, constat voluisse largiri. Cujus dispositionem secutus patricius Tulum (Superius, epist. 9 et 10), posteaquam illi nostra est liberalitate concessa, praefatam domum actu legitimo in tua optime jura transmisit. Quapropter serenitas nostra vel inchoatae voluntatis desiderium, vel Tulum plenissimae donationis effectum praesenti auctoritate corroboramus, ut saepe dicta domus patriciae [ Niv., Ga., Gr. et Cuj., 69.0758C| paternae] recordationis Agnelli, in Lucullano castro posita, cum omnibus ad se pertinentibus in tua vel haeredum tuorum possessione permaneat; et quidquid de hac facere malueris, habebis liberam potestatem: cujuslibet vel privati nominis, vel publici posthac inquietudinem submoventes; ubi et si quid esset quolibet casu, qualibet inquisitione fortassis ambiguum, hujus auctoritatis nostrae judicio constat explosum. Fruere, juvante Deo, rebus propriis ex nostra quoque auctoritate solidatis. Alii enim tibi jura legitima praestiterunt, nos possessionis quietem et cunctis saeculis securam conferimus firmitatem. Sed ne quis forsitan tam egregiae voluntatis nostrae invidus temerator existat, jubemus eum qui ex hac re, quolibet tempore, vel fisci nomine, vel privati, 69.0758D| movere tentaverit aliquam quaestionem, dare tibi, vel ad quem pertinere volueris, domum 137 superius designatam, poenae nomine auri libras centum, et frustratum suis ausibus infamatumque discedere. Hunc enim voluntatis suae meretur invenire fructum, qui aliquid contra nostrum videtur quaesiisse judicium.

EPISTOLA XXVI. UNIVERSIS REATINIS ET NURSINIS ATHALARICUS REX. Praeficit illis Quidilanem, et jubet ut ipsi obediant.

 Gloriosus domnus avus noster desideria vestra cognoscens, Quidilanem Sibiae filium priorem vobis 69.0759A| quidem facere disponebat: sed quia, interveniente mortali conditione, nequivit cogitata complere, necesse nobis est ejus vota perficere, ne tantus vir de aliquo inaniter judicetur bona potuisse sentire. Atque ideo praesenti auctoritate praecipimus ut eum priorem feliciter habere debeatis; et quae ordinaverit pro disciplina servanda, ubi nostra maxime utilitas continetur, in omnibus obedire debeatis: quia sic domni avi nostri estis moribus instituti, ut et leges libenter audiatis et judices. Hoc est enim quod nostrum comit imperium, quod opinionem nostram inter gentes amplificat, si talia geratis, quae et nobis accepta, et Divinitati possunt esse gratissima. Robustius enim inimici nostri vincuntur moribus bonis; quia quos superna protegunt, felices adversarios habere non possunt. Pugnatis enim efficaciter foris, dum in sedibus 69.0759B| vestris justitiam fovere contenditis. Ista enim duo mutua se amplexatione consociant; qui aequitatem coluerit, fructum victoriae possidebit. Nam quae necessitas ad injusta compellat, cum vos et sortes alant propriae, et munera nostra, Domino adjuvante, ditificent? Nam et si cui aliquid expetendum est, speret [ Jur.: Subaudi potius] de munificentia principis, quam de praesumptione virtutis. Quia vobis proficit quod Romani quieti sunt, qui dum aeraria nostra ditant, vestra donativa multiplicant.

EPISTOLA XXVII. DUMERIT SAJONI ET FLORENTIANO VIRO DEVOTO COMITIACO ATHALARICUS REX. Praecipit ut percurrant Faventinum territorium, et si quem Gothorum aut Romanorum incolas vexasse repererint, is, habita damni ratione, et mulcta affligatur et poena. 69.0759C|

 Severitas publica, sicut ab innocentibus vacat, ita necesse est ut in sceleratis operam suae districtionis impendat, quia non semper unum merentur judicium diversa merita personarum. Morbi ipsi dissimilibus succis sanantur herbarum: aliis cibi, aliis ferrum optatam revocat sospitatem, et pro qualitate passionis praeceptum merentur artificis. Et ideo devotio vestra per Faventinum territorium incunctanter excurrat; et si quos Gothorum atque Romanorum in direptionibus possessorum se miscuisse repererit, secundum facti aestimationem, et damnis affligantur et poenis; quia gravius plectendi sunt qui nec admonitionibus justis, nec judiciis principis obediendum esse crediderunt, quando major ambitus est dominis nobis 69.0759D| velle servire, ut commendati bonis initiis reliquam vitam securitatis munere perfruantur.

EPISTOLA XXVIII. CUNIGASTO VIRO ILLUSTRI ATHALARICUS REX. Decernit ut Tancanem, qui Constantii et Venerii agellum Fabriculam nomine abstulerat, quique eos servituti addixerat, suo jubeat adesse judicio, ut juri consentaneam subeat sententiam.

 Permovit serenitatem nostram Constantii atque Venerii dolenda conquestio, qua sibi a Tancane juris proprii agellum, quod Fabricula nominatur, cum 69.0760A| suo peculio causantur ablatum: adjicientes, ne rerum suarum repetitionibus imminerent, liberis sibi conditionem ultimae servitutis imponi. Atque ideo magnitudo tua, decretis obsecuta praesentibus, praefatum suo jubeat adesse judicio; ubi omni inter partes veritate discussa, juri consentaneam et amicam vestris moribus proferte sententiam. Quia sicut grave est de suo dominos jure cedere, ita nostris est saeculis inimicum servitutis jugo libera colla deprimere. Momenti jure si competunt, primitus reddantur invasa; ita tamen, ut persona legitima disceptationibus non desistat. Cesset violenta praesumptio, ut causa judicis cognoscatur arbitrio; et aut convictos [ Ed., conjunctos] servos cum rebus sibi competentibus possideat, aut probatos liberos indemnes atque integros derelinquat. Sufficit enim quod ei relaxamus poenam 69.0760B| qui facere praesumpsit injuriam.

EPISTOLA XXIX. HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS PARMENSIS CIVITATIS ATHALARICUS REX. Jubet ut cloacarum urbis ora pandant, et ut hoc opus Genesius urgeat.

 Dignum est ut libenti animo faciatis quae juberi pro urbis vestrae utilitate cognoscitis; nam quod proprio sumptu decuit aggredi, compendiose vobis constat offerri. Civitatem siquidem vestram diutina siccitate laborantem, juvante Deo, domnus avus noster saluberrima unda rigavit. Cui nunc studio vestro cloacarum ora pandantur, ne, sordium objectione tardata, reciprocans unda vestris aedibus illidatur; et quas debuit abluere, casdem vobis cogatur inferre. Cui 69.0760C| operi, quanquam vos urgere debeat civicus 138 amor, virum spectabilem Genesium praecipimus imminere, ut nos ad meliora provocetis, si quae jussimus gratanter efficitis.

EPISTOLA XXX. GENESIO VIRO SPECTABILI ATHALARICUS REX. Praecipit ut cogat Parmenses municipes antiquos cuniculos ita diligenter emundare, ut aquam influentem nihil impediat.

 Amore civitatis vestrae antiqui operis formam [ Jur.: Intellige aquaeductum] domnus quidem avus noster largitate regia construxit. Sed nihil prodest aquarum copias urbibus immisisse, nisi nunc provideatur cloacarum opportuna digestio: more vitae humanae, cujus ita salubritas continetur, si quod ore quis suscipit, 69.0760D| alia parte corporis relaxatus effuderit. Et ideo sublimitas tua Parmenses municipes faciet huic operi gnaviter [ Ed., noviter] insistere, quatenus antiquos cuniculos, sive subterraneos, sive qui junguntur marginibus platearum, diligenter emundent [ Alii, emendent]; ut cum solemniter optatus vobis liquor influxerit, nulla adjecti [ Ms. et Ac., abjecti] laetaminis objectione tardetur: quia gratiam unda non habet, nisi quae jugiter influit, et visa semper abscedit. Illa enim quae pulchre [ Juret. legit publice] rivis exercitata ridet, quam deformis est in lacunis! Palus 69.0761A| enim nec visu grata, nec jumentis accommoda. Elementum pulcherrimum quidem, sed cum in naturali puritate servatur. Sine hac agri squalent, urbes anhela siccitate fatigantur [ Juret. legit anhelant]; ut merito antiqua prudentia quos a civica conversatione segregandos esse judicavit, aquarum interdictione punierit. Quapropter tam utillimae rei omnium debet studere consensus; quia civis animum non habet, qui urbis suae gratia non tenetur.

EPISTOLA XXXI. SEVERO VIRO SPECTABILI ATHALARICUS REX. Provinciam Brutiorum describit, et jubet ut tam provinciales quam curiales, fidejussoribus datis poenaque interposita, promittant se majori anni parte in civitatibus quas incolere maluerint mansuros.

 69.0761B| Cum te praefectorum consiliis laudabiliter inhaerentem omnia didicisse credamus quae ad reipublicae statum pertinent componendum, maxime cognovisti litteris eruditus pulchram esse faciem civitatum quae populorum probantur habere conventum. Sic enim et in illis splendet libertatis ornatus, et nostris ordinationibus necessarius servit effectus. Feris datum est agros sylvasque quaerere, hominibus autem focos patrios supra cuncta diligere. Aves ipsae gregatim volant, quae innoxia voluntate mitescunt. Canori turdi amant sui generis densitatem. Strepentes sturni compares sequuntur indesinenter exercitus. Murmurantes palumbi proprias diligunt cohortes; et quidquid ad simplicem pertinet vitam, adunationis gratiam non refutat. Contra, animosi accipitres, 69.0761C| aquilae venatrices, et supra omnes alites acutius intuentes, volatus solitarios concupiscunt, quia rapaces insidiae innoxia conventicula non requirunt. Ambiunt enim aliquid soli agere, qui praedam cum altero non desiderant invenire. Sic mortalium voluntas plerumque detestabilis est, quae conspectum hominum probatur effugere, nec potest de illo aliquid veraciter credi, cujus vitae testis non potest inveniri. Redeant possessores et curiales Brutii in civitatibus suis. Coloni sunt, qui agros jugiter colunt. Patiantur se a rusticitate divisos, quibus et honores dedimus, et actiones publicas probabili aestimatione commisimus, in ea praesertim regione ubi affatim veniunt inelaboratae deliciae [ Ms., divitiae]. Ceres ibi multa fecunditate luxuriat; Pallas etiam non minima largitate 69.0761D| [ Juret.: Subaudi, oleae] congaudet; plana rident pascuis fecundis, erecta vindemiis; abundat multifariis animalium gregibus, sed equinis maxime gloriatur armentis; merito, quando ardenti tempore tale est vernum silvarum, ut nec muscarum aculeis animalia fatigentur, et herbarum semper virentium satietatibus expleantur. Videas per cacumina montium rivos ire purissimos; et quasi ex edito profluant, sic per Alpium 69.0762A| summa decurrunt. Additur quod utroque latere copiosa marina possidet frequentatione commercia, ut et propriis fluctibus affluenter exuberet, et peregrino penu vicinitate littorum compleantur. Vivunt illic rustici epulis urbanorum, mediocres autem abundantia praepotentium, ut nec minima ibi fortuna copiis probetur excepta. Hanc ergo provinciam civitatibus nolunt incolere, quam vel in agris suis se fatentur omnino diligere? Quid prodest tantos viros latere litteris defaecatos? Pueri liberalium scholarum conventum quaerunt; et mox ut foro potuerint esse digni, statim incipiunt agresti habitatione nesciri: proficiunt, ut dediscant; erudiuntur, ut negligant; et cum agros diligunt, se amare non norunt. Quaerat eruditus ubi possit existere gloriosus: prudens frequentiam 69.0762B| non respuat hominum, in qua se novit esse laudandum. Alioqui virtutibus fama tollitur, si earum merita in hominibus nesciantur. Nam quale desiderium est civium frequentiam deserere, cum aliquas quoque avium conversationi humanae se videamus velle miscere? Mortalium enim penatibus fiducialiter nidos philomela suspendit, et inter commanentium turbas pullos nutrit intrepida. Foedum ergo nimis est nobili filios in desolationibus educare, cum frequentationi humanae videat alites sua pignora commisisse. Redeant igitur civitates in pristinum decus, nullus amoenitatem ruris praeponat moenibus antiquorum. Quomodo potest in pace refugi, pro qua oportet bellum (ne vastetur) assumi? Cui enim minus grata nobilium videatur occursio? Cui non affectuosum 139 69.0762C| sit cum paribus miscere sermonem, forum petere, honestas artes invisere, causas proprias legibus expedire, interdum Palamediacis calculis occupari, ad balneas ire cum sociis, prandia mutuis apparatibus exhibere? Caret profecto omnibus his, qui vitam suam vult semper habere cum famulis. Sed ne ulterius in eamdem consuetudinem mens aliter imbuta relaba tur, datis fidejussoribus tam possessores quam curiales, sub aestimatione virium, poena interposita, promittant anni parte majore se in civitatibus manere quas habitare delegerint. Sic fiat ut eis nec ornatus desit civium, nec voluptas [ Juret., voluntas] denegetur agrorum.

EPISTOLA XXXII. SEVERO VIRO SPECTABILI ATHALARICUS REX. Fontem Arethusae depingit; et jubet ut eos qui equos Nimfadii abstulerunt, et perquirat, et puniat. 69.0762D|

 Cum Nimfadius vir sublimis pro causis suis ad comitatum sacratissimum festinaret, itineris longinquitate confectus, animalia fessa reparare contendens, ad fontem Arethusae in Scyllatino territorio constitutae elegit ponere mansionem; eo quod ipsa et loca 69.0763A| et pascuorum ubertate fecunda sint, et inundatione aquarum pulchrescant. Est enim, ut dicitur, sub pede collium supra maris arenam fertilis campus: ubi fons vastus egrediens, cannis cingentibus in coronae speciem riparum suarum ora contexit: amoenus admodum et arundineis umbris, et aquarum ipsarum virtute mirabilis. Nam cum ibi tacitus homo et studiose silentiosus advenerit, aquas fontis irrigui reperit sic quietas, ut in morem stagni non tam currere quam stare videantur. At ubi concrepans tussis emissa fuerit, aut sermo clarior fortasse sonuerit, nescio qua vi statim aquae ibidem concitatae prosiliunt: os illius gurgitis ebullire videas graviter excitatum, ut putes aquam rigentem succensae ollae suscepisse fervorem: silenti homini tacita, loquenti 69.0763B| strepitu et fragore respondens; ut stupescas sic subito perturbatam, quam nullus tactus exagitat. Nova vis, inaudita proprietas, aquas voce hominum commoveri, et quasi appellatae respondeant; ita ut, hominum sermonibus provocatae, nescio quid immurmurent. Credas ibi aliquod animal prostratum somno quiescere, quod excitatum magno strepitu tibi respondeat. Legitur quidem nonnullos fontium variis scaturire miraculis, ut aliqui potati animalibus reddant varium colorem, alter greges albos efficiat, quidam in saxeam duritiam suscepta ligna convertant. Sed has causas nulla ratio comprehendit, quia supra intellectum humanum esse cognoscitur quod tantum rebus naturalibus applicatur. Sed ut ad querelam supplicantis cito redeamus, hic cum mansionem supradictus Nimfadius habuisset, insidiis rusticorum 69.0763C| abactos sibi asserit caballos: quod temporum nostrorum habere non decet disciplinam, ut delectatio illius loci tali damno redderetur horribilis. Quod vivacitatem tuam diligenti censemus examinatione discutere, quae et de palatio nostro auctoritatem, et de legibus visa est justitiam collegisse; ut, more ipsius fontis, scelus quod actum est videaris ulcisci. Perquirantur sontes summo silentio, teneantur in suis laribus quieti; ut dum mox insecutor [ Jur., exsecutor] increpuerit, eorum corda turbentur, in voces prosiliant, et sic terribili murmuratione confundantur. Sic aquas suas omina sibi judicent dedisse poenarum. Sit ergo in eis competens vindicta, ut loca sint pervia: invitet posita disciplina studium commeantium; ne latronum excessibus vitetur tale 69.0763D| miraculum, quod semper laetificare cognoscitur inquisitum.

EPISTOLA XXXIII. SEVERO VIRO SPECTABILI ATHALARICUS REX. Decernit ut pridie natalis sancti Cypriani una cum possessoribus et conductoribus diversarum massarum ad Lucaniae conventum Leucotheam nomine conveniat, ad reprimendam quorumdam rusticorum audaciam, qui negotiatores bonis spoliabant. Tum describit locum, fontisque Marciliani virtutes et miracula. 69.0764A|

 Sicut incognita velle nosse, prudentis est, ita comperta dissimulare, dementia est; eo praesertim tempore, cum noxia res ad correctionem possit celerrimam pervenire. Frequenti siquidem probatione didicimus, Lucaniae conventu, qui prisca superstitione Leucothea nomen accepit, quod ibi sit aqua nimio candore perspicua, praesumptionibus illicitis rusticorum facultates negotiantium hostili direptione saepe laceratas; ut qui ad natale sancti Cypriani religiosissime venerant peragendum, mercimoniisque suis faciem civilitatis ornare, egentes turpiter inanesque discederent. Hoc nos simplici ac facili remedio 69.0764B| credidimus corrigendum, ut spectabilitas vestra praedicto tempore una cum possessoribus atque conductoribus diversarum massarum, ad quietem convenientium, anticipata debeat cautela procurare, ut atrocis facti reos inveniat, quos poena consumat. Quod si aliquis rusticorum, vel cujuslibet loci homo, causas nefandae litis attulerit, inter ipsa initia comprehensus fustuariae subdatur protinus ultioni; et pompatus mala nota [ Ms., vota] corrigat, qui prius occultum facinus excitare tentabat. Est enim conventus iste et nimia celebritate festivus, et circumjectis provinciis valde proficuus. Quidquid enim praecipuum aut industriosa mittit Campania, aut opulenti Brutii, aut Calabri peculiosi, aut Apuli idonei, vel ipsa potest habere provincia, in ornatum 69.0764C| pulcherrimae illius venalitatis exponitur, ut merito tam ingentem copiam judices de multis regionibus congregatam. Videas enim illic collucere pulcherrimis stationibus latissimos campos, et de amoenis frondibus intextas subito momentaneas domos, populorum cantantium laetantiumque discursum. Ubi licet non conspicias operam moenium, videas tamen opinatissimae civitatis ornatum. Praesto sunt pueri ac puellae, diverso sexu atque aetate conspicui, quos non facit captivitas esse sub pretio, sed libertas; hos merito parentes vendunt, quoniam de ipsa 140 famulatione proficiunt. Dubium quippe non est, servos posse meliorari, qui de labore agrorum ad urbana servitia transferuntur. Quid vestes referam innumera varietate discretas? Quid diversi 69.0764D| generis animalia nitore [ Alii, nitere] pinguissima? Ubi tali cuncta taxatione proponuntur, ut quilibet emptor fastidiosissimus invenitur. Sic de illo commercio nemo ingratus redit, si cuncta probabilis disciplina componit. Est enim et locus ipse camporum amoenitate distensus, suburbanum quoddam Consilinatis [ Jur: Forte, Consilini] antiquissimae civitatis, qui a conditore sanctorum fontium Marcilianum 69.0765A| nomen accepit. Hic erumpit aquarum perspicua et dulcis ubertas: ubi in modum naturalis antri absidis fabricata concavitas sic perspicuos liquores emanat, ut vacuum putes lacum, quem non dubitas esse plenissimum. Hic perlucidus usque ad fundum patet, ut aspectibus tuis aerem potius apparere judices, non liquorem. Aemulatur serenum diem aqua subtilissima; nam quidquid in imo geritur inoffensa aeris [ Ms., Grul. et Cuj., oculis] claritate monstratur. Colludunt illic gregatim laetissimi pisces, qui ad manus poscentium [ Ms. et Forn., pascentium] sic intrepidi veniunt, tanquam se noverint non esse capiendos; nam qui tale aliquid praesumpsit efficere, mox poenam Divinitatis cognoscitur excepisse. Longa sunt illius fontis memoranda describere. 69.0765B| Veniamus ad illud singulare munus sanctumque miraculum. Nam cum die sacratae noctis precem baptismatis coeperit sacerdos effundere, et de ore sancto sermonum fontes emanare, mox in altum unda prosiliens, aquas suas non per meatus solitos dirigit, sed in altitudinem cumulumque transmittit. 69.0766A| Erigitur brutum elementum sponte sua, et quadam devotione solemni praeparat se miraculis, ut sanctificatio Majestatis possit ostendi. Nam cum fons ipse quinque gradus tegat, eosque tantum sub tranquillitate possideat, aliis duobus cernitur crescere, quos nunquam praeter illud tempus cognoscitur occupare. Magnum stupendumque miraculum, fluenta labentia sic ad humanos sermones vel stare, vel crescere, ut eis credas audiendi studium minime defuisse. Fiat venerabilis [ Jur., memorabilis] omnium sermone fons iste coelestis. Habet [ Ms., habeat] et Lucania Jordanem suum. Ille exemplum baptismatis praestitit, hic sacrum ministerium [ Jur., mysterium] annua devotione custodit. Quapropter et reverentia loci, et utilitas rei dare debet populis sanctissimam pacem; 69.0766B| quia cunctorum judicio sceleratissimus habendus est, qui talium dierum gaudia temerare contendit. Relegantur populis et proponantur ista quae diximus, ut cum inulta esse minime creduntur, excedendi licentia non quaeratur.

LIBER NONUS. 141 EPISTOLA PRIMA. HILDERICO REGI VANDALORUM ATHALARICUS REX. Conqueritur de nece Amalafridae ab Hilderico illata. Tum mittit legatos, apud quos crimen excuset. Quod si renuerit, bellum ipsi minitatur. 69.0765C|

 Durissima nimis sorte constringimur, ut quos ante dulces parentes diximus, nunc eis causas amarissimas imputemus; quas nemo potest relinquere, qui pietatis noscitur monimenta cogitare. Quis enim nesciat divae recordationis Amalafridam, generis nostri decus egregium, violentum apud vos reperisse lucis occasum; et quam habuistis pridem dominam, passi non estis vivere nec [ Ac., nunc] privatam? Haec si contra fas parentelae gravis esse videbatur, remitti ad nos debuit honorabilis, quam magnis supplicationibus expetiistis. Parricidii genus est, ut quam vobis fecerat affinem conjunctio regis, nefandis ausibus in 69.0765D| ejus vos interitum misceretis. Quid tantum mali a suo conjuge relicta promeruit? Si successio debebatur alteri, nunquid femina in eo ambitu potuit inveniri? Mater quinimo haberi debuit, quae vobis regna transfudit. Nam et hoc nobilitati vestrae fuisset adjectum, si inter Hasdirigorum stirpem retinuissetis Amali sanguinis purpuream dignitatem. Hoc Gothi nostri ad suum potius opprobrium intelligunt fuisse tentatum. Nam qui dominae alienae gentis intulit necem, omnino ejus parentum visus est despexisse virtutem, quando nemo quod resecandum [ Gr. et Cuj., ulciscendum; Forn., recusandum] credit, putat esse tentandum. Et morali ideo ratione commoniti, per illum et illum legatos nostros verbis prius a vobis expetimus aequitatem, exspectantes qualis excusatio 69.0766B| tantis casibus afferatur. Nam etsi quodlibet negotium 69.0766C| in tali persona fuisset enatum, nobis debuit intimari, ut et nostro judicio periret, quae se pessimis actibus miscuisset. Restat ut naturalis ejus fingatur occasus. Impossibilia non dicimus, nova non quaerimus: illum atque illum tradite, per quos facta res debeat elucere. Sit in eis totius causae absoluta probatio, sine bello, sine caede, aut nos efficiat placatos, aut vos reddat obnoxios. Quod si creditis esse temnendum, nec vos ad rationabilia responsa componitis, conditione initae pacis absolvimur, qui laesi foederis vinculo non tenemur. Vindicet nunc superna majestas scelus qualibet arte commissum, quae ad se clamare profitetur fraterni sanguinis caedem impiam.

II. EDICTUM ATHALARICI REGIS. Protegit curiales ab omni injuria, indicta vexatoribus, aut decem librarum auri multa, aut corporea poena. 69.0766D|

 Qui reipublicae statum et generale cupit stare fastigium, ad universa debet esse sollicitus: quia non est salus in corpore, nisi quam et membra potuerint obtinere. Injuria unius loci compago tota concutitur; et tanta convenientiae vis est, ut unum vulnus ubique credas accipi, quando illa coeperit condolere. Respublica siquidem non est unius civitatis cura, sed totius regni provisa custodia. Quapropter si quid ex ipsa minuitur, in origine dispendia sentiuntur. Minus enim habere necesse est, cui aliquid perit. Et ideo diversarum civitatum pervigil nos cura sollicitat, ne permissa longius mala nostra possint gravaro palatia. 69.0767A| Arbor, quam florere vides, quam summa 142 conspicis viriditate laetari, subterraneo succo fecunditatis animatur, reddens in superficiem quod continet in radice. Hominum quoque vultus magna hilaritate decoratur, si visceribus sanis gravamen nullius sentiat laesionis. Sic regnum jure dicitur integerrimum, si nusquam fuerit imminutum. Hoc fieri potest, cum undique submovetur effrenata licentia, nec datur ausus menti malignae sub abominabili libertate peccare. Curiales, quibus a provida sollicitudine nomen est, gravissima dicuntur infestatione quassari; ut quidquid eis honoris causa delegatur, ad injuriam potius videatur esse perductum. O nefarium scelus, importabile malum! Quando debuit reipublicae serviendo proficere, tunc libertatem suam cum fortunis 69.0767B| videtur amittere. Quocirca edictali programmate definimus, ut si quis versatus [ Ed., vexatus] fuerit in injuria, aut in dispendio curialis, vel aliquid ei (praeterquam jussum fuerit a nobis, vel ab aulicis, quorum interest, potestatibus) imponere fortasse praesumpserit, aut decem librarum auri dispendio feriatur, ipsi qui tale aliquid pertulerit nihilominus profuturum, aut, si facultas vindictae non sufficit, per fustuaria supplicia laceretur, et reddat debitum poenis, quod non potuit compensare pecuniis; ita tamen ut quae pro publica utilitate fuerint delegata, ingenua sollicitudine compleantur, quando plus incipiunt debere, quos alienas iniquitates non permittimus sustinere. Praedia curialium, unde maxime mediocribus parantur insidiae, nullus illicita emptione 69.0767C| pervadat, quia contractus dici non potest, nisi qui de legibus venit. Circa sajonum et militantum molestias judicum protegantur auxilio. Ab ipsis quoque moderatoribus eos nostra vindicavit auctoritas; quanto gravius plectendus est, si ille cui delegatur auxilium, probetur inferre detrimentum? Erigite colla, depressi; sublevate animos, malorum sarcinis ingravati; date studium recuperare quae vos male cognoscitis amisisse. Unicuique civi urbs sua respublica est. Administrate civitatum sub consentanea voluntate justitiam. Ordines vestri aequabiliter vivant. Nolite gravare mediocres, ne vos merito opprimere possint potiores. Poena ista peccati est, ut unusquisque in se recipere possit quod in alterum protervus exercuit. Vivite juste, vivite continenter; quia vix audet quisquam 69.0767D| in illos excedere, in quibus culpas non potest invenire. Grues moralem noverunt exercere concordiam; inter quas nullus primatus quaeritur, quia iniquitatis ambitus non habetur. Vigilant vicissim, communi se cautela custodiunt, ipse pastus alternus est. Sic honor nullis [ Ms., nullus] adimitur, dum omnia sub communione servantur. His etiam volatus vicaria aequalitate disponitur: ultima fit prima; et 69.0768A| quae primatum tenuit, esse posterior non recusat. Sic quadam communione sociatae sibi sine regibus obsequuntur, sine dominatu parent, sine terrore famulantur. Voluntarie serviendo liberae sunt, et invicem se diligendo muniuntur. Quarum morem scriptores rerum naturalium contuentes, politiam quamdam inter ipsas esse commemorant, quas civico affectu vivere cognoverunt. Has si vos imitemini, omnes a vobis pravitatum calumnias excluditis. Nam vos, qui recti vota recipitis, habetis per leges potestatem in civibus vestris. Non enim incassum vobis curiam concessit antiquitas, non inaniter appellavit minorem senatum: nervos quoque vocitans ac viscera civitatum. Quid in ista appellatione non habeatis, vel potentiae, vel honoris? Nam qui senatui comparatur, 69.0768B| a nullo genio claritatis excluditur.

EPISTOLA III. BERGANTINO VIRO ILLUSTRI, COMITI PATRIMONII, ATHALARICUS REX. Jubet ut chartarium mittat ad massam Rusticianam, in cujus visceribus aurum latet, et illud curet effodi. Tum aurificum industriam describit.

 Si labor omnis assiduus adeo diversos exigit fructus, ut aurum argentumque solita commutatione [ Ac., communione] mercetur, cur non ipsa diligenter exquirimus, propter quae poscere alia videbamur? Italia dives inferat nobis et aureos fructus. Omnis proventus [ Ac., provectus] acquiritur, ubi metallum fulvidum reperitur. Nam quid necesse est terram multiplici fecunditate lassari, si ipsa magis pretia in ea potuerint inveniri? Frumenta vobis usualiter natura, 69.0768C| industria suffragante, concedit; passim se vina profundunt; metallum raro proditur, ut studiosius expetatur. Quapropter ad massam juris [ Ac., ruris] nostri Rusticianam, in Brutiorum provincia constitutam, magnitudinem tuam jubemus chartarium destinare; et si (ut ab artifice harum rerum Theodoro dicitur) memoratis rebus terra fecunda est, officinis solemniter [ Gr. et Cuj., officiis solerter] institutis, montium viscera perquirantur; intretur beneficio artis in penetrale telluris, et velut in thesauris suis natura locuples inquiratur. Cameris [ Ac., cavernis] enim ingeniosa praesumptione revolutis, talpinum animal imitantes, itinera fodiunt, quae nullis ante patuerunt. Sic ambitio nil relinquit absconditum, nec 69.0768D| ubi interdum sustinere possit extremum. Intrant homines caligines profundas, vivunt sine supernis, exsulant a sole; et dum sub terris compendia quaerunt, nonnunquam lucis gaudia derelinquunt. Est aliquando illis ruina via sua, et reditus procurare nequeunt, qui pedibus suis semitas operosis manibus effecerunt. Sed quibus cautior ars, vita felicior est: intrant egentes, exeunt opulenti; sine furto divitias rapiunt, 69.0769A| optatis thesauris sine invidia perfruuntur, et soli sunt hominum qui absque ulla nundinatione pretia videantur acquirere. Mox enim ut supernae luci fuerint restituti, minuta quaeque graviora discernentibus aquis a genitrice terra separant; ac fictilibus recondita, vasta fornace decoquunt, donec solvantur utiliter in liquorem. Rivos quoque de flamma venientes tanto igne 143 depurgant, quousque pulchritudinem sui prodant, quam terrena viscera, ne cuperentur, absconderant. Vincitur natura, dum eam meliorat industria. Pulchrior est dum arserit, potior dum decoxerit; quia tantum crescit ad pretia, quanta fuerit sinceritate mundata. Origo quidem nobilis, sed de flamma suscipit vim coloris; ut magis credas inde nasci, cujus similitudine videtur ornari. Sed cum auro tribuat splendidum ruborem, argento confert 69.0769B| albissimam lucem; ut mirum sit unam substantiam tradere quod rebus dissimilibus possit aptari. Proinde quidquid ad exercendam hujus artis peritiam pertinere cognoscitis, ordinatio vestra perficiat; ut et terra Brutiorum ex se tributum, quod dare possit, inveniat, quae fructibus copiosa luxuriat. Decet enim ut inter tanta bona, nec illa desint quae putantur esse praecipua. Cur enim jaceat sine usu [ Ed., Niv., Ga., Gr. et Cuj., cultu] quod honestum potest esse compendium? Aurum siquidem per bella quaerere nefas est; per maria, periculum; per falsitates, opprobrium; in sua vero natura, justitia. Honesta vero sunt lucra per quae nemo laeditur, et bene acquiritur quod a nullis adhuc dominis abrogatur. Gryphes aurum 69.0769C| jugiter leguntur effodere, atque hujus metalli inspectione gaudere: quibus quoniam non est ambitus lucri, cupiditatis crimine non dicuntur accendi; scilicet, quia omnis actus in qualitate propositi est, et non est vituperandum quod nulla fuerit voluntate lascivum. Sint ergo sedula operatione continui quaestus, invidiam non pavescant; quod ars dicitur, a crimine liberatur.

EPISTOLA IV. ABUNDANTIO PRAeFECTO PRAeTORIO ATHALARICUS REX. Decernit ut Agenantiam, uxorem Campaniani, et liberos ex albo curialium expungat, et in possessorum numero collocet.

 Felix querela est, quando leges pietate superantur; et beata conditio subjectorum, si cognoscant illum 69.0769D| aliis misertum, quem et sibi optant esse propitium. Neque enim ob aliud curiales leges sacratissimae ligaverunt, nisi ut cum illos soli principes absolverent, indulgentiae praeconia reperirent; hoc est, ubi dominus adversum sua judicia amabili concertatione dissentit: quando et ipsius quaedam justitia est, ut qui pius dicitur, districtionis termino minime teneatur. Nam et iste quidam rationabilis ordo est, militia tandem solvere, qui impares laboribus probantur existere. Curialis enim, si nulla valetudine corporis continetur, ad solas deceptiones apponitur; 69.0770A| et tum adesse quid proderit, si eum contingat defectum viribus inveniri? Similis quippe est absenti, a quo non potuerint imperata compleri. Deinde dum curia multiplici numerositate laetetur, non videtur perculsa damnis paucos perdidisse de plurimis. Quapropter illustris magnificentia tua Agenantiam, uxorem Campaniani viri disertissimi, in Lucania provincia constitutam, filiosque eorum de albo curiae suae faciat diligenter abradi, ut ventura posteritas nesciat fuisse, quod vetatur abigere [ Jur.: Forte, objicere; Ms., obigere]: quia calumnia non praesumitur, ubi aliqua probatio non habetur. Proinde in possessorum numero potius collocentur, passuri nihilominus molestias quas ipsi aliis ingerebant. Ad tributa enim solita turbabuntur; faciem compulsoris horrebunt (a potestatibus jussa prius venisse nesciebant), 69.0770B| et votiva ignorantia fatigati, formidare delegata incipient per quae antea timebantur. Nam et ex ea parte bonis moribus vixisse probandi sunt, quando perpetiuntur inter illos otiosi vivere, quorum se non cognoscunt odia meruisse. Alioqui [ Niv. et Ga., aliqui] non paterentur sub illis esse, quos se cognoscebant malis actibus incitasse. Fruantur ergo beneficio principali; vivant remissa pace tranquilli, qui fuerant in actionum suarum qualitate compositi.

EPISTOLA V. EPISCOPIS ET HONORATIS ATHALARICUS REX. Constituit ut qui in annonae charitate frumenta abdiderunt, illa moderato pretio vendant.

 Possessorum territorii vestri querela comperimus, 69.0770C| supra temporis necessitatem quorumdam civium suorum exsecrabilem sustinere saevitiam, dum primo tempore panicii speciem coemptam in propriam redegere substantiam, spectantes charitatem mediocribus gravem, ut parcius reponentibus detestabilem inferant nuditatem, quando homines in famis periculo constituti rogantes offerunt quos se spoliare posse cognoscunt. In necessitate siquidem penuriae pretii nulla contentio est, dum patitur quis induci, ne possit aliqua tarditate percelli. Haec igitur vota damnantes, praesentes direximus portitores, ut sive in gradu, sive in aliis locis frumentorum condita potuerint invenire, tantum sibi unusquisque dominus, vel familiae suae retineat, quantum se expendere posse cognoscit: reliquum periclitantibus vendat, 69.0770D| praesentibus scilicet harum gerulis, qui ad eam rem destinati esse noscuntur: moderata tamen pretii quantitate, qua eum constiterit a suis provincialibus comparasse; ut nec nimium gravetur qui emit, et aliquo compendio foveatur ille qui distrahit. Quapropter libentibus animis implete quae jussa sunt; quia vobis debetis in hac parte consulere invicem, ne dum charitatem nimiam quaeritis, scelestum vobis aliquid potius (quod absit) optetis. Ne quis ergo venditionem sibi impositam conqueratur, sciat libertatem in crimine non requiri; sed illud boni ingenii magis esse, 69.0771A| si non festinet excedere. Vendat itaque sub justa ratione, qui distrahit. Si consentit, operatur laudem suam; si discrepat, nostrum facit esse praeconium: quando bonum est jubentis, si justitia imponatur invitis.

144 EPISTOLA VI. PRIMISCRINIO ATHALARICUS REX. Permittit ut ad balneum Baianum sanitatis causa se conferat, militiae tamen emolumenta per id tempus percepturus.

 Cum diuturnis laboribus excubares, ita te imbecillitate corporis asseris graviter sauciatum, ut nec ad famam militiae percipiendam possis occurrere, ad quam constat voto te praecipiti festinasse, metuens ne per absentiam tui ab ipsis pene faucibus dulcissimus tibi fructus videatur auferri, postulans etiam ut, 69.0771B| algentis corporis necessitate constrictus, Baiani lavacri siccitate laxeris. Dignum plane quod inter praemia summa praestemus; ut sicut conferimus victis spem, ita tribuamus supplicantibus salutem. Quapropter et a vinculo te emolumentitii terroris absolvimus, et praedicti lavacri munere sublevamus, ut, primum mentis gaudio recreatus, facilius membrorum recipias sospitatem. Naturalis siquidem cura est, aegris dare laetitiam; nam fac invalidum gaudere, sanatus est. Perge igitur ad amoenos recessus: perge ad solem, ut ita dixerim, clariorem: ubi, salubritate aeris temperata, terris blandior est natura. Illic miraculis alta cogitatione perpensis, cum arcanis mundi mens humana colloquitur, nec admirari desinit quae ibi agi posse cognoscit: primum Nerei fluenta marinis 69.0771C| deliciis esse completa, tot portus naturae prudentia terrenis sinibus intermissos, tot insulas nobiles amplexu pelagi dotatas; deinde immissum Averno stagneum mare, ubi ad voluptatem hominum vita tegitur [ Ms., regitur; Cuj. et Gr., gignitur] ostreorum; industriaque mortalium fieri ut res alibi fortuita ibi semper appareat copiosa. Quantis ibi molibus marini termini decenter invasi sunt! Quantis spatiis in visceribus aequoris terra promota est! Dextra laevaque greges piscium ludunt. Claudantur alibi industriosis parietibus copiosae deliciae, captivi teneantur aquatiles greges; hic ubique sub libertate vivaria sunt. Adde quod tam amoena est suscepta piscatio, ut ante epulosum convivium intuentium pascat aspectum. Magnum est enim gaudium desiderata cepisse: 69.0771D| sed in hujusmodi rebus gratior est plerumque amoenitas oculi quam utilitas captionis. Sed ne longius evagemur, inter Neptunias gazas habitare creditur, cui otia Baiana praestantur. His itaque rebus deliciosa exercitatione saginati, ad pulcherrima lavacra contenditis quae sunt et miraculis plena, et salutis qualitate pretiosa. Nam etsi hominum cura fabricata noscuntur, naturalibus certe ministeriis exhibentur. Fornaces ibi non robora convecta succendunt: cessante flamma, ibi perpetuus calor operatur; illic globi fumiferi nesciuntur: aura est purissima, quae ministrat vapores, sudores provocat dulciter anhelos; 69.0772A| et tanto a communibus balneis salubrior invenitur, quantum ab humana industria celsior est natura. Videas illic undas perpetuis fumare gurgitibus, quae ita videntur lavantium explere desideria, ut humano credas studio temperatas. Cedat Corallici pelagi laudata semper opinio; assurgat Indici maris de albarum candore fama locupletior. Quid mihi cum pretiis, si animus non fruatur optatis? Baianis littoribus nil potest esse praestantius, ubi contingit et dulcissimis deliciis vesci, et impretiabili munere sanitatis expleri. Fraere igitur bonis nihilominus expetitis. Nostris beneficiis ad tua emolumenta pervenies. Baianis remediis consequere rem salutis.

EPISTOLA VII. REPARATO PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX. Multis laudibus patrem socerumque ejus extollit. Tum illi praefecturam urbanam confert. 69.0772B|

 Post parentum claras administrationes bene conferuntur posteris eminentissimae dignitates; dum nullius acquiescit ingenium jacere intra aestimationem suorum, quandoquidem honestus ambitus est quos sequimur tempore, velle praeconiis anteire. Additur etiam quod priscorum dogmatibus eruditi opinionis gratia delectentur augeri. Nam quanto se unusquisque melioribus cognoscit artibus studuisse, tanto amplius grandiora praesumit appetere. Dudum itaque illustris recordationis genitoris tui respublica sensit Romana diligentiam. Comitivae siquidem largitionum praesidens, functus etiam vicibus praefectorum, praetorianam egit integerrime dignitatem: 69.0772C| curiam reparans, pauperibus ablata restituens; et quamvis liberalibus studiis fuerit impolitus, placere non omisit industrius: quoniam naturaliter per se commendari potest bonum ingenium, etiam cum rebus accedentibus non videtur ornatum. Sed hoc quantum est ad tuarum notitiam litterarum. Doctrina siquidem quos ab imperitis discernit, sapientibus amica societate conjungit; cui perfacile est ornare generosum, quae etiam ex obscuro nobilem facit. Crescit quoque praeclaris meritis tuis quod in affinitatis gratiam te talis elegit, quem semper contigit de judicii sui integritate praedicari: moribus communis, conscientia singularis, qui se semper suis moribus, et amicorum conversatione, et sua fecit probitate laudari. Qualem ergo suo sanguini aestimandus est 69.0772D| sociasse, qui nunquam improbum vel communioni suae decrevit adjungere. Et ideo licet primaevus venias ad honorem, post tanti viri judicium ineptum est te dicere non probatum. Nam si bene illis suggerentibus in extraneis causis placidas aures praebemus, cur magis in genere suo eorum judicia non sequamur, ubi semper studiose sibi prospiciunt, etiam qui in aliis actibus frequenter excedunt? Atque ideo, quod feliciter dictum sit, per indictionem illam urbanae tibi tribuimus infulas dignitatis; ut sicut in illo ordine primus, ita habearis et meritorum laude praecipuus. Pene siquidem terrarum oculis habetur, 69.0773A| quod in illa civitate peragitur. Quem jam sibi judex placatum faciat, si illum senatum tantae benignitatis offendat? Quid sit maturitatis, quid prudentiae, in ordinis ipsius aestimatione cognoscis; cujus primaeva germina mox ut adoleverint, Patres vocantur. Adolescentia illic inchoat a maturitate consilii: tractant juvenes cum modestia senum [ Alii, senium], ubi morum pondus in flore permittitur quod vix alibi cana aetate generatur. Talem te ergo habita moderatione tractabis, 145 ut cum tot proceres ad curiam vocas, dignam ante illos sententiam tuae voluntatis aperias. Nimis quippe arduum est tale aliquid inter illos dicere, quod nequeat tantis prudentibus displicere. Ideoque non unius dignitatis vir aestimandus est qui ab illa turba doctorum bonum potuit referre judicium. Nam si gratum est vel sub raritate praedicari; 69.0773B| quid illi gaudii provenire possit, quem tot nobilium vota laudaverint? Justitiam dilige; oppressis te dignanter impende; redde laudes posteris tuis, quas tu a majoribus [ Jur. V. C., melioribus] accepisti.

EPISTOLA VIII. OSUIN [ Ed., OSUM] VIRO ILLUSTRI, COMITI, ATHALARICUS REX. Mittitur denuo ad Dalmatiarum atque Suaviae provincias regendas.

 Propositi nostri est honestos labores palma remunerationis ornare, ut vicissitudine qua provecti gaudent desides mordeantur, sibique imputare possint quod clementissimis temporibus judicii nostri praemia non merentur. Atque ideo illustrem magnitudinem 69.0773C| tuam, Deo juvante, ad Dalmatiarum atque Suaviae provincias iterum credidimus destinandam; ut quidquid pro utilitatibus nostris esse cognosces, aequabili ordinatione disponas, populumque nobis devotum per tuam justitiam facias esse gratissimum, quia dominorum laudibus applicatur, cum se probabiliter tractat electus. Non exempla aliena perquiras; memor esto quae feceris, et non indiges admoneri. Quid est enim quod de tua quisquam debeat actione dubitare, quando ipsis provinciis adhuc propria bona redolere cognoscis? Quodammodo jam debitum est illi velle praestare, apud quem scis te fuisse laudabilem. Obedientibus enim juste indulgetur animus; et quos scimus memores bonorum, indubitanter eis denuo praebemus affectum. Aetas 69.0773D| quidem tua provecta est, sed actus quoque maturior, Quid enim nunc subripere valeat, in quo nec juventus reprehensibilis fuit? Sed haec in domni avi nostri regno fecisti: nunc talia demonstra, ut temporibus nostris reservasse videaris quidquid probitatis addideris.

EPISTOLA IX. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS ATHALARICUS REX. Significat se misisse ad Dalmatias regendas comitem Osuin, et Severinum, quibus ut obediant imperat.

 Per provincias nobis Deo praestante, concessas tales viros cupimus destinare, qui sint armis praediti, et justitia gloriosi; ut absit a vobis et extranearum gentium metus, et calumniosis non pateatis 69.0774A| insidiis: quia non minus est malum bellicum vitasse, quam saeva discussionis evadere. Ipsa est enim vera securitas, quae de nulla judicis impietate formidat. Atque ideo, quod Deo auspice dictum sit, illustrem comitem Osuin, et palatio nostro clarum, et provinciis longa conversatione notissimum, Dalmatiis decernimus praesidere. Cui pro utilitate nostra jubenti parere procurate; quoniam tantam ejus estis justitiam frequenter experti, ut et sine regia jussione ei deberetis priorum memores obedire. Habet enim proprium jus ille, qui justus est; nam etsi terrore minime [ Jur. legit minimae] potestatis erigitur, aequitate tamen suadente semper auditur. Simul etiam et virum illustrem Severinum ad vos aestimavimus dirigendum, ut compositi consona voluntate 69.0774B| possint vobis laudanda praecipere. Nam si disparibus calamis convenit unum melos efficere [ Ms., Gr., Cuj., edicere], multo magis viris prudentissimis aptum est justa concordi [ Ed., cordis] voce suadere. Verum ut primordia nostra a praestitis inchoarent, clementissimumque dominum in ipso regni limine sentiretis, per quartam indictionem ( Anno Christi 526), quod a vobis augmenti nomine quaerebatur, illustrem virum comitem patrimonii nostri nunc jussimus removere. Hoc etiam insuper vobis concedentes, cum (Deo propitio) supradictum virum ad nostra obsequia venire fecerimus, tales homines destinare, per quos possimus evidenter agnoscere quemadmodum in futurum census doceatur impositus; ut si gravatos vos esse cognoscimus, pro 69.0774C| parte vobis qua visum fuerit, considerata aequitate, relevemus. Ita fit ut habeatis spem et futuri beneficii, qui estis jam pro parte remedia consecuti. Quapropter servire vos convenit utilitatibus nostris, quando ea quae magis sperare precibus potuistis, ultro contulit munificentia principalis. Sic enim tradente clementissimo nobis auctore didicimus, ut a subjectorum beneficiis non vacemus. Disciplina videlicet imperandi est, amare quod multis expedit; quoniam respublica nimium soliditatis accipit, si tributariorum facultas illaesa constiterit.

EPISTOLA X. UNIVERSIS POSSESSORIBUS, DEFENSORIBUS SYRACUSANAE CIVITATIS, VEL UNIVERSIS PROVINCIALIBUS ATHALARICUS REX. Relaxat quae illis praeter consuetudinem imposita fuerunt tributa, concessa facultate iis qui a censitoribus vexati fuerint apud principem conquerendi. 69.0774D|

 Dudum quidem vobis ortum nostri imperii aestimavimus nuntiandum; nunc decet subsequi beneficium pro laetitia augenda cunctorum; ut quibus fuit gratissimus noster exortus, sit illis regalis animus in aliqua parte munificus. Crescere nobiscum, Deo praestante, cuncta desideramus; quia vere ille noster est census, quem laetus possessor exsolvit. Proinde subtrahimus pecuniae quod augmentetur gloriae; et avari ad laudes, profuse nitimur sublevare cultores. Pridem divae memoriae domnus avus de suis beneficiis magna praesumens (quia longa quies et culturam agris praestitit, et populos ampliavit) 69.0775A| intra Siciliam provinciam sub consueta prudentiae suae moderatione censum statuit efflagitari; ut vobis cresceret 146 devotio, quibus se facultas extenderat. Sed illius praedicanda justitia locum nostrae benignitati praeparavit; ut quod ei offerri juste potuit, nos clementi animo, quasi illata stipendia, donaremus; et quodam praesagio mentis divinae fecit etiam pium, cui parabat imperium. Atque ideo per quartam feliciter indictionem ( Id est, Anno Christi 526) quidquid a vobis supra consuetudinariam functionem augmenti nomine vel petebatur, vel constat exactum, liberalitas nostra concedit. Quod etsi juste potuistis pendere, gloriam vos potius nostrae largitati jubemus inferre. Sed ut latius extendatur nostra clementia, suavemque dominum 69.0775B| impensis beneficiis sentiatis, quidquid a discussoribus [ Alii, discursoribus] novi census per quintam indictionem ( Anno Christi 527) probatur affixum, ad vestram eos fecimus deferre notitiam; ut quod rationabile fuerit aestimatum, libentibus animis perferatis, quia nullum laedit observata justitia. Sed ne credatis per ordinatorum tantum arbitrium vos gravari, si quis est qui de eorum facto aestimet conquerendum, ad remedia nostrae pietatis occurrat, ut judicantes corrigamus, qui etiam non rogati beneficia clementer indulsimus. Nam et gloriosae recordationis domnus avus noster de eorum commotus fuerat tarditate, ut erat altae prudentiae perscrutator, aestimans eos tandiu in provincia non sine nostro gravamine residere, quos repetita jussione censuerat jam redire. Sed nos, quos decet implere 69.0775C| quidquid ille sub aequitate disposuit, Deo auxiliante, ejus nunc in vobis inchoata perficimus. Reddite modo largitati nostrae prosperrimum votum et fidele servitium. Habetis principem, qui vobiscum beneficiis probatur exortus; et quod subjectis dulcius est, augetur ingenio benevolo cum aetatis augmento. In quam rem Quidilanem sajonem nostrum credimus dirigendum, per quem vobis jussa prosperrima, Deo largiente, pandantur.

EPISTOLA XI. GILDIAE VIRO SUBLIMI, COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS ATHALARICUS REX. Prohibet quominus quidquid tributorum per Victorem et Witigisclum de quarta indictione est adjectum, a possessoribus exigant. 69.0775D|

 Ad Victorem et Witigisclum spectabiles viros, Siciliae provinciae censitores, praecepta nostra direximus, ut quidquid possessoribus tributariae functionis per eos nuper videtur adjectum, de quarta indictione non exigant, quia gravis est ejus rei illatio, cujus adhuc justitia non probatur. De ordinationibus vero eorum nobis fecimus instructiones deferri, ut si aestimatis viribus quidquid aequalitate sit dispositum, debeat permanere moderatum. Sin vero aliquem contra rationem constat esse praegravatum, nostro relevetur arbitrio; ita tamen, ut si aliquid per quartam indictionem ( Anno Christi 526) probatur illatum, possessoribus sine aliqua imminutione 69.0776A| reddatur: quia sine querela suscipi debet onus impositum, quod longis temporibus constat esse portandum [ Gr. et Cuj., solvendum]. Nunc, quod restat, provinciales vos convenit admonere, ut quibus beneficia dedimus, eorum devotionem per omnia sentiamus; et quod debetur principi, grato animo videatur exsolvi.

EPISTOLA XII. VICTORI ET WITIGISCLO VIRIS SPECTABILIBUS ATHALARICUS REX. Jubet ut si quid super tributarium solidum per quartam indictionem a provincialibus exegerint, sine aliqua imminutione reddant.

 Tarditas vestra apud gloriosae memoriae domnum avum nostrum merito vos fecit esse suspectos, quos 69.0776B| etiam secundis [ Ed., seris] praeceptionibus credidit admonendos; ut relicto tandem provincialium gravamine, ad ejus deberetis justitiam festinare; et nunc quoque suspicionis maximae fecit augmentum, ut nec ad initia nostra voluissetis occurrere, quod libera conscientia potuisset optare. Et ideo praesenti auctoritate censemus, ut si quid super tributarium solidum per quartam indictionem ( Anno Christi 526) a provincialibus exegistis, sine aliqua eis imminutione reddatis, quia supra veterem censum nulla indictionis praedictae eos volumus damna sentire. Hoc etiam addendum esse credidimus, quoniam amore clementiae errores nolumus invenire, ne coacti potius resecemus quod salva justitia dissimulare non possumus; ut si aliquem studio laesistis pravo, 69.0776C| vestro magis emendetis arbitrio, quia hoc est propria delicta corrigere, quod et non facere. Et ne forsitan credatis longinquitatis difficultate latere quae gesta sunt, Siculis fiduciam vos dedimus subsequendi. Videte nunc si voces possitis ferre querulas, quas etiam nostra invitavit auctoritas. Admonuimus igitur quos pios decet esse. Jam suo vitio videtur accusari, qui spontanea noluit voluntate corrigi [ Gr., Niv., Ga., vitavit. Suo vitio videtur accusari, qui spontanea voluntate noluit corrigi].

EPISTOLA XIII. WILIAE VIRO ILLUSTRI, COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX. Praecipit ut domesticis qui comitibus provinciarum obsequuntur, supra ducentos solidos et decem annonas curet quinquaginta solidos annuos adjungi, regis rationibus imputandos. 69.0776D|

 Magnitudinis tuae suggestione comperimus de domesticorum excessibus qui destinatis comitibus obsequuntur provinciales damnis plurimis ingravatos; quod credimus emolumentorum parvitate nutritum, quia sub quadam excusatione peccare creditur, cui necessaria non praebentur. Et ideo speciali beneficio generalia compendia largientes, magnitudini tuae praesenti auctoritate praecipimus ut supra ducentos solidos et decem annonas quas hactenus acceperunt, a quinta feliciter indictione quinquaginta eis solidos annuos faciatis incunctanter adjungi, 69.0777A| qui nostris rationibus debeant imputari; ut dum mater criminum necessitas tollitur, peccandi ambitus auferatur. Si quis autem jussionum nostrarum improbus temerator exstiterit, ut aliquo casu 147 in damnis provincialium aut praejudiciis implicetur, emolumentis careat universis: quia ille dignus est praemia consequi, qui parere cognoscitur aequitati. Ideo enim a nobis accipit, ne ab aliis quaerat. Nostrum dare, nobilitas est: dona regalia quamvis parva sublimant: quia simul et meritorum gratiam reperisse creditur, qui principali munere sublevatur.

EPISTOLA XIV. GILDIAE VIRO SUBLIMI, COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS, ATHALARICUS REX. Decernit ut quidquid a provincialibus pro reparatione murorum fuit extortum, aut restituatur, aut reficiendis moenibus impendatur. Tum reprehendit eum, quod substantias mortuorum sine aliqua discretione justitiae nomine fisci caduci vindicaret. Insuper dicit provinciales conqueri se conventionibus omnimodis gravatos. Denique statuit ut edicta a Theodorico pro componendis Siculorum moribus promulgata ita custodiantur, ut sacrilegii reus habeatur, quisquis ea violare aliquatenus tentaverit. 69.0777B|

 Provincialium Siculorum nobis est suggestione declaratum quaedam a tua potestate fieri, unde eorum fortunae videantur affligi. Quod ideo leviter accepimus, quia ipsi vindicari praeterita noluerunt. Constat enim esse dubium, quod concedit adversarius; et percelli non potest jure, cui mavult querulosus ignoscere. Sed ut suspiciones iniquas futuris casibus 69.0777C| abrogemus, observanda jugiter praesenti jussione decernimus, ut nec isti aliquid de futuro metuant, nec tu per ignorantiam quae dicuntur incurras. Prima fronte pro reparatione murorum pecuniae diversis provincialibus dicuntur extortae, cum tamen nulla exinde surrexerit promissa constructio. Hoc si constat admissum, aut muri exinde pro eorum munimine construantur, aut unusquisque recipiat quod ei probatur incompetenter ereptum. Nimis enim absurdum est spondere munitiones, et dare civibus exsecrabiles vastitates. Quorumdam etiam substantias mortuorum, sine aliqua discretione justitiae, fisci nomine caduci te perhibent titulo vindicare, cum tibi hoc tantum de peregrinis videatur esse commissum, quibus nullus haeres, aut testamentarius, aut legitimus 69.0777D| invenitur. Nefas est enim ut quod a nobis praecipitur, a te nostro nomine per injuriam vindicetur. Praeterea conventionibus se gravari omnimodis ingemiscunt; ut ad judicium deducendi pene tanta videantur amittere, quanta vix probantur addicti dispendia sustinere. Vocatio enim judicis spes justitiae debet esse, non mulcta. Nam ipse juste suspectus redditur, ante cujus audientiam gravamina sentiuntur. Unde censemus ut si vestra conveniunt decreta pulsatos, tantum commodi percipiat exsecutor, quantum gloriosus domnus avus noster pro honoribus personarum 69.0778A| debere sajones accipere, expressa quantitate, constituit. Commodum enim debet esse cum modo. Nam si mensuram aequalitatis excesserit, vim sui nominis [ Jur., amoris] non habebit. Si vero tua jussione conventio destinatur, duntaxat in illis causis atque personis, ubi te misceri edicta voluerunt, mediam portionem exsecutor accipiat, quam de praeceptis regiis sumere potuisset, quia non potest convenire justitiae ut tantum a te directo tribuatur, quantum pro reverentia nostrae jussionis offertur. Si quis autem saluberrimi constituti temerator exstiterit, in quadruplum jubemus ablata restitui; ut quod delectatione cupiditatis admittitur [ Ms. et Ac., amittitur], asperitate dispendii vindicetur. Edicta vero gloriosi domni avi nostri, vel universa praecepta, quae ad 69.0778B| Siciliam pro commonendis [ Ed., commovendis; Jur., forte, componendis] universorum moribus destinavit, sub tanta volumus obedientia custodiri, ut sacrilegii reus habeatur quisquis belluinis motibus [ Ed., moribus] excitatus munimen tentaverit irrumpere jussionum. Duorum negotia Romanorum, etiam his invitis, ad tuum diceris vocare judicium; quae, si cognoscis facta, ulterius non praesumas, ne dum vis judicium incompetenter quaerere, reatum potius videaris invenire. Memor enim prius debes esse edicti, qui inter alios mavis a te sequenda constitui. Alioqui tota tibi decernendi auctoritas tollitur, si a te illa regula minime custoditur. Ordinariis judicibus administrationum suarum potestas illibata servetur. Cognitores suos legitima turba comitetur. Observationum 69.0778C| illarum non mordearis invidia. Gothorum laus est, civilitas custodita. Tota ad vos fama confluit, si vobis rarus [ Niv., Gam., Gr. et Cuj., rarius] litigator observet. Vos armis jura defendite, Romanos sinite legum pace litigare. Navigiis vecta commercia te suggerunt occupare, et ambitu cupiditatis exosae solum antiqua pretia definire; quod non creditur a suspicione longinquum, etiamsi non sit actione vicinum. Quapropter si rumorem hujusmodi vitare festinas, episcopus civitatis et populus conscientiae tuae testes assistant. Omnibus placeat, quod ad cunctorum necesse est pertinere fortunas. Pretia debent communi deliberatione constitui, quia non est delectatio commercii, quae jubetur invitis. Quocirca sublimitatem tuam jussis praesentibus credimus admonendam, quia excedere nolumus quos amamus; 69.0778D| nec aliquid de talibus sinistrum patimur dici, per quos aliorum mores putamus esse corrigendos.

EPISTOLA XV. JOANNI PAPAE ATHALARICUS REX. Decreta promulgat saluberrima in simoniacos juxta antiqua senatusconsulta.

 Si antiquis principibus studium fuit leges exquirere, ut subjecti populi delectabili tranquillitate fruerentur, multo praestantius est talia decernere, quae possunt sacris regulis convenire. Absint enim a nostro 69.0779A| saeculo damnosa compendia. Illud tantum vere possumus lucrum dicere, quod constat divina judicia non punire. Nuper siquidem ad nos defensor Ecclesiae Romanae flebili allegatione pervenit, cum apostolicae sedi peteretur antistes quosdam nefaria machinatione necessitatem temporis aucupatos ita facultates pauperum extortis promissionibus ingravasse, ut, quod dictu nefas est, etiam sacra vasa emptioni 148 publicae viderentur exposita. Hoc quantum fuit crudele committi, tanto gloriosum est adhibita pietate resecari. Atque ideo sanctitas vestra statuisse nos praesenti definitione cognoscat, quod etiam ad universos patriarchas atque metropolitanas ecclesias volumus pertinere, ut a tempore sanctissimi papae Bonifacii, cum de talibus prohibendis suffragiis 69.0779B| patres conscripti senatus consulta nobilitatis suae memores condiderunt: Quicunque in episcopatu obtinendo sive per se, sive per aliam quamcunque personam aliquid promisisse declaratur, ut exsecrabilis contractus cunctis viribus effetetur. Si quis autem in hoc scelere deprehenditur fuisse versatus, nullam relinquimus vocem: verumetiam si aut repetendum, aut quod acceptum est non reddendum esse crediderit, sacrilegii reus protinus habeatur, accepta restituens compulsione judicis competentis. Justissimae siquidem leges, ut bonis aperiunt, ita claudunt malis moribus actionem. Praeterea quidquid in illo senatus decretum est consulto, praecipimus in eos modis omnibus custodiri, qui se quoquo modo per interpositas quascunque personas scelestis contractibus 69.0779C| miscuerunt. Et quia omnia debent sub ratione moderari, nec possunt dici justa quae nimia sunt, cum de apostolici consecratione pontificis intentio fortasse pervenerit [ Jur. V. C., provenerit], et ad palatium nostrum producta fuerit altercatio populorum, suggerentes nobis intra tria millia solidorum cum collectione chartarum censemus accipere. A quibus tamen minus omnes idoneos rei ipsius consideratione removemus, quia de ecclesiastico munere pauperibus est potius consulendum. Alios vero patriarchas, quando in comitatu nostro de eorum ordinatione tractatur, in supradictis conditionibus atque personis intra duo millia solidorum jubemus expendere. In civitatibus autem suis tenuissimae plebi non amplius 69.0780A| quam quingentos solidos se distributuros esse cognoscant. Reliquos accipientes, et edicti praesentis, et senatusconsulti nuper habiti poena constringat, sed et dantes canonum severitas persequatur. Vos autem, qui patriarcharum honore reliquis praesidetis Ecclesiis, quoniam [ Ac., quem] constitutio nostra ab illicita promissione liberavit, restat ut bona imitantes exempla, sine aliquo Ecclesiarum dispendio dignos majestate pontifices offeratis. Iniquum est enim ut locum apud vos habeat ambitus, quem nos laicis divina consideratione perclusimus. Quapropter si quis apostolicae praesulem Ecclesiae, vel patriarcharum episcopum, sive per se, sive per parentes, aut servientium quascunque personas aliqua suffragii crediderit ambitione promovendum, et ipsum 69.0780B| reddere accepta definimus, et quod est canonibus statutum, eum modis omnibus esse passurum. Si quis vero quae dederit, aut promiserit, eodem superstite timuerit publicare, ab haeredibus, vel pro haeredibus ejus Ecclesia repetat, cujus suffragio antistes deprehenditur ordinatus, nota infamiae nihilominus superstites inurente. Reliquos quoque ordines sub eadem fieri districtione praecipimus. Quod si forsitan dolosae machinationis invento sacramentis persona intercedentibus fuerit obligata, ut salvo statu animae commissam iniquitatem neque approbare possit, neque audeat accusare, damus licentiam quibuslibet honestis personis in singulis quibusque civitatibus apud judices competentes hoc crimen deferre; et quidquid ex ea potuerit probatione recolligi, 69.0780C| ut ad probationem [ Alii, approbatione] insequentes animemus, tertiam partem judicatae rei ille [ Ac., illius] percipiat, qui tale facinus voluerit publicare. Reliqua ipsis Ecclesiis proficiant, quae videntur extorta, aut in fabricis earum, aut in ministeriis nihilominus profutura. Decet enim ad usus bonos convertere quae voluit perversitas inimica fraudare. Quiescat igitur malignantium prava cupiditas. Quo tendunt qui a fonte praeclusi sunt? Recolatur et timeatur Simonis justa damnatio, qui emendum credidit totius largitatis Auctorem. Orate igitur pro nobis, edicta nostra custodientes, quia divinis noscitis convenire mysteriis. Sed quo facilius principis votum universorum mentibus innotescat, hoc senatui, 69.0781A| hoc populis per praefectum Urbis praecipimus intimari; ut generalitas agnoscat nos illos persequi, qui majestati divinae potius viderentur adversi. Vos quoque hoc universis quos Deo propitio regitis episcopis intimate; neque sit alienus a culpa, qui potuit agnoscere constituta.

EPISTOLA XVI. SALVANTIO VIRO ILLUSTRI, PRAEFECTO URBIS, ATHALARICUS REX. Jubet ut edictum suum et senatusconsulta de abigenda simonia tabulis marmoreis incidantur, et ante atrium basilicae sancti Petri collocentur.

 149 Grata res est cuncta profutura vulgare, ut generale fiat gaudium, quod potuit esse votivum. Alioqui laesionis causa noscitur [ Gr. et Cuj., nascitur], 69.0781B| si beneficia potius occulantur. Dudum siquidem senatus amplissimus a splendore suo cupiens maculam foedissimae suspicionis abradere, provida deliberatione constituit ut in beatissimi papae consecratione nullus se abominabili cupiditate pollueret, poena etiam constituta, qui talia praesumere tentavisset: non injuria, quia tunc electi vere meritum quaeritur, cum pecunia non amatur. Quod nos laudantes, et augentes inventum, ad beatissimum papam direximus constituta, quae his ante lata praefulgent, ut ab honestate sanctae Ecclesiae profanus ambitus auferatur. Hoc vos ad notitiam senatus et Romani populi volumus sine aliqua dilatione perducere, quatenus cunctorum figatur cordi quod cupimus omnium studio custodiri. Verum ut principale beneficium 69.0781C| et praesentibus haereat saeculis, et futuris, tam definita nostra quam senatusconsulta tabulis marmoreis praecipimus decenter incidi, et ante atrium beati Petri apostoli in testimonium publicum collocari. Dignus enim locus est, qui et gloriosam mercedem nostram, et senatus amplissimi laudabilia decreta contineat. In quam rem illum direximus, quo redeunte noscamus impleta quae jussimus. Incertum enim videtur habere quod praecipit, cui rerum effectus tardius innotescit.

EPISTOLA XVII. SALVANTIO VIRO ILLUSTRI, PRAEFECTO URBIS, ATHALARICUS REX. Decernit ut liberet quosdam, nobiles Romanos, qui pro sola seditionis exortae suspicione in carcere detinebantur; et permittit eis ut se justis legibus vindicent. 69.0782A|

 Si principes antiqui moenia Romana in populorum exquisivere laetitiam, ne cives illis merito singulares aliquid commune cum caeteris possiderent, nefas est inter tot rerum jucunda eos longam sustinere tristitiam, quia exsultatio civitatis illius generale votum est; dum necesse est laetari reliqua, si mundi caput gaudere proveniat. Apostolici siquidem papae Joannis et procerum nostrorum relatione cognovimus illum et illum Romanos pro sola suspicione seditionis tam longae custodiae poena maceratos, ut cuncta civitas moerorem de illorum continua calamitate contraxerit, ut eis nec dierum festivitas, nec ulla (quae apud nos [ Ms., vestros] est gratissima) nominis sui dignitas subveniret. Quod nobis pro sui 69.0782B| facti acerbitate displicuit, ut qui in judicio convicti minime feruntur, debita malis tormenta cruciatusque pertulerint. Et ideo magnitudinem tuam jussis praesentibus admonemus, ut quocunque loci reperire potueris eos, absolvere non moreris. Quos etiamsi aliquo reatu involutos esse claruerit, intercessionibus supradictis eos jam a metu liberos esse censemus. Si vero innocentes se tormenta sustinuisse confidunt, damus querelis eorum liberam vocem, ut justis legibus vindicent quod iniquis ausibus pertulerunt: quia nolumus innocentes a judicibus deprimi, quos ad eorum praesidia constat elevari. Revocentur nunc ad laetitiam pristinam Romani; nec nobis credant placere posse, nisi qui eos eligunt modesta aequalitate tractare. Intelligant parentes nostros pro sua 69.0782C| quiete laboriosa subiisse pericula, nos autem multis expensis agere ut illi debeant garrula exsultatione gaudere. Nam et si quid inique vel acerbe hactenus pertulerunt, non credant a nostra mansuetudine negligendum, qui nec nobis otia damus, ut illi secura pace ac tranquilla laetitia perfruantur: cito sentiant quia nos amare non possumus quos illi pro suis excessibus horruerunt. Nam quorum gratiam impetrare possunt, qui suis civibus displicere meruerunt; et dum tempus habuissent amoris publici, egerunt unde juste debeant exsecrari [ Ms. A., exsecari]?

XVIII. EDICTUM ATHALARICI REGIS. 1. Contra pervasores bonorum alienorum. 2. Contra affigentes titulos nomine publico. 3. Contra obtinentes callide et perverse sententiam principum. 4. Contra dividentes aliena matrimonia. 5. Contra adulteros. 6. Contra eos qui duabus uxoribus copulabantur. 7. Contra concubinarios et concubinas. 8. Contra eos qui terrore donationes extorquebant. 9. Contra maleficos. 10. Contra homicidas. 11. Contra eos qui in una causa secundo a judicibus ordinariis provocabant. 12. Contra violatores edictorum tam ipsius quam Theodorici. 69.0783A|

 150 Provide decrevit antiquitas universitatem edictis generalibus admoneri, per quae et delictum omne corrigitur, et excedentis verecundia non gravatur. Cuncti enim sibi aestimant dici, ubi nullum constat exponi; et similis fit innocenti, quem contigerit sub communione purgari. Hinc et nostra vere pietas custoditur, dum feriato gladio nascitur metus, et provenit sine cruore correctio. Commovemur enim 69.0783B| placati; minamur otiosi; et clementer irascimur, quando vitia sola damnamus. Diu est quod diversorum querelae nostris auribus crebris susurrationibus insonarunt, quosdam civilitate despecta affectare vivere belluina saevitia; dum regressi ad agreste principium, jus humanum sibi aestimant feraliter odiosum. Quos nunc apte judicavimus comprimendos; ut eo tempore inimica bonis moribus crimina persequamur, quo hostibus reipublicae divina virtute resistimus. Utrumque quidem noxium, utrumque pellendum; sed tanto gravius grassantur vitia, quanto magis probantur interna. Unum recumbit in altero. Facilius quippe inimicorum acies cadunt, si nostro aevo delicta subducimus.

1. Primum humano generi noxiam pervasionem 69.0783C| (sub qua nec dici potest civilitas, nec haberi) severitate legum, et nostra indignatione damnamus: statuentes ut sanctio divi Valentiniani adversum eos diu pessime neglecta consurgat, qui praedia urbana vel rustica, despecto juris ordine, per se suosque praesumpserint, expulso possessore, violenter intrare; nec aliquid de ejus districtione detestabili volumus temperatione mitigari: insuper addentes ut si quis ingenuorum ad satisfaciendum legi superius definitae idoneus non habetur, deportationis protinus subjaceat ultioni: quia plus debuit cogitare jura publica, qui se noverat alibi non posse sustinere vindictam. Judices igitur competentes, ad quos potest admissum facinus pertinere, si, invasorem cum possint amovere, pertulerint tenere praesumpta, et adepti singuli honore 69.0783D| priventur, et fisco nostro tantum fiant obnoxii, 69.0784A| quantum praesumptor potuisset addici, in auctoribus tamen facinoris manentibus constitutis. Quod si quis in tantam raptatus amentiam, tyrannico spiritu juri publico parere neglexerit, viribusque praepotens [ Ac., praeposteris] destinati officii spreverit paucitatem, relatione judicis nostris auribus notabilis ingeratur, ut indulta exsecutione sajonum, ultionem sentiat vigoris regii, qui obedire noluit cognitori. 2. Et quia summis principibus juris communione vivendum est, si quis, legum ordine praetermisso, nomine publico titulos praesumpserit affigere, in tantum possidenti fiat obnoxius, quantum sanctio superius memorata testatur. Merito enim et sacrilegii poena percellitur, qui iniquo pervasionis pondere ausus est majestatem regii nominis ingravare. Litis 69.0784B| quoque expensas judicio superatus exsolvat: quod hinc dantur fomenta detestabilis jurgii, cum improbi vincuntur illaesi; nec dolet calumniantibus pudoris damnum, si evaserint dispendia facultatum. 3. Si quis autem de nostris scriniis aliquid crediderit promovendum, adversario suo, quantum ad causam ejus pertinet, de consecuta [ Ms. et Ac., consueta] serie jussionum nihil aestimet supprimendum: ni fecerit, careat impetratis; vel si aliquod ex eo agere tentaverit, nihilominus habeatur infirmum; quia illos solos volumus uti beneficiis nostris, quos non cognoscimus studere versutiis. 4. Qui suasione plectenda matrimonia dividere nititur aliena, ipsius conjugium habeatur illicitum; ut magis contigisse sentiat sibi, quod in altero malignus 69.0784C| exercere tentavit. Si vero pro conjunctionibus charitate privatur, futurum matrimonium illi jure denegamus: quia non meretur jugalis reverentiae praemia consequi, qui in genialis tori ausus est divisione grassari. Sed ne aliquos hujus sceleris reos ultio nostra derelinquat, illos quos spes non habet praesentis conjugii, vel futuri, si quid in alienos thalamos dolosa machinatione praesumpserint, facultatum suarum media portione priventur, statim fisci juribus applicanda. Si vero prohibente pauperie in aliquorum substantia nequierit vindicari, poena relegentur exsilii: ne, quod dictu nefas est, ideo videantur comminationem juris publici evadere, quia vilissimae noscuntur subjacere fortunae. Sed haec de sollicitatoribus affectus alieni pietas nostra decrevit. 69.0784D| 5. Caeterum in adulteris totum districtissime volumus 69.0785A| custodiri, quidquid divali potuit commonitione decerni. 6. Uno tempore duabus nemo copuletur uxoribus: quia se noverit rerum suarum amissione plectendum. Nam aut libido est, et recte perfrui non sinitur: aut cupiditas, et jure nuditate damnatur. 7. Si quis autem superflua turpique cupidine conjugali honestate despecta, ad concubinae elegerit venire complexus: si ingenua fuerit, jugo servitutis cum filiis suis modis omnibus addicatur uxori; ut illi se per honesta judicia sentiat subdi, cui per illicitam [ Ac., pollicitum] libidinem credidit posse praeponi. Quod si ad tale flagitium ancilla pervenerit, excepta poena sanguinis, matronali subjaceat ultioni; ut illam patiatur judicem, quam formidare debuisset absentem. 69.0785B| 8. Donationes nullius terror extorqueat: nullus acquirere per fraudem, vel exsecrabilem lasciviam concupiscat. Sola enim honestas merito capit lucrum de legibus. In allegationem justissimae largitatis illam districtionem volumus custodiri, quam pro veritate sollicite legalis sanxit antiquitas. Sic enim, ut ipsa testatur, et fraudi non patebit occasio, et veritati major crescit auctoritas. Alioqui nulli praecipimus videri firmum, quod ipse conditor, non implendo quae leges vel jura praecipiunt, fecit incertum. 9. Maleficos quoque, vel eos qui ab eorum nefariis artibus aliquid crediderint expetendum, legum severitas insequatur: quia impium est nos illis esse remissos, quos coelestis pietas non patitur impunitos. Qualis enim fatuitas est, Creatorem vitae relinquere, 69.0785C| et sequi potius mortis auctorem? Turpis actus ex toto sit a judicibus alienus. Nemo faciat quod jura condemnant: quia decretali poena plectendi sunt, qui se prohibitis excessibus miscuerunt. Quid enim in aliis damnent, si ipsi se inhonesta contagione commaculent? Sit etiam sub divitibus tuta mediocritas. 10. A caedis temperetur insania. Nam praesumptio manuum actus probatur esse bellorum, maxime in eis quos tuitionis nostrae munit auctoritas. Si quis autem contra facere improba praesumptione tentaverit, violator nostrae jussionis habeatur. 11. Appellari a subjecto judicibus ordinariis in una causa secundo non patimur: ne quod ad remedium repertum est innocentis, asylum quodammodo 69.0785D| videatur esse criminosis. Si quis vero vetita iterare tentaverit, negotio privatus abscedat. 12. Sed ne, pauca tangentes, reliqua credamur noluisse servari, 151 omnia edicta tam nostra, quam domni avi nostri, quae sunt venerabili deliberatione 69.0786A| firmata, et usualia jura publica, sub omni censemus districtionis robore custodiri; quae tanto munimine se tegunt, ut nostra quoque jurisjurandi interpositione cingantur. Quid per multa discurrimus? Legum usualis regula, et praeceptorum nostrorum probitas ubique servetur. EPISTOLA XIX. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Scribit se edictum duodecim capitum edidisse; et jubet ut in senatu recitetur, et a praefecto Urbis per triginta dies locis celeberrimis proponatur.

 Laudabilium jussionum causas plerumque praebet vituperabilis excessus alienus, et miro modo momenta justitiae de iniquitatis occasione nascuntur. Silet enim aequitas, si culpa non vociferetur admissa; 69.0786B| et feriatum quiescit principis ingenium, quod non fuerit aliqua querela provocatum. Conquerentium siquidem vocibus adacti, et frequentium populorum de rebus quibusdam interpellatione commoniti, necessaria quaedam Romanae quieti edictali programmate duodecim capitibus, sicut jus civile legitur institutum, in aevum servanda conscripsimus: quae custodita residuum jus non debilitare, sed potius corroborare videantur. Haec in coetus vestri splendore recitentur, et per triginta dies praefectus Urbis locis celeberrimis faciat solemni more proponi, ut nostra civilitate recognita, spes truculentis moribus auferatur. Nam qua confidentia protervus assumat quod principis agnoverit damnasse clementiam? Redeat amor omnibus disciplinae, per quam et parva coalescunt, 69.0786C| et potiora servantur. Ideo enim exercitus nostros, juvante Deo, crebris expeditionibus commonemus [ Gr., Cuj. et Ga., commovemus], ut universitatem compositam vivere legibus sentiamus. Reddatur haec animo nostro vicissitudo praemiorum; ut quem reipublicae utilitatibus cognoscitis occupatum, rarissima querelarum aditione [ Ed., editione] pulsetur. Teneant judices legitimas districtiones: votum foedissimae venalitatis abjiciant. Metus cuncta componit, si reus crimen in judicante non invenit.

EPISTOLA XX. AD UNIVERSOS JUDICES PROVINCIARUM ATHALARICUS REX. Sancit ut edictum suum per triginta dies in conventibus publicis more solemni recitetur.

 Cum vos provinciis nostris, juvante Deo, annua 69.0786D| reparatione praestemus; nec desint judicia per universos fines Italiae distributa, intelligimus de inopia justitiae copiam venire causarum. Culpa siquidem vestrae probatur esse negligentiae, quoties a nobis coguntur homines legum beneficia postulare. Nam 69.0787A| quis eligeret tam longe petere, quod in suis videret sedibus advenisse? Sed ut vobis versutas excusationes, et duras necessitates provincialibus tolleremus, de aliquibus casibus hactenus pessimo torpore neglectis edictalis programmatis definitione censuimus; ut et vobis cresceret confidentia recte judicandi, et paulatim audacia maligna possit imminui. Quod more solemni per conventus publicos triginta dierum facite proponi, ut jure condemnatus habeatur qui post haec remedia manere praesumpserit desperatus.

152 EPISTOLA XXI. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Praecipit ut professores grammaticae, eloquentiae et juris constituta emolumenta sine aliqua imminutione percipiant. 69.0787B|

 Filiorum causas jure ad patrum cognoscimus remisisse personas; ut ipsi de illorum provectu debeant cogitare, quorum interest studia Romana proficere. Neque enim credendum est vos inde posse minus esse sollicitos, unde et generi vestro crescit ornatus, et coetui provenit assidua lectione consilium. Nuper siquidem, ut est de vobis cura nostra sollicita, quorumdam susurratione cognovimus doctores eloquentiae Romanae laboris sui constituta praemia non habere; et aliquorum nundinatione fieri ut scholarum magistris deputata summa videatur imminui. Quapropter, cum manifestum sit praemium artes nutrire, nefas judicavimus doctoribus adolescentium aliquid subtrahi, qui sunt potius ad gloriosa studia per commodorum 69.0787C| augmenta provocandi. Prima enim grammaticorum schola est fundamentum pulcherrimum litterarum, mater gloriosa facundiae, quae cogitare novit ad laudem, loqui sine vitio. Haec in cursu orationis sic errorem cognoscit absonum, quemadmodum boni mores crimen detestantur externum. Nam sicut musicus consonantibus choris efficit dulcissimum melos, ita dispositis congruenter accentibus metrum novit decantare grammaticus. Est grammatica magistra verborum, ornatrix humani generis; quae per exercitationem pulcherrimae lectionis antiquorum nos cognoscitur juvare consiliis. Hac non utuntur barbari reges, apud legales dominos manere cognoscitur singularis. 69.0788A| Arma enim et reliquae gentes habent, sola reperitur eloquentia quae Romanorum dominis obsecundat. Hinc oratorum pugna civilis juris classicum canit, hinc cunctos proceres nobilissima disertitudo commendat; et, ut reliqua taceamus, hoc quod loquimur inde est. Qua de re, patres conscripti, hanc vobis curam, hanc auctoritatem, propitia Divinitate, largimur; ut successor scholae liberalium litterarum tam grammaticus quam orator, nec non et juris expositor, commoda sui decessoris ab eis quorum interest sine aliqua imminutione percipiat; et semel primi ordinis vestri ac reliqui senatus amplissimi auctoritate firmatus, donec suscepti operis idoneus reperitur, neque de transferendis, neque de imminuendis annonis a quolibet patiatur improbam quaestionem; 69.0788B| sed, vobis ordinantibus atque custodientibus, emolumentorum suorum securitate potiatur, praefecto Urbis nihilominus constituta servante. Et ne aliquid pro voluntate praebentium relinquatur incertum, mox ut sex menses exempti fuerint, statutae summae consequantur praedicti magistri mediam portionem: residua vero anni tempora cum annonarum debita redhibitione claudantur, ne cogantur de alieno pendere fastidio, cui piaculum est vel horarum aliquo vacasse momento. In tantum enim quae sunt decreta volumus firmissime custodiri, ut si qui cujus interest differendam putaverit hanc quasi debitam functionem, procurato more usurarum dispendia ipse patiatur, quia justa commoda laudabiliter laborantibus [ Mss., commorantibus] plectenda cupiditate subtraxit. Nam si 69.0788C| opes nostras scenicis pro populi oblectatione [ Ed. collectione] largimur, et ea studiosissime consequuntur qui adeo necessarii non habentur; quanto magis illis sine dilatione praebenda sunt, per quos et honesti mores proveniunt, et palatio nostro facunda nutriuntur ingenia! Haec autem praesentibus litterarum magistris venerando coetui vestro praecipimus intimari, ut sicut nos agnoscunt de suis commodis esse sollicitos, ita a se provectus adolescentium enixius noverint nos exigendos. Cesset nunc illa satyris doctoribus querulis usurpata sententia, quia duabus curis ingenium non debet occupari. Ecce jam habere tolerabile probantur hospitium: unde nunc merito, uni sollicitudini 69.0789A| jugiter inhaerentes, toto vigore animi ad bonarum artium studia transferantur.

EPISTOLA XXII. PAULINO VIRO CLARISSIMO, CONSULI, ATHALARICUS REX. Praeclaris laudibus Paulinum ejusque familiam exornat. Tum consulatus ei confert insignia.

 Indiscreti hominum mores confusique vagarentur, si aut culpa formidinem, aut virtus praemia non haberet. Sed cum utraque suis finibus propriaque terminatione claudantur, de illo 153 nefas est ambigi, qui meruit eligi judicio principali. Non enim quidquam aut odio decernimus, aut pellecti aliqua gratificatione laudamus. Electio nostra de meritis venit, et tanto quis regali animo proximatur, quanto bonis studiis societate conjungitur. Non vereamini absentes, nec sitis 69.0789B| de principis ignoratione solliciti. Latere potest forsitan vulgare hominum genus, nesciri non potest proles senatus: quando bene noti sunt, qui meritis asseruntur; et abunde cognoscitur, quisquis fama teste laudatur. Quapropter te longissime constitutum mentis nostrae oculus serenus inspexit et vidit meritum quod non habebatur occultum. Propositum siquidem tuum celebrata dilatavit opinio, faciens fidem generis morum pondere, non aetate. Neque enim fas erat ut quem familia tanta produxerat, sententia nostra in eo corrigendum aliquid inveniret. Semen generis morum fructibus reddidisti. Nihil vobis aetas longa subduxit. Antiquos in te Decios Roma cognovit; Decios, inquam, priscis saeculis honoratam prosapiem, libertatis auxilium, curiae decus, Romani nominis singulare 69.0789C| praeconium: cui specialiter adscriptum est quod immanissimum hostem statu reipublicae periclitante evasit; et in tanta virorum fortium multitudine solus inventus est, qui patriam plus amasset. Haec nos exempla submonendo semper accendunt: quia magnus verecundiae stimulus est, laus parentum; dum illis non patimur esse impares, quos gaudemus auctores. Et ideo, quod Deo auspice dictum sit, per indictionem duodecimam ( Anno Christi 534) sume insignia consulatus; honorem quidem arduum, sed familiae vestrae domesticum. Vos enim completis paginam consularem; vos crebro nominat cursus annorum; et dum copia plurimum soleat habere fastidium, vestrum nomen repetitum semper efficitur gloriosum. Huic denique generi Superna faverunt, 69.0790A| praestando desideriis patrum felicia germina [ Ed., genera] masculorum. Hinc est quod in illo rerum capite collegam vix videtis extraneum: hos habetis judices, quos parentes. O temporum singulare praeconium! Curia Romana completur pene vestra familia: ecce vere nunc unum dicendum est corpus, quando constat vicini sibi generis societate permixtum. Sed non remittas animos confidentia tuorum; nec credas posse sufficere, quod tibi contigit de illorum praedicatione gaudere. Plus exigitur haeres bonorum, quando sine cessatione compellitur, qui majorum virtutibus admonetur. Adde laudes egregias senioribus tuis; sequens aetas cum aliqua opinabili novitate succedat. Nam si gloriosum est posteris avitas extendere facultates, quanto praestantius est haereditarias augere 69.0790B| virtutes! Mores tuos domesticos conversatione laudavimus: sed majus aliquid nunc decet publicis exhibere conspectibus, unde sibi nec aetas tenera blandiatur, nec metus quisquam vindicet, nec magister assumat.

EPISTOLA XXIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Magnopere extollit Venantium Paulini patrem, ipsumque Paulinum, quem creaverat consulem; et petit ut ejus electioni faveant.

 Quid, patres conscripti, de vobis judicemus expendite, cum ad summarum culmina dignitatum germinis vestri viros quos nunquam vidimus eligamus, non fastidio negligentiae, sed honorabili praesumptione naturae. Ad examen veniant quae putantur incerta. Nam quis de illa re aestimet deliberandum, ubi nihil 69.0790C| reputatur ambiguum? Omnes quidem benignitas nostra complectitur, sed tales veritatis testimonio praedicamus. Praecedit quidem gratia, sed sequitur incorrupta sententia. Nam sicut idem curiae corpus est vobis, ita in unum laudabili proposito convenitis. Vos ergo dilexisse, judicium est, unde libertatis augmentum et nostri imperii crescit ornatus. Rerum causae semper in semine sunt, fructus editus prodit auctores; et quidquid a Divinitate meremur, de felici prole colligitur. Hinc est quod patricium Venantium sub admiratione pensemus, et fecunda prole gaudentem, et tot consulatibus parem. Educavit enim liberos nulla discretione laudandos, pondere moderationis aequales, ingenii vivacitate consimiles, et morum societate vere germanos; quorum infantiam bonis 69.0791A| artibus enutritam, juventutem quoque armis exercuit, formans animum litteris, membra gymnasiis; tradens amicis exhibere constantiam, dominis fidem; et quidquid in illo viro gratia divina concessit, integra perfectione transmissum cernas in posteros. Jactent se alii possessione locupleti, summumque putent bonum solas esse divitias. In hac autem domo non tantum patrimoniis, sed et virtutibus aditur haereditas. Hoc est profecto quod vere divites facit, quando nullum melius potest esse compendium, quam laudibus successisse majorum. Probatum est etiam in eo bonis dispensatoribus nil deesse. Alieni continens, propria sub moderatione distribuens, et inusitata laude mirabilis, nulli gravis tot protulit consulares. Recipiat haec audiens fructum bonorum; agnoscat se praeconem 69.0791B| habere quem dominum, et inter tot lumina procerum singulariter fuisse laudatum. Nam si homines ornat semel accepisse palmatam, quid ille censendus est, qui tot meretur in filiis consulatus? Et ideo, patres conscripti, alumnum vestrum Paulinum laurea [ Ms., aurea] dignitate vestimus; ut juventus ejus, quae fulget meritis, trabea quoque resplendeat triumphali. Hunc honorem Deciorum 154 familia non miratur, quia eorum plena sunt atria fascibus laureatis. Aliis rara dignitas ista contingit, in hoc decursu generis pene nascitur consularis. Favete ergo, patres conscripti, nostris muneribus, et vestro nihilominus candidato. Nam licet nuncupemini omnibus generaliter patres, huic etiam estis specialiter et parentes. Nomen vestrum a curae similitudine derivatum fidelissima 69.0791C| rerum appellatione [ Ac., applicatione] confirmat: non translatitia usitatione vocabuli, sed honora sorte nascendi. Cedant vobis hanc felicitatem Divina perpetuam; ut licet gratiam praestetis exoticis, prole vestra vivacius gaudeatis.

EPISTOLA XXIV. SENATORI PRAEFECTO PRAETORIO ATHALARICUS REX. Enumerat dignitates quas Cassiodorus summo cum honore et integritate sub Theodorico ipsoque Athalarico gesserat. Tum illi eximiis laudibus cumulato praefecturam praetorianam confert.

 Si te voluntas nostra adhuc latentem aut inhonorum forsitan invenisset, gauderemus quidem repertum; sed bene dubitaremus acturum, quia spes magis quam fructus in novo est. Sed cum domni avi nostri innumeris provectibus magnoque judicio glorieris, inconveniens 69.0791D| res est disceptationi subdere, quem vix possumus sub admiratione praedicare. Tanti quippe non examinanda, sed veneranda sententia est: quia non potest de factis ejus ambigi, cum et nos ab ipso cognoscamur electi; qui divinae supplicationi semper assiduus, exegit meritis ut illa faceret quae superna 69.0792A| gratia custodiret. Nam quem ille virum aut exercitibus praeficiens cum victoria non recepit; aut judicem cingens [ Ms. Niv. et Gam., ungens; Jur.: forte, augens], non justissimum comprobavit? Cum futuris rebus eum crederes habere tractatum; nam quod concepisset animus, reddebat semper effectus; miroque sapientiae studio non habebat dubium, quod veraciter praevidebat esse venturum. Denique ex te probare possumus eximium principis institutum: quem primaevum recipiens ad quaestoris officium, mox reperit conscientia praeditum, et legum eruditione maturum. Fuisti nimirum summa temporum laus; ut illum sic ad omnia sollicitum inoffensa redderes famulatione securum, dum molem tantam regalis ingenii facundiae tuae viribus sustineres. Te in dictationibus 69.0792B| amoenum, te ad justitiam rigidum, te habuit a cupiditatibus alienum. Beneficia quippe ipsius nulla abominabili taxatione vendebas; ut honor tibi ad opinionis divitias proficeret, dum minime pretio subjaceret. Hinc est quod videbaris aequissimo principi gloriosa dilectione sociatus, quia eras a vitiis probabili sequestratione divisus. Interpellantium te ponderibus sapientissimus arbiter onerabat; tantumque de animi tui cognita disceptatione praesumpsit, ut in beneficii locum tuum praestaret aestuantibus sine aliqua cunctatione judicium. Quoties ille te grandaevis proceribus imputavit, dum non sufficerent ad primordia tua, quos tanta longaevitas aetatis instruxerat? Erat plane quod in te praedicaret eximium animum ad promerenda beneficia patulum, et contra vitia cupiditatis 69.0792C| obstructum: dum nescio quo pacto rara est in hominibus manus clausa, et aperta justitia. Veniamus ad magisteriam dignitatem, quam non pecuniae dignitate, sed morum nosceris suffragio consecutus, quo loco positus semper quaestoribus affuisti. Nam cum opus esset eloquio defaecato, causa tuo protinus credebatur ingenio. Exigebaris a benigno principe quod se tibi noverat minime commisisse; et quadam gratia praejudiciali vacabat alios laborare [ Ms. Gr. et Cuj., labore], ut te sententiae suae copiosa laude compleret. Non enim proprios fines sub te ulla dignitas custodivit, quando conscientiae tuae constat creditum quod a multis fuit proceribus sincerissime peragendum. Nescivit quisquam de te submurmurare contraria, cum tamen de principali gratia sustineres invidiam. Derogare cupientes vicit integritas actionis, 69.0792D| adversi tui saepe locuti sunt coacti quod animus non habebat. Nam quaelibet malitia formidat contra manifesta bona aliquid profiteri, dum generalibus odiis veretur exponi. Egisti rerum domino judicem familiarem, et internum procerem. Nam cum esset publica cura vacuatus, sententias prudentum a tuis 69.0793A| fabulis exigebat ut factis propriis se aequaret antiquis. Stellarum cursus, maris sinus, fontium miracula rimator acutissimus inquirebat, ut, rerum naturis diligentius perscrutatis, quidam purpuratus videretur esse philosophus. Longa fiunt, si cuncta proferamus: quin potius ad beneficia nostra convertimur, ut quod ab illo cognoscebatur deberi, ab haerede imperii tibi sentias juste persolvi. Quapropter, juvante Deo, quo auctore omnia prosperantur, ab indictione duodecima ( Anno Christi 534) in praefecturae praetorianae te suggestu atque insignibus collocamus; ut probatum judicem sine metu provinciae suscipiant, quas hactenus improborum cognovimus actione fatigatas. Sed quamvis habeas paternam praefecturam Italico orbe praedicatam, aliorum tibi 69.0793B| tamen exempla non ponimus: vetera moribus tuis et omnium vota [ Alii, voto] complesti. Percurre, juvante Deo, gloriae campum, quem semper a te novimus expetitum. Nam si te continentem (ut credimus) et dignitas ista probaverit, hoc est saeculi ambitiosa superasse. Solitus [ Ms., sollicitus] es quidem justa non vendere, sed nunc oportet impensius laesis per injuriam subvenire. Invigilet incorruptibilis sensus adversus male consuetas manus: excludatur undique studium fraudulentum, quia hoc dignum est per judicem provenire sincerum. Diutius quidem differendo pro te cunctorum vota lassavimus, ut benevolentiam in te 155 probaremus generalitatis, et cunctis desiderabilior advenires. Habet hoc enim humana conditio, ut celerius adepta fastidio sint: dum omne pretiosum 69.0793C| vilescit oblatum; et contra dulcius accipitur, quod sub aliqua dilatione praestatur. Sed non sumus tantummodo de tuorum temporum laude contenti; perquire omnia ad titulos praefecturae praetorianae pertinentia, quae aliorum visa est fraudare cupiditas. Non liceat quemquam gloriari furtis aut praejudiciis suis. Lumen te immisimus rebus celatis, quando nec prudentiae tuae quisquam poterit illudere, nec fidem aliqua oblatione lentare. Constitue et huic regulam dignitati, qui anteactis fascibus mirabilis continentiae exempla praebuisti. Nam licet omnes pene honores summos aequaliter egeris, habes tamen proposita conscientiae bona, ubi nullam decet esse mensuram. Hic enim decorum est terminum non habere: hic honesta probatur ambitio, cujus etiam et nimietas 69.0793D| placet. Omne siquidem praedicandum quanto profusius quaeritur, tanto gloriosius invenitur.

EPISTOLA XXV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Scribit se Cassiodoro, quem magnopere commendat, praefecturam praetorianam concessisse.

 Cumulavimus quidem, patres conscripti, beneficiis nostris copiosum virtutibus, divitem moribus, plenum magnis honoribus senatorem: cujus si merita consideretis, debemus omne quod solvimus. Qua enim compensatione commendandus est, qui aures dominantium luculenta saepius praedicatione complevit? Dignitates sibi creditas eximia gravitate tractavit; 69.0794A| et nisus est tempora facere, quae merito laudarentur in principe. Trahebat regnantis animum veritas, et disertitudo dictorum; cui sic omnia retulit, ut miraretur ipse qui fecit. Allegavit solus quod omnes juvaret; et dum purpuratas auditori suo ferierat laudes, gratiosum vobis nostrum fecit imperium. Commendat enim suam gentem, qui oratione placabili permulcet regiam summitatem, quando ex vobis et alter talis creditur, a quo similia postulentur. Patrem quoque clementiae nostrae in ipsa curia libertatis qua disertitudine devotus asseruit? Recolitis quemadmodum facta ejus orator nobis excolebat, virtutes ipsius plus mirabiles faciens quam honores. In absoluto datur probare quod dicimus. Aestimate, patres conscripti, quali gratia potuistis ab illo respici, 69.0794B| a quorum se corpore sic videbat ornari. Gloriosis quippe dominis gratiosa sunt praeconia quam tributa: quia stipendium et tyranno penditur, praedicatio autem nisi bono principi non debetur. Quid, praeconiales viri, creditis his tantum fuisse contentum, ut dominos niteretur laudare superstites, a quibus dum vicissitudo praemiorum forsitan quaeritur, laboris taedia non vitantur? Telendit se etiam in antiquam prosapiem nostram; lectione discens quod vix majorum notitia cana retinebat. Iste reges Gothorum longa oblivione celatos latibulo vetustatis eduxit. Iste Amalos cum generis sui claritate restituit, evidenter ostendens in decimam septimam progeniem stirpem nos habere regalem. Originem Gothicam historiam fecit esse Romanam, colligens quasi in unam coronam 69.0794C| germen floridum quod per librorum campos passim fuerat ante dispersum. Perpendite quantum vos in nostra laude dilexerit, qui vestri principis nationem docuit ab antiquitate mirabilem; ut sicut fuistis a majoribus vestris semper nobiles aestimati, ita vobis rerum antiqua progenies imperaret. Credimus, patres conscripti, et si adhuc referre volumus, beneficia collata superantur. Nostris quoque principiis quanto se labore concessit, cum novitas regni multa posceret ordinari? Erat solus ad universa sufficiens. Ipsum dictatio publica, ipsum consilia nostra poscebant; et labore ejus actum est ne laboraret imperium. Reperimus eum quidem magistrum, sed implevit nobis quaestoris officium; et mercedes justissima devotione persolvens, cautelam, quam ab auctore 69.0794D| nostro didicerat, libenter haeredis utilitatibus exhibebat. Verum his aliquid majus adjiciens, primordia regni nostri et armis juvit et litteris. Nam dum curae littorum regias cogitationes incesserent, subito a litterarum penetralibus ejectus, par suis majoribus ducatum sumpsit intrepidus: cui quia defuit hostis, moribus triumphavit eximiis. Nam deputatos Gothos propriis pavit expensis, ut nec provinciales percelleret, nec fiscum nostrum expensarum oneribus ingravaret. Arma ejus nulla possessorum damna senserunt. Fuit nimirum provinciarum verissimus custos. Nam ille defensor proprie dicendus est, qui tuetur innoxie. Mox autem ut tempus clausit 69.0795A| navium commeatum, bellique cura resoluta est, ingenium suum legum potius ductor exercuit, sanans sine damno litigantium [ Niv. et Ga., signans fine litigantium; Ac., sanans fine litigantium] quod ante sub pretio constabat esse laceratum. Talem Metelli in Asia, talem Catonis in Hispania legimus fuisse ducatum, qui plus de sua disciplina quam per arma laudati sunt: non injuria, quia hostem congredi varius semper eventus est; indubitata vero gloria, morum custodiisse mensuram. Quid ergo? nunquid tali actione praesumens aliqua se elatione jactavit, dum est familiare hominibus extolli cum bene de se cognoverint aestimari? Nonne tanta se communione tractavit ut principis sibi gratiam ad beneficia tantum crederet esse concessam? Benevolus cunctis, moderatus in prosperis, ignorans nisi graviter lacessitus 69.0795B| irasci. Qui cum sit justitia rigidus, ad remissiones irarum non perdurat austerus: suarum rerum distributor egregius; et dum nesciat aliena quaerere, novit 69.0796A| propria largus offerre. Hos igitur mores lectio divina solidavit, quando semper [ Ed., saepe] bene geritur, si coelestis metus humanis motibus opponatur. Hinc enim virtutum omnium sumitur manifesta cognitio; hinc sapientia 156 veritatis sapore conditur. Sic ad omnia redditur humilis, quem imbuit doctrina coelestis. Huic ergo, patres conscripti, Deo auspice, a duodecima indictione ( Anno Christi 534) praefecturae praetorianae regendam tribuimus dignitatem; ut querelas omnes infidelium nundinatione [ Ac., omnes inficiatione] collectas, Deo praestante, sua integritate componat: faciatque tam nimium desideratus, ut cunctis possit esse beneficus. Adsint Superna dispositis; ut quem nos probavimus longa conversatione prudentem, prosperrimus sibi, fidelissimus nobis, utilis reipublicae debeat inveniri; et relinquat posteris 69.0796B| famam, per quam gloriosam saeculis suam faciat esse familiam.

LIBER DECIMUS. 157 EPISTOLA PRIMA. JUSTINIANO IMPERATORI AMALASUNTHA [ Ms., AMALASUNDA; alii, AMALASUENTHA] REGINA. Scribit se post mortem Athalarici in consortium regni Theodahadum adscivisse, et misisse legatos qui pacis prorogationem petant.

 Adeo, clementissime principum, vobis amore 69.0795C| inhaesimus, ut distulerimus hactenus indicare filii nostri gloriosae recordationis occasum; ne amantis laederemus animum post tristia nuntiorum: sed nunc, juvante Deo, qui consuevit casus asperos in prospera commutare, illa magis elegimus in vestram deferre notitiam, de quibus, nobiscum positi, participata exsultatione gaudeatis. Juvat enim divina munera diligentibus confiteri. Perduximus ad sceptra virum nobis fraterna proximitate conjunctum, qui regiam dignitatem communi nobiscum consilii robore sustineret; ut et ille avorum suorum purpureo decore fulgeret, et animos nostros solatium prudentis erigeret. Jungite nunc vota felicia; ut, sicut nos in imperio pietatis vestrae omnia fieri prospera desideranter expetimus [ Ac., experimur], ita nobis favere vestram benevolentiam comprobemus. Peracto itaque nuntio, quod vobis pro ingenita clementia credimus esse votivum, addimus etiam gratissimae legationis officium, ut pacem, quam mente semper geritis, 69.0796C| etiam mihi retinetis esse collatam, adjectione quoque temporum proteletis. Nam licet concordia principum semper deceat, vestra tamen absolute me nobilitat; quoniam ille redditur amplius excelsus, qui vestrae gloriae fuerit unanimitate conjunctus. Sed quoniam epistolarum brevitate universa sufficienter nequeunt expediri, salutantes reverentia competenti, quaedam legatis nostris verbo vobis insinuanda commisimus; quae consuetudine vestrae serenitatis libenter accipite, ut ab omnibus evidenter possit agnosci quod juste nobis probamus de vestra mansuetudine polliceri. Convenit enim de vobis indubitanter praesumi, 69.0797A| quando et nos pro desiderio vestro in his quos commendastis talia facimus qualia vos sperasse cognovimus.

EPISTOLA II. JUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. Significat se ab Amalasuntha in socium regni assumplum, et petit ut judicio suo faveat.

 Novis regibus mos est per diversas gentes provectus sui gaudia nuntiare, ut acquirant affectum principis externi de ipsa communione regnandi. Quod facienti mihi, piissime imperator, multo melius Divina tribuerunt: quoniam vestram gratiam securus expeto, quam praecellentissimam domnam sororem nostram vobis pepigisse cognosco. Ab ejus enim judicio me nullatenus deviare certissimum est, quae 69.0797B| tanta sapientiae luce resplendet, ut et propria regna mirabili dispositione componat, et promissam cunctis gratiam robusta firmitate custodiat. Ideo enim me curarum suarum fecit esse socium, quatenus et ego illos desiderem habere reverendos, quos sibi ipsa fecit esse pacificos: prudentiae suae more dijudicans, ut talium amicitias eligeret, qui in toto orbe simile nil haberent. Neque enim nova est ista dilectio; nam si decessorum nostrorum [ Ms., vestrorum] facta recolatis, agnoscitis quamdam esse consuetudinis legem, cum illo imperio amicitiam Amalos semper habuisse. Quae tanto certior, quanto vetustior, quia facile mutari non potest quod per longa saecula custoditur. Suscipite itaque affectuosis mentibus et nostra primordia, et domnae sororis nostrae, cui singulariter 69.0797C| studetis, judicio favete. Nam si me similiter diligitis, regem quodammodo pariter efficitis. Sed quoniam nos amplius loqui desideria novitatis exposcunt, et litterarius sermo narrare plurimum non patitur, ideo tantis meritis (sicut dignum est) salutationis honore completo, harum portitoribus legatis nostris aliqua pietati vestrae delegavimus intimanda, quia nemo utilius tractat quam qui vestrae mansuetudini committere sua vota deliberat.

EPISTOLA III. SENATUI URBIS ROMAE AMALASUNTHA REGINA. Denuntiat se in societatem regni Theodahadum multis virtutibus, multa sapientia exornatum vocasse; et petit ut hac de causa gratias Deo referant.

 Post flebilem filii nostri divae recordationis occasum, 69.0797D| vicit animum piae matris generalitatis affectio; 69.0798A| ut non moeroris sui causas, sed vestra potius augmenta cogitaret. Quaesivimus regales curas quo solatio fulciremus. Sed auctor ille castitatis et misericordiae singularis, qui nobis primaevum subtracturus erat filium, maturi fratris reservavit affectum. Elegimus, Deo auspice, consortem regni felicissimum Theodahadum (Vide Baron. tom. VII Annal., pag 226); ut quae hactenus reipublicae molem solitaria cogitatione pertulimus, nunc utilitates omnium junctis consiliis exsequamur; quatenus in tractatibus duo, in sententiis unus esse videamur. Astra ipsa coeli mutuo reguntur auxilio, et vicario labore participata mundum suis luminibus administrant. Ipsi quoque homini duplices manus, socias aures, oculos geminos Divina tribuerunt; ut robustius perageretur officium quod 69.0798B| duorum fuerat societate complendum. Exsultate, patres conscripti, et factum nostrum supernis commendate virtutibus. Nihil reprehensibile desideramus agere, quae cum consilio alterius cuncta delegimus ordinare. Communio siquidem regni mores asserit, quando placabilis esse juste creditur, qui potestatis suae habere participem comprobatur. Reseravimus itaque, Deo juvante, palatia viro nostri generis claritate conspicuo, qui Amalorum stirpe progenitus, regalem habeat in actibus dignitatem: patiens in adversis, moderatus in prosperis; et, quod difficillimum potestatis genus est, olim rector sui. Accessit his bonis desiderabilis eruditio litterarum, quae naturam laudabilem eximie reddit ornatam. Ibi prudens invenit, unde sapientior fiat; ibi bellator reperit, 69.0798C| unde animi virtute roboretur: inde princeps accipit quemadmodum populos sub aequalitate componat; nec aliqua in mundo potest esse fortuna, quam litterarum non augeat gloriosa notitia. Accipite quod majus generalitatis vota meruerunt. Princeps vester etiam ecclesiasticis est litteris eruditus: a quibus semper quidquid est pro homine [ Ed., honore] commonemur: judicare recte, bonum sapere, divina venerari, futura cogitare judicia. Necesse est enim ut sequatur justitiae vestigium, qui de sua sententia causam se credit esse dicturum. Viderim quae lectio acuat ingenium, divina semper efficere nititur pium. Veniamus ad illam privatae Ecclesiae largissimam frugalitatem, quae tantam procurabat donis abundantiam, conviviis copiam, ut considerato ejus antiquo studio nihil novi habere videatur in regno. In hospitalitate 69.0798D| promptus, in miseratione piissimus; sic cum 69.0799A| multa expenderet, census ejus coelesti remuneratione crescebat. Talem universitas debuit optare, qualem nos probamur elegisse; qui rationabiliter disponens propria, non appetat aliena. Tollitur enim necessitas principibus excedendi, quoties assueverint propria moderari. Laudata 159 nimirum sententia, quae rerum praecipit modum, quia nimium non placet etiam quod bonum putatur. Gaudete nunc, patres conscripti, et supernae gratiae pro nobis vota persolvite, quando talem mecum constitui principem, qui et de nostra aequitate bona faciendo propria suae pietatis ostendat. Hunc enim et majorum suorum commonet virtus, et avunculus efficaciter excitat Theodoricus.

EPISTOLA IV. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. Scribit se ab Amalasuntha, quae multis laudibus extollitur, ad societatem imperii provectum. 69.0799B|

 Divina nobis beneficia, patres conscripti, provenisse feliciter nuntiamus, dominam rerum, toto orbe gloriosam, consortem me regni sui larga pietate fecisse; ut nec illi deesset fidele solatium, et nobis avitum congrue praestaretur imperium. Suscipiatur gratissime quod generalitatem constat optasse [ Ac., ornasse]. Reserentur nunc sine metu vota cunctorum; ut unde periculum pertuli, inde me universitas cognoscat ornari. Praesumpsistis enim me inconscio susurrare, quod palam non poteratis assumere. Quantum vobis debeam hinc datur intelligi, ut illud mihi festinaretis divinitus evenire, quod meus animus non audebat appetere. Hoc nobis est potius novum quam 69.0799C| vobis incognitum. Magna ergo gratia completum debet accipi, quod velociter quam oportebat videatur aperiri. Sed si quid de vobis meremur, cum tamen plurimum apud vos valere nostram gloriam confidamus, domnae et sororis nostrae gloriosas laudes jugiter personate: quae magnitudinem imperii sui nostra voluit participatione roborari; ut tanquam in duobus luminibus unus esset aspectus, et concordem sensum nemo crederet segregatum. Sic sunt enim simul, quos et gratia jungit, et parentela conciliat. Arduum sibi hoc forsitan aestiment impares mores. Difficile est illos aliter vivere, qui sibi possunt bonarum cogitationum similitudine convenire. Consilium quippe mutare detrectat improvidus; sapientiam vero ille quaerit in altero, penes quem est scientiae magnitudo. 69.0799D| Sed inter diversa munera, quae nobis cum regia majestate Divina tribuerunt, illud amplius permulcet animum nostrum, quod nos sapientissima domina trutina magnae disceptationis elegit: cujus prius ideo justitiam pertuli, ut prius ad ejus provectionis gratiam pervenirem. Causas enim, ut scitis, communi nos fecit dicere cum privatis. O animi nobilitas singularis! En aequitas mirabilis, quam mundus loquatur. 69.0800A| Non dubitavit parentem prius juri publico subdere, quem paulo post voluit ipsis quoque legibus anteferre. Exploravit conscientiam, cui erat regni traditura censuram; ut et illa domina cognosceretur esse cunctorum, et me probatum perducere dignaretur ad regnum. Quando his muneribus, quando solvamus tantae gratiae quae debemus; ut quae cum parvulo filio imperavit sola, nunc mecum delegerit regnare sociata? In ipsa est enim decus regnorum omnium, in ipsa nostrae originis flos bonorum. Quidquid fulgemus, ab ejus claritate suscipimus; quando non solum parentibus laudem contulit, sed ipsum quoque genus humanitatis ornavit. Quis possit sufficienter edicere quanta pietate, quanto morum pondere decoretur? Discerent profecto nova philosophi, si viverent; 69.0800B| et minora libris suis faterentur condita quam huic cognoscerent attributa. In tractatibus acuta, sed ad loquendum summa moderatione gravissima. Haec est regalis proculdubio virtus, celerius necessaria sentire, et tardius in verba prorumpere. Nescit enim poenitenda loqui, qui proferenda prius suo tradidit examini. Hinc est quod ejus doctrina mirabilis per multiplices linguas magna ubertate diffunditur; cujus ingenium ita paratum reperitur ad subitum, ut non putetur esse terrenum. In libris Regum regina Austri venisse legitur ad discendam sapientiam Salomonis, hic principes audiant quod sub admiratione cognoscant. Paucis verbis sensus clauditur infinitus; et summa facilitate componitur, quod ab aliis nunc sub longa deliberatione formatur. Beata respublica quae tantae dominae gubernatione gloriatur. Minus fuit ut 69.0800C| generalitas sub libertate serviret: additum est tantis meritis, ut ei subderetur et reverentia principalis. Hoc enim obsequio dignissime dominamur. Nam cum tantae prudentiae pareo, cunctis virtutibus obsecundo. Sub tali siquidem monitore regni pondere non gravamur, dum si quid sit pro novitate incognitum, fiet nobis ejus instructione certissimum. Ad bonum publicum veritatem non pudet confiteri. Agnoscite, principes viri, sapientissimae esse dominae quod in nobis potuerit plus placere. Illam enim aut interrogando melius sentimus, aut ejus imitatione proficimus. Vivite nunc felices; vivite, Deo auxiliante, concordes; et aemulamini gratiam, quam regiam cognoscitis tenere concordiam.

EPISTOLA V. THEODOSIO HOMINI SUO THEODAHADUS REX. Vetat quominus domestici sui ullatenus insolescant, praecipitque ut modestia et legum custodia reliquis exemplo sint. 69.0800D|

 Potestatis nostrae censuram rerum volumus esse modestiam; ut quantum divina beneficia 160 percepimus, tantum aequabilia plus amemus. Privata siquidem studia a nostro animo probantur exclusa: quia 69.0801A| generalis dominus custos factus sum, Deo auxiliante, cunctorum. Et ideo praesenti jussione praecipimus ut quicunque ad domum nostram noscitur pertinere, et curae tuae probatur esse commissus, nullis praesumptionibus insolescat; quia solus dicendus est ille meus, qui legibus potuerit esse tranquillus. Augete famam nostram per patientiam vestram. Si quis habuerit cum altero forte negotium, ad communia jura descendite: fora vos tueantur, non iniqua praesumptio. A domesticis inchoare volumus disciplinam, ut reliquos pudeat errare, quando nostris cognoscimur excedendi licentiam non praebere. Mutavimus cum dignitate propositum; et si ante justa districte defendimus, nunc clementer omnia mitigamus: quia domum exceptam non habent principes; sed quidquid divino auxilio regimus, nostrum proprie 69.0801B| confitemur. Estote ergo circa eos qui juri nostro ante fuere subjecti omnino solliciti, nullum contra legem aliquid permittatis excedere. Laus ad me vestra potius perveniat, quam aliqua querela procedat; quia bona conscientia tunc vere imperat, cum generaliter praestare festinat.

EPISTOLA VI. PATRICIO VIRO ILLUSTRI, QUAESTORI, THEODAHADUS REX. Plurimum eum laudat, eumque ad quaesturam evehit.

 Necessarium probatur reipublicae personas dignitatibus aptas eligere; ut cui justitia committitur, malis moribus non gravetur. Alioqui inefficax est ab homine exigere quod agnoscitur non habere; contra, 69.0801C| confidenter quaeritur, quod inesse sentitur. Et ideo primum nobis placuit tuos mores inspicere, sine quibus possunt quaelibet optima displicere. Ornamentum enim bonorum omnium est sincera benignitas; quae non est sola, quia de virtutibus cognoscitur esse generata. Ordinem serva nostri judicii; ut sicut haec prima quaesivimus, ita te custodire justitiam prae omnibus sentiamus. Secunda nobis cura fuit, eloquentiae tuae fluenta perquirere; quam licet singulariter diligamus, moribus tamen juste postponimus. In illis enim vita cognoscitur, hic tantum lingua laudatur: sed in te valde decorum, quia utrumque nosceris habere sociatum. Aequaliter enim splendes actionis merito et dictionis eloquio, ut juste possit intelligi per te voluntas principis expediri. Nam inter caeteras artes 69.0801D| oratoriam sic diligimus, ut eam ornamentum omnium litterarum esse fateamur. Quidquid enim in qualibet disciplina concipitur, ab ista sub decore profertur. Reperiat quamvis magna philosophus; quid proderit sentire, si laudabiliter non possit extollere 69.0802A| [ Ac., excolere]? Naturale est, invenire; sed facundi, decenter asserere. Quale est enim cunctis desiderantibus loqui, et res communes oratione ita diserte dicere, quas etiam prudentes se mirentur audiisse? In hac te cognovimus arte praevalidum, ut et suadere possis suaviter, et suggestionibus tuis nescias maligna miscere. Atque ideo quaesturae tibi fasces per decimam tertiam indictionem ( Anno Christi 535), propitia Divinitate, concedimus, ut saties [ Niv. et Ga., facias] generalitatis votum, juridicorum sequendo judicium. Totum te legibus, totum te responsis trade prudentium. Sic nobis optime famularis [ ed., consulueris], si priscorum servias constitutis. Considera in verbis tuis laudem positam principalem. Fama nostra est quod loqueris; conscientia sine dubitatione quod sentis. Intellige quantum sit 69.0802B| quod a te exigatur, cui opinio nostra committitur. Haec subjectos nostros amplectitur, haec per gentes exteras pervagatur: per hanc ubi non videmur, agnoscimur. Decreta nostra tradunt civitatibus provinciisque sermones. Judicare de nobis possunt, qui etiam nostris jussionibus obsequuntur. Summo ergo studio constat esse servandum, quod de nobis potest ferre judicium.

EPISTOLA VII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. Denuntiat se Patricio praeclaris virtutibus praefulgenti quaestoris dignitatem contulisse.

 Post primordia nostri imperii vobis feliciter nuntiata, 69.0802C| congrua nobis contigit, patres conscripti, causa sermonis; ut judicem nos cognoscatis elegisse, cujus nos [ Ed., vos] lingua possit ornare. Quaestor enim eloquens reipublicae decus est, qui et vota nostra optime videatur edicere, et antiquorum jura firmo consilio custodire. Hic est enim Patricius suis jam vocabulis honoratus. Nam perpetua fruitur laude, cui est honor in nomine; cujus affluentem facundiam studia Romana genuerunt, ostentans merito de loci dignitate peritiam. Nam qui illic potuit imbui, meruit ubique laudari: ibi defaecatus sermo Latinus est; inde discuntur verba toto nitore lucentia. Aliae regiones vina, balsama et olentia thura transmittant: Roma tradit eloquium, quo suavius nil sit auditum. Sic bonis artibus eruditus, mox est forensibus aptatus 69.0802D| excubiis; ut oratores quos longa meditatione perceperat, consimili declamatione monstraret. Notum est etiam quanta cum collegis suis moderatione contendit. Certaminibus ejus modestia semper adfuit: dicendi calore raptatus, studuit laudabilibus inventis; 69.0803A| non, quod plerique faciunt, vacavit injuriis; qui sic peroravit causas sub tranquillitate, ut mores proprios semper assereret. Contendisse siquidem, non litigasse repertus est. Alienam enim causam faciebat suam 161 gloriam. Nam sic cognitus est vincere, ut probaretur contrarium animum non laesisse. Talem itaque virum non decuit diutius justitiam petere, sed docere; quia judiciaria virtus est, linguae bonis abundare, et mentis temperantiam custodire. Cognoscite, patres conscripti, quid fieri velimus, quando in judicibus primum mores elegimus, in ea magis dignitate quae jura consuevit edicere. Non enim temporibus nostris potestate regia est armata quaestura, sed legibus probatur esse composita. Velle nostrum antiquorum principum est voluntas, quos in tantum desideramus imitari, quantum illi justitiam 69.0803B| sunt secuti. Illa est enim reverenda priorum auctoritas, quae a recto tramite non declinat. Sequendi enim necessitatem reliquit posteris, qui justitiam suis miscuerit constitutis. Et ideo, patres conscripti, per decimam tertiam indictionem ( Anno Christi 535) illustri Patricio quaesturae contulimus dignitatem; ut qui est clarus nomine, magnificus etiam sit honore. Fovete in eum nostra judicia; ut quod nos praestitimus, vobis placitum nihilominus sentiatur.

EPISTOLA VIII. JUSTINIANO AUGUSTO AMALASUNTHA REGINA. Rogat ut marmora vel alia necessaria, quae Calogenitus comparaverat, jubeat ad reginam transmitti.

 69.0803C| Ita nos gratia vestrae pietatis oblectat, ut quidquid ad decorem nostrum potest proficere, libenter a vestris velimus partibus postulare: quia talia vobis [ ms. et Ac., nobis] Divina tribuerunt, ut et vos ejus affluenter muneribus abundetis, et sperantibus benigno animo quae sunt necessaria concedatis. Et ideo mansuetudinem vestram reverenter salutans, harum portitorem illum ad excellentiae vestrae beneficia destinavi, ut marmora, vel alia necessaria, quae quondam Calogenitum comparare feceramus, per praesentium [ Ac., pium] portitorem ad nos pervenire, Domino favente, jubeatis; ut cognoscamus nos a pictate vestra revera diligi, quorum facitis vota compleri. Vestra enim gloria est noster ornatus, quando vos praestitisse cognoscitur quod nostris laudibus applicatur. 69.0803D| Decet enim ut et orbis iste Romanus juvamine vestro resplendeat, quem amor vestrae serenitatis illustrat.

EPISTOLA IX. JUSTINIANO AUGUSTO THEODAHADUS REX. Petit ut sinat in Italiam transferri quae Calogenitus emerat. 69.0804A|

 Aequum est, sapientissime imperator, ut illa nobis libenti animo faciatis impendi, ad quae si essemus desides, a vestra potius clementia deberemus hortari. Vobis enim gratum esse non dubium est quidquid per nos ad Italiae decorem contigerit expediri: quia laudibus vestris jure proficit, quando videtur crescere quod ad nostrae reipublicae potest gloriam pertinere. Quapropter exhibens principatui vestro reverentissimum salutationis affectum, harum portitorem ad illa direximus exhibenda, ad quae quondam Calogenitus fuerat destinatus; ut, etsi persona rebus humanis subtracta est, beneficia tamen vestra ad nos, Deo 69.0804B| juvante, perveniant, ne cassetur desiderium quod convenienter est de vestra praesumptione securum [ ed., secutum].

EPISTOLA X. THEODORAE AUGUSTAE AMALASUNTHA REGINA. Rogat ut de sospitate sua per legatos quos ad Justinianum miserat admoneat.

 Dum propositi nostri sit illa quaerere quae probantur ad gloriam pii principis pertinere, dignum est vos sermone venerari quos bonis omnibus constat semper augeri. Concordia non est sola praesentium: quinimo illi se melius respiciunt, qui animi charitate se conjungunt. Atque ideo reddens augustae reverentiae salutationis affectum, spero ut redeuntibus legatis nostris, quos ad clementissimum et gloriosissimum 69.0804C| principem destinavimus, de vestra nos faciatis sospitate gaudere; quia prospera vestra ita nobis grata videntur, ut propria; et necesse est sospitatem desideranter suscipere, quam nos jugiter constat optare.

EPISTOLA XI. MAXIMO VIRO ILLUSTRI, DOMESTICO, THEODAHADUS REX. Maximum ex Aniciorum familia, quae multis ornatur encomiis, oriundum, et uxori regiae stirpis matrimonio junctum ad primiceriatum, sive domesticatum, promovet.

 162 Si gloria est bonorum principum incognitas honoribus clarificare personas (dum quidquid a subjectis proficitur regnantium laudibus applicatur), quanto nobis praestantius est nobilissimae familiae reddere quod eam cognoscimus etiam nascendi sorte 69.0804D| meruisse? Sic enim justitiam sequimur, si bonis haeredibus parentum praemia non negemus. Decet enim etiam priores suos vincere, qui ad nostra meruerunt 69.0805A| tempora pervenire. Anicios quidem pene principibus pares aetas prisca progenuit: quorum nominis dignitas ad te sanguinis fonte perducta, collectis viribus, hilarior instaurata rutilavit. Quis ergo relinqueret in posteris minus honoros [ ed., honoris], quos tandiu constat fuisse praecipuos? Accusarentur saecula, si talis potuisset latere familia. Atque utinam nobis Marios vel Corvinos annosior vita servasset! vix satiaretur principis votum, si nos contingeret personas illas talium possidere meritorum. Quemadmodum nunc profecto negligamus inventa, qui desideramus habere praeterita? Atque ideo (quod feliciter dictum sit) primiceriatus, qui et domesticatus nominatur, ab indictione decima quarta ( Anno Christi 536) tibi conferimus dignitatem. Usurus es omnibus titulis qui 69.0805B| ad ejus pertinent actionem. Hic honor quamvis tantis natalibus videatur inferior, cunctis tamen fascibus tuis videtur esse felicior; cujus tempore meruisti conjugem regiae stirpis accipere, quam in tuis curulibus [ Gr. et Cuj., tuo consulatu] nec praesumpsisses optare. Age nunc, ut sicut tibi est votivus, ita nobis reddatur acceptus. Considera quid merueris, et dignum te nostra affinitate tractabis. Nam qui familiae regnantis adjungitur, in laudum gremio collocatur. Nunc major opera mansuetudini detur; nunc omnibus communio benigna praebeatur; ut talem probemur elegisse, quem nulla possit prosperitas immutare. Humilis age rem gloriae, quia de modestia laus sumitur, de elatione odium concitatur. Provectibus quidem proxima est indubitanter invidia; sed tolerantia 69.0805C| melius vincitur, quae contentione semper augetur. Supra caeteras enim virtutes amicam sapientibus ama patientiam: erectus ex nobis, sustinendo potius quam vindicando laudaberis. Iram vince, benigna dilige, cave ne major videatur esse felicitas moribus tuis; sed qui nostro jungeris generi, proximus gloriosis actionibus comproberis. Laudati sunt hactenus parentes tui, sed tanta non sunt conjunctione decorati. Nobilitas tua non est ultra quod crescat. Quidquid praeconialiter egeris, proprio matrimonio dignissimus aestimaris.

EPISTOLA XII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. Scribit se Maximo olim consuli primiceriatus seu domesticatus dignitatem et uxorem regiae stirpis concessisse, et petit ut has nuptias laetitia profusa celebrent.

 69.0805D| Ne quis nos, patres conscripti, in honoribus dandis non aestimet habuisse rationem, quod post insignia consulatus minora magis posterius conferamus. Quinimo suaserunt nobis merita candidati, ne jam maturus 69.0806A| nulla videretur sumere, qui primaevus emerita cognoscitur accepisse. Avari quippe principis erat in uno honore spatia vitae tam magna concludere, et ideo magis nihil praestare, quia prius cognoscitur summa meruisse: quin potius omnia promiscue concedamus. Nulla dignitas minor est, cum bene geritur, quando reverentiam plerumque actio videtur accipere de claritate personae. Haec autem tunc sunt gradibus distincta, cum diversis fuerint distributa. Nam honorem suum semper aequaliter retinet, quidquid probe gesserit consularis. Sic minorum fluminum vocabula major amnis absorbet, et quamvis plurima fluenta Tiberis vester accipiat, tamen a proprio nomine non declinat. Et ideo, quod feliciter dictum sit, illustri viro atque magnifico patricio Maximo 69.0806B| primiceriatus, qui et domesticatus nominatur, a quarta decima indictione ( Anno Christi 536) gerendam tribuimus dignitatem, ut mediocritas honoris merito cresceret praesidentis. Neque enim fas est humile dici quod gerit Anicius: familia toto orbe praedicata, quae vere dicitur nobilis, quando ab ea actionis probitas non recedit. Sed his bonis addimus, patres conscripti, ut nostrae affinitati praecelsae clara familiae vestrae gratia misceatur. Verum hanc gloriam non sibi tantum potest unus assumere, quam nos probamur Romano nomini contulisse. Reddite affectui meo plenissimam charitatem. Plus est amandus a domino, qui parentis nomen dignatus est praestare subjecto. Sed aequum est, patres conscripti, ut charus existat, per quem vobis tam felicia contigerunt. 69.0806C| Exsultate generaliter, et has nuptias laetitia profusa celebrate. Unde proficit nomen omnium, vota debent esse cunctorum. Quae preces a me exigere potuerunt quod meus animus spontanea deliberatione concessit, ut vestri ordinis viros parentes vere appellare possimus, qui nobis affinitatis claritate jungendi sunt?

EPISTOLA XIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. Senatores reprehendit quod plebis levitati et vanis suspicionibus in ipsis regni ejus primordiis non occurrerint.

 Postquam venerabiles viros episcopos agnita legatione remisimus, nec petitionibus vestris, quamvis essent quaedam reprehensibilia, 163 noster animus obviasset: venientes ad nos aliqui retulerunt civitatem 69.0806D| Romanam adhuc inepta sollicitudine laborare, et id agere ut nisi nostrae mansuetudinis interesset, pericula sibi potius certa ex dubiis suspicionibus concitaret. Unde aestimate cui debeat populorum inanis levitas imputari, nisi vestro ordini, a quo decuerant 69.0807A| cuncta componi. Per vestram siquidem sapientiam admoneri provincias oportuit universas, ut talia probarentur assumere quae principis primordia viderentur ornare. Verum quae civitas non fiat excusabilis, si Roma deliquerit? Rex minor ad potioris currit exemplum, et alieni facti jure invidiam sustinet, quae peccatis praestat exemplum. Sed gratias Divinitati referimus, quae dona sua vestris potius ornavit excessibus. Ecce prius culpas ignoscimus, quam devotiones aliquas sentiamus. Nil debemus, et solvimus: ante benefici sumus, ut postea gratissimos invenire possimus. Sed licet in hac parte nostrae modestiae gravitas asseratur, nolumus tamen nos tantum praedicari, nisi ut et devotionis Romanae benignitas possit ostendi. Plus enim vestra opinione pascimur, quam si de nostra semper tranquillitate 69.0807B| laudaremur. Amovete suspiciones ab ordine vestro semper extraneas. Non decet senatum corrigi, qui debet alios paterna exhortatione moderari. Nam ex quibus habebunt genium mores, si parentes publicos minores contigerit inveniri? Sufficiunt haec nobilibus, sufficiunt ista verecundis, ut ad studium perfectae devotionis incitemus, quos paululum de prava suspicione culpavimus. Nos enim, quod praesentiam vestram expetivimus, non vexationis injuriam, sed utilitatis vestrae causas profunda cogitatione tractavimus; ut illud magis debuissetis efficere, quod vobis cognovimus expedire. Certe munus est videre principem. Hoc a vobis pro reipublicae utilitate volumus fieri, quod praemiis solebat optari. Sed ne ipsa remedia in aliqua parte viderentur austera, cum res 69.0807C| poposcerit, aliquos ad nos praecipimus evocari, ut nec Roma suis civibus enudetur, et nostra consilia viris prudentibus adjuventur. Redite ergo in pristinam devotionem, ut sollicitudines meae, quas pro generalitate sustineo, vestro potius adjuventur ingenio: quia hoc vobis semper insitum fuit, principibus vestris votum puritatis offerre; nec parere necessitate terroris, sed potius amore dominantis. Reliqua per illum harum portitorem verbo dicenda commisimus, ut submotis cogitationibus ambiguis, nostris admonitionibus credere debeatis.

EPISTOLA XIV. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX. Populum ad fidem regi servandam et ad abjiciendam vanam suspicionem hortatur. 69.0807D|

 Licet vobis sit insitum dominos vestros pura mente diligere, et obsequiis id agere, ut regnantis animum possitis habere placabilem: hoc tamen majorum vestrorum semper proprium fuit, ut tanquam membra capiti, ita suis principibus viderentur adjungi. Quam enim vicissitudinem reddat, qui maximo labore defenditur, cujus per dies singulos civilitas custoditur, nisi ut illos diligat supra omnia, per quos habere probatur universa [ Ac., immensa]? Absit enim a temporibus nostris ut in vobis aliquid tale 69.0808A| reperiamus, quod nostris indignationibus esse possit idoneum. Fides vestra, quae vos hactenus asseruit, modo potius evidenter ostendat [ Niv. et Ga., ostendatur]. Non varium [ Ed. vanum], non dolosum, nec seditionibus plenum populum decet esse Romanum. Mali mores vestro nomini probantur adversi. Sed hoc quoque mirabile est, quod gravitatem vestram cogimur admonere, quam constat semper sponte sapuisse. Nullae vos ineptae suspiciones, nulla timoris umbra deterreat. Habetis principem qui pietatis studio optet in vobis invenire quod diligat. Hostibus vestris, non defensoribus obvietis. Invitare, non excludere debuistis auxilium. Sed sensus iste fortassis eorum est qui minus probantur intelligere quae generaliter poterant expedire. Ad vestrum potius redite consilium. Nunquid vos nova gentis facies ulla 69.0808B| deterruit? Cur expavistis, quos parentes hactenus nominastis? Qui relictis familiis ad vos venire properabant, de vestra erant potius securitate solliciti. Quando, rogo, talis ab illo vicissitudo recepta est, cui salutis praemia debebantur? Illud enim, quod ad nos attinet, scire debuistis, quia die noctuque incessanter optamus ut quod parentum nostrorum temporibus constat enutritum, sub nobis potius divinis auxiliis augeatur. Ubi enim fama regnantis erit, si vos (quod absit) patiamur imminui? Nolite talia cogitare, qualia nos minime videtis assumere. Imo magis, si quis aliqua iniquitate depressus est, spem de bona conscientia non amittat, quoniam sublevare cupimus quos intendere probis moribus invenimus. Aliqua etiam vobis per illum dicenda commisimus; 69.0808C| ut nostrum circa vos in omni parte animum propitium sentientes, jugibus (sicut oportet) obsequiis et oratione sincera devoti esse debeatis.

EPISTOLA XV. JUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. Ei commendat quemdam pro Ecclesiae Ravennatis negotio Constantinopolim missum.

 Constat desiderium nostrae voluntatis expleri, quoties ad pietatem vestram salutiferos apices contigerit destinari, quia semper felici gaudio repletur, qui vobiscum sincera mente colloquitur. Et ideo salutans clementiam vestram honorificentia competenti, harum portitorem pro negotio Ravennatis Ecclesiae venientem gratissima vobis petitione commendo: 69.0808D| quando talis offertur causa praestandi, ubi merces videatur acquiri, quam vos facere semper exoptant qui serenitatem vestram florere desiderant. Non est enim dubium meliora recipere, quos contingit justa praestare.

164 EPISTOLA XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. Scribit se misisse aliquos ad sacramenta senatui praestanda.

 Imperiosa nimium res est, patres conscripti, pietas 69.0809A| nostra, quando propria voluntate vincimur, qui alienis conditionibus non tenemur. Nam cum (Deo praestante) possimus omnia, sola nobis licere credimus laudanda. Cognoscitis, prudentes viri, verba quae loquimur, vel nunc clementiam quam vobis ante promittere debuistis agnoscite. Ecce nec sollicitos patimur, quibus infensi esse putabamur. Sic est a principe gravis vincenda suspicio; sic curare debuit, qui noxius esse non voluit. Postulata siquidem sacramenta vobis ab illo atque illo praestari nostra decrevit auctoritas; quod bene imperaturo non est difficile persuasu, quia sic vobis securitatem dedimus, ut nihil nostro proposito addere videremur. Talia siquidem qualia promittimus eramus acturi, quia Deo debemus ista, non homini. Nam qui per lectiones sacras 69.0809B| antiqua regna cucurrimus, quid aliud optare possumus, nisi quod Divinitati in aliis placuisse sentimus? Ipse enim remunerator est bonorum omnium Deus, nam quidquid in subjectos pietatis efficimus, illum nobis repensare sine dubio judicamus. Quapropter conscientiam fidelem adepta securitate monstrate; quia post talia redditur clementiae nostrae potius quam offertur affectus.

EPISTOLA XVII. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX. Scribit se aliquos Romam misisse, qui regis fidem obligent.

 Cognoscite, Quirites, quali vos princeps vester firmitate dilexerit, ut tentatus asperis rebus non vos pateretur esse sollicitos: nec volumus amplius vota 69.0809C| vestra differri, quos semper optamus in summa reipublicae celebritate laetari. Vestra enim securitas noster ornatus est; et hoc vere gratanter accipimus, cum gaudia vos habere sentimus. Quapropter, flexi petitionibus vestris, per illum atque illum praestari vobis sacramenta censuimus, ut regis vestri animum non habeatis incognitum: nec liceat falsis suspicionibus errare, dum manifeste teneatur quod creditis in principe. Aestimate quid vobis benignitatis videatur impendi, quando ille jurat, qui non potest cogi. Scimus enim pro remedio nos datos esse cunctorum: non despicimus sanare subjectos; et ideo, licet culmini nostro videretur incongruum, libenter acquievimus facere quod generalitatem probamus optasse. Intelligite quantum vobis imponere vester videatur 69.0809D| affectus: fide vobis constringimur, qui vel solo verbo promissa servare sacris lectionibus admonemur. Ostendite nunc devotionem vestram; supernae majestati jugiter supplicate, ut tranquilla tempora, quae vos habere cupimus, coelesti munere concedantur.

EPISTOLA XVIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. Scribit se exercitum ad Romanorum defensionem misisse, et ei Vaccenem majorem domus regiae praefecisse.

 Remedium quod pro vobis, patres conscripti, pia 69.0810A| mente tractavimus [ ed., transmisimus], non sinimus vobis fieri acerba suspicione contrarium; quia laesionis instar est occulte consulere, et aliud velle monstrare. Cognoscite itaque arma nostra pro salute vestra potius destinata; ut qui vos tentaverint appetere, divino auxilio manus eis Gothorum debeat obviare. Nam si insidias gregis strenuus pastor excludit, si paterfamilias diligens decipientibus locum subreptionis intercipit, qua nos convenit cautela Romam defendere, quam constat in mundo simile nihil habere? Summa non mittuntur in casu, quia probatur minus diligere, qui negligit adversa tractare. Sed ne in aliquo vobis gravis existeret vel ipsa defensio, exercitui destinato, ordinante illo, annonas fecimus secundum forum rerum venalium computari [ ed., 69.0810B| comparari]; ut et illis tolleretur necessitas excedendi, et vobis auferretur causa dispendii. His etiam praefecimus majorem domus nostrae Vaccenem, qui pro suarum qualitate virtutum bellatoribus esset jure reverendus; cujus exemplo et excessus vitarent, et fortitudinis instrumenta perquirerent. Quos tamen locis aptis praecipimus immorari, ut foris sit armata defensio, intus vobis tranquilla civilitas. Intelligite quid excogitaverit consolatorium principis pro vobis ingenium: defensio vos obsidet, ne manus inimica circumdet; et a periculis excepimus, quos nostrorum sanguine vindicamus. Absit enim ut nostris temporibus Urbs illa muris videatur protegi, quam constat gentibus vel sola opinione fuisse terrori. Ita enim de divino speramus auxilio, ut quae semper fuit libera, 69.0810C| nullius inclusionis decoleretur [ F. decoloretur] injuria.

EPISTOLA XIX. JUSTINIANO IMPERATORI TREODAHADUS REX. Laudat imperatorem, petit pacis conservationem; et remittit Constantinopolim Petrum legatum, adjuncto ei suo legato.

 Gratias Divinitati referimus, cui est regum semper accepta tranquillitas, quod provectum nostrum clementiae vestrae gratissimum esse declarastis. Constat enim amare vos posse, quem gaudetis ad regni culmina pervenisse. Sic decuit suscipi qui se per vos praesumpsit augeri. Praestate igitur mundo vestrae benignitatis exemplum, ut detur intelligi quantum promoveatur qui se pura vobis affectione commendat. Non enim rixas 165 viles per regna requiritis; 69.0810D| non vos injusta certamina, quae sunt bonis moribus inimica, delectant: quia nihil aliud vos constat appetere, nisi quod opinionem vestram possit ornare. Quemadmodum enim pacem exorati abjicere poteritis, quam pro ingenita pietate et iracundis gentibus consuevistis imponere? Bona quidem vestrae concordiae non tacemus. Totum creditur eximium, quidquid vobis fuerit praedicabili charitate sociatum. Sed et vobis, gloriosi principes, cum sitis absolute mirabiles, aliquid tamen additur, cum vos omnia regna venerantur. Nam commune est cunctis in suis imperiis praedicari: sed illud est omnimodis singulare, in extranea 69.0811A| gente laudes proprias invenire; quia ibi sunt vera judicia, ubi neminem comprimit ulla timiditas. Diligeris quidem, piissime imperator, in propriis regnis: sed quanto praestantius in Italiae partibus plus amari, unde nomen Romanum per orbem terrarum constat esse diffusum! Oportet ergo nostram pacem servari, quae vobis contulit gloriosa exordia vocabuli. Sed ut sacris affatibus ordine respondere videamur, reverentissima salutatione decursa, piis sensibus indicamus, beatissimum papam urbis Romae, vel amplissimum senatum nostra praeceptione commonitos, ut vir eloquentissimus Petrus legatus serenitatis vestrae, et doctrina summus, et conscientiae claritate praecipuus, sine aliqua dilatione competentia responsa reciperet, nec contra voluntatem vestram 69.0811B| moras incongruas sustineret, quia totum illud desideramus efficere, quod vestro nequeat judicio displicere: quando et pietatem vestram hoc studere cognoscimus, quod nobis per omnia prodesse sentimus. Cui virum venerabilem illum, legatum nostrum, adjungendum esse credidimus, ut non per occasionem legationis vestrae, sed propria potius destinatione nostra possitis vota cognoscere.

EPISTOLA XX. THEODORAE AUGUSTAE GUDELINA REGINA. Gratias agit de legato et epistolis ejus; scribitque se curavisse ut papa senatusque illi per litteras respondeant. Tum dicit se ad illam misisse legatum multis virtutibus et doctrina praeditum.

 Litteras pietatis vestrae gratia, qua desiderata 69.0811C| semper sumuntur, accepi; et colloquia oris vestri, maneribus omnibus celsiora, reverentissima gratulatione promerui: cuncta mihi de tam sereno animo promittens, quando quidquid optare potui, in tam benigna collocutione suscepi. Hortamini enim ut quidquid expetendum a triumphali principe domno jugali nostro credimus, vestris ante sensibus ingeramus. Quis jam dubitet ad effectum pervenire, quod talis potestas dignabitur allegare? Ante quidem de causarum nostrarum aequitate praesumpsimus, sed nunc amplius de vestra promissione laetamur. Non enim poterunt vota nostra differri, quando interest, quae merentur audiri. Nunc implete promissa, ut rem tenere faciatis, cui spem certissimam contulistis. Additum est etiam gaudio meo quod talem virum vestra serenitas destinavit, qualem et tanta gloria 69.0811D| debuit mittere, et vestra decet obsequia retinere. Dubium enim non est illam mores dare [ ed., retinere], cui observatur [ Jur.: Forte, obversatur] assidue, dum constat defaecari animum bonis praeceptionibus institutum. Hinc est quod, vestra reverentia commoniti, duximus ordinandum ut sive beatissimus papa, sive senatus amplissimus sine aliqua dilatione respondeant, quod ab eis expetendum esse judicastis; ne gloria vestra minus reverenda putetur, cui studium dilationis opponitur, sed potius de celeritate facti votiva gratia possit augeri. Nam et de illa persona, de qua ad nos aliquid verbo titillante pervenit, hoc orinatum esse cognoscite, quod vestris credidimus animis convenire. Desiderium enim 69.0812A| nostrum tale est, ut interveniente gratia non minus in regno nostro quam in vestro jubeatis imperio. Significamus itaque supradictum ante nos a venerabili viro papa egredi fecisse, quam vester legatus harum portitor de urbe Roma potuisset exire, ne aliquid accederet quod vestris animis obviaret. Quapropter salutantes veneratione quae tantis debet meritis exhiberi, virum venerabilem illum, et moribus doctrinaque pollentem, sanctitatis etiam honore reverendum, ad vestram clementiam legationis officio peculiariter curavimus destinandum: quia gratas vobis illas credimus esse personas, quas divinis ministeriis judicamus acceptas.

EPISTOLA XXI. THEODORAE AUGUSTAE GUDELINA REGINA. Indicat se et Theodahadum gratiam ejus enixius quaerere, et rogat ut in gloriae ejus societatem veniant. 69.0812B|

 Aestimare te convenit, augustarum prudentissima, quantis cupiam nisibus gratiam vestram quaerere, et domnus jugalis meus magno studio desiderat obtinere. Nam licet hoc illi sit omnimodis charum, mihi tamen cognoscitur esse praecipuum; quando me tantae dominae ita potest amor erigere, ut supra regnum cognoscar majus aliquid invenire. Quid enim gratius quam si gloriae vestrae videar charitatis participatione sociari, ut quia vos abunde fulgetis, nobis libenter de proprio splendore mutuemini, cum damnum non est lumini, alteri de sua claritate largiri? Fovete desideria nostra, quae cognoscitis sinceritate praecipua. Gratia vestra per omnia nos regna 69.0812C| commendet. Debetis enim nos claros reddere, qui de vestra volumus luce fulgere. Quapropter, serenitati vestrae reverentiam salutationis impertiens, affectuosa me animis vestris praesumptione commendo: sperans ut sic omnia mirabilis prudentia vestra componat, quatenus fiducia quae nobis de animo vestro data est uberius augeatur. Nam cum nullam inter Romana regna deceat esse discordiam, emersit tamen et qualitas rei, quae nos efficere chariores vestrae debeat aequitati.

166 EPISTOLA XXII. JUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. Pacem ab eo petit per legatum sacerdotio clarum et doctrinae laude conspicuum.

 Retinetis, sapientissime principum, et per legatos 69.0812D| nostros, et per virum disertissimum Petrum, quem nuper ad nos vestra pietas destinavit, quo studio concordiam augustae serenitatis optemus. Et nunc iterum per illum virum sanctissimum eadem credidimus esse repetenda, ut vera atque affectuosa judicetis quae frequenter expetita cognoscitis. Pacem siquidem sub omni sinceritate petimus, qui causas certaminis non habemus. Talis ergo ad nos veniat, sic composita, sic decora, ut eam tantis votis merito quaesiisse videamur. Absit autem ut quod nobis committitur debeat ingravare. Pro nobis [ Gr., Niv. et Ga., vobis] potius tractate quod convenit. Trahitur enim ad benevola, cui causa creditur rationabiliter ordinanda; nec potest utilitatem propriam anteferre, 69.0813A| cui magis decorum est credenti profutura praestare. Considerate etiam, principes docti, et abavi vestri historica monimenta recolite, quantum lecessores vestri studuerint de suo jure relinquere, ut eis parentum nostrorum foedera provenirent. Aestimate qua gratia debent oblata suscipi, quae consueverant postulari. Non arroganter loquimur, qui veritatem fatemur. Gloriae vestrae potius proficit quod demonstrare contendimus, quando nunc illi vestram gratiam ultro quaerunt, qui suis parentibus meliores se esse cognoscunt. Associentur amicitia gratuita vestris animis, quos prius vobis largitatis studio jungebatis, ne bona tantum illorum temporum fuisse credantur, quae vos et copiosa benignitate vincitis, et affluenti munere superatis. Atque ideo salutationis 69.0813B| honorificentiam praelocuti, illum virum venerabilem, sacerdotio clarum, doctrinae laude conspicuum, legationis nostrae ad pietatem vestram fecimus vota deferre. Confidimus enim in virtute divina quod et suis meritis vobis abunde placeat, et desideria probae petitionis obtineat, sperantes ut eum cum effectu [ ed., affectu] rerum celerius recipere debeamus. Sed quia epistolaris series continere non poterat universa, aliqua sacris sensibus verbo insinuanda commisimus, ne fastidium vobis faceret lectio diffusa chartarum.

EPISTOLA XXIII. THEODORAE AUGUSTAE GUDELINA REGINA. Scribit se excepisse gratanti animo Petrum ejus legatum, et per virum, quem ad eum mittit, pacis firmitatem inter utrumque imperium rogat. 69.0813C|

 Suscipientes legatum vestrum virum eloquentissimum Petrum, et, quod est ipsis dignitatibus honorabilius, vestris obsequiis inhaerentem, optata nobis augustae gratiae monumenta fulserunt, ut per eum disceremus acceptum vobis esse quod in hac republica constat evenisse. Ostendistis vos diligere quidquid ad justitiam cognoscitur pertinere, quando, per divinam providentiam omni suspicione detersa, desiderabilis potest unanimitas permanere. Nunc est potius quod regna conjungat promissio fixa et votiva concordia. Et ideo illum virum venerabilem, vestris conspectibus vere dignissimum, legatum nostrum ad vos specialiter credidimus esse dirigendum, ut, vobis annuentibus, serenissimi jugalis nostri pacis gratia 69.0813D| solidetur, quatenus generalitas evidenter agnoscat merito venisse nos ad suavitatem foederis per tale vinculum charitatis. Et quia semel bene inita nulla debent contraria occasione suspendi, si quid est quod difficultate sui nobis non oportet imponi, sapientiae vestrae moderatione mitigetur, ut affectum quem circa regnum vestrum habere coepimus, jugibus studiis augeamus. Quapropter exigite vestrae sapientiae firmitatem, et hanc vobis palmam concordiae specialiter vindicate; ut sicut clementissimi imperatoris fama in praeliis inclyta dicitur, ita in pacis studio 69.0814A| opinio vestra cunctorum admiratione laudetur. Familiariter vos et frequenter videat harum portitor, quem direxi, quatenus effectum possit celerem promereri, qui ad praesumptam gratiam visus est destinari. Speramus enim justa, non gravia, cum tamen nihil videatur impossibile, quod per talem gloriam cognoscimus allegare.

EPISTOLA XXIV. JUSTINIANO IMPERATORI GUDELINA REGINA. Indicat se ei scripsisse per Theodahadi legatum, ut rediens afferat litteras imperatoris incolumitatis et gratiae erga ipsam Gudelinam et maritum testes.

 Veniente viro sapientissimo Petro, ita nos amor vestrae serenitatis explevit, ut vidisse nos aestimemus, cujus colloquia benigne suscepimus. Quis enim 69.0814B| tanta affabilitate suscepta non reddat venerationis eximia, cui ante dignationis eloquium jure ab omnibus commendationis suae debetur officium? Et ideo per illum virum venerabilem, legatum domni jugalis nostri, ad vos specialiter directum, salutiferos apices curavimus destinandos, ut recurrens vestrae serenitatis affatus, et de optata incolumitate laetificet, et de firmissimae gratiae nos faciat exsultatione gaudere. Tali enim compendio causarum bene disponitur ordo, et nostrae tranquillitatis geminata crescit affectio. Suscipiamus ergo vestri animi bona: quia hoc est vere regale propositum, gloriose vivere amore cunctorum. Quaedam vobis per harum portitorem verbo suggerenda commisimus, quae pro ingenita 69.0814C| mansuetudine et libenter accipite, et efficaciter, Deo auxiliante, praestate.

167 EPISTOLA XXV. JUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. Significat se accepisse litteras imperatoris ab Heracleano, quibus statim respondet, nuntians se pro ejus voto ad papam scripsisse.

 Per venerabilem virum Heracleanum [ Gr., Cuj. et For., Eracemum] presbyterum augusta nobis pagina vestrae serenitatis illuxit, gratiam sermonis benigne tribuens, et apte munera salutationis impertiens; ut revera magnum sit beneficium tam suave principis meruisse colloquium. Cui reddimus, quanta valemus charitate, responsum, optantes ut et sospitatem vestram saepius nos audire contingat, et regni vestri felicitas 69.0814D| semper accrescat: quia tale votum nos decet habere, quod gloriam salutemque vestram jugiter possit extendere. Significamus etiam pro vestro voto ad papam urbis Romae nos litteras destinasse, ut praesentium gerulo litterarum sine aliqua dilatione respondeat, quatenus qui a vobis dirigi meruit, celeritatis gratiam consequatur. Nostri enim voti est causas emergere in quibus possimus vestris desideriis obedire: quia sic nos ad reddendam dilectionem efficaciter commonemus, si vobis in aliqua parte pareamus.

EPISTOLA XXVI. JUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. Dicit se jussisse Senatorem praefectum praetorio ad praedium quarumdam monialium accedere; ut, si quid ei injuriae aquarum intulerit illuvies, tributa abroget. Tum respondet iis quae de Veranilda scripserat. 69.0815A|

 Intelligimus serenitatis vestrae gratiam muneribus omnibus ditiorem, quando illa nos hortamini facere quae ad mercedem nostram possint omnimodis pertinere. Tale siquidem votum semper amantis est, ut causas nos misericordiae velitis agere, quae nos divinae possint commendare potentiae. Et ideo significamus gloriae vestrae monasterium famularum Dei, quod vobis insinuatum est, tributorum gravi sorte laborare, eo quod ager ejus nimia inundatione perfusus, 69.0815B| sterilitatis vitia de inimica humectatione contraxerit; ad virum eminentissimum Senatorem praefectum praetorio dedisse nos nihilominus jussionem, ut ejus ordinatio provida ad praedium de quo querela est diligens inspector accedat, et, rebus moderata inquisitione trutinatis, quidquid gravaminis potest habere possessio, rationabiliter abrogetur; ita ut competens atque sufficiens dominis remanere possit utilitas, quia vere nobis lucrum pretiosissimum judicamus, quod pro mansuetudinis vestrae [ ed., nostrae] voluntate concedimus. Veranildae quoque causa, unde vestra serenitas me commonere dignata est, quamvis ante longum tempus sub parentum nostrorum regno contigerit, tamen necesse nobis fuit negotium de propria largitate componere, ut tali facto 69.0815C| eam non poeniteret, mutata religione. Earum siquidem rerum judicium non praesumimus, unde mandatum specialiter non habemus. Nam cum Divinitas patiatur diversas religiones esse, nos unam non audemus imponere. Retinemus enim legisse nos voluntarie sacrificandum esse Domino, non cujusquam cogentis imperio. Quod qui aliter facere tentaverit, evidenter coelestibus jussionibus obviavit. Merito ergo pietas vestra invitat nos ad talia quae nobis praecipiunt divina mandata.

EPISTOLA XXVII. SENATORI PRAEFECTO PRAETORIO THEODAHADUS REX. Jubet ut Ligurum Venetorumque inopiae succurrat.

 Non dare, sed reddere videtur expensas, quisquis 69.0815D| tributariis aliquo remedio subvenire festinat. Quid enim justius est quam petenti conferre quod intelligitur ipse laborasse? Ad misericordiam forsitan poscantur otiosi; cultor agri ad futuram famem deseritur, nisi ei, cum necesse fuerit, subvenitur. Quapropter industriosae Liguriae devotisque Venetiis copia subtracta dicitur esse de campis, sed nunc nascatur in horreis, quia nimis impium est plenissimis cellis vacuos esurire cultores. Atque ideo illustris magnitudo tua, quorum dignitas ad hoc legitur instituta, 69.0816A| ut de repositis copiis populum saturare possetis, Liguribus, quos tamen indigere cognoscitis, tertiam portionem ex horreis Ticinensibus atque Dertonensibus per solidum viginti [ Cuj. et For., quindecim] quinque modios distrahi censitote. Venetis autem ex Tarvisino atque Tridentino horreis ad definitam superius quantitatem item dari facite tertiam portionem; ut miserata Divinitas copiam largiri possit, quam homines in se exercuisse cognoscit. Et ideo tales viros his distributionibus adhibete, ut indulgentia nostra maxime ad illos perveniat qui suis viribus pasci minime potuerunt.

EPISTOLA XXVIII. SENATORI PRAEFECTO PRAETORIO THEODAHADUS REX. Confirmat quidquid Cassiodorus circa arcarios prorogatores tritici, vini et casei, macellarios, etc., in urbibus Roma, Ravenna, Ticino et Placentia constituerat. Tum vetat sub gravi paena ne quis intra quinquennium ipsis succedat. Denique jubet ut ob sterilitatis damna pretia rerum temperet. 69.0816B|

 168 Decet regiam justitiam custodire quod a judicibus bene agentibus fuerit ordinatum, maxime quorum conscientia sic nota est, ut nihil incaute, nihil venalitatis studio fecisse videantur. Et ideo arcarios prorogatores tritici, vini et casei, macellarios, vinarios, capitularios horreariorum et tabernariorum, fenerarios et cellaritas, qui ad urbem Romanam, vel ad mansionem pertinent Ravennatem, sed et eos qui ripam Ticinensem et Placentinam, sive per alia loca quicunque publicos titulos administrare 69.0816C| noscuntur, quos a vobis comperimus ordinatos, cujus judicia sic libenter amplectimur, sic servari desideramus, tanquam a nobis facta esse credantur; nec sinimus contra illos cujusquam praevalere malitiam, qui vestro judicio administrationes publicas susceperunt. Quapropter in designatis titulis ambitio, inimica semper justitiae, conquiescat; consuetudinarium bene agentibus locum protinus tollamus invidiae; non liceat cuiquam intra quinquennium praedictis velle succedere, si tamen vestra inquisitione eos nulla culpa respuerit. Sint ergo intrepidi, qui vestra voluntate vel sunt, vel fuerunt ordinati: procurent sibi necessaria securi. Non timeat intra hoc quinquennium expelli, quem commendaverit probitas actionis. Propter sterilitatem quoque 69.0816D| praesentis temporis de singulis speciebus, prout eminentiae vestrae rationabiliter visum fuerit, pretia facite temperari, ut hi quibus commissum est exercere singulos apparatus de injusto gravamine non querantur. Sed quoniam humana ambitio nisi per metum damni non potest inhiberi, is qui a nobis titulis ordinatis, sive suffragiis, sive patronorum precibus nisus [ ed., visus] fuerit cuiquam succedere, statim triginta librarum auri mulcta feriatur, a vobis nihilominus exigenda. Quod si ad hoc damnum idoneus 69.0817A| non potuerit inveniri, corporali supplicio poenam luat, qui non potuerit in supradicta perculsione sufficere; et frustretur ausibus suis, poena etiam inurendus infamiae, qui contra interdicta nostra aliqua tergiversatione venire tentaverit. Nihil enim securum, nihil poterit stabile reperiri, si semper invidentium vota ad illicitas accedere permittantur insidias. Quod magnitudo vestra in omnium faciat pervenire notitiam, ne quis per ignorantiam se existimet excusandum, quod non intellexerit fuisse prohibitum.

EPISTOLA XXIX. VUINUSIADO COMITI THEODAHADUS REX. Concedit illi facultatem aquas Bormias petendi ad sanandam podagram, quae graphice describitur.

 69.0817B| Cum gentis tuae honoranda nobilitas et magnae fidei documenta suasissent ut tibi urbem Ticinum, quam per bella defenderas, gubernandam pace crederemus, limosae podagrae subita inundatione complutus [ ms., completus], aquas Bormias potius siccativas, salutares huic specialiter passioni, velle te petere postulasti. Desiderium tuum remediali jussione sanamus, ut sospitatem quam merito in te quaerimus, jussionis beneficio compleamus. Absit enim ut bellicosum virum tyrannis gravissimae calamitatis exarmet, quae miro modo membra virentia infusione poenalis humoris cogit arescere, nodosque mobiles replet marmoreo tumore crescentes, cum norit alia cuncta vacuare juncturae. Petit concavas lacunas, ubi palustri statione pigrescens, saxa perficit de liquore; 69.0817C| et quae ad decorem inflexionis natura laxaverat, in turpissimum rigorem soliditate peregrina constringit. Haec passio insanabilis et sanitas passibilis ligat solutos, contrahit nervos, et decrescere facit corpora, quae nulla sunt mutilatione truncata. Constantibus membris proceritatis mensura perit, et minor cernitur, cui nihil subductum esse sentitur. Subtrahuntur superstiti ministeria membrorum: corpus vivum est, nec movetur; et intra insensibilia redactum, jam non proprio voto, sed motu fertur alieno. Haec viva mors supra omnia tormenta sana dicitur; et melius habere fertur, qui evasisse causas tanti periculi non probatur. Deserit quidem dolor, sed dimittit reliquias fortiores; et, novo infelicitatis exemplo, passio videtur abscedere, et aeger non desinit aegrotare. 69.0817D| Appendia ipsa cruciatis debitoribus aliquando solvuntur: ista autem vincula sunt quae cum semel potuerint illigare captum, nesciunt in tota vita dissolvere. Infelicia signa relinquit abscedens, et more gentium barbararum hospitium corporis occupatum suis indiciis violenta defendit; ne ubi ferox ista coepit succedere, adversa illuc iterum sanitas audeat fortassis intrare. Hoc licet omnibus videatur esse contrarium, illis maxime qui armorum exercitatione floruerunt, ne membra illa durissima languoris decoctione 69.0818A| mollescant; et qui ab hoste foris superari minime potuerunt, ab interna potius contrarietate vincantur. Perge igitur, auctore Deo, gressibus tuis ad locum praedictum. Absit enim ut bellator noster ambulet passibus alienis. Equino dorso, non humana subvectione portetur: quia viro forti grave est sic vivere, ut nec vitam inertem possit [ ed., mortem possit] implere. Quae ideo tibi exaggerata narratione retulimus, ut ad studium sanitatis votiva nimis cupiditate rapiaris. Utere igitur aquis illis, primum potu delinitoriis, deinde thermarum exhibitionibus siccativis, ubi merito indomabilis cervix illa passionis flectitur, quando interna plurima effusione mundantur, exteriora attractiva virtute libera fiunt, et velut duobus auxiliis congregatis in medium missa superatur. 69.0818B| Amentur illic munera concessa divinitus. Contra illam humani generis debellatricem data sunt opportuna munimina lavacrorum; et quam non edomat juge decennium, non mille potionum mollit introitus, voluptuosis illic remediis effugatur. Praestent optatum Divina beneficium, ut famam loci verissimam tua potius salubritate noscamus, quem nobis desiderabile est evadere quidquid adimit corpoream sospitatem.

EPISTOLA XXX HONORIO PRAEFECTO URBIS THEODAHADUS REX. Jubet ut labantes elephantes aeneos pristino statui et firmitati restituat. Tum elephantes et eorum proprietates mirifice depingit.

 169 Relationis vestrae tenore comperimus, in via 69.0818C| Sacra, quam multis superstitionibus dicavit [ ed., ditavit] antiquitas, elephantes aeneos vicina omnimodis ruina titubare; et qui solent in carnali substantia supra millenos annos vivere, occasum videantur proximum in simulacris aereis sustinere. His providentia vestra reddi faciat propriam longaevitatem, uncis ferreis hiantia membra solidando, alvum quoque demissam subdito pariete corroboret, ne illa magnitudo mirabilis solvatur turpiter in ruinam. Nam et vivis ipse casus adversus est; qui dum ingeniis cubationis arte hominum succisis arboribus ingentia membra commiserint, toto pondere supinati, nequeunt propriis viribus surgere, quos semel contigerit corruisse; scilicet, quia pedes eorum nullis articulis inflectuntur, sed in modum columnarum rigentes atque incurvabiles 69.0818D| curvabiles jugiter perseverant. Ibi tanta mole prostrati sunt, ut tunc magis metallicos possis credere, cum se vivos aspicias non movere. Jacent superstites, similitudine cadaverum: mortuos putes, quos vivos, esse non dubites; et more cadentium fabricarum, nesciunt locum sponte relinquere, quem suis membris potuerint occupare. Magnitudo illa terribilis nec formicis minutissimis par est, quando beneficium non habet naturae, quod ultima videntur animalia meruisse. Humano solatio consurgunt, cujus arte 69.0819A| jacuerunt. Bellua tamen gressibus suis restituta, novit memor esse beneficii; in magistrum quippe recipit quem sibi subvenisse cognoscit: ad ipsius arbitrium gressus movet, ipsius voluntate cibos capit. Et, quod omnem intelligentiam quadrupedum superat, non dubitat primo aspectu adorare quem cunctorum intelligit rectorem esse: cui [ Ac., qui] si tyrannus appareat, inflexa permanet; nec imponi potest belluae hoc et malis pendere, quod a se novit bonis principibus exhibere. In vicem manus promuscidem tendit, et magistro profutura gratanter accipit, quia se ipsius cura vivere posse cognoscit. Est enim (ut ita dixerim) praedictae belluae nasuta manus, per quam data suscipit et ori suo voranda transmittit. Nam cum sit altum animal, brevissima cervice 69.0819B| compositum est; ut quod cibos ex humo non praevalebat carpere, hoc se ministerio videretur posse satiare. Tentando solum cautus semper incedit, retinens initio captivationis suae fuisse sibi noxiam ruinam. Flatum suum, quia dolori capitis humani mederi dicitur, rogatus exhalat. Hic dum ad aquas venerit hauriendas, per cavum promuscidis in modum pluviae imbrem postulatus effundit; et sic agnoscit quod patitur, et ut libens faciat quod rogatur. Motu corporis a diversis postulat quod magistro porrigat, et nutritoris compendia, sua putat alimenta. Quod si aliquis praebere contempserit postulata, vesicae collectaculo patefacto, tantam dicitur alluvionem egerere, ut in ejus penatibus quidam fluvius videatur intrasse, contemptum vindicans de fetore. Nam et laesus servat 69.0819C| offensam, et longo post tempore reddere dicitur, a quo injuriatus esse sentitur. Oculi quidem parvi, sed graviter se moventes. Credas aliquid regium ejus intendisse conspectum. Despicit scurriliter ludentes, honestum aliquid gratanter attendit; et advertis recte judicare, cui levia cognoveris displicere. Cutis hujus ulcerosis vallibus exaratur (a qua transportaneorum nefanda passio nomen accepit), quae in tantam duritiam solidatur, ut putes esse osseam cutem. Haec nulla vi transmittitur, nullo ferri acumine penetratur. Ideoque Persarum reges hanc belluam ad belia traxerunt, quae et nullis ictibus pulsata cederet, et adversarios sua mole terreret. Quapropter habere eorum formas gratissimum est, ut qui vivam substantiam non viderunt, opinatum [ id est, celebre] animal 69.0819D| tali imaginatione cognoscant. Et ideo non patiaris perire, quando Romanae dignitatis est artificum ingeniis in illa urbe recondere, quod per diversas mundi partes cognoscitur dives natura procreasse.

EPISTOLA XXXI. UNIVERSIS GOTHIS VITIGIS REX. Scribit se ab exercitu, more majorum, regem fuisse creatum.

 Quamvis omnis provectus ad Divinitatis est munera referendus, nec aliquid constat bonum, nisi quod ab 69.0820A| ipsa dignoscitur esse collatum, tamen quam maxime causa regiae dignitatis supernis est applicanda judiciis, quia ipse nihilominus ordinavit, cui suos populos parere cognoscit. Unde Auctori nostro Christo gratias humillima satisfactione referentes, indicamus parentes nostros Gothos inter procinctuales gladios, more majorum, scuto supposito, regalem nobis contulisse, praestante Deo, dignitatem, ut honorem arma darent, cujus opinionem bella pepererant. Non enim in cubilis angustiis, sed in campis late patentibus electum me esse noveritis; nec inter blandientium delicata colloquia, sed tubis concrepantibus sum quaesitus, ut tali fremitu concitatus desiderio virtutis ingenitae regem sibi Martium Geticus populus inveniret. Quandiu enim fortes viri, inter bella ferventia 69.0820B| nutriti, principem ferre poterant non probatum, ut de ejus fama laboraret, quamvis de propria virtute praesumeret? Necesse est enim talem de cunctis opinionem currere, qualem gens meruit habere rectorem. Nam, sicut audire potuistis, parentum periculis evocatus adveneram communem cum omnibus subire fortunam; sed illi ducem me sibi esse non passi sunt, qui exercitatum regem quaerere videbantur. Quapropter primum divinae gratiae, deinde Gothorum favete judiciis, quia me regem omnes facitis, qui unanimiter vota confertis. Deponite nunc damnorum metum, dispendiorum suspiciones abjicite, nihil sub nobis asperum formidetis. Amare novimus viros fortes, qui saepius bella peregimus. Additur, quod unicuique virtutum vestrarum [ ms., virorum vestrorum] testis 69.0820C| assisto. Ab alio enim mihi non est opus facta vestra narrari, quia omnia vobiscum laboribus sociatus agnovi. Arma Gothorum nulla promissionum mearum varietate frangenda sunt [ ed., amici, etc., frangendi]. Ad gentis utilitatem respiciet omne quod agimus, privatim nec nos amabimus. Hoc sequi promittimus quod ornet regium nomen. Postremo nostrum per 170 omnia pollicemur imperium, quale Gothos habere deceat post inclytum Theodoricum: vir ad regni curas singulariter et pulchre compositus, ut merito unusquisque principum tantum praeclarus intelligatur, quantum consilia ipsius amare dignoscitur. Idcirco parens ipsius debet credi, qui ejus facta potuerit imitari. Et ideo pro regni nostri utilitate estote solliciti, de interna conversatione, Deo juvante, 69.0820D| securi.

EPISTOLA XXXII. JUSTINIANO IMPERATORI VITIGIS REX. Exponit calamitates quas Italia propter bella sustinebat. Tum per legatos pacem ab imperatore petit.

 Quanta sit nobis, clementissime imperator, gratiae vestrae votiva suavitas, hinc omnino datur intelligi, ut post tot gravissimas laesiones, et tanta effusione sanguinis perpetratas, sic videamur pacem vestram quaerere, tanquam nos nemo vestrorum putetur ante 69.0821A| laesisse. Pertulimus talia qualia et ipsos offendere possunt qui fecerunt insecutiones sine reatu, odium sine culpa, damna sine debitis. Et ne pro parvitate sui negligi potuisset, non in provinciis tantum, sed in ipso rerum capite probatur inflictum. Aestimate quos dolores abjicimus, ut vestram justitiam reperire possimus. Talis res effecta est, quam Mundus loquatur: quae sic a vobis meretur componi, ut aequitatem vestram generalitas debeat admirari. Nam si vindicta regis Theodohadi quaeritur, mereor diligi; si commendatio divae memoriae Amalasunthae reginae prae oculis habetur, ejus debet filia cogitari, quam nisus [ Niv. et Ga., jussis] vestrorum omnium perducere decuisset ad regnum, ut cunctae gentes potuissent agnoscere vicissitudinem vos gratiae tanto [ Ac., 69.0821B| tantae] pignori reddidisse. Illud etenim vos debuit permovere, quod distributione mirabili ante regni fastigia invicem nos Divinitas vestram fecit habere notitiam; ut amoris causam tribueret, quibus aspectus gratiam [ ed., gratia] contulisset. Quali enim reverentia principem colere potui, quem adhuc in illa positum fortuna suspexi? Sed potestis et nunc omnia reintegrare quae facta sunt, quando non est difficile illum in affectu retinere qui gratiam constat desideranter expetere. Et ideo salutantes clementiam vestram honorificentia competenti, indicamus nos legatos nostros illum atque illum ad serenitatis vestrae sapientiam destinasse, ut omnia more vestro cogitetis; quatenus utraeque respublicae restaurata concordia perseverent; et quod temporibus retro principum laudabili opinione fundatum est, sub vestro 69.0821C| magis imperio divinis auxiliis augeatur. Reliqua vero per legatos praedictos serenitati vestrae verbo insinuanda commisimus, ut et aliqua epistolaris brevitas perstringeret, et causas nostras suggerentes plenius intimarent.

EPISTOLA XXXIII. MAGISTRO OFFICIORUM VITIGIS REX. Rogat ut imperatorem inducat ad pacem Italiae concedendam.

 Illum et illum legatos nostros ad serenissimum principem dirigentes, congruum fuit magnitudini vestrae per eos salutiferos apices destinare, ut in omni parte vestra beneficia mererentur, cum nostrae deportarent collocutionis affectum. Et ideo epistolarem 69.0821D| gratiam vestris meritis exhibentes, speramus ut apud clementissimi imperatoris animos eis vestra prudentia suffragetur: quia sic sunt justa quae petimus, ut omnium sapientium mereantur adnisum. Facile enim a 69.0822A| vobis debet corrigi quod non decuisset admitti. Sed potestis omnia gratanter, omnia placabiliter ordinare, quia dulcior solet esse gratia post amaritudines expiatas. Refugere vos enim potuisset ignotus: ego autem, qui ornatum reipublicae vestrae vidi, qui tot nobilium corda procerum cognovi, non me desidero a piissimi principis gratia dividere, si in me velit quae sunt justa cogitare. Nam si alter offensam meruit, ego debeo gratissimus haberi, qui odioso cum vindicta successi. Vestros animos sum secutus; praemia mihi fuerant reddenda, non laesio. Et ideo non negetur gratia, cui nulla penitus sunt imputanda; atque ideo sepultum sit odium cum morte peccantis. Nam etsi de vobis aliquid minus forte mereamur, Romana libertas cogitetur, quae per bellorum tumultus ubique 69.0822B| concutitur. Pauca dixisse sapientiae vestrae sufficiat, quia in alto pectore protenditur quod consideratum semper augetur.

EPISTOLA XXXIV. EPISCOPIS SUIS VITIGIS REX. Petit ut et legatos, quos ad imperatorem misit, adjuvent, et pro ipso preces Deo fundant.

 Si sacerdotibus etiam ignotis honorem debemus, quanto magis illis quos amabili veneratione conspeximus? Aliter enim requirimus notum, et aliter appellamus incognitum. Visorum major semper affectus est, dum gratissime retinetur qui assiduo et suavi sermone conjungitur. Et ideo per harum portitores, legatos nostros, quos ad serenissimum principem destinavimus, sanctitati vestrae praesentamus debitae 69.0822C| venerationis obsequium: sperantes ut pro nobis orare dignemini, et, ubi usus exegerit, solatia vestra reperiant, quia necesse est ut bene velitis quos vobis religione junctos esse cognoscitis.

171 EPISTOLA XXXV. PRAEFECTO [ ed., PATRICIO VIRO QUAESTORI] THESSALONICENSI VITIGIS REX. Petit ut legati ad imperatorem missi nullam moram patiantur.

 Illum et illum legatos nostros ad serenissimum principem, Deo favente, direximus, per quos necesse fuit magnitudini vestrae reddere salutationis affectum, quando honori vestro et sapientiae debetur ut vobiscum collocutionis gratia perfruamur. Speramus 69.0822D| autem ab excellentia vestra ut moram non debeant sustinere, quos nos sub celeritate prospicitis destinasse; quatenus vestris beneficiis applicemus, si eos remota tarditate pervenire cognoscimus.

LIBER UNDECIMUS. 172 PRAEFATIO. 69.0821D|

 Praefationis auxilium ex contrarietate nascitur plerumque actionum, quando illud opitulatur scriptori, 69.0822D| quod potuit impedire cogitantem. Quae res etsi laudes adimit, clementer tamen veniam tractata concedit: quia quod constat otiosos debere, nemo 69.0823A| potest occupatos exigere. Quapropter administrator amplissimus si vacasse credatur, opprobrium est; cujus etiam secretum dicitur, quod tumultuosis actionibus verberatur. Sed vix nobis aliquid praestabit ad effectum ducta probatio, quando et occupati fuisse credimur, et male scribere minime debuisse judicamur. Nam multo satius est vitiosa tenebris occulere, quam culpanda praesumpta importunitate vulgare. Verum hoc mihi objicere poterit otiosus, si verbum improvida celeritate projeci, si sensum de medio sumptum non ornaverim venustate sermonum, si praecepto veterum non reddiderim propria personarum: occupatus autem, qui rapitur diversitate causarum, cui jugiter incumbit responsum reddere, et alteri expedienda dictare, non me addicere poterit, 69.0823B| qui se in talibus periclitatum esse cognoscit. Facile enim absolutor est alieni conscius sui; neque in illis semper valemus, quae interdum posse judicamur. Argutum inventum laetum fundit ingenium, tepentia dicta mens concipit occupata. Aliquando acutum jugiter decet esse compositum, quia dicendi ars in nostra sita potestate cognoscitur, alacritas mentis divinis tantum muneribus applicatur. Remanet itaque ad excusandum brevitas insperata librorum, quam nemo purgat diutius, nisi qui bene creditur esse dicturus. Sed ne quis forsitan possit offendi quod in praetoriano culmine constitutus sic omnimodis actioso pauca dictaverim, accipiat viri prudentissimi Felicis praesumptione factum, cujus participatus sum in omni causa consilium. Etenim vir primum est morum 69.0823C| sinceritate defaecatus, scientia juris eximius, verborum proprietate distinctus, senilis juvenis, altercator suavis, mensuratus eloquens; qui necessitates publicas eleganter implendo, ad favorabilem opinionem suo potius labore perduxit. Alioqui tantis causarum molibus oneratus, aut impar esse potui, aut forte arrogans inveniri. Sed melius, quod ejus fatigatione recreatus sic regalibus curis adfui, ut non potuissem in arduis rebus deficiens approbari. Duos itaque libellos dictationum mearum de praefecturae actione subjunxi; ut qui decem libris ore regio sum locutus, ex persona propria non haberer incognitus: quia nimis absurdum est in adepta dignitate conticescere, qui pro aliis videbamur plura dixisse. Sed postquam duodecim libris opusculum nostrum desiderato fine concluseram, de animae substantia, vel 69.0823D| de virtutibus ejus, amici me disserere coegerunt; ut per quam multa diximus, de ipsa quoque dicere videremur. Modo parcite diserti, favete potius inchoantes; nam si nihil mereor eloquentiae munere, considerandus sum potius ex officiosissimo labore; qui, tantis reipublicae necessitatibus occupatus, sic vacare potui sub urentibus curis, si me gloriari contigisset fluminibus Tullianis. Nam ipse quoque fons eloquentiae, cum dicere peteretur, fertur excusasse, quod pridie non legisset. Quid jam aliis accidere poterit, si tanta laus facundiae auctorum visa est beneficia 69.0824A| postulare? Aegrescit profecto ingenium, nisi jugi lectione reparetur. Cito expenduntur horrea, quae assidua non fuerint adjectione fulcita. Thesaurus ipse quam facile profunditur, si nullis iterum 173 pecuniis compleatur? Sic humanus sensus, cum alieno non farcitur [ Forn., sarcitur] invento, cito potest attenuari de proprio. Si quid autem in nobis redolet, studiorum flos est; quod nihilominus marcidum redditur, si a matre lectione carpatur. Illic enim potest esse laetissimum, unde docetur et natum: quando omnia in origine sua plenissime vivunt, quae necdum a naturalibus sinibus [ ed., finibus] auferuntur. Proinde veniae magna pars est, si scribimus non vacantes, si legimur non legentes. Sed jam removeamur ab excusationis voto, ne magis offendat nimis affectata defensio.

EPISTOLA PRIMA. SENATUI URBIS ROMAE SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Pluribus laudat Amalasuntham, et parentes, et filium ejus Athalaricum. Tum rogat senatores ut principibus gratias pro collata ipsi praefectura praetoriana referant. 69.0824B|

 Commendatis mihi, patres conscripti, provectum meum, si vobis intelligo fuisse votivum. Credo enim evenisse prosperrime quod tot felices constat optasse. Desideria quippe vestra bonorum omnium probantur auspicia, quando nemo potest talium favore suscipi, nisi quem Divinitas praecepit augeri. Mutuamini ergo gratiam, ut exigatis obsequium. Natura rerum 69.0824C| est amare collegam. Laudes quinimo vestras extollitis, si honorem qui senatori datus est erigatis. Sollicitudo patrum ad publicas me utilitates instanter impellat, ut vestro magis imputetur praeconio, cum tali meruero placere patrono. Secunda mihi est cura, vobis me commendare post principes, quia illud vos amare confidimus quod et rerum dominos jubere sentimus. Primum, ut hoc putemus utile, quod honestum; ut nostros actus quasi pedisequa semper justitia comitetur; et quod a continenti principe non emimus, nulli turpiter venditemus. Audistis, principes viri, quae rerum pondera praedicatus exceperim. Supra vires exigitur, qui dignitatis culmina laudatur ingressus. Haec non audemus falsa dicere, sed confitemur esse potiora. Nam talia judicia non invenerunt merita, sed fecerunt. Neque enim 69.0824D| nos inde jactamus, qui intelligimus dominos nostros humilia voluisse sustollere, ne videantur immeritis tam ingentia praestitisse. Rapiunt nos praedicandi temporis bona; et velut longa ariditate sitientes, ad haustum dulcissimi saporis invitant. O saeculi beata fortuna! sub principe feriato matris regnat affectio; per quam totum sic peragitur, ut generalis nos tegere charitas sentiatur. Huic gloriosum praestat obsequium cui omnia serviunt; et mirabili temperamento concordiae, antequam possit populos regere, suis jam coepit moribus imperare. Hoc est profecta 69.0825A| difficillimum regnandi genus, exercere juvenem in suis sensibus principatum. Rarum omnino bonum est, dominum triumphare de moribus, et hoc consequi in florida aetate, ad quod vix creditur cana modestia pervenire. Gaudeamus, patres conscripti, et supernae majestati gratias supplici devotione referamus, quando nulla erit accessu temporis difficilis clementia nostro principi, qui in annis puerilibus didicit servire pietati. Sed hoc miraculum utriusque moribus demus; nam tantus est genius maternus, cui etiam jure princeps servire debuisset extraneus. Hanc enim dignissime omnia regna venerantur, quam videre reverentia est; loquentem audire, miraculum. Qua enim lingua non probatur esse doctissima? Atticae facundiae claritate diserta est, Romani 69.0825B| eloquii pompa resplendet, nativi sermonis ubertate gloriatur; excellit cunctos in propriis, cum sit aequaliter ubique mirabilis. Nam si vernaculam linguam bene nosse prudentis est, quid de tali sapientia poterit aestimari, quae tot genera eloquii inoffensa exercitatione custodit? Hinc venit diversis nationibus necessarium magnumque praesidium, quod apud aures prudentissimae dominae nullus eget interprete. Non enim aut legatus moram, aut interpellans aliquam sustinet de mediatoris tarditate jacturam, quando uterque et genuinis verbis auditur, et patriotica responsione componitur. Jungitur his rebus quasi diadema eximium, impretiabilis notitia litterarum; per quam dum veterum prudentia discitur, regalis dignitas semper augetur. Sed cum tanta gaudeat perfectione 69.0825C| linguarum, in actu publico sic tacita est, ut credatur otiosa. Paucis litigia nodosa dissolvit, bella ferventia sub quiete disponit silentiose geritur publicum bonum. Non audis praedici quod palam videtur assumi, et temperamento mirabili dissimulando peragit quod accelerandum esse cognoscit. Quid tale antiquitas quod accelerandum esse cognoscit. Quid tale antiquitas honora promeruit? Placidiam mundi opinione celebratam, aliquorum prosapia gloriosam, purpurato filio studuisse percepimus; cujus dum remisse administrat imperium, indecenter cognoscitur imminutum. Nurum denique sibi amissione Illyrici comparavit, factaque est conjunctio regnantis divisio dolenda provinciis. Militem quoque nimia quiete dissolvit. Pertulit a matre protectus quod vix pati potuit destitutus. Sub hac autem domina, quae tot 69.0825D| reges habuit quot parentes (juvante Deo), noster exercitus terret externos; qui provida dispositione libratus, nec assiduis bellis atteritur, nec iterum longa pace mollitur. In ipsis quoque primordiis (quando semper novitas incerta tentatur) contra Orientis principis votum, Romanum fecit esse Danubium. Notum est quae pertulerint invasores; quae ideo praetermittenda dijudico, ne genius socialis principis verecundiam sustineat perditoris. Quid enim de vestris partibus [ Ac., nostris patribus] senserit, hinc datur intelligi, quando pacem contulit laesus quam aliis concedere noluit exoratus. Additur quod tantis nos legationibus tam raro requisitus ornavit, et singularis illa potentia, ut Italicos dominos erigeret, reverentiam Eoi culminis inclinavit. Franci 69.0826A| etiam, tot barbarorum victoriis praepotentes, quam ingenti expeditione turbati sunt? Lacessiti metuerunt cum nostris inire certamen, qui praecipitatis saltibus praelia semper gentibus intulerunt. Sed quamvis superba natio declinaverit conflictum, vitare tamen proprii regis nequivit interitum. Nam Theodoricus ille diu potenti nomine gloriatus in triumphum 174 principum nostrorum languoris potius pugna superatus occubuit: ordinatione, credo, divina, ne nos aut affinium bella polluerent, aut juste [ Ac., juxta] productus exercitus vindictam aliquam non haberet. Macte procinctus Gothorum omni felicitate jucundior, qui hostem regalem capite caedis, et nobis nec unius ultimi facta subducis. Burgundio quinetiam ut sua reciperet, devotus effectus 69.0826B| est, reddens se totum, dum accepisset exiguum. Elegit quippe integer obedire, quam imminutus [ Ac., immunitus] obsistere: tutius tunc defendit regnum, quando arma deposuit. Recuperavit enim prece quod amisit in acie. Beatam te, domina, laude multiplici, cui divino beneficio necessitas tollitur cuncta certaminis, quando adversos reipublicae aut coelesti felicitate vincis, aut tuis imperiis spontanea largitate conjungis. Exsultate, Gothi pariter ac Romani. Dignum miraculum, quod omnes loquantur. Ecce (praestante Deo) felix domina quod habet eximium uterque sexus implevit; nam et gloriosum regem nobis edidit, et latissimum imperium animi fortitudine vindicavit. Haec quantum ad arma pertinent, utcunque referuntur. Nam si pietatis ejus velimus atria intrare, vix nobis poterunt centum linguae centumque 69.0826C| ora sufficere: cui par est quidem aequitas et voluntas, sed major benignitas quam potestas. Dicamus igitur parva de magnis, pauca de plurimis. Scitis quanta bona nostro ordini coelesti benignitate largita est: nihil est dubium, ubi est testis senatus. Afflictos statu meliore restituit, illaesos sublimavit honoribus, et sigillatim bona tribuit, quos sub universali munimine custodivit. Ea quae asserimus jam creverunt. Respicite namque patricium Liberium praefectum etiam Galliarum, exercitualem virum, communione gratissimum, meritis clarum, forma conspicuum, sed vulneribus pulchriorem, laborum suorum munera consecutum; ut nec praefecturam, quam bene gessit, amitteret, et eximium virum honor geminatus ornaret; 69.0826D| confessus meritum, cui solus non sufficit ad praemium. Accepit enim et praesentaneam dignitatem; ne, de republica benemeritus, diu absens putaretur ingratus. O admiranda Benevolentia dominorum! quae in tantum extulit praedictum virum, ut donatis fascibus et patrimonium judicaret addendum; quod sic ab universis gratanter acceptum est, ut in munere ejus cuncti se potius crederent esse ditatos, quando quidquid digno creditur, hoc multis sine dubio collatum esse sentitur. Quid ergo de animi firmitate loquar, quae vicit et philosophos valde praedicatos? Procedit enim ex ore dominae beneficus sermo, et manens sub securitate promissio. Non sunt nobis, patres conscripti, minus probata quae loquimur: verus testis est, qui laudat expertus. Cognovistis 69.0827A| enim quae contra me vota conflixerunt, non aurum, non magnae valuere preces: tentata sunt universa, ut probaretur sapientissimae dominae gloriosa constantia. Ordo flagitat dictionis augustarum veterum pompam moderna comparatione discutere. Sed quemadmodum illi sufficere poterunt exempla feminea, cui virorum laus cedit universa? Hanc si parentum cohors illa regalis aspiceret, tanquam in speculum purissimum sua praeconia mox videret. Enituit enim Amalus felicitate, Ostrogotha patientia, Athala mansuetudine, Munitarius aequitate, Unimundus forma, Thorismuth, castitate, Unalamer fide, Theudimer pietate, patientia (ut jam vidistis) inclytus pater. Cognoscerent hic profecto universi sigillatim propria, sed feliciter faterentur esse superata, 69.0827B| quando unius praeconium cum turba se jure non potest aequare virtutum. Aestimate quale eis esset de tali haerede gaudium, quae merita potuit transire cunctorum. Quaeratis forsitan sequestratim principis bona: abunde praedicat sobolem, qui ejus laudat auctorem. Deinde retinetis facundissimi Symmachi eximium dictum: Specto feliciter virtutis ejus augmenta, qui differo laudare principia. Subvenite, patres conscripti, et agendo pro me communibus dominis gratias debitum meum vestra satisfactione persolvite. Nam sicut unus satiare non valet omnium vota, ita multi unius possunt complere disposita.

EPISTOLA II. JOANNI PAPAE SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Petit ut orationibus ejus, admonitionibus, correptionibus etiam adjuvetur. 69.0827C|

 Supplicandum vobis est, beatissime pater, ut laetitiam quam per vos (Deo largiente) percepimus, custodiri nobis vestris orationibus sentiamus. Quis enim dubitet prosperitatem nostram vestris meritis applicandam, quando honorem adipiscimur, qui a Domino diligi non meremur, et permutatione efficaci bona recipimus, dum talia non agamus? Ecclesiasticis siquidem jejuniis fames est exclusa popularis, decoris lacrymis tristitia foeda discessit, et per sanctos viros acceleratum est, ne traheretur diutius quod gravabat. Et ideo salutans officiositate qua dignum est, precor ut vivacius oretis pro salute regnantium; quatenus eorum vitam coelestis Princeps 69.0827D| faciat esse longaevam, Romanae reipublicae hostes imminuat, tempora tranquilla concedat: deinde, quod ornat pacem, necessariam nobis copiam de abundantiae suae horreis largiatur: mihique filio vestro intelligentiae sensus aperiat; ut quae vere sunt 69.0828A| utilia sequar, quae vitanda refugiam. Vigor ille rationabilis animae nobis consilium praestet; facies veritatis albescat, ne mentem nostram innubilet caligo corporea; sequamur quod intus est, ne foris a nobis simus: instruat quod de vera sapientia sapit, illuminet quod coelesti claritate resplendet. Talem denique judicem excipiat publicus actus, qualem filium catholica mittit [ Gr. et Cuj., nutrit] Ecclesia. In suis nos etiam muneribus virtus sancta custodiat: quia graviores insidias antiqui adversarii tunc subimus, quando ejus dona suscipimus. Nolite in me tantum rejicere civitatis iliius curam, quae potius vestra laude secura est. Vos enim speculatores Christiano populo praesidetis, vos patris nomine universa diligitis. Securitas ergo plebis ad vestram respicit famam, 69.0828B| cui divinitus est commissa custodia. Quapropter nos decet custodire aliqua, sed vos omnia. Pascitis quidem spiritualiter commissum vobis gregem: tamen nec ista potestis negligere, quae corporis videntur substantiam 175 continere. Nam sicut homo constat ex dualitate, ita boni patris est utraque refovere. Primum penuriam temporis, quam delicta promerentur, orationibus sanctis amovete. Si quid tamen (quod absit) acciderit, tunc bene necessitas excluditur, quando contra eam sub ubertate [ Gr. et Cor., veritate; Jur. putat legendum libertate] tractatur. Monete me quae sunt gerenda sollicite. Bene agere vel correptus exopto, quia difficilius errat ovis quae voces desiderat audire pastoris; nec facile efficitur vitiosus, cui admonitor insistit assiduus. Sum 69.0828C| quidem judex palatinus, sed vester non desinam esse discipulus. Nam tunc ista recte gerimus, si a vestris regulis minime discedamus. Sed cum me a vobis desiderem et moneri consiliis, et orationibus adjuvari, jam vobis est applicandum, si quid in me fuerit aliter quam optabatur inventum. Sedes illa toto orbe mirabilis proprios tegat affectione cultores; quae licet generalis mundo sit praestita, vobis etiam cognoscitur et localiter attributa. Tenemus aliquid sanctorum apostolorum proprium, si peccatis dividentibus non reddatur alienum, quando confessiones illas, quas videre universitas appetit, Roma felicior in suis sinibus [ ed., finibus] habere promeruit. Nil ergo timemus talibus patronis, si oratio non desistat antistitis. Arduum est quidem multorum 69.0828D| desideriis satisfacere, sed novit Divinitas magna praestare. Ipsa retundat invidos, ipsa nobis faciat cives coelesti aspiratione gratissimos; et supplicationibus vestris tempora tribuat, quibus superna gratia praedicetur indulta.

EPISTOLA III. DIVERSIS [ ed., UNIVERSIS] EPISCOPIS SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Commendat se illorum precibus; et petit ut jejunium pro salute principum et pro pace obtinenda indicant. Tum eos hortatur ut vitia cuncta a populo procul amandent. 69.0829A|

 Corporalium patrum naturalis mos est, de filiorum provectione gaudere, dum eorum institutionibus applicatur quidquid laudis in clara prole conceditur. Vos autem spiritales parentes, qui auctorem rerum illuminata mente conspicitis, pro me sanctae Trinitati sedulo supplicate, ut splendere late faciat in medio positum candelabrum; quatenus nec mihi interior desit visus, et de me aliis pandatur aspectus. Nunquid proderit judicem aliis esse perspicuum, si sibi 69.0829B| potius reddatur obscurus? Dignitatem conscientiae donet, qui tribunalia conferre dignatus est. Faciat inoffensum judicem, ne damnet errantem. Sit nobis prosperrime praesens, ut infausta vitia reddantur absentia. Amorem suum tribuat, ut peccandi ambitum miseratus excludat. Quapropter, animae veri parentes, affectuosa et probabili petitione vos deprecor, ut indicto jejunio Domino supplicetis, qui vitam principum nostrorum florenti regno protendat, hostes reipublicae defensor imminuat, donet quieta tempora, et ad laudem sui nominis copiosa; faciatque rerum omnium tranquillitatem, et [ alii, ut] me vobis reddere dignetur amabilem. Sed quo facilius vestra quoque exaudiatur oratio, estote circa eos quos destinamus attoniti [ Ac., attenti]. Quod nescimus, nobis 69.0829C| non debet imputari. Actus eorum testimonia vestra prosequantur; ut aut laudatus gratiam, aut accusatus apud vos invenire possit offensam. Neque enim vobis imputare poterunt, si delinquunt, quando non jubentur male dare, ut perperam cogantur accipere. Orphanis viduisque contra saevos impetus Deo placita [ ed., debent placita, etc. ] praestate solatia: ita tamen, ne (quod accidit per nimiam pietatem) dum miseris subvenire quaeritis, locum legibus auferatis. Nam si aliquid offendit forte districtum, talia date cunctis monita, ut jura possitis reddere feriata. Excludite, sanctissimi, inter immundos spiritus implacabiles vitiorum furores, violentiam temperate, avaritiam depellite, furta removete, depopulatricem humani generis luxuriam a vestro populo segregate. 69.0829D| Sic auctorem iniquitatis efficaciter vincitis, si ejus persuasiones de humanis cordibus auferatis. Episcopus doceat, ne judex possit invenire quod puniat. Administratio vobis innocentiae data est. Nam si praedicatio vestra non desinat, necesse est ut poenalis actio conquiescat. Et ideo dignitatem meam in omni vobis parte commendo, quatenus actus nostri sanctorum orationibus adjuventur, qui minus in humana potestate praesumimus. Familiariter etiam mihi suadete quod justum est. Non sum callidus abjurator 69.0830A| [ ed., adjurator; Ms., arbitrator]; quod generaliter debeo, incoactus exsolvo. Rependo etiam sanctitati vestrae honorificae salutationis officium, textumque epistolae affectuoso fine concludo, ut in mente vestra dulciora remaneant, quia bene sibi animus posteriora commendat.

EPISTOLA IV. AMBROSIO VIRO ILLUSTRI, AGENTI VICES SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Admonet ut officium sibi commissum fideliter exsequatur.

 Secure vobis, Deo juvante, opinionem nostram credimus, cujus conscientiam per causarum varios usus longa aetate probavimus. Nam si in advocationis studio justitiae claritate fulsistis; 176 quid nunc, 69.0830B| provecti ad consilia nostra, facietis? Crescit enim in illo meritum, cui majus datur officium, quando jam habendus est in judicum partem, qui meruit aulicis potestatibus assidere. Ornentur ergo subsellia, cujus ore fora tonuerunt. Absens adhaere nostro lateri, pleniorem laudem inde sumpturus, quia integrum tibi reputabitur quod bene ordinaveris solus. Hanc coram positus mecum curam participaveris et gloriam: nunc autem tibi tantum cogimur debere quidquid inde (praestante Deo) laudis potuerimus accipere. Quapropter officium tibi observare censemus quod nostris jussionibus obsecundat; praeceptis etiam tuis pro publicis utilitatibus justissime designatis praecipimus obediri, quatenus et tibi sit pro publica utilitate mittendi fiducia, et nullus te contemnendi 69.0830C| sumat audaciam. Si quos etiam fidejussoribus committere necessarium aestimaveris, confidenter assume, quia illud magis relevare potest animum nostrum, si aliquid per vos cognoscamus impletum. Praesenti enim sola verba praestares, nunc autem facta potius debentur absenti. Consilium quippe tantae sedis ingens est proculdubio fama meritorum. Sed considera quid exigatur cui tale nomen imponitur. Labor vester procuret mihi omnium quietem. Scitis quae turpia neglectus intulerit. Scopulus vitandus est, ubi alter offendit. Sed hoc vos monere mea potius curiositas quam vestri diffidentia facit. Nam omnia vos illa agere credimus, quae (juvante Deo) famae nostrae et reipublicae utilia esse judicamus.

EPISTOLA V. AMBROSIO VIRO ILLUSTRI, VICES AGENTI SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Hortatur ut populo Romano penuria laboranti quamprimum succurrat. 69.0830D|

 Gaudere vos quidem in eis credo quae charitatem vestram optasse dijudico; nam ipsius quodammodo res agitur, cujus in alterum vota complentur. Sed hinc intelligo antiquae amicitiae fructum, quae venustate felicior est, in suavissimi saporis emanasse dulcedinem, si prius Romanae civitatis copiam per 69.0831A| eos quorum interest, tanquam munus eximium, nostris hospitiis offeratis. Ideo enim peregrinationis incommoda, ideo tot angusta cogitationis intravimus, ut populus ille, antiquis delectationibus assuetus, beatissimis regnantium temporibus, explosis necessitatibus, perfruatur. Procul enim sit ut aliquo illius civitatis esuriente satiemur. Illorum (quod absit) inligentia, nostra penuria est. Quid plura? laeti esse non possumus, nisi et illos gaudentes communiter audiamus. Atque ideo tanta vivacitate incorrupta species frumenti congregetur, ut panis inde coctus non horrori, sed deliciis videatur esse propositus. Ponderatio justa servetur. Vincant copiae mentium desideria. Non putatur: bundare quod quaeritur. Fugite scelerata lucra, vitate nefanda compendia. 69.0831B| Quidquid ibi male praesumitur, in mei animi laesione grassatur. Nemo putet veniale, quod in ista tentaverit parte praesumere. In nobis facilius consentimus excedi, quam Romanorum utilitates patiamur imminui: non ut favorem, plausumque popularem, sed ut (juvante Domino) meum in illis compleam dilectionis arbitrium. Cives siquidem omnes fovendi sunt, sed Romani aliquid plus merentur. Urbs ornata tot eximiis senatoribus, beata tam nobilibus populis, laudes debet nostrorum principum personare, quas homo nationis exterae se miretur audiisse. Nam juste se illic extollit laetitia popularis, quae dominos cognoscitur habere victores. Quapropter impendendum est quidquid fides, quidquid magna potest exhibere cautela, quia illud vere nostrum est commodum, 69.0831C| quod illorum mihi procurat affectum. Laetentur praesentibus gaudiis, qui erant de nostra actione suspensi: illorum me desideria, illorum me vota juverunt. Et hoc mihi apud rerum dominos profuit, quod ab eis universaliter audiebatur optari. Agite nunc ut amor iste, juvante Domino, perseveret, quia eos amplius in reliquum credo facere, quod se in me feliciter sentiunt inchoasse. Abundantiam nunc petamus communibus votis: supernae misericordiae humiles supplicemus, ut primum nobis salutem dominorum clementia divina concedat. Caeterum proventum quem praestiterit non negligentia diminuit, non venalitas ulla subducit. Fidem meam promitto, sed cum ipsis Divinitatis dona sustineo; cautelam offero, turpia fraudulentissimae nundinationis excludo. Ipsi 69.0831D| autem in Domino de promerita ubertate glorientur.

EPISTOLA VI. JOANNI CANCELLARIO SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Joannes a Cassiodoro creatur cancellarius, et quid in hac dignitate agendum admonetur.

 Quamvis statutis gradibus omnis militia peragatur, 69.0832A| et tempora sibi custodiant, qui judicum jussionibus obsecundant, tuus honor cognoscitur solemni ordine non teneri, qui suis primatibus meruit anteponi. Tibi enim reddunt obsequia, qui te praeire noscuntur; et reflexa conditione justitiae, illis reverendus aspiceris, quos subsequi posse monstraris. Hanc inaequabilem aequitatem, speciale decretum, singulare beneficium sub aspectu judicis agis; nec potest rationabiliter culpari, quod impugnante ordine videatur assumi. Nullus tibi de temporis qualitate praescribit. Transgressio matriculae actio tua est; et solus confidenter negligis quod aliis servare contendis [ms., contemnis]. Sed talia tibi pro excellentibus meritis conceduntur, dum crederis omnes industria fideque superare, quem nos constat elegisse. Nemo enim 69.0832B| sequentem probat, nisi quem sibi laudanda virtus associat, quando vituperabile est inferiorem erigere, nisi meritis alios videatur excellere. Hoc igitur laudabile praejudicium, sententiam gratiosam, militiam domesticam, a duodecima indictione ( Anno Christi 534) cancellorum tibi decus attribuit, ut consistorii nostri secreta fideli integritate 177 custodias. Per te praesentandus accedat; per te nostris auribus desiderium supplicis innotescat; jussa nostra sine studio venalitatis expedias; omniaque sic geras, ut nostram possis commendare justitiam. Actus enim tui judicis opinio est; et sicut penetrale domus de foribus potest congruenter intelligi, sic mens praesulis de te probatur agnosci, non injuria, quia talem unusquisque ad responsa sua videntur eligere, qualem 69.0832C| se cunctos decreverit aestimare [ Gr., Niv. et Ga., custos, etc., aestimari]. Vestes ipsae, quae nostris corporibus applicantur, nonne nos deformare possunt, si aliquo inquinamento sordescant? Quanta vero gratia nos decorare videntur, cum laudabili puritate nituerint? Sic miles ad secreta judicis proximatus, praesulis sui famam [ ms. et Ac., formam] aut ornat, aut maculat. In nobis siquidem peccant, qui alios maculant; et dum spolium observantis [ ed., obsecrantis] ambitur, fama praesidentis exuitur. Considera, si negligere debemus unde nos culpari posse cognoscamus. Ultra clementes [ Gr., Cuj. et Forn., dementes] est, qui ulcisci non appetit quem grassatum in suo dedecore comprehendit. Respice quo nomine nuncuperis. Latere non potest quod 69.0832D| inter cancellos egeris. Tenes quippe lucidas fores, claustra patentia, fenestratas januas; et quamvis studiose claudas, necesse est ut te cunctis aperias. Nam si foris steteris, meis emendaris obtutibus; si intus ingrediaris, observantium non potes declinare conspectus. Vide quo te antiquitas voluerit collocari; undique conspiceris, qui in illa claritate versaris. 69.0833A| Proinde ad nostra monita aures animumque converte, fige menti omnia quae jubemus: non te, tanquam vacuam fistulam, dicta perexeant, quae tandiu plena conspicitur, quandiu in eam undae influere posse noscuntur. Esto potius conceptaculum, quod audita custodias, quod suscepta non fundas: quia nihil proderit, si auribus tuis transitura placeant, et in cordis sinibus se omnia non defigant.

EPISTOLA VII. UNIVERSIS JUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Praecipit admoneantur tributarii ut trina illatione et temporibus constitutis vectigalia solita persolvant.

 Justissime quaeritur quod annua devotione praestatur, quando sub quodam gaudio constat inferri, 69.0833B| quod solvitur lege naturali. Stipendium namque est, quod subjectum facit munificum dici; et offerentis nomen accipit, qui se, quod penditur, debere cognoscit. Quam lautum [ ed., cautum] est intrepidum foro assistere, publicum non timere, et inter devotos laudabilem collocari, qui pudorem non sinitur habere compulsi? Inhonorum est enim omne quod cogitur [ ed., agitur]; nec offerentis habet gratiam, qui damnis suis perducitur ad tributa: contra, quam libero dignum est compulsoribus nihil debere? Ille solus delectabilis ager est domino, in quo supervenire non timetur exactor. Merito ergo testimonium solutionis securitas dicitur, de qua non solum animus, sed substantia communitur. Et ideo, quod feliciter dictum sit, indictione duodecima ( Anno Christi 534), per 69.0833C| dioecesim dicationis tuae solemni moderamine custodito, possessorem te officiumque tuum praecipimus admonere, ut trina illatione devotus, constitutis temporibus suam compleat functionem; ita ut cesset venalis illa dilatio, quae non ad tributariorum compendia, sed fraudis ambitu cognoscitur exquisita. Nam qui se hujusmodi onera sublevare dicunt, aliud majus pondus abominabilis nundinationis imponunt. Absit a nostris temporibus detestabilis et fugienda versutia. Possessor nihil aliud, nisi quod publico debetur, exsolvat; nam sua damna potius agunt, qui sub nobis aliqua fraudare contendunt. Quapropter sicut fiscalia onera nulla occasione volumus aggravari, ita constitutis temporibus praefinitas illationes praecipimus, Deo juvante, compleri, quatenus et 69.0833D| possessorum devotio gratissima dominis innotescat, et tarditatis involuta confusio nostris rationibus [ ed., orationibus] auferatur. Unde singulis quibusque temporibus solemni more factos breves ad scrinia nostra transmittite, sicut te et prisca legum et nostrae jussionis praesens commonere videtur auctoritas: ne si aliquid horum aestimaveris negligendum, tu tibi 69.0834A| absolute facias esse periculum. Verumtamen, ut justissimarum praeceptionum diligentior procuretur affectus, illum atque illum, praecedentibus meritis comprobatos, tibi officioque tuo imminere, ut nihil possit nocere negligentia, ubi adhibetur sollicitudo geminata. Unde continenter agite, si provectum vestrum magis desideratis extendere. Impia lucra sint a vobis omnimodis aliena: vos possessorem devotum redditis, si fraudulentis non gravetur incommodis. De aequitate potius quam de rapacitate proficitur. Semper metuit injusta praesumptio. Quid enim acquiri putatur, ubi bona conscientia perditur? Aut in qua parte possit homo proficere, si innocentiam probatus fuerit amisisse? Nolite sine praemio credere, quae videntur ad bonam conscientiam pertinere. Habebunt 69.0834B| nos bene agentes, in quo possumus, auditores. Remuneratorem enim illi esse promitto, quem se aliqua honestate tractasse cognovero. Agite ergo, laudes ad me potius vestri perveniant quam querelae. Majus commodum non quaeratis, quam si nihil venditis. Illa tantum sequenda sunt lucra, quae potest possessor laetus offerre, et miles solemniter securus accipere. Non censor, sed laudator vester esse desidero. Cavete ergo, ne reddatur infestus, qui vobis cupit esse beneficus. Nam gravius semper irascitur, qui contra propositum commovetur.

178 VIII. EDICTUM PER PROVINCIAS SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Multa et praeclara praebet monita, et promittit se judicem integerrimum futurum. 69.0834C|

 Priscorum mos fuit nova jura decernere, ut succedenti populo aliquid quod omissum videbatur adjungerent: nunc autem sufficiens laus conscientiae est, veterum decreta servare. Erat ante genus hominum sub hac novitate sollicitum, dum regulam vitae suae in aliena cognoscerent voluntate pendere: modo vero unusquisque novit fixum, quod ab antiquis plenissime non dubitat constitutum. Sufficiunt ergo vobis jura, si non desit voluntas eximia. Quid praeconum voces, quid periculosas sententias praesulum erectis auribus sustinetis? Propriae vitae imponit modum, qui sibi se judicem intelligit constitutum. Studete cuncti actibus bonis, et formidanda nescitis. Nolite inardescere ad praesumptiones illicitas; amate 69.0834D| vivere quieti; transigite semper innoxii. Quid litibus honesta confunditis? Cur facitis quae mox timere possitis? Si quaeritis lucra, vitate potius damnosa litigia. Si quod tamen emerserit civile certamen, legibus patriis estote contenti. Nullus ad seditiosa consurgat, nullus ad violenta confugiat. Furoris genus est, in saeculo pacato turbulento studere proposito. 69.0835A| Sed quia vobis de judicibus, etsi non verus, tamen oritur rationabilis metus (dum inexperta potestas trahit potius ad timorem), quantum ad meum propositum pertinet, juvante Deo, rerumque dominis regnantibus, omnia vobis justa, omnia moderata promittite. Primum, quod maxime judicem dehonestat, nundinatio a me foeda nescietur. Non enim verba mea, more vestium, suspensa venduntur. Sperari a vobis aliquid sola specierum indigentia faciet, non malitiosa venalitas, ubi tamen erit quae tempus mitigat moderata praeceptio. Non indicimus quod ematur, nec ad taxationem trahimus quae necessaria non habentur. Estote tantum ad consueta solliciti, de novitate securi, quia illud solum nobis judicavimus esse commodum, si vos, juvante Domino, 69.0835B| servemus illaesos. Non vos quisquam militum pro sua voluntate concutiet; non exactor adjectitiis gravabit incommodis; non solum nostras, sed et officii innoxias custodivimus manus. Alioqui inutile bonum est judicem non accipere, et multis accipiendi licentiam praebuisse. Neque enim sic a nobis egrediuntur, ut ea quae passi fuerint aliis merito fecisse videantur. Imminuta sunt enim vestro amore suffragia, quae hactenus omnium detrimento crescebant. Ostendimus in nobis, Deo juvante, continentiam, ut eam militibus sine pudore imperare possimus. Non enim potest auctoritatem habere sermo, qui non juvatur exemplo, dum iniquum sit bona praecipere, et talia non fecisse. Ordinatio igitur nostra utilitatem publicam tantummodo respiciet, non 69.0835C| furta privata. Scimus quae pro nobis vota fuderitis, qua fuistis anxietate suspensi. Deforme nobis est talia facere, ut minus possitis in vestra exsultatione gaudere. Patebunt, Deo propitio, aures nostrae ad suscipienda desideria supplicantium: auctor causae suis nos oculis sub libertate visurus est; non redempta, sed propria lingua loquetur. Vobis enim nec servitus imperabit, nec a nobis nobilitas veneranda fatigabitur. Praetoria denique nostra nullus turpis actus intravit, nemo a nobis quam venerat minus locupletior rediit. Nescivit domesticum penetrale a subselliis discrepare. Judicem me observans inveniet, quocunque respexerit. Verecundiae memores, juvante Deo, sic agere nos optamus, quemadmodum a rerum dominis mandata suscepimus. Vos ad omnia 69.0835D| justa estote devoti, ut me provinciarum patrem faciatis esse quam judicem: quia iterum gravius irascitur, qui minime de probitatum actione pensatur. Nam si praebuistis laesionibus obsequium, quid illi impendere debetis, quem vobis magnopere studere cognoscitis? Solemnia commoda sedis vestrae laborantibus militibus non negentur, quia ipse praebet viam excedendi, qui non patitur justa persolvi. Praeceptis etiam nostris obedientiam aequabili moderatione 69.0836A| praestate. Compellat rationabiliter proprius animus, ne vos urgeat terror armatus. Odium sibi excitat, qui justis resultat imperiis. Quem jam coegero, non amabo. Sic enim cuncta quae agenda sunt volumus explicari, ut vos nullo compulsore faciamus imminui. Servari vobis cupimus concessa pridem dominorum beneficia, nulla abominabili praesumptione distracta. Honorem nostram sola vos optamus gratulatione sentire, et regnantibus bona petere, qui vestra desideria nisi [ ed., visi] sunt praestitisse. Vivite nunc adepta securitate gaudentes. Quem fas non fuit cogere, potuistis voluntariis sponsionibus obligare. Nam qui dubitat sub Dei confidentia justa promittere, vult habere liberum quod non est pollicitus immutare. Tenete igitur arbitrii 69.0836B| mei idoneum vadem, speculum cordis, imaginem voluntatis; ut quibus non sum facie notus, fiam morum qualitate recognitus. In hac me potius parte conspicite, qua latent praesentes. Non est vobis damnum absentiae meae: utilius est judicem mente nosse quam corpore.

179 EPISTOLA IX. JUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Hortatur ut diligant justitiam, eamque a subditis suis observari curent.

 Sciens ab eis contrarium posse credi, qui praecedentibus malis fuerant imminuti (dum mens humana facile suspicatur de quolibet illa quae pertulit), propositi nostri votum edictali tenore promisimus, ne, 69.0836C| juvante Deo, quos securos esse cupimus, vel de ipsa sollicitudine gravaremus. Non enim est parvum tormentum, adversum aliquid formidare venturum, dum semper gravius aestimatur emergere, quod timetur. Absit a nostris temporibus vel minima credulitas laesionis. Reo jam vicinus est, qui malus putatur; quia tunc aliquid persuadetur animo, cum intraverit pectus apta [ ed., acta] suspicio. Quapropter dicatio tua per loca celeberrima proponi faciat destinata. Aptum est enim ab his jussa cognosci, quos decrevimus admoneri. Excitetur nunc amor omnium circa dominos felices; ut, sicut nos nullum contraria voluimus cogitatione suspendere, ita se et illi devotos debeant pie regnantibus exhibere. Sponsiones autem nostras [ ed., vestras] vos veras efficitis, si provincialibus 69.0836D| aequabiliter praesidetis. Diligite justitiam, quae vos et amabiles faciat, et gloriosum commodum sua participatione concedat. Scitote officia vobis quasi actuum vestrorum testes assistere. Et ideo quam magnum est in tantorum conspectu facere quod omnium possint ora praedicare? Judicium quasi juridicium cognoscite vocitatum, Praesulem agere non decet quod alter accuset. Quid timeat reus, cum viderit crimen in fascibus constitutum? Sola malis 69.0837A| illa tormenta sunt, si publica vota moribus suis sentiant esse contraria. Dici enim non potest disciplina, quando ipsa fuerit corrigenda. Studete ergo nobiscum, ut boni mores provincialibus dentur, sed nuditas auferatur. De remediis potius quam de laesione tractetur. Grave malum est, quidquam ad largienda juris beneficia fieri, et mixtum laesionibus inveniri. Sic agite, ut cum justitia probata quaeritur, annus vester brevis esse videatur. Honores potius vobis offerantur. Necessitatem quippe ambitus amittitis, si provincialium vobis vota societis. Nullos vestrorum actuum facimus esse custodes; nec sub privato arbitrio ingenium judicis inclinamus: sed omnia sic gerite, ne fiat necessarium quod nunc credimus esse turpissimum. Instar nostrae geritis dignitatis, si vos 69.0837B| conscientiae puritate tractetis. Obviate malis, fovete nihilominus innocentes. Si quis tamen est qui ausu temerario contra vestros fasces erigatur, nec possitis exercere quod justum est, aut petitorem protinus cum vestra relatione transmittite, aut, si viribus [ ed. Ac., juribus] deseritur veniendi, negotium destinata relatione declaretur, quando et evectiones publicas accepistis, et nobis gratum fit audire de talibus. Atque ideo vobis totius excusationis causa submota est, quando aut per dignitatem vestram potestis recta gerere, aut certe nobis quae sunt necessaria nuntiare.

EPISTOLA X. BEATO VIRO CLARISSIMO, CANCELLARIO, SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Significat regem concessisse Davo facultatem petendi Lactarium montem ad sanitatem recuperandam, et jubet ut ei necessaria quaeque suppeditet. 69.0837C|

 Cum rerum domini clementia de famuli sui Davi [ alii, David] salute cogitaret (cujus votum est de cunctorum sospitate laetari), remedia Lactarii montis eum jussit expetere, ut cui medela humana nil profuit, vulgati loci beneficium subveniret; qui crebra tussi retonans anhelo pectore membra tenuavit: dum ministeria naturae, nimia concussione debilitata, virtutes suas explicare nequeunt ad salutem. Escas enim in auxilium humani corporis contributas, dum apte non transigit, reddit inutiles. Nec interest talibus aut sumere cibum, aut sustinere jejunium. In dies singulos substantia viva deficit; et, velut rimosum 69.0837D| dolium, paulatim defluens, donec evacuetur, expenditur. Huic ferocissimae passioni beneficium montis illius Divina tribuerunt: ubi aeris salubritas 69.0838A| cum pinguis arvi fecunditate consentiens, herbas producit dulcissima qualitate conditas; quarum pastu vaccarum turba saginata, lac tanta salubritate conficit, ut quibus medicorum tot consilia nesciunt prodesse, solus videatur potus ille praestare: reddens pristino ordini resolutam passionibus vim naturae. Replet membra vacuata, vires effetas instaurat; et fomento quodam reparabili aegris ita subvenit, quemadmodum somnus labore fatigatis. Haec itaque armenta in tam abundanti pabulo exhauste videre, miraculum est; ut humor ille lacteus non praestet origini suae, qui corpora mortalium probatur laesa reficere; miroque modo herbis animalia non proficiunt, unde hominum membra pinguescunt. Exiles per dumeta discurrunt montium, tenues videntur, et, instar 69.0838B| ejus cui medentur, sustinent passionis. Lac autem tam pingue, ut haereat digitis, cum exprimatur in vasis. Qua de re annonas deputatas subventionemque necessariam praebete venienti; ut in supradicto loco salubriter pastus, eodem alimento reparetur ejus juventus, quo nutritur infantia. Consurgite animi tali passione laborantium. Jam non amaro antidoto horrebitis dulcissimam vitam. Voluptuose bibite quae saluberrima sentiatis. Felicitatis genus est, inde curari, unde libens animo aeger possit expleri.

XI. EDICTUM DE PRETIIS CUSTODIENDIS RAVENNAE. Declarat se speciebus pretia fixisse, statuta edicti violatoribus pecuniaria corporeave poena.

 180 Venalitas victualium rerum temporis. [ Niv. 69.0838C| et Ga., emptoris] debet subjacere rationi, ut neque in vilitate caritas, nec in caritate vilitas expetatur; sed aequalitate perpensa, et murmur ementibus, et gravamen querulis negotiatoribus auferatur. Atque ideo trutinatis omnibus, et ad liquidum calculatione collecta, diversarum specierum pretia subter affiximus, ut omni ambiguitate submota, definitarum rerum debeat manere custodia. Si quis autem vendentium non servaverit quae praesentis edicti tenor eloquitur, per singulos excessus sex solidorum mulctam a se noverit exigendam, et fustuario posse subjacere supplicio; quatenus eum et damni metus terreat, et praedicta poena vehementer affligat.

XII. EDICTUM PRETIORUM PER FLAMINIAM. Statuit ut ab hospitibus exigantur tantum pretia per militem suum, cives et episcopum loci definita. Qui secus fecerit, in eum sex solidorum mulctam et fustuarium supplicium decernit. 69.0839A|

 Si otiosi populi urbium singularum sub pretiorum justitia continentur, quanto magis debet laborantibus subveniri, ne utilitas commeantium saucietur discrimine fortuitorum! Et ideo susceptio transeuntium requies debet esse curarum; ne quod ad levamen inventum esse constat, detestabile potius gravamen infligat. Recipiatur hospes ad pretia definita; iniquitatem non patiatur avaram, qui invitatur ad gratiam, quoniam turpis accusatio [ Ac., occupatio; Niv. et Ga., aucupatio] est, terrere enormitate pretii, et susceptione blandiri. Praedoni similis est, qui sub iniqua cupit voluntate distrahere; utrosque enim constat aliena velle diripere, et considerationem justitiae non habere. Nescitis quanta possitis 69.0839B| acquirere moderati? Ultro ad commoda vestra veniunt, qui vos temperanter agere posse cognoscunt. Nullus ergo se aestimet, quod est familiare semper absentium, longinquitatis oblivione defendi, quando ad nos veniunt quotidie qui vestra mercimonia patiuntur. Cavete potius damna multorum, qui lucrorum aviditates appetitis. Sex enim solidorum dispendium se noverit sustinere, et laceratione corporis affligendum, si quis aliter vendendum esse crediderit, quam miles noster in rem directus pretia cum civibus atque episcopis locorum, habita deliberatione, censuerit. Sufficere enim debent omnibus honesta lucra de civibus, ne obsessa potius videantur itinera esse latronum.

EPISTOLA XIII. JUSTINIANO IMPERATORI SENATUS URBIS ROMAE. Rogat ut regi pacem concedat. Quod ut facilius assequatur, Romae sanctorumque apostolorum Petri et Pauli preces suis adjungit. 69.0839C|

 Honestum nimis et necessarium videtur esse negotium, pro securitate Romanae reipublicae pio principi supplicare, quia convenit a vobis expeti quod nostrae possit proficere libertati. Nam inter caetera bona quae vobis singulariter Divina tribuerunt, nihil gloriosius probatur accedere, quam quod vos cognoscitis ubique posse praestare. Rogamus ergo, clementissime imperator, et de gremio curiae duplices sendimus manus, ut pacem vestram nostro regi firmissimam praebeatis; nec nos patiamini abominabiles fieri, qui semper de vestra concordia videbamur accepti. 69.0839D| Romanum siquidem nomen vos commendatis, si nostris dominis benigna conceditis. Gratia vestra nos erigit ac tuetur; et hoc mereri cognoscimus, quod de vestra mente sentitur. Quietem ergo Italiae foedera vestra componant; quia tunc amari possumus, si per vos dilectio votiva copuletur. Cui rei si nostrae preces adhuc non videntur posse sufficere, aestimate patriam nostram in haec precatoria verba prorumpere: Si tibi aliquando grata fui, ama, piissime principum, defensores meos. Qui mihi dominantur, tibi debeant esse concordes; ne incipiant talia in me facere, quae a votis tuis cognoverint discrepare. Non mihi sis causa crudelis exitii, qui semper vitae gaudia praestitisti. Ecce alumnos meos sub tua 69.0840A| pace geminavi, ecce civibus ornata resplendui. Si me laedi pateris, ubi jam nomen tuae pietatis ostendis? Quid enim pro me nitaris amplius agere, cujus religio, quae tua est, cognoscitur sic florere? Senatus meus honoribus crescit, facultatibus indesinenter augetur. Noli per discordiam dissipare quod deberes per bella defendere. Habui multos reges, sed neminem hujusmodi litteratum [ ed., litterarum]; habui prudentes viros, sed nullum sic doctrina et pietate pollentem. Diligo Amalum, meis uberibus enutritum, virum fortem mea conversatione compositum, Romanis prudentia charum, gentibus virtute reverendum. Junge quinimo vota, participare consilia; ut tuae gloriae proficiat, si mihi aliquid prosperitatis accedat. Noli me sic quaerere, ut non valeas invenire. 69.0840B| Tua sum nihilominus charitate, si [ Ac., sed; Niv. et Ga., sic] nullum facias mea membra lacerare. Nam si Libya meruit per te recipere libertatem, crudele est me amittere quam semper visa sum possidere. Impera motibus iracundiae, triumphator egregie. Plus est quod generali voce petitur quam si vester animus cujuslibet ingratitudinis offensione vincatur. Haec Roma loquitur, dum vobis per suos supplicat senatores. Quod si adhuc minus est, beatorum apostolorum Petri atque Pauli petitio sanctissima cogitetur. Nam qui securitatem Romanam saepe defendisse probantur ab hostibus, quid erit quod eorum meritis 181 vester non tribuat principatus? Sed ut omnia reverentiae vestrae congruere videantur, per illum virum venerabilem, legatum piissimi regis nostri 69.0840C| ad vestram clementiam destinatum, preces nostras credimus porrigendas; ut tam multi [ alii, multa] debeant efficere, quae vel singuli poterunt apud pios animos obtinere.

EPISTOLA XIV. GAUDIOSO CANCELLARIO PROVINCIAE LIGURIAE SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Describit Comum civitatem, et indicat regem ejus incolas munere perpetuo affecisse.

 Dum multis itineribus Como civitas expetatur, ita se possessores paraveredorum assiduitate suggerunt esse fatigatos, ut equorum nimio cursu ipsi potius atterantur. Quibus indultu regali beneficium praecipimus jugiter custodiri, ne urbs illa, positione sua libenter habitabilis, rarescat incolis frequentia laesionis. Est enim post montium devia, et laci purissimi 69.0840D| vastitatem, quasi murus quidam planae Liguriae. Quae licet munimen claustrale probetur esse provinciae, in tantam pulchritudinem perducitur, ut ad solas delicias instituta esse videatur. Haec post tergum campestria culta transmittit, et amoenis vectationibus apta, et victualibus copiis indulgenter accommoda: a fronte sexaginta millibus dulcissimi aequoris amoenitate perfruitur, ut et animus recreabili delectatione satietur, et piscium copia nullis tempestatibus subducatur. Merito ergo Como nomen accepit, quae tantis laetatur compta muneribus. Hic profecto lacus est nimis amplissimae vallis profunditate susceptus, qui concharum formas decenter imitatus, spumei littoris albore depingitur. Circa quem conveniunt in 69.0841A| coronae speciem excelsorum montium pulcherrimae summitates: cujus ora praetoriorum luminibus decenter ornata, quasi quodam cingulo Palladiae silvae perpetuis viriditatibus ambiuntur. Super hunc frondosae vineae latus montis ascendunt. Apex autem ipse, quasi quibusdam capillis, castanearum densitate crispatus, ornante natura, depingitur. Hinc rivi niveo candore relucentes in aream laci altitudine praecipitante descendunt. Hujus sinibus ab Austro veniens Addua fluvius faucibus apertis excipitur. Qui ideo tale nomen accepit, quia, duobus fontibus acquisitus, quasi in proprium mare devolvitur; qui tanto impetu vastissimi aequoris undas incidit, ut nomen retinens et colorem in Septentrionem obesiore alvei ventre generetur. Putes quamdam lineam fusciorem 69.0841B| in aquis albentibus esse descriptam; miroque modo influentis discolor natura conspicitur, quae misceri posse simili liquore sentitur. Hoc et in marinis quidem fluctibus fluviorum inundatione contingit: sed ratio ipsa vulgariter patet, ut torrentes praecipites limosa faece corrupti, vitreo sint aequori discolores. Hoc autem jure putabitur stupendum, quod simile tantis qualitatibus elementum per pigrum stagnum videas ire celerrimum, ut amnem per solidos campos putes decurrere, quem se peregrinis undis non videas colore posse miscere. Quapropter incolis harum rerum jure parcitur, quando amoena omnia delicata sunt ad labores, et facile onus afflictionis sentiunt, qui uti suavibus deliciis consueverunt. Fruantur ergo munere regali perpetuo, ut sicut gaudent nativis epulis, ita eos exsultare faciat munificentia 69.0841C| principalis.

EPISTOLA XV. LIGURIBUS SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Notum facit regem centum libras auri ad necessitates eorum sublevandas concessisse, et ut regi gratias referant hortatur.

 Regale munus impetratum gaudium debet esse cunctorum, ut provocetis ad meliora, cum de nobis concessa probaveritis esse gratissima. Nam si subvenire semper amantis est, cujusmodi vos aestimatos intelligitis, quos relevatos esse sentitis? Sed ne vestram laetitiam longis praelocutionibus differamus (quia bonarum rerum celerrima semper desideratur agnitio), gloriosissimi domini, devotae Liguriae necessitatibus consulentes, centum libras auri per illum 69.0841D| atque illum de cubiculo suo, pietate solita, destinaverunt; ut judicio vestro, quibus est causa notissima, tanta unusquisque hujus muneris participatione laetetur, quanta necessitate gravatus esse cognoscitur: ne quod afflictis datum est usurpet illaesus, sed illi reparatis viribus consurgant, qui damnorum sarcina premente corruerant. Astensis autem civitas, quae supra caeteras suggeritur ingravata, dispositionis vestrae justitia maxime sublevetur, ut secundum modum dispendii commoditate beneficii perfruatur. Sumite 69.0842A| pietatis stipendium tributarii, et dominorum aestimate clementiam, qui conditione mutata hoc vos ab aerario videtis accipere, quod consueveratis inferre. Sed ut beneficia dominorum subtractis exactionum incommodis augeantur, celerius relatio vestra nos instruat quid unicuique de hac summa relaxandum esse judicetis, ut tantum de prima illatione faciamus suspendi, quantum ad nos notitia directa vulgaverit. Quapropter piissimis dominis votis salutaribus reddite quae debetis, ut ratio vestra supplicando peragat quod se in ipso universitas recepisse cognoscat.

EPISTOLA XVI. LIGURIBUS SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Promittit se perpensurum querelas de libra et mensuris delatas, et si quem in fraude versatum compererit, ad reparandam illatam injuriam coacturum. Tum petit ut ad apparatum exercitus necessaria quaeque confestim et libenter procurent. 69.0842B|

 182 Studiose nos oportet erigere quos statuit regalis pietas sublevare; nam quibus [ Ac., quos] dominorum clementia voluit condescendere, convenit etiam his subjectos de propria dignitate praestare. Nuper mihi gratias retulistis quod tam spem vobis bonorum quam fructum aliquem contulissem. Invitastis me ad beneficia, quia magna suscepistis gratulatione promissa. Absolvimus votum judicis obligati. Quae fuerunt praedicta, nunc probantur impleta. Initium igitur a libra faciemus, quia ubi conscientiam fas est intendere, inde debet sermo judicis inchoare. Hinc est quod in ponderibus atque mensuris vos suggeritis ingravatos. Et ideo nostra cura 69.0842C| providebit ut nullius vos ulterius ex ea parte vexare possit iniquitas: quia grave scelus esse judicamus, aut mensuras modum excedere, aut libram aequissimi ponderis justitiam non habere. Milites etiam sedis nostrae, necnon exactores atque susceptores, a quibus gravia vobis inferri dispendia suspirastis, praeceptis nostris fecimus conveniri; ut, deductis ad liquidum ratiociniis, si quid fraudis potuerit inveniri, sine aliqua dilatione persolvant: quia hoc nostris temporibus confitemur inimicum, ut alter alterius laetetur incommodo. Nunc ad apparatum florentissimi exercitus vota convertite, universa sine querela vel tarditate aliqua procurantes. Efficaciter enim me ad omnia benigna constringitis, si gratanter quae sunt jussa completis. Laetus obediat, quem causa generalitatis 69.0842D| invitat. Illa sola dolere debent dispendia, quae studio videntur cupiditatis imposita. Nam quod pro rerum necessitate praecipitur, inde prudentium animus non gravatur.

XVII. PROMOTIONES OFFICII PRAETORIANI, QUAE NATALE DOMINI FIUNT.

 Si hodierno die redemptionis invenimus vitale remedium, si coelesti beneficio panditur spes salutis, convenit etiam nos longo labore fatigatis gaudii deferre 69.0843A| medicinam, ut superna bona quae periclitanti mundo collata sunt generaliter sentiantur. Alioqui piaculum quoddam est inter tristes velle gaudere, et humanitatis refugit affectum, qui dolorem non sequitur alienum. Contra, quanto se melius excitat de communione laetitia! Quantum incitamentum magnae alacritatis est, plurimos videre gaudentes! Hinc est quod sapientes mortale genus unum hominem esse testati sunt, quoniam omnes a cunctis casibus suis indivisos esse voluerunt. Quapropter unusquisque juxta matriculae seriem tua designatione vulgetur, ut quem loci ordo postulat, gradus promotionis accedat. Egrediatur unus, ut anteponat universos. Totam sequentium seriem ad provectum trahit, dum prior militiam perfunctus exierit.

XVIII. DE CORNICULARIO QUI EGREDITUR. 69.0843B|

 Amplectenda est promotionum grata solemnitas, quae benemeritorum solvit excubias, quia tironibus conceditur spes laboris, dum vicissitudo fuerit reddita veteranis. Et ideo Antianum, qui praetorianis inculpabiliter paruisse perhibetur obsequiis, inter tribunos et notarios ad adorandos aspectus properet principales, ut, juxta consuetudinem praesentatus, spectabilitatis decoretur insignibus.

XIX. DE CORNICULARIO QUI ACCEDIT.

 Optatus ad optata perveniens, sui nominis sortiatur effectum. Et ideo supradictum, assiduis laboribus 69.0843C| comprobatum, corniculariorum sumere censemus officium, ut jure inter primates assistat, qui tironum inculpabiliter egit excubias.

XX. DE PRIMISCRINIO QUI EGREDITUR.

 Olim quidem efficaciter peragens imperata, meruisti multorum bona judicia: sed nunc et divino favore commendatus erigeris, quando militiae laboribus perfunctus esse monstraris. Quapropter spectabilitatis honore suffultus, inter tribunos et notarios venerandam purpuram adoraturus accede, ut per sacros aspectus principis tuae subsistat firmitas dignitatis.

XXI. DE PRIMISCRINIO QUI ACCEDIT.

 69.0843D| Differri non patimur merita fidelium, ut ad studia bonorum actuum provocemus vota cunctorum. Demus igitur quae sunt justa laboribus, ut provectu priorum invitemus corda sequentium. Atque ideo Andreas, qui praetorianis fascibus inculpabiliter noscitur obsecutus, gradum feliciter primiscriniatus ascendat, ut locum quem versutia nescivit exquirere, se gaudeat probis moribus invenisse.

XXII. DE SCRINIARIO ACTORUM.

 Juste potentiora consequitur, qui de commissa sibi 69.0844A| negotii perfectione laudatur. Et ideo Catellum, quem matriculae series fecit accedere, nostra auctoritas quoque actorum scriniarii curam praecepit obtinere.

XXIII. DE CURA EPISTOLARUM.

 Constantiniani merita licet plures asserant, astipulatio quoque nostra commendat. Tanta est etenim in eo sinceritas mentis, ut et, judice teste, mereatur laudari. Hic itaque epistolarum canonicarum curam provectus accipiat, ut 183 amplius momenta suae integritatis exhibeat, quando fidem publicam sibi respicit esse commissam.

XXIV. DE SCRINIARIO CURAE MILITARIS.

 69.0844B| Convenienter honoris praestat augmentum probitas actionis; nec decet differri, quem frequenter [ ed., decenter] efficacem contigit approbari. Hinc est quod Lucillum scriniarium curae militaris esse praecipimus, exhibiturus obsequium cui se merito non dubitat attributum.

XXV. DE PRIMICERIO EXCEPTORUM.

 Decet nos incunctanter tribuere promotionis ascensus, quos labor militiae meretur assiduus. Sicut enim aequum est desidiosis laborantium praemia denegare, ita convenit excubantibus remunerationis optata concedere. Et ideo Patricius exceptorum primicerium se a nobis noverit institutum; ut ad tale perductus officium, placuisse suarum merita gaudeat actionum.

XXVI. DE SEXTO SCHOLARIO. 69.0844C|

 Dignus est nostro judicio promoveri, qui a multis praesulibus meruit approbari. Uni enim acceptum fuisse, interdum gratia est; multis placuisse, judicium. Justus igitur locum sexti scholaris se noverit consecutum: inventurus militiae praemium, cum se actibus studuerit sociare fidelibus.

XXVII. DE PRAEROGATIVARIO.

 Quis Joannem non aestimet merito esse promovendum, qui nostro judicio cancellorum olim sumpserit officium, et tunc jam praerogativam conscientiae meruit, quando secreti munus judicialis accepit? Fruatur 69.0844D| itaque gaudio et ordinis et honoris, qui moribus noscitur placuisse laudatis. Hunc igitur praerogativarium sententia nostra confirmat, ut gradus potius emeriti devotioribus animis publice pareat jussioni.

XXVIII. DE COMMENTARIENSI.

 Juvat benemeritorum votis beneficiis respondere vicariis; ut devotiore mente possit obsequi, qui meruit anteferri. Quapropter Cheliodorus commentariensium fruatur officio. Digne siquidem ejus integritati committimus quae custodienda esse censemus.

XXIX. DE REGENDARIO. 69.0845A|

 Aequitati videtur accommodum, si efficaci actione laudatis digna moribus vicissitudo praestetur. Habet enim suam gloriam, qui pensatis excubiis militarem noscitur promovere [ Ac., ad mil . . . pervenire] fortunam. Hinc est quod Cartherium regendarii locum feliciter obtinere censemus; ut spe futuri provectus, avidius praetorianis possit inhaerere laboribus.

XXX. DE PRIMICERIO DEPUTATORUM, ET DE PRIMICERIO AUGUSTALIUM.

 Dignum est ut sequatur vota fidelium fructus laborum; et superior gradus excipiat, quos gestarum integritas effecta commendat. Hinc est quod Ursum 69.0845B| primicerium deputatorum atque Beatum Augustalium esse censemus; ut qui ad majora provecti tenduntur officia, praedicanda conscientiae sequantur exempla.

XXXI. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI EGREDITUR.

 Decet palmae praemia consequi, qui sacramentis militaribus videntur esse perfuncti, quia diutinus labor sibi vindicat quod inexperta vix potest invenire nobilitas, Et ideo, quoniam Urbicus primiceriatus sui noscitur tempora peregisse, inter domesticos et protectores sacram purpuram adoraturus accedat; ut, venerandis clarificatus aspectibus, militaribus excubiis se gaudeat liberatum.

XXXII. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI ACCEDIT. 69.0845C|

 Adest militaribus obsequiis integritas judicantis, quia gratanter exsolvit quod deberi juste cognoscit. Quapropter Pierius primicerium singulariorum se nostra auctoritate cognoscat effectum. Si qua sunt talia, fiducialiter suggerantur; quia non est haesitationis metus, ubi non est judicis venalis auditus.

184 XXXIII. DE CONCEDENDIS DELEGATORIIS.

 Moras [ ms., horas] intercipit, quem praestandi consuetudo constringit: quia plus ille ad beneficia compellitur, qui innata benevolentia commovetur. 69.0846A| Neque enim decet ut nostrorum factorum dissimiles esse debeamus, dum oporteat crescere numerositate remedii, cui administrationis tempora videntur augeri. Et ideo de praesenti vobis delegatorios nostra largitur humanitas; ut tunc habeatis commoda praemii, quando estis et sudoris terminum consecuti. Non vos anxia mora suspendimus, nec cruciabili dilatione fatigamus. Unus sit finis sollicitudinis et laboris. Nam differendum quis putet, si beneficia sua vendere non retractet?

XXXIV. ANTIANO SUGGERENTE DICTUM EST.

 Petitionem tuam retinebit officium, donec consensum sequentium, dum facultas fuerit, inquiramus: quia uni incaute creditur quod est a plurimis asserendum. 69.0846B| Ite omnes provecti. Estote cuncti feliciter approbati. Nil sustinuistis dubium, dum omne judicium habeatur incertum. Sola nos alpha complectitur, ubi ea littera non timetur. Sic enim unusquisque proprio usus est voto, tanquam de alieno non pependisset arbitrio.

XXXV. DELEGATORIA.

 Si Olympiaci currus agitator rapit praemia post labores, si ferarum certamen inhonestum velociter solet coronare victores, quam celeritatem remunerationis merebitur, a quo laudabiliter militiae sacramenta peraguntur? Cur enim agentium in rebus miles officii post tot laboris incerta aliquid patiatur 69.0846C| ambiguum, qui crebris actionibus excubando, ideo principis nomen habere promeruit, quia militiae sacramentis caeteros antecellit? Observabit enim jugiter imperialibus jussis, et ut reverentiam praetorianae sedis extolleret [ Ac., excelleret], tunc ad ejus venit obsequium, quando vocabulum coepit habere praecipuum. Tales ergo tardare, piaculum est, quia post palmam nemo dilatus est. Votivum non potest dici quod tristis suscipit. Gravamina nulla metuant absoluti, ne portus hoc ingerat liberis quod facere potuit procella vexatis. Quapropter experientia tua de illa provincia, ex illatione tertia, fiscalium tributorum solidos, quos principi Augustorum [ id est, agentium in rebus] provida deputavit antiquitas, sine aliqua 69.0847A| dilatione persolvat, quos noveris tertiae decimae indictionis ( Anno Christi 535) rationibus imputandos. Sed cave venales moras, declina damnosa fastidia; ut qui desideras similia consequi, exemplum tibi non videaris intulisse dispendii. Quapropter poscentem ratione [ Gr., ne] submoveas, si te actionis tuae qualitate constringas [ Ac., constringat]. Honorabiles quidem a cunctis habendi sunt veterani, sed ab his maxime qui militiae labore detinentur. Tibi ergo praestas quod parcis alteri, quando indemnitas prioris lucrum potius fit sequentis.

EPISTOLA XXXVI. ANATHOLIO [ ed., ANATOLICO] CANCELLARIO PROVINCIAE SAMNII SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Decernit ut septingenti solidi dentur ei qui laudabiliter cornicularii est perfunctus officio, et suam ipse integritatem commendat. 69.0847B|

 Qui laboriosas excubias et officia magnae sedulitatis invenit, rationabiliter et temporis definita constituit; ut quod erat sub vitae termino positum, praemium non haberet incertum. Alioqui quis sufficere semper et spectare posset, cum se mortalibus lux ipsa subduceret? Qua de re sub incerta vita certa militia est. Nec habet quod possit metuere, qui ad designatum tempus inoffense meruit pervenire. Astra ipsa, ut astronomi volunt, licet assidua repetitione volvantur, cursus sui definita custodiunt. Nequit esse ambiguum, quod fine proprio tenetur inclusum. Saturnus annis triginta constituta sibi coeli spatia pervagatur. Stella Jovis duodecim annis attributam sibi regionem illustrat. 69.0847C| Martis sidus, ignea celeritate raptatum, decem et octo mensibus deputata sibi discurrit. Sol anni spatio Zodiaci circuli signa praetervolat. Astrum Veneris mensibus quindecim spatia concessa transcendit. Mercurius, velocitate succinctus, tredecim mensibus proposita sibi intervalla praetervehit. Luna, peculiari nobis vicinitate proximior, triginta diebus peragit, quod anni spatio sol aureus circumactus impleverit. Merito ergo laboris finem mortales inveniunt: quando, ut philosophi dicunt, et ipsa quae deficere nequeunt nisi cum mundo cursus sui terminos rationabiliter acceperunt; hac tamen interveniente distantia, quod illa opus suum finiunt, ut ad principium redeant; humanum genus ideo militat, ut peractis sudoribus conquiescat. Et ideo illi qui inculpabiliter 69.0847D| cornicularii est perfunctus officio, septingentos solidos, quos et longaeva consuetudo deputavit, per illam indictionem de Samnii provincia ex illatione tertia sine ambiguitate contrade: quia non potest dubitare de praemio, quem vera principis commendat assertio. Praefuit enim cornibus secretarii praetoriani, unde ei nomen est derivatum, laudatis actionibus comprobatus: eo ministrante caliculum [ Gr., Cuj., Niv. et Ga., calculum] 185 scripsimus inempti, quod magnis pretiis optabatur impleri; gratificati sumus, cui leges faverunt; negavimus, cui justitia non promisit. Nemo tristis exstitit de victoria sua: quia salvis facultatibus obtinuit, quando ut fieret superior, 69.0848A| non redemit. Nostis omne quod loquimur, neque enim in cubiculis nostris secretaria nostra peracta sunt. Quod egimus, cohortes noverunt. Fuimus nimirum ad nocendum privati, ad praestandum judices. Districtio nostra in verbis est habita; et in factis sensa benignitas. Irascebamur placati, minabamur innoxii; et ne potuissemus laedere, terrorem videbamur inferre. Habetis, ut solebatis dicere, castissimum judicem, relinquam vos integerrimos testes.

EPISTOLA XXXVII. LUCINO VIRO CLARISSIMO, CANCELLARIO CAMPANIAE SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Statuit ut primiscrinio, officio jam perfuncto, solidos ex canone provinciae Campaniae solemniter tribuat.

 69.0848B| Bene antiqua moderatione provisum est ut laboris sui pretia recipiant, qui publicis utilitatibus obsecundant; ne quis haberetur praeteritus, qui probabili fuerat actione laudandus. Nam cui officio remuneratio solveretur, si praetorianis laboribus praemia tardarentur? Quidquid enim pene in republica geritur, eorum strenuitate completur, et, quod difficillimum serviendi genus est (sic enim cogitur omnia implere, ut non permittatur excedere), exercitibus paret, armatis obtemperat; et inde reportat gratiam, ubi invenire potest alter offensam. Quid publicas rationes [ Mss. et Ac., actiones] per difficiles minutias referamus esse collectas, quas magna subtilitate compositas et ab illis exigunt, quos offendere non praesumunt? Eorum est etiam sudoribus applicandum, quod 69.0848C| victuales expensae, longe quidem positae, sed tanquam in urbe regia natae, sine querela provincialium congregantur: quia dum suis temporibus aliquid apte quaeritur, danti dispendium non putatur. Actus ipsorum nostra gloria est, opinio temporum, virtus explicabilis jussionum; et quidquid pro continendis omnibus gratificationis accipimus, eorum juste provisionibus applicamus. Splendescunt usu ipso laboribus attributi, qui reddunt homines semper instructos: labores, inquam, violenti magistri, solliciti paedagogi, per quos cautior quis efficitur, dum incurri pericula formidantur. Erudiatur quis forensibus litteris; alter qualibet disciplina doceatur: ille tamen instructior redditur, qui actu continuae devotionis eruditur. Et ideo talibus cum honore solvendum est quod merentur; 69.0848D| ut et sibi aliquando accipiat, qui semper reipublicae utilitatibus acquirebat. Quocirca illi primis crinio, jam militiae labore perfuncto, ex canone provinciae Campaniae, tertiae illationis tot solidos solemniter te dare censemus; ut et ille justis laboribus perfruatur, et posteri ejus exemplum liberae famulationis accipiant, cum eum pro sua fide bene habitum fuisse cognoscunt.

EPISTOLA XXXVIII. JOANNI CANONICARIO THUSCIAE SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Describit modum conficiendae chartae, necnon ejus utilitatem. Tum praecipit ut cuidam praescriptam pecuniae summam e Thuscia provincia deportatam largiatur. 69.0849A|

 Moderatrix rerum omnium diligenter consideravit [ ed., desideravit] antiquitas; ut, quoniam erat plurimis per nostra scrinia consulendum, copia non deesset procurata chartarum; quatenus cum judices multis profutura decernerent, odiosas moras dulcia beneficia non haberent. Hoc munus supplicantibus datum est, ne avare constringerentur ad commodum, pro quibus a largitate publica constabat acceptum. Ademptus est impudentissimus exactionibus locus: specialiter a damnis exemit, propter quos principis humanitas dedit. Pulchrum plane opus Memphis ingeniosa concepit, ut universa scrinia vestiret, quod unius loci labor elegans texuisset. Surgit Nilotica 69.0849B| silva sine ramis, nemus sine frondibus, aquarum seges, paludum pulchra caesaries, virgultis mollior, herbis durior, nescio qua vacuitate plena, et plenitudine vacua, bibula teneritudine spongeum lignum: cui more pomi robur in cortice est, mollities in medullis, proceritas levis, sed ipsa se continens, foedae inundationis pulcherrimus fructus. Nam quid tale in qualibet cultura nascitur, quam illud, ubi prudentum sensa servantur? Periclitabantur ante hoc dicta sapientum, cogitata majorum. Nam quemadmodum velociter potuisset scribi, quod repugnante duritia corticis vix poterat expediri? Ineptas nimirum moras calor animi sustinebat; et cum differebantur verba, tepescere cogebantur ingenia. Hinc et priscorum opuscula libros appellavit antiquitas. Nam hodie 69.0849C| quoque librum virentis ligni vocitamus exuvias. Erat indecorum, fateor, doctos sermones committere tabulis impolitis; et in veternosis ramalibus imprimere, quod sensualis poterat elegantia reperire. Gravatis manibus paucis memoriam commonebat; nec invitabatur plura dicere, cui se talis pagina videbatur offerre. Sed hoc primordiis consentaneum fuit, quoniam rude principium tale debuit habere commentum, quod provocaret ingenia sequentium. Invitatrix pulchritudo chartarum affluenter dicitur, ubi exceptionis subtrahi materia non timetur. Haec enim tergo niveo aperit eloquentibus campum, copiosa semper assistit; et, quo fiat habilis, in se revoluta colligitur, dum magnis tractatibus explicetur. Junctura sine rimis, continuitas de minutiis, viscera nivea 69.0849D| virentium herbarum, scripturabilis facies, quae nigredinem suscipit ad decorem: ubi apicibus elevatis fecundissima verborum plantata [ Grul., Cuj., Niv. et Ga., plantatrix] seges fructum mentibus toties suavissimum reddit, quoties desiderium lectoris invenerit: humanorum actuum servans fidele testimonium, praeteritorum loquax, oblivionis inimica. Nam memoria nostra, etsi causas retinet, verba commutat: illic autem secure reponitur, quod semper aequaliter audiatur. Quapropter deputatam summam tot solidorum 69.0850A| de 186 Thuscia provincia illi ex illatione tertia te praebere censemus, tertiam de decimae indictionis rationibus computandam [ Gr. et Cuj., tertiae decimae . . . . imputandam]; quatenus scrinium publicum integritatem fidei suae laudabili debeat perpetuitate servare; quod defectum inter mortalia nesciens, annua cumulatione semper augescit, nova jugiter accipiens et vetusta custodiens.

EPISTOLA XXXIX. VITALIANO VIRO CLARISSIMO, CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTIORUM, SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Jubet ut assem publicum, quem Lucani et Brutii loco suum et boum singulis annis Urbi pendebant, solvendum curet. Tum recenset bona quibus patriam suam cumulaverat.

 69.0850B| Apparet quantus in Romana civitate fuerit populus, ut eum etiam de longinquis regionibus copia provisa satiaret; quatenus circumjectae provinciae peregrinorum victui sufficerent, cum illis ubertas advecta servaret. Nam quam brevi numero esse poterat, qui mundi regimina possidebat! Testantur enim turbas civium amplissima spatia murorum, spectaculorum distensus amplexus, mirabilis magnitudo thermarum, et illa universitas molarum, quam specialiter contributam constat ad victum. Hoc enim instrumentum, nisi fuerit usuale, necessarium non habetur, quando nec ornatui potest proficere, nec parti aliae convenire. Denique haec, quasi vestimenta pretiosa corporum, ita sunt indicia civitatum, dum nullus acquiescit superflua facere, quae se novit magnis 69.0850C| pretiis explicare. Hinc enim fuit ut montuosa Lucania sues penderet, hinc ut Brutii boum pecus indigena ubertate praestarent. Fuit nimirum utrumque mirabile, ut et provinciae tantae civitati sufficerent, et sic ampla civitas earum beneficiis victualium indigentiam non haberet. Erat quidem illis gloriosum, Romam pascere: sed quanto dispendio videbatur posse constare, adducere tam multis itineribus [ ms. et Ac., muneribus] quae darentur ad pondus, dum quae probantur decrescere nullus poterat imputare! Redactum est ad pretium, ubi pati non poterat detrimentum, quod nec itineribus imminuitur, nec laboribus sauciatur. Intelligant provinciae bona sua. Nam si antiqui eorum fuerunt ad dispendia devoti, cur isti non sint ad compendia solvenda munifici? Et 69.0850D| ideo ambos titulos in assem publicum jam redactos diligentia tua statutis illationibus procuravit, ne meis temporibus negligentes esse videantur, qui alienis dignitatibus laudabili integritate paruerunt. Nam licet et alias provincias studuerim reficere, nihil tamen in aliis [ Ac. et Cor., Ga., illis] actum est quod voluerim vindicare. Senserunt me judicem suum, et quibus privatus ab avis atavisque profui, vivacius nisus sum meis fascibus adjuvare, ut me agnoscerent retinere affectum patriae, quos in meis provectibus 69.0851A| sentiebam propensa exsultatione gaudere. Pareant ergo non compulsione aliqua, sed amore: quando et hanc summam illis minui, quae solebat offerri. Nam cum mille ducenti solidi annuis praestationibus solverentur, ad mille eos regia largitate revocavi; ut exsultarent gaudiorum crementis de oneribus imminutis.

XL. INDULGENTIA. Senator multos in carceribus detentos pietate ductus liberat.

 Quamvis nomen ipsum judicis dicatum videatur esse justitiae, et totius anni orbitam aequitatis jubeamur ambulare vestigiis, his tamen diebus in domicilium pietatis jure deflectimus, ut ad Redemptorem 69.0851B| omnium remissionis itinere pervenire possimus. Ex hac enim virtute suavissimos fructus legimus, et remittendo aliis nobis parcimus. Nam qui periculose justi sumus, sub securitate semper ignoscimus. Quapropter poenas abdicamus, tormenta damnamus, et tunc vere judices sumus. Macte indulgentia, quae solvis et praesul es. Tu patrona humani generis, tu afflictis rebus medica [ ed., medicina] singularis. Quis tuo non egeat munere, cum sit peccare commune? Ab universis necessario peteris; quando sub te spes vitae sumitur, quae sub justitia non habetur. Nam dum tribus aliis sororibus coelesti gratia perfruaris, et amabili amplexatione nectamini, omnes tibi (quamvis et ipsae virtutes sint) honorabiliter cedunt, quando te humano generi salutiferam esse cognoscunt. 69.0851C| Sed quid tantum de terrena conversatione dicamus? Pietas est, quae regit et coelos. O si tecum liceret longis temporibus habitare! Totus excluderetur reatus, et parcendo fieret ut Parcae tollerentur [ alii, parce tolleretur]. Sed providentissime tanta res sacris solum temporibus videtur esse concessa, ut gratius mundus acciperet unde pro rerum novitate gauderet. Quapropter abstine noxiam, lictor, securim, cui licet impune facere quod in aliis cognosceris vindicare; ama paulisper ferrum splendidum, non cruentum. Catenas tuas lacrymis madidas felicior rubigo suscipiat; illud potius reconde, quod solebat includere. Auditoria feralium vocum meliore sorte mutescant. Sic revera nomen custodis, sine mortibus alienis. 69.0852A| Quid semper inferis laboras? Aliquando et superis milita. Otium tibi clemens actus indicit. Qui justitiae inexorabili excubat, necesse est ut eum pietas benigna discingat. Et ideo cella gemituum, tristitiae domus, apud superos Plutonis hospitium, locus perpetua nocte caecatus, tandem infusione lucis albescat: in quo non unum tormentum sustinet reus, qui antequam incurrat necis exitus, a supernis probatur abscissus. Primum pedor ille, collega catenarum, abominabili moerore discruciat; auditum alieni gemitus et lamenta conturbant; gustum jejunia longa debilitant; tactum pondera prementia defatigant; lumina diutinis tenebris obtusa torpescunt. Non est unum clausis exitium; multifaria morte perimitur, qui carceris squalore torquetur. Nunc ergo reos de Averno 69.0852B| tuo 187 victuros emitte; redeant ad superos, qui ex magna parte inferos pertulerunt; atria tua vacuitatibus impleantur. Locus ille perennium lacrymarum quondam tristes incolas perdat. Non sunt inde qui laeti sunt; qui tunc profecto habebit gratiam, si desertus appareat. Exite, inclusi, vicina morte semper pallentes; redite ad lucem, quos caligantes tenebrae possidebant, nihil amplius optata morte passuri, nisi quod adhuc poteratis occidi. Sed vos, qui nulla debetis ambitione jam decipi, delicta relinquite cum catenis, dierum beneficiis absoluti. Vivite nunc honeste, qui didicistis superstites mori. Cognoscite quam beneficialis sit bona conversatio; altera contulit teterrimum carcerem, haec novit splendidam tribuere libertatem; ista praestabit ut velitis vivere, 69.0852C| illa dedit ut eligeretis jam perire. Si leges astringunt, ulterius vos nullus includit. Secreta pavescite, ad forum sine trepidatione venite. Illa juste refugitis, per quae tristia pertulistis. Mirentur vos liberos, qui viderunt reos. Odisse debetis, quod vos tradidit neci. Pecora ipsa vitare norunt, quae se laesisse cognoscunt; itinera illa non repetunt, ubi in foveam corruerunt. Tenaces laqueos avis capta declinat, haerentem viscum alis suspecta non insidet. Pisceus lupus arenis se mollibus, ut plumbati lini insidias evadat, immergit: cujus ut superducta retia ejus tergum frustra diraserint, alacer in undas exsilit, et vitati periculi gaudia liberatus agnoscit. Scarus esca pellectus, cum junceum carcerem coeperit introire, 69.0853A| mox ut ad se exitium suum invitatum fuisse cognoverit, in caudam labitur, paulatim se ab angusto subducens. Quem si alter ejusdem generis cognoverit irretitum, extrema ejus mordicus trahit; ut qui sibi captus non potest subvenire, alterius solatio probetur evadere. Sic et sauri argutum piscium genus, a velocitate nominati, cum se in insidias nexuosas impulerint, quasi quibusdam funibus aequabiliter illigati, totis nisibus trahentes retrorsum, socios conantur liberare captivos. Plura sunt, si talia perquirantur. Omnia enim quae possunt habere contraria, facilis casus absumeret, si curam salutis propriae non haberent. Ad te claustrorum magistrum verba revocemus. 69.0854A| Patere poenale secretarium tuum innocenter esse secretum. Torqueris quidem, quod nullus affligitur; a communibus gaudiis moestus exciperis, dum tibi soli non parcitur venia generali, lividae invidiae comparandus. Sustine de omnium securitate jacturam, qui habuisti de multorum afflictione laetitiam. Sed ut tuos quoque gemitus consolemur, illos tibi tantummodo vindica, quos lex pietatis gratia non relaxat: ne cum truculentis parceret, asperrima facinora levigaret. Solvamus ergo cuncta, saecularibus actibus implicati. Patitur omnis homo periculosos nexus, quos festinet evadere. Claustra reos dimittant, nos vincula improbae cogitationis absolvant.

LIBER DUODECIMUS. 188 EPISTOLA PRIMA. DIVERSIS CANCELLARIIS PROVINCIARUM SINGULARUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Electis a praefecto praetorio cancellariis, et in diversas provincias missis, salutaria monita ad munus bene gerendum, et praecipue ad avaritiam fugiendam, traduntur. 69.0853B|

 Nescio quis magnus esse creditur, qui de penetralibus judicis destinatur: quoniam tanto plus aestimatur quis amare justitiam, quanto ab illo frequentius constat auditam. Per milites suos judex intelligitur, et sicut discipuli magistri scientiam produnt, sic nos obsequentium mores aperiunt. Praeceps non putatur observasse moderato, avarus paruisse non advertitur continenti; stultus prudentibus serviisse non creditur. Periclitamur, fateor, in actionibus vestris, 69.0853C| si vos mala intentione tractetis; et, quod nulli accidit vestrum, alienum vitium nostrum celebratur opprobrium. Sustinemus tales casus, quales nos in alios judicare non possumus; et lex qua fruuntur cuncti in nobis non potest custodiri. Sed habemus iterum ex alia parte solatium, quod vestra bona nostra creduntur esse mandata; et nobis otiosis acquiritur, quidquid gloriae vestris laboribus expeditur. Si te enim aliquis sapienter agere videat, statim famam tui praeceptoris exaltat: dum tale institutum fuisse creditur, qualia gesta nihilominus sentiuntur. Una est sententia plebis, tales esse judices quales nos contigerit approbari. Et ideo magnopere cavendum est, ne ille de vobis incipiat judicare, cujus vos opinionem contigerit ante lacerasse. Ulciscitur poenis 69.0853D| quod misistis in fabulis; et tormentis vestris compensat [ Ac., ut tormentis nostris compescat] quod populus vulneratus exaggerat. Quam periculosum est pati judicem rationabiliter iratum, et illum de fortunis tuis decernere, quem te constat graviter irritasse! Quapropter stude magis ut nostra potius voce lauderis: quia sicut te potest judicis vel sermo deprimere, ita prosperrima sententia sublevare. Perge igitur per illam indictionem, juvante Deo, ad illam provinciam, cancellorum pompa decoratus, et gloriosa gravitate praecinctus. Absens cogita praesentis 69.0854B| pudorem. Nam quid debeas tentare vile [ Cor., Ga., vides], qui militas sub honore? Fasces tibi judicum parent; et dum jussa praetorianae sedis portare crederis, ipsam quodammodo potestatem reverendus assumis. Edicta nostra tu primus [ ed., imprimis] observa, ostende bonam te intendentibus viam. Nam cujus est judicis custodire mandata, si milites nostra videantur negligere constituta? Reginam illam procacium vitiorum avaritiam fuge, cui cuncta crimina detestabili devotione famulantur: quae dum pectus hominis ingressa fuerit, gregatim quoque malefidas cohortes admittit. Ferri non potest recepta, quia nescit esse solitaria. Agmen habet blandissimum, arma suscipit ex talentis, et per dulcedinem superat quos amara deceptione captivat. Proinde ad 69.0854C| utilitates publicas esto sollicitus, injuncta morali compulsione procura. Plus agit inculcator rationis, quam possit exercere terribilis. Persona tua refugium sit oppresso, infirmi defensio, praesidium aliqua calamitate concluso. Sic enim proprie nostros cancellos agitis, si laesorum impia claustra solvatis.

189 EPISTOLA II. UNIVERSIS JUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Invitat judices ad suiipsius imitationem. Tum praecipit et possessorem admoneant ut tributa indictionis 13 devota mente temporibusque statutis persolvantur, et fidelem expensarum notitiam ad scrinia praetoriana dirigant.

 Gratias Divinitati refero, quia et provinciales fecerunt quae monui, et ego complevi omnia quae promisi. 69.0854D| Nam nec me sensit quisquam aliqua venalitate pollutum, nec ego pertuli tributarios indevotos. Habemus utrique quod in nobis diligere debeamus; illi repererunt affectuosos judices, nos acquisivimus integerrimos praecones. Agamus itaque, Deo praestante, quod coepimus. Possessor mihi publicas pecunias libens inferat: ego illi in conventus justitiae tributa persolvam. Vobis autem commode repetitur, quod veraciter actum esse sentitur, quando de rebus praeteritis spes magna redditur in futuris. Probastis enim quia nullum coegimus dare quod non debuisset offerre. 69.0855A| Non publicis, non privatis a me quisquam damnis afflictus est. Discussorum terrores fecimus ignorari. Nec extraordinaria quaesivimus, qui cuncta geri legibus optabamus. Sed nec vos sitis in ea parte dissimiles. Praesules imitatores esse dignitatis nostrae jura voluerunt, quibus pene eamdem quam nobis jurisdictionem per provincias contulerunt. Nullum repudiat sequenda justitia, omnes clarificat, quos sui participatione sublimat: minorem se ille solus facit, qui ab ipsa discessit. Cur accipiendi vota sectemur? Nullam gloriam recipit, qui dives vocatur: contra omni laude decoratur, qui justus edicitur. Desideremus potius quod nos pretiosiores locupletibus facit. Fasces accipimus, ut graves esse debeamus. Tribunalia conscendimus, ut morum gradibus evehamur. 69.0855B| Nil vile, nil cupidum judices decet. Claras enim suas maculas reddunt, si illi ad quos multi respiciunt aliqua reprehensione sordescunt. Alioqui expedit non videri, quam cunctorum irrisione signari. Omnes ergo, qui gremiorum [ ed., praemiorum] celsa petimus, vitiorum humilia deseramus. Sit in nobis frons libera, ut aliorum possimus emendare peccata. Aequat crimen omne quos inquinat, et ideo dissimilis ab accusato debet esse qui judicat. Haec nos annuo sermone convenit loqui, quia bonarum rerum nulla satietas est. Fateor aviditatem desiderii mei, cupio me vobiscum velle praedicari. Veniamus nunc ad consueta: quae ideo debent suscipi grata, quia probantur esse solemnia. Quapropter, quod feliciter dictum sit, te officiumque tuum, cum Dei juvamine, possessorem 69.0855C| praecipimus admonere, ut tributa indictionis tertiae decimae ( Anno Christi 535) devota mente persolvant, quatenus, trinae illationis moderamine custodito, debitam reipublicae inferant functionem. Tempora exactionum statuta serventur; ita tamen, ut nullus sub immaturae compulsionis injuria se ingemiscat exactum, nec iterum sub turpi venalitate induciarum largitas damnosa praebeatur. Dilatio enim tributi major fit causa dispendii, quando irrite suspenditur quod nullis protractionibus evitatur. Expensarum quoque fidelem notitiam, quaternis mensibus comprehensam, consuetudine custodita, ad scrinia nostra dirigere maturabis; ut totius erroris detersa caligine, publici ratiocinii possit claritas apparere. Nam si aliter facias, te damna respiciunt, quae per neglectum 69.0855D| tuum publicis utilitatibus ingeruntur. Et ut facilius possis, Deo auxiliante, quae sunt statuta perficere, illum atque illum sedis nostrae milites tibi officioque vestro consuetudinarie praecipimus imminere, quatenus ordinatio nostra inculpabiliter sortiatur effectum. Cave ergo ne te imparem nostris praestes admonitis: quia nimis foedum est ut a quo laudanda reposcimus, resecanda potius approbemus.

EPISTOLA III. UNIVERSIS SAJONIBUS QUI SUNT CANCELLARIIS DEPUTATI, SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Quomodo sajones cancellariis deputatos officio suo fungi oporteat, admonet. 69.0856A|

 Oportet quidem cuncta sub tranquillitate peragi, quemadmodum possit bonis moribus convenire. Sed tanta est in reipublicae de morum varietate diversitas, ut nemo valeat leges defendere, nisi terror videatur aliqua temperare. Aegris non una causa salutis est: alter cibis reficitur, alter per abstinentiae beneficia tenuatur; hic lavacra mollia, ille ferrum quaerit ad vulnera; et varium poscit remedium diversa qualitas passionum: sic qui populis praeesse cognoscitur, non uno consilio praeditus [ ms., praediturus] invenitur. Feroces districtione premendi sunt, 69.0856B| mansueti civiliter admonendi; dolosi caute, simplices sub lenitate tractandi sunt. Et ideo ubique probatur esse necessaria prudentia, quoniam rebus omnibus adhibere videtur accommoda. Quapropter devotionem tuam solatiis illius viri clarissimi cancellarii nostri solemni more deputamus; ut contra nullum alium erigaris, nisi qui legibus parere despexerit. Ad forum trahe qui justa non recipit; sub continentia irascere, sub maturitate distringe. Timeri te amplius volumus quam probari, quia maxime illud vigori tuo reputabitur, si nullius praesumptione peccetur. Cogitetur prae omnibus pecuniae publicae fidelis exactio. Sit tuum commodum contemptus alienus. Coactus faciat, qui justa sponte complere neglexerit. Causis tantum te delegatis impende. Si praecepta sequeris, 69.0856C| devia non requiris. Caret culpa, qui imperata perfecerit. In exsecutore illud est pessimum, si judicis 190 relinquat arbitrium. Non inde jacteris, quod tibi non potest obviari: nec assumere superbiam velis, quia te multorum humilitas pertimescit. Viri fortes semper in pace modesti sunt, et justitiam nimis diligunt, qui frequenter praelia tractaverunt. Quam gratum est, si inter parentes reversus, querelarum non reportes opprobrium, sed ita te cognoscant egisse, quemadmodum diligentes probantur optare! Nos etiam gratanter excipimus cum laude venientem, et otio vacare non sinimus, quem probabiliter egisse sentimus. His etiam et rerum dominus majora credit, quos bona conscientia utilitates suas egisse probaverit. Quanta sunt quae possunt tollere 69.0856D| sapientes! Nemo amplius acquirit quam qui se bona conversatione tractaverit.

EPISTOLA IV. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Jubet ut pisces exquisitos et vinum acinaticium, quod pluribus laudatur, mensae regis provideat.

 Mensae regalis apparatus ditissimus, non parvus 69.0857A| reipublicae probatur ornatus, quia tanta dominus possidere creditur, quantis novitatibus epulatur. Privati est habere quod locus continet; in principali convivio hoc profecto decet exquiri, quod visum debeat admirari. Destinet carpam Danubius, a Rheno veniat anchorago, exormiston Sicula quibuslibet laboribus offeratur, Brutiorum mare dulces mittat acernias, sapori pisces de diversis finibus afferantur. Sic decet regem pascere, ut a legatis gentium credatur pene omnia possidere. Et ideo procuranda sunt vina, quae singulariter fecunda nutrit Italia, ne qui externa debemus appetere, videamur propria non quaesiisse. Comitis itaque patrimonii relatione declaratum est, acinaticium, cui nomen ex acino est, enthecis aulicis fuisse tenuatum. Et quia cunctae 69.0857B| dignitates [ Ac., civitates] invicem sibi debent necessaria ministrare, quae probantur ad rerum dominos pertinere, ad possessores Veronenses, ubi ejus rei cura praecipua est, vos jubemus accedere; quatenus, accepto pretio competenti, nullus tardet vendere quod principali gratiae deberet offerre. Digna plane species, de qua se jactet Italia. Nam licet ingeniosa Graecia multifaria se diligentiae subtilitate commendet, et vina sua aut odoribus condiat, aut marinis permixtionibus insaporet: sub tanta tamen exquisitione reperitur simile nil habere. Hoc est enim merum et colore regium, et sapore praecipuum, ut blattam aut ipsius putes fontibus tingi, aut liquores ejus a purpura credantur expressi. Dulcedo illic ineffabili suavitate sentitur: stipsis nescio qua firmitate 69.0857C| roboratur, tactus ejus densitate pinguescit, ut dicas esse aut carneum liquorem, aut edibilem potionem. Libet referre quam singularis esse videatur ejus collectio. Autumno lecta de vineis in pergulis domesticis uva resupina suspenditur, servatur in vasis suis, thecis naturalibus custoditur. Rigescit, non liquescit ex senio: tunc fatuos humores exsudans, magna suavitate dulcescit. Trahitur ad mensem Decembrem, donec fluxum ejus hiemis tempus aperiat; miroque modo incipit esse novum, quando cellis omnibus reperitur antiquum. Hiemale mustum, uvarum frigidus sanguis, in rigore vindemia, cruentus liquor, purpura potabilis, violeum nectar: defervet primum in origine sua; et cum potuerit adolescere, perpetuam incipit habere novitatem. Non 69.0857D| calcibus injuriose tunditur, nec aliqua sordium admixtione fuscatur; sed, quemadmodum decet, nobilitas tanta provocatur. Defluit, dum aqua durescit; fecunda est, cum omnis agrorum fructus abscedit. Distillat gemmis comparem liquorem, jucundum nescio quid illacrymat; et praeter quod ejus delectat dulcedo, in aspectu singularis ejus est pulchritudo. Hoc quantocius perquisitum, et competentibus pretiis aggregatum, chartariis qui in rem directi sunt tradite deferendum. Nec illud negligendum putetis, quod lacteo poculo relucescit, quando plus est mirabile quod potueritis difficilius invenire. Albedo ibi 69.0858A| decora est, et serena puritas; ut illud de rosis, hoc credatur natum esse de liliis. Colore quidem extraneum, sed sapore germanum est: aspectus dispar, et similis in utroque suavitas. Nam quod acute sapit, quod cito reficit, commune illis intelligitur: sed magna est distantia quae videtur. Istud intueris rubore laetum, illud conspicis candore festivum. Et ideo procuratio eorum debet esse celerrima, quando in ambobus esse cognoscitur quod pariter exspectatur [ ed., expetatur].

EPISTOLA V. VALERIANO [ ms. A., VALERIO] VIRO SUBLIMI SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Significat regem pretia rerum in Lucania, Brutiorumque agris ob illatam ab exercitu injuriam minuisse. Tum jubet ut populi a judicibus, a ducibus milites in officio contineantur. Denique vetat quominus ulla domus, ne sua quidem, aut regia, ab alendis copiis eximatur. 69.0858B|

 Generaliter quidem amplissimum cognitorem decet beneficia dilatare: quoniam qui omnibus praeesse cognoscitur, cunctis impendere profutura censetur. Sed gratificante natura illis amplius debemus, qui nobis aliqua proximitate junguntur; dum quoddam genus recti videatur esse propositi, ab aequalitate discedi. Nam modestiam collegis impendimus, reverentiam patribus exhibemus: civibus debemus communem gratiam, sed affectum filiis singularem; et tanta necessitudinum vis est, ut nullus se contemptum dijudicet, si sibi aliena pignora praelata esse 69.0858C| cognoscit. Et ideo non est aliquid injustum, de patria plus esse sollicitum, eo praesertim tempore, cum ejus videamur periculis subvenire. Plus enim eos diligere credimur, quos eripere festinamus. Veniens itaque numerosus exercitus, qui ad defensionem 191 reipublicae noscitur destinatus, Lucaniae Brutiorumque dicitur culta vastasse, et abundantiam regionum studio tenuasse rapinarum. Sed quoniam et illis dare et istis sumere pro temporis qualitate necesse est, pretia quae antiquus ordo constituit ex jussione rerum domini cognoscite temperata, ut multo arctius quam vendere solebatis in assem publicum praebita debeant imputari; quatenus nec possessor dispendia, nec exercitus laborans sustinere possit inopiam. Nolite igitur esse solliciti. Evasistis 69.0858D| exigentium manus, tributa vobis praesens adimit apparatus. Sed quo facilius instrueretur vestra notitia, imputationum summas infra scriptis brevibus credidimus exprimendas, ut nemo vobis vendat beneficium quod publica noscitis largitate collatum. Continete ergo possessorum intemperantes motus. Ament quieta, quos nullus ad incerta praecipitat. Dum belligerat Gothorum exercitus, sit in pace Romanus. Felicium votum est quod jubetur. Ne rustici, agreste hominum genus, dum laborandi taedia fugiunt, illicitis ausibus efferantur; et contra vos incipiant erigi, quos vix poteratis in pace moderari. Quapropter ex 69.0859A| regia jussione singulos conductores massarum et possessores validos admonete, ut nullam contrahant in concertatione barbariem; ne non tantum festinent bellis prodesse, quantum quiete confundere. Arripiant ferrum, sed unde agros excolant; sumant cuspides, boum stimulos, non furoris. Defensorum maxima laus est, si cum illi videantur praedictas regiones protegere, isti non desinant patrioticas possessiones excolere. Sit judicibus vigor ex legibus, subsellia non desinant jura malis moribus intonare. Timeat latro judicium quod semper expavit. Adulter gremium judicis intremiscat. Falsarius vocem praeconis exhorreat. Fur fora non rideat, quia tunc libertas gaudet, si talia non laetentur. Sic enim prosperrime geri non sentietis bellum, si vobis sit communiter 69.0859B| de civilitate consilium. Nullus opprimat indigentem: invadite pervasores, insequimini persequentes. Est vobis competens pugna civilis. Omnia pacata vos redditis, si duces scelerum comprimatis. In annonis vero reputandis esto sollicitus, ne aliquem cujusquam possit fraudare versutia. Rectoribus autem exercitus a rerum dominis sub mea praesentia cognoscite delegatum; ut dum a vobis necessario fuerint commoniti, gravatis per injuriam debeat subveniri. Custodiant nihilominus disciplinam, unde robustius armatur semper exercitus. Additum est etiam beneficii genus, ut a praesenti devotione praeceptis regis nec divina domus videatur excepta: sed totum communiter sustineatur, quod pro generalitate censetur. Nunc ergo cum omnibus fratribus 69.0859C| vestris studiose consurgite, et sub omni cautela necessaria providete, ut prosit revera nobilissimae patriae talia volumina praetulisse. Quieta enim regere, et ex usu administrare provincias, homines vel mediocris intelligentiae possunt: sed hoc opus, hic labor est, illud magis regere, quod se relictum non potest continere. Cessat enim nautarum in tranquillitate peritia; nec nomen praestat artifici, nisi fuerit vis magna periculi. Habetis ergo tempus, ubi et famam sapientum possitis acquirere, et in omni parte vos laudabiliter, juvante Domino, custodire. Meos autem ultra caeteros minime commendo: quia omnibus hoc cupimus accidere, quod nostris laribus [ ed., laboribus] desideramus evenire. Mihi enim propria cura dilapsa est, postquam generalem coepi cogitare 69.0859D| custodiam. Opto meis bene, sed quod possit esse commune: quia magnae injustitiae genus est, aliud sibi judicem velle quam potest generalitas sustinere.

EPISTOLA VI. UNIVERSIS PRAEFECTURAE TITULOS ADMINISTRANTIBUS SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Minatur poenas judicibus iniquis, et hortatur bonos ut publicis utilitatibus indefessi consulant.

 Quamvis abunde sufficiant quae rerum domini ingenita 69.0860A| pietate praeceperunt, interminationes tamen importunis et fatuis adhibita districtione geminamus, ut qui nequeunt erubescere, saltem se contineant per timorem. Quis enim de sua praesumptione gratuletur, quando famam perditurus est, qui interdicta tentaverit? Retundatur [ Ac., recondatur] ambitio caeca cupientium; proterva refrenetur audacia; qui lucrum de malo quaerit, poena proposita terreatur; qui honorem per nefanda desiderat, amissa potius opinione turbetur. Additur etiam quod nostris temporibus sceleratae pecuniae non valebunt; nec culpam suam redimit, qui reum se esse cognoscit. Iniquis fraudibus non patebit occasio; persequimur, non vendimus excedentes. Ubi jam male capientes spem habebitis, quando vobis et rerum domini et vestri judices comminantur? 69.0860B| Vos tamen quos ad publicas administrationes pervenire nostra fecit electio, de actionum honestate confidite: quia vos nulla venalitas excludit, si probitas continuerit actionis. Publicis utilitatibus servite fixi, quando vos nulla privata damna concutient. Reddite hanc vicissitudinem judicio meo, ut qui vos nullo proprio suffragio gravari feci, studeatis in vobis mea facta laudari. Praefixum itaque tempus a rerum dominis noveritis esse servandum; ita tamen, ut ea quae vobis pro publica utilitate decreta sunt, providere ac solvere debeatis.

EPISTOLA VII. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Indicat regem fiscum indictionis 15 aliquibus incursione Suevorum vastatis relaxasse. 69.0860C|

 Sub clementia boni principis nihil constat licere fortuitis; quando sinistros casus corrigunt, 192 qui praestare prosperrime consueverunt [ Ms. et Ac., censuerunt]. Nam quemadmodum ferrat nudus saevam barbariem, et districtum principem, quando spoliatus jure negat quod affluens inferre didicerat? Atque ideo illi vel illi, Suevorum incursione vastatis, fiscum decimae quintae indictionis ( Anno Christi 537) serenitas regalis indulsit, sicut te poterit instruere relecta praeceptio. Unde obedientiam commendantes a supradictis possessoribus de praediis, quae tamen cognoveris esse vastata, praesentis indictionis tributa non exigas: reliqua vero solemni compulsione procura, ut constitutis temporibus arcario nostro residuam suppleas quantitatem. Cave ergo ne gravior fias hostibus, 69.0860D| si adhuc nudare velis exutos: chlamydes non pavescant, qui arma timuerunt, rapinas non sentiant post praedones. Validas contra te apochas invenerunt; invictas securitates illis dedit calamitas sua; violentus abstulit quod quaerebas. Cui nihil videtur relictum, a tributis constat esse liberatum.

EPISTOLA VIII. CONSULARI PROVINCIAE LIGURIAE SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Eximit casas quorumdam a fisco publico exactoribus tributorum persolvendo, dummodo suis ipsi manibus illum regias in arcas tempore praescripto deferant. 69.0861A|

 Novum genus videtur esse compendii, postulantes acquirere, et praestantes nulla damna sentire. Nam sic accipitur ab uno, ut perire non possit ab altero: donatur sine dispendio; ceditur sine imminutione, et nomen habet munificentiae quod [ Ac., qui] jura Domini nescit exire. Quapropter ille casarum suarum fiscum in illa provincia constitutarum, quas brevis subter conscriptus eloquitur exactorum suggerit enormitate vexari, desiderans sine aliqua imminutione publicae utilitatis, inferre se debere nostris arcariis debitam functionem. Quod nos qui nullorum damnis studere cognoscimur, dummodo fisco competentia rationabili satisfactione solvantur, libenter annuimus: quia hoc est bona desideria suspendere, quod illicita perpetrare. 69.0861B| Qua de re spectabilitas tua commonitis curialibus, vel compulsoribus, necnon et his quorum interesse cognoscit, ab illa indictione praedictis casis exactionem faciet sub hac conditione removeri; ut si intra illas calendas summa quae competit non fuerit arcario persoluta, intra provinciam solemnis exactio peragatur. Minusve fidem suae promissionis arcariorum apochis probaverit esse completam, ab omni inquietudine compulsorum designata praedia liberentur: quia illa magis debent eligi, quae sine suspicione damni libenti animo probantur offerri. Grata enim nobis est sine instantia compulsoris exactio; et hoc devotum facere, quod vix poterat coactus implere. Atque utinam possessor ultroneus et nobis necessitatem morarum tolleret, et sibi damna 69.0861C| competentibus illationibus abrogaret! Ipse enim imminentem necessarium facit, qui solemnia praebere distulerit.

EPISTOLA IX. PASCHASIO PRAEFECTO ANNONAE SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Significat Afrum aliquem ambiisse facultates relictas a quodam nullis filiis aut haeredibus superstitibus mortuo, quem jubet more solemni in illas introduci.

 Pietate plenum est, peregrinam gentem publicis beneficiis obligare, et non tantum consanguineos ad substantiae lucra mittere [ Ms. Cuj. et Gr., permittere], quantum ipsos quoque advenas invitare. Haereditas quae est sine proximis, absque parentela successio; 69.0861D| solaque fides generis est, patrios sonare sermones. Afer enim sic expetit beneficia, ut sibi olim doceat fuisse concessa: donum sine accipientis nomine praeter personam largitas, quia primum collatum est genti, ut postea petentium vocabulum potuisset affigi. Hinc est quod jure quodam postulant haereditates alienas, et illis tantum videtur competere, quod Romanus non potest in causis similibus obtinere. Beneficium tale non habuerunt in patria sua, sed hic omnes sub hac conditione parentes sunt: universa natio, quantum ad successionis beneficium, una familia est. Quocirca experientia tua preces illius diligenti examinatione discutiat, et si revera ille quem suggerit de hac luce transiisse filios non reliquit, nec ab alio constat rationabiliter possideri, introductionem 69.0862A| memoratae rei officium vestrum celebret ex more, quatenus antiqua pietas regnantium praesentium reparet beneficia dominorum; et possit pro illis supplicare, sub quibus se magis intelligit votiva meruisse. Resumat facultatem, quam se suspiraverat amisisse. Peregrinum se ultra dicere non potuit, qui optata rura [ Ac., jura] conquirit. Habeat possessorum similem dignitatem, et jam tributa reparatus inferat, qui opem ab alienis manibus expetebat. Gaudeat se ad hoc perductum, ut daret quod utique nisi habenti non probatur emergere; caeteris dominis in hac tantum sorte deterior, quoniam alienare nequit quod possidere praevaluit. Sed et hoc quoque magna credimus aequitate repertum, ut qui loco succedit pignoris, substantiam suam affectu [ Grul., Cuj., Niv. et 69.0862B| Ga., effectam] patris jure servet extraneis. Miseratione pastus, nunc pascat et alios: felix illi contigit et praedicanda captivitas, Romana civitate perfrui, et Afrorum privilegiis potuisse misceri.

EPISTOLA X. DIVERSIS CANCELLARIIS PROVINCIARUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Praecipit ut summam futurae indictionis sine mora ulla exigant. Si secus fecerint, minatur se eos rigidius tractaturum.

 Rationum publicarum reliquiae infaustae sunt aegritudini comparandae, quae gravant et debilitant [ ed., gravatum debilitant], nisi sub celeritate discedant. Reatus quidam est esse sub debito, nec liber potest veraciter 193 dici, qui probatur obnoxius reperiri. 69.0862C| Prudens se ipse compellit: minus cautus est, qui urgetur ab altero. Nam quid egit totius anni suscepta compulsio? Summa futurae indictionis et quantitas exigatur. Parcendo non parcitis, exonerando praegravatis; et dum venales moras quaeritis, tributi onera duplicatis. Relinquite tandem crudelem misericordiam, beneficia tota detestatione fellita. Gravius percutit, qui blandiendo grassatur; et sub indulgentia laedit, qui consuetis temporibus exigere tributa distulerit. Et ideo desinite aliquando possessorum damna mercari, quia totum constricti per incommoda redditis quod iniquis dilationibus abstulistis. Post ista enim non vos credatis verbis iterum commoneri, sed irremissibili exactione compelli. Quapropter si ad illum diem arcario nostro, quae de provinciis 69.0862D| solemniter postulantur, dispunctis rationibus, non aut per te intuleris, aut destinaveris quantitatem, degeniatus in provincia velociter reddes, quae te male distulisse cognoscis: quia nimis iniquum est ut assis publicus sub tua negligentia jaceat, et arcariis [ ed., arcarius] mutuatam pecuniam publicis utilitatibus incessanter expendas.

EPISTOLA XI. PETRO VIRO CLARISSIMO, EROGATORI OBSONIORUM, SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Jubet ut obsonia populo Romano a rege concessa absque fraude distribuat.

 Probatae debet esse conscientiae, qui principalia beneficia praeponitur erogare, ne aliqua cupiditatis 69.0863A| sorte desiccetur quod a tanta liberalitate profunditur. Mutant enim quaslibet largitates rapientium manus. Et sicut fontis puritas per limosa corrumpitur, sic affluentia boni regis avaris distributionibus immutatur. Aurum ipsum, cum solvitur in liquorem, nisi mundissimo caliculo suscipiatur, inficitur, quando puritatem sui illa sola custodiunt, quae nulla sordium admixtione fuscantur. Quam gratum per niveos caliculos rivulos videre currentes, et ipsam quodammodo naturae liberam ridere puritatem, quando nullis maculis injuriata turpatur! Sic dona rerum domini nulla debent pollutione fuscari: sed sicut ab ipso exeunt copiosa, ita debent ad Romanos pervenire purissima. Nam licet omnis fraus gravis esse videatur, illa tamen importabilis redditur, quae in Romulea plebe grassatur: turba quae vivit quieta; populus 69.0863B| qui nescitur, nisi cum laetus est; clamor sine seditione; strepitus furoris nescius; quibus sola contentio est paupertatem fugere et divitias non amare. Nesciunt enim esse lucripetes, nec aliqua se negationis calliditate discruciant: vivunt fortuna mediocrium et conscientia divitum. Nonne piaculum est talibus rapere, qui nesciunt aliena fraudare? Quapropter obsonia Romano populo distribuenda ab illa indictione, propitia tibi Divinitate, concedimus, ut sine aliqua diminutione percipere possit quod regia largitate promeruit. Cave ne quod illi meruerunt, alter accipiat; et tu a gratia nostra peregrinus reddaris, si a civico amore discesseris. Non fiat Latialis pretio, qui civitatis illius non habet jura nascendo. Honorandum semper est quod nomen gentibus dedit, 69.0863C| quando potior in humanis rebus redditur, de cujus aliquid claritate praestatur. Munera ista Quiritum sunt. Non subripiat locum liberi fortuna servilis. In majestatem Romani populi peccat, qui sanguinis illius puritatem famulorum societate commaculat.

EPISTOLA XII. ANASTASIO CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTIORUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Laudat imprimis vinum Palmatianum, necnon Silanum caseum; et jubet ut utrumque ad aulam regiam mittendum sollicitius perquirat.

 Cum apud rerum dominum solemni more pranderemus, et diversae provinciae de suis deliciis laudarentur, ad vina Brutiorum et Silani casei suavitatem, currente, ut assolet, sermone, perventum est; quod herbarum beneficio tanta ibi naturae jucunditate conficitur, 69.0863D| ut non credas deesse mellis gustum, quem nulla conspicis qualitate permixtum. Manat illic leviter provocatum lac uberibus fistulosis, et quasi in alios ventres naturae ubertate collectum, non guttis impluit, sed quibusdam repentinis torrentibus influescit [ Ac., intumescit]. Redolet suavis et varius odor herbarum, naribus agnoscitur pecudum pastus, qui 69.0864A| flagrans virtute diversa, thuris sentitur inspirare similia. Huic tanta pinguedo sociatur, ut arbitreris simul decurrere Palladium liquorem; nisi quod ab illa prasina viriditate niveo candore discernitur. Tunc cadis late patentibus copia illa mirabilis laeto nimium [ alii, nimirum] pastore suscepta, cum admixtione coaguli in callosam coeperit teneritudinem condurari, ad pulcherrimum orbem forma perducitur; quae subterraneis horreis aliquantulum congregata, diuturnam casei facit esse substantiam. Hoc quantocius superimpositum navigiis destinabis, ut desideriis regalibus parvo munere satisfecisse videamur. Vinum quoque, quod laudare cupiens, Palmatianum [ Forn. et Cor., Ga., Palmatinum, vel Palmarium] nominavit antiquitas, non stipsi asperum, sed gratum suavitate perquire. Nam licet inter vina Brutia videatur extremum, 69.0864B| factum tamen est pene generali opinione praecipuum. Ibi enim reperitur et Gazeto [ Cuj., Gazeo] par, et Sabino simile, et magnis odoribus singulare. Sed quia illud famam sibi nobilissimam vindicavit, hoc et in suo genere nimis elegans perquiratur, ne prudentia majorum aliquid appellasse videatur improprium. Est enim suavi pinguedine molliter crassum [ Gr., Cuj., Niv. et Ga., satum], vivacitate firmissimum, nare violentum, candore quoque perspicuum; quod ita redolet ore ructatum, ut merito illi a palma nomen videatur impositum. Viscera defecta constringit, vulnera madida desiccat, lassum reficit pectus; et quod vix praevalet implere potus arte compositus, hic naturaliter praestat infectus. Sed provide ut supradictas species exactas 69.0864C| debeas destinare, quia falli non possumus, qui hoc patriotica veritate [ ms., varietate] retinemus. Ad praesens enim de cellariis nostris quae desiderabantur obtulimus. Tu autem tuo periculo dissimilia facis, quorum jam judicia teneri posse cognoscis.

194 XIII. EDICTUM. In eos qui munera regis collata Ecclesiis subripuerant.

 Usu contineri debet omnium largitas impensa dominorum, quando necesse est universitati proficere, quod illos impulsu Divinitatis probatum fuerit effecisse. Pietas siquidem principum totum custodit imperium, et dum illis vicissitudo digna redditur, incolumia reipublicae membra servantur. Dudum 69.0864D| siquidem imperialia constituta per Brutios atque Lucaniam sacrosanctas Ecclesias aliqua munerum devotione juverunt. Sed ut est sacrilegis mentibus familiare, et in ipsa quoque reverentia divina peccare, nonnullam exinde partem numerariorum nomine canonicarii subtrahebant, facientes laicum commodum substantiam clericorum. Quod sedis nostrae numerarii exsecratione detestabili respuentes, 69.0865A| nunquam sibi illatum fuisse suggerunt, quod de tali scelere manus impiae defraudaverunt. Quid adhuc minime, audacia humana, tentabis, si et ibi furta porrigis, ubi te minime latere posse cognoscis? Ut illudas oculis fortasse mortalibus, quamvis iniqua, tamen aliqua videtur praesumptio: quanta ergo caecitate damnatur, qui se aestimat perpetrare quod Divinitas non possit advertere! Sed ne similis ulterius grassetur forte praesumptio, aut divinam patientiam frequens provocare possit excessus, edictali programmate definimus, ut qui in hac fuerit ulterius fraude versatus, et militia careat, et compendium propriae facultatis amittat. Graviore siquidem poena plectendus est qui usque ad injuriam divinam suam nihilominus tetendit audaciam. Habeant pauperes 69.0865B| dona regnantium; possideant aliquid, quibus nulla facultas est. Cur aliena substantia in regali posita largitate pervaditur? Possessio ejus principis munus est. Quemadmodum praesumat subjectus contingere quod Deo respicit humilitatem dominantis offerre? Additur quod talibus non dare, tulisse est; et merito, quando qui potest esurientibus subvenire, si non pascit, exstinguit. Pudeat illis tollere, quibus jubemur offerre. Ultra omnes crudelitates est divitem velle fieri de exiguitate mendici. Amentur honesta lucra, horreantur damnosa compendia: nullus audeat inde tollere quod possit collecta dispergere. Addendo perdit, qui retinendo collegerit; et paupertatem potius ad se trahit, si exigentium pecunias non repellit.

EPISTOLA XIV. ANASTASIO CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTIORUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Describit Rhegiensem regionem, et prohibet quominus laridum et triticum ab ea deinceps coemptionis nomine postulentur. 69.0865C|

 Rhegienses cives, ultimi Brutiorum, quos a Siciliae corpore violenti quondam maris impetus segregavit, unde civitas eorum nomen accepit (divisio enim ῥήγιον Graeca lingua vocitatur), iniqua suggerunt se exactorum praesumptione fatigari: implorantes non aurium, sed oculorum nostrorum nota remedia, qui possumus scire territorium eorum quod petitur non habere. Est enim montanis lapillis terra rarissima, arida pascuis, sed undosa vindemiis; segetibus adversa, 69.0865D| sed olivis accommoda: et ideo cultura ejus omnis in sarculis est, quia superficies ipsius sicca nutrire non valet superne nascentia. Tergore illic ager nudus, industria potius quam natura vestitur. Nam Palladiae silvae viriditate contegitur, qui in solo aridissimus approbatur. Talibus enim locis illa proficiunt, quae radicibus proceris ad humi penetrale descendunt. Segetes rigantur, ut vivant; et conditione mutata hoc aristis impenditur, quod oleribus exhibetur. Quanta seges est, quae manu colligitur [ Ac., colitur]? Raro illic ab area venit humeris gravatus agricola, ut non messes in horreis colligantur, sed 69.0866A| vix possit aliquos cophinos de summa ubertate complere. In hortis autem rusticorum agmen habetur operosum, quia olus illic omne saporum est marina irroratione respersum. Quod humana industria fieri consuevit, hoc cum nutriretur accepit. Contra Maronis autem sententiam intyborum illic fibrae dulcissimae sunt, quae praecinctae foliis tortuosis callosa teneritudine conglobantur: unde in morem nitri [ Ac., vitri] aliquid decerptum frangitur, dum a fecundo cespite segregatur. His victualibus, si vis nosse, regio illa fecunda est; nam et marinis deficiis copiosa jucunditate perfruitur, quia ibi mare supernum ac infernum, insertis frontibus adunatum, delicias utriusque pelagi in unam congregationem sinus sui volubilitate perducit. Necesse est enim illic et 69.0866B| pisces properare, ubi constat et undam posse defluere. Exormiston quoque inter pisces regium genus, compar murenis corpore vel colore distans, naribus setosis, colostrea delicata teneritudine praeditum, oleoso ac suavi liquore coagulatum, appetibilis grataque pinguedo, cum spumis fluctuantibus inter aeris confinia coeperit enatare, nescit ad cubilia redire quae deserit: credo, aut immemor reversionis, aut, teneritudine summa mollitus, nequit undis elevantibus contraria obluctatione demergere; fertur velut corpus exanime, nullis nisibus periculum, nulla arte devitans; et hinc viribus destitutus, redire non creditur, quia nec fugere posse sentitur. Hic plane tantae dulcedinis esse dignoscitur, ut ei nemo piscium comparetur. Haec sunt in littore Rhegino quae diximus; 69.0866C| quod non alio referente cognovimus, etsi visuali probatione retinemus. Quapropter laridi atque tritici species, nullis temporibus coemptionis nomine inde decernimus postulari, quia nimis calumniose petitur, quod loci beneficio non habetur. Deinde sufficere debet defensio veritatis et testimonium judicis, quia nimis exsecrabile malum est, si, cum aliud noverit conscientia, aliud lingua decernat. Additur etiam quod tantis commeantium fatigatur adventibus, tanta excurrentium laceratione deteritur, ut rationabiliter illi remitti debuisset, vel quod apud ipsam nasci posse [ Grul., Cuj., Niv., Ga., non posse] constaret.

195 EPISTOLA XV. MAXIMO VIRO CLARISSIMO, CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTIORUM, SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Describit urbem Scyllacium patriam suam, et vivaria quae ad pedem Moscii montis effoderat. Tum quaedam de paraveredis, annonis et pulveraticis judicum edicit. 69.0866D|

 Scyllacium prima urbium Brutiorum, quam Trojae destructor Ulysses creditur condidisse, irrationabiliter dicitur praesumentium nimietate vexari, quod nobis praesidentibus non oportuisset assumi: quia laesiones ejus cogimur plus dolere, dum patriotica nos probatur affectione contingere. Civitas supra sinum Adriaticum constituta, in modum botryonis pendet 69.0867A| in collibus; non quod difficili ascensione turgescat, sed ut voluptuose campos virentes et caerula maris terga respiciat. Haec nascentem solem ab ipsis cunabulis intuetur, ubi ventura dies non praemittit auroram: sed mox ut oriri coeperit, lampadem suam vibrans fulgor ostendit. Gaudentem respicit Phoebum: propria illic luminis claritate resplendet; ut ipsa magis solis putetur esse patria, Rhodi opinione superata. Fruitur luce perspicua: aeris quoque temperatione dotata, apricas hiemes, refrigeratas sentit aestates; et sine aliquo moerore transigitur, ubi infesta tempora non timentur. Hinc et homo sensu liberior est, quia temperies cuncta moderatur. Patria siquidem fervens leves efficit et acutos, frigida tardos et subdolos; sola temperata est, quae 69.0867B| mores hominum sua qualitate componit. Hinc est quod antiqui Athenas sedem sapientium esse dixerunt, quae aeris puritate peruncta lucidissimos sensus ad contemplativam partem felici largitate praeparavit. Nunquid enim tale est corpori aquas coenosas sorbere, quale perspicuitatem dulcissimi fontis haurire? Sic animae vigor oneratur, dum spiritu graviore comprimitur. Subjacemus enim necessario talibus rebus, quando nubilo tristes efficimur; et iterum naturaliter ad serena gaudemus, quia coelestis animae substantia ad infecta quaeque et purissima laetatur. Fruitur marinis quoque copiosa deliciis, dum possidet vicina quae nos fecimus claustra Neptunia. Ad pedem siquidem Moscii montis saxorum visceribus excavatis fluenta Nerei gurgitis decenter immisimus. Ubi agmen 69.0867C| piscium, sub libera captivitate ludentium, et delectatione reficit animos, et admiratione mulcet obtutus. Currunt avidi ad manus hominum; et antequam cibi fiant, escas expetunt. Pascit homo delicias suas; et dum habet in potestatem quod capiat, frequenter evenit ut repletus omnia derelinquat. Spectaculum quoque pulchre laborantium non adimitur in civitate sedentibus. Cernuntur affatim copiosae vindemiae: arearum pinguis tritura conspicitur, olivarum quoque virentium vultus aperitur. Non eget aliquis agrorum amoenitate, cui datum est de urbe cuncta conspicere. Hoc quia modo non habet muros, civitatem credis ruralem, villam judicare possis urbanam; et inter utrumque posita, copiosa noscitur laude ditata. Hanc dum frequenter invisere desiderant 69.0867D| commeantes, dum taedia laboris refugere cupiunt, amoenitate civitatis in paraveredorum et annonarum praebitione propriis cives fatigantur expensis. Quapropter ne laedat urbem amoenitas sua, aut res praeconii fiat causa dispendii, paraveredorum et annonarum praebitionem, secundum evectiones concessas, in assem publicum constituimus imputari: pulveratica quoque judicis funditus amputantes, trium tantum etiam dierum praesulibus annonas praeberi secundum vetera constituta decernimus, suis expensis facta tarditate vecturae. Leges enim administrantes, remedio, non oneri esse voluerunt. Qua de re aequitatis 69.0868A| intuitu civitas vestra [ forte, civitatem vestram] relevare judiciarium est, quod tibi referimus, non remissum. Vive, juvante Deo, justitia saeculi, et securitatis gaudio singulari. Alii dicant insulas, ego habitationes tuas appellem potius fortunatas.

EPISTOLA XVI. CANONICARIO [ ms. Aud., CANONICARIA]. Jubet subditos sibi admoneat ut tributa consueta libenter exsolvant: nullus statuta pondera excedat; mittat ipse quarto quoque mense ad praetoriana scrinia fidelem expensarum notitiam.

 Tempus admonet humanis rebus indesinenter accommodum (dum res nobis etiam asperas captata semper opinione conciliat), ut illationum fiscalium curam annua festivitate reparemus, quando reipublicae 69.0868B| ordo tali consistere cernitur instituto. Et merito votivum sistere cernitur, quod pro cunctorum utilitate praestatur. Diligenda sunt ista, unde respublica videtur esse firmissima. Quae dum redeunte censu reficitur, status sui firmissimo robore continetur. Quapropter magna est quolibet tempore monstrata devotio: sed tunc acceptior redditur, quando necessaria plus habetur. Praebeant igitur possessores stipendia, suae gratiae profutura. Debitum siquidem, quod non potest evitari, prona debet mente semper offerri, ut fiat beneficium, quod sine compulsione constat illatum. Atque ideo, quod feliciter dictum sit, per indictionem primam [ Anno Christi 338] in dioecesi tua possessorem te praecipimus admonere, ut, trina illatione servata, assem tributarium devotus exsolvat; 69.0868C| quatenus nec aliquis se sub immatura compulsione ingemiscat exactum, nec iterum remissione lentata quisquam se dicat esse praeteritum. Nullus quantita tem justae ponderationis excedat, sitque libra justis sima: modus non erit rapiendi, si pondera fas sit excedi. Expensarum quoque fidelem notitiam per quaternos menses ad scrinia nostra solemniter destinabis; ut, totius erroris obscuritate detersa, rationibus publicis veritas elucescat. Sed quo facilius possit, Deo juvante, quae sunt instituta complere, illum atque illum sedis nostrae milites tibi officioque tuo periculorum suorum memores 196 praecipimus imminere, quatenus quod agnoscis jussum, inculpabiliter sortiatur effectum. Cave ergo ne te aut improbae redemptionis, aut torpentis desidiae culpa 69.0868D| respiciat; et quod expedire neglexeris, tuis inferat damna fortunis.

EPISTOLA XVII. JOANNI SILIQUATARIO RAVENNATI SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO [ ms. ATHALARICUS REX]. Praecipit possessores moneat ut juxta montem Caprarium et loca circa muros jacentia fovearum ingentia ora pandant.

 Munitio civitatum spes est certa cunctorum, quando in pace ab exteris gentibus discitur, quod veraciter in certamine timeatur. Plena est enim diversis generibus hominum habitatio urbium singularum. Quis 69.0869A| novit cum qua gente confligat? Ideoque omnes debent agnoscere quod futuris hostibus gratum non sit audire. Quapropter ex nostra jussione possessores admonere curabis, ut juxta montem Caprarium et loca circumjecta muris fovearum ingentia ora pandantur [ Ac., condantur]; talisque ibi pateat hiatus, ut nullus relinquatur introitus. Cur, nefandi homines, perscrutamini accessus illicitos, quibus portarum permittitur licenter ingressus? Nescio quid videmini tegere, qui palam non desideratis intrare. Conscientia recta vias publicas tenet, obviorum [ ed., plurimorum] collocutione gratulatur; et cum diversos gratanter inquirit, laboris taedio non gravatur. Amicum est autem crimini, velle nesciri; et qui vias suas occulit, conscientiam prodit. Proinde in usus generales 69.0869B| itinera prisca revocentur: ne, dum compendium laboris quaerunt, vitae dispendia patiantur. Ille enim jure habendus est hostis, qui munimina nititur violare civitatis.

EPISTOLA XVIII. CONSTANTINIANO VIRO EXPERIENTISSIMO SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Jubet ut iter Flaminiae reficiat; paraveredorum praescriptum procuret numerum; congreget sine possessorum dispendio annonas; cibos qui mensis regiis parantur sedulo perquirat.

 Regius apparatus sicut negligentibus affert periculum, sic strenue laborantibus praestat ornatum: quia praemium est vitae, domino vidente, servire, cui nec culpa celari, nec bonum possit abscondi. Quam gratum 69.0869C| est sine offensione aliqua iter agere destinatum, videre judicia diligentia, dubia sine timore transire, gressu facili montuosa conscendere, in pontibus contrabium non tremere, viamque sic conficere ut omnia probentur animo convenisse! Militiam vestram transcenditis, si rerum domino placere possitis. Nam cui nos parere contendimus, magnus provectus est, si mereamini ad ejus placidos venire conspectus. Quocirca iter Flaminiae, rivis sulcantibus exaratum, hiantes ripas latissima pontium interjectione conjungite, oppressas margines platearum asperrimis silvis enudate; paraveredorum ascriptus numerus procuretur cum electa qualitate membrorum; annonarum designatarum copia sine aliquo possessorum dispendio congregetur. Quia sic omnia grata redditis, si in 69.0869D| nulla parte peccetis. Res una subtracta cuncta deformat; et totum deesse creditur, ubi vel minima querelae asperitas commovetur. Species praeterea, quae mensis regiis apparantur, exactas tota sedulitate perquirite. Nam quid proderit exercitui satisfacere, si vos contigerit in ipsa dominorum pastione [ ms. et Ac., passione] peccare? Pareant provinciales admoniti; civitates singulae declarata brevibus subministrent. Nam quoties laeto principi occurritur, efficaciter beneficia postulantur. Cogitate etiam quod praesens facta vestra dijudico, aut gratias vobis domini gaudens reddo, aut commonitionem principis iratus attribuo. Agite ergo ne mihi imputetur vester excessus, quia cunctis de vobis satisfacio, quod culpis vestris offendero. Persolvat mihi potius gratiam 69.0870A| universus exercitus. Magna vobis erit gloria, et me securum reddere, et tantorum bona judicia meruisse.

EPISTOLA XIX. MAXIMO VICARIO URBIS ROMAE SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Commonet ut omnia ad regem solemniter excipiendum necessaria paret.

 Adventum quidem regium ex ipsa potestis cognoscere frequentia commeantium: quia necesse est ut res magna competentia praemittat semper indicia. Venturum diem Lucifer demonstrat exortus; serena secutura favens ventus ostendit; imminentia bona quadam animi praesagitione dignoscimus; et difficile magna res geritur, quae signorum praecursione minime declaretur. Verumtamen et vos necessario commonemus, 69.0870B| ut pontis junctione Tiberinos fluctus solemniter vestiatis, quatenus transitum praebeat intremulum, fixum concatenatione navigium, et de suo situ celerem nobis praestet excursum. Non moveatur pigris funibus, ut solebat; non manibus trahentium moles tanta torpescat; celeritatem potius fixa conferat, quam se movens antea non praebebat. Ambulent commeantium greges; profecto non navigiis incisa nos unda deportet. Sic decet dominum suscipi, ut aliqua debeat novitate gratulari. Tabularum fortiter junctura constricta soliditatem debet praebere necessariam, ut pavorem undas dubitantium terrena similitudine possit auferre. Optetur quinimmo longior fuisse, cum transitur innocue. Cancellorum tutamen dextra laevaque decenter aptetur. Prosper 69.0870C| datur transitus, cum fuerit casus asper exclusus. Vide quemadmodum reliqua ad te pertinentia praepares, qui te occursurum esse cognoscis. Quale est enim in tanta frequentia non potuisse culpari! Universos affligit, qui regi aliquid necessarium subtrahit: quia, dum laetus optatur ab omnibus, cunctos contristat, si probetur offensus. Adde quod sic praeclarum est sub tanta senatorum 197 occursione laudari, principem sic suscipere, ut omnes intelligant nil deesse; ante ipsum quoque dominum venire laetum, quam aliqua trepidatione confusum. Insperatum bonum est, si is ad quem deceptionis pertinet periculum sibi gratiae procuret augmentum. In quam rem illum sedis nostrae militem nos direxisse cognosce, qui tibi officioque tuo debeat imminere, quatenus nobis 69.0870D| omnia parata renuntiet, quia committi non potest casui, quod nostro periculo constat ascribi.

EPISTOLA XX. THOMATI ET PETRO, VIRIS CLARISSIMIS, ARCARIIS, SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Jubet ut reddant actoribus sancti Petri cum obligatione chirographi vasa sacra quae Agapitus papa ad Orientem legatus missus pro pecunia accepta arcariis regiis oppigneraverat.

 Retinetis mecum, fidelissimi viri, sanctum Agapitum, urbis Romae papam, cum ad Orientis principem legationis gratia mitteretur, jussione regia datis pignoribus, a vobis tot libras auri facto pictatio solemniter accepisse; ut cui providus dominator 69.0871A| jussit, ad subitum ejus etiam urgeret excessum. Primum quidem benigne praestitit, qui in necessitate mutuas pecunias dedit; sed quanto gloriosius fecit etiam illud largiri quod cum gratiarum actione potuisset offerri! Victa est sine damno necessitas: manus papae dabat quod ejus substantia non habebat; et illud iter est indemne redditum, quod donis constat expletum. Quale, rogo, videbatur antistitem petentibus Ecclesiam, et Ecclesiam nulla detrimenta sentire? Distributor fuit potius quam donator, quia necesse est illi applicari, de cujus facultatibus videbatur expendi. Quid non agat apud pium principem talis legatio, quam destinatam singulari constat exemplo? Quapropter nostra praeceptione commoniti, et regia jussione securi, sanctorum vasa cum obligatione chirographi 69.0871B| actoribus sancti Petri apostoli sine aliqua dilatione refundite, ut lucrose reddita, celeriter impetrata videantur optata [ ms., impetrare videantur optata]; referantur manibus Levitarum ministeria toto orbe narranda; donetur quod proprium fuit, quoniam juste per largitatem recipit quod sacerdos legibus obligavit. Superatum est exemplum quod in historia nostra magna intentione retulimus. Nam cum rex Alaricus, urbis Romae depraedatione satiatus, apostoli Petri vasa suis deferentibus excepisset, mox ut rei causam habita interrogatione cognovit, sacris liminibus deportari diripientium manibus imperavit; ut cupiditas, quae depraedationis ambitu admiserat scelus, devotione largissima deleret excessum. Sed quid mirum, si reverenda sanctorum diripere noluit, 69.0871C| qui tanta se Urbis vastatione ditavit? Rex autem noster religioso proposito reddidit vasa quae jure pignoris propria videbantur effecta. Et ideo talibus factis frequens praestetur oratio, quando laeta concedi posse credimus, cum retributionem bonis actibus postulamus.

EPISTOLA XXI. DEUSDEDIT SCRIBAE RAVENNATI SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Officium scribarum et utilitatem describit.

 Scribarum officium securitas solet esse cunctorum, quando jus omnium ejus sollicitudine custoditur. Alios enim depopulantur incendia; alios nudat furtiva subreptio; nonnullis negligentia perit quod diligens auctor acquirit; sed fide publica robustissime 69.0871D| reparatur quidquid a privatis amittitur [ ms., admittitur]. Diligentior est in alienis, quam potest esse cura de propriis: non admonitus facit quod vix rogatus impleret, et requisitus non potest negare quod is cujus interest se fatetur amisisse [ ms., admisisse]. Armarium ipsius fortuna cunctorum est; et merito refugium omnium dicitur, ubi universorum securitas invenitur. Ad paterna transit officia si incorrupte sit veritas custodita. Nam sicut diligens genitor servat quod otiosus successor inveniat, sic arbiter artium nullum patitur propria utilitate fraudari. Et ideo tantae 69.0872A| rei jugiter praecipimus esse custodem, ut qui hactenus de integritate placuisti, nulla debeas varietate fuscari. Vide quod tibi committitur antiqua fides, et quotidiana diligentia dirimis jurgantium litem. Apud cunctos praesules de tua cura litigatur; et tu potius judicas, qui causarum vincula dissolvis. Hoc honorabile decus, indisputabile testimonium, vox antiqua chartarum, cum de tuis adytis incorrupta processerit, cognitores reverenter excipiunt; litigantes quamvis improbi, coacti tamen obediunt [ forte obaudiunt]. Et cum fas sit promulgatam sententiam suspendi, tibi non licet obviari. Quocirca non habeat venale propositum. Tinea documentorum est, oblatio maligna redimentis, dum quaerunt consumere quod se cognoverunt impedire. Pascat te editio [ Gr. 69.0872B| et Cuj., edictio] decora veritatis; facultas tua habeatur integritas. Da petentibus quae olim facta sunt. Translator esto, non conditor antiquorum gestorum. Exemplar, velut annulum, ceris imprime; ut sicut vultus expressa non possunt signa refugere, ita manus tua ab authentico nequeat discrepare. Quod si te aliquis iniqua subreptione traduxerit, quemadmodum in alia causa tibi acquiescat credi, quem scit potuisse corrumpi? Impugnat te fraude sua; et facile convincit, quem in una parte decepit. Ama justitiam, de qua nemo queritur; ut etiam iratus testimonium salubre possit dicere, qui te incassum voluit deviare. Publicum est omne quod feceris, dum aut laudatus gratiam, aut accusatus invenire possis offensam.

EPISTOLA XXII. PROVINCIALIBUS ISTRIAE SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Jubet ut tributum in vino, oleo et tritico, quibus hoc anno provincia abundabat, solvant; 198 et mittit Laurentium cum pecunia ad majorem ejusmodi rerum numerum comparandum Ravennamque devehendum. Tum illam provinciam accurate depingit.

 Expensae publicae diversa temporum varietate titubantes, hac ratione se poterunt continere, si proventum locorum sequatur salubritas jussionum. Illic enim facilis est procuratio, ubi fuerit fructus uberior. Nam si indicatur [ Juret. legit indicitur] quod sterilitas jejuna denegavit, tunc et provincia laeditur, et effectus optabilis non habetur. Commeantium igitur attestatione didicimus, Istriam provinciam a tribus egregiis 69.0872D| fructibus sub laude nominatam, divino munere gravidam, vini, olei, vel tritici, praesenti anno fecunditate gratulari. Et ideo memoratas species in tot solidos date pro tributaria functione, qui vobis de praesenti prima indictione ( Anno Christi 538) reputentur: reliqua vero propter solemnes expensas relinquimus devotae provinciae. Sed quoniam nobis in majore summa sunt quaerenda quae diximus, tot solidos etiam de arca nostra transmisimus, ut res necessariae sine vestro dispendio uberrime debeant congregari. Frequenter enim, dum extraneis urgemini vendere, soletis 69.0873A| damna sentire; eo praesertim tempore, cum vobis peregrinus emptor ereptus est; et rarum est aurum capere, quando mercatores cognoscitis non adesse. Quanto vero melius est parere dominis, quam praestare longinquis, et debita fructibus solvere, quam ementium fastidia sustinere! Prodimus etiam amore justitiae quod nobis suggerere poteratis; quia in pretio laedere non debemus, unde naulorum praebitionibus non gravamur. Est enim proxima vobis regio supra sinum maris Ionii constituta, olivis referta, segetibus ornata, vite copiosa: ubi quasi tribus uberibus, egregia ubertate largitis, omnis fructus optabili fecunditate profluxit. Quae non immerito dicitur Ravennae Campania, urbis regiae cella penaria, voluptuosa nimis et deliciosa digressio, fruitur in Septentrione 69.0873B| progressa coeli admiranda temperie. Habet et quasdam, non absurde dixerim, bajas suas, ubi undosum mare, terrenas concavitates ingrediens, in faciem decoram stagni aequalitate deponitur. Haec loca et garismatia plura nutriunt, et piscium ubertate gloriantur. Avernus ibi non unus est. Numerosae conspiciuntur piscinae Neptuniae: quibus, etiam cessante industria, passim ostrea nascuntur injussa. Sic nec studium in nutriendis, nec dubietas in capiendis probatur esse deliciis. Praetoria longe lateque lucentia in margaritarum speciem putes esse disposita; ut hinc appareat qualia fuerint illius provinciae majorum judicia, quam tantis fabricis constat ornatam. Additur etiam illi littori ordo pulcherrimus insularum, qui amabili utilitate dispositus, et a periculis vindicat naves, 69.0873C| et ditat magna ubertate cultores. Reficit plane Comitatenses excubias, Italiae ornat imperium, primates deliciis, mediocres victualium pascit expensis; et quod illic nascitur, pene totum in urbe regia [ Ac., praecipua] possidetur. Praestet nunc copias suas sponte, magis devota provincia amplius pareat, dum speratur; quando gratissime faciebat, dum minime quaereretur. Sed ne aliqua jussionibus nostris dubietas nasceretur, Laurentium, virum experientissimum, et magnis nobis in reipublicae laboribus comprobatum, cum praesenti auctoritate direximus, ut secundum breves subter annexos incunctanter expediat quod sibi pro expensis publicis injunctum esse cognoscit. Nunc procurate quae jussa sunt. Vos enim facitis devotum militem, cum libenter suscipitis jussionem. Pretia vero vobis moderata sequenti jussione declarabimus, 69.0873D| cum nobis gerulus praesentium nativitatis modum missa relatione suggesserit. Taxari enim aliquid non potest juste, nisi copia rei evidenter potuerit indagari. Inaequalis quippe est arbiter, qui sententiam mittit in casum [ ms., incassum]; et mali sibi probatur conscius, qui est indeliberata dicturus.

EPISTOLA XXIII. LAURENTIO VIRO EXPERIENTISSIMO SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Praecipit ut Istriam provinciam vinum, oleum triticumque empturus petat.

 Deliberatio judicis probatos viros debet publicis 69.0874A| actionibus adhibere, ut facile possit impleri quod sub sterilitate temporis videtur inquiri. In abundantia rerum quaelibet se potest expedire persona; electis opus est militibus, cum fuerit necessitatis impulsus. Atque ideo experientiam tuam, frequentibus nobisque tali devotione gratissimam, ad Istriam provinciam jubemus excurrere; ut in tot solidos vini, olei, vel tritici species de tributario solido debeas procurare: in aliis vero tot solidis, quos a nostro arcario percepisti, tam a negotiatoribus quam a possessoribus emere maturabis, sicut te a numerariis instruxit porrecta notitia. Quapropter erige nunc animos ad parendum, qui tantis excubiis indiscreta sorte placuisti. Admoneat te prioris conversationis exemplum, quia nimis grave est emeritum delinquere, quem tironem nullatenus 69.0874B| constat errasse. Qualis autem supradictarum specierum ubertas se optata laxaverit, veraci nobis, ut de te credimus, relatione significa, ut nos habito modo constituere debeamus quod nec provinciales laedat, nec publicas gravare possit expensas.

EPISTOLA XXIV. TRIBUNIS MARITIMORUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Jubet ut naves parent ad vinum et oleum ex Istria provincia Ravennam devehenda. Tum de navigatione et nautarum labore, praecipue in salinis exercendis, disserit.

 Data pridem jussione, censuimus ut Istria vini et olei species, quarum praesenti anno copia indulta perfruitur, ad Ravennatem feliciter dirigeret mansionem. 69.0874C| Sed vos, qui numerosa navigia in ejus confinio possidetis, pari devotionis gratia providete, ut quod illa parata est tradere, vos studeatis sub celeritate portare. Similis erit quippe utrisque gratia perfectionis, 199 quando unum ex his dissociatum impleri non permittit effectum. Estote ergo promptissimi ad vicina, qui saepe spatia transmittitis infinita. Per hospitia quodammodo vestra discurritis, qui per patriam navigatis. Accedit etiam commodis vestris, quod vobis aliud iter aperitur perpetua securitate tranquillum. Nam cum ventis saevientibus mare fuerit clausum, via vobis panditur per amoenissima fluviorum. Carinae vestrae flatus asperos non pavescunt; terram cum summa felicitate contingunt; et perire nesciunt, quae frequenter impingunt. Putantur eminus quasi per prata ferri, cum eorum contingit alveum 69.0874D| non videri. Tractae funibus ambulant, quae stare rudentibus consueverunt; et conditione mutata pedibus juvant homines naves suas: vectrices sine labore trahunt, et pro favore velorum utuntur passu prosperiore nautarum. Juvat referre quemadmodum habitationes vestras sitas esse prospeximus. Venetiae praedicabiles quondam plenae nobilibus, ab austro Ravennam Padumque contingunt, ab oriente jucunditate Ionii littoris perfruuntur: ubi alternus aestus egrediens, modo claudit, modo aperit faciem reciproca inundatione camporum. Hic vobis aquatilium avium more domus est. Nam qui nunc terrestris, modo cernitur insularis; ut illic magis aestimes esse Cycladas, ubi subito locorum facies respicis immutatas. 69.0875A| Earum quippe similitudine per aequora longe patentia domicilia videntur sparsa, quae natura non protulit, sed hominum cura fundavit. Viminibus enim flexibilibus illigatis terrena illic congregata soliditas aggregatur; et marino fluctui tam fragilis munitio non dubitatur opponi, scilicet quando vadosum littus moles ejicere nescit undarum, et sine viribus fertur quod altitudinis auxilio non juvatur. Habitatoribus igitur una copia est, ut solis piscibus expleantur. Paupertas ibi cum divitibus sub aequalitate convivit. Unus cibus omnes reficit; habitatio similis universa concludit; nesciunt de penatibus invidere, et sub hac mensura degentes evadunt vitium, cui mundum constat esse obnoxium. In salinis autem exercendis tota contentio est: pro aratris, pro falcibus cylindros 69.0875B| volvitis: inde vobis fructus omnis enascitur, quando in ipsis et quae non facitis possidetis. Moneta illic quodammodo percutitur victualis. Arti vestrae omnis fluctus [ ms., fructus] addictus est. Potest aurum aliquis minus quaerere, nemo est qui salem non desideret invenire; merito, quando isti debet [ Forn., debetur . . . . qui] omnis cibus, quod potest esse gratissimus. Proinde naves, quas more animalium vestris parietibus illigastis, diligenti cura reficite, ut cum vos vir experientissimus Laurentius, qui ad procurandas species directus est, commonere tentaverit, festinetis excurrere; quatenus expensas necessarias nulla difficultate tardetis, qui pro qualitate aeris compendium vobis eligere potestis itineris.

EPISTOLA XXV. AMBROSIO VIRO ILLUSTRI, AGENTI VICES, SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Ex quibusdam signis futuram inopiam colligit; cui ut occurratur, jubet veterum frugum ingens copia congregetur.

 Plerumque solliciti fiunt, qui mutatos rerum ordines intuentur, quia saepe portendunt aliqua, quae consuetudini probantur adversa. Nihil enim sine causa geritur, nec mundus fortuitis casibus implicatur; sed quidquid venire videmus ad terminum, divinum constat esse consilium. Suspenduntur homines, cum sua reges constituta mutaverint, si aliter induti procedant quam eorum usus inoleverat. Quis autem de talibus non magna curiositate turbetur, si versa vice consuetudinum, a sideribus aliquid venire 69.0875D| videatur obscurum? Nam sicut certa securitas est suis vicibus tempora notare currentia, sic magna curiositate complemur, cum mutari talia sentiuntur. Quale est, rogo, stellarum primarium conspicere, et ejus solita lumina non videre; lunam, noctis decus, intueri orbe suo plenam, et naturali splendore vacuatam? Cernimus adhuc cuncti quasi venetum solem; miramur media die umbras corpora non habere, et vigorem illum fortissimi caloris usque ad extremam temporis inertiam pervenisse, quod non eclipsis momentaneo defectu, sed totius pene anni agi nihilominus constat excursu. Qualis ergo timor est diutius sustinere quod vel in summa solet populos celeritate terrere? Habuimus itaque sine procellis hiemem, sine temperie vernum, sine ardoribus aestatem. Unde jam 69.0876A| speretur posse venire temperies, quando menses qui fructus decoquere poterant Boreis flatibus vehementer algebant? Quid enim fertilitatem producat, si terra aestivis mensibus non calescat? Quid germen aperiat, si matrem [ ms., Niv., Ga., matris] pluviam non resumat? Duo haec elementis omnibus probamus adversa, rigorem perpetuum et contrariam siccitatem. Mutaverunt se tempora non mutando [ Niv. et Ga., mutanda]; et quod mixtis imbribus solebat effici, ex ariditate sola non potest obtineri. Atque ideo de veteribus frugibus prudentia tua futuram vincat inopiam, quia tanta fuit anni praeteriti felix ubertas, ut et venturis mensibus provisa sufficiant. Reponatur omne quod ad victum quaeritur. Facile privatus necessaria reperit, cum se publicus apparatus expleverit. Sed ne te praesens causa magna haesitatione 69.0876B| discruciet, ad considerationem revertere naturalium rerum, et fit ratione certum, quod stupenti vulgo videtur ambiguum. Sic enim constat divina ordinatione dispositum: sic astra praesentis in domiciliis suis mutuis administrationibus convenerunt, ut supra solitum hiems sicca redderetur et frigida. Hinc aer nivibus nimio rigore densatus, ardore solis in nulla raritate perductus est: sed in assumpta crassitudine perdurans, et caloribus ejus obstitit, et aspectum humanae fragilitatis elusit. Media enim quae sunt, nostris dominantur obtutibus; et per ipsa tantum videre possumus, quantum nobis sui corporis tenuitate concedunt. Hoc enim inane magnum, quod inter coelum terramque elementi more pervagatur, 69.0876C| dum contigerit esse purum, et solis claritate respersum, vestros veraciter pandit aspectus: si vero aliqua fuerit permixtione congregatum, tunc tenso quasi quodam corio, nec colores proprios, nec calores pervenire facit astrorum. Quod etiam aliis saeculis aere nubilo pro tempore frequenter efficitur. 200 Hinc est quod diutius radii siderum insolito colore fuscati sunt, quod novum frigus messor expavit, quod accessu temporis poma duruerunt, quod uvarum senectus acerba est. Sed si hoc divinae providentiae tradatur, satagere non debemus, quando ipsius imperio prodigia quaerere prohibemur. Illud tamen sine dubio terrenis fructibus adversarium esse cognoscimus, ubi alimonia consueta nutriri lege propria non videmus. Proinde agat sollicitudo vestra ne 69.0876D| nos unius anni sterilitas turbare videatur; dum sic ab illo primo administratore dignitatis nostrae provisum est, ut praecedens copia sequentem valuisset mitigare penuriam.

EPISTOLA XXVI. PAULO VIRO STRENUO SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Succurrit libenter et gratis Venetis inopia ob anni sterilitatem laborantibus, tributa remittendo et annonas concedendo.

 Frequenter utilitas publica compendiosa pietate servatur, quando illud magis acquirit, quod bonorum intercessione remiserit. Veniens itaque vir venerabilis Augustinus, vita clarus et nomine, Venetum nobis necessitates flebili allegatione declaravit, non vini, non tritici, non panici species apud ipsos fuisse 69.0877A| procreatas: asserens ad tantam penuriam provincialium pervenisse fortunas, ut vitae pericula sustinere possint, nisi eis pietas regalis solita humanitate prospexerit. Quod nobis crudele visum est, aliquid a petentibus postulare; et illud sperare, quo provincia cognoscitur indigere. A talibus enim solas lacrymas exigit, qui quod non invenitur, imponit. Et ideo tanti viri allegatione permoti, vinum et triticum, quod nos in apparatu exercitus, ex Concordiense, Aquileiense et Forojuliense civitatibus colligere feceramus, praesenti auctoritate remittimus: carnes tantum, sicut brevis vobis datus continet, exinde providentes. Hinc enim, cum necesse fuerit, sufficientem tritici speciem destinamus. Et quoniam in Istria vinum abunde natum esse comperimus, exinde, quantum de supradictis civitatibus speratum est, 69.0877B| postulate, sicut in foro rerum venalium reperitur; quatenus nec ipsi laedi possint, cum eis pretia justa servantur. Quapropter praesentem indulgentiam nulla credatis venalitate taxandam; ut dum fuerit remedium gratuitum, possit existere nihilominus gloriosum. Noveritis enim gravi vos subjici posse vindictae, si quid interdictum est dari, a vobis videatur acceptum.

EPISTOLA XXVII. DATIO EPISCOPO MEDIOLANENSI SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Mittit ingentem panici numerum populo penuriam patienti distribuendum.

 Minus prodest bonum [ Ac., verum] jubere, nisi 69.0877C| hoc per viros sanctissimos velimus efficere. Auget enim beneficium voluntas recta justorum; et quidquid sine fraude geritur, hoc vere donantis meritis applicatur. Decet enim ut munificentiam principalem sacerdotalis puritas exsequatur. Nam cui est studium, bonum de proprio facere, laudabiliter potest aliena vota complere. Et ideo sanctitatem vestram petimus (cujus propositi est divinis inservire mandatis) ut de horreis Ticinensibus et Dertonensibus panici speciem, sicut a principe jussum est, tertiam portionem esurienti populo ad viginti quinque modios per solidum distrahi sub nostra ordinatione faciatis, ne cujusquam venalitate ad illos perveniat, qui se de proprio videntur posse transigere. Accipiat minus habens indulgentiam principalem. Egentibus jussum [ Niv. et 69.0877D| Ga., visum] est, non divitibus, subvenire. Fundit potius, qui mittit in plenum; nam illud potius reconditur, quod vasis vacuis congregatur. Quapropter sanctitas vestra miserationis officia non putet injuriam: quia totum vobis dignum est, ubi pietas invenitur; siquidem aliena desideria fideliter gerere, hoc est bona propria perfecisse. Ad quam rem, Deo juvante, procurandam illum atque illum curavimus destinare: 69.0878A| qui sanctitatis vestrae ordinationibus obsecuti, nihil ex se faciant, sed tantummodo vobis obedire contendant. Solidi vero quanti ex supradicta quantitate panici potuerint congregari, vestra nobis relatione declarate; ut apud arcarium [ Ac., arcanum] reconditi ad supra memoratam speciem reparandam, futuris reserventur, Deo auxiliante, temporibus: more vestis redivivae, cujus adunatio per fila resolvitur, ut in novam faciem splendido potius decore texatur.

XXVIII. EDICTUM. Indicat Liguribus victoriam e Burgundionibus reportatam, ei fugam Alemannorum. Deinde dicit regem ob inopiam eis relaxasse dimidiam tributi partem, et horrea sua ad eos sublevandos aperuisse.

 69.0878B| Quis nesciat providentiam divinam usibus nostris aliqua velle subducere, ut humanum possit animum comprobare? Nam si nullum penitus indigere contingeret, locum proinde largitas non haberet. Data est provinciis in regis nostri laude penuria; steriles facti sunt agri, ut ubertas domini possit agnosci. Minus esset acceptissimum donum, nisi praecessisset incommodum. Gaudete, provinciae, malisque vestris potius gratiam referte, quando talem probatis animum principis, ut nullis cedat adversis. En pietas mirabilis, quae ubique nostris repugnat incommodis. Nam cum se feritas gentilis prioris temporis animasset, Aemilia, et Liguria vestra, sicut vos retinere 201 necesse est, Burgundionum incursione quateretur, gereretque bellum de vicinitate furtivum, subito praesentis imperii 69.0878C| tanquam solis ortus fama radiavit. Expugnatum se hostis sua praesumptione congemuit, quando illum cognovit nominatae gentis esse rectorem, quem sub militis nomine probaverat esse singularem. Quoties se optavit de suis finibus non exire Burgundio, ne principe nostro pugnaret adverso; cujus licet praesentiam relevatus evaserit, felicitatem tamen praecipitatus incurrit? Nam mox ut Gothi ad belli studium gemina se fortitudine contulerunt, ita prospera concertatione caesa est rebellium manus, quasi inde nudos, hinc stare contigisset armatos: divini aequitate judicii, ut in ipsis campis praedo corrueret, quos vastare praesumpsit. Exsulta adversariorum cadaveribus ornata provincia; acervum ride funerum, quem inimicorum vitio constat effectum. Nunc melius culta 69.0878D| Liguria, cui, negato fructu segetis, messis provenit hostilis. Nam etsi tributa tua minus potuerunt accipi, triumphos in te natos feliciter obtulisti. His additur Alemannorum nuper fugata subreptio, quae in primis conatibus suis sic probatur oppressa, ut simul adventum suum junxisset et exitum, quasi salutaris ferri exsecatione purgata; quatenus et male praesumentium vindicaretur excessus, et subjectorum non 69.0879A| omnino grassaretur interitus. Possem quidem vobis dinumerare quanta in aliis locis hostium turba ceciderit: sed more humani animi ad vestra felicia festinantes, illud nos tantum dicere cupitis, quod ad vos specialiter pertinere sentitis. Redeamus ergo ad suave principium, quando quos defendit a belli clade, nec inopiae patitur pericula sustinere. Nam qui perculit hostem provinciae, et famem jussit exire. O certamen toto orbe praedicandum! Contra indigentiam saevam gloriosi principis pugnat humanitas, cujus vere castra sunt horrea referta, quae si claudere voluisset, tunc importabilis intrasset inimica; sed quia magis aperuit, saevientem adversariam mox fugavit. Nescio quae principis nostri bella mundus potius admiretur, ego tamen dicam quod sentio. In usum est 69.0879B| viris fortibus feliciter egisse pugnas, sed supra humanitatem virtutem esse constat vicisse penuriam. Verum cum his tantis ac talibus bonis nulla potuissent supplicum vota sufficere, adhuc et dimidiam relaxare pertulit fiscalis calculi functionem, ne tristes in aliqua parte faceret, quibus tot felicia praestitisset. Joseph legimus contra famem funestam emendi quidem tritici dedisse laetitiam: sed tale posuisse pretium, ut suae subventionis avidus, se potius venderet alimonia mercaturus. Quale fuit, rogo, tunc miseris vivere, quibus acerba subventio libertatem suam videbatur adimere: ubi non minus ingemuit liberatus, quam potuit flere captivus! Credo virum sanctum hac necessitate constrictum, ut et avaro principi satisfaceret, et periclitanti populo subveniret. Pace tanti patris dixerim, quanto praestantius est libertate salva 69.0879C| frumentum vendere, et propter indigentiam tributa laxare! Gratis constat ista venalitas, quando et unde ematis cessit, et pretium quod vos oblectet imposuit. Vendit itaque largitas publica vicenos quinos modios, dum possessor invenire non possit, ad denos ordinem 69.0880A| rerum saeculi mutavit humanitas: nos jubemur vile distrahere, cum esuriens paratus sit carius comparare. O novum praedicationis eventum! Affectu damni negotiatio provenit; et votum est vendenti magis perdere, ut quaestum comparans valeat invenire. Talia profecto regem decet tractare commercia, talem convenit nundinationem exercere pietatem; ut tunc minus acquiescat accipere, quando emptor plurima praecipitatur offerre. Libet referre qualis in vobis sit dominantis affectus, quia et primo cessit, quantum sufficere credidit, et nunc iterum postulata geminavit. Verecundum vobis erat aliquid sperare post dona, cum se adhuc ad beneficia principis reservaret humanitas: non audita despexit, quando ipse visa testatus est. Felix illa calamitas, quae prius 69.0880B| miserantem reperit testem; ut post districtum judicem non haberet. Gaude igitur assuete jam bono Ligur, in usu tuo secunda [ ms. et Ac., saecula] venerunt; nam collatos tibi Aegyptios magna prosperitate vicisti: evadis tempora necessitatis, et libertatis praemia non amittis; immo illo tempore securus es ab hoste redditus, quando et de famis periculo cognosceris esse liberatus. Adhuc te praedictum ornat exemplum, adhuc est in qua parte superetur. Legitur enim Joseph fratribus suis tantum saccis occulta pretia reddidisse. Quid mirum, si, natura compellente, proximis suis humanior visus est exstitisse? Hic autem cunctis large vendidit, functionem debitam reliquit; et plus iste generaliter contulit tributariis quam ille solis visus est praestitisse germanis. Breviter dicantur effusa; hinc bona sua discat universitas, 69.0880C| quando non regibus comparantur nostra saecula, sed prophetis. Sed ne diutius beneficiorum regalium cupidos occupemus, praecepta nostra ad eos quorum interest manasse cognoscite, ut secundum tenorem jussionis ad vos perveniat munificentia principalis.

(no apparatus)